bbl

Read, search and index the Bible on the command line -- Greek, Latin, KJV, Knox, RSV, and more
git clone git://git.wilsonrgheen.com/bbl
Log | Files | Refs | README | LICENSE

commit 08a38664f7aaa08c4c5a004b9bf52339b67f4208
parent 185a80a7aa47922dfa480748b535b57d352dc445
Author: Wilson Gheen <wilson@wilsonrgheen.com>
Date:   Wed, 15 Mar 2023 16:14:35 -0500

Add most of the remaining accents

Diffstat:
Mreadings/bibles/vul.tsv | 71782++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++----------------------------------------
1 file changed, 35891 insertions(+), 35891 deletions(-)

diff --git a/readings/bibles/vul.tsv b/readings/bibles/vul.tsv @@ -1,35966 +1,35966 @@ # Genesis Gen Liber Genesis -Genesis Gen 1 1 1 In principio creavit Deus caelum et terram. -Genesis Gen 1 1 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. -Genesis Gen 1 1 3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. -Genesis Gen 1 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. -Genesis Gen 1 1 5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. -Genesis Gen 1 1 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. -Genesis Gen 1 1 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. -Genesis Gen 1 1 8 Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus. -Genesis Gen 1 1 9 Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. b -Genesis Gen 1 1 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. -Genesis Gen 1 1 11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. -Genesis Gen 1 1 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. -Genesis Gen 1 1 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius. -Genesis Gen 1 1 14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: b -Genesis Gen 1 1 15 ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita. -Genesis Gen 1 1 16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas. b -Genesis Gen 1 1 17 Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram, -Genesis Gen 1 1 18 et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. -Genesis Gen 1 1 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. -Genesis Gen 1 1 20 Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. b -Genesis Gen 1 1 21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. -Genesis Gen 1 1 22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. -Genesis Gen 1 1 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. -Genesis Gen 1 1 24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita. -Genesis Gen 1 1 25 Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. -Genesis Gen 1 1 26 Et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra. b -Genesis Gen 1 1 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. -Genesis Gen 1 1 28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram. -Genesis Gen 1 1 29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: -Genesis Gen 1 1 30 et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. -Genesis Gen 1 1 31 Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. -Genesis Gen 1 2 1 Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum. -Genesis Gen 1 2 2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. -Genesis Gen 1 2 3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. -Genesis Gen 1 2 4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, b -Genesis Gen 1 2 5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: -Genesis Gen 1 2 6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. -Genesis Gen 1 2 7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. -Genesis Gen 1 2 8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. -Genesis Gen 1 2 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali. -Genesis Gen 1 2 10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. -Genesis Gen 1 2 11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: -Genesis Gen 1 2 12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. -Genesis Gen 1 2 13 Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae. -Genesis Gen 1 2 14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. -Genesis Gen 1 2 15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: -Genesis Gen 1 2 16 praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; -Genesis Gen 1 2 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. -Genesis Gen 1 2 18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. b -Genesis Gen 1 2 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. -Genesis Gen 1 2 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus. -Genesis Gen 1 2 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. -Genesis Gen 1 2 22 Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. -Genesis Gen 1 2 23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. -Genesis Gen 1 2 24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. -Genesis Gen 1 2 25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. -Genesis Gen 1 3 1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? -Genesis Gen 1 3 2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur: -Genesis Gen 1 3 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. -Genesis Gen 1 3 4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. -Genesis Gen 1 3 5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. -Genesis Gen 1 3 6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. -Genesis Gen 1 3 7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. -Genesis Gen 1 3 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. b -Genesis Gen 1 3 9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? -Genesis Gen 1 3 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. -Genesis Gen 1 3 11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? -Genesis Gen 1 3 12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. -Genesis Gen 1 3 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. -Genesis Gen 1 3 14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. b -Genesis Gen 1 3 15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. -Genesis Gen 1 3 16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. -Genesis Gen 1 3 17 Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. -Genesis Gen 1 3 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae. -Genesis Gen 1 3 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. -Genesis Gen 1 3 20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. b -Genesis Gen 1 3 21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: b -Genesis Gen 1 3 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. -Genesis Gen 1 3 23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. -Genesis Gen 1 3 24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae. -Genesis Gen 1 4 1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. -Genesis Gen 1 4 2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. -Genesis Gen 1 4 3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino. -Genesis Gen 1 4 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. -Genesis Gen 1 4 5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. -Genesis Gen 1 4 6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? -Genesis Gen 1 4 7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. -Genesis Gen 1 4 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. -Genesis Gen 1 4 9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? b -Genesis Gen 1 4 10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. -Genesis Gen 1 4 11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. -Genesis Gen 1 4 12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. -Genesis Gen 1 4 13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. -Genesis Gen 1 4 14 Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. -Genesis Gen 1 4 15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. -Genesis Gen 1 4 16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. b -Genesis Gen 1 4 17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. -Genesis Gen 1 4 18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. -Genesis Gen 1 4 19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. -Genesis Gen 1 4 20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. -Genesis Gen 1 4 21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. -Genesis Gen 1 4 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. -Genesis Gen 1 4 23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. -Genesis Gen 1 4 24 Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. -Genesis Gen 1 4 25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. b -Genesis Gen 1 4 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini. -Genesis Gen 1 5 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. -Genesis Gen 1 5 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. -Genesis Gen 1 5 3 Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. -Genesis Gen 1 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. -Genesis Gen 1 5 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. -Genesis Gen 1 5 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. -Genesis Gen 1 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. -Genesis Gen 1 5 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 5 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. -Genesis Gen 1 5 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. -Genesis Gen 1 5 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. -Genesis Gen 1 5 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 5 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. -Genesis Gen 1 5 19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 5 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. b -Genesis Gen 1 5 22 Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 5 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. -Genesis Gen 1 5 24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. -Genesis Gen 1 5 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. -Genesis Gen 1 5 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 5 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. -Genesis Gen 1 5 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: -Genesis Gen 1 5 29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. -Genesis Gen 1 5 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 5 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. -Genesis Gen 1 6 1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, -Genesis Gen 1 6 2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. -Genesis Gen 1 6 3 Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. -Genesis Gen 1 6 4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. -Genesis Gen 1 6 5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, b -Genesis Gen 1 6 6 poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, -Genesis Gen 1 6 7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli: poenitet enim me fecisse eos. -Genesis Gen 1 6 8 Noë vero invenit gratiam coram Domino. -Genesis Gen 1 6 9 Hae sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. -Genesis Gen 1 6 10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. -Genesis Gen 1 6 11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. b -Genesis Gen 1 6 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), -Genesis Gen 1 6 13 dixit ad Noë: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. -Genesis Gen 1 6 14 Fac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. -Genesis Gen 1 6 15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. -Genesis Gen 1 6 16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, coenacula et tristega facies in ea. -Genesis Gen 1 6 17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa quae in terra sunt, consumentur. -Genesis Gen 1 6 18 Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. -Genesis Gen 1 6 19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. -Genesis Gen 1 6 20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. -Genesis Gen 1 6 21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. -Genesis Gen 1 6 22 Fecit igitur Noë omnia quae praeceperat illi Deus. -Genesis Gen 1 7 1 Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. -Genesis Gen 1 7 2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. -Genesis Gen 1 7 3 Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae. -Genesis Gen 1 7 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae. -Genesis Gen 1 7 5 Fecit ergo Noë omnia quae mandaverat ei Dominus. -Genesis Gen 1 7 6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram. -Genesis Gen 1 7 7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. -Genesis Gen 1 7 8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, -Genesis Gen 1 7 9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noë. -Genesis Gen 1 7 10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. b -Genesis Gen 1 7 11 Anno sexcentesimo vitae Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt: -Genesis Gen 1 7 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. -Genesis Gen 1 7 13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: -Genesis Gen 1 7 14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres, -Genesis Gen 1 7 15 ingressae sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. -Genesis Gen 1 7 16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. -Genesis Gen 1 7 17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. -Genesis Gen 1 7 18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas. -Genesis Gen 1 7 19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. -Genesis Gen 1 7 20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. -Genesis Gen 1 7 21 Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines, -Genesis Gen 1 7 22 et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt. -Genesis Gen 1 7 23 Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. -Genesis Gen 1 7 24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus. -Genesis Gen 1 8 1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. -Genesis Gen 1 8 2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo. -Genesis Gen 1 8 3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. -Genesis Gen 1 8 4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae. -Genesis Gen 1 8 5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. -Genesis Gen 1 8 6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, -Genesis Gen 1 8 7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. -Genesis Gen 1 8 8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae. -Genesis Gen 1 8 9 Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. -Genesis Gen 1 8 10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. -Genesis Gen 1 8 11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquae super terram. -Genesis Gen 1 8 12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. -Genesis Gen 1 8 13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noë tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae. -Genesis Gen 1 8 14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. -Genesis Gen 1 8 15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: b -Genesis Gen 1 8 16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. -Genesis Gen 1 8 17 Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. -Genesis Gen 1 8 18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. -Genesis Gen 1 8 19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. -Genesis Gen 1 8 20 Aedificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. -Genesis Gen 1 8 21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. -Genesis Gen 1 8 22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent. -Genesis Gen 1 9 1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. -Genesis Gen 1 9 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. -Genesis Gen 1 9 3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. -Genesis Gen 1 9 4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. -Genesis Gen 1 9 5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. -Genesis Gen 1 9 6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. -Genesis Gen 1 9 7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. -Genesis Gen 1 9 8 Haec quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: b -Genesis Gen 1 9 9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: -Genesis Gen 1 9 10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae. -Genesis Gen 1 9 11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. -Genesis Gen 1 9 12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: -Genesis Gen 1 9 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. -Genesis Gen 1 9 14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus: -Genesis Gen 1 9 15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. -Genesis Gen 1 9 16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. -Genesis Gen 1 9 17 Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. -Genesis Gen 1 9 18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. b -Genesis Gen 1 9 19 Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. -Genesis Gen 1 9 20 Coepitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. -Genesis Gen 1 9 21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. -Genesis Gen 1 9 22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. -Genesis Gen 1 9 23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. -Genesis Gen 1 9 24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, -Genesis Gen 1 9 25 ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. -Genesis Gen 1 9 26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. -Genesis Gen 1 9 27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. -Genesis Gen 1 9 28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. -Genesis Gen 1 9 29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est. -Genesis Gen 1 10 1 Hae sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. -Genesis Gen 1 10 2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. -Genesis Gen 1 10 3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. -Genesis Gen 1 10 4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. -Genesis Gen 1 10 5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. -Genesis Gen 1 10 6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. b -Genesis Gen 1 10 7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. -Genesis Gen 1 10 8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra, -Genesis Gen 1 10 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. -Genesis Gen 1 10 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. -Genesis Gen 1 10 11 De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. -Genesis Gen 1 10 12 Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna. -Genesis Gen 1 10 13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, -Genesis Gen 1 10 14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. -Genesis Gen 1 10 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum, -Genesis Gen 1 10 16 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum, -Genesis Gen 1 10 17 Hevaeum, et Aracaeum: Sinaeum, -Genesis Gen 1 10 18 et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum. -Genesis Gen 1 10 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. -Genesis Gen 1 10 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. -Genesis Gen 1 10 21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. b -Genesis Gen 1 10 22 Filii Sem: Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. -Genesis Gen 1 10 23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. -Genesis Gen 1 10 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. -Genesis Gen 1 10 25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. -Genesis Gen 1 10 26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, -Genesis Gen 1 10 27 et Aduram, et Uzal, et Decla, -Genesis Gen 1 10 28 et Ebal, et Abimaël, Saba, -Genesis Gen 1 10 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. -Genesis Gen 1 10 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. -Genesis Gen 1 10 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. -Genesis Gen 1 10 32 Hae familiae Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. b -Genesis Gen 1 11 1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. -Genesis Gen 1 11 2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. -Genesis Gen 1 11 3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento: -Genesis Gen 1 11 4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. -Genesis Gen 1 11 5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam, -Genesis Gen 1 11 6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. -Genesis Gen 1 11 7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. -Genesis Gen 1 11 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem. -Genesis Gen 1 11 9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. -Genesis Gen 1 11 10 Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. b -Genesis Gen 1 11 11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. -Genesis Gen 1 11 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. -Genesis Gen 1 11 15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. -Genesis Gen 1 11 17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. -Genesis Gen 1 11 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. -Genesis Gen 1 11 21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. -Genesis Gen 1 11 23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. -Genesis Gen 1 11 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. -Genesis Gen 1 11 26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. -Genesis Gen 1 11 27 Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. b -Genesis Gen 1 11 28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. -Genesis Gen 1 11 29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae. -Genesis Gen 1 11 30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. -Genesis Gen 1 11 31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. -Genesis Gen 1 11 32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. -Genesis Gen 1 12 1 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. -Genesis Gen 1 12 2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. -Genesis Gen 1 12 3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. -Genesis Gen 1 12 4 Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. -Genesis Gen 1 12 5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, -Genesis Gen 1 12 6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra. -Genesis Gen 1 12 7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. -Genesis Gen 1 12 8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. -Genesis Gen 1 12 9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. b -Genesis Gen 1 12 10 Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra. -Genesis Gen 1 12 11 Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier: -Genesis Gen 1 12 12 et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt. -Genesis Gen 1 12 13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. -Genesis Gen 1 12 14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis. -Genesis Gen 1 12 15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. -Genesis Gen 1 12 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli. -Genesis Gen 1 12 17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. -Genesis Gen 1 12 18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? -Genesis Gen 1 12 19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. -Genesis Gen 1 12 20 Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat. -Genesis Gen 1 13 1 Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. -Genesis Gen 1 13 2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. -Genesis Gen 1 13 3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, -Genesis Gen 1 13 4 in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. -Genesis Gen 1 13 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. -Genesis Gen 1 13 6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. -Genesis Gen 1 13 7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa. -Genesis Gen 1 13 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. -Genesis Gen 1 13 9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. -Genesis Gen 1 13 10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor. -Genesis Gen 1 13 11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. -Genesis Gen 1 13 12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. -Genesis Gen 1 13 13 Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. -Genesis Gen 1 13 14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. b -Genesis Gen 1 13 15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. -Genesis Gen 1 13 16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. -Genesis Gen 1 13 17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. -Genesis Gen 1 13 18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron: aedificavitque ibi altare Domino. -Genesis Gen 1 14 1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium -Genesis Gen 1 14 2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor. -Genesis Gen 1 14 3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis. -Genesis Gen 1 14 4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. -Genesis Gen 1 14 5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, -Genesis Gen 1 14 6 et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine. -Genesis Gen 1 14 7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar. -Genesis Gen 1 14 8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: -Genesis Gen 1 14 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. -Genesis Gen 1 14 10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. -Genesis Gen 1 14 11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt: -Genesis Gen 1 14 12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. -Genesis Gen 1 14 13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram. b -Genesis Gen 1 14 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. -Genesis Gen 1 14 15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci. -Genesis Gen 1 14 16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. -Genesis Gen 1 14 17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis. b -Genesis Gen 1 14 18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, -Genesis Gen 1 14 19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram: -Genesis Gen 1 14 20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. -Genesis Gen 1 14 21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. -Genesis Gen 1 14 22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae, -Genesis Gen 1 14 23 quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: -Genesis Gen 1 14 24 exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas. -Genesis Gen 1 15 1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. -Genesis Gen 1 15 2 Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer. -Genesis Gen 1 15 3 Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit. -Genesis Gen 1 15 4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem. -Genesis Gen 1 15 5 Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. -Genesis Gen 1 15 6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. -Genesis Gen 1 15 7 Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. b -Genesis Gen 1 15 8 At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? -Genesis Gen 1 15 9 Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. -Genesis Gen 1 15 10 Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. -Genesis Gen 1 15 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. -Genesis Gen 1 15 12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. -Genesis Gen 1 15 13 Dictumque est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. -Genesis Gen 1 15 14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post haec egredientur cum magna substantia. -Genesis Gen 1 15 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. -Genesis Gen 1 15 16 Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus. -Genesis Gen 1 15 17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. b -Genesis Gen 1 15 18 In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten, -Genesis Gen 1 15 19 Cinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos, -Genesis Gen 1 15 20 et Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque, -Genesis Gen 1 15 21 et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos. -Genesis Gen 1 16 1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar, -Genesis Gen 1 16 2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, -Genesis Gen 1 16 3 tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. -Genesis Gen 1 16 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. -Genesis Gen 1 16 5 Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. -Genesis Gen 1 16 6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. -Genesis Gen 1 16 7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto, b -Genesis Gen 1 16 8 dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. -Genesis Gen 1 16 9 Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. -Genesis Gen 1 16 10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. -Genesis Gen 1 16 11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. -Genesis Gen 1 16 12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. -Genesis Gen 1 16 13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. -Genesis Gen 1 16 14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. -Genesis Gen 1 16 15 Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. -Genesis Gen 1 16 16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. -Genesis Gen 1 17 1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. -Genesis Gen 1 17 2 Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. -Genesis Gen 1 17 3 Cecidit Abram pronus in faciem. -Genesis Gen 1 17 4 Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. -Genesis Gen 1 17 5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. -Genesis Gen 1 17 6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. -Genesis Gen 1 17 7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. -Genesis Gen 1 17 8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum. -Genesis Gen 1 17 9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. b -Genesis Gen 1 17 10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: -Genesis Gen 1 17 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. -Genesis Gen 1 17 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: -Genesis Gen 1 17 13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. -Genesis Gen 1 17 14 Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. -Genesis Gen 1 17 15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. b -Genesis Gen 1 17 16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. -Genesis Gen 1 17 17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? b -Genesis Gen 1 17 18 Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. -Genesis Gen 1 17 19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum. -Genesis Gen 1 17 20 Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. -Genesis Gen 1 17 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. -Genesis Gen 1 17 22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. b -Genesis Gen 1 17 23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. -Genesis Gen 1 17 24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui. -Genesis Gen 1 17 25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. -Genesis Gen 1 17 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: -Genesis Gen 1 17 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt. -Genesis Gen 1 18 1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. -Genesis Gen 1 18 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. -Genesis Gen 1 18 3 Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: -Genesis Gen 1 18 4 sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. -Genesis Gen 1 18 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. -Genesis Gen 1 18 6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes. -Genesis Gen 1 18 7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. -Genesis Gen 1 18 8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. -Genesis Gen 1 18 9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. b -Genesis Gen 1 18 10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. -Genesis Gen 1 18 11 Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. -Genesis Gen 1 18 12 Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? -Genesis Gen 1 18 13 Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? -Genesis Gen 1 18 14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. -Genesis Gen 1 18 15 Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. -Genesis Gen 1 18 16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. b -Genesis Gen 1 18 17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum: -Genesis Gen 1 18 18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? -Genesis Gen 1 18 19 Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. -Genesis Gen 1 18 20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. -Genesis Gen 1 18 21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. -Genesis Gen 1 18 22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. -Genesis Gen 1 18 23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? b -Genesis Gen 1 18 24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? -Genesis Gen 1 18 25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. -Genesis Gen 1 18 26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. -Genesis Gen 1 18 27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. -Genesis Gen 1 18 28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. -Genesis Gen 1 18 29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. -Genesis Gen 1 18 30 Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. -Genesis Gen 1 18 31 Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. -Genesis Gen 1 18 32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. -Genesis Gen 1 18 33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. -Genesis Gen 1 19 1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, -Genesis Gen 1 19 2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. -Genesis Gen 1 19 3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. -Genesis Gen 1 19 4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. -Genesis Gen 1 19 5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. -Genesis Gen 1 19 6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: -Genesis Gen 1 19 7 Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere. -Genesis Gen 1 19 8 Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. -Genesis Gen 1 19 9 At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. -Genesis Gen 1 19 10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: -Genesis Gen 1 19 11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. -Genesis Gen 1 19 12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: b -Genesis Gen 1 19 13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. -Genesis Gen 1 19 14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. -Genesis Gen 1 19 15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. -Genesis Gen 1 19 16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. -Genesis Gen 1 19 17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. -Genesis Gen 1 19 18 Dixitque Lot ad eos: Quaeso, domine mi, b -Genesis Gen 1 19 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: -Genesis Gen 1 19 20 est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? -Genesis Gen 1 19 21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. -Genesis Gen 1 19 22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. -Genesis Gen 1 19 23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. -Genesis Gen 1 19 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo: -Genesis Gen 1 19 25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. -Genesis Gen 1 19 26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. -Genesis Gen 1 19 27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, -Genesis Gen 1 19 28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. -Genesis Gen 1 19 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. -Genesis Gen 1 19 30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo. b -Genesis Gen 1 19 31 Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae. -Genesis Gen 1 19 32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. -Genesis Gen 1 19 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. -Genesis Gen 1 19 34 Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. -Genesis Gen 1 19 35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. -Genesis Gen 1 19 36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo. -Genesis Gen 1 19 37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. -Genesis Gen 1 19 38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. -Genesis Gen 1 20 1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. -Genesis Gen 1 20 2 Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam. -Genesis Gen 1 20 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. -Genesis Gen 1 20 4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? -Genesis Gen 1 20 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. -Genesis Gen 1 20 6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. -Genesis Gen 1 20 7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt. -Genesis Gen 1 20 8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. -Genesis Gen 1 20 9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis. -Genesis Gen 1 20 10 Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? -Genesis Gen 1 20 11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: -Genesis Gen 1 20 12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. -Genesis Gen 1 20 13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. -Genesis Gen 1 20 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, b -Genesis Gen 1 20 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. -Genesis Gen 1 20 16 Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. -Genesis Gen 1 20 17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: -Genesis Gen 1 20 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae. -Genesis Gen 1 21 1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est. -Genesis Gen 1 21 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. -Genesis Gen 1 21 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: -Genesis Gen 1 21 4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, -Genesis Gen 1 21 5 cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac. -Genesis Gen 1 21 6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. -Genesis Gen 1 21 7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? -Genesis Gen 1 21 8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. b -Genesis Gen 1 21 9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: -Genesis Gen 1 21 10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. -Genesis Gen 1 21 11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. -Genesis Gen 1 21 12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. -Genesis Gen 1 21 13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. -Genesis Gen 1 21 14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. -Genesis Gen 1 21 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant. -Genesis Gen 1 21 16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. -Genesis Gen 1 21 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. -Genesis Gen 1 21 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. -Genesis Gen 1 21 19 Aperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. -Genesis Gen 1 21 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. -Genesis Gen 1 21 21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. -Genesis Gen 1 21 22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. b -Genesis Gen 1 21 23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena. -Genesis Gen 1 21 24 Dixitque Abraham: Ego jurabo. -Genesis Gen 1 21 25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus. -Genesis Gen 1 21 26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. -Genesis Gen 1 21 27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus. -Genesis Gen 1 21 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. -Genesis Gen 1 21 29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? -Genesis Gen 1 21 30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. -Genesis Gen 1 21 31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. -Genesis Gen 1 21 32 Et inierunt foedus pro puteo juramenti. -Genesis Gen 1 21 33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni. -Genesis Gen 1 21 34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis. -Genesis Gen 1 22 1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. -Genesis Gen 1 22 2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. -Genesis Gen 1 22 3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. -Genesis Gen 1 22 4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: -Genesis Gen 1 22 5 dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. -Genesis Gen 1 22 6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, -Genesis Gen 1 22 7 dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? -Genesis Gen 1 22 8 Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. -Genesis Gen 1 22 9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. -Genesis Gen 1 22 10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. -Genesis Gen 1 22 11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. b -Genesis Gen 1 22 12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. -Genesis Gen 1 22 13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. -Genesis Gen 1 22 14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. -Genesis Gen 1 22 15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens: b -Genesis Gen 1 22 16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: -Genesis Gen 1 22 17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, -Genesis Gen 1 22 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. -Genesis Gen 1 22 19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. -Genesis Gen 1 22 20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: b -Genesis Gen 1 22 21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, +Genesis Gen 1 1 1 In princípio creávit Deus cælum et terram. +Genesis Gen 1 1 2 Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi: et spíritus Dei ferebátur super aquas. +Genesis Gen 1 1 3 Dixítque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. +Genesis Gen 1 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divísit lucem a ténebris. +Genesis Gen 1 1 5 Appellavítque lucem Diem, et ténebras Noctem: factúmque est véspere et mane, dies unus. +Genesis Gen 1 1 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmaméntum in médio aquárum: et dívidat aquas ab aquis. +Genesis Gen 1 1 7 Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita. +Genesis Gen 1 1 8 Vocavítque Deus firmaméntum, Cælum: et factum est véspere et mane, dies secúndus. +Genesis Gen 1 1 9 Dixit vero Deus: Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appáreat árida. Et factum est ita. b +Genesis Gen 1 1 10 Et vocávit Deus áridam Terram, congregationésque aquárum appellávit María. Et vidit Deus quod esset bonum. +Genesis Gen 1 1 11 Et ait: Gérminet terra herbam viréntem, et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetípso sit super terram. Et factum est ita. +Genesis Gen 1 1 12 Et prótulit terra herbam viréntem, et faciéntem semen juxta genus suum, lignúmque fáciens fructum, et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. +Genesis Gen 1 1 13 Et factum est véspere et mane, dies tértius. +Genesis Gen 1 1 14 Dixit autem Deus: Fiant luminária in firmaménto cæli, et dívidant diem ac noctem, et sint in signa et témpora, et dies et annos: b +Genesis Gen 1 1 15 ut lúceant in firmaménto cæli, et illúminent terram. Et factum est ita. +Genesis Gen 1 1 16 Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre majus, ut præésset diéi: et lumináre minus, ut præésset nocti: et stellas. b +Genesis Gen 1 1 17 Et pósuit eas in firmaménto cæli, ut lucérent super terram, +Genesis Gen 1 1 18 et præéssent diéi ac nocti, et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum. +Genesis Gen 1 1 19 Et factum est véspere et mane, dies quartus. +Genesis Gen 1 1 20 Dixit étiam Deus: Prodúcant aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto cæli. b +Genesis Gen 1 1 21 Creavítque Deus cete grándia, et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. +Genesis Gen 1 1 22 Benedixítque eis, dicens: Créscite, et multiplicámini, et repléte aquas maris: avésque multiplicéntur super terram. +Genesis Gen 1 1 23 Et factum est véspere et mane, dies quintus. +Genesis Gen 1 1 24 Dixit quoque Deus: Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, juménta, et reptília, et béstias terræ secúndum spécies suas. Factúmque est ita. +Genesis Gen 1 1 25 Et fecit Deus béstias terræ juxta spécies suas, et juménta, et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. +Genesis Gen 1 1 26 Et ait: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram: et præsit píscibus maris, et volatílibus cæli, et béstiis, universǽque terræ, omníque réptili, quod movétur in terra. b +Genesis Gen 1 1 27 Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creávit eos. +Genesis Gen 1 1 28 Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subjícite eam, et dominámini píscibus maris, et volatílibus cæli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram. +Genesis Gen 1 1 29 Dixítque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam: +Genesis Gen 1 1 30 et cunctis animántibus terræ, omníque vólucri cæli, et univérsis quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita. +Genesis Gen 1 1 31 Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus. +Genesis Gen 1 2 1 Ígitur perfécti sunt cæli et terra, et omnis ornátus eórum. +Genesis Gen 1 2 2 Complevítque Deus die séptimo opus suum quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat. +Genesis Gen 1 2 3 Et benedíxit diéi séptimo, et sanctificávit illum, quia in ipso cessáverat ab omni ópere suo quod creávit Deus ut fáceret. +Genesis Gen 1 2 4 Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt, in die quo fecit Dóminus Deus cælum et terram, b +Genesis Gen 1 2 5 et omne virgúltum agri ántequam orirétur in terra, omnémque herbam regiónis priúsquam germináret: non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat qui operarétur terram: +Genesis Gen 1 2 6 sed fons ascendébat e terra, írrigans univérsam superfíciem terræ. +Genesis Gen 1 2 7 Formávit ígitur Dóminus Deus hóminem de limo terræ, et inspirávit in fáciem ejus spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem. +Genesis Gen 1 2 8 Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis a princípio, in quo pósuit hóminem quem formáverat. +Genesis Gen 1 2 9 Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescéndum suáve lignum étiam vitæ in médio paradísi, lignúmque sciéntiæ boni et mali. +Genesis Gen 1 2 10 Et flúvius egrediebátur de loco voluptátis ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quátuor cápita. +Genesis Gen 1 2 11 Nomen uni Phison: ipse est qui círcuit omnem terram Hévilath, ubi náscitur aurum: +Genesis Gen 1 2 12 et aurum terræ illíus óptimum est; ibi invenítur bdéllium, et lapis onýchinus. +Genesis Gen 1 2 13 Et nomen flúvii secúndi Gehon; ipse est qui círcumit omnem terram Æthiópiæ. +Genesis Gen 1 2 14 Nomen vero flúminis tértii, Tigris: ipse vadit contra Assýrios. Flúvius autem quartus, ipse est Euphrátes. +Genesis Gen 1 2 15 Tulit ergo Dóminus Deus hóminem, et pósuit eum in paradíso voluptátis, ut operarétur, et custodíret illum: +Genesis Gen 1 2 16 præcepítque ei, dicens: Ex omni ligno paradísi cómede; +Genesis Gen 1 2 17 de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas: in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris. +Genesis Gen 1 2 18 Dixit quoque Dóminus Deus: Non est bonum esse hóminem solum: faciámus ei adjutórium símile sibi. b +Genesis Gen 1 2 19 Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus terræ, et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea: omne enim quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen ejus. +Genesis Gen 1 2 20 Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta animántia, et univérsa volatília cæli, et omnes béstias terræ: Adæ vero non inveniebátur adjútor símilis ejus. +Genesis Gen 1 2 21 Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam: cumque obdormísset, tulit unam de costis ejus, et replévit carnem pro ea. +Genesis Gen 1 2 22 Et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem: et addúxit eam ad Adam. +Genesis Gen 1 2 23 Dixítque Adam: Hoc nunc os ex óssibus meis, et caro de carne mea: haec vocábitur Virágo, quóniam de viro sumpta est. +Genesis Gen 1 2 24 Quam ob rem relínquet homo patrem suum, et matrem, et adhærébit uxóri suæ: et erunt duo in carne una. +Genesis Gen 1 2 25 Erat autem utérque nudus, Adam scílicet et uxor ejus: et non erubescébant. +Genesis Gen 1 3 1 Sed et serpens erat callídior cunctis animántibus terræ quæ fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: Cur præcépit vobis Deus ut non comederétis de omni ligno paradísi? +Genesis Gen 1 3 2 Cui respóndit múlier: De fructu lignórum, quæ sunt in paradíso, véscimur: +Genesis Gen 1 3 3 de fructu vero ligni quod est in médio paradísi, præcépit nobis Deus ne comederémus, et ne tangerémus illud, ne forte moriámur. +Genesis Gen 1 3 4 Dixit autem serpens ad mulíerem: Nequáquam morte moriémini. +Genesis Gen 1 3 5 Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut dii, sciéntes bonum et malum. +Genesis Gen 1 3 6 Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum, et pulchrum óculis, aspectúque delectábile: et tulit de fructu illíus, et comédit: dedítque viro suo, qui comédit. +Genesis Gen 1 3 7 Et apérti sunt óculi ambórum; cumque cognovíssent se esse nudos, consuérunt fólia ficus, et fecérunt sibi perizómata. +Genesis Gen 1 3 8 Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor ejus a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi. b +Genesis Gen 1 3 9 Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? +Genesis Gen 1 3 10 Qui ait: Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui, eo quod nudus essem, et abscóndi me. +Genesis Gen 1 3 11 Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti? +Genesis Gen 1 3 12 Dixítque Adam: Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi. +Genesis Gen 1 3 13 Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti? Quæ respóndit: Serpens decépit me, et comédi. +Genesis Gen 1 3 14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia, et béstias terræ: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. b +Genesis Gen 1 3 15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus: ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo ejus. +Genesis Gen 1 3 16 Mulíeri quoque dixit: Multiplicábo ærúmnas tuas, et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et sub viri potestáte eris, et ipse dominábitur tui. +Genesis Gen 1 3 17 Adæ vero dixit: Quia audísti vocem uxóris tuæ, et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledícta terra in ópere tuo: in labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ. +Genesis Gen 1 3 18 Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbam terræ. +Genesis Gen 1 3 19 In sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in púlverem revertéris. +Genesis Gen 1 3 20 Et vocávit Adam nomen uxóris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctórum vivéntium. b +Genesis Gen 1 3 21 Fecit quoque Dóminus Deus Adæ et uxóri ejus túnicas pellíceas, et índuit eos: b +Genesis Gen 1 3 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat étiam de ligno vitæ, et cómedat, et vivat in ætérnum. +Genesis Gen 1 3 23 Et emísit eum Dóminus Deus de paradíso voluptátis, ut operarétur terram de qua sumptus est. +Genesis Gen 1 3 24 Ejecítque Adam: et collocávit ante paradísum voluptátis chérubim, et flámmeum gládium, atque versátilem, ad custodiéndam viam ligni vitæ. +Genesis Gen 1 4 1 Adam vero cognóvit uxórem suam Hevam, quæ concépit et péperit Cain, dicens: Possédi hóminem per Deum. +Genesis Gen 1 4 2 Rursúmque péperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor óvium, et Cain agrícola. +Genesis Gen 1 4 3 Factum est autem post multos dies ut offérret Cain de frúctibus terræ múnera Dómino. +Genesis Gen 1 4 4 Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui, et de adípibus eórum: et respéxit Dóminus ad Abel, et ad múnera ejus. +Genesis Gen 1 4 5 Ad Cain vero, et ad múnera illíus non respéxit: iratúsque est Cain veheménter, et cóncidit vultus ejus. +Genesis Gen 1 4 6 Dixítque Dóminus ad eum: Quare irátus es? et cur cóncidit fácies tua? +Genesis Gen 1 4 7 nonne si bene égeris, recípies: sin autem male, statim in fóribus peccátum áderit? sed sub te erit appetítus ejus, et tu domináberis illíus. +Genesis Gen 1 4 8 Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediámur foras. Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus fratrem suum Abel, et interfécit eum. +Genesis Gen 1 4 9 Et ait Dóminus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego? b +Genesis Gen 1 4 10 Dixítque ad eum: Quid fecísti? vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra. +Genesis Gen 1 4 11 Nunc ígitur maledíctus eris super terram, quæ apéruit os suum, et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua. +Genesis Gen 1 4 12 Cum operátus fúeris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et prófugus eris super terram. +Genesis Gen 1 4 13 Dixítque Cain ad Dóminum: Major est iníquitas mea, quam ut véniam mérear. +Genesis Gen 1 4 14 Ecce éjicis me hódie a fácie terræ, et a fácie tua abscóndar, et ero vagus et prófugus in terra: omnis ígitur qui invénerit me, occídet me. +Genesis Gen 1 4 15 Dixítque ei Dóminus: Nequáquam ita fiet: sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur. Posuítque Dóminus Cain signum, ut non interfíceret eum omnis qui invenísset eum. +Genesis Gen 1 4 16 Egressúsque Cain a fácie Dómini, habitávit prófugus in terra ad orientálem plagam Eden. b +Genesis Gen 1 4 17 Cognóvit autem Cain uxórem suam, quæ concépit, et péperit Henoch: et ædificávit civitátem, vocavítque nomen ejus ex nómine fílii sui, Henoch. +Genesis Gen 1 4 18 Porro Henoch génuit Irad, et Irad génuit Mavíaël, et Mavíaël génuit Mathusaël, et Mathusaël génuit Lamech. +Genesis Gen 1 4 19 Qui accépit duas uxóres, nomen uni Ada, et nomen álteri Sella. +Genesis Gen 1 4 20 Genuítque Ada Jabel, qui fuit pater habitántium in tentóriis, atque pastórum. +Genesis Gen 1 4 21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canéntium cíthara et órgano. +Genesis Gen 1 4 22 Sella quoque génuit Tubálcain, qui fuit malleátor et faber in cuncta ópera æris et ferri. Soror vero Tubálcain, Noëma. +Genesis Gen 1 4 23 Dixítque Lamech uxóribus suis Adæ et Sellæ: Audíte vocem meam, uxóres Lamech; auscultáte sermónem meum: quóniam occídi virum in vulnus meum, et adolescéntulum in livórem meum. +Genesis Gen 1 4 24 Séptuplum últio dábitur de Cain: de Lamech vero septuágies sépties. +Genesis Gen 1 4 25 Cognóvit quoque adhuc Adam uxórem suam: et péperit fílium, vocavítque nomen ejus Seth, dicens: Pósuit mihi Deus semen áliud pro Abel, quem occídit Cain. b +Genesis Gen 1 4 26 Sed et Seth natus est fílius, quem vocávit Enos: iste cœpit invocáre nomen Dómini. +Genesis Gen 1 5 1 Hic est liber generatiónis Adam. In die qua creávit Deus hóminem, ad similitúdinem Dei fecit illum. +Genesis Gen 1 5 2 Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt. +Genesis Gen 1 5 3 Vixit autem Adam centum trigínta annis: et génuit ad imáginem et similitúdinem suam, vocavítque nomen ejus Seth. +Genesis Gen 1 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam génuit Seth, octingénti anni: genuítque fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongénti trigínta, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et génuit Enos. +Genesis Gen 1 5 7 Vixítque Seth, postquam génuit Enos, octingéntis septem annis, genuítque fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentórum duódecim annórum, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 9 Vixit vero Enos nonagínta annis, et génuit Cáinan. +Genesis Gen 1 5 10 Post cujus ortum vixit octingéntis quíndecim annis, et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 11 Factíque sunt omnes dies Enos nongénti quinque anni, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 12 Vixit quoque Cáinan septuagínta annis, et génuit Maláleel. +Genesis Gen 1 5 13 Et vixit Cáinan, postquam génuit Maláleel, octingéntis quadragínta annis, genuítque fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 14 Et facti sunt omnes dies Cáinan nongénti decem anni, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 15 Vixit autem Maláleel sexagínta quinque annis, et génuit Jared. +Genesis Gen 1 5 16 Et vixit Maláleel, postquam génuit Jared, octingéntis trigínta annis, et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 17 Et facti sunt omnes dies Maláleel octingénti nonagínta quinque anni, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 18 Vixítque Jared centum sexagínta duóbus annis, et génuit Henoch. +Genesis Gen 1 5 19 Et vixit Jared, postquam génuit Henoch, octingéntis annis, et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongénti sexagínta duo anni, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 21 Porro Henoch vixit sexagínta quinque annis, et génuit Mathúsalam. b +Genesis Gen 1 5 22 Et ambulávit Henoch cum Deo: et vixit, postquam génuit Mathúsalam, trecéntis annis, et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecénti sexagínta quinque anni. +Genesis Gen 1 5 24 Ambulavítque cum Deo, et non appáruit: quia tulit eum Deus. +Genesis Gen 1 5 25 Vixit quoque Mathúsala centum octogínta septem annis, et génuit Lamech. +Genesis Gen 1 5 26 Et vixit Mathúsala, postquam génuit Lamech, septingéntis octogínta duóbus annis, et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 27 Et facti sunt omnes dies Mathúsala nongénti sexagínta novem anni, et mórtuus est. +Genesis Gen 1 5 28 Vixit autem Lamech centum octogínta duóbus annis, et génuit fílium: +Genesis Gen 1 5 29 vocavítque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolábitur nos ab opéribus et labóribus mánuum nostrárum in terra, cui maledíxit Dóminus. +Genesis Gen 1 5 30 Vixítque Lamech, postquam génuit Noë, quingéntis nonagínta quinque annis, et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 5 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingénti septuagínta septem anni, et mórtuus est. Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth. +Genesis Gen 1 6 1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent, +Genesis Gen 1 6 2 vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant. +Genesis Gen 1 6 3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum. +Genesis Gen 1 6 4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi. +Genesis Gen 1 6 5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore, b +Genesis Gen 1 6 6 pœnítuit eum quod hóminum fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus, +Genesis Gen 1 6 7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos. +Genesis Gen 1 6 8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino. +Genesis Gen 1 6 9 Hae sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit. +Genesis Gen 1 6 10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth. +Genesis Gen 1 6 11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte. b +Genesis Gen 1 6 12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram), +Genesis Gen 1 6 13 dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra. +Genesis Gen 1 6 14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus. +Genesis Gen 1 6 15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus. +Genesis Gen 1 6 16 Fenéstram in arca fácies, et in cúbito consummábis summitátem ejus: óstium autem arcæ pones ex látere; deórsum, cœnácula et trístega fácies in ea. +Genesis Gen 1 6 17 Ecce ego addúcam aquas dilúvii super terram, ut interfíciam omnem carnem, in qua spíritus vitæ est subter cælum: univérsa quæ in terra sunt, consuméntur. +Genesis Gen 1 6 18 Ponámque fœdus meum tecum: et ingrediéris arcam tu et fílii tui, uxor tua, et uxóres filiórum tuórum tecum. +Genesis Gen 1 6 19 Et ex cunctis animántibus univérsæ carnis bina indúces in arcam, ut vivant tecum: masculíni sexus et feminíni. +Genesis Gen 1 6 20 De volúcribus juxta genus suum, et de juméntis in génere suo, et ex omni réptili terræ secúndum genus suum: bina de ómnibus ingrediéntur tecum, ut possint vívere. +Genesis Gen 1 6 21 Tolles ígitur tecum ex ómnibus escis, quæ mandi possunt, et comportábis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. +Genesis Gen 1 6 22 Fecit ígitur Noë ómnia quæ præcéperat illi Deus. +Genesis Gen 1 7 1 Dixítque Dóminus ad eum: Ingrédere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatióne hac. +Genesis Gen 1 7 2 Ex ómnibus animántibus mundis tolle septéna et septéna, másculum et féminam: de animántibus vero immúndis duo et duo, másculum et féminam. +Genesis Gen 1 7 3 Sed et de volatílibus cæli septéna et septéna, másculum et féminam: ut salvétur semen super fáciem univérsæ terræ. +Genesis Gen 1 7 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus: et delébo omnem substántiam, quam feci, de superfície terræ. +Genesis Gen 1 7 5 Fecit ergo Noë ómnia quæ mandáverat ei Dóminus. +Genesis Gen 1 7 6 Erátque sexcentórum annórum quando dilúvii aquæ inundavérunt super terram. +Genesis Gen 1 7 7 Et ingréssus est Noë et fílii ejus, uxor ejus et uxóres filiórum ejus cum eo in arcam propter aquas dilúvii. +Genesis Gen 1 7 8 De animántibus quoque mundis et immúndis, et de volúcribus, et ex omni quod movétur super terram, +Genesis Gen 1 7 9 duo et duo ingréssa sunt ad Noë in arcam, másculus et fémina, sicut præcéperat Dóminus Noë. +Genesis Gen 1 7 10 Cumque transíssent septem dies, aquæ dilúvii inundavérunt super terram. b +Genesis Gen 1 7 11 Anno sexcentésimo vitæ Noë, mense secúndo, septimodécimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abýssi magnæ, et cataráctæ cæli apértæ sunt: +Genesis Gen 1 7 12 et facta est plúvia super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus. +Genesis Gen 1 7 13 In artículo diéi illíus ingréssus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth fílii ejus; uxor illíus, et tres uxóres filiórum ejus cum eis in arcam: +Genesis Gen 1 7 14 ipsi et omne ánimal secúndum genus suum, universáque juménta in génere suo, et omne quod movétur super terram in génere suo, cunctúmque volátile secúndum genus suum, univérsæ aves, omnésque vólucres, +Genesis Gen 1 7 15 ingréssæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spíritus vitæ. +Genesis Gen 1 7 16 Et quæ ingréssa sunt, másculus et fémina ex omni carne introiérunt, sicut præcéperat ei Deus: et inclúsit eum Dóminus déforis. +Genesis Gen 1 7 17 Factúmque est dilúvium quadragínta diébus super terram: et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme a terra. +Genesis Gen 1 7 18 Veheménter enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ: porro arca ferebátur super aquas. +Genesis Gen 1 7 19 Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub univérso cælo. +Genesis Gen 1 7 20 Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat. +Genesis Gen 1 7 21 Consumptáque est omnis caro quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram: univérsi hómines, +Genesis Gen 1 7 22 et cuncta, in quibus spiráculum vitæ est in terra, mórtua sunt. +Genesis Gen 1 7 23 Et delévit omnem substántiam quæ erat super terram, ab hómine usque ad pecus, tam réptile quam vólucres cæli: et deléta sunt de terra. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. +Genesis Gen 1 7 24 Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus. +Genesis Gen 1 8 1 Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ. +Genesis Gen 1 8 2 Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. +Genesis Gen 1 8 3 Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. +Genesis Gen 1 8 4 Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ. +Genesis Gen 1 8 5 At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium. +Genesis Gen 1 8 6 Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum, +Genesis Gen 1 8 7 qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram. +Genesis Gen 1 8 8 Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si jam cessássent aquæ super fáciem terræ. +Genesis Gen 1 8 9 Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super univérsam terram: extendítque manum, et apprehénsam íntulit in arcam. +Genesis Gen 1 8 10 Expectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca. +Genesis Gen 1 8 11 At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram. +Genesis Gen 1 8 12 Expectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum. +Genesis Gen 1 8 13 Ígitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram: et apériens Noë tectum arcæ, aspéxit, vidítque quod exsiccáta esset superfícies terræ. +Genesis Gen 1 8 14 Mense secúndo, séptimo et vigésimo die mensis arefácta est terra. +Genesis Gen 1 8 15 Locútus est autem Deus ad Noë, dicens: b +Genesis Gen 1 8 16 Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. +Genesis Gen 1 8 17 Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam. +Genesis Gen 1 8 18 Egréssus est ergo Noë, et fílii ejus: uxor illíus, et uxóres filiórum ejus cum eo. +Genesis Gen 1 8 19 Sed et ómnia animántia, juménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca. +Genesis Gen 1 8 20 Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre. +Genesis Gen 1 8 21 Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci. +Genesis Gen 1 8 22 Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent. +Genesis Gen 1 9 1 Benedixítque Deus Noë et fíliis ejus. Et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. +Genesis Gen 1 9 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terræ, et super omnes vólucres cæli, cum univérsis quæ movéntur super terram: omnes pisces maris mánui vestræ tráditi sunt. +Genesis Gen 1 9 3 Et omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum: quasi ólera viréntia trádidi vobis ómnia. +Genesis Gen 1 9 4 Excépto, quod carnem cum sánguine non comedétis. +Genesis Gen 1 9 5 Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum: et de manu hóminis, de manu viri, et fratris ejus requíram ánimam hóminis. +Genesis Gen 1 9 6 Quicúmque effúderit humánum sánguinem, fundétur sanguis illíus: ad imáginem quippe Dei factus est homo. +Genesis Gen 1 9 7 Vos autem créscite et multiplicámini, et ingredímini super terram, et impléte eam. +Genesis Gen 1 9 8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad fílios ejus cum eo: b +Genesis Gen 1 9 9 Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos: +Genesis Gen 1 9 10 et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum, tam in volúcribus quam in juméntis et pecúdibus terræ cunctis, quæ egréssa sunt de arca, et univérsis béstiis terræ. +Genesis Gen 1 9 11 Státuam pactum meum vobíscum, et nequáquam ultra interficiétur omnis caro aquis dilúvii, neque erit deínceps dilúvium díssipans terram. +Genesis Gen 1 9 12 Dixítque Deus: Hoc signum fœ́deris quod do inter me et vos, et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum in generatiónes sempitérnas: +Genesis Gen 1 9 13 arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram. +Genesis Gen 1 9 14 Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus: +Genesis Gen 1 9 15 et recordábor fœ́deris mei vobíscum, et cum omni ánima vivénte quæ carnem végetat: et non erunt ultra aquæ dilúvii ad deléndum univérsam carnem. +Genesis Gen 1 9 16 Erítque arcus in núbibus, et vidébo illum, et recordábor fœ́deris sempitérni quod pactum est inter Deum et omnem ánimam vivéntem univérsæ carnis quæ est super terram. +Genesis Gen 1 9 17 Dixítque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœ́deris, quod constítui inter me et omnem carnem super terram. +Genesis Gen 1 9 18 Erant ergo fílii Noë, qui egréssi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chánaan. b +Genesis Gen 1 9 19 Tres isti fílii sunt Noë: et ab his disseminátum est omne genus hóminum super univérsam terram. +Genesis Gen 1 9 20 Cœpítque Noë vir agrícola exercére terram, et plantávit víneam. +Genesis Gen 1 9 21 Bibénsque vinum inebriátus est, et nudátus in tabernáculo suo. +Genesis Gen 1 9 22 Quod cum vidísset Cham, pater Chánaan, verénda scílicet patris sui esse nudáta, nuntiávit duóbus frátribus suis foras. +Genesis Gen 1 9 23 At vero Sem et Japheth pállium imposuérunt húmeris suis, et incedéntes retrórsum, operuérunt verénda patris sui: faciésque eórum avérsæ erant, et patris virília non vidérunt. +Genesis Gen 1 9 24 Evígilans autem Noë ex vino, cum didicísset quæ fécerat ei fílius suus minor, +Genesis Gen 1 9 25 ait: Maledíctus Chánaan, servus servórum erit frátribus suis. +Genesis Gen 1 9 26 Dixítque: Benedíctus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus ejus. +Genesis Gen 1 9 27 Dilátet Deus Japheth, et hábitet in tabernáculis Sem, sitque Chánaan servus ejus. +Genesis Gen 1 9 28 Vixit autem Noë post dilúvium trecéntis quinquagínta annis. +Genesis Gen 1 9 29 Et impléti sunt omnes dies ejus nongentórum quinquagínta annórum: et mórtuus est. +Genesis Gen 1 10 1 Hae sunt generatiónes filiórum Noë, Sem, Cham et Japheth: natíque sunt eis fílii post dilúvium. +Genesis Gen 1 10 2 Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. +Genesis Gen 1 10 3 Porro fílii Gomer: Áscenez et Riphath et Thogórma. +Genesis Gen 1 10 4 Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cetthim et Dódanim. +Genesis Gen 1 10 5 Ab his divísæ sunt ínsulæ géntium in regiónibus suis, unusquísque secúndum linguam suam et famílias suas in natiónibus suis. +Genesis Gen 1 10 6 Fílii autem Cham: Chus, et Mésraim, et Phuth, et Chánaan. b +Genesis Gen 1 10 7 Fílii Chus: Saba, et Hevíla, et Sábatha, et Regma, et Sabátacha. Fílii Regma: Saba et Dadan. +Genesis Gen 1 10 8 Porro Chus génuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, +Genesis Gen 1 10 9 et erat robústus venátor coram Dómino. Ob hoc exívit provérbium: Quasi Nemrod robústus venátor coram Dómino. +Genesis Gen 1 10 10 Fuit autem princípium regni ejus Bábylon, et Arach et Achad, et Chalánne, in terra Sénnaar. +Genesis Gen 1 10 11 De terra illa egréssus est Assur, et ædificávit Níniven, et platéas civitátis, et Chale. +Genesis Gen 1 10 12 Resen quoque inter Níniven et Chale: haec est cívitas magna. +Genesis Gen 1 10 13 At vero Mésraim génuit Ludim, et Anámim et Láabim, Néphthuim, +Genesis Gen 1 10 14 et Phétrusim, et Chásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim et Cáphtorim. +Genesis Gen 1 10 15 Chánaan autem génuit Sidónem primogénitum suum. Hethǽum, +Genesis Gen 1 10 16 et Jebusǽum, et Amorrhǽum, Gergesǽum, +Genesis Gen 1 10 17 Hevǽum, et Aracǽum: Sinǽum, +Genesis Gen 1 10 18 et Arádium, Samarǽum, et Amathǽum: et post haec dissemináti sunt pópuli Chananæórum. +Genesis Gen 1 10 19 Factíque sunt términi Chánaan veniéntibus a Sidóne Geráram usque Gazam, donec ingrediáris Sódomam et Gomórrham, et Ádamam, et Séboim usque Lesa. +Genesis Gen 1 10 20 Hi sunt fílii Cham in cognatiónibus, et linguis, et generatiónibus, terrísque et géntibus suis. +Genesis Gen 1 10 21 De Sem quoque nati sunt, patre ómnium filiórum Heber, fratre Japheth majóre. b +Genesis Gen 1 10 22 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram. +Genesis Gen 1 10 23 Fílii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. +Genesis Gen 1 10 24 At vero Arpháxad génuit Sale, de quo ortus est Heber. +Genesis Gen 1 10 25 Natíque sunt Heber fílii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diébus ejus divísa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. +Genesis Gen 1 10 26 Qui Jectan génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, Jare, +Genesis Gen 1 10 27 et Adúram, et Uzal, et Decla, +Genesis Gen 1 10 28 et Ebal, et Abímaël, Saba, +Genesis Gen 1 10 29 et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti, fílii Jectan. +Genesis Gen 1 10 30 Et facta est habitátio eórum de Messa pergéntibus usque Sephar montem orientálem. +Genesis Gen 1 10 31 Isti fílii Sem secúndum cognatiónes, et linguas, et regiónes in géntibus suis. +Genesis Gen 1 10 32 Hae famíliæ Noë juxta pópulos et natiónes suas. Ab his divísæ sunt gentes in terra post dilúvium. b +Genesis Gen 1 11 1 Erat autem terra lábii uníus, et sermónum eorúmdem. +Genesis Gen 1 11 2 Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar, et habitavérunt in eo. +Genesis Gen 1 11 3 Dixítque alter ad próximum suum: Veníte, faciámus láteres, et coquámus eos igni. Habuerúntque láteres pro saxis, et bitúmen pro cæménto: +Genesis Gen 1 11 4 et dixérunt: Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cujus culmen pertíngat ad cælum: et celebrémus nomen nostrum ántequam dividámur in univérsas terras. +Genesis Gen 1 11 5 Descéndit autem Dóminus ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificábant fílii Adam, +Genesis Gen 1 11 6 et dixit: Ecce, unus est pópulus, et unum lábium ómnibus: cœperúntque hoc fácere, nec desístent a cogitatiónibus suis, donec eas ópere cómpleant. +Genesis Gen 1 11 7 Veníte ígitur, descendámus, et confundámus ibi linguam eórum, ut non áudiat unusquísque vocem próximi sui. +Genesis Gen 1 11 8 Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco in univérsas terras, et cessavérunt ædificáre civitátem. +Genesis Gen 1 11 9 Et idcírco vocátum est nomen ejus Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsæ terræ: et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem cunctárum regiónum. +Genesis Gen 1 11 10 Hae sunt generatiónes Sem: Sem erat centum annórum quando génuit Arpháxad, biénnio post dilúvium. b +Genesis Gen 1 11 11 Vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntis annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 12 Porro Arpháxad vixit trigínta quinque annis, et génuit Sale. +Genesis Gen 1 11 13 Vixítque Arpháxad, postquam génuit Sale, trecéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 14 Sale quoque vixit trigínta annis, et génuit Heber. +Genesis Gen 1 11 15 Vixítque Sale, postquam génuit Heber, quadringéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 16 Vixit autem Heber trigínta quátuor annis, et génuit Phaleg. +Genesis Gen 1 11 17 Et vixit Heber postquam génuit Phaleg, quadringéntis trigínta annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 18 Vixit quoque Phaleg trigínta annis, et génuit Reu. +Genesis Gen 1 11 19 Vixítque Phaleg, postquam génuit Reu, ducéntis novem annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 20 Vixit autem Reu trigínta duóbus annis, et génuit Sarug. +Genesis Gen 1 11 21 Vixit quoque Reu, postquam génuit Sarug, ducéntis septem annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 22 Vixit vero Sarug trigínta annis, et génuit Nachor. +Genesis Gen 1 11 23 Vixítque Sarug, postquam génuit Nachor, ducéntis annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 24 Vixit autem Nachor vigínti novem annis, et génuit Thare. +Genesis Gen 1 11 25 Vixítque Nachor, postquam génuit Thare, centum decem et novem annis: et génuit fílios et fílias. +Genesis Gen 1 11 26 Vixítque Thare septuagínta annis, et génuit Abram, et Nachor, et Aran. +Genesis Gen 1 11 27 Hae sunt autem generatiónes Thare: Thare génuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran génuit Lot. b +Genesis Gen 1 11 28 Mortuúsque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ, in Ur Chaldæórum. +Genesis Gen 1 11 29 Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres: nomen uxóris Abram, Sárai: et nomen uxóris Nachor, Melcha fília Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. +Genesis Gen 1 11 30 Erat autem Sárai stérilis, nec habébat líberos. +Genesis Gen 1 11 31 Tulit ítaque Thare Abram fílium suum, et Lot fílium Aran, fílium fílii sui, et Sárai nurum suam, uxórem Abram fílii sui, et edúxit eos de Ur Chaldæórum, ut irent in terram Chánaan: venerúntque usque Haran, et habitavérunt ibi. +Genesis Gen 1 11 32 Et facti sunt dies Thare ducentórum quinque annórum, et mórtuus est in Haran. +Genesis Gen 1 12 1 Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi. +Genesis Gen 1 12 2 Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus. +Genesis Gen 1 12 3 Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ. +Genesis Gen 1 12 4 Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran. +Genesis Gen 1 12 5 Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam, +Genesis Gen 1 12 6 pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra. +Genesis Gen 1 12 7 Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei. +Genesis Gen 1 12 8 Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen ejus. +Genesis Gen 1 12 9 Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem. b +Genesis Gen 1 12 10 Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra. +Genesis Gen 1 12 11 Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier: +Genesis Gen 1 12 12 et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt. +Genesis Gen 1 12 13 Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui. +Genesis Gen 1 12 14 Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis. +Genesis Gen 1 12 15 Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis. +Genesis Gen 1 12 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli. +Genesis Gen 1 12 17 Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum ejus, propter Sárai uxórem Abram. +Genesis Gen 1 12 18 Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset? +Genesis Gen 1 12 19 quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce conjux tua, áccipe eam, et vade. +Genesis Gen 1 12 20 Præcepítque Phárao super Abram viris: et deduxérunt eum, et uxórem illíus, et ómnia quæ habébat. +Genesis Gen 1 13 1 Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor ejus, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam. +Genesis Gen 1 13 2 Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti. +Genesis Gen 1 13 3 Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai, +Genesis Gen 1 13 4 in loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini. +Genesis Gen 1 13 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula. +Genesis Gen 1 13 6 Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter. +Genesis Gen 1 13 7 Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa. +Genesis Gen 1 13 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit júrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus. +Genesis Gen 1 13 9 Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam. +Genesis Gen 1 13 10 Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Jordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor. +Genesis Gen 1 13 11 Elegítque sibi Lot regiónem circa Jordánem, et recéssit ab oriénte: divisíque sunt altérutrum a fratre suo. +Genesis Gen 1 13 12 Abram habitávit in terra Chánaan; Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis. +Genesis Gen 1 13 13 Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis. +Genesis Gen 1 13 14 Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem. b +Genesis Gen 1 13 15 Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum. +Genesis Gen 1 13 16 Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ: si quis potest hóminum numeráre púlverem terræ, semen quoque tuum numeráre póterit. +Genesis Gen 1 13 17 Surge, et perámbula terram in longitúdine et in latitúdine sua: quia tibi datúrus sum eam. +Genesis Gen 1 13 18 Movens ígitur tabernáculum suum Abram, venit, et habitávit juxta convállem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavítque ibi altáre Dómino. +Genesis Gen 1 14 1 Factum est autem in illo témpore, ut Ámraphel rex Sénnaar, et Árioch rex Ponti, et Chodorláhomor rex Elamitárum, et Thadal rex géntium +Genesis Gen 1 14 2 inírent bellum contra Bara regem Sodomórum, et contra Bersa regem Gomórrhæ, et contra Sénnaab regem Ádamæ, et contra Sémeber regem Séboim, contráque regem Balæ, ipsa est Segor. +Genesis Gen 1 14 3 Omnes hi convenérunt in vallem Silvéstrem, quæ nunc est mare salis. +Genesis Gen 1 14 4 Duódecim enim annis serviérunt Chodorláhomor, et tertiodécimo anno recessérunt ab eo. +Genesis Gen 1 14 5 Ígitur quartodécimo anno venit Chodorláhomor, et reges qui erant cum eo: percusserúntque Ráphaim in Astarothcárnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariáthaim, +Genesis Gen 1 14 6 et Chorrǽos in móntibus Seir, usque ad Campéstria Pharan, quæ est in solitúdine. +Genesis Gen 1 14 7 Reversíque sunt, et venérunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percussérunt omnem regiónem Amalecitárum, et Amorrhǽum, qui habitábat in Asasónthamar. +Genesis Gen 1 14 8 Et egréssi sunt rex Sodomórum, et rex Gomórrhæ, rexque Ádamæ, et rex Séboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxérunt áciem contra eos in valle Silvéstri: +Genesis Gen 1 14 9 scílicet advérsus Chodorláhomor regem Elamitárum, et Thadal regem Géntium, et Ámraphel regem Sénnaar, et Árioch regem Ponti: quátuor reges advérsus quinque. +Genesis Gen 1 14 10 Vallis autem Silvéstris habébat púteos multos bitúminis. Ítaque rex Sodomórum, et Gomórrhæ, terga vertérunt, ceciderúntque ibi: et qui remánserant, fugérunt ad montem. +Genesis Gen 1 14 11 Tulérunt autem omnem substántiam Sodomórum et Gomórrhæ, et univérsa quæ ad cibum pértinent, et abiérunt: +Genesis Gen 1 14 12 necnon et Lot, et substántiam ejus, fílium fratris Abram, qui habitábat in Sódomis. +Genesis Gen 1 14 13 Et ecce unus, qui eváserat, nuntiávit Abram Hebrǽo, qui habitábat in conválle Mambre Amorrhǽi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepígerant fœdus cum Abram. b +Genesis Gen 1 14 14 Quod cum audísset Abram, captum vidélicet Lot fratrem suum, numerávit expedítos vernáculos suos trecéntos decem et octo: et persecútus est usque Dan. +Genesis Gen 1 14 15 Et divísis sóciis, írruit super eos nocte: percussítque eos, et persecútus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damásci. +Genesis Gen 1 14 16 Reduxítque omnem substántiam, et Lot fratrem suum cum substántia illíus, mulíeres quoque et pópulum. +Genesis Gen 1 14 17 Egréssus est autem rex Sodomórum in occúrsum ejus postquam revérsus est a cæde Chodorláhomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. b +Genesis Gen 1 14 18 At vero Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi, +Genesis Gen 1 14 19 benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso, qui creávit cælum et terram: +Genesis Gen 1 14 20 et benedíctus Deus excélsus, quo protegénte, hostes in mánibus tuis sunt. Et dedit ei décimas ex ómnibus. +Genesis Gen 1 14 21 Dixit autem rex Sodomórum ad Abram: Da mihi ánimas, cétera tolle tibi. +Genesis Gen 1 14 22 Qui respóndit ei: Levo manum meam ad Dóminum Deum excélsum possessórem cæli et terræ, +Genesis Gen 1 14 23 quod a filo subtégminis usque ad corrígiam cáligæ, non accípiam ex ómnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditávi Abram: +Genesis Gen 1 14 24 excéptis his, quæ comedérunt júvenes, et pártibus virórum, qui venérunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accípient partes suas. +Genesis Gen 1 15 1 His ítaque transáctis, factus est sermo Dómini ad Abram per visiónem dicens: Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis. +Genesis Gen 1 15 2 Dixítque Abram: Dómine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque líberis, et fílius procuratóris domus meæ iste Damáscus Eliézer. +Genesis Gen 1 15 3 Addidítque Abram: Mihi autem non dedísti semen, et ecce vernáculus meus, hæres meus erit. +Genesis Gen 1 15 4 Statímque sermo Dómini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egrediétur de útero tuo, ipsum habébis hærédem. +Genesis Gen 1 15 5 Eduxítque eum foras, et ait illi: Súspice cælum, et númera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. +Genesis Gen 1 15 6 Crédidit Abram Deo, et reputátum est illi ad justítiam. +Genesis Gen 1 15 7 Dixítque ad eum: Ego Dóminus qui edúxi te de Ur Chaldæórum ut darem tibi terram istam, et possidéres eam. b +Genesis Gen 1 15 8 At ille ait: Dómine Deus, unde scire possum quod possessúrus sim eam? +Genesis Gen 1 15 9 Et respóndens Dóminus: Sume, inquit, mihi vaccam triénnem, et capram trimam, et aríetem annórum trium, túrturem quoque et colúmbam. +Genesis Gen 1 15 10 Qui tollens univérsa haec, divísit ea per médium, et utrásque partes contra se altrínsecus pósuit; aves autem non divísit. +Genesis Gen 1 15 11 Descenderúntque vólucres super cadávera, et abigébat eas Abram. +Genesis Gen 1 15 12 Cumque sol occúmberet, sopor írruit super Abram, et horror magnus et tenebrósus invásit eum. +Genesis Gen 1 15 13 Dictúmque est ad eum: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subjícient eos servitúti, et afflígent quadringéntis annis. +Genesis Gen 1 15 14 Verúmtamen gentem, cui servitúri sunt, ego judicábo: et post haec egrediéntur cum magna substántia. +Genesis Gen 1 15 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepúltus in senectúte bona. +Genesis Gen 1 15 16 Generatióne autem quarta reverténtur huc: necdum enim complétæ sunt iniquitátes Amorrhæórum usque ad præsens tempus. +Genesis Gen 1 15 17 Cum ergo occubuísset sol, facta est calígo tenebrósa, et appáruit clíbanus fumans, et lampas ignis tránsiens inter divisiónes illas. b +Genesis Gen 1 15 18 In illo die pépigit Dóminus fœdus cum Abram, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc a flúvio Ægýpti usque ad flúvium magnum Euphráten, +Genesis Gen 1 15 19 Cinǽos, et Cenezǽos, Cedmonǽos, +Genesis Gen 1 15 20 et Hethǽos, et Pherezǽos, Ráphaim quoque, +Genesis Gen 1 15 21 et Amorrhǽos, et Chananǽos, et Gergesǽos, et Jebusǽos. +Genesis Gen 1 16 1 Ígitur Sárai, uxor Abram, non genúerat líberos: sed habens ancíllam ægýptiam nómine Agar, +Genesis Gen 1 16 2 dixit maríto suo: Ecce, conclúsit me Dóminus, ne párerem. Ingrédere ad ancíllam meam, si forte saltem ex illa suscípiam fílios. Cumque ille acquiésceret deprecánti, +Genesis Gen 1 16 3 tulit Agar ægýptiam ancíllam suam post annos decem quam habitáre cœ́perant in terra Chánaan: et dedit eam viro suo uxórem. +Genesis Gen 1 16 4 Qui ingréssus est ad eam. At illa concepísse se videns, despéxit dóminam suam. +Genesis Gen 1 16 5 Dixítque Sárai ad Abram: Iníque agis contra me: ego dedi ancíllam meam in sinum tuum, quæ videns quod concéperit, despéctui me habet: júdicet Dóminus inter me et te. +Genesis Gen 1 16 6 Cui respóndens Abram: Ecce, ait, ancílla tua in manu tua est, útere ea ut libet. Affligénte ígitur eam Sárai, fugam íniit. +Genesis Gen 1 16 7 Cumque invenísset eam ángelus Dómini juxta fontem aquæ in solitúdine, qui est in via Sur in desérto, b +Genesis Gen 1 16 8 dixit ad illam: Agar ancílla Sárai, unde venis? et quo vadis? Quæ respóndit: A fácie Sárai dóminæ meæ ego fúgio. +Genesis Gen 1 16 9 Dixítque ei ángelus Dómini: Revértere ad dóminam tuam, et humiliáre sub manu illíus. +Genesis Gen 1 16 10 Et rursum: Multíplicans, inquit, multiplicábo semen tuum, et non numerábitur prae multitúdine. +Genesis Gen 1 16 11 Ac deínceps: Ecce, ait, concepísti, et páries fílium: vocabísque nomen ejus Ismaël, eo quod audíerit Dóminus afflictiónem tuam. +Genesis Gen 1 16 12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus ómnium contra eum: et e regióne universórum fratrum suórum figet tabernácula. +Genesis Gen 1 16 13 Vocávit autem nomen Dómini qui loquebátur ad eam: Tu Deus qui vidísti me. Dixit enim: Profécto hic vidi posterióra vidéntis me. +Genesis Gen 1 16 14 Proptérea appellávit púteum illum Púteum vivéntis et vidéntis me. Ipse est inter Cades et Barad. +Genesis Gen 1 16 15 Peperítque Agar Abræ fílium: qui vocávit nomen ejus Ismaël. +Genesis Gen 1 16 16 Octogínta et sex annórum erat Abram quando péperit ei Agar Ismaélem. +Genesis Gen 1 17 1 Postquam vero nonagínta et novem annórum esse cœ́perat, appáruit ei Dóminus, dixítque ad eum: Ego Deus omnípotens: ámbula coram me, et esto perféctus. +Genesis Gen 1 17 2 Ponámque fœdus meum inter me et te, et multiplicábo te veheménter nimis. +Genesis Gen 1 17 3 Cécidit Abram pronus in fáciem. +Genesis Gen 1 17 4 Dixítque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erísque pater multárum géntium. +Genesis Gen 1 17 5 Nec ultra vocábitur nomen tuum Abram, sed appelláberis Ábraham: quia patrem multárum géntium constítui te. +Genesis Gen 1 17 6 Faciámque te créscere vehementíssime, et ponam te in géntibus, regésque ex te egrediéntur. +Genesis Gen 1 17 7 Et státuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generatiónibus suis, fœ́dere sempitérno: ut sim Deus tuus, et séminis tui post te. +Genesis Gen 1 17 8 Dabóque tibi et sémini tuo terram peregrinatiónis tuæ, omnem terram Chánaan in possessiónem ætérnam, eróque Deus eórum. +Genesis Gen 1 17 9 Dixit íterum Deus ad Ábraham: Et tu ergo custódies pactum meum, et semen tuum post te in generatiónibus suis. b +Genesis Gen 1 17 10 Hoc est pactum meum quod observábitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidétur ex vobis omne masculínum: +Genesis Gen 1 17 11 et circumcidétis carnem præpútii vestri, ut sit in signum fœ́deris inter me et vos. +Genesis Gen 1 17 12 Infans octo diérum circumcidétur in vobis, omne masculínum in generatiónibus vestris: tam vernáculus, quam emptítius circumcidétur, et quicúmque non fúerit de stirpe vestra: +Genesis Gen 1 17 13 erítque pactum meum in carne vestra in fœdus ætérnum. +Genesis Gen 1 17 14 Másculus, cujus præpútii caro circumcísa non fúerit, delébitur ánima illa de pópulo suo: quia pactum meum írritum fecit. +Genesis Gen 1 17 15 Dixit quoque Deus ad Ábraham: Sárai uxórem tuam non vocábis Sárai, sed Saram. b +Genesis Gen 1 17 16 Et benedícam ei, et ex illa dabo tibi fílium cui benedictúrus sum: erítque in natiónes, et reges populórum oriéntur ex eo. +Genesis Gen 1 17 17 Cécidit Ábraham in fáciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putásne centenário nascétur fílius? et Sara nonagenária páriet? b +Genesis Gen 1 17 18 Dixítque ad Deum: Útinam Ismaël vivat coram te. +Genesis Gen 1 17 19 Et ait Deus ad Ábraham: Sara uxor tua páriet tibi fílium, vocabísque nomen ejus Ísaac, et constítuam pactum meum illi in fœdus sempitérnum, et sémini ejus post eum. +Genesis Gen 1 17 20 Super Ismaël quoque exaudívi te: ecce, benedícam ei, et augébo, et multiplicábo eum valde: duódecim duces generábit, et fáciam illum in gentem magnam. +Genesis Gen 1 17 21 Pactum vero meum státuam ad Ísaac, quem páriet tibi Sara témpore isto in anno áltero. +Genesis Gen 1 17 22 Cumque finítus esset sermo loquéntis cum eo, ascéndit Deus ab Ábraham. b +Genesis Gen 1 17 23 Tulit autem Ábraham Ismaël fílium suum, et omnes vernáculos domus suæ, universósque quos émerat, cunctos mares ex ómnibus viris domus suæ: et circumcídit carnem præpútii eórum statim in ipsa die, sicut præcéperat ei Deus. +Genesis Gen 1 17 24 Ábraham nonagínta et novem erat annórum quando circumcídit carnem præpútii sui. +Genesis Gen 1 17 25 Et Ismaël fílius trédecim annos impléverat témpore circumcisiónis suæ. +Genesis Gen 1 17 26 Eádem die circumcísus est Ábraham et Ismaël fílius ejus: +Genesis Gen 1 17 27 et omnes viri domus illíus, tam vernáculi, quam emptítii et alienígenæ páriter circumcísi sunt. +Genesis Gen 1 18 1 Appáruit autem ei Dóminus in conválle Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi. +Genesis Gen 1 18 2 Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi, et adorávit in terram. +Genesis Gen 1 18 3 Et dixit: Dómine, si invéni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum: +Genesis Gen 1 18 4 sed áfferam pauxíllum aquæ, et laváte pedes vestros, et requiéscite sub árbore. +Genesis Gen 1 18 5 Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum: póstea transíbitis: idcírco enim declinástis ad servum vestrum. Qui dixérunt: Fac ut locútus es. +Genesis Gen 1 18 6 Festinávit Ábraham in tabernáculum ad Saram, dixítque ei: Accélera, tria sata símilæ commísce, et fac subcinerícios panes. +Genesis Gen 1 18 7 Ipse vero ad arméntum cucúrrit, et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum, dedítque púero: qui festinávit et coxit illum. +Genesis Gen 1 18 8 Tulit quoque butýrum et lac, et vítulum quem cóxerat, et pósuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub árbore. +Genesis Gen 1 18 9 Cumque comedíssent, dixérunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respóndit: Ecce in tabernáculo est. b +Genesis Gen 1 18 10 Cui dixit: Revértens véniam ad te témpore isto, vita cómite, et habébit fílium Sara uxor tua. Quo audíto, Sara risit post óstium tabernáculi. +Genesis Gen 1 18 11 Erant autem ambo senes, provectǽque ætátis, et desíerant Saræ fíeri muliébria. +Genesis Gen 1 18 12 Quæ risit occúlte dicens: Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, voluptáti óperam dabo? +Genesis Gen 1 18 13 Dixit autem Dóminus ad Ábraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritúra sum anus? +Genesis Gen 1 18 14 Numquid Deo quidquam est diffícile? juxta condíctum revértar ad te hoc eódem témpore, vita cómite, et habébit Sara fílium. +Genesis Gen 1 18 15 Negávit Sara, dicens: Non risi, timóre pertérrita. Dóminus autem: Non est, inquit, ita: sed risísti. +Genesis Gen 1 18 16 Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam: et Ábraham simul gradiebátur, dedúcens eos. b +Genesis Gen 1 18 17 Dixítque Dóminus: Num celáre pótero Ábraham quæ gestúrus sum: +Genesis Gen 1 18 18 cum futúrus sit in gentem magnam, ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ? +Genesis Gen 1 18 19 Scio enim quod præceptúrus sit fíliis suis, et dómui suæ post se ut custódiant viam Dómini, et fáciant judícium et justítiam: ut addúcat Dóminus propter Ábraham ómnia quæ locútus est ad eum. +Genesis Gen 1 18 20 Dixit ítaque Dóminus: Clamor Sodomórum et Gomórrhæ multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis. +Genesis Gen 1 18 21 Descéndam, et vidébo utrum clamórem qui venit ad me, ópere compléverint; an non est ita, ut sciam. +Genesis Gen 1 18 22 Converterúntque se inde, et abiérunt Sódomam: Ábraham vero adhuc stabat coram Dómino. +Genesis Gen 1 18 23 Et appropínquans ait: Numquid perdes justum cum ímpio? b +Genesis Gen 1 18 24 si fúerint quinquagínta justi in civitáte, períbunt simul? et non parces loco illi propter quinquagínta justos, si fúerint in eo? +Genesis Gen 1 18 25 Absit a te ut rem hanc fácias, et occídas justum cum ímpio, fiátque justus sicut ímpius, non est hoc tuum: qui júdicas omnem terram, nequáquam fácies judícium hoc. +Genesis Gen 1 18 26 Dixítque Dóminus ad eum: Si invénero Sódomis quinquagínta justos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos. +Genesis Gen 1 18 27 Respondénsque Ábraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis. +Genesis Gen 1 18 28 Quid si minus quinquagínta justis quinque fúerint? delébis, propter quadragínta quinque, univérsam urbem? Et ait: Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque. +Genesis Gen 1 18 29 Rursúmque locútus est ad eum: Sin autem quadragínta ibi invénti fúerint, quid fácies? Ait: Non percútiam propter quadragínta. +Genesis Gen 1 18 30 Ne quæso, inquit, indignéris, Dómine, si loquar: quid si ibi invénti fúerint trigínta? Respóndit: Non fáciam, si invénero ibi trigínta. +Genesis Gen 1 18 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dóminum meum: quid si ibi invénti fúerint vigínti? Ait: Non interfíciam propter vigínti. +Genesis Gen 1 18 32 Óbsecro, inquit, ne irascáris, Dómine, si loquar adhuc semel: quid si invénti fúerint ibi decem? Et dixit: Non delébo propter decem. +Genesis Gen 1 18 33 Abiítque Dóminus, postquam cessávit loqui ad Ábraham: et ille revérsus est in locum suum. +Genesis Gen 1 19 1 Venerúntque duo ángeli Sódomam véspere, et sedénte Lot in fóribus civitátis. Qui cum vidísset eos, surréxit, et ivit óbviam eis: adoravítque pronus in terram, +Genesis Gen 1 19 2 et dixit: Óbsecro, dómini, declináte in domum púeri vestri, et manéte ibi: laváte pedes vestros, et mane proficiscémini in viam vestram. Qui dixérunt: Mínime, sed in platéa manébimus. +Genesis Gen 1 19 3 Cómpulit illos óppido ut divérterent ad eum: ingressísque domum illíus fecit convívium, et coxit ázyma, et comedérunt. +Genesis Gen 1 19 4 Prius autem quam irent cúbitum, viri civitátis vallavérunt domum a púero usque ad senem, omnis pópulus simul. +Genesis Gen 1 19 5 Vocaverúntque Lot, et dixérunt ei: Ubi sunt viri qui introiérunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscámus eos. +Genesis Gen 1 19 6 Egréssus ad eos Lot, post tergum occlúdens óstium, ait: +Genesis Gen 1 19 7 Nolíte, quæso, fratres mei, nolíte malum hoc fácere. +Genesis Gen 1 19 8 Hábeo duas fílias, quæ necdum cognovérunt virum: edúcam eas ad vos, et abutímini eis sicut vobis placúerit, dúmmodo viris istis nihil mali faciátis, quia ingréssi sunt sub umbra cúlminis mei. +Genesis Gen 1 19 9 At illi dixérunt: Recéde illuc. Et rursus: Ingréssus es, ínquiunt, ut ádvena; numquid ut júdices? te ergo ipsum magis quam hos affligémus. Vimque faciébant Lot vehementíssime: jamque prope erat ut effríngerent fores. +Genesis Gen 1 19 10 Et ecce misérunt manum viri, et introduxérunt ad se Lot, clauserúntque óstium: +Genesis Gen 1 19 11 et eos, qui foris erant, percussérunt cæcitáte a mínimo usque ad máximum, ita ut óstium inveníre non possent. +Genesis Gen 1 19 12 Dixérunt autem ad Lot: Habes hic quémpiam tuórum? génerum, aut fílios, aut fílias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: b +Genesis Gen 1 19 13 delébimus enim locum istum, eo quod incréverit clamor eórum coram Dómino, qui misit nos ut perdámus illos. +Genesis Gen 1 19 14 Egréssus ítaque Lot, locútus est ad géneros suos qui acceptúri erant fílias ejus, et dixit: Súrgite, egredímini de loco isto: quia delébit Dóminus civitátem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. +Genesis Gen 1 19 15 Cumque esset mane, cogébant eum ángeli, dicéntes: Surge, tolle uxórem tuam, et duas fílias quas habes: ne et tu páriter péreas in scélere civitátis. +Genesis Gen 1 19 16 Dissimulánte illo, apprehendérunt manum ejus, et manum uxóris, ac duárum filiárum ejus, eo quod párceret Dóminus illi. +Genesis Gen 1 19 17 Eduxerúntque eum, et posuérunt extra civitátem: ibíque locúti sunt ad eum, dicéntes: Salva ánimam tuam: noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul péreas. +Genesis Gen 1 19 18 Dixítque Lot ad eos: Quæso, dómine mi, b +Genesis Gen 1 19 19 quia invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam, nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum, et móriar: +Genesis Gen 1 19 20 est cívitas haec juxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea: numquid non módica est, et vivet ánima mea? +Genesis Gen 1 19 21 Dixítque ad eum: Ecce étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem pro qua locútus es. +Genesis Gen 1 19 22 Festína, et salváre ibi: quia non pótero fácere quidquam donec ingrediáris illuc. Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor. +Genesis Gen 1 19 23 Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor. +Genesis Gen 1 19 24 Ígitur Dóminus pluit super Sódomam et Gomórrham sulphur et ignem a Dómino de cælo: +Genesis Gen 1 19 25 et subvértit civitátes has, et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium, et cuncta terræ viréntia. +Genesis Gen 1 19 26 Respiciénsque uxor ejus post se, versa est in státuam salis. +Genesis Gen 1 19 27 Ábraham autem consúrgens mane, ubi stéterat prius cum Dómino, +Genesis Gen 1 19 28 intúitus est Sódomam et Gomórrham, et univérsam terram regiónis illíus: vidítque ascendéntem favíllam de terra quasi fornácis fumum. +Genesis Gen 1 19 29 Cum enim subvérteret Deus civitátes regiónis illíus, recordátus Ábrahæ, liberávit Lot de subversióne úrbium in quibus habitáverat. +Genesis Gen 1 19 30 Ascendítque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque fíliæ ejus cum eo (timúerat enim manére in Segor) et mansit in spelúnca ipse, et duæ fíliæ ejus cum eo. b +Genesis Gen 1 19 31 Dixítque major ad minórem: Pater noster senex est, et nullus virórum remánsit in terra, qui possit íngredi ad nos juxta morem univérsæ terræ. +Genesis Gen 1 19 32 Veni, inebriémus eum vino, dormiamúsque cum eo, ut serváre possímus ex patre nostro semen. +Genesis Gen 1 19 33 Dedérunt ítaque patri suo bíbere vinum nocte illa. Et ingréssa est major, dormivítque cum patre; at ille non sensit, nec quando accúbuit fília, nec quando surréxit. +Genesis Gen 1 19 34 Áltera quoque die dixit major ad minórem: Ecce dormívi heri cum patre meo, demus ei bíbere vinum étiam hac nocte, et dórmies cum eo, ut salvémus semen de patre nostro. +Genesis Gen 1 19 35 Dedérunt étiam et illa nocte patri suo bíbere vinum, ingressáque minor fília, dormívit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubúerit, vel quando illa surréxerit. +Genesis Gen 1 19 36 Concepérunt ergo duæ fíliæ Lot de patre suo. +Genesis Gen 1 19 37 Peperítque major fílium, et vocávit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitárum usque in præséntem diem. +Genesis Gen 1 19 38 Minor quoque péperit fílium, et vocávit nomen ejus Ammon, id est, Fílius pópuli mei: ipse est pater Ammonitárum usque hódie. +Genesis Gen 1 20 1 Proféctus inde Ábraham in terram austrálem, habitávit inter Cades et Sur: et peregrinátus est in Geráris. +Genesis Gen 1 20 2 Dixítque de Sara uxóre suo: Soror mea est. Misit ergo Abímelech rex Geráræ, et tulit eam. +Genesis Gen 1 20 3 Venit autem Deus ad Abímelech per sómnium nocte, et ait illi: En moriéris propter mulíerem quam tulísti: habet enim virum. +Genesis Gen 1 20 4 Abímelech vero non tetígerat eam, et ait: Dómine, num gentem ignorántem et justam interfícies? +Genesis Gen 1 20 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitáte cordis mei, et mundítia mánuum meárum feci hoc. +Genesis Gen 1 20 6 Dixítque ad eum Deus: Et ego scio quod símplici corde féceris: et ídeo custodívi te ne peccáres in me, et non dimísi ut tángeres eam. +Genesis Gen 1 20 7 Nunc ergo redde viro suo uxórem, quia prophéta est: et orábit pro te, et vives: si autem nolúeris réddere, scito quod morte moriéris tu, et ómnia quæ tua sunt. +Genesis Gen 1 20 8 Statímque de nocte consúrgens Abímelech, vocávit omnes servos suos: et locútus est univérsa verba haec in áuribus eórum, timuerúntque omnes viri valde. +Genesis Gen 1 20 9 Vocávit autem Abímelech étiam Ábraham, et dixit ei: Quid fecísti nobis? quid peccávimus in te, quia induxísti super me et super regnum meum peccátum grande? quæ non debuísti fácere, fecísti nobis. +Genesis Gen 1 20 10 Rursúmque expóstulans, ait: Quid vidísti, ut hoc fáceres? +Genesis Gen 1 20 11 Respóndit Ábraham: Cogitávi mecum, dicens: Fórsitan non est timor Dei in loco isto: et interfícient me propter uxórem meam: +Genesis Gen 1 20 12 álias autem et vere soror mea est, fília patris mei, et non fília matris meæ, et duxi eam in uxórem. +Genesis Gen 1 20 13 Postquam autem edúxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericórdiam fácies mecum: in omni loco, ad quem ingrediémur, dices quod frater tuus sim. +Genesis Gen 1 20 14 Tulit ígitur Abímelech oves et boves, et servos et ancíllas, et dedit Ábraham: reddidítque illi Saram uxórem suam, b +Genesis Gen 1 20 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicúmque tibi placúerit hábita. +Genesis Gen 1 20 16 Saræ autem dixit: Ecce mille argénteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velámen oculórum ad omnes qui tecum sunt, et quocúmque perréxeris: mementóque te deprehénsam. +Genesis Gen 1 20 17 Oránte autem Ábraham, sanávit Deus Abímelech et uxórem, ancillásque ejus, et peperérunt: +Genesis Gen 1 20 18 conclúserat enim Dóminus omnem vulvam domus Abímelech propter Saram uxórem Ábrahæ. +Genesis Gen 1 21 1 Visitávit autem Dóminus Saram, sicut promíserat: et implévit quæ locútus est. +Genesis Gen 1 21 2 Concepítque et péperit fílium in senectúte sua, témpore quo prædíxerat ei Deus. +Genesis Gen 1 21 3 Vocavítque Ábraham nomen fílii sui, quem génuit ei Sara, Ísaac: +Genesis Gen 1 21 4 et circumcídit eum octávo die, sicut præcéperat ei Deus, +Genesis Gen 1 21 5 cum centum esset annórum: hac quippe ætáte patris, natus est Ísaac. +Genesis Gen 1 21 6 Dixítque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicúmque audíerit, corridébit mihi. +Genesis Gen 1 21 7 Rursúmque ait: Quis auditúrus créderet Ábraham quod Sara lactáret fílium, quem péperit ei jam seni? +Genesis Gen 1 21 8 Crevit ígitur puer, et ablactátus est: fecítque Ábraham grande convívium in die ablactatiónis ejus. b +Genesis Gen 1 21 9 Cumque vidísset Sara fílium Agar Ægýptiæ ludéntem cum Ísaac fílio suo, dixit ad Ábraham: +Genesis Gen 1 21 10 Éjice ancíllam hanc, et fílium ejus: non enim erit hæres fílius ancíllæ cum fílio meo Ísaac. +Genesis Gen 1 21 11 Dure accépit hoc Ábraham pro fílio suo. +Genesis Gen 1 21 12 Cui dixit Deus: Non tibi videátur ásperum super púero, et super ancílla tua: ómnia quæ díxerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Ísaac vocábitur tibi semen. +Genesis Gen 1 21 13 Sed et fílium ancíllæ fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est. +Genesis Gen 1 21 14 Surréxit ítaque Ábraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, impósuit scápulæ ejus, tradidítque púerum, et dimísit eam. Quæ cum abiísset, errábat in solitúdine Bersabée. +Genesis Gen 1 21 15 Cumque consúmpta esset aqua in utre, abjécit púerum subter unam árborum, quæ ibi erant. +Genesis Gen 1 21 16 Et ábiit, sedítque e regióne procul quantum potest arcus jacére: dixit enim: Non vidébo moriéntem púerum: et sedens contra, levávit vocem suam et flevit. +Genesis Gen 1 21 17 Exaudívit autem Deus vocem púeri: vocavítque ángelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timére: exaudívit enim Deus vocem púeri de loco in quo est. +Genesis Gen 1 21 18 Surge, tolle púerum, et tene manum illíus: quia in gentem magnam fáciam eum. +Genesis Gen 1 21 19 Aperuítque óculos ejus Deus: quæ videns púteum aquæ, ábiit, et implévit utrem, dedítque púero bíbere. +Genesis Gen 1 21 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et morátus est in solitúdine, factúsque est júvenis sagittárius. +Genesis Gen 1 21 21 Habitavítque in desérto Pharan, et accépit illi mater sua uxórem de terra Ægýpti. +Genesis Gen 1 21 22 Eódem témpore dixit Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, ad Ábraham: Deus tecum est in univérsis quæ agis. b +Genesis Gen 1 21 23 Jura ergo per Deum, ne nóceas mihi, et pósteris meis, stirpíque meæ: sed juxta misericórdiam, quam feci tibi, fácies mihi, et terræ in qua versátus es ádvena. +Genesis Gen 1 21 24 Dixítque Ábraham: Ego jurábo. +Genesis Gen 1 21 25 Et increpávit Abímelech propter púteum aquæ quem vi abstulérunt servi ejus. +Genesis Gen 1 21 26 Respondítque Abímelech: Nescívi quis fécerit hanc rem: sed et tu non indicásti mihi, et ego non audívi præter hódie. +Genesis Gen 1 21 27 Tulit ítaque Ábraham oves et boves, et dedit Abímelech: percusserúntque ambo fœdus. +Genesis Gen 1 21 28 Et státuit Ábraham septem agnas gregis seórsum. +Genesis Gen 1 21 29 Cui dixit Abímelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecísti seórsum? +Genesis Gen 1 21 30 At ille: Septem, inquit, agnas accípies de manu mea: ut sint mihi in testimónium, quóniam ego fodi púteum istum. +Genesis Gen 1 21 31 Idcírco vocátus est locus ille Bersabée: quia ibi utérque jurávit. +Genesis Gen 1 21 32 Et iniérunt fœdus pro púteo juraménti. +Genesis Gen 1 21 33 Surréxit autem Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, reversíque sunt in terram Palæstinórum. Ábraham vero plantávit nemus in Bersabée, et invocávit ibi nomen Dómini Dei ætérni. +Genesis Gen 1 21 34 Et fuit colónus terræ Palæstinórum diébus multis. +Genesis Gen 1 22 1 Quæ postquam gesta sunt, tentávit Deus Ábraham, et dixit ad eum: Ábraham, Ábraham. At ille respóndit: Adsum. +Genesis Gen 1 22 2 Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Ísaac, et vade in terram visiónis, atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium quem monstrávero tibi. +Genesis Gen 1 22 3 Ígitur Ábraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum, ducens secum duos júvenes, et Ísaac fílium suum: cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum quem præcéperat ei Deus. +Genesis Gen 1 22 4 Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul: +Genesis Gen 1 22 5 dixítque ad púeros suos: Expectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos. +Genesis Gen 1 22 6 Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Ísaac fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul, +Genesis Gen 1 22 7 dixit Ísaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti? +Genesis Gen 1 22 8 Dixit autem Ábraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter. +Genesis Gen 1 22 9 Et venérunt ad locum quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre, et désuper ligna compósuit; cumque alligásset Ísaac fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum. +Genesis Gen 1 22 10 Extendítque manum, et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum. +Genesis Gen 1 22 11 Et ecce ángelus Dómini de cælo clamávit, dicens: Ábraham, Ábraham. Qui respóndit: Adsum. b +Genesis Gen 1 22 12 Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum, neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me. +Genesis Gen 1 22 13 Levávit Ábraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. +Genesis Gen 1 22 14 Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit. +Genesis Gen 1 22 15 Vocávit autem ángelus Dómini Ábraham secúndo de cælo, dicens: b +Genesis Gen 1 22 16 Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me: +Genesis Gen 1 22 17 benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arénam quæ est in líttore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, +Genesis Gen 1 22 18 et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obedísti voci meæ. +Genesis Gen 1 22 19 Revérsus est Ábraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi. +Genesis Gen 1 22 20 His ita gestis, nuntiátum est Ábrahæ quod Melcha quoque genuísset fílios Nachor fratri suo: b +Genesis Gen 1 22 21 Hus primogénitum, et Buz fratrem ejus, et Cámuel patrem Syrórum, Genesis Gen 1 22 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, -Genesis Gen 1 22 23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae. -Genesis Gen 1 22 24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. -Genesis Gen 1 23 1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. -Genesis Gen 1 23 2 Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. -Genesis Gen 1 23 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: -Genesis Gen 1 23 4 Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. -Genesis Gen 1 23 5 Responderunt filii Heth, dicentes: -Genesis Gen 1 23 6 Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. -Genesis Gen 1 23 7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth: -Genesis Gen 1 23 8 dixitque ad eos: Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: -Genesis Gen 1 23 9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. -Genesis Gen 1 23 10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: -Genesis Gen 1 23 11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. -Genesis Gen 1 23 12 Adoravit Abraham coram populo terrae. -Genesis Gen 1 23 13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quaeso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. -Genesis Gen 1 23 14 Responditque Ephron: -Genesis Gen 1 23 15 Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. -Genesis Gen 1 23 16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae. -Genesis Gen 1 23 17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, -Genesis Gen 1 23 18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. -Genesis Gen 1 23 19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre. Haec est Hebron in terra Chanaan. -Genesis Gen 1 23 20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth. -Genesis Gen 1 24 1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. -Genesis Gen 1 24 2 Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum, -Genesis Gen 1 24 3 ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito: -Genesis Gen 1 24 4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. -Genesis Gen 1 24 5 Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? -Genesis Gen 1 24 6 Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. -Genesis Gen 1 24 7 Dominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: -Genesis Gen 1 24 8 sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. -Genesis Gen 1 24 9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. b -Genesis Gen 1 24 10 Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. -Genesis Gen 1 24 11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: -Genesis Gen 1 24 12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. -Genesis Gen 1 24 13 Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. -Genesis Gen 1 24 14 Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. -Genesis Gen 1 24 15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: b -Genesis Gen 1 24 16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. -Genesis Gen 1 24 17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua. -Genesis Gen 1 24 18 Quae respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. -Genesis Gen 1 24 19 Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. -Genesis Gen 1 24 20 Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit. -Genesis Gen 1 24 21 Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. -Genesis Gen 1 24 22 Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. -Genesis Gen 1 24 23 Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? -Genesis Gen 1 24 24 Quae respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor. -Genesis Gen 1 24 25 Et addidit, dicens: Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. -Genesis Gen 1 24 26 Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, b -Genesis Gen 1 24 27 dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. -Genesis Gen 1 24 28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat. -Genesis Gen 1 24 29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. -Genesis Gen 1 24 30 Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis: Haec locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae: -Genesis Gen 1 24 31 dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? praeparavi domum, et locum camelis. -Genesis Gen 1 24 32 Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. -Genesis Gen 1 24 33 Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. b -Genesis Gen 1 24 34 At ille: Servus, inquit, Abraham sum: -Genesis Gen 1 24 35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. -Genesis Gen 1 24 36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat. -Genesis Gen 1 24 37 Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito: -Genesis Gen 1 24 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. -Genesis Gen 1 24 39 Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? -Genesis Gen 1 24 40 Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. -Genesis Gen 1 24 41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. -Genesis Gen 1 24 42 Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, b -Genesis Gen 1 24 43 ecce sto juxta fontem aquae, et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua: -Genesis Gen 1 24 44 et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei. -Genesis Gen 1 24 45 Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. -Genesis Gen 1 24 46 Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. -Genesis Gen 1 24 47 Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quae respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. -Genesis Gen 1 24 48 Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. -Genesis Gen 1 24 49 Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. -Genesis Gen 1 24 50 Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. b -Genesis Gen 1 24 51 En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. -Genesis Gen 1 24 52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. -Genesis Gen 1 24 53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. -Genesis Gen 1 24 54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum. -Genesis Gen 1 24 55 Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. -Genesis Gen 1 24 56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. -Genesis Gen 1 24 57 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem. -Genesis Gen 1 24 58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quae ait: Vadam. -Genesis Gen 1 24 59 Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, -Genesis Gen 1 24 60 imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. -Genesis Gen 1 24 61 Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. b -Genesis Gen 1 24 62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: -Genesis Gen 1 24 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. -Genesis Gen 1 24 64 Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, -Genesis Gen 1 24 65 et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. -Genesis Gen 1 24 66 Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac. -Genesis Gen 1 24 67 Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. -Genesis Gen 1 25 1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: -Genesis Gen 1 25 2 quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. -Genesis Gen 1 25 3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. -Genesis Gen 1 25 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae. -Genesis Gen 1 25 5 Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac: -Genesis Gen 1 25 6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. -Genesis Gen 1 25 7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni. -Genesis Gen 1 25 8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. -Genesis Gen 1 25 9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre, -Genesis Gen 1 25 10 quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. -Genesis Gen 1 25 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. -Genesis Gen 1 25 12 Hae sunt generationes Ismaël filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae: et b -Genesis Gen 1 25 13 haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, +Genesis Gen 1 22 23 ac Báthuel, de quo nata est Rebécca: octo istos génuit Melcha, Nachor fratri Ábrahæ. +Genesis Gen 1 22 24 Concubína vero illíus, nómine Roma, péperit Tábee, et Gaham, et Thahas, et Máacha. +Genesis Gen 1 23 1 Vixit autem Sara centum vigínti septem annis. +Genesis Gen 1 23 2 Et mórtua est in civitáte Arbée, quæ est Hebron, in terra Chánaan: venítque Ábraham ut plángeret et fleret eam. +Genesis Gen 1 23 3 Cumque surrexísset ab offício fúneris, locútus est ad fílios Heth, dicens: +Genesis Gen 1 23 4 Ádvena sum et peregrínus apud vos: date mihi jus sepúlchri vobíscum, ut sepéliam mórtuum meum. +Genesis Gen 1 23 5 Respondérunt fílii Heth, dicéntes: +Genesis Gen 1 23 6 Audi nos, dómine: princeps Dei es apud nos: in eléctis sepúlchris nostris sépeli mórtuum tuum, nullúsque te prohibére póterit quin in monuménto ejus sepélias mórtuum tuum. +Genesis Gen 1 23 7 Surréxit Ábraham, et adorávit pópulum terræ, fílios vidélicet Heth: +Genesis Gen 1 23 8 dixítque ad eos: Si placet ánimæ vestræ ut sepéliam mórtuum meum, audíte me, et intercédite pro me apud Ephron fílium Seor: +Genesis Gen 1 23 9 ut det mihi spelúncam dúplicem, quam habet in extréma parte agri sui: pecúnia digna tradat eam mihi coram vobis in possessiónem sepúlchri. +Genesis Gen 1 23 10 Habitábat autem Ephron in médio filiórum Heth. Respondítque Ephron ad Ábraham, cunctis audiéntibus qui ingrediebántur portam civitátis illíus, dicens: +Genesis Gen 1 23 11 Nequáquam ita fiat, dómine mi, sed tu magis auscúlta quod loquor. Agrum trado tibi, et spelúncam quæ in eo est, præséntibus fíliis pópuli mei; sépeli mórtuum tuum. +Genesis Gen 1 23 12 Adorávit Ábraham coram pópulo terræ. +Genesis Gen 1 23 13 Et locútus est ad Ephron circumstánte plebe: Quæso ut áudias me: dabo pecúniam pro agro: súscipe eam, et sic sepéliam mórtuum meum in eo. +Genesis Gen 1 23 14 Respondítque Ephron: +Genesis Gen 1 23 15 Dómine mi, audi me: terra, quam póstulas, quadringéntis siclis argénti valet: istud est prétium inter me et te: sed quantum est hoc? sépeli mórtuum tuum. +Genesis Gen 1 23 16 Quod cum audísset Ábraham, appéndit pecúniam, quam Ephron postuláverat, audiéntibus fíliis Heth, quadringéntos siclos argénti probátæ monétæ públicæ. +Genesis Gen 1 23 17 Confirmatúsque est ager quondam Ephrónis, in quo erat spelúnca duplex, respíciens Mambre, tam ipse, quam spelúnca, et omnes árbores ejus in cunctis términis ejus per circúitum, +Genesis Gen 1 23 18 Ábrahæ in possessiónem, vidéntibus fíliis Heth, et cunctis qui intrábant portam civitátis illíus. +Genesis Gen 1 23 19 Atque ita sepelívit Ábraham Saram uxórem suam in spelúnca agri dúplici, quæ respiciébat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chánaan. +Genesis Gen 1 23 20 Et confirmátus est ager, et antrum quod erat in eo, Ábrahæ in possessiónem monuménti a fíliis Heth. +Genesis Gen 1 24 1 Erat autem Ábraham senex, dierúmque multórum: et Dóminus in cunctis benedíxerat ei. +Genesis Gen 1 24 2 Dixítque ad servum seniórem domus suæ, qui prǽerat ómnibus quæ habébat: Pone manum tuam subter femur meum, +Genesis Gen 1 24 3 ut adjúrem te per Dóminum Deum cæli et terræ, ut non accípias uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, inter quos hábito: +Genesis Gen 1 24 4 sed ad terram et cognatiónem meam proficiscáris et inde accípias uxórem fílio meo Ísaac. +Genesis Gen 1 24 5 Respóndit servus: Si nolúerit múlier veníre mecum in terram hanc, numquid redúcere débeo fílium tuum ad locum, de quo egréssus es? +Genesis Gen 1 24 6 Dixítque Ábraham: Cave nequándo redúcas fílium meum illuc. +Genesis Gen 1 24 7 Dóminus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitátis meæ, qui locútus est mihi, et jurávit mihi, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc: ipse mittet ángelum suum coram te, et accípies inde uxórem fílio meo: +Genesis Gen 1 24 8 sin autem múlier nolúerit sequi te, non tenéberis juraménto: fílium meum tantum ne redúcas illuc. +Genesis Gen 1 24 9 Pósuit ergo servus manum sub fémore Ábraham dómini sui, et jurávit illi super sermóne hoc. b +Genesis Gen 1 24 10 Tulítque decem camélos de grege dómini sui, et ábiit, ex ómnibus bonis ejus portans secum, profectúsque perréxit in Mesopotámiam ad urbem Nachor. +Genesis Gen 1 24 11 Cumque camélos fecísset accúmbere extra óppidum juxta púteum aquæ véspere, témpore quo solent mulíeres égredi ad hauriéndam aquam, dixit: +Genesis Gen 1 24 12 Dómine Deus dómini mei Ábraham, occúrre, óbsecro, mihi hódie, et fac misericórdiam cum dómino meo Ábraham. +Genesis Gen 1 24 13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et fíliæ habitatórum hujus civitátis egrediéntur ad hauriéndam aquam. +Genesis Gen 1 24 14 Ígitur puélla, cui ego díxero: Inclína hýdriam tuam ut bibam: et illa respónderit: Bibe, quin et camélis tuis dabo potum: ipsa est quam præparásti servo tuo Ísaac: et per hoc intélligam quod féceris misericórdiam cum dómino meo. +Genesis Gen 1 24 15 Necdum intra se verba compléverat, et ecce Rebécca egrediebátur, fília Báthuel, fílii Melchæ uxóris Nachor fratris Ábraham, habens hýdriam in scápula sua: b +Genesis Gen 1 24 16 puélla decóra nimis, virgóque pulchérrima, et incógnita viro: descénderat autem ad fontem, et impléverat hýdriam, ac revertebátur. +Genesis Gen 1 24 17 Occurrítque ei servus, et ait: Pauxíllum aquæ mihi ad bibéndum præbe de hýdria tua. +Genesis Gen 1 24 18 Quæ respóndit: Bibe, dómine mi: celeritérque depósuit hýdriam super ulnam suam, et dedit ei potum. +Genesis Gen 1 24 19 Cumque ille bibísset, adjécit: Quin et camélis tuis háuriam aquam, donec cuncti bibant. +Genesis Gen 1 24 20 Effundénsque hýdriam in canálibus, recúrrit ad púteum ut hauríret aquam: et haustam ómnibus camélis dedit. +Genesis Gen 1 24 21 Ipse autem contemplabátur eam tácitus, scire volens utrum prósperum iter suum fecísset Dóminus, an non. +Genesis Gen 1 24 22 Postquam autem bibérunt caméli, prótulit vir ináures áureas, appendéntes siclos duos, et armíllas tótidem pondo siclórum decem. +Genesis Gen 1 24 23 Dixítque ad eam: Cujus es fília? índica mihi, est in domo patris tui locus ad manéndum? +Genesis Gen 1 24 24 Quæ respóndit: Fília sum Bathuélis, fílii Melchæ, quem péperit ipsi Nachor. +Genesis Gen 1 24 25 Et áddidit, dicens: Paleárum quoque et fœni plúrimum est apud nos, et locus spatiósus ad manéndum. +Genesis Gen 1 24 26 Inclinávit se homo, et adorávit Dóminum, b +Genesis Gen 1 24 27 dicens: Benedíctus Dóminus Deus dómini mei Ábraham, qui non ábstulit misericórdiam et veritátem suam a dómino meo, et recto itínere me perdúxit in domum fratris dómini mei. +Genesis Gen 1 24 28 Cucúrrit ítaque puélla, et nuntiávit in domum matris suæ ómnia quæ audíerat. +Genesis Gen 1 24 29 Habébat autem Rebécca fratrem nómine Laban, qui festínus egréssus est ad hóminem, ubi erat fons. +Genesis Gen 1 24 30 Cumque vidísset ináures et armíllas in mánibus soróris suæ, et audísset cuncta verba referéntis: Hæc locútus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camélos, et prope fontem aquæ: +Genesis Gen 1 24 31 dixítque ad eum: Ingrédere, benedícte Dómini: cur foris stas? præparávi domum, et locum camélis. +Genesis Gen 1 24 32 Et introdúxit eum in hospítium: ac destrávit camélos, dedítque páleas et fœnum, et aquam ad lavándos pedes ejus, et virórum qui vénerant cum eo. +Genesis Gen 1 24 33 Et appósitus est in conspéctu ejus panis. Qui ait: Non cómedam, donec loquar sermónes meos. Respóndit ei: Lóquere. b +Genesis Gen 1 24 34 At ille: Servus, inquit, Ábraham sum: +Genesis Gen 1 24 35 et Dóminus benedíxit dómino meo valde, magnificatúsque est: et dedit ei oves et boves, argéntum et aurum, servos et ancíllas, camélos et ásinos. +Genesis Gen 1 24 36 Et péperit Sara uxor dómini mei fílium dómino meo in senectúte sua, dedítque illi ómnia quæ habúerat. +Genesis Gen 1 24 37 Et adjurávit me dóminus meus, dicens: Non accípies uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, in quorum terra hábito: +Genesis Gen 1 24 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatióne mea accípies uxórem fílio meo. +Genesis Gen 1 24 39 Ego vero respóndi dómino meo: Quid si nolúerit veníre mecum múlier? +Genesis Gen 1 24 40 Dóminus, ait, in cujus conspéctu ámbulo, mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam: accipiésque uxórem fílio meo de cognatióne mea, et de domo patris mei. +Genesis Gen 1 24 41 Ínnocens eris a maledictióne mea, cum véneris ad propínquos meos, et non déderint tibi. +Genesis Gen 1 24 42 Veni ergo hódie ad fontem aquæ, et dixi: Dómine Deus dómini mei Ábraham, si direxísti viam meam, in qua nunc ámbulo, b +Genesis Gen 1 24 43 ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egrediétur ad hauriéndam aquam, audíerit a me: Da mihi pauxíllum aquæ ad bibéndum ex hýdria tua: +Genesis Gen 1 24 44 et díxerit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis háuriam: ipsa est múlier, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei. +Genesis Gen 1 24 45 Dumque haec tácitus mecum vólverem, appáruit Rebécca véniens cum hýdria, quam portábat in scápula: descendítque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi páululum bíbere. +Genesis Gen 1 24 46 Quæ festínans depósuit hýdriam de húmero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis tríbuam potum. Bibi, et adaquávit camélos. +Genesis Gen 1 24 47 Interrogavíque eam, et dixi: Cujus es fília? Quæ respóndit: Fília Bathuélis sum, fílii Nachor, quem péperit ei Melcha. Suspéndi ítaque ináures ad ornándam fáciem ejus, et armíllas pósui in mánibus ejus. +Genesis Gen 1 24 48 Pronúsque adorávi Dóminum, benedícens Dómino Deo dómini mei Ábraham, qui perdúxit me recto itínere, ut súmerem fíliam fratris dómini mei fílio ejus. +Genesis Gen 1 24 49 Quam ob rem si fácitis misericórdiam et veritátem cum dómino meo, indicáte mihi: sin autem áliud placet, et hoc dícite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinístram. +Genesis Gen 1 24 50 Responderúntque Laban et Báthuel: A Dómino egréssus est sermo: non póssumus extra plácitum ejus quidquam áliud loqui tecum. b +Genesis Gen 1 24 51 En Rebécca coram te est, tolle eam, et proficíscere, et sit uxor fílii dómini tui, sicut locútus est Dóminus. +Genesis Gen 1 24 52 Quod cum audísset puer Ábraham, prócidens adorávit in terram Dóminum. +Genesis Gen 1 24 53 Prolatísque vasis argénteis, et áureis, ac véstibus, dedit ea Rebéccæ pro múnere: frátribus quoque ejus et matri dona óbtulit. +Genesis Gen 1 24 54 Ínito convívio, vescéntes páriter et bibéntes mansérunt ibi. Surgens autem mane, locútus est puer: Dimítte me, ut vadam ad dóminum meum. +Genesis Gen 1 24 55 Responderúntque fratres ejus et mater: Máneat puélla saltem decem dies apud nos, et póstea proficiscétur. +Genesis Gen 1 24 56 Nolíte, ait, me retinére, quia Dóminus diréxit viam meam: dimíttite me ut pergam ad dóminum meum. +Genesis Gen 1 24 57 Et dixérunt: Vocémus puéllam, et quærámus ipsíus voluntátem. +Genesis Gen 1 24 58 Cumque vocáta venísset, sciscitáti sunt: Vis ire cum hómine isto? Quæ ait: Vadam. +Genesis Gen 1 24 59 Dimisérunt ergo eam, et nutrícem illíus, servúmque Ábraham, et cómites ejus, +Genesis Gen 1 24 60 imprecántes próspera soróri suæ, atque dicéntes: Soror nostra es, crescas in mille míllia, et possídeat semen tuum portas inimicórum suórum. +Genesis Gen 1 24 61 Ígitur Rebécca et puéllæ illíus, ascénsis camélis, secútæ sunt virum: qui festínus revertebátur ad dóminum suum. b +Genesis Gen 1 24 62 Eo autem témpore deambulábat Ísaac per viam quæ ducit ad púteum, cujus nomen est Vivéntis et vidéntis: habitábat enim in terra austráli: +Genesis Gen 1 24 63 et egréssus fúerat ad meditándum in agro, inclináta jam die: cumque elevásset óculos, vidit camélos veniéntes procul. +Genesis Gen 1 24 64 Rebécca quoque, conspécto Ísaac, descéndit de camélo, +Genesis Gen 1 24 65 et ait ad púerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occúrsum nobis? Dixítque ei: Ipse est dóminus meus. At illa tollens cito pállium, opéruit se. +Genesis Gen 1 24 66 Servus autem cuncta, quæ gésserat, narrávit Ísaac. +Genesis Gen 1 24 67 Qui introdúxit eam in tabernáculum Saræ matris suæ, et accépit eam uxórem: et in tantum diléxit eam, ut dolórem, qui ex morte matris ejus accíderat, temperáret. +Genesis Gen 1 25 1 Ábraham vero áliam duxit uxórem nómine Cetúram: +Genesis Gen 1 25 2 quæ péperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Mádian, et Jesboc, et Sue. +Genesis Gen 1 25 3 Jecsan quoque génuit Saba et Dadan. Fílii Dadan fuérunt Ássurim, et Latúsim, et Lóomin. +Genesis Gen 1 25 4 At vero ex Mádian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ. +Genesis Gen 1 25 5 Dedítque Ábraham cuncta quæ posséderat, Ísaac: +Genesis Gen 1 25 6 fíliis autem concubinárum largítus est múnera, et separávit eos ab Ísaac fílio suo, dum adhuc ipse víveret, ad plagam orientálem. +Genesis Gen 1 25 7 Fuérunt autem dies vitæ Ábrahæ, centum septuagínta quinque anni. +Genesis Gen 1 25 8 Et defíciens mórtuus est in senectúte bona, provectǽque ætátis et plenus diérum: congregatúsque est ad pópulum suum. +Genesis Gen 1 25 9 Et sepeliérunt eum Ísaac et Ismaël fílii sui in spelúnca dúplici, quæ sita est in agro Ephron fílii Seor Hethǽi, e regióne Mambre, +Genesis Gen 1 25 10 quem émerat a fíliis Heth: ibi sepúltus est ipse, et Sara uxor ejus. +Genesis Gen 1 25 11 Et post óbitum illíus benedíxit Deus Ísaac fílio ejus, qui habitábat juxta púteum nómine Vivéntis et vidéntis. +Genesis Gen 1 25 12 Hae sunt generatiónes Ismaël fílii Ábrahæ, quem péperit ei Agar Ægýptia, fámula Saræ: et b +Genesis Gen 1 25 13 haec nómina filiórum ejus in vocábulis et generatiónibus suis. Primogénitus Ismaélis Nábaioth, deínde Cedar, et Ádbeel, et Mabsam, Genesis Gen 1 25 14 Masma quoque, et Duma, et Massa, Genesis Gen 1 25 15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. -Genesis Gen 1 25 16 Isti sunt filii Ismaëlis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. -Genesis Gen 1 25 17 Et facti sunt anni vitae Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. -Genesis Gen 1 25 18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. -Genesis Gen 1 25 19 Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: b -Genesis Gen 1 25 20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. -Genesis Gen 1 25 21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. -Genesis Gen 1 25 22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. -Genesis Gen 1 25 23 Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. -Genesis Gen 1 25 24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. -Genesis Gen 1 25 25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. -Genesis Gen 1 25 26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. -Genesis Gen 1 25 27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. b -Genesis Gen 1 25 28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. -Genesis Gen 1 25 29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, -Genesis Gen 1 25 30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. -Genesis Gen 1 25 31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. -Genesis Gen 1 25 32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? -Genesis Gen 1 25 33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. -Genesis Gen 1 25 34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. -Genesis Gen 1 26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. -Genesis Gen 1 26 2 Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, -Genesis Gen 1 26 3 et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. -Genesis Gen 1 26 4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, -Genesis Gen 1 26 5 eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit. -Genesis Gen 1 26 6 Mansit itaque Isaac in Geraris. -Genesis Gen 1 26 7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. -Genesis Gen 1 26 8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. -Genesis Gen 1 26 9 Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. -Genesis Gen 1 26 10 Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens: -Genesis Gen 1 26 11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. -Genesis Gen 1 26 12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. b -Genesis Gen 1 26 13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: -Genesis Gen 1 26 14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini, -Genesis Gen 1 26 15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: -Genesis Gen 1 26 16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. -Genesis Gen 1 26 17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi, -Genesis Gen 1 26 18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. -Genesis Gen 1 26 19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. -Genesis Gen 1 26 20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. -Genesis Gen 1 26 21 Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. -Genesis Gen 1 26 22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. -Genesis Gen 1 26 23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, -Genesis Gen 1 26 24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. -Genesis Gen 1 26 25 Itaque aedificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum. -Genesis Gen 1 26 26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, b -Genesis Gen 1 26 27 locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? -Genesis Gen 1 26 28 Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus, -Genesis Gen 1 26 29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. -Genesis Gen 1 26 30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum -Genesis Gen 1 26 31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. -Genesis Gen 1 26 32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. -Genesis Gen 1 26 33 Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem. -Genesis Gen 1 26 34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: b -Genesis Gen 1 26 35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. -Genesis Gen 1 27 1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. -Genesis Gen 1 27 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. -Genesis Gen 1 27 3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, -Genesis Gen 1 27 4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. -Genesis Gen 1 27 5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, b -Genesis Gen 1 27 6 dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: -Genesis Gen 1 27 7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. -Genesis Gen 1 27 8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: -Genesis Gen 1 27 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: -Genesis Gen 1 27 10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. -Genesis Gen 1 27 11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: -Genesis Gen 1 27 12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. -Genesis Gen 1 27 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi. -Genesis Gen 1 27 14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. -Genesis Gen 1 27 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: -Genesis Gen 1 27 16 pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: -Genesis Gen 1 27 17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. -Genesis Gen 1 27 18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? b -Genesis Gen 1 27 19 Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. -Genesis Gen 1 27 20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. -Genesis Gen 1 27 21 Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. -Genesis Gen 1 27 22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. -Genesis Gen 1 27 23 Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, b -Genesis Gen 1 27 24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. -Genesis Gen 1 27 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, -Genesis Gen 1 27 26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. -Genesis Gen 1 27 27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. -Genesis Gen 1 27 28 Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini. -Genesis Gen 1 27 29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. -Genesis Gen 1 27 30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, -Genesis Gen 1 27 31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. -Genesis Gen 1 27 32 Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. -Genesis Gen 1 27 33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? -Genesis Gen 1 27 34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. b -Genesis Gen 1 27 35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. -Genesis Gen 1 27 36 At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? -Genesis Gen 1 27 37 Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? -Genesis Gen 1 27 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, -Genesis Gen 1 27 39 motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper, -Genesis Gen 1 27 40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. -Genesis Gen 1 27 41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. b -Genesis Gen 1 27 42 Nuntiata sunt haec Rebeccae: quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. -Genesis Gen 1 27 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: -Genesis Gen 1 27 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, -Genesis Gen 1 27 45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? -Genesis Gen 1 27 46 Dixitque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere. -Genesis Gen 1 28 1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: -Genesis Gen 1 28 2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. -Genesis Gen 1 28 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. -Genesis Gen 1 28 4 Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. -Genesis Gen 1 28 5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae. -Genesis Gen 1 28 6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: -Genesis Gen 1 28 7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: -Genesis Gen 1 28 8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus: -Genesis Gen 1 28 9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth. -Genesis Gen 1 28 10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. b -Genesis Gen 1 28 11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. -Genesis Gen 1 28 12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, -Genesis Gen 1 28 13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. -Genesis Gen 1 28 14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. -Genesis Gen 1 28 15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quae dixi. -Genesis Gen 1 28 16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. b -Genesis Gen 1 28 17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. -Genesis Gen 1 28 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. -Genesis Gen 1 28 19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur. -Genesis Gen 1 28 20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, -Genesis Gen 1 28 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, -Genesis Gen 1 28 22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi. -Genesis Gen 1 29 1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. -Genesis Gen 1 29 2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. -Genesis Gen 1 29 3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. -Genesis Gen 1 29 4 Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. -Genesis Gen 1 29 5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. -Genesis Gen 1 29 6 Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. -Genesis Gen 1 29 7 Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. -Genesis Gen 1 29 8 Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. -Genesis Gen 1 29 9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. -Genesis Gen 1 29 10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. -Genesis Gen 1 29 11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, -Genesis Gen 1 29 12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae: at illa festinans nuntiavit patri suo. -Genesis Gen 1 29 13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, b -Genesis Gen 1 29 14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, -Genesis Gen 1 29 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. -Genesis Gen 1 29 16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. -Genesis Gen 1 29 17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. -Genesis Gen 1 29 18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. -Genesis Gen 1 29 19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. -Genesis Gen 1 29 20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. -Genesis Gen 1 29 21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. b -Genesis Gen 1 29 22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. -Genesis Gen 1 29 23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, -Genesis Gen 1 29 24 dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: -Genesis Gen 1 29 25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? -Genesis Gen 1 29 26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. -Genesis Gen 1 29 27 Imple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. -Genesis Gen 1 29 28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: -Genesis Gen 1 29 29 cui pater servam Balam tradiderat. -Genesis Gen 1 29 30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis. -Genesis Gen 1 29 31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. b -Genesis Gen 1 29 32 Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. -Genesis Gen 1 29 33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. -Genesis Gen 1 29 34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. -Genesis Gen 1 29 35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. -Genesis Gen 1 30 1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. -Genesis Gen 1 30 2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? -Genesis Gen 1 30 3 At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. -Genesis Gen 1 30 4 Deditque illi Balam in conjugium: quae, -Genesis Gen 1 30 5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. -Genesis Gen 1 30 6 Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. -Genesis Gen 1 30 7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, -Genesis Gen 1 30 8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. -Genesis Gen 1 30 9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. -Genesis Gen 1 30 10 Qua post conceptum edente filium, -Genesis Gen 1 30 11 dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. -Genesis Gen 1 30 12 Peperit quoque Zelpha alterum. -Genesis Gen 1 30 13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. -Genesis Gen 1 30 14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. b -Genesis Gen 1 30 15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. -Genesis Gen 1 30 16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. -Genesis Gen 1 30 17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, -Genesis Gen 1 30 18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. -Genesis Gen 1 30 19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, -Genesis Gen 1 30 20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. -Genesis Gen 1 30 21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam. -Genesis Gen 1 30 22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. -Genesis Gen 1 30 23 Quae concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. -Genesis Gen 1 30 24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. -Genesis Gen 1 30 25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. b -Genesis Gen 1 30 26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. -Genesis Gen 1 30 27 Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: -Genesis Gen 1 30 28 constitue mercedem tuam quam dem tibi. -Genesis Gen 1 30 29 At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. -Genesis Gen 1 30 30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae. -Genesis Gen 1 30 31 Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. -Genesis Gen 1 30 32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. -Genesis Gen 1 30 33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. -Genesis Gen 1 30 34 Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis. -Genesis Gen 1 30 35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. -Genesis Gen 1 30 36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus. -Genesis Gen 1 30 37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. b -Genesis Gen 1 30 38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. -Genesis Gen 1 30 39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. -Genesis Gen 1 30 40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. b -Genesis Gen 1 30 41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: -Genesis Gen 1 30 42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban: et quae primi temporis, Jacob. -Genesis Gen 1 30 43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. -Genesis Gen 1 31 1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: -Genesis Gen 1 31 2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, -Genesis Gen 1 31 3 maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. -Genesis Gen 1 31 4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, -Genesis Gen 1 31 5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. -Genesis Gen 1 31 6 Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. -Genesis Gen 1 31 7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. -Genesis Gen 1 31 8 Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. -Genesis Gen 1 31 9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. -Genesis Gen 1 31 10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. -Genesis Gen 1 31 11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. -Genesis Gen 1 31 12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban. -Genesis Gen 1 31 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae. -Genesis Gen 1 31 14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri? -Genesis Gen 1 31 15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? -Genesis Gen 1 31 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac. -Genesis Gen 1 31 17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. b -Genesis Gen 1 31 18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. -Genesis Gen 1 31 19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. -Genesis Gen 1 31 20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. -Genesis Gen 1 31 21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, -Genesis Gen 1 31 22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. -Genesis Gen 1 31 23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. -Genesis Gen 1 31 24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. -Genesis Gen 1 31 25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. -Genesis Gen 1 31 26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? -Genesis Gen 1 31 27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? -Genesis Gen 1 31 28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem -Genesis Gen 1 31 29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. -Genesis Gen 1 31 30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? -Genesis Gen 1 31 31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. -Genesis Gen 1 31 32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. -Genesis Gen 1 31 33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, b -Genesis Gen 1 31 34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, -Genesis Gen 1 31 35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est. -Genesis Gen 1 31 36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, -Genesis Gen 1 31 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. -Genesis Gen 1 31 38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: -Genesis Gen 1 31 39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: -Genesis Gen 1 31 40 die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. -Genesis Gen 1 31 41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. -Genesis Gen 1 31 42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. -Genesis Gen 1 31 43 Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? -Genesis Gen 1 31 44 Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te. -Genesis Gen 1 31 45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: b -Genesis Gen 1 31 46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: -Genesis Gen 1 31 47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae. -Genesis Gen 1 31 48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. -Genesis Gen 1 31 49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, -Genesis Gen 1 31 50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit. -Genesis Gen 1 31 51 Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, -Genesis Gen 1 31 52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans. -Genesis Gen 1 31 53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: -Genesis Gen 1 31 54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: -Genesis Gen 1 31 55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. -Genesis Gen 1 32 1 Jacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. -Genesis Gen 1 32 2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. -Genesis Gen 1 32 3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: b -Genesis Gen 1 32 4 praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. -Genesis Gen 1 32 5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. -Genesis Gen 1 32 6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. -Genesis Gen 1 32 7 Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, -Genesis Gen 1 32 8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur. -Genesis Gen 1 32 9 Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi: -Genesis Gen 1 32 10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. -Genesis Gen 1 32 11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. -Genesis Gen 1 32 12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. -Genesis Gen 1 32 13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo, b -Genesis Gen 1 32 14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, -Genesis Gen 1 32 15 camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. -Genesis Gen 1 32 16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. -Genesis Gen 1 32 17 Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quae sequeris? -Genesis Gen 1 32 18 respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. -Genesis Gen 1 32 19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. -Genesis Gen 1 32 20 Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. -Genesis Gen 1 32 21 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. b -Genesis Gen 1 32 22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. -Genesis Gen 1 32 23 Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, -Genesis Gen 1 32 24 mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. -Genesis Gen 1 32 25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. -Genesis Gen 1 32 26 Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. -Genesis Gen 1 32 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. -Genesis Gen 1 32 28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? -Genesis Gen 1 32 29 Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. -Genesis Gen 1 32 30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. -Genesis Gen 1 32 31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. -Genesis Gen 1 32 32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. -Genesis Gen 1 33 1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum: -Genesis Gen 1 33 2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. -Genesis Gen 1 33 3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. -Genesis Gen 1 33 4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. -Genesis Gen 1 33 5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. -Genesis Gen 1 33 6 Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt. -Genesis Gen 1 33 7 Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. -Genesis Gen 1 33 8 Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. b -Genesis Gen 1 33 9 At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. -Genesis Gen 1 33 10 Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, -Genesis Gen 1 33 11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, -Genesis Gen 1 33 12 ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. -Genesis Gen 1 33 13 Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. -Genesis Gen 1 33 14 Praecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. -Genesis Gen 1 33 15 Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. -Genesis Gen 1 33 16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. b -Genesis Gen 1 33 17 Et Jacob venit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. -Genesis Gen 1 33 18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae: et habitavit juxta oppidum. -Genesis Gen 1 33 19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. -Genesis Gen 1 33 20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël. -Genesis Gen 1 34 1 Egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius. -Genesis Gen 1 34 2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. -Genesis Gen 1 34 3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. -Genesis Gen 1 34 4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. -Genesis Gen 1 34 5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. -Genesis Gen 1 34 6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, -Genesis Gen 1 34 7 ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. -Genesis Gen 1 34 8 Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date eam illi uxorem: b -Genesis Gen 1 34 9 et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, -Genesis Gen 1 34 10 et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam. -Genesis Gen 1 34 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quaecumque statueritis, dabo: -Genesis Gen 1 34 12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. -Genesis Gen 1 34 13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis: -Genesis Gen 1 34 14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. -Genesis Gen 1 34 15 Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; -Genesis Gen 1 34 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. -Genesis Gen 1 34 17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. -Genesis Gen 1 34 18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, -Genesis Gen 1 34 19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. -Genesis Gen 1 34 20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: -Genesis Gen 1 34 21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. -Genesis Gen 1 34 22 Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. -Genesis Gen 1 34 23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. -Genesis Gen 1 34 24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. -Genesis Gen 1 34 25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, b -Genesis Gen 1 34 26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. -Genesis Gen 1 34 27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. -Genesis Gen 1 34 28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant, -Genesis Gen 1 34 29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. -Genesis Gen 1 34 30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. -Genesis Gen 1 34 31 Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? -Genesis Gen 1 35 1 Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. -Genesis Gen 1 35 2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. -Genesis Gen 1 35 3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei. -Genesis Gen 1 35 4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem. -Genesis Gen 1 35 5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. -Genesis Gen 1 35 6 Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. b -Genesis Gen 1 35 7 Aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. -Genesis Gen 1 35 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. -Genesis Gen 1 35 9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei -Genesis Gen 1 35 10 dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, -Genesis Gen 1 35 11 dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, -Genesis Gen 1 35 12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. -Genesis Gen 1 35 13 Et recessit ab eo. -Genesis Gen 1 35 14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: -Genesis Gen 1 35 15 vocansque nomen loci illius Bethel. -Genesis Gen 1 35 16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, -Genesis Gen 1 35 17 ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. -Genesis Gen 1 35 18 Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextrae. -Genesis Gen 1 35 19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem. -Genesis Gen 1 35 20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem. -Genesis Gen 1 35 21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. -Genesis Gen 1 35 22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. b -Genesis Gen 1 35 23 Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. -Genesis Gen 1 35 24 Filii Rachel: Joseph et Benjamin. -Genesis Gen 1 35 25 Filii Balae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali. -Genesis Gen 1 35 26 Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae. -Genesis Gen 1 35 27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. b -Genesis Gen 1 35 28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. -Genesis Gen 1 35 29 Consumptusque aetate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui. -Genesis Gen 1 36 1 Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. -Genesis Gen 1 36 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei: -Genesis Gen 1 36 3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. -Genesis Gen 1 36 4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: -Genesis Gen 1 36 5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. -Genesis Gen 1 36 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. -Genesis Gen 1 36 7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. -Genesis Gen 1 36 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. -Genesis Gen 1 36 9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, b -Genesis Gen 1 36 10 et haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. -Genesis Gen 1 36 11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. -Genesis Gen 1 36 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. -Genesis Gen 1 36 13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. -Genesis Gen 1 36 14 Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. -Genesis Gen 1 36 15 Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, b -Genesis Gen 1 36 16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. -Genesis Gen 1 36 17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. -Genesis Gen 1 36 18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau. -Genesis Gen 1 36 19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. -Genesis Gen 1 36 20 Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, b -Genesis Gen 1 36 21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horraei, filii Seir in terra Edom. -Genesis Gen 1 36 22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. -Genesis Gen 1 36 23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. -Genesis Gen 1 36 24 Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: -Genesis Gen 1 36 25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. -Genesis Gen 1 36 26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. -Genesis Gen 1 36 27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. -Genesis Gen 1 36 28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. -Genesis Gen 1 36 29 Hi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, -Genesis Gen 1 36 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir. -Genesis Gen 1 36 31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: b -Genesis Gen 1 36 32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. -Genesis Gen 1 36 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra. -Genesis Gen 1 36 34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. -Genesis Gen 1 36 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. -Genesis Gen 1 36 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. -Genesis Gen 1 36 37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. -Genesis Gen 1 36 38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. -Genesis Gen 1 36 39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab. -Genesis Gen 1 36 40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b -Genesis Gen 1 36 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, +Genesis Gen 1 25 16 Isti sunt fílii Ismaélis: et haec nómina per castélla et óppida eórum, duódecim príncipes tríbuum suárum. +Genesis Gen 1 25 17 Et facti sunt anni vitæ Ismaélis centum trigínta septem, deficiénsque mórtuus est, et appósitus ad pópulum suum. +Genesis Gen 1 25 18 Habitávit autem ab Hevíla usque Sur, quæ réspicit Ægýptum introëúntibus Assýrios; coram cunctis frátribus suis óbiit. +Genesis Gen 1 25 19 Hae quoque sunt generatiónes Ísaac fílii Ábraham: Ábraham génuit Ísaac: b +Genesis Gen 1 25 20 qui cum quadragínta esset annórum, duxit uxórem Rebéccam fíliam Bathuélis Syri de Mesopotámia, sorórem Laban. +Genesis Gen 1 25 21 Deprecatúsque est Ísaac Dóminum pro uxóre sua, eo quod esset stérilis: qui exaudívit eum, et dedit concéptum Rebéccæ. +Genesis Gen 1 25 22 Sed collidebántur in útero ejus párvuli; quæ ait: Si sic mihi futúrum erat, quid necésse fuit concípere? perrexítque ut consúleret Dóminum. +Genesis Gen 1 25 23 Qui respóndens ait: Duæ gentes sunt in útero tuo, et duo pópuli ex ventre tuo dividéntur, populúsque pópulum superábit, et major sérviet minóri. +Genesis Gen 1 25 24 Jam tempus pariéndi advénerat, et ecce gémini in útero ejus repérti sunt. +Genesis Gen 1 25 25 Qui prior egréssus est, rufus erat, et totus in morem pellis híspidus: vocatúmque est nomen ejus Esau. Prótinus alter egrédiens, plantam fratris tenébat manu: et idcírco appellávit eum Jacob. +Genesis Gen 1 25 26 Sexagenárius erat Ísaac quando nati sunt ei párvuli. +Genesis Gen 1 25 27 Quibus adúltis, factus est Esau vir gnarus venándi, et homo agrícola: Jacob autem vir simplex habitábat in tabernáculis. b +Genesis Gen 1 25 28 Ísaac amábat Esau, eo quod de venatiónibus illíus vescerétur: et Rebécca diligébat Jacob. +Genesis Gen 1 25 29 Coxit autem Jacob pulméntum: ad quem cum venísset Esau de agro lassus, +Genesis Gen 1 25 30 ait: Da mihi de coctióne hac rufa, quia óppido lassus sum. Quam ob causam vocátum est nomen ejus Edom. +Genesis Gen 1 25 31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogénita tua. +Genesis Gen 1 25 32 Ille respóndit: En mórior, quid mihi próderunt primogénita? +Genesis Gen 1 25 33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Jurávit ei Esau et véndidit primogénita. +Genesis Gen 1 25 34 Et sic, accépto pane et lentis edúlio, comédit et bibit, et ábiit, parvipéndens quod primogénita vendidísset. +Genesis Gen 1 26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitátem, quæ accíderat in diébus Ábraham, ábiit Ísaac ad Abímelech regem Palæstinórum in Gerára. +Genesis Gen 1 26 2 Apparuítque ei Dóminus, et ait: Ne descéndas in Ægýptum, sed quiésce in terra quam díxero tibi, +Genesis Gen 1 26 3 et peregrináre in ea: eróque tecum, et benedícam tibi: tibi enim et sémini tuo dabo univérsas regiónes has, complens juraméntum quod spopóndi Ábraham patri tuo. +Genesis Gen 1 26 4 Et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli: dabóque pósteris tuis univérsas regiónes has: et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, +Genesis Gen 1 26 5 eo quod obedíerit Ábraham voci meæ, et custodíerit præcépta et mandáta mea, et cæremónias legésque serváverit. +Genesis Gen 1 26 6 Mansit ítaque Ísaac in Geráris. +Genesis Gen 1 26 7 Qui cum interrogarétur a viris loci illíus super uxóre sua, respóndit: Soror mea est: timúerat enim confitéri quod sibi esset sociáta conjúgio, réputans ne forte interfícerent eum propter illíus pulchritúdinem. +Genesis Gen 1 26 8 Cumque pertransíssent dies plúrimi, et ibídem morarétur, prospíciens Abímelech rex Palæstinórum per fenéstram, vidit eum jocántem cum Rebécca uxóre sua. +Genesis Gen 1 26 9 Et accersíto eo, ait: Perspícuum est quod uxor tua sit: cur mentítus es eam sorórem tuam esse? Respóndit: Tímui ne mórerer propter eam. +Genesis Gen 1 26 10 Dixítque Abímelech: Quare imposuísti nobis? pótuit coíre quíspiam de pópulo cum uxóre tua, et indúxeras super nos grande peccátum. Præcepítque omni pópulo, dicens: +Genesis Gen 1 26 11 Qui tetígerit hóminis hujus uxórem, morte moriétur. +Genesis Gen 1 26 12 Sevit autem Ísaac in terra illa, et invénit in ipso anno céntuplum: benedixítque ei Dóminus. b +Genesis Gen 1 26 13 Et locupletátus est homo, et ibat profíciens atque succréscens, donec magnus veheménter efféctus est: +Genesis Gen 1 26 14 hábuit quoque possessiónes óvium et armentórum, et famíliæ plúrimum. Ob hoc invidéntes ei Palæstíni, +Genesis Gen 1 26 15 omnes púteos, quos fóderant servi patris illíus Ábraham, illo témpore obstruxérunt, impléntes humo: +Genesis Gen 1 26 16 in tantum, ut ipse Abímelech díceret ad Ísaac: Recéde a nobis, quóniam poténtior nobis factus es valde. +Genesis Gen 1 26 17 Et ille discédens, ut veníret ad torréntem Geráræ, habitarétque ibi, +Genesis Gen 1 26 18 rursum fodit álios púteos, quos fóderant servi patris sui Ábraham, et quos, illo mórtuo, olim obstrúxerant Philísthiim: appellavítque eos eísdem nomínibus quibus ante pater vocáverat. +Genesis Gen 1 26 19 Foderúntque in torrénte, et reperérunt aquam vivam. +Genesis Gen 1 26 20 Sed et ibi júrgium fuit pastórum Geráræ advérsus pastóres Ísaac, dicéntium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen pútei ex eo, quod accíderat, vocávit Calúmniam. +Genesis Gen 1 26 21 Fodérunt autem et álium: et pro illo quoque rixáti sunt, appellavítque eum Inimicítias. +Genesis Gen 1 26 22 Proféctus inde fodit álium púteum, pro quo non contendérunt: ítaque vocávit nomen ejus Latitúdo, dicens: Nunc dilatávit nos Dóminus, et fecit créscere super terram. +Genesis Gen 1 26 23 Ascéndit autem ex illo loco in Bersabée, +Genesis Gen 1 26 24 ubi appáruit ei Dóminus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Ábraham patris tui: noli timére, quia ego tecum sum: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum propter servum meum Ábraham. +Genesis Gen 1 26 25 Ítaque ædificávit ibi altáre: et invocáto nómine Dómini, exténdit tabernáculum, præcepítque servis suis ut fóderent púteum. +Genesis Gen 1 26 26 Ad quem locum cum veníssent de Geráris Abímelech, et Óchozath amícus illíus, et Phicol dux mílitum, b +Genesis Gen 1 26 27 locútus est eis Ísaac: Quid venístis ad me, hóminem quem odístis, et expulístis a vobis? +Genesis Gen 1 26 28 Qui respondérunt: Vídimus tecum esse Dóminum, et idcírco nos díximus: Sit juraméntum inter nos, et ineámus fœdus, +Genesis Gen 1 26 29 ut non fácias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuórum attígimus, nec fécimus quod te lǽderet: sed cum pace dimísimus auctum benedictióne Dómini. +Genesis Gen 1 26 30 Fecit ergo eis convívium, et post cibum et potum +Genesis Gen 1 26 31 surgéntes mane, juravérunt sibi mútuo: dimisítque eos Ísaac pacífice in locum suum. +Genesis Gen 1 26 32 Ecce autem venérunt in ipso die servi Ísaac annuntiántes ei de púteo, quem fóderant, atque dicéntes: Invénimus aquam. +Genesis Gen 1 26 33 Unde appellávit eum Abundántiam: et nomen urbi impósitum est Bersabée, usque in præséntem diem. +Genesis Gen 1 26 34 Esau vero quadragenárius duxit uxóres, Judith fíliam Beéri Hethǽi, et Básemath fíliam Elon ejúsdem loci: b +Genesis Gen 1 26 35 quæ ambæ offénderant ánimum Ísaac et Rebéccæ. +Genesis Gen 1 27 1 Sénuit autem Ísaac, et caligavérunt óculi ejus, et vidére non póterat: vocavítque Esau fílium suum majórem, et dixit ei: Fili mi? Qui respóndit: Adsum. +Genesis Gen 1 27 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senúerim, et ignórem diem mortis meæ. +Genesis Gen 1 27 3 Sume arma tua, pháretram, et arcum, et egrédere foras: cumque venátu áliquid apprehénderis, +Genesis Gen 1 27 4 fac mihi inde pulméntum sicut velle me nosti, et affer ut cómedam: et benedícat tibi ánima mea ántequam móriar. +Genesis Gen 1 27 5 Quod cum audísset Rebécca, et ille abiísset in agrum ut jussiónem patris impléret, b +Genesis Gen 1 27 6 dixit fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei: +Genesis Gen 1 27 7 Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam móriar. +Genesis Gen 1 27 8 Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis: +Genesis Gen 1 27 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur: +Genesis Gen 1 27 10 quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur. +Genesis Gen 1 27 11 Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis: +Genesis Gen 1 27 12 si attrectáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne. +Genesis Gen 1 27 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. +Genesis Gen 1 27 14 Ábiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus. +Genesis Gen 1 27 15 Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum: +Genesis Gen 1 27 16 pelliculásque hædórum circumdédit mánibus, et colli nuda protéxit: +Genesis Gen 1 27 17 dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. +Genesis Gen 1 27 18 Quibus illátis, dixit: Pater mi? At ille respóndit: Áudio. Quis es tu, fili mi? b +Genesis Gen 1 27 19 Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua. +Genesis Gen 1 27 20 Rursúmque Ísaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit ut cito occúrreret mihi quod volébam. +Genesis Gen 1 27 21 Dixítque Ísaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non. +Genesis Gen 1 27 22 Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Ísaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. +Genesis Gen 1 27 23 Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, b +Genesis Gen 1 27 24 ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum. +Genesis Gen 1 27 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, +Genesis Gen 1 27 26 dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi. +Genesis Gen 1 27 27 Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. +Genesis Gen 1 27 28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini. +Genesis Gen 1 27 29 Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ: qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus, et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur. +Genesis Gen 1 27 30 Vix Ísaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau, +Genesis Gen 1 27 31 coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua. +Genesis Gen 1 27 32 Dixítque illi Ísaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau. +Genesis Gen 1 27 33 Expávit Ísaac stupóre veheménti: et ultra quam credi potest admírans, ait: Quis ígitur ille est qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus priúsquam tu veníres; benedixíque ei, et erit benedíctus? +Genesis Gen 1 27 34 Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno: et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi. b +Genesis Gen 1 27 35 Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam. +Genesis Gen 1 27 36 At ille subjúnxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem? +Genesis Gen 1 27 37 Respóndit Ísaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi; fruménto et vino stabilívi eum: et tibi post haec, fili mi, ultra quid fáciam? +Genesis Gen 1 27 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret, +Genesis Gen 1 27 39 motus Ísaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cæli désuper, +Genesis Gen 1 27 40 erit benedíctio tua. Vives in gládio, et fratri tuo sérvies: tempúsque véniet, cum excútias et solvas jugum ejus de cervícibus tuis. +Genesis Gen 1 27 41 Óderat ergo semper Esau Jacob pro benedictióne qua benedíxerat ei pater: dixítque in corde suo: Vénient dies luctus patris mei, et occídam Jacob fratrem meum. b +Genesis Gen 1 27 42 Nuntiáta sunt haec Rebéccæ: quæ mittens et vocans Jacob fílium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minátur ut occídat te. +Genesis Gen 1 27 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consúrgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: +Genesis Gen 1 27 44 habitabísque cum eo dies paucos, donec requiéscat furor fratris tui, +Genesis Gen 1 27 45 et cesset indignátio ejus, obliviscatúrque eórum quæ fecísti in eum: póstea mittam, et addúcam te inde huc: cur utróque orbábor fílio in uno die? +Genesis Gen 1 27 46 Dixítque Rebécca ad Ísaac: Tædet me vitæ meæ propter fílias Heth: si accéperit Jacob uxórem de stirpe hujus terræ, nolo vívere. +Genesis Gen 1 28 1 Vocávit ítaque Ísaac Jacob, et benedíxit eum, præcepítque ei dicens: Noli accípere cónjugem de génere Chánaan: +Genesis Gen 1 28 2 sed vade, et proficíscere in Mesopotámiam Sýriæ, ad domum Báthuel patris matris tuæ, et áccipe tibi inde uxórem de filiábus Laban avúnculi tui. +Genesis Gen 1 28 3 Deus autem omnípotens benedícat tibi, et créscere te fáciat, atque multíplicet, ut sis in turbas populórum. +Genesis Gen 1 28 4 Et det tibi benedictiónes Ábrahæ, et sémini tuo post te: ut possídeas terram peregrinatiónis tuæ, quam pollícitus est avo tuo. +Genesis Gen 1 28 5 Cumque dimisísset eum Ísaac, proféctus venit in Mesopotámiam Sýriæ ad Laban fílium Báthuel Syri, fratrem Rebéccæ matris suæ. +Genesis Gen 1 28 6 Videns autem Esau quod benedixísset pater suus Jacob, et misísset eum in Mesopotámiam Sýriæ, ut inde uxórem dúceret; et quod post benedictiónem præcepísset ei, dicens: Non accípies uxórem de filiábus Chánaan: +Genesis Gen 1 28 7 quodque obédiens Jacob paréntibus suis isset in Sýriam: +Genesis Gen 1 28 8 probans quoque quod non libénter aspíceret fílias Chánaan pater suus: +Genesis Gen 1 28 9 ivit ad Ismaélem, et duxit uxórem absque iis, quas prius habébat, Máheleth fíliam Ismaël fílii Ábraham, sorórem Nábaioth. +Genesis Gen 1 28 10 Ígitur egréssus Jacob de Bersabée, pergébat Haran. b +Genesis Gen 1 28 11 Cumque venísset ad quemdam locum, et vellet in eo requiéscere post solis occúbitum, tulit de lapídibus qui jacébant, et suppónens cápiti suo, dormívit in eódem loco. +Genesis Gen 1 28 12 Vidítque in somnis scalam stantem super terram, et cacúmen illíus tangens cælum: ángelos quoque Dei ascendéntes et descendéntes per eam, +Genesis Gen 1 28 13 et Dóminum inníxum scalæ dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Ábraham patris tui, et Deus Ísaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et sémini tuo. +Genesis Gen 1 28 14 Erítque semen tuum quasi pulvis terræ: dilatáberis ad occidéntem, et oriéntem, et septentriónem, et merídiem: et benedicéntur in te et in sémine tuo cunctæ tribus terræ. +Genesis Gen 1 28 15 Et ero custos tuus quocúmque perréxeris, et redúcam te in terram hanc: nec dimíttam nisi complévero univérsa quæ dixi. +Genesis Gen 1 28 16 Cumque evigilásset Jacob de somno, ait: Vere Dóminus est in loco isto, et ego nesciébam. b +Genesis Gen 1 28 17 Pavénsque, Quam terríbilis est, inquit, locus iste! non est hic áliud nisi domus Dei, et porta cæli. +Genesis Gen 1 28 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundens óleum désuper. +Genesis Gen 1 28 19 Appellavítque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabátur. +Genesis Gen 1 28 20 Vovit étiam votum, dicens: Si fúerit Deus mecum, et custodíerit me in via, per quam ego ámbulo, et déderit mihi panem ad vescéndum, et vestiméntum ad induéndum, +Genesis Gen 1 28 21 reversúsque fúero próspere ad domum patris mei: erit mihi Dóminus in Deum, +Genesis Gen 1 28 22 et lapis iste, quem eréxi in títulum, vocábitur Domus Dei: cunctorúmque quæ déderis mihi, décimas ófferam tibi. +Genesis Gen 1 29 1 Proféctus ergo Jacob venit in terram orientálem. +Genesis Gen 1 29 2 Et vidit púteum in agro, tres quoque greges óvium accubántes juxta eum: nam ex illo adaquabántur pécora, et os ejus grandi lápide claudebátur. +Genesis Gen 1 29 3 Morísque erat ut cunctis óvibus congregátis devólverent lápidem, et reféctis grégibus rursum super os pútei pónerent. +Genesis Gen 1 29 4 Dixítque ad pastóres: Fratres, unde estis? Qui respondérunt: De Haran. +Genesis Gen 1 29 5 Quos intérrogans, Numquid, ait, nostis Laban fílium Nachor? Dixérunt: Nóvimus. +Genesis Gen 1 29 6 Sanúsne est? inquit. Valet, ínquiunt: et ecce Rachel fília ejus venit cum grege suo. +Genesis Gen 1 29 7 Dixítque Jacob: Adhuc multum diéi súperest, nec est tempus ut reducántur ad caulas greges: date ante potum óvibus, et sic eas ad pastum redúcite. +Genesis Gen 1 29 8 Qui respondérunt: Non póssumus, donec ómnia pécora congregéntur, et amoveámus lápidem de ore pútei, ut adaquémus greges. +Genesis Gen 1 29 9 Adhuc loquebántur, et ecce Rachel veniébat cum óvibus patris sui: nam gregem ipsa pascébat. +Genesis Gen 1 29 10 Quam cum vidísset Jacob, et sciret consobrínam suam, ovésque Laban avúnculi sui, amóvit lápidem quo púteus claudebátur. +Genesis Gen 1 29 11 Et adaquáto grege, osculátus est eam: et eleváta voce flevit, +Genesis Gen 1 29 12 et indicávit ei quod frater esset patris sui, et fílius Rebéccæ: at illa festínans nuntiávit patri suo. +Genesis Gen 1 29 13 Qui cum audísset venísse Jacob fílium soróris suæ, cucúrrit óbviam ei: complexúsque eum, et in óscula ruens, duxit in domum suam. Audítis autem causis itíneris, b +Genesis Gen 1 29 14 respóndit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impléti sunt dies mensis uníus, +Genesis Gen 1 29 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis sérvies mihi? dic quid mercédis accípias. +Genesis Gen 1 29 16 Habébat vero duas fílias: nomen majóris Lia, minor vero appellabátur Rachel. +Genesis Gen 1 29 17 Sed Lia lippis erat óculis: Rachel decóra fácie, et venústo aspéctu. +Genesis Gen 1 29 18 Quam díligens Jacob, ait: Sérviam tibi pro Rachel fília tua minóre, septem annis. +Genesis Gen 1 29 19 Respóndit Laban: Mélius est ut tibi eam dem quam álteri viro: mane apud me. +Genesis Gen 1 29 20 Servívit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbántur illi pauci dies prae amóris magnitúdine. +Genesis Gen 1 29 21 Dixítque ad Laban: Da mihi uxórem meam: quia jam tempus implétum est, ut ingrédiar ad illam. b +Genesis Gen 1 29 22 Qui vocátis multis amicórum turbis ad convívium, fecit núptias. +Genesis Gen 1 29 23 Et véspere Liam fíliam suam introdúxit ad eum, +Genesis Gen 1 29 24 dans ancíllam fíliæ, Zelpham nómine. Ad quam cum ex more Jacob fuísset ingréssus, facto mane vidit Liam: +Genesis Gen 1 29 25 et dixit ad sócerum suum: Quid est quod fácere voluísti? nonne pro Rachel servívi tibi? quare imposuísti mihi? +Genesis Gen 1 29 26 Respóndit Laban: Non est in loco nostro consuetúdinis, ut minóres ante tradámus ad núptias. +Genesis Gen 1 29 27 Imple hebdómadam diérum hujus cópulæ: et hanc quoque dabo tibi pro ópere quo servitúrus es mihi septem annis áliis. +Genesis Gen 1 29 28 Acquiévit plácito: et hebdómada transácta, Rachel duxit uxórem: +Genesis Gen 1 29 29 cui pater servam Balam tradíderat. +Genesis Gen 1 29 30 Tandémque potítus optátis núptiis, amórem sequéntis prióri prǽtulit, sérviens apud eum septem annis áliis. +Genesis Gen 1 29 31 Videns autem Dóminus quod despíceret Liam, apéruit vulvam ejus, soróre stérili permanénte. b +Genesis Gen 1 29 32 Quæ concéptum génuit fílium, vocavítque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dóminus humilitátem meam: nunc amábit me vir meus. +Genesis Gen 1 29 33 Rursúmque concépit et péperit fílium, et ait: Quóniam audívit me Dóminus habéri contémptui, dedit étiam istum mihi; vocavítque nomen ejus Símeon. +Genesis Gen 1 29 34 Concepítque tértio, et génuit álium fílium: dixítque: Nunc quoque copulábitur mihi marítus meus: eo quod pepérerim ei tres fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Levi. +Genesis Gen 1 29 35 Quarto concépit, et péperit fílium, et ait: Modo confitébor Dómino, et ob hoc vocávit eum Judam: cessavítque párere. +Genesis Gen 1 30 1 Cernens autem Rachel quod infecúnda esset, invídit soróri suæ, et ait maríto suo: Da mihi líberos, alióquin móriar. +Genesis Gen 1 30 2 Cui irátus respóndit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privávit te fructu ventris tui? +Genesis Gen 1 30 3 At illa: Hábeo, inquit, fámulam Balam: ingrédere ad illam, ut páriat super génua mea, et hábeam ex illa fílios. +Genesis Gen 1 30 4 Dedítque illi Balam in conjúgium: quæ, +Genesis Gen 1 30 5 ingrésso ad se viro, concépit, et péperit fílium. +Genesis Gen 1 30 6 Dixítque Rachel: Judicávit mihi Dóminus, et exaudívit vocem meam, dans mihi fílium, et idcírco appellávit nomen ejus Dan. +Genesis Gen 1 30 7 Rursúmque Bala concípiens, péperit álterum, +Genesis Gen 1 30 8 pro quo ait Rachel: Comparávit me Deus cum soróre mea, et inválui: vocavítque eum Néphthali. +Genesis Gen 1 30 9 Séntiens Lia quod párere desiísset, Zelpham ancíllam suam maríto trádidit. +Genesis Gen 1 30 10 Qua post concéptum edénte fílium, +Genesis Gen 1 30 11 dixit: Felíciter, et idcírco vocávit nomen ejus Gad. +Genesis Gen 1 30 12 Péperit quoque Zelpha álterum. +Genesis Gen 1 30 13 Dixítque Lia: Hoc pro beatitúdine mea: beátam quippe me dicent mulíeres: proptérea appellávit eum Aser. +Genesis Gen 1 30 14 Egréssus autem Ruben témpore messis tritíceæ in agrum, réperit mandrágoras, quas matri Liæ détulit. Dixítque Rachel: Da mihi partem de mandrágoris fílii tui. b +Genesis Gen 1 30 15 Illa respóndit: Parúmne tibi vidétur quod præripúeris marítum mihi, nisi étiam mandrágoras fílii mei túleris? Ait Rachel: Dórmiat tecum hac nocte pro mandrágoris fílii tui. +Genesis Gen 1 30 16 Redeuntíque ad vésperam Jacob de agro, egréssa est in occúrsum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrábis: quia mercéde condúxi te pro mandrágoris fílii mei. Dormivítque cum ea nocte illa. +Genesis Gen 1 30 17 Et exaudívit Deus preces ejus, concepítque et péperit fílium quintum, +Genesis Gen 1 30 18 et ait: Dedit Deus mercédem mihi, quia dedi ancíllam meam viro meo: appellavítque nomen ejus Íssachar. +Genesis Gen 1 30 19 Rursum Lia concípiens, péperit sextum fílium, +Genesis Gen 1 30 20 et ait: Dotávit me Deus dote bona: étiam hac vice mecum erit marítus meus, eo quod genúerim ei sex fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Zábulon. +Genesis Gen 1 30 21 Post quem péperit fíliam, nómine Dinam. +Genesis Gen 1 30 22 Recordátus quoque Dóminus Rachélis, exaudívit eam, et apéruit vulvam ejus. +Genesis Gen 1 30 23 Quæ concépit, et péperit fílium, dicens: Ábstulit Deus oppróbrium meum. +Genesis Gen 1 30 24 Et vocávit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dóminus fílium álterum. +Genesis Gen 1 30 25 Nato autem Joseph, dixit Jacob sócero suo: Dimítte me ut revértar in pátriam, et ad terram meam. b +Genesis Gen 1 30 26 Da mihi uxóres, et líberos meos, pro quibus servívi tibi, ut ábeam: tu nosti servitútem qua servívi tibi. +Genesis Gen 1 30 27 Ait illi Laban: Invéniam grátiam in conspéctu tuo, experiménto dídici, quia benedíxerit mihi Deus propter te: +Genesis Gen 1 30 28 constítue mercédem tuam quam dem tibi. +Genesis Gen 1 30 29 At ille respóndit: Tu nosti quómodo servíerim tibi, et quanta in mánibus meis fúerit posséssio tua. +Genesis Gen 1 30 30 Módicum habuísti ántequam venírem ad te, et nunc dives efféctus es: benedixítque tibi Dóminus ad intróitum meum. Justum est ígitur ut aliquándo provídeam étiam dómui meæ. +Genesis Gen 1 30 31 Dixítque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si féceris quod póstulo, íterum pascam, et custódiam pécora tua. +Genesis Gen 1 30 32 Gyra omnes greges tuos, et sépara cunctas oves várias, et sparso véllere; quodcúmque furvum, et maculósum, variúmque fúerit, tam in óvibus quam in capris, erit merces mea. +Genesis Gen 1 30 33 Respondebítque mihi cras justítia mea, quando pláciti tempus advénerit coram te: et ómnia quæ non fúerint vária, et maculósa, et furva, tam in óvibus quam in capris, furti me árguent. +Genesis Gen 1 30 34 Dixítque Laban: Gratum hábeo quod petis. +Genesis Gen 1 30 35 Et separávit in die illa capras, et oves, et hircos, et aríetes vários, atque maculósos: cunctum autem gregem unicolórem, id est albi et nigri vélleris, trádidit in manu filiórum suórum. +Genesis Gen 1 30 36 Et pósuit spátium itíneris trium diérum inter se et génerum, qui pascébat réliquos greges ejus. +Genesis Gen 1 30 37 Tollens ergo Jacob virgas popúleas vírides, et amygdálinas, et ex plátanis, ex parte decorticávit eas: detractísque cortícibus, in his, quæ spoliáta fúerant, candor appáruit: illa vero quæ íntegra fúerant, virídia permansérunt: atque in hunc modum color efféctus est várius. b +Genesis Gen 1 30 38 Posuítque eas in canálibus, ubi effundebátur aqua: ut cum veníssent greges ad bibéndum, ante óculos habérent virgas, et in aspéctu eárum concíperent. +Genesis Gen 1 30 39 Factúmque est ut in ipso calóre cóitus, oves intueréntur virgas, et párerent maculósa, et vária, et divérso colóre respérsa. +Genesis Gen 1 30 40 Divisítque gregem Jacob, et pósuit virgas in canálibus ante óculos aríetum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cétera vero, Jacob, separátis inter se grégibus. b +Genesis Gen 1 30 41 Ígitur quando primo témpore ascendebántur oves, ponébat Jacob virgas in canálibus aquárum ante óculos aríetum et óvium, ut in eárum contemplatióne concíperent: +Genesis Gen 1 30 42 quando vero serótina admissúra erat, et concéptus extrémus, non ponébat eas. Factáque sunt ea quæ erant serótina, Laban: et quæ primi témporis, Jacob. +Genesis Gen 1 30 43 Ditatúsque est homo ultra modum, et hábuit greges multos, ancíllas et servos, camélos et ásinos. +Genesis Gen 1 31 1 Postquam autem audívit verba filiórum Laban dicéntium: Tulit Jacob ómnia quæ fuérunt patris nostri, et de illíus facultáte ditátus, factus est ínclytus: +Genesis Gen 1 31 2 animadvértit quoque fáciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustértius, +Genesis Gen 1 31 3 máxime dicénte sibi Dómino: Revértere in terram patrum tuórum, et ad generatiónem tuam, eróque tecum. +Genesis Gen 1 31 4 Misit, et vocávit Rachel et Liam in agrum, ubi pascébat greges, +Genesis Gen 1 31 5 dixítque eis: Vídeo fáciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustértius: Deus autem patris mei fuit mecum. +Genesis Gen 1 31 6 Et ipsæ nostis quod totis víribus meis servíerim patri vestro. +Genesis Gen 1 31 7 Sed et pater vester circumvénit me et mutávit mercédem meam decem vícibus: et tamen non dimísit eum Deus ut nocéret mihi. +Genesis Gen 1 31 8 Si quando dixit: Váriæ erunt mercédes tuæ: pariébant omnes oves vários fœtus; quando vero e contrário, ait: Alba quæque accípies pro mercéde: omnes greges alba peperérunt. +Genesis Gen 1 31 9 Tulítque Deus substántiam patris vestri, et dedit mihi. +Genesis Gen 1 31 10 Postquam enim concéptus óvium tempus advénerat, levávi óculos meos, et vidi in somnis ascendéntes mares super féminas, vários et maculósos, et diversórum colórum. +Genesis Gen 1 31 11 Dixítque ángelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respóndi: Adsum. +Genesis Gen 1 31 12 Qui ait: Leva óculos tuos, et vide univérsos másculos ascendéntes super féminas, vários, maculósos, atque respérsos. Vidi enim ómnia quæ fecit tibi Laban. +Genesis Gen 1 31 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxísti lápidem, et votum vovísti mihi. Nunc ergo surge, et egrédere de terra hac, revértens in terram nativitátis tuæ. +Genesis Gen 1 31 14 Responderúntque Rachel et Lia: Numquid habémus resídui quidquam in facultátibus et hæreditáte domus patris nostri? +Genesis Gen 1 31 15 nonne quasi aliénas reputávit nos, et véndidit, comedítque prétium nostrum? +Genesis Gen 1 31 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas trádidit nobis, ac fíliis nostris: unde ómnia quæ præcépit tibi Deus, fac. +Genesis Gen 1 31 17 Surréxit ítaque Jacob, et impósitis líberis ac conjúgibus suis super camélos, ábiit. b +Genesis Gen 1 31 18 Tulítque omnem substántiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotámia acquisíerat, pergens ad Ísaac patrem suum in terram Chánaan. +Genesis Gen 1 31 19 Eo témpore íerat Laban ad tondéndas oves, et Rachel furáta est idóla patris sui. +Genesis Gen 1 31 20 Noluítque Jacob confitéri sócero suo quod fúgeret. +Genesis Gen 1 31 21 Cumque abiísset tam ipse quam ómnia quæ juris sui erant, et amne transmísso pérgeret contra montem Gálaad, +Genesis Gen 1 31 22 nuntiátum est Laban die tértio quod fúgeret Jacob. +Genesis Gen 1 31 23 Qui, assúmptis frátribus suis, persecútus est eum diébus septem: et comprehéndit eum in monte Gálaad. +Genesis Gen 1 31 24 Vidítque in somnis dicéntem sibi Deum: Cave ne quidquam áspere loquáris contra Jacob. +Genesis Gen 1 31 25 Jamque Jacob exténderat in monte tabernáculum: cumque ille consecútus fuísset eum cum frátribus suis, in eódem monte Gálaad fixit tentórium. +Genesis Gen 1 31 26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egísti, ut clam me abígeres fílias meas quasi captívas gládio? +Genesis Gen 1 31 27 cur ignoránte me fúgere voluísti, nec indicáre mihi, ut proséquerer te cum gáudio, et cánticis, et týmpanis, et cítharis? +Genesis Gen 1 31 28 Non es passus ut osculárer fílios meos et fílias: stulte operátus es: et nunc quidem +Genesis Gen 1 31 29 valet manus mea réddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquáris contra Jacob quidquam dúrius. +Genesis Gen 1 31 30 Esto, ad tuos ire cupiébas, et desidério erat tibi domus patris tui: cur furátus es deos meos? +Genesis Gen 1 31 31 Respóndit Jacob: Quod ínscio te proféctus sum, tímui ne violénter auférres fílias tuas. +Genesis Gen 1 31 32 Quod autem furti me árguis: apud quemcúmque invéneris deos tuos, necétur coram frátribus nostris: scrutáre, quidquid tuórum apud me invéneris, et aufer. Hæc dicens, ignorábat quod Rachel furáta esset idóla. +Genesis Gen 1 31 33 Ingréssus ítaque Laban tabernáculum Jacob, et Liæ, et utriúsque fámulæ, non invénit. Cumque intrásset tentórium Rachélis, b +Genesis Gen 1 31 34 illa festínans abscóndit idóla subter straménta caméli, et sedit désuper: scrutantíque omne tentórium, et nihil inveniénti, +Genesis Gen 1 31 35 ait: Ne irascátur dóminus meus quod coram te assúrgere néqueo: quia juxta consuetúdinem feminárum nunc áccidit mihi: sic delúsa sollicitúdo quæréntis est. +Genesis Gen 1 31 36 Tuménsque Jacob, cum júrgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccátum meum sic exarsísti post me, +Genesis Gen 1 31 37 et scrutátus es omnem supelléctilem meam? quid invenísti de cuncta substántia domus tuæ? pone hic coram frátribus meis, et frátribus tuis, et júdicent inter me et te. +Genesis Gen 1 31 38 Idcírco vigínti annis fui tecum? oves tuæ et capræ stériles non fuérunt, aríetes gregis tui non comédi: +Genesis Gen 1 31 39 nec captum a béstia osténdi tibi, ego damnum omne reddébam: quidquid furto períbat, a me exigébas: +Genesis Gen 1 31 40 die noctúque æstu urébar, et gelu, fugiebátque somnus ab óculis meis. +Genesis Gen 1 31 41 Sicque per vigínti annos in domo tua servívi tibi, quatuórdecim pro filiábus, et sex pro grégibus tuis: immutásti quoque mercédem meam decem vícibus. +Genesis Gen 1 31 42 Nisi Deus patris mei Ábraham, et timor Ísaac affuísset mihi, fórsitan modo nudum me dimisísses: afflictiónem meam et labórem mánuum meárum respéxit Deus, et árguit te heri. +Genesis Gen 1 31 43 Respóndit ei Laban: Fíliæ meæ et fílii, et greges tui, et ómnia quæ cernis, mea sunt: quid possum fácere fíliis et nepótibus meis? +Genesis Gen 1 31 44 Veni ergo, et ineámus fœdus, ut sit in testimónium inter me et te. +Genesis Gen 1 31 45 Tulit ítaque Jacob lápidem, et eréxit illum in títulum: b +Genesis Gen 1 31 46 dixítque frátribus suis: Afférte lápides. Qui congregántes fecérunt túmulum, comederúntque super eum: +Genesis Gen 1 31 47 quem vocávit Laban Túmulum testis: et Jacob, Acérvum testimónii, utérque juxta proprietátem linguæ suæ. +Genesis Gen 1 31 48 Dixítque Laban: Túmulus iste erit testis inter me et te hódie, et idcírco appellátum est nomen ejus Gálaad, id est, Túmulus testis. +Genesis Gen 1 31 49 Intueátur et júdicet Dóminus inter nos quando recessérimus a nobis, +Genesis Gen 1 31 50 si afflíxeris fílias meas, et si introdúxeris álias uxóres super eas: nullus sermónis nostri testis est absque Deo, qui præsens réspicit. +Genesis Gen 1 31 51 Dixítque rursus ad Jacob: En túmulus hic, et lapis quem eréxi inter me et te, +Genesis Gen 1 31 52 testis erit: túmulus, inquam, iste et lapis sint in testimónium, si aut ego transíero illum pergens ad te, aut tu præteríeris, malum mihi cógitans. +Genesis Gen 1 31 53 Deus Ábraham, et Deus Nachor, júdicet inter nos, Deus patris eórum. Jurávit ergo Jacob per timórem patris sui Ísaac: +Genesis Gen 1 31 54 immolatísque víctimis in monte, vocávit fratres suos ut éderent panem. Qui cum comedíssent, mansérunt ibi: +Genesis Gen 1 31 55 Laban vero de nocte consúrgens, osculátus est fílios, et fílias suas, et benedíxit illis: reversúsque est in locum suum. +Genesis Gen 1 32 1 Jacob quoque ábiit itínere quo cœ́perat: fuerúntque ei óbviam ángeli Dei. +Genesis Gen 1 32 2 Quos cum vidísset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellávit nomen loci illíus Mahanáim, id est, Castra. +Genesis Gen 1 32 3 Misit autem et núntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regiónem Edom: b +Genesis Gen 1 32 4 præcepítque eis, dicens: Sic loquímini dómino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinátus sum, et fui usque in præséntem diem. +Genesis Gen 1 32 5 Hábeo boves, et ásinos, et oves, et servos, et ancíllas: mittóque nunc legatiónem ad dóminum meum, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo. +Genesis Gen 1 32 6 Reversíque sunt núntii ad Jacob, dicéntes: Vénimus ad Esau fratrem tuum, et ecce próperat tibi in occúrsum cum quadringéntis viris. +Genesis Gen 1 32 7 Tímuit Jacob valde: et pertérritus divísit pópulum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camélos, in duas turmas, +Genesis Gen 1 32 8 dicens: Si vénerit Esau ad unam turmam, et percússerit eam, ália turma, quæ relícta est, salvábitur. +Genesis Gen 1 32 9 Dixítque Jacob: Deus patris mei Ábraham, et Deus patris mei Ísaac: Dómine qui dixísti mihi: Revértere in terram tuam, et in locum nativitátis tuæ, et benefáciam tibi: +Genesis Gen 1 32 10 minor sum cunctis miseratiónibus tuis, et veritáte tua quam explevísti servo tuo. In báculo meo transívi Jordánem istum: et nunc cum duábus turmis regrédior. +Genesis Gen 1 32 11 Érue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum tímeo: ne forte véniens percútiat matrem cum fíliis. +Genesis Gen 1 32 12 Tu locútus es quod benefáceres mihi, et dilatáres semen meum sicut arénam maris, quæ prae multitúdine numerári non potest. +Genesis Gen 1 32 13 Cumque dormísset ibi nocte illa, separávit de his quæ habébat, múnera Esau fratri suo, b +Genesis Gen 1 32 14 capras ducéntas, hircos vigínti, oves ducéntas, et aríetes vigínti, +Genesis Gen 1 32 15 camélos fœtas cum pullis suis trigínta, vaccas quadragínta, et táuros vigínti, ásinas vigínti et pullos eárum decem. +Genesis Gen 1 32 16 Et misit per manus servórum suórum síngulos seórsum greges, dixítque púeris suis: Antecédite me, et sit spátium inter gregem et gregem. +Genesis Gen 1 32 17 Et præcépit prióri, dicens: Si óbvium habúeris fratrem meum Esau, et interrogáverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ séqueris? +Genesis Gen 1 32 18 respondébis: Servi tui Jacob, múnera misit dómino meo Esau, ipse quoque post nos venit. +Genesis Gen 1 32 19 Simíliter dedit mandáta secúndo, et tértio, et cunctis qui sequebántur greges, dicens: Iísdem verbis loquímini ad Esau cum invenéritis eum. +Genesis Gen 1 32 20 Et addétis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum inséquitur. Dixit enim: Placábo illum munéribus quæ præcédunt, et póstea vidébo illum: fórsitan propitiábitur mihi. +Genesis Gen 1 32 21 Præcessérunt ítaque múnera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. b +Genesis Gen 1 32 22 Cumque matúre surrexísset, tulit duas uxóres suas, et tótidem fámulas cum úndecim fíliis, et transívit vadum Jaboc. +Genesis Gen 1 32 23 Traductísque ómnibus quæ ad se pertinébant, +Genesis Gen 1 32 24 mansit solus: et ecce vir luctabátur cum eo usque mane. +Genesis Gen 1 32 25 Qui cum vidéret quod eum superáre non posset, tétigit nervum fémoris ejus, et statim emárcuit. +Genesis Gen 1 32 26 Dixítque ad eum: Dimítte me: jam enim ascéndit auróra. Respóndit: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi. +Genesis Gen 1 32 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respóndit: Jacob. +Genesis Gen 1 32 28 At ille: Nequáquam, inquit, Jacob appellábitur nomen tuum, sed Israël: quóniam si contra Deum fortis fuísti, quanto magis contra hómines prævalébis? +Genesis Gen 1 32 29 Interrogávit eum Jacob: Dic mihi, quo appelláris nómine? Respóndit: Cur quæris nomen meum? Et benedíxit ei in eódem loco. +Genesis Gen 1 32 30 Vocavítque Jacob nomen loci illíus Phánuel, dicens: Vidi Deum fácie ad fáciem, et salva facta est ánima mea. +Genesis Gen 1 32 31 Ortúsque est ei statim sol, postquam transgréssus est Phánuel: ipse vero claudicábat pede. +Genesis Gen 1 32 32 Quam ob causam non cómedunt nervum fílii Israël, qui emárcuit in fémore Jacob, usque in præséntem diem: eo quod tetígerit nervum fémoris ejus, et obstupúerit. +Genesis Gen 1 33 1 Élevans autem Jacob óculos suos, vidit veniéntem Esau, et cum eo quadringéntos viros: divisítque fílios Liæ et Rachel, ambarúmque famulárum: +Genesis Gen 1 33 2 et pósuit utrámque ancíllam, et líberos eárum, in princípio: Liam vero, et fílios ejus, in secúndo loco: Rachel autem et Joseph novíssimos. +Genesis Gen 1 33 3 Et ipse progrédiens adorávit pronus in terram sépties, donec appropinquáret frater ejus. +Genesis Gen 1 33 4 Currens ítaque Esau óbviam fratri suo, amplexátus est eum: stringénsque collum ejus, et ósculans flevit. +Genesis Gen 1 33 5 Levatísque óculis, vidit mulíeres et párvulos eárum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pértinent? Respóndit: Párvuli sunt quos donávit mihi Deus servo tuo. +Genesis Gen 1 33 6 Et appropinquántes ancíllæ et fílii eárum, incurváti sunt. +Genesis Gen 1 33 7 Accéssit quoque Lia cum púeris suis: et cum simíliter adorássent, extrémi Joseph et Rachel adoravérunt. +Genesis Gen 1 33 8 Dixítque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas óbviam hábui? Respóndit: Ut invenírem grátiam coram dómino meo. b +Genesis Gen 1 33 9 At ille ait: Hábeo plúrima, frater mi, sint tua tibi. +Genesis Gen 1 33 10 Dixítque Jacob: Noli ita, óbsecro: sed si invéni grátiam in óculis tuis, áccipe munúsculum de mánibus meis. Sic enim vidi fáciem tuam, quasi víderim vultum Dei: esto mihi propítius, +Genesis Gen 1 33 11 et súscipe benedictiónem quam áttuli tibi, et quam donávit mihi Deus tríbuens ómnia. Vix fratre compellénte, suscípiens, +Genesis Gen 1 33 12 ait: Gradiámur simul, eróque sócius itíneris tui. +Genesis Gen 1 33 13 Dixítque Jacob: Nosti, dómine mi, quod párvulos hábeam téneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulándo fécero laboráre, moriéntur una die cuncti greges. +Genesis Gen 1 33 14 Præcédat dóminus meus ante servum suum: et ego sequar paulátim vestígia ejus, sicut vídero párvulos meos posse, donec véniam ad dóminum meum in Seir. +Genesis Gen 1 33 15 Respóndit Esau: Oro te, ut de pópulo qui mecum est, saltem sócii remáneant viæ tuæ. Non est, inquit, necésse: hoc uno tantum indígeo, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo, dómine mi. +Genesis Gen 1 33 16 Revérsus est ítaque illo die Esau itínere quo vénerat in Seir. b +Genesis Gen 1 33 17 Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificáta domo et fixis tentóriis appellávit nomen loci illíus Socoth, id est, Tabernácula. +Genesis Gen 1 33 18 Transivítque in Salem urbem Sichimórum, quæ est in terra Chánaan, postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ: et habitávit juxta óppidum. +Genesis Gen 1 33 19 Emítque partem agri, in qua fíxerat tabernácula, a fíliis Hemor patris Sichem centum agnis. +Genesis Gen 1 33 20 Et erécto ibi altári, invocávit super illud fortíssimum Deum Israël. +Genesis Gen 1 34 1 Egréssa est autem Dina fília Liæ ut vidéret mulíeres regiónis illíus. +Genesis Gen 1 34 2 Quam cum vidísset Sichem fílius Hemor Hevǽi, princeps terræ illíus, adamávit eam: et rápuit, et dormívit cum illa, vi ópprimens vírginem. +Genesis Gen 1 34 3 Et conglutináta est ánima ejus cum ea, tristémque delinívit blandítiis. +Genesis Gen 1 34 4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Áccipe, inquit, mihi puéllam hanc cónjugem. +Genesis Gen 1 34 5 Quod cum audísset Jacob abséntibus fíliis, et in pastu pécorum occupátis, síluit donec redírent. +Genesis Gen 1 34 6 Egrésso autem Hemor patre Sichem ut loquerétur ad Jacob, +Genesis Gen 1 34 7 ecce fílii ejus veniébant de agro: auditóque quod accíderat, iráti sunt valde, eo quod fœdam rem operátus esset in Israël et, violáta fília Jacob, rem illícitam perpetrásset. +Genesis Gen 1 34 8 Locútus est ítaque Hemor ad eos: Sichem fílii mei adhǽsit ánima fíliæ vestræ: date eam illi uxórem: b +Genesis Gen 1 34 9 et jungámus vicíssim connúbia: fílias vestras trádite nobis, et fílias nostras accípite, +Genesis Gen 1 34 10 et habitáte nobíscum: terra in potestáte vestra est: exercéte, negotiámini, et possidéte eam. +Genesis Gen 1 34 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Invéniam grátiam coram vobis: et quæcúmque statuéritis, dabo: +Genesis Gen 1 34 12 augéte dotem, et múnera postuláte, et libénter tríbuam quod petiéritis: tantum date mihi puéllam hanc uxórem. +Genesis Gen 1 34 13 Respondérunt fílii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sæviéntes ob stuprum soróris: +Genesis Gen 1 34 14 Non póssumus fácere quod pétitis, nec dare sorórem nostram hómini incircumcíso: quod illícitum et nefárium est apud nos. +Genesis Gen 1 34 15 Sed in hoc valébimus fœderári, si voluéritis esse símiles nostri, et circumcidátur in vobis omne masculíni sexus; +Genesis Gen 1 34 16 tunc dábimus et accipiémus mútuo fílias vestras ac nostras: et habitábimus vobíscum, erimúsque unus pópulus. +Genesis Gen 1 34 17 Si autem circumcídi noluéritis, tollémus fíliam nostram, et recedémus. +Genesis Gen 1 34 18 Plácuit oblátio eórum Hemor, et Sichem fílio ejus, +Genesis Gen 1 34 19 nec dístulit adoléscens quin statim quod petebátur expléret: amábat enim puéllam valde, et ipse erat ínclytus in omni domo patris sui. +Genesis Gen 1 34 20 Ingressíque portam urbis, locúti sunt ad pópulum: +Genesis Gen 1 34 21 Viri isti pacífici sunt, et volunt habitáre nobíscum: negotiéntur in terra, et exérceant eam, quæ spatiósa et lata cultóribus índiget: fílias eórum accipiémus uxóres, et nostras illis dábimus. +Genesis Gen 1 34 22 Unum est quo différtur tantum bonum: si circumcidámus másculos nostros, ritum gentis imitántes. +Genesis Gen 1 34 23 Et substántia eórum, et pécora, et cuncta quæ póssident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescámus, et habitántes simul, unum efficiémus pópulum. +Genesis Gen 1 34 24 Assensíque sunt omnes, circumcísis cunctis máribus. +Genesis Gen 1 34 25 Et ecce, die tértio, quando gravíssimus vúlnerum dolor est: arréptis duo fílii Jacob, Símeon et Levi fratres Dinæ, gládiis, ingréssi sunt urbem confidénter: interfectísque ómnibus másculis, b +Genesis Gen 1 34 26 Hemor et Sichem páriter necavérunt, tolléntes Dinam de domo Sichem sorórem suam. +Genesis Gen 1 34 27 Quibus egréssis, irruérunt super occísos céteri fílii Jacob: et depopuláti sunt urbem in ultiónem stupri. +Genesis Gen 1 34 28 Oves eórum, et arménta, et ásinos, cunctáque vastántes quæ in dómibus et in agris erant, +Genesis Gen 1 34 29 párvulos quoque eórum et uxóres duxérunt captívas. +Genesis Gen 1 34 30 Quibus patrátis audácter, Jacob dixit ad Símeon et Levi: Turbástis me, et odiósum fecístis me Chananǽis, et Pherezǽis habitatóribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregáti percútient me, et delébor ego, et domus mea. +Genesis Gen 1 34 31 Respondérunt: Numquid ut scorto abúti debuére soróre nostra? +Genesis Gen 1 35 1 Intérea locútus est Deus ad Jacob: Surge, et ascénde Bethel, et hábita ibi, facque altáre Deo qui appáruit tibi quando fugiébas Esau fratrem tuum. +Genesis Gen 1 35 2 Jacob vero convocáta omni domo sua, ait: Abjícite deos aliénos qui in médio vestri sunt, et mundámini, ac mutáte vestiménta vestra. +Genesis Gen 1 35 3 Súrgite, et ascendámus in Bethel, ut faciámus ibi altáre Deo: qui exaudívit me in die tribulatiónis meæ, et sócius fuit itíneris mei. +Genesis Gen 1 35 4 Dedérunt ergo ei omnes deos aliénos quos habébant, et ináures quæ erant in áuribus eórum: at ille infódit ea subter terebínthum, quæ est post urbem Sichem. +Genesis Gen 1 35 5 Cumque profécti essent, terror Dei invásit omnes per circúitum civitátes, et non sunt ausi pérsequi recedéntes. +Genesis Gen 1 35 6 Venit ígitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chánaan, cognoménto Bethel: ipse et omnis pópulus cum eo. b +Genesis Gen 1 35 7 Ædificavítque ibi altáre, et appellávit nomen loci illíus, Domus Dei: ibi enim appáruit ei Deus cum fúgeret fratrem suum. +Genesis Gen 1 35 8 Eódem témpore mórtua est Débora nutrix Rebéccæ, et sepúlta est ad radíces Bethel subter quercum: vocatúmque est nomen loci illíus, Quercus fletus. +Genesis Gen 1 35 9 Appáruit autem íterum Deus Jacob postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ, benedixítque ei +Genesis Gen 1 35 10 dicens: Non vocáberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellávit eum Israël, +Genesis Gen 1 35 11 dixítque ei: Ego Deus omnípotens: cresce, et multiplicáre: gentes et pópuli natiónum ex te erunt, reges de lumbis tuis egrediéntur, +Genesis Gen 1 35 12 terrámque quam dedi Ábraham et Ísaac, dabo tibi et sémini tuo post te. +Genesis Gen 1 35 13 Et recéssit ab eo. +Genesis Gen 1 35 14 Ille vero eréxit títulum lapídeum in loco quo locútus fúerat ei Deus: libans super eum libámina, et effúndens óleum: +Genesis Gen 1 35 15 vocánsque nomen loci illíus Bethel. +Genesis Gen 1 35 16 Egréssus autem inde, venit verno témpore ad terram quæ ducit Éphratam: in qua cum parturíret Rachel, +Genesis Gen 1 35 17 ob difficultátem partus periclitári cœpit. Dixítque ei obstétrix: Noli timére, quia et hunc habébis fílium. +Genesis Gen 1 35 18 Egrediénte autem ánima prae dolóre, et imminénte jam morte, vocávit nomen fílii sui Bénoni, id est, Fílius dolóris mei: pater vero appellávit eum Bénjamin, id est, Fílius dextræ. +Genesis Gen 1 35 19 Mórtua est ergo Rachel, et sepúlta est in via quæ ducit Éphratam, haec est Béthlehem. +Genesis Gen 1 35 20 Erexítque Jacob títulum super sepúlchrum ejus: hic est títulus monuménti Rachel, usque in præséntem diem. +Genesis Gen 1 35 21 Egréssus inde, fixit tabernáculum trans Turrem gregis. +Genesis Gen 1 35 22 Cumque habitáret in illa regióne, ábiit Ruben, et dormívit cum Bala concubína patris sui: quod illum mínime látuit. Erant autem fílii Jacob duódecim. b +Genesis Gen 1 35 23 Fílii Liæ: primogénitus Ruben, et Símeon, et Levi, et Judas, et Íssachar, et Zábulon. +Genesis Gen 1 35 24 Fílii Rachel: Joseph et Bénjamin. +Genesis Gen 1 35 25 Fílii Balæ ancíllæ Rachélis: Dan et Néphthali. +Genesis Gen 1 35 26 Fílii Zelphæ ancíllæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt fílii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotámia Sýriæ. +Genesis Gen 1 35 27 Venit étiam ad Ísaac patrem suum in Mambre, civitátem Arbée, haec est Hebron, in qua peregrinátus est Ábraham et Ísaac. b +Genesis Gen 1 35 28 Et compléti sunt dies Ísaac centum octogínta annórum. +Genesis Gen 1 35 29 Consumptúsque ætáte mórtuus est: et appósitus est pópulo suo senex et plenus diérum: et sepeliérunt eum Esau et Jacob fílii sui. +Genesis Gen 1 36 1 Hae sunt autem generatiónes Esau, ipse est Edom. +Genesis Gen 1 36 2 Esau accépit uxóres de filiábus Chánaan: Ada fíliam Elon Hethǽi, et Oolíbama fíliam Anæ fíliæ Sébeon Hevǽi: +Genesis Gen 1 36 3 Básemath quoque fíliam Ismaël sorórem Nábaioth. +Genesis Gen 1 36 4 Péperit autem Ada Éliphaz: Básemath génuit Ráhuel: +Genesis Gen 1 36 5 Oolíbama génuit Jehus et Íhelon et Core. Hi fílii Esau qui nati sunt ei in terra Chánaan. +Genesis Gen 1 36 6 Tulit autem Esau uxóres suas et fílios et fílias, et omnem ánimam domus suæ, et substántiam, et pécora, et cuncta quæ habére póterat in terra Chánaan: et ábiit in álteram regiónem, recessítque a fratre suo Jacob. +Genesis Gen 1 36 7 Dívites enim erant valde, et simul habitáre non póterant: nec sustinébat eos terra peregrinatiónis eórum prae multitúdine gregum. +Genesis Gen 1 36 8 Habitavítque Esau in monte Seir, ipse est Edom. +Genesis Gen 1 36 9 Hae autem sunt generatiónes Esau patris Edom in monte Seir, b +Genesis Gen 1 36 10 et haec nómina filiórum ejus: Éliphaz fílius Ada uxóris Esau: Ráhuel quoque fílius Básemath uxóris ejus. +Genesis Gen 1 36 11 Fuerúntque Éliphaz fílii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. +Genesis Gen 1 36 12 Erat autem Thamna concubína Éliphaz fílii Esau: quæ péperit ei Ámalech. Hi sunt fílii Ada uxóris Esau. +Genesis Gen 1 36 13 Fílii autem Ráhuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi fílii Básemath uxóris Esau. +Genesis Gen 1 36 14 Isti quoque erant fílii Oolíbama fíliæ Anæ fíliæ Sébeon, uxóris Esau, quos génuit ei, Jehus et Íhelon et Core. +Genesis Gen 1 36 15 Hi duces filiórum Esau: fílii Éliphaz primogéniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, b +Genesis Gen 1 36 16 dux Core, dux Gathan, dux Ámalech. Hi fílii Éliphaz in terra Edom, et hi fílii Ada. +Genesis Gen 1 36 17 Hi quoque fílii Ráhuel fílii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Ráhuel in terra Edom: isti fílii Básemath uxóris Esau. +Genesis Gen 1 36 18 Hi autem fílii Oolíbama uxóris Esau: dux Jehus, dux Íhelon, dux Core: hi duces Oolíbama fíliæ Anæ uxóris Esau. +Genesis Gen 1 36 19 Isti sunt fílii Esau, et hi duces eórum: ipse est Edom. +Genesis Gen 1 36 20 Isti sunt fílii Seir Horrǽi, habitatóres terræ: Lotan, et Sobal, et Sébeon, et Ana, b +Genesis Gen 1 36 21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horrǽi, fílii Seir in terra Edom. +Genesis Gen 1 36 22 Facti sunt autem fílii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. +Genesis Gen 1 36 23 Et isti fílii Sobal: Alvan et Mánahat et Ebal, et Sepho et Onam. +Genesis Gen 1 36 24 Et hi fílii Sébeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invénit aquas cálidas in solitúdine, cum pásceret ásinos Sébeon patris sui: +Genesis Gen 1 36 25 habuítque fílium Dison, et fíliam Oolíbama. +Genesis Gen 1 36 26 Et isti fílii Dison: Hamdan, et Éseban, et Jethram, et Charan. +Genesis Gen 1 36 27 Hi quoque fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Acan. +Genesis Gen 1 36 28 Hábuit autem fílios Disan: Hus et Aram. +Genesis Gen 1 36 29 Hi duces Horræórum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sébeon, dux Ana, +Genesis Gen 1 36 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræórum qui imperavérunt in terra Seir. +Genesis Gen 1 36 31 Reges autem qui regnavérunt in terra Edom ántequam habérent regem fílii Israël, fuérunt hi: b +Genesis Gen 1 36 32 Bela fílius Beor, noménque urbis ejus Dénaba. +Genesis Gen 1 36 33 Mórtuus est autem Bela, et regnávit pro eo Jobab fílius Zaræ de Bosra. +Genesis Gen 1 36 34 Cumque mórtuus esset Jobab, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum. +Genesis Gen 1 36 35 Hoc quoque mórtuo, regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in regióne Moab: et nomen urbis ejus Avith. +Genesis Gen 1 36 36 Cumque mórtuus esset Adad, regnávit pro eo Semla de Másreca. +Genesis Gen 1 36 37 Hoc quoque mórtuo regnávit pro eo Saul de flúvio Róhoboth. +Genesis Gen 1 36 38 Cumque et hic obiísset, succéssit in regnum Bálanan fílius Áchobor. +Genesis Gen 1 36 39 Isto quoque mórtuo regnávit pro eo Adar, noménque urbis ejus Phau: et appellabátur uxor ejus Meétabel, fília Matred fíliæ Mézaab. +Genesis Gen 1 36 40 Hæc ergo nómina ducum Esau in cognatiónibus, et locis, et vocábulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b +Genesis Gen 1 36 41 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon, Genesis Gen 1 36 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, -Genesis Gen 1 36 43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum. -Genesis Gen 1 37 1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. -Genesis Gen 1 37 2 Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. -Genesis Gen 1 37 3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. -Genesis Gen 1 37 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. -Genesis Gen 1 37 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit. -Genesis Gen 1 37 6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: -Genesis Gen 1 37 7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. -Genesis Gen 1 37 8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. -Genesis Gen 1 37 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. -Genesis Gen 1 37 10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? -Genesis Gen 1 37 11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. -Genesis Gen 1 37 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, b -Genesis Gen 1 37 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, -Genesis Gen 1 37 14 Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: -Genesis Gen 1 37 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret. -Genesis Gen 1 37 16 At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges. -Genesis Gen 1 37 17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. -Genesis Gen 1 37 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: -Genesis Gen 1 37 19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: -Genesis Gen 1 37 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. -Genesis Gen 1 37 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: -Genesis Gen 1 37 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. -Genesis Gen 1 37 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: -Genesis Gen 1 37 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam. -Genesis Gen 1 37 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum. b -Genesis Gen 1 37 26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? -Genesis Gen 1 37 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. -Genesis Gen 1 37 28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Aegyptum. -Genesis Gen 1 37 29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: -Genesis Gen 1 37 30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? -Genesis Gen 1 37 31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt: b -Genesis Gen 1 37 32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. -Genesis Gen 1 37 33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. -Genesis Gen 1 37 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. -Genesis Gen 1 37 35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, -Genesis Gen 1 37 36 Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. -Genesis Gen 1 38 1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. -Genesis Gen 1 38 2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. -Genesis Gen 1 38 3 Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. -Genesis Gen 1 38 4 Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan. -Genesis Gen 1 38 5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. -Genesis Gen 1 38 6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. -Genesis Gen 1 38 7 Fuit quoque Her primogenitus Judae nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. -Genesis Gen 1 38 8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. -Genesis Gen 1 38 9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. -Genesis Gen 1 38 10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. -Genesis Gen 1 38 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui. -Genesis Gen 1 38 12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judae: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. b -Genesis Gen 1 38 13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. -Genesis Gen 1 38 14 Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. -Genesis Gen 1 38 15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. -Genesis Gen 1 38 16 Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? -Genesis Gen 1 38 17 dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. -Genesis Gen 1 38 18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, -Genesis Gen 1 38 19 et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. -Genesis Gen 1 38 20 Misit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, b -Genesis Gen 1 38 21 interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. -Genesis Gen 1 38 22 Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. -Genesis Gen 1 38 23 Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram: et tu non invenisti eam. -Genesis Gen 1 38 24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. -Genesis Gen 1 38 25 Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus haec sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. -Genesis Gen 1 38 26 Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. -Genesis Gen 1 38 27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: b -Genesis Gen 1 38 28 Iste egredietur prior. -Genesis Gen 1 38 29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. -Genesis Gen 1 38 30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara. -Genesis Gen 1 39 1 Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. -Genesis Gen 1 39 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, -Genesis Gen 1 39 3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius. -Genesis Gen 1 39 4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: -Genesis Gen 1 39 5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam: -Genesis Gen 1 39 6a nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. -Genesis Gen 1 39 6b Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. b -Genesis Gen 1 39 7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. -Genesis Gen 1 39 8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: -Genesis Gen 1 39 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? -Genesis Gen 1 39 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. -Genesis Gen 1 39 11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: -Genesis Gen 1 39 12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. -Genesis Gen 1 39 13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, b -Genesis Gen 1 39 14 vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, -Genesis Gen 1 39 15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. -Genesis Gen 1 39 16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, -Genesis Gen 1 39 17 et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi: -Genesis Gen 1 39 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. -Genesis Gen 1 39 19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: -Genesis Gen 1 39 20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. -Genesis Gen 1 39 21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. -Genesis Gen 1 39 22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. -Genesis Gen 1 39 23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. -Genesis Gen 1 40 1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo. -Genesis Gen 1 40 2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus), -Genesis Gen 1 40 3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. -Genesis Gen 1 40 4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. -Genesis Gen 1 40 5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: -Genesis Gen 1 40 6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, -Genesis Gen 1 40 7 sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? -Genesis Gen 1 40 8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. -Genesis Gen 1 40 9 Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, b -Genesis Gen 1 40 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: -Genesis Gen 1 40 11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. -Genesis Gen 1 40 12 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: -Genesis Gen 1 40 13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. -Genesis Gen 1 40 14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: -Genesis Gen 1 40 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum. -Genesis Gen 1 40 16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum: b -Genesis Gen 1 40 17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. -Genesis Gen 1 40 18 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: -Genesis Gen 1 40 19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. -Genesis Gen 1 40 20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. b -Genesis Gen 1 40 21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: -Genesis Gen 1 40 22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. -Genesis Gen 1 40 23 Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui. -Genesis Gen 1 41 1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, -Genesis Gen 1 41 2 de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus. -Genesis Gen 1 41 3 Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: -Genesis Gen 1 41 4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, -Genesis Gen 1 41 5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae: -Genesis Gen 1 41 6 aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur, -Genesis Gen 1 41 7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, -Genesis Gen 1 41 8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Aegypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. -Genesis Gen 1 41 9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: b -Genesis Gen 1 41 10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: -Genesis Gen 1 41 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. -Genesis Gen 1 41 12 Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, -Genesis Gen 1 41 13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. -Genesis Gen 1 41 14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. -Genesis Gen 1 41 15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime conjicere. -Genesis Gen 1 41 16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. -Genesis Gen 1 41 17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, b -Genesis Gen 1 41 18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant. -Genesis Gen 1 41 19 Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim: -Genesis Gen 1 41 20 quae, devoratis et consumptis prioribus, -Genesis Gen 1 41 21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, -Genesis Gen 1 41 22 vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. -Genesis Gen 1 41 23 Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula: -Genesis Gen 1 41 24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. -Genesis Gen 1 41 25 Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni. b -Genesis Gen 1 41 26 Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. -Genesis Gen 1 41 27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis. -Genesis Gen 1 41 28 Qui hoc ordine complebuntur: -Genesis Gen 1 41 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti, -Genesis Gen 1 41 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, -Genesis Gen 1 41 31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. -Genesis Gen 1 41 32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. -Genesis Gen 1 41 33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti: -Genesis Gen 1 41 34 qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, -Genesis Gen 1 41 35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. -Genesis Gen 1 41 36 Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. -Genesis Gen 1 41 37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: b -Genesis Gen 1 41 38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? -Genesis Gen 1 41 39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? -Genesis Gen 1 41 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam. -Genesis Gen 1 41 41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Aegypti. -Genesis Gen 1 41 42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. -Genesis Gen 1 41 43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. -Genesis Gen 1 41 44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. -Genesis Gen 1 41 45a Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. -Genesis Gen 1 41 45b Egressus est itaque Joseph ad terram Aegypti -Genesis Gen 1 41 46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Aegypti. -Genesis Gen 1 41 47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti. -Genesis Gen 1 41 48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. -Genesis Gen 1 41 49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. -Genesis Gen 1 41 50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. -Genesis Gen 1 41 51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. -Genesis Gen 1 41 52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. -Genesis Gen 1 41 53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Aegypto, b -Genesis Gen 1 41 54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat. -Genesis Gen 1 41 55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. -Genesis Gen 1 41 56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis: nam et illos oppresserat fames. -Genesis Gen 1 41 57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent. -Genesis Gen 1 42 1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? -Genesis Gen 1 42 2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. -Genesis Gen 1 42 3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, -Genesis Gen 1 42 4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: -Genesis Gen 1 42 5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. -Genesis Gen 1 42 6 Et Joseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, b -Genesis Gen 1 42 7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. -Genesis Gen 1 42 8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. -Genesis Gen 1 42 9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis. -Genesis Gen 1 42 10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. -Genesis Gen 1 42 11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venímus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. -Genesis Gen 1 42 12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis. -Genesis Gen 1 42 13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. -Genesis Gen 1 42 14 Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. -Genesis Gen 1 42 15 Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. -Genesis Gen 1 42 16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. -Genesis Gen 1 42 17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. b -Genesis Gen 1 42 18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo. -Genesis Gen 1 42 19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras, -Genesis Gen 1 42 20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, -Genesis Gen 1 42 21 et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. -Genesis Gen 1 42 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. -Genesis Gen 1 42 23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. -Genesis Gen 1 42 24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. -Genesis Gen 1 42 25 Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. -Genesis Gen 1 42 26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. -Genesis Gen 1 42 27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, -Genesis Gen 1 42 28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? -Genesis Gen 1 42 29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes: b -Genesis Gen 1 42 30 Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae. -Genesis Gen 1 42 31 Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. -Genesis Gen 1 42 32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. -Genesis Gen 1 42 33 Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, -Genesis Gen 1 42 34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam. -Genesis Gen 1 42 35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, -Genesis Gen 1 42 36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt. -Genesis Gen 1 42 37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. -Genesis Gen 1 42 38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. -Genesis Gen 1 43 1 Interim fames omnem terram vehementer premebat. -Genesis Gen 1 43 2 Consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. -Genesis Gen 1 43 3 Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. -Genesis Gen 1 43 4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria: -Genesis Gen 1 43 5 sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. -Genesis Gen 1 43 6 Dixit eis Israël: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. -Genesis Gen 1 43 7 At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum? -Genesis Gen 1 43 8 Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri. -Genesis Gen 1 43 9 Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. -Genesis Gen 1 43 10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus. -Genesis Gen 1 43 11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. b -Genesis Gen 1 43 12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit: -Genesis Gen 1 43 13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. -Genesis Gen 1 43 14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. -Genesis Gen 1 43 15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. -Genesis Gen 1 43 16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie. b -Genesis Gen 1 43 17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. -Genesis Gen 1 43 18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. -Genesis Gen 1 43 19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, -Genesis Gen 1 43 20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: -Genesis Gen 1 43 21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus. -Genesis Gen 1 43 22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. -Genesis Gen 1 43 23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. -Genesis Gen 1 43 24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. -Genesis Gen 1 43 25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. b -Genesis Gen 1 43 26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram. -Genesis Gen 1 43 27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit? -Genesis Gen 1 43 28 Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. -Genesis Gen 1 43 29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. -Genesis Gen 1 43 30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae: et introiens cubiculum flevit. -Genesis Gen 1 43 31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes. -Genesis Gen 1 43 32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium) -Genesis Gen 1 43 33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, -Genesis Gen 1 43 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. -Genesis Gen 1 44 1 Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. -Genesis Gen 1 44 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. -Genesis Gen 1 44 3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. -Genesis Gen 1 44 4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? -Genesis Gen 1 44 5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. -Genesis Gen 1 44 6 Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est. -Genesis Gen 1 44 7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? -Genesis Gen 1 44 8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? -Genesis Gen 1 44 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. -Genesis Gen 1 44 10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. -Genesis Gen 1 44 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. -Genesis Gen 1 44 12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. -Genesis Gen 1 44 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. b -Genesis Gen 1 44 14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. -Genesis Gen 1 44 15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? -Genesis Gen 1 44 16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. -Genesis Gen 1 44 17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. -Genesis Gen 1 44 18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem b -Genesis Gen 1 44 19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? -Genesis Gen 1 44 20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero ténere diligit eum. -Genesis Gen 1 44 21 Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. -Genesis Gen 1 44 22 Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. -Genesis Gen 1 44 23 Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. -Genesis Gen 1 44 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus. b -Genesis Gen 1 44 25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. -Genesis Gen 1 44 26 Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. -Genesis Gen 1 44 27 Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. -Genesis Gen 1 44 28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. -Genesis Gen 1 44 29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. -Genesis Gen 1 44 30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), -Genesis Gen 1 44 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. -Genesis Gen 1 44 32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. -Genesis Gen 1 44 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. -Genesis Gen 1 44 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam. -Genesis Gen 1 45 1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae. -Genesis Gen 1 45 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis. -Genesis Gen 1 45 3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. -Genesis Gen 1 45 4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. -Genesis Gen 1 45 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. -Genesis Gen 1 45 6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. -Genesis Gen 1 45 7 Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. -Genesis Gen 1 45 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti. -Genesis Gen 1 45 9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti: descende ad me, ne moreris, b -Genesis Gen 1 45 10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides: -Genesis Gen 1 45 11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides. -Genesis Gen 1 45 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. -Genesis Gen 1 45 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto: festinate, et adducite eum ad me. -Genesis Gen 1 45 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. b -Genesis Gen 1 45 15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum. -Genesis Gen 1 45 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. -Genesis Gen 1 45 17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, -Genesis Gen 1 45 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. -Genesis Gen 1 45 19 Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. -Genesis Gen 1 45 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Aegypti vestrae erunt. -Genesis Gen 1 45 21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. b -Genesis Gen 1 45 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: -Genesis Gen 1 45 23 tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. -Genesis Gen 1 45 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. -Genesis Gen 1 45 25 Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. -Genesis Gen 1 45 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. -Genesis Gen 1 45 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus, -Genesis Gen 1 45 28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar. -Genesis Gen 1 46 1 Profectusque Israël cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, -Genesis Gen 1 46 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. -Genesis Gen 1 46 3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. -Genesis Gen 1 46 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. -Genesis Gen 1 46 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, -Genesis Gen 1 46 6 et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo, -Genesis Gen 1 46 7 filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies. -Genesis Gen 1 46 8 Haec sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. b -Genesis Gen 1 46 9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. -Genesis Gen 1 46 10 Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. -Genesis Gen 1 46 11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. -Genesis Gen 1 46 12 Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. -Genesis Gen 1 46 13 Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron. -Genesis Gen 1 46 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel. -Genesis Gen 1 46 15 Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua: omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres. -Genesis Gen 1 46 16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. -Genesis Gen 1 46 17 Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. -Genesis Gen 1 46 18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae: et hos genuit Jacob sedecim animas. -Genesis Gen 1 46 19 Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. -Genesis Gen 1 46 20 Natique sunt Joseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. -Genesis Gen 1 46 21 Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. -Genesis Gen 1 46 22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animae, quatuordecim. -Genesis Gen 1 46 23 Filii Dan: Husim. -Genesis Gen 1 46 24 Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. -Genesis Gen 1 46 25 Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Jacob: omnes animae, septem. -Genesis Gen 1 46 26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. -Genesis Gen 1 46 27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. -Genesis Gen 1 46 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. b -Genesis Gen 1 46 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. -Genesis Gen 1 46 30 Dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. -Genesis Gen 1 46 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: -Genesis Gen 1 46 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. -Genesis Gen 1 46 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? -Genesis Gen 1 46 34 respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. -Genesis Gen 1 47 1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. -Genesis Gen 1 47 2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: -Genesis Gen 1 47 3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. -Genesis Gen 1 47 4 Ad peregrinandum in terra tua venímus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. -Genesis Gen 1 47 5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. -Genesis Gen 1 47 6 Terra Aegypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. -Genesis Gen 1 47 7 Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, -Genesis Gen 1 47 8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae? -Genesis Gen 1 47 9 respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. -Genesis Gen 1 47 10 Et benedicto rege, egressus est foras. -Genesis Gen 1 47 11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao. b -Genesis Gen 1 47 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis. -Genesis Gen 1 47 13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan. -Genesis Gen 1 47 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis. -Genesis Gen 1 47 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? -Genesis Gen 1 47 16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. -Genesis Gen 1 47 17 Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. -Genesis Gen 1 47 18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. -Genesis Gen 1 47 19 Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. -Genesis Gen 1 47 20 Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, -Genesis Gen 1 47 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus, -Genesis Gen 1 47 22 praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. -Genesis Gen 1 47 23 Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, b -Genesis Gen 1 47 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. -Genesis Gen 1 47 25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi. -Genesis Gen 1 47 26 Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit. -Genesis Gen 1 47 27 Habitavit ergo Israël in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. b -Genesis Gen 1 47 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum. -Genesis Gen 1 47 29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto: -Genesis Gen 1 47 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. -Genesis Gen 1 47 31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. -Genesis Gen 1 48 1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. -Genesis Gen 1 48 2 Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. -Genesis Gen 1 48 3 Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan: benedixitque mihi, -Genesis Gen 1 48 4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. -Genesis Gen 1 48 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. -Genesis Gen 1 48 6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. -Genesis Gen 1 48 7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem. -Genesis Gen 1 48 8 Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? -Genesis Gen 1 48 9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. -Genesis Gen 1 48 10a Oculi enim Israël caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. -Genesis Gen 1 48 10b Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, -Genesis Gen 1 48 11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. -Genesis Gen 1 48 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. -Genesis Gen 1 48 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. -Genesis Gen 1 48 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. -Genesis Gen 1 48 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem: -Genesis Gen 1 48 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. -Genesis Gen 1 48 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. -Genesis Gen 1 48 18 Dixitque ad patrem: Non ita cónvenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. -Genesis Gen 1 48 19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. -Genesis Gen 1 48 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. -Genesis Gen 1 48 21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. -Genesis Gen 1 48 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. -Genesis Gen 1 49 1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. -Genesis Gen 1 49 2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum: -Genesis Gen 1 49 3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. -Genesis Gen 1 49 4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. -Genesis Gen 1 49 5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. -Genesis Gen 1 49 6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. -Genesis Gen 1 49 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. -Genesis Gen 1 49 8 Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. -Genesis Gen 1 49 9 Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum? -Genesis Gen 1 49 10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. -Genesis Gen 1 49 11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum. -Genesis Gen 1 49 12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. -Genesis Gen 1 49 13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. b -Genesis Gen 1 49 14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos. -Genesis Gen 1 49 15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. -Genesis Gen 1 49 16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. -Genesis Gen 1 49 17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. -Genesis Gen 1 49 18 Salutare tuum expectabo, Domine. -Genesis Gen 1 49 19 Gad, accinctus praeliabitur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. -Genesis Gen 1 49 20 Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. -Genesis Gen 1 49 21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. -Genesis Gen 1 49 22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum. b -Genesis Gen 1 49 23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. -Genesis Gen 1 49 24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. -Genesis Gen 1 49 25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. -Genesis Gen 1 49 26 Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos. -Genesis Gen 1 49 27 Benjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia. -Genesis Gen 1 49 28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. b -Genesis Gen 1 49 29 Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei, -Genesis Gen 1 49 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri. -Genesis Gen 1 49 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. -Genesis Gen 1 49 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. -Genesis Gen 1 50 1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. -Genesis Gen 1 50 2 Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. -Genesis Gen 1 50 3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. -Genesis Gen 1 50 4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: -Genesis Gen 1 50 5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. -Genesis Gen 1 50 6 Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. -Genesis Gen 1 50 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae Aegypti: -Genesis Gen 1 50 8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. -Genesis Gen 1 50 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. -Genesis Gen 1 50 10 Veneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. -Genesis Gen 1 50 11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Aegypti. -Genesis Gen 1 50 12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis: -Genesis Gen 1 50 13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre. -Genesis Gen 1 50 14 Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. b -Genesis Gen 1 50 15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, -Genesis Gen 1 50 16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur, -Genesis Gen 1 50 17 ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. -Genesis Gen 1 50 18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. -Genesis Gen 1 50 19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? -Genesis Gen 1 50 20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. -Genesis Gen 1 50 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. -Genesis Gen 1 50 22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. b -Genesis Gen 1 50 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. -Genesis Gen 1 50 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: -Genesis Gen 1 50 25 mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto. +Genesis Gen 1 36 43 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitántes in terra impérii sui, ipse est Esau pater Idumæórum. +Genesis Gen 1 37 1 Habitávit autem Jacob in terra Chánaan, in qua pater suus peregrinátus est. +Genesis Gen 1 37 2 Et hae sunt generatiónes ejus: Joseph cum sédecim esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer: et erat cum fíliis Balæ et Zelphæ uxórum patris sui: accusavítque fratres suos apud patrem crímine péssimo. +Genesis Gen 1 37 3 Israël autem diligébat Joseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum: fecítque ei túnicam polýmitam. +Genesis Gen 1 37 4 Vidéntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui. +Genesis Gen 1 37 5 Áccidit quoque ut visum sómnium reférret frátribus suis: quæ causa majóris ódii seminárium fuit. +Genesis Gen 1 37 6 Dixítque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi: +Genesis Gen 1 37 7 putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum. +Genesis Gen 1 37 8 Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit. +Genesis Gen 1 37 9 Áliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me. +Genesis Gen 1 37 10 Quod cum patri suo, et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium quod vidísti? num ego et mater tua, et fratres tui adorábimus te super terram? +Genesis Gen 1 37 11 Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat. +Genesis Gen 1 37 12 Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, b +Genesis Gen 1 37 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte, +Genesis Gen 1 37 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: +Genesis Gen 1 37 15 invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quǽreret. +Genesis Gen 1 37 16 At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi ubi pascant greges. +Genesis Gen 1 37 17 Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. +Genesis Gen 1 37 18 Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere: +Genesis Gen 1 37 19 et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit: +Genesis Gen 1 37 20 veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem: dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua. +Genesis Gen 1 37 21 Áudiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: +Genesis Gen 1 37 22 Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo. +Genesis Gen 1 37 23 Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári et polýmita: +Genesis Gen 1 37 24 miserúntque eum in cistérnam véterem, quæ non habébat aquam. +Genesis Gen 1 37 25 Et sedéntes ut coméderent panem, vidérunt Ismaëlítas viatóres veníre de Gálaad, et camélos eórum portántes arómata, et resínam, et stacten in Ægýptum. b +Genesis Gen 1 37 26 Dixit ergo Judas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus? +Genesis Gen 1 37 27 mélius est ut venundétur Ismaëlítis, et manus nostræ non polluántur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus. +Genesis Gen 1 37 28 Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes eum de cistérna, vendidérunt eum Ismaëlítis, vigínti argénteis: qui duxérunt eum in Ægýptum. +Genesis Gen 1 37 29 Reversúsque Ruben ad cistérnam, non invénit púerum: +Genesis Gen 1 37 30 et scissis véstibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non compáret, et ego quo ibo? +Genesis Gen 1 37 31 Tulérunt autem túnicam ejus, et in sánguine hædi, quem occíderant, tinxérunt: b +Genesis Gen 1 37 32 mitténtes qui ferrent ad patrem, et dícerent: Hanc invénimus: vide utrum túnica fílii tui sit, an non. +Genesis Gen 1 37 33 Quam cum agnovísset pater, ait: Túnica fílii mei est: fera péssima comédit eum, béstia devorávit Joseph. +Genesis Gen 1 37 34 Scissísque véstibus, indútus est cilício, lugens fílium suum multo témpore. +Genesis Gen 1 37 35 Congregátis autem cunctis líberis ejus ut lenírent dolórem patris, nóluit consolatiónem accípere, sed ait: Descéndam ad fílium meum lugens in inférnum. Et illo perseveránte in fletu, +Genesis Gen 1 37 36 Madianítæ vendidérunt Joseph in Ægýpto Putíphari eunúcho Pharaónis, magístro mílitum. +Genesis Gen 1 38 1 Eódem témpore, descéndens Judas a frátribus suis, divértit ad virum Odollamítem, nómine Hiram. +Genesis Gen 1 38 2 Vidítque ibi fíliam hóminis Chananǽi, vocábulo Sue: et accépta uxóre, ingréssus est ad eam. +Genesis Gen 1 38 3 Quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Her. +Genesis Gen 1 38 4 Rursúmque concépto fœtu, natum fílium vocávit Onan. +Genesis Gen 1 38 5 Tértium quoque péperit: quem appellávit Sela; quo nato, párere ultra cessávit. +Genesis Gen 1 38 6 Dedit autem Judas uxórem primogénito suo Her, nómine Thamar. +Genesis Gen 1 38 7 Fuit quoque Her primogénitus Judæ nequam in conspéctu Dómini: et ab eo occísus est. +Genesis Gen 1 38 8 Dixit ergo Judas ad Onan fílium suum: Ingrédere uxórem fratris tui, et sociáre illi, ut súscites semen fratri tuo. +Genesis Gen 1 38 9 Ille sciens non sibi nasci fílios, intróiens ad uxórem fratris sui, semen fundébat in terram, ne líberi fratris nómine nasceréntur. +Genesis Gen 1 38 10 Et idcírco percússit eum Dóminus, quod rem detestábilem fáceret. +Genesis Gen 1 38 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar núrui suæ: Esto vídua in domo patris tui, donec crescat Sela fílius meus: timébat enim ne et ipse morerétur, sicut fratres ejus. Quæ ábiit, et habitávit in domo patris sui. +Genesis Gen 1 38 12 Evolútis autem multis diébus, mórtua est fília Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatióne suscépta, ascendébat ad tonsóres óvium suárum, ipse et Hiras opílio gregis Odollamítes, in Thamnas. b +Genesis Gen 1 38 13 Nuntiatúmque est Thamar quod socer illíus ascénderet in Thamnas ad tondéndas oves. +Genesis Gen 1 38 14 Quæ, depósitis viduitátis véstibus, assúmpsit therístrum: et mutáto hábitu, sedit in bívio itíneris, quod ducit Thamnam: eo quod crevísset Sela, et non eum accepísset marítum. +Genesis Gen 1 38 15 Quam cum vidísset Judas, suspicátus est esse meretrícem: operúerat enim vultum suum, ne agnoscerétur. +Genesis Gen 1 38 16 Ingrediénsque ad eam, ait: Dimítte me ut coëam tecum: nesciébat enim quod nurus sua esset. Qua respondénte: Quid dabis mihi ut fruáris concúbitu meo? +Genesis Gen 1 38 17 dixit: Mittam tibi hædum de grégibus. Rursúmque illa dicénte: Pátiar quod vis, si déderis mihi arrhabónem, donec mittas quod pollicéris. +Genesis Gen 1 38 18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabóne dari? Respóndit: Ánnulum tuum, et armíllam, et báculum quem manu tenes. Ad unum ígitur cóitum múlier concépit, +Genesis Gen 1 38 19 et surgens ábiit: depositóque hábitu quem súmpserat, indúta est viduitátis véstibus. +Genesis Gen 1 38 20 Misit autem Judas hædum per pastórem suum Odollamítem, ut recíperet pignus quod déderat mulíeri: qui cum non invenísset eam, b +Genesis Gen 1 38 21 interrogávit hómines loci illíus: Ubi est múlier quæ sedébat in bívio? Respondéntibus cunctis: Non fuit in loco ista méretrix. +Genesis Gen 1 38 22 Revérsus est ad Judam, et dixit ei: Non invéni eam: sed et hómines loci illíus dixérunt mihi, numquam sedísse ibi scortum. +Genesis Gen 1 38 23 Ait Judas: Hábeat sibi, certe mendácii argúere nos non potest, ego misi hædum quem promíseram: et tu non invenísti eam. +Genesis Gen 1 38 24 Ecce autem post tres menses nuntiavérunt Judæ, dicéntes: Fornicáta est Thamar nurus tua, et vidétur úterus illíus intuméscere. Dixítque Judas: Prodúcite eam ut comburátur. +Genesis Gen 1 38 25 Quæ cum ducerétur ad pœnam, misit ad sócerum suum, dicens: De viro, cujus haec sunt, concépi: cognósce cujus sit ánnulus, et armílla, et báculus. +Genesis Gen 1 38 26 Qui, ágnitis munéribus, ait: Jústior me est: quia non trádidi eam Sela fílio meo. Áttamen ultra non cognóvit eam. +Genesis Gen 1 38 27 Instánte autem partu, apparuérunt gémini in útero: atque in ipsa effusióne infántium unus prótulit manum, in qua obstétrix ligávit cóccinum, dicens: b +Genesis Gen 1 38 28 Iste egrediétur prior. +Genesis Gen 1 38 29 Illo vero retrahénte manum, egréssus est alter: dixítque múlier: Quare divísa est propter te macéria? et ob hanc causam, vocávit nomen ejus Phares. +Genesis Gen 1 38 30 Póstea egréssus est frater ejus, in cujus manu erat cóccinum: quem appellávit Zara. +Genesis Gen 1 39 1 Ígitur Joseph ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir ægýptius, de manu Ismaëlitárum, a quibus perdúctus erat. +Genesis Gen 1 39 2 Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui, +Genesis Gen 1 39 3 qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus. +Genesis Gen 1 39 4 Invenítque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant: +Genesis Gen 1 39 5 benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Joseph, et multiplicávit tam in ǽdibus quam in agris cunctam ejus substántiam: +Genesis Gen 1 39 6a nec quidquam áliud nóverat, nisi panem quo vescebátur. +Genesis Gen 1 39 6b Erat autem Joseph pulchra fácie, et decórus aspéctu. b +Genesis Gen 1 39 7 Post multos ítaque dies injécit dómina sua óculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. +Genesis Gen 1 39 8 Qui nequáquam acquiéscens óperi nefário, dixit ad eam: Ecce dóminus meus, ómnibus mihi tráditis, ignórat quid hábeat in domo sua: +Genesis Gen 1 39 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestáte, vel non tradíderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quómodo ergo possum hoc malum fácere, et peccáre in Deum meum? +Genesis Gen 1 39 10 Hujuscémodi verbis per síngulos dies, et múlier molésta erat adolescénti: et ille recusábat stuprum. +Genesis Gen 1 39 11 Áccidit autem quadam die ut intráret Joseph domum, et óperis quíppiam absque árbitris fáceret: +Genesis Gen 1 39 12 et illa, apprehénsa lacínia vestiménti ejus, díceret: Dormi mecum. Qui relícto in manu ejus pállio fugit, et egréssus est foras. +Genesis Gen 1 39 13 Cumque vidísset múlier vestem in mánibus suis, et se esse contémptam, b +Genesis Gen 1 39 14 vocávit ad se hómines domus suæ, et ait ad eos: En introdúxit virum hebrǽum, ut illúderet nobis: ingréssus est ad me, ut coíret mecum: cumque ego succlamássem, +Genesis Gen 1 39 15 et audísset vocem meam, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras. +Genesis Gen 1 39 16 In arguméntum ergo fídei reténtum pállium osténdit maríto reverténti domum, +Genesis Gen 1 39 17 et ait: Ingréssus est ad me servus hebrǽus quem adduxísti, ut illúderet mihi: +Genesis Gen 1 39 18 cumque audísset me clamáre, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras. +Genesis Gen 1 39 19 His audítis dóminus, et nímium crédulus verbis cónjugis, irátus est valde: +Genesis Gen 1 39 20 tradidítque Joseph in cárcerem, ubi vincti regis custodiebántur, et erat ibi clausus. +Genesis Gen 1 39 21 Fuit autem Dóminus cum Joseph, et misértus illíus dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris. +Genesis Gen 1 39 22 Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos qui in custódia tenebántur: et quidquid fiébat, sub ipso erat. +Genesis Gen 1 39 23 Nec nóverat áliquid, cunctis ei créditis: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera ejus dirigébat. +Genesis Gen 1 40 1 His ita gestis, áccidit ut peccárent duo eunúchi, pincérna regis Ægýpti, et pistor, dómino suo. +Genesis Gen 1 40 2 Iratúsque contra eos Phárao (nam alter pincérnis prǽerat, alter pistóribus), +Genesis Gen 1 40 3 misit eos in cárcerem príncipis mílitum, in quo erat vinctus et Joseph. +Genesis Gen 1 40 4 At custos cárceris trádidit eos Joseph, qui et ministrábat eis: aliquántulum témporis flúxerat, et illi in custódia tenebántur. +Genesis Gen 1 40 5 Viderúntque ambo sómnium nocte una, juxta interpretatiónem cóngruam sibi: +Genesis Gen 1 40 6 ad quos cum introísset Joseph mane, et vidísset eos tristes, +Genesis Gen 1 40 7 sciscitátus est eos, dicens: Cur trístior est hódie sólito fácies vestra? +Genesis Gen 1 40 8 Qui respondérunt: Sómnium vídimus, et non est qui interpretétur nobis. Dixítque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretátio? reférte mihi quid vidéritis. +Genesis Gen 1 40 9 Narrávit prior, præpósitus pincernárum, sómnium suum: Vidébam coram me vitem, b +Genesis Gen 1 40 10 in qua erant tres propágines, créscere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere: +Genesis Gen 1 40 11 calicémque Pharaónis in manu mea: tuli ergo uvas, et expréssi in cálicem quem tenébam, et trádidi póculum Pharaóni. +Genesis Gen 1 40 12 Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tres propágines, tres adhuc dies sunt: +Genesis Gen 1 40 13 post quos recordábitur Phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: dabísque ei cálicem juxta offícium tuum, sicut ante fácere consuéveras. +Genesis Gen 1 40 14 Tantum meménto mei, cum bene tibi fúerit, et fácias mecum misericórdiam: ut súggeras Pharaóni ut edúcat me de isto cárcere: +Genesis Gen 1 40 15 quia furto sublátus sum de terra Hebræórum, et hic ínnocens in lacum missus sum. +Genesis Gen 1 40 16 Videns pistórum magíster quod prudénter sómnium dissolvísset, ait: Et ego vidi sómnium: quod tria canístra farínæ habérem super caput meum: b +Genesis Gen 1 40 17 et in uno canístro quod erat excélsius, portáre me omnes cibos qui fiunt arte pistória, avésque comédere ex eo. +Genesis Gen 1 40 18 Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tria canístra, tres adhuc dies sunt: +Genesis Gen 1 40 19 post quos áuferet Phárao caput tuum, ac suspéndet te in cruce, et lacerábunt vólucres carnes tuas. +Genesis Gen 1 40 20 Exínde dies tértius natalítius Pharaónis erat: qui fáciens grande convívium púeris suis, recordátus est inter épulas magístri pincernárum, et pistórum príncipis. b +Genesis Gen 1 40 21 Restituítque álterum in locum suum, ut porrígeret ei póculum: +Genesis Gen 1 40 22 álterum suspéndit in patíbulo, ut conjectóris véritas probarétur. +Genesis Gen 1 40 23 Et tamen succedéntibus prósperis, præpósitus pincernárum oblítus est intérpretis sui. +Genesis Gen 1 41 1 Post duos annos vidit Phárao sómnium. Putábat se stare super flúvium, +Genesis Gen 1 41 2 de quo ascendébant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebántur in locis palústribus. +Genesis Gen 1 41 3 Áliæ quoque septem emergébant de flúmine, fœdæ confectǽque mácie: et pascebántur in ipsa amnis ripa in locis viréntibus: +Genesis Gen 1 41 4 devoraverúntque eas, quarum mira spécies et habitúdo córporum erat. Expergefáctus Phárao, +Genesis Gen 1 41 5 rursum dormívit, et vidit álterum sómnium: septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque formósæ: +Genesis Gen 1 41 6 áliæ quoque tótidem spicæ ténues, et percússæ urédine oriebántur, +Genesis Gen 1 41 7 devorántes ómnium priórum pulchritúdinem. Evígilans Phárao post quiétem, +Genesis Gen 1 41 8 et facto mane, pavóre pertérritus, misit ad omnes conjectóres Ægýpti, cunctósque sapiéntes, et accersítis narrávit sómnium, nec erat qui interpretarétur. +Genesis Gen 1 41 9 Tunc demum reminíscens pincernárum magíster, ait: Confíteor peccátum meum: b +Genesis Gen 1 41 10 irátus rex servis suis, me et magístrum pistórum retrúdi jussit in cárcerem príncipis mílitum: +Genesis Gen 1 41 11 ubi una nocte utérque vídimus sómnium præságum futurórum. +Genesis Gen 1 41 12 Erat ibi puer hebrǽus, ejúsdem ducis mílitum fámulus: cui narrántes sómnia, +Genesis Gen 1 41 13 audívimus quidquid póstea rei probávit evéntus; ego enim rédditus sum offício meo, et ille suspénsus est in cruce. +Genesis Gen 1 41 14 Prótinus ad regis impérium edúctum de cárcere Joseph totondérunt: ac veste mutáta obtulérunt ei. +Genesis Gen 1 41 15 Cui ille ait: Vidi sómnia, nec est qui edísserat: quæ audívi te sapientíssime conjícere. +Genesis Gen 1 41 16 Respóndit Joseph: Absque me Deus respondébit próspera Pharaóni. +Genesis Gen 1 41 17 Narrávit ergo Phárao quod víderat: Putábam me stare super ripam flúminis, b +Genesis Gen 1 41 18 et septem boves de amne conscéndere, pulchras nimis, et obésis cárnibus: quæ in pastu palúdis virécta carpébant. +Genesis Gen 1 41 19 Et ecce, has sequebántur áliæ septem boves, in tantum defórmes et maciléntæ, ut numquam tales in terra Ægýpti víderim: +Genesis Gen 1 41 20 quæ, devorátis et consúmptis prióribus, +Genesis Gen 1 41 21 nullum saturitátis dedére vestígium: sed símili mácie et squalóre torpébant. Evígilans, rursus sopóre depréssus, +Genesis Gen 1 41 22 vidi sómnium. Septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque pulchérrimæ. +Genesis Gen 1 41 23 Áliæ quoque septem ténues et percússæ urédine, oriebántur e stípula: +Genesis Gen 1 41 24 quæ priórum pulchritúdinem devoravérunt. Narrávi conjectóribus sómnium, et nemo est qui edísserat. +Genesis Gen 1 41 25 Respóndit Joseph: Sómnium regis unum est: quæ factúrus est Deus, osténdit Pharaóni. b +Genesis Gen 1 41 26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertátis anni sunt: eamdémque vim sómnii comprehéndunt. +Genesis Gen 1 41 27 Septem quoque boves ténues atque maciléntæ, quæ ascendérunt post eas, et septem spicæ ténues, et vento urénte percússæ, septem anni ventúræ sunt famis. +Genesis Gen 1 41 28 Qui hoc órdine complebúntur: +Genesis Gen 1 41 29 ecce septem anni vénient fertilitátis magnæ in univérsa terra Ægýpti, +Genesis Gen 1 41 30 quos sequéntur septem anni álii tantæ sterilitátis, ut oblivióni tradátur cuncta retro abundántia: consumptúra est enim fames omnem terram, +Genesis Gen 1 41 31 et ubertátis magnitúdinem perditúra est inópiæ magnitúdo. +Genesis Gen 1 41 32 Quod autem vidísti secúndo ad eámdem rem pértinens sómnium: firmitátis indícium est, eo quod fiat sermo Dei, et velócius impleátur. +Genesis Gen 1 41 33 Nunc ergo provídeat rex virum sapiéntem et indústrium, et præfíciat eum terræ Ægýpti: +Genesis Gen 1 41 34 qui constítuat præpósitos per cunctas regiónes: et quintam partem frúctuum per septem annos fertilitátis, +Genesis Gen 1 41 35 qui jam nunc futúri sunt, cóngreget in hórrea: et omne fruméntum sub Pharaónis potestáte condátur, servetúrque in úrbibus. +Genesis Gen 1 41 36 Et præparétur futúræ septem annórum fami, quæ oppressúra est Ægýptum, et non consumétur terra inópia. +Genesis Gen 1 41 37 Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris ejus: b +Genesis Gen 1 41 38 locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit? +Genesis Gen 1 41 39 Dixit ergo ad Joseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero? +Genesis Gen 1 41 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam. +Genesis Gen 1 41 41 Dixítque rursus Phárao ad Joseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti. +Genesis Gen 1 41 42 Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit. +Genesis Gen 1 41 43 Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti. +Genesis Gen 1 41 44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti. +Genesis Gen 1 41 45a Vertítque nomen ejus, et vocávit eum, lingua ægyptíaca, Salvatórem mundi. Dedítque illi uxórem Áseneth fíliam Putíphare sacerdótis Heliopóleos. +Genesis Gen 1 41 45b Egréssus est ítaque Joseph ad terram Ægýpti +Genesis Gen 1 41 46 (trigínta autem annórum erat quando stetit in conspéctu regis Pharaónis), et circuívit omnes regiónes Ægýpti. +Genesis Gen 1 41 47 Venítque fertílitas septem annórum: et in manípulos redáctæ ségetes congregátæ sunt in hórrea Ægýpti. +Genesis Gen 1 41 48 Omnis étiam frugum abundántia in síngulis úrbibus cóndita est. +Genesis Gen 1 41 49 Tantáque fuit abundántia trítici, ut arénæ maris coæquarétur, et cópia mensúram excéderet. +Genesis Gen 1 41 50 Nati sunt autem Joseph fílii duo ántequam veníret fames: quos péperit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos. +Genesis Gen 1 41 51 Vocavítque nomen primogéniti Manásses, dicens: Oblivísci me fecit Deus ómnium labórum meórum, et domus patris mei. +Genesis Gen 1 41 52 Nomen quoque secúndi appellávit Éphraim, dicens: Créscere me fecit Deus in terra paupertátis meæ. +Genesis Gen 1 41 53 Ígitur transáctis septem ubertátis annis, qui fúerant in Ægýpto, b +Genesis Gen 1 41 54 cœpérunt veníre septem anni inópiæ, quos prædíxerat Joseph: et in univérso orbe fames præváluit, in cuncta autem terra Ægýpti panis erat. +Genesis Gen 1 41 55 Qua esuriénte, clamávit pópulus ad Pharaónem, aliménta petens. Quibus ille respóndit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis díxerit, fácite. +Genesis Gen 1 41 56 Crescébat autem quotídie fames in omni terra: aperuítque Joseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis: nam et illos opprésserat fames. +Genesis Gen 1 41 57 Omnésque provínciæ veniébant in Ægýptum, ut émerent escas, et malum inópiæ temperárent. +Genesis Gen 1 42 1 Áudiens autem Jacob quod aliménta venderéntur in Ægýpto, dixit fíliis suis: Quare neglígitis? +Genesis Gen 1 42 2 audívi quod tríticum venundétur in Ægýpto: descéndite, et émite nobis necessária, ut possímus vívere, et non consumámur inópia. +Genesis Gen 1 42 3 Descendéntes ígitur fratres Joseph decem, ut émerent fruménta in Ægýpto, +Genesis Gen 1 42 4 Bénjamin domi reténto a Jacob, qui díxerat frátribus ejus: Ne forte in itínere quidquam patiátur mali: +Genesis Gen 1 42 5 ingréssi sunt terram Ægýpti cum áliis qui pergébant ad eméndum. Erat autem fames in terra Chánaan. +Genesis Gen 1 42 6 Et Joseph erat princeps in terra Ægýpti, atque ad ejus nutum fruménta pópulis vendebántur. Cumque adorássent eum fratres sui, b +Genesis Gen 1 42 7 et agnovísset eos, quasi ad aliénos dúrius loquebátur, intérrogans eos: Unde venístis? Qui respondérunt: De terra Chánaan, ut emámus víctui necessária. +Genesis Gen 1 42 8 Et tamen fratres ipse cognóscens, non est cógnitus ab eis. +Genesis Gen 1 42 9 Recordatúsque somniórum, quæ aliquándo víderat, ait ad eos: Exploratóres estis: ut videátis infirmióra terræ venístis. +Genesis Gen 1 42 10 Qui dixérunt: Non est ita, dómine, sed servi tui venérunt ut émerent cibos. +Genesis Gen 1 42 11 Omnes fílii uníus viri sumus: pacífici venímus, nec quidquam fámuli tui machinántur mali. +Genesis Gen 1 42 12 Quibus ille respóndit: Áliter est: immuníta terræ hujus consideráre venístis. +Genesis Gen 1 42 13 At illi: Duódecim, ínquiunt, servi tui, fratres sumus, fílii viri uníus in terra Chánaan: mínimus cum patre nostro est, álius non est super. +Genesis Gen 1 42 14 Hoc est, ait, quod locútus sum: exploratóres estis. +Genesis Gen 1 42 15 Jam nunc experiméntum vestri cápiam: per salútem Pharaónis non egrediémini hinc, donec véniat frater vester mínimus. +Genesis Gen 1 42 16 Míttite ex vobis unum, et addúcat eum: vos autem éritis in vínculis, donec probéntur quæ dixístis utrum vera an falsa sint: alióquin per salútem Pharaónis exploratóres estis. +Genesis Gen 1 42 17 Trádidit ergo illos custódiæ tribus diébus. b +Genesis Gen 1 42 18 Die autem tértio edúctis de cárcere, ait: Fácite quæ dixi, et vivétis: Deum enim tímeo. +Genesis Gen 1 42 19 Si pacífici estis, frater vester unus ligétur in cárcere: vos autem abíte, et ferte fruménta quæ emístis, in domos vestras, +Genesis Gen 1 42 20 et fratrem vestrum mínimum ad me addúcite, ut possim vestros probáre sermónes, et non moriámini. Fecérunt ut díxerat, +Genesis Gen 1 42 21 et locúti sunt ad ínvicem: Mérito haec pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústiam ánimæ illíus, dum deprecarétur nos, et non audívimus: idcírco venit super nos ista tribulátio. +Genesis Gen 1 42 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolíte peccáre in púerum: et non audístis me? en sanguis ejus exquíritur. +Genesis Gen 1 42 23 Nesciébant autem quod intellígeret Joseph, eo quod per intérpretem loquerétur ad eos. +Genesis Gen 1 42 24 Avertítque se parúmper, et flevit: et revérsus locútus est ad eos. +Genesis Gen 1 42 25 Tollénsque Símeon, et ligans illis præséntibus, jussit minístris ut implérent eórum saccos trítico, et repónerent pecúnias singulórum in sácculis suis, datis supra cibáriis in viam: qui fecérunt ita. +Genesis Gen 1 42 26 At illi portántes fruménta in ásinis suis, profécti sunt. +Genesis Gen 1 42 27 Apertóque unus sacco, ut daret juménto pábulum in diversório, contemplátus pecúniam in ore sácculi, +Genesis Gen 1 42 28 dixit frátribus suis: Réddita est mihi pecúnia, en habétur in sacco. Et obstupefácti, turbatíque, mútuo dixérunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? +Genesis Gen 1 42 29 Venerúntque ad Jacob patrem suum in terram Chánaan, et narravérunt ei ómnia quæ accidíssent sibi, dicéntes: b +Genesis Gen 1 42 30 Locútus est nobis dóminus terræ dure, et putávit nos exploratóres esse provínciæ. +Genesis Gen 1 42 31 Cui respóndimus: Pacífici sumus, nec ullas molímur insídias. +Genesis Gen 1 42 32 Duódecim fratres uno patre géniti sumus: unus non est super, mínimus cum patre nostro est in terra Chánaan. +Genesis Gen 1 42 33 Qui ait nobis: Sic probábo quod pacífici sitis: fratrem vestrum unum dimíttite apud me, et cibária dómibus vestris necessária súmite, et abíte, +Genesis Gen 1 42 34 fratrémque vestrum mínimum addúcite ad me, ut sciam quod non sitis exploratóres: et istum, qui tenétur in vínculis, recípere possítis: ac deínceps quæ vultis, eméndi habeátis licéntiam. +Genesis Gen 1 42 35 His dictis, cum fruménta effúnderent, sínguli reperérunt in ore saccórum ligátas pecúnias, exterritísque simul ómnibus, +Genesis Gen 1 42 36 dixit pater Jacob: Absque líberis me esse fecístis: Joseph non est super, Símeon tenétur in vínculis, et Bénjamin auferétis: in me haec ómnia mala recidérunt. +Genesis Gen 1 42 37 Cui respóndit Ruben: Duos fílios meos intérfice, si non redúxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restítuam. +Genesis Gen 1 42 38 At ille: Non descéndet, inquit, fílius meus vobíscum: frater ejus mórtuus est, et ipse solus remánsit: si quid ei advérsi accíderit in terra ad quam pérgitis, deducétis canos meos cum dolóre ad ínferos. +Genesis Gen 1 43 1 Ínterim fames omnem terram veheménter premébat. +Genesis Gen 1 43 2 Consumptísque cibis quos ex Ægýpto detúlerant, dixit Jacob ad fílios suos: Revertímini, et émite nobis pauxíllum escárum. +Genesis Gen 1 43 3 Respóndit Judas: Denuntiávit nobis vir ille sub attestatióne jurisjurándi, dicens: Non vidébitis fáciem meam, nisi fratrem vestrum mínimum adduxéritis vobíscum. +Genesis Gen 1 43 4 Si ergo vis eum míttere nobíscum, pergémus páriter, et emémus tibi necessária: +Genesis Gen 1 43 5 sin autem non vis, non íbimus: vir enim, ut sæpe díximus, denuntiávit nobis, dicens: Non vidébitis fáciem meam absque fratre vestro mínimo. +Genesis Gen 1 43 6 Dixit eis Israël: In meam hoc fecístis misériam, ut indicarétis ei et álium habére vos fratrem. +Genesis Gen 1 43 7 At illi respondérunt: Interrogávit nos homo per órdinem nostram progéniem: si pater víveret: si haberémus fratrem: et nos respóndimus ei consequénter juxta id quod fúerat sciscitátus: numquid scire poterámus quod dictúrus esset: Addúcite fratrem vestrum vobíscum? +Genesis Gen 1 43 8 Judas quoque dixit patri suo: Mitte púerum mecum, ut proficiscámur, et possímus vívere: ne moriámur nos et párvuli nostri. +Genesis Gen 1 43 9 Ego suscípio púerum: de manu mea requíre illum: nisi redúxero, et reddídero eum tibi, ero peccáti reus in te omni témpore. +Genesis Gen 1 43 10 Si non intercessísset dilátio, jam vice alter venissémus. +Genesis Gen 1 43 11 Ígitur Israël pater eórum dixit ad eos: Si sic necésse est, fácite quod vultis: súmite de óptimis terræ frúctibus in vasis vestris, et deférte viro múnera, módicum resínæ, et mellis, et stóracis, stactes, et terebínthi, et amygdalárum. b +Genesis Gen 1 43 12 Pecúniam quoque dúplicem ferte vobíscum: et illam, quam invenístis in sácculis, reportáte, ne forte erróre factum sit: +Genesis Gen 1 43 13 sed et fratrem vestrum tóllite, et ite ad virum. +Genesis Gen 1 43 14 Deus autem meus omnípotens fáciat vobis eum placábilem: et remíttat vobíscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Bénjamin: ego autem quasi orbátus absque líberis ero. +Genesis Gen 1 43 15 Tulérunt ergo viri múnera, et pecúniam dúplicem, et Bénjamin: descenderúntque in Ægýptum, et stetérunt coram Joseph. +Genesis Gen 1 43 16 Quos cum ille vidísset et Bénjamin simul, præcépit dispensatóri domus suæ, dicens: Intróduc viros domum, et occíde víctimas, et ínstrue convívium: quóniam mecum sunt comestúri merídie. b +Genesis Gen 1 43 17 Fecit ille quod sibi fúerat imperátum, et introdúxit viros domum. +Genesis Gen 1 43 18 Ibíque extérriti, dixérunt mútuo: Propter pecúniam, quam retúlimus prius in saccis nostris, introdúcti sumus: ut devólvat in nos calúmniam, et violénter subjíciat servitúti et nos, et ásinos nostros. +Genesis Gen 1 43 19 Quam ob rem in ipsis fóribus accedéntes ad dispensatórem domus, +Genesis Gen 1 43 20 locúti sunt: Orámus, dómine, ut áudias nos. Jam ante descéndimus ut emerémus escas: +Genesis Gen 1 43 21 quibus emptis, cum venissémus ad diversórium, aperúimus saccos nostros, et invénimus pecúniam in ore saccórum: quam nunc eódem póndere reportávimus. +Genesis Gen 1 43 22 Sed et áliud attúlimus argéntum, ut emámus quæ nobis necessária sunt: non est in nostra consciéntia quis posúerit eam in marsúpiis nostris. +Genesis Gen 1 43 23 At ille respóndit: Pax vobíscum, nolíte timére: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesáuros in saccis vestris: nam pecúniam, quam dedístis mihi, probátam ego hábeo. Eduxítque ad eos Símeon. +Genesis Gen 1 43 24 Et introdúctis domum, áttulit aquam, et lavérunt pedes suos, dedítque pábulum ásinis eórum. +Genesis Gen 1 43 25 Illi vero parábant múnera, donec ingrederétur Joseph merídie: audíerant enim quod ibi comestúri essent panem. b +Genesis Gen 1 43 26 Ígitur ingréssus est Joseph domum suam, obtulerúntque ei múnera, tenéntes in mánibus suis: et adoravérunt proni in terram. +Genesis Gen 1 43 27 At ille, cleménter resalutátis eis, interrogávit eos, dicens: Salvúsne est pater vester senex, de quo dixerátis mihi? adhuc vivit? +Genesis Gen 1 43 28 Qui respondérunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurváti, adoravérunt eum. +Genesis Gen 1 43 29 Attóllens autem Joseph óculos, vidit Bénjamin fratrem suum uterínum, et ait: Iste est frater vester párvulus, de quo dixerátis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereátur tui, fili mi. +Genesis Gen 1 43 30 Festinavítque, quia commóta fúerant víscera ejus super fratre suo, et erumpébant lácrimæ: et intróiens cubículum flevit. +Genesis Gen 1 43 31 Rursúmque lota fácie egréssus, contínuit se, et ait: Pónite panes. +Genesis Gen 1 43 32 Quibus appósitis, seórsum Joseph, et seórsum frátribus, Ægýptiis quoque qui vescebántur simul, seórsum (illícitum est enim Ægýptiis comédere cum Hebrǽis, et profánum putant hujuscémodi convívium) +Genesis Gen 1 43 33 sedérunt coram eo, primogénitus juxta primogénita sua, et mínimus juxta ætátem suam. Et mirabántur nimis, +Genesis Gen 1 43 34 sumptis pártibus quas ab eo accéperant: majórque pars venit Bénjamin, ita ut quinque pártibus excéderet. Biberúntque et inebriáti sunt cum eo. +Genesis Gen 1 44 1 Præcépit autem Joseph dispensatóri domus suæ, dicens: Imple saccos eórum fruménto, quantum possunt cápere: et pone pecúniam singulórum in summitáte sacci. +Genesis Gen 1 44 2 Scyphum autem meum argénteum, et prétium quod dedit trítici, pone in ore sacci junióris. Factúmque est ita. +Genesis Gen 1 44 3 Et orto mane, dimíssi sunt cum ásinis suis. +Genesis Gen 1 44 4 Jamque urbem exíerant, et procésserant páululum: tunc Joseph accersíto dispensatóre domus, Surge, inquit, et perséquere viros: et apprehénsis dícito: Quare reddidístis malum pro bono? +Genesis Gen 1 44 5 scyphus, quem furáti estis, ipse est in quo bibit dóminus meus, et in quo augurári solet: péssimam rem fecístis. +Genesis Gen 1 44 6 Fecit ille ut jússerat: et apprehénsis per órdinem locútus est. +Genesis Gen 1 44 7 Qui respondérunt: Quare sic lóquitur dóminus noster, ut servi tui tantum flagítii commíserint? +Genesis Gen 1 44 8 pecúniam, quam invénimus in summitáte saccórum, reportávimus ad te de terra Chánaan: et quómodo cónsequens est ut furáti simus de domo dómini tui aurum vel argéntum? +Genesis Gen 1 44 9 apud quemcúmque fúerit invéntum servórum tuórum quod quæris, moriátur, et nos érimus servi dómini nostri. +Genesis Gen 1 44 10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram senténtiam: apud quemcúmque fúerit invéntum, ipse sit servus meus, vos autem éritis innóxii. +Genesis Gen 1 44 11 Ítaque festináto deponéntes in terram saccos, aperuérunt sínguli. +Genesis Gen 1 44 12 Quos scrutátus, incípiens a majóre usque ad mínimum, invénit scyphum in sacco Bénjamin. +Genesis Gen 1 44 13 At illi, scissis véstibus, oneratísque rursum ásinis, revérsi sunt in óppidum. b +Genesis Gen 1 44 14 Primúsque Judas cum frátribus ingréssus est ad Joseph (necdum enim de loco abíerat) omnésque ante eum páriter in terram corruérunt. +Genesis Gen 1 44 15 Quibus ille ait: Cur sic ágere voluístis? an ignorátis quod non sit símilis mei in augurándi sciéntia? +Genesis Gen 1 44 16 Cui Judas: Quid respondébimus, inquit, dómino meo? vel quid loquémur, aut juste potérimus obténdere? Deus invénit iniquitátem servórum tuórum: en omnes servi sumus dómini mei, et nos, et apud quem invéntus est scyphus. +Genesis Gen 1 44 17 Respóndit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furátus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abíte líberi ad patrem vestrum. +Genesis Gen 1 44 18 Accédens autem própius Judas, confidénter ait: Oro, dómine mi, loquátur servus tuus verbum in áuribus tuis, et ne irascáris fámulo tuo: tu es enim post Pharaónem b +Genesis Gen 1 44 19 dóminus meus. Interrogásti prius servos tuos: Habétis patrem aut fratrem? +Genesis Gen 1 44 20 et nos respóndimus tibi dómino meo: Est nobis pater senex, et puer párvulus, qui in senectúte illíus natus est: cujus uterínus frater mórtuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero ténere díligit eum. +Genesis Gen 1 44 21 Dixistíque servis tuis: Addúcite eum ad me, et ponam óculos meos super illum. +Genesis Gen 1 44 22 Suggéssimus dómino meo: Non potest puer relínquere patrem suum: si enim illum dimíserit, moriétur. +Genesis Gen 1 44 23 Et dixísti servis tuis: Nisi vénerit frater vester mínimus vobíscum, non vidébitis ámplius fáciem meam. +Genesis Gen 1 44 24 Cum ergo ascendissémus ad fámulum tuum patrem nostrum, narrávimus ei ómnia quæ locútus est dóminus meus. b +Genesis Gen 1 44 25 Et dixit pater noster: Revertímini, et émite nobis parum trítici. +Genesis Gen 1 44 26 Cui díximus: Ire non póssumus: si frater noster mínimus descénderit nobíscum, proficiscémur simul: alióquin illo absénte, non audémus vidére fáciem viri. +Genesis Gen 1 44 27 Ad quæ ille respóndit: Vos scitis quod duos genúerit mihi uxor mea. +Genesis Gen 1 44 28 Egréssus est unus, et dixístis: Béstia devorávit eum: et hucúsque non compáret. +Genesis Gen 1 44 29 Si tuléritis et istum, et áliquid ei in via contígerit, deducétis canos meos cum mœróre ad ínferos. +Genesis Gen 1 44 30 Ígitur si intrávero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defúerit (cum ánima illíus ex hujus ánima péndeat), +Genesis Gen 1 44 31 viderítque eum non esse nobíscum, moriétur, et dedúcent fámuli tui canos ejus cum dolóre ad ínferos. +Genesis Gen 1 44 32 Ego próprie servus tuus sim qui in meam hunc recépi fidem, et spopóndi dicens: Nisi redúxero eum, peccáti reus ero in patrem meum omni témpore. +Genesis Gen 1 44 33 Manébo ítaque servus tuus pro púero in ministério dómini mei, et puer ascéndat cum frátribus suis. +Genesis Gen 1 44 34 Non enim possum redíre ad patrem meum, absénte púero: ne calamitátis, quæ oppressúra est patrem meum, testis assístam. +Genesis Gen 1 45 1 Non se póterat ultra cohibére Joseph multis coram astántibus: unde præcépit ut egrederéntur cuncti foras, et nullus interésset aliénus agnitióni mútuæ. +Genesis Gen 1 45 2 Elevavítque vocem cum fletu, quam audiérunt Ægýptii, omnísque domus Pharaónis. +Genesis Gen 1 45 3 Et dixit frátribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non póterant respondére fratres nímio terróre pertérriti. +Genesis Gen 1 45 4 Ad quos ille cleménter: Accédite, inquit, ad me. Et cum accessíssent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidístis in Ægýptum. +Genesis Gen 1 45 5 Nolíte pavére, neque vobis durum esse videátur quod vendidístis me in his regiónibus: pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum. +Genesis Gen 1 45 6 Biénnium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arári póterit, nec meti. +Genesis Gen 1 45 7 Præmisítque me Deus ut reservémini super terram, et escas ad vivéndum habére possítis. +Genesis Gen 1 45 8 Non vestro consílio, sed Dei voluntáte huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaónis, et dóminum univérsæ domus ejus, ac príncipem in omni terra Ægýpti. +Genesis Gen 1 45 9 Festináte, et ascéndite ad patrem meum, et dicétis ei: Hæc mandat fílius tuus Joseph: Deus fecit me dóminum univérsæ terræ Ægýpti: descénde ad me, ne moréris, b +Genesis Gen 1 45 10 et habitábis in terra Gessen: erísque juxta me tu, et fílii tui, et fílii filiórum tuórum, oves tuæ, et arménta tua, et univérsa quæ póssides: +Genesis Gen 1 45 11 ibíque te pascam (adhuc enim quinque anni resídui sunt famis) ne et tu péreas, et domus tua, et ómnia quæ póssides. +Genesis Gen 1 45 12 En óculi vestri, et óculi fratris mei Bénjamin, vident quod os meum loquátur ad vos. +Genesis Gen 1 45 13 Nuntiáte patri meo univérsam glóriam meam, et cuncta quæ vidístis in Ægýpto: festináte, et addúcite eum ad me. +Genesis Gen 1 45 14 Cumque amplexátus recidísset in collum Bénjamin fratris sui, flevit: illo quoque simíliter flente super collum ejus. b +Genesis Gen 1 45 15 Osculatúsque est Joseph omnes fratres suos, et plorávit super síngulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. +Genesis Gen 1 45 16 Auditúmque est, et célebri sermóne vulgátum in aula regis: Venérunt fratres Joseph: et gavísus est Phárao, atque omnis família ejus. +Genesis Gen 1 45 17 Dixítque ad Joseph ut imperáret frátribus suis, dicens: Onerántes juménta, ite in terram Chánaan, +Genesis Gen 1 45 18 et tóllite inde patrem vestrum et cognatiónem, et veníte ad me: et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, ut comedátis medúllam terræ. +Genesis Gen 1 45 19 Prǽcipe étiam ut tollant plaustra de terra Ægýpti, ad subvectiónem parvulórum suórum ac cónjugum: et dícito: Tóllite patrem vestrum, et properáte quantócius veniéntes. +Genesis Gen 1 45 20 Nec dimittátis quidquam de supelléctili vestra: quia omnes opes Ægýpti vestræ erunt. +Genesis Gen 1 45 21 Fecerúntque fílii Israël ut eis mandátum fúerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secúndum Pharaónis impérium, et cibária in itínere. b +Genesis Gen 1 45 22 Síngulis quoque proférri jussit binas stolas: Bénjamin vero dedit trecéntos argénteos cum quinque stolis óptimis: +Genesis Gen 1 45 23 tantúmdem pecúniæ et véstium mittens patri suo, addens et ásinos decem, qui subvéherent ex ómnibus divítiis Ægýpti, et tótidem ásinas, tríticum in itínere, panésque portántes. +Genesis Gen 1 45 24 Dimísit ergo fratres suos, et proficiscéntibus ait: Ne irascámini in via. +Genesis Gen 1 45 25 Qui ascendéntes ex Ægýpto, venérunt in terram Chánaan ad patrem suum Jacob. +Genesis Gen 1 45 26 Et nuntiavérunt ei, dicéntes: Joseph fílius tuus vivit: et ipse dominátur in omni terra Ægýpti. Quo audíto Jacob, quasi de gravi somno evígilans, tamen non credébat eis. +Genesis Gen 1 45 27 Illi e contra referébant omnem órdinem rei. Cumque vidísset plaustra et univérsa quæ míserat, revíxit spíritus ejus, +Genesis Gen 1 45 28 et ait: Súfficit mihi si adhuc Joseph fílius meus vivit: vadam, et vidébo illum ántequam móriar. +Genesis Gen 1 46 1 Profectúsque Israël cum ómnibus quæ habébat, venit ad Púteum juraménti: et mactátis ibi víctimis Deo patris sui Ísaac, +Genesis Gen 1 46 2 audívit eum per visiónem noctis vocántem se, et dicéntem sibi: Jacob, Jacob. Cui respóndit: Ecce adsum. +Genesis Gen 1 46 3 Ait illi Deus: Ego sum fortíssimus Deus patris tui: noli timére, descénde in Ægýptum, quia in gentem magnam fáciam te ibi. +Genesis Gen 1 46 4 Ego descéndam tecum illuc, et ego inde addúcam te reverténtem: Joseph quoque ponet manus suas super óculos tuos. +Genesis Gen 1 46 5 Surréxit autem Jacob a Púteo juraménti: tulerúntque eum fílii cum párvulis et uxóribus suis in plaustris quæ míserat Phárao ad portándum senem, +Genesis Gen 1 46 6 et ómnia quæ posséderat in terra Chánaan: venítque in Ægýptum cum omni sémine suo, +Genesis Gen 1 46 7 fílii ejus, et nepótes, fíliæ, et cuncta simul progénies. +Genesis Gen 1 46 8 Hæc sunt autem nómina filiórum Israël, qui ingréssi sunt in Ægýptum, ipse cum líberis suis. Primogénitus Ruben. b +Genesis Gen 1 46 9 Fílii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. +Genesis Gen 1 46 10 Fílii Símeon: Jámuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul fílius Chanaanítidis. +Genesis Gen 1 46 11 Fílii Levi: Gerson et Caath et Merári. +Genesis Gen 1 46 12 Fílii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mórtui sunt autem Her et Onan in terra Chánaan. Natíque sunt fílii Phares: Hesron et Hamul. +Genesis Gen 1 46 13 Fílii Íssachar: Thola et Phua et Job et Semron. +Genesis Gen 1 46 14 Fílii Zábulon: Sared et Elon et Jáhelel. +Genesis Gen 1 46 15 Hi fílii Liæ quos génuit in Mesopotámia Sýriæ cum Dina fília sua: omnes ánimæ filiórum ejus et filiárum, trigínta tres. +Genesis Gen 1 46 16 Fílii Gad: Séphion et Haggi et Suni et Ésebon et Heri et Aródi et Aréli. +Genesis Gen 1 46 17 Fílii Aser: Jamne et Jésua et Jéssui et Béria, Sara quoque soror eórum. Fílii Béria: Heber et Mélchiel. +Genesis Gen 1 46 18 Hi fílii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ fíliæ suæ: et hos génuit Jacob sédecim ánimas. +Genesis Gen 1 46 19 Fílii Rachel uxóris Jacob: Joseph et Bénjamin. +Genesis Gen 1 46 20 Natíque sunt Joseph fílii in terra Ægýpti, quos génuit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos: Manásses et Éphraim. +Genesis Gen 1 46 21 Fílii Bénjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Náaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. +Genesis Gen 1 46 22 Hi fílii Rachel quos génuit Jacob: omnes ánimæ, quatuórdecim. +Genesis Gen 1 46 23 Fílii Dan: Husim. +Genesis Gen 1 46 24 Fílii Néphthali: Jásiel et Guni et Jeser et Sallem. +Genesis Gen 1 46 25 Hi fílii Balæ, quam dedit Laban Rachéli fíliæ suæ: et hos génuit Jacob: omnes ánimæ, septem. +Genesis Gen 1 46 26 Cunctæ ánimæ, quæ ingréssæ sunt cum Jacob in Ægýptum, et egréssæ sunt de fémore illíus, absque uxóribus filiórum ejus, sexagínta sex. +Genesis Gen 1 46 27 Fílii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægýpti, ánimæ duæ. Omnes ánimæ domus Jacob, quæ ingréssæ sunt in Ægýptum, fuére septuagínta. +Genesis Gen 1 46 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiáret ei, et occúrreret in Gessen. b +Genesis Gen 1 46 29 Quo cum pervenísset, juncto Joseph curro suo, ascéndit óbviam patri suo ad eúmdem locum: vidénsque eum, írruit super collum ejus, et inter ampléxus flevit. +Genesis Gen 1 46 30 Dixítque pater ad Joseph: Jam lætus móriar, quia vidi fáciem tuam, et supérstitem te relínquo. +Genesis Gen 1 46 31 At ille locútus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascéndam, et nuntiábo Pharaóni, dicámque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chánaan, venérunt ad me: +Genesis Gen 1 46 32 et sunt viri pastóres óvium, curámque habent alendórum gregum: pécora sua, et arménta, et ómnia quæ habére potuérunt, adduxérunt secum. +Genesis Gen 1 46 33 Cumque vocáverit vos, et díxerit: Quod est opus vestrum? +Genesis Gen 1 46 34 respondébitis: Viri pastóres sumus servi tui, ab infántia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicétis, ut habitáre possítis in terra Gessen: quia detestántur Ægýptii omnes pastóres óvium. +Genesis Gen 1 47 1 Ingréssus ergo Joseph nuntiávit Pharaóni, dicens: Pater meus et fratres, oves eórum et arménta, et cuncta quæ póssident, venérunt de terra Chánaan: et ecce consístunt in terra Gessen. +Genesis Gen 1 47 2 Extrémos quoque fratrum suórum quinque viros constítuit coram rege: +Genesis Gen 1 47 3 quos ille interrogávit: Quid habétis óperis? Respondérunt: Pastóres óvium sumus servi tui, et nos et patres nostri. +Genesis Gen 1 47 4 Ad peregrinándum in terra tua venímus: quóniam non est herba grégibus servórum tuórum, ingravescénte fame in terra Chánaan: petimúsque ut esse nos júbeas servos tuos in terra Gessen. +Genesis Gen 1 47 5 Dixit ítaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venérunt ad te. +Genesis Gen 1 47 6 Terra Ægýpti in conspéctu tuo est: in óptimo loco fac eos habitáre, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros indústrios, constítue illos magístros pécorum meórum. +Genesis Gen 1 47 7 Post haec introdúxit Joseph patrem suum ad regem, et státuit eum coram eo: qui benedícens illi, +Genesis Gen 1 47 8 et interrogátus ab eo: Quot sunt dies annórum vitæ tuæ? +Genesis Gen 1 47 9 respóndit: Dies peregrinatiónis meæ centum trigínta annórum sunt, parvi et mali, et non pervenérunt usque ad dies patrum meórum quibus peregrináti sunt. +Genesis Gen 1 47 10 Et benedícto rege, egréssus est foras. +Genesis Gen 1 47 11 Joseph vero patri et frátribus suis dedit possessiónem in Ægýpto in óptimo terræ loco, Ramésses, ut præcéperat Phárao. b +Genesis Gen 1 47 12 Et alébat eos, omnémque domum patris sui, præbens cibária síngulis. +Genesis Gen 1 47 13 In toto enim orbe panis déerat, et opprésserat fames terram, máxime Ægýpti et Chánaan. +Genesis Gen 1 47 14 E quibus omnem pecúniam congregávit pro venditióne fruménti, et íntulit eam in ærárium regis. +Genesis Gen 1 47 15 Cumque defecísset emptóribus prétium, venit cuncta Ægýptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare mórimur coram te, deficiénte pecúnia? +Genesis Gen 1 47 16 Quibus ille respóndit: Addúcite pécora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si prétium non habétis. +Genesis Gen 1 47 17 Quæ cum adduxíssent, dedit eis aliménta pro equis, et óvibus, et bobus, et ásinis: sustentavítque eos illo anno pro commutatióne pécorum. +Genesis Gen 1 47 18 Venérunt quoque anno secúndo, et dixérunt ei: Non celábimus dóminum nostrum quod deficiénte pecúnia, pécora simul defecérunt: nec clam te est, quod absque corpóribus et terra nihil habeámus. +Genesis Gen 1 47 19 Cur ergo moriémur te vidénte? et nos et terra nostra tui érimus: eme nos in servitútem régiam, et præbe sémina, ne pereúnte cultóre redigátur terra in solitúdinem. +Genesis Gen 1 47 20 Emit ígitur Joseph omnem terram Ægýpti, vendéntibus síngulis possessiónes suas prae magnitúdine famis. Subjecítque eam Pharaóni, +Genesis Gen 1 47 21 et cunctos pópulos ejus a novíssimis términis Ægýpti usque ad extrémos fines ejus, +Genesis Gen 1 47 22 præter terram sacerdótum, quæ a rege trádita fúerat eis: quibus et statúta cibária ex hórreis públicis præbebántur, et idcírco non sunt compúlsi véndere possessiónes suas. +Genesis Gen 1 47 23 Dixit ergo Joseph ad pópulos: En ut cérnitis, et vos et terram vestram Phárao póssidet: accípite sémina, et sérite agros, b +Genesis Gen 1 47 24 ut fruges habére possítis. Quintam partem regi dábitis: quátuor réliquas permítto vobis in seméntem, et in cibum famíliis et líberis vestris. +Genesis Gen 1 47 25 Qui respondérunt: Salus nostra in manu tua est: respíciat nos tantum dóminus noster, et læti serviémus regi. +Genesis Gen 1 47 26 Ex eo témpore usque in præséntem diem, in univérsa terra Ægýpti régibus quinta pars sólvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotáli, quæ líbera ab hac conditióne fuit. +Genesis Gen 1 47 27 Habitávit ergo Israël in Ægýpto, id est, in terra Gessen, et possédit eam: auctúsque est, et multiplicátus nimis. b +Genesis Gen 1 47 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factíque sunt omnes dies vitæ illíus, centum quadragínta septem annórum. +Genesis Gen 1 47 29 Cumque appropinquáre cérneret diem mortis suæ, vocávit fílium suum Joseph, et dixit ad eum: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, pone manum tuam sub fémore meo: et fácies mihi misericórdiam et veritátem, ut non sepélias me in Ægýpto: +Genesis Gen 1 47 30 sed dórmiam cum pátribus meis, et áuferas me de terra hac, condásque in sepúlchro majórum meórum. Cui respóndit Joseph: Ego fáciam quod jussísti. +Genesis Gen 1 47 31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo juránte, adorávit Israël Deum, convérsus ad léctuli caput. +Genesis Gen 1 48 1 His ita transáctis, nuntiátum est Joseph quod ægrotáret pater suus: qui, assúmptis duóbus fíliis Manásse et Éphraim, ire perréxit. +Genesis Gen 1 48 2 Dictúmque est seni: Ecce fílius tuus Joseph venit ad te. Qui confortátus sedit in léctulo. +Genesis Gen 1 48 3 Et ingrésso ad se ait: Deus omnípotens appáruit mihi in Luza, quæ est in terra Chánaan: benedixítque mihi, +Genesis Gen 1 48 4 et ait: Ego te augébo et multiplicábo, et fáciam te in turbas populórum: dabóque tibi terram hanc, et sémini tuo post te in possessiónem sempitérnam. +Genesis Gen 1 48 5 Duo ergo fílii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægýpti ántequam huc venírem ad te, mei erunt: Éphraim et Manásses, sicut Ruben et Símeon reputabúntur mihi. +Genesis Gen 1 48 6 Réliquos autem quos genúeris post eos, tui erunt, et nómine fratrum suórum vocabúntur in possessiónibus suis. +Genesis Gen 1 48 7 Mihi enim, quando veniébam de Mesopotámia, mórtua est Rachel in terra Chánaan in ipso itínere, erátque vernum tempus: et ingrediébar Éphratam, et sepelívi eam juxta viam Éphratæ, quæ álio nómine appellátur Béthlehem. +Genesis Gen 1 48 8 Videns autem fílios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? +Genesis Gen 1 48 9 Respóndit: Fílii mei sunt, quos donávit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedícam illis. +Genesis Gen 1 48 10a Óculi enim Israël caligábant prae nímia senectúte, et clare vidére non póterat. +Genesis Gen 1 48 10b Applicitósque ad se, deosculátus et circumpléxus eos, +Genesis Gen 1 48 11 dixit ad fílium suum: Non sum fraudátus aspéctu tuo: ínsuper osténdit mihi Deus semen tuum. +Genesis Gen 1 48 12 Cumque tulísset eos Joseph de grémio patris, adorávit pronus in terram. +Genesis Gen 1 48 13 Et pósuit Éphraim ad déxteram suam, id est, ad sinístram Israël: Manássen vero in sinístra sua, ad déxteram scílicet patris, applicuítque ambos ad eum. +Genesis Gen 1 48 14 Qui exténdens manum déxteram, pósuit super caput Éphraim minóris fratris: sinístram autem super caput Manásse qui major natu erat, commútans manus. +Genesis Gen 1 48 15 Benedixítque Jacob fíliis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspéctu ambulavérunt patres mei Ábraham, et Ísaac; Deus qui pascit me ab adolescéntia mea usque in præséntem diem: +Genesis Gen 1 48 16 ángelus, qui éruit me de cunctis malis, benedícat púeris istis: et invocétur super eos nomen meum, nómina quoque patrum meórum Ábraham et Ísaac, et crescant in multitúdinem super terram. +Genesis Gen 1 48 17 Videns autem Joseph quod posuísset pater suus déxteram manum super caput Éphraim, gráviter accépit: et apprehénsam manum patris leváre conátus est de cápite Éphraim, et transférre super caput Manásse. +Genesis Gen 1 48 18 Dixítque ad patrem: Non ita cónvenit, pater: quia hic est primogénitus, pone déxteram tuam super caput ejus. +Genesis Gen 1 48 19 Qui rénuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in pópulos, et multiplicábitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illíus crescet in gentes. +Genesis Gen 1 48 20 Benedixítque eis in témpore illo, dicens: In te benedicétur Israël, atque dicétur: Fáciat tibi Deus sicut Éphraim, et sicut Manásse. Constituítque Éphraim ante Manássen. +Genesis Gen 1 48 21 Et ait ad Joseph fílium suum: En ego mórior, et erit Deus vobíscum, reducétque vos ad terram patrum vestrórum. +Genesis Gen 1 48 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhǽi in gládio et arcu meo. +Genesis Gen 1 49 1 Vocávit autem Jacob fílios suos, et ait eis: Congregámini, ut annúntiem quæ ventúra sunt vobis in diébus novíssimis. +Genesis Gen 1 49 2 Congregámini, et audíte, fílii Jacob, audíte Israël patrem vestrum: +Genesis Gen 1 49 3 Ruben, primogénitus meus, tu fortitúdo mea, et princípium dolóris mei; prior in donis, major in império. +Genesis Gen 1 49 4 Effúsus es sicut aqua, non crescas: quia ascendísti cubíle patris tui, et maculásti stratum ejus. +Genesis Gen 1 49 5 Símeon et Levi fratres vasa iniquitátis bellántia. +Genesis Gen 1 49 6 In consílium eórum non véniat ánima mea, et in cœtu illórum non sit glória mea: quia in furóre suo occidérunt virum, et in voluntáte sua suffodérunt murum. +Genesis Gen 1 49 7 Maledíctus furor eórum, quia pértinax: et indignátio eórum, quia dura: dívidam eos in Jacob, et dispérgam eos in Israël. +Genesis Gen 1 49 8 Juda, te laudábunt fratres tui: manus tua in cervícibus inimicórum tuórum, adorábunt te fílii patris tui. +Genesis Gen 1 49 9 Cátulus leónis Juda: ad prædam, fili mi, ascendísti: requiéscens accubuísti ut leo, et quasi leǽna: quis suscitábit eum? +Genesis Gen 1 49 10 Non auferétur sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est, et ipse erit expectátio géntium. +Genesis Gen 1 49 11 Ligans ad víneam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, ásinam suam, lavábit in vino stolam suam et in sánguine uvæ pállium suum. +Genesis Gen 1 49 12 Pulchrióres sunt óculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidióres. +Genesis Gen 1 49 13 Zábulon in líttore maris habitábit, et in statióne návium pertíngens usque ad Sidónem. b +Genesis Gen 1 49 14 Íssachar ásinus fortis áccubans inter términos. +Genesis Gen 1 49 15 Vidit réquiem, quod esset bona et terram, quod óptima: et suppósuit húmerum suum ad portándum, factúsque est tribútis sérviens. +Genesis Gen 1 49 16 Dan judicábit pópulum suum sicut et ália tribus in Israël. +Genesis Gen 1 49 17 Fiat Dan cóluber in via, cerástes in sémita, mordens úngulas equi, ut cadat ascénsor ejus retro. +Genesis Gen 1 49 18 Salutáre tuum expectábo, Dómine. +Genesis Gen 1 49 19 Gad, accínctus prœliábitur ante eum: et ipse accingétur retrórsum. +Genesis Gen 1 49 20 Aser, pinguis panis ejus, et præbébit delícias régibus. +Genesis Gen 1 49 21 Néphthali, cervus emíssus, et dans elóquia pulchritúdinis. +Genesis Gen 1 49 22 Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. b +Genesis Gen 1 49 23 Sed exasperavérunt eum et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula. +Genesis Gen 1 49 24 Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. +Genesis Gen 1 49 25 Deus patris tui erit adjútor tuus, et omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cæli désuper, benedictiónibus abýssi jacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. +Genesis Gen 1 49 26 Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos. +Genesis Gen 1 49 27 Bénjamin lupus rapax, mane cómedat prædam, et véspere dívidet spólia. +Genesis Gen 1 49 28 Omnes hi in tríbubus Israël duódecim: haec locútus est eis pater suus, benedixítque síngulis benedictiónibus própriis. b +Genesis Gen 1 49 29 Et præcépit eis, dicens: Ego cóngregor ad pópulum meum: sepelíte me cum pátribus meis in spelúnca dúplici quæ est in agro Ephron Hethǽi, +Genesis Gen 1 49 30 contra Mambre in terra Chánaan, quam emit Ábraham cum agro ab Ephron Hethǽo in possessiónem sepúlchri. +Genesis Gen 1 49 31 Ibi sepeliérunt eum, et Saram uxórem ejus: ibi sepúltus est Ísaac cum Rebécca cónjuge sua: ibi et Lia cóndita jacet. +Genesis Gen 1 49 32 Finitísque mandátis quibus fílios instruébat, collégit pedes suos super léctulum, et óbiit: appositúsque est ad pópulum suum. +Genesis Gen 1 50 1 Quod cernens Joseph, ruit super fáciem patris, flens et deósculans eum. +Genesis Gen 1 50 2 Præcepítque servis suis médicis ut aromátibus condírent patrem. +Genesis Gen 1 50 3 Quibus jussa expléntibus, transiérunt quadragínta dies: iste quippe mos erat cadáverum conditórum: flevítque eum Ægýptus septuagínta diébus. +Genesis Gen 1 50 4 Et expléto planctus témpore, locútus est Joseph ad famíliam Pharaónis: Si invéni grátiam in conspéctu vestro, loquímini in áuribus Pharaónis: +Genesis Gen 1 50 5 eo quod pater meus adjuráverit me dicens: En mórior: in sepúlchro meo, quod fodi mihi in terra Chánaan, sepélies me. Ascéndam ígitur, et sepéliam patrem meum, ac revértar. +Genesis Gen 1 50 6 Dixítque ei Phárao: Ascénde, et sépeli patrem tuum sicut adjurátus es. +Genesis Gen 1 50 7 Quo ascendénte, iérunt cum eo omnes senes domus Pharaónis, cunctíque majóres natu terræ Ægýpti: +Genesis Gen 1 50 8 domus Joseph cum frátribus suis, absque párvulis, et grégibus atque arméntis, quæ derelíquerant in terra Gessen. +Genesis Gen 1 50 9 Hábuit quoque in comitátu currus et équites: et facta est turba non módica. +Genesis Gen 1 50 10 Venerúntque ad Áream Atad, quæ sita est trans Jordánem: ubi celebrántes exéquias planctu magno atque veheménti implevérunt septem dies. +Genesis Gen 1 50 11 Quod cum vidíssent habitatóres terræ Chánaan, dixérunt: Planctus magnus est iste Ægýptiis. Et idcírco vocátum est nomen loci illíus, Planctus Ægýpti. +Genesis Gen 1 50 12 Fecérunt ergo fílii Jacob sicut præcéperat eis: +Genesis Gen 1 50 13 et portántes eum in terram Chánaan, sepeliérunt eum in spelúnca dúplici, quam émerat Ábraham cum agro in possessiónem sepúlchri ab Ephron Hethǽo, contra fáciem Mambre. +Genesis Gen 1 50 14 Reversúsque est Joseph in Ægýptum cum frátribus suis, et omni comitátu, sepúlto patre. b +Genesis Gen 1 50 15 Quo mórtuo, timéntes fratres ejus, et mútuo colloquéntes: Ne forte memor sit injúriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fécimus, +Genesis Gen 1 50 16 mandavérunt ei dicéntes: Pater tuus præcépit nobis ántequam morerétur, +Genesis Gen 1 50 17 ut haec tibi verbis illíus dicerémus: Óbsecro ut obliviscáris scéleris fratrum tuórum, et peccáti atque malítiæ quam exercuérunt in te: nos quoque orámus ut servis Dei patris tui dimíttas iniquitátem hanc. Quibus audítis flevit Joseph. +Genesis Gen 1 50 18 Venerúntque ad eum fratres sui: et proni adorántes in terram, dixérunt: Servi tui sumus. +Genesis Gen 1 50 19 Quibus ille respóndit: Nolíte timére: num Dei póssumus resístere voluntáti? +Genesis Gen 1 50 20 Vos cogitástis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltáret me, sicut in præsentiárum cérnitis, et salvos fáceret multos pópulos. +Genesis Gen 1 50 21 Nolíte timére: ego pascam vos et párvulos vestros: consolatúsque est eos, et blande ac léniter est locútus. +Genesis Gen 1 50 22 Et habitávit in Ægýpto cum omni domo patris sui: vixítque centum decem annis. Et vidit Éphraim fílios usque ad tértiam generatiónem. Fílii quoque Machir fílii Manásse nati sunt in génibus Joseph. b +Genesis Gen 1 50 23 Quibus transáctis, locútus est frátribus suis: Post mortem meam Deus visitábit vos, et ascéndere vos fáciet de terra ista ad terram quam jurávit Ábraham, Ísaac et Jacob. +Genesis Gen 1 50 24 Cumque adjurásset eos atque dixísset: Deus visitábit vos, asportáte ossa mea vobíscum de loco isto: +Genesis Gen 1 50 25 mórtuus est, explétis centum decem vitæ suæ annis. Et cónditus aromátibus, repósitus est in lóculo in Ægýpto. # Exodus Exo Liber Exodi -Exodus Exo 2 1 1 Haec sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Aegyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: -Exodus Exo 2 1 2 Ruben, Simeon, Levi, Judas, -Exodus Exo 2 1 3 Issachar, Zabulon et Benjamin, -Exodus Exo 2 1 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. -Exodus Exo 2 1 5 Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Aegypto erat. -Exodus Exo 2 1 6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, -Exodus Exo 2 1 7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. -Exodus Exo 2 1 8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Joseph. -Exodus Exo 2 1 9 Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. -Exodus Exo 2 1 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. -Exodus Exo 2 1 11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. -Exodus Exo 2 1 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: -Exodus Exo 2 1 13 oderantque filios Israël Aegyptii, et affligebant illudentes eis, -Exodus Exo 2 1 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. -Exodus Exo 2 1 15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, b -Exodus Exo 2 1 16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. -Exodus Exo 2 1 17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. -Exodus Exo 2 1 18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? -Exodus Exo 2 1 19 Quae responderunt: Non sunt Hebraeae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. -Exodus Exo 2 1 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. -Exodus Exo 2 1 21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. -Exodus Exo 2 1 22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. -Exodus Exo 2 2 1 Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae. -Exodus Exo 2 2 2 Quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. -Exodus Exo 2 2 3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis, -Exodus Exo 2 2 4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei. -Exodus Exo 2 2 5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam -Exodus Exo 2 2 6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est hic. -Exodus Exo 2 2 7 Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum? -Exodus Exo 2 2 8 Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam. -Exodus Exo 2 2 9 Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis. -Exodus Exo 2 2 10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum. -Exodus Exo 2 2 11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis. b -Exodus Exo 2 2 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. -Exodus Exo 2 2 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum? -Exodus Exo 2 2 14 Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? -Exodus Exo 2 2 15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. -Exodus Exo 2 2 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. -Exodus Exo 2 2 17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. -Exodus Exo 2 2 18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito? -Exodus Exo 2 2 19 Responderunt: Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. -Exodus Exo 2 2 20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem. -Exodus Exo 2 2 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem: b -Exodus Exo 2 2 22 quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis. -Exodus Exo 2 2 23 Post multum vero tempore mortuus est rex Aegypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. b -Exodus Exo 2 2 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. -Exodus Exo 2 2 25 Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. -Exodus Exo 2 3 1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. -Exodus Exo 2 3 2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. -Exodus Exo 2 3 3 Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. -Exodus Exo 2 3 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. -Exodus Exo 2 3 5 At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. -Exodus Exo 2 3 6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. b -Exodus Exo 2 3 7 Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus: -Exodus Exo 2 3 8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei. -Exodus Exo 2 3 9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur. -Exodus Exo 2 3 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Aegypto. -Exodus Exo 2 3 11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Aegypto? b -Exodus Exo 2 3 12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum. -Exodus Exo 2 3 13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis? -Exodus Exo 2 3 14 Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos. -Exodus Exo 2 3 15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. -Exodus Exo 2 3 16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto. b -Exodus Exo 2 3 17 Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. -Exodus Exo 2 3 18 Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Aegypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. -Exodus Exo 2 3 19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam. -Exodus Exo 2 3 20 Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos. -Exodus Exo 2 3 21 Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui: -Exodus Exo 2 3 22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum. -Exodus Exo 2 4 1 Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. -Exodus Exo 2 4 2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. -Exodus Exo 2 4 3 Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. -Exodus Exo 2 4 4 Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. -Exodus Exo 2 4 5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. -Exodus Exo 2 4 6 Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. -Exodus Exo 2 4 7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. -Exodus Exo 2 4 8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. -Exodus Exo 2 4 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. -Exodus Exo 2 4 10 Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum. b -Exodus Exo 2 4 11 Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego? -Exodus Exo 2 4 12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. -Exodus Exo 2 4 13 At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. -Exodus Exo 2 4 14 Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde. -Exodus Exo 2 4 15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. -Exodus Exo 2 4 16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent. -Exodus Exo 2 4 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. -Exodus Exo 2 4 18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace. b -Exodus Exo 2 4 19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. -Exodus Exo 2 4 20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua. -Exodus Exo 2 4 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. -Exodus Exo 2 4 22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël. -Exodus Exo 2 4 23 Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. -Exodus Exo 2 4 24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. b -Exodus Exo 2 4 25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. -Exodus Exo 2 4 26 Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem. -Exodus Exo 2 4 27 Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. b -Exodus Exo 2 4 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat. -Exodus Exo 2 4 29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. -Exodus Exo 2 4 30 Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo, -Exodus Exo 2 4 31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt. -Exodus Exo 2 5 1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. -Exodus Exo 2 5 2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. -Exodus Exo 2 5 3 Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. -Exodus Exo 2 5 4 Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. -Exodus Exo 2 5 5 Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? b -Exodus Exo 2 5 6 Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens: -Exodus Exo 2 5 7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. -Exodus Exo 2 5 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. -Exodus Exo 2 5 9 Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. -Exodus Exo 2 5 10 Igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: b -Exodus Exo 2 5 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. -Exodus Exo 2 5 12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. -Exodus Exo 2 5 13 Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae. -Exodus Exo 2 5 14 Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? -Exodus Exo 2 5 15 Veneruntque praepositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? -Exodus Exo 2 5 16 paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum. -Exodus Exo 2 5 17 Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. -Exodus Exo 2 5 18 Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. -Exodus Exo 2 5 19 Videbantque se praepositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. b -Exodus Exo 2 5 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: -Exodus Exo 2 5 21 et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos. -Exodus Exo 2 5 22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? -Exodus Exo 2 5 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos. -Exodus Exo 2 6 1 Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. -Exodus Exo 2 6 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus b -Exodus Exo 2 6 3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. -Exodus Exo 2 6 4 Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. -Exodus Exo 2 6 5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei. -Exodus Exo 2 6 6 Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. -Exodus Exo 2 6 7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum, -Exodus Exo 2 6 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. -Exodus Exo 2 6 9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. -Exodus Exo 2 6 10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 6 11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. -Exodus Exo 2 6 12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? -Exodus Exo 2 6 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israël de terra Aegypti. b -Exodus Exo 2 6 14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: -Exodus Exo 2 6 15 hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon. -Exodus Exo 2 6 16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. -Exodus Exo 2 6 17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas. -Exodus Exo 2 6 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres. -Exodus Exo 2 6 19 Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas. -Exodus Exo 2 6 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem. b -Exodus Exo 2 6 21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. -Exodus Exo 2 6 22 Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri. -Exodus Exo 2 6 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. -Exodus Exo 2 6 24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum. -Exodus Exo 2 6 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. -Exodus Exo 2 6 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Aegypti per turmas suas. b -Exodus Exo 2 6 27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israël de Aegypto: iste est Moyses et Aaron, -Exodus Exo 2 6 28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti. -Exodus Exo 2 6 29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi. -Exodus Exo 2 6 30 Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao? -Exodus Exo 2 7 1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. -Exodus Exo 2 7 2 Tu loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua. -Exodus Exo 2 7 3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti, -Exodus Exo 2 7 4 et non audiet vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Aegypti per judicia maxima. -Exodus Exo 2 7 5 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. -Exodus Exo 2 7 6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt. -Exodus Exo 2 7 7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. -Exodus Exo 2 7 8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: b -Exodus Exo 2 7 9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. -Exodus Exo 2 7 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum. -Exodus Exo 2 7 11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter. -Exodus Exo 2 7 12 Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum. -Exodus Exo 2 7 13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. -Exodus Exo 2 7 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum. b -Exodus Exo 2 7 15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua. -Exodus Exo 2 7 16 Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti. -Exodus Exo 2 7 17 Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. -Exodus Exo 2 7 18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis. -Exodus Exo 2 7 19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. -Exodus Exo 2 7 20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quae versa est in sanguinem. -Exodus Exo 2 7 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti. -Exodus Exo 2 7 22 Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus. -Exodus Exo 2 7 23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. -Exodus Exo 2 7 24 Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis. -Exodus Exo 2 7 25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. -Exodus Exo 2 8 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi: -Exodus Exo 2 8 2 sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, -Exodus Exo 2 8 3 et ebulliet fluvius ranas: quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum: -Exodus Exo 2 8 4 et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranae. -Exodus Exo 2 8 5 Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Aegypti. -Exodus Exo 2 8 6 Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram Aegypti. -Exodus Exo 2 8 7 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti. -Exodus Exo 2 8 8 Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. b -Exodus Exo 2 8 9 Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant. -Exodus Exo 2 8 10 Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. -Exodus Exo 2 8 11 Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt. -Exodus Exo 2 8 12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. -Exodus Exo 2 8 13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris. -Exodus Exo 2 8 14 Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. -Exodus Exo 2 8 15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. b -Exodus Exo 2 8 16 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae: et sint sciniphes in universa terra Aegypti. -Exodus Exo 2 8 17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram Aegypti. -Exodus Exo 2 8 18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. -Exodus Exo 2 8 19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus. -Exodus Exo 2 8 20 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. b -Exodus Exo 2 8 21 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. -Exodus Exo 2 8 22 Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae: et scias quoniam ego Dominus in medio terrae. -Exodus Exo 2 8 23 Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud. -Exodus Exo 2 8 24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Aegypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. -Exodus Exo 2 8 25 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. b -Exodus Exo 2 8 26 Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent. -Exodus Exo 2 8 27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis. -Exodus Exo 2 8 28 Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. -Exodus Exo 2 8 29 At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. -Exodus Exo 2 8 30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. -Exodus Exo 2 8 31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem. -Exodus Exo 2 8 32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. -Exodus Exo 2 9 1 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. -Exodus Exo 2 9 2 Quod si adhuc renuis, et retines eos, -Exodus Exo 2 9 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. -Exodus Exo 2 9 4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israël. -Exodus Exo 2 9 5 Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. -Exodus Exo 2 9 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. -Exodus Exo 2 9 7 Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. -Exodus Exo 2 9 8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone. b -Exodus Exo 2 9 9 Sitque pulvis super omnem terram Aegypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. -Exodus Exo 2 9 10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis: -Exodus Exo 2 9 11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra Aegypti. -Exodus Exo 2 9 12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. -Exodus Exo 2 9 13 Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. b -Exodus Exo 2 9 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. -Exodus Exo 2 9 15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. -Exodus Exo 2 9 16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. -Exodus Exo 2 9 17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum? -Exodus Exo 2 9 18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus. -Exodus Exo 2 9 19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. -Exodus Exo 2 9 20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos: -Exodus Exo 2 9 21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. -Exodus Exo 2 9 22 Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. b -Exodus Exo 2 9 23 Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. -Exodus Exo 2 9 24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est. -Exodus Exo 2 9 25 Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. -Exodus Exo 2 9 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. -Exodus Exo 2 9 27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii. b -Exodus Exo 2 9 28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. -Exodus Exo 2 9 29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra: -Exodus Exo 2 9 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. -Exodus Exo 2 9 31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret: -Exodus Exo 2 9 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. -Exodus Exo 2 9 33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. -Exodus Exo 2 9 34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum: -Exodus Exo 2 9 35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi. -Exodus Exo 2 10 1 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo: -Exodus Exo 2 10 2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus. -Exodus Exo 2 10 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. -Exodus Exo 2 10 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: -Exodus Exo 2 10 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris. -Exodus Exo 2 10 6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. -Exodus Exo 2 10 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? b -Exodus Exo 2 10 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? -Exodus Exo 2 10 9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri. -Exodus Exo 2 10 10 Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis? -Exodus Exo 2 10 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. -Exodus Exo 2 10 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini. b -Exodus Exo 2 10 13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas. -Exodus Exo 2 10 14 Quae ascenderunt super universam terram Aegypti: et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt. -Exodus Exo 2 10 15 Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta Aegypto. -Exodus Exo 2 10 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. -Exodus Exo 2 10 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. -Exodus Exo 2 10 18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. -Exodus Exo 2 10 19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. -Exodus Exo 2 10 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. b -Exodus Exo 2 10 21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum: et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae, ut palpari queant. -Exodus Exo 2 10 22 Extenditque Moyses manum in caelum: et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. -Exodus Exo 2 10 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. -Exodus Exo 2 10 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. -Exodus Exo 2 10 25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro. -Exodus Exo 2 10 26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. -Exodus Exo 2 10 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. b -Exodus Exo 2 10 28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris. -Exodus Exo 2 10 29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam. -Exodus Exo 2 11 1 Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet. -Exodus Exo 2 11 2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. -Exodus Exo 2 11 3a Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. -Exodus Exo 2 11 3b Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo. -Exodus Exo 2 11 4 Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum: -Exodus Exo 2 11 5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. -Exodus Exo 2 11 6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. -Exodus Exo 2 11 7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israël. -Exodus Exo 2 11 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post haec egrediemur. -Exodus Exo 2 11 9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti. -Exodus Exo 2 11 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. -Exodus Exo 2 12 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: -Exodus Exo 2 12 2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. -Exodus Exo 2 12 3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. -Exodus Exo 2 12 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. -Exodus Exo 2 12 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et haedum. -Exodus Exo 2 12 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. -Exodus Exo 2 12 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. -Exodus Exo 2 12 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. -Exodus Exo 2 12 9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. -Exodus Exo 2 12 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. -Exodus Exo 2 12 11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini. -Exodus Exo 2 12 12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Aegypti faciam judicia. Ego Dominus. -Exodus Exo 2 12 13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti. -Exodus Exo 2 12 14 Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. b -Exodus Exo 2 12 15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. -Exodus Exo 2 12 16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. -Exodus Exo 2 12 17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. -Exodus Exo 2 12 18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. -Exodus Exo 2 12 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israël, tam de advenis quam de indigenis terrae. -Exodus Exo 2 12 20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. -Exodus Exo 2 12 21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. b -Exodus Exo 2 12 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. -Exodus Exo 2 12 23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. -Exodus Exo 2 12 24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. -Exodus Exo 2 12 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas. -Exodus Exo 2 12 26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio? -Exodus Exo 2 12 27 Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. -Exodus Exo 2 12 28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. -Exodus Exo 2 12 29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. b -Exodus Exo 2 12 30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus: et ortus est clamor magnus in Aegypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. -Exodus Exo 2 12 31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis. -Exodus Exo 2 12 32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. -Exodus Exo 2 12 33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. b -Exodus Exo 2 12 34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. -Exodus Exo 2 12 35 Feceruntque filii Israël sicut praeceperat Moyses: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. -Exodus Exo 2 12 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Aegyptios. -Exodus Exo 2 12 37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. -Exodus Exo 2 12 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. -Exodus Exo 2 12 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare. -Exodus Exo 2 12 40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. -Exodus Exo 2 12 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. -Exodus Exo 2 12 42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. b -Exodus Exo 2 12 43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo. -Exodus Exo 2 12 44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. -Exodus Exo 2 12 45 Advena et mercenarius non edent ex eo. -Exodus Exo 2 12 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. -Exodus Exo 2 12 47 Omnis coetus filiorum Israël faciet illud. -Exodus Exo 2 12 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. -Exodus Exo 2 12 49 Éadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos. -Exodus Exo 2 12 50 Feceruntque omnes filii Israël sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. b -Exodus Exo 2 12 51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Aegypti per turmas suas. -Exodus Exo 2 13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 13 2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. -Exodus Exo 2 13 3 Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem. b -Exodus Exo 2 13 4 Hodie egredimini mense novarum frugum. -Exodus Exo 2 13 5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Hevaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. -Exodus Exo 2 13 6 Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini. -Exodus Exo 2 13 7 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. -Exodus Exo 2 13 8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Aegypto. -Exodus Exo 2 13 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. -Exodus Exo 2 13 10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. -Exodus Exo 2 13 11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam: b -Exodus Exo 2 13 12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. -Exodus Exo 2 13 13 Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. -Exodus Exo 2 13 14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis. -Exodus Exo 2 13 15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. -Exodus Exo 2 13 16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto. -Exodus Exo 2 13 17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim quae vicina est: reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum. b -Exodus Exo 2 13 18 Sed circumduxit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Aegypti. -Exodus Exo 2 13 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum. -Exodus Exo 2 13 20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. -Exodus Exo 2 13 21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. -Exodus Exo 2 13 22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. -Exodus Exo 2 14 1 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 14 2 Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare. -Exodus Exo 2 14 3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum. -Exodus Exo 2 14 4a Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. -Exodus Exo 2 14 4b Feceruntque ita. -Exodus Exo 2 14 5 Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis? -Exodus Exo 2 14 6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. -Exodus Exo 2 14 7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit: et duces totius exercitus. -Exodus Exo 2 14 8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa. -Exodus Exo 2 14 9 Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. -Exodus Exo 2 14 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum, -Exodus Exo 2 14 11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto? -Exodus Exo 2 14 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. -Exodus Exo 2 14 13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. -Exodus Exo 2 14 14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. -Exodus Exo 2 14 15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur. b -Exodus Exo 2 14 16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum. -Exodus Exo 2 14 17 Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius. -Exodus Exo 2 14 18 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. -Exodus Exo 2 14 19 Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum -Exodus Exo 2 14 20 stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. -Exodus Exo 2 14 21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. -Exodus Exo 2 14 22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. -Exodus Exo 2 14 23 Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. b -Exodus Exo 2 14 24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, -Exodus Exo 2 14 25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. -Exodus Exo 2 14 26 Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum. -Exodus Exo 2 14 27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. -Exodus Exo 2 14 28 Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. -Exodus Exo 2 14 29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: -Exodus Exo 2 14 30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Aegyptiorum. -Exodus Exo 2 14 31 Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. b -Exodus Exo 2 15 1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. -Exodus Exo 2 15 2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. -Exodus Exo 2 15 3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus, -Exodus Exo 2 15 4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. -Exodus Exo 2 15 5 Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis. -Exodus Exo 2 15 6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum. -Exodus Exo 2 15 7 Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. -Exodus Exo 2 15 8 Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari. -Exodus Exo 2 15 9 Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. b -Exodus Exo 2 15 10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. -Exodus Exo 2 15 11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? -Exodus Exo 2 15 12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. -Exodus Exo 2 15 13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. b -Exodus Exo 2 15 14 Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. -Exodus Exo 2 15 15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. -Exodus Exo 2 15 16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. -Exodus Exo 2 15 17 Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae. -Exodus Exo 2 15 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra. -Exodus Exo 2 15 19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus. -Exodus Exo 2 15 20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, b -Exodus Exo 2 15 21 quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare. -Exodus Exo 2 15 22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. b -Exodus Exo 2 15 23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. -Exodus Exo 2 15 24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus? -Exodus Exo 2 15 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt: ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, -Exodus Exo 2 15 26 dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. -Exodus Exo 2 15 27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: et castrametati sunt juxta aquas. -Exodus Exo 2 16 1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti. -Exodus Exo 2 16 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. -Exodus Exo 2 16 3 Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? -Exodus Exo 2 16 4 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. -Exodus Exo 2 16 5 Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. -Exodus Exo 2 16 6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti, b -Exodus Exo 2 16 7 et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? -Exodus Exo 2 16 8 Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. -Exodus Exo 2 16 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israël: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum. -Exodus Exo 2 16 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube. -Exodus Exo 2 16 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 16 12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. -Exodus Exo 2 16 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. b -Exodus Exo 2 16 14 Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram. -Exodus Exo 2 16 15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. -Exodus Exo 2 16 16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis. -Exodus Exo 2 16 17 Feceruntque ita filii Israël: et collegerunt, alius plus, alius minus. -Exodus Exo 2 16 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. -Exodus Exo 2 16 19 Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane. -Exodus Exo 2 16 20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses. -Exodus Exo 2 16 21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. -Exodus Exo 2 16 22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. b -Exodus Exo 2 16 23 Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. -Exodus Exo 2 16 24 Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. -Exodus Exo 2 16 25 Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro. -Exodus Exo 2 16 26 Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. -Exodus Exo 2 16 27 Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. -Exodus Exo 2 16 28 Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? -Exodus Exo 2 16 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo. -Exodus Exo 2 16 30 Et sabbatizavit populus die septimo. -Exodus Exo 2 16 31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle. b -Exodus Exo 2 16 32 Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti. -Exodus Exo 2 16 33 Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, -Exodus Exo 2 16 34 sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. -Exodus Exo 2 16 35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. -Exodus Exo 2 16 36 Gomor autem decima pars est ephi. -Exodus Exo 2 17 1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. -Exodus Exo 2 17 2 Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? -Exodus Exo 2 17 3 Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? -Exodus Exo 2 17 4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me. -Exodus Exo 2 17 5 Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. -Exodus Exo 2 17 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: -Exodus Exo 2 17 7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? -Exodus Exo 2 17 8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. b -Exodus Exo 2 17 9 Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. -Exodus Exo 2 17 10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. -Exodus Exo 2 17 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. -Exodus Exo 2 17 12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. -Exodus Exo 2 17 13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. -Exodus Exo 2 17 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub caelo. -Exodus Exo 2 17 15 Aedificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: -Exodus Exo 2 17 16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. -Exodus Exo 2 18 1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Aegypto, -Exodus Exo 2 18 2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, -Exodus Exo 2 18 3 et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena; -Exodus Exo 2 18 4 alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. -Exodus Exo 2 18 5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. -Exodus Exo 2 18 6 Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. -Exodus Exo 2 18 7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, -Exodus Exo 2 18 8 narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et Aegyptiis propter Israël: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. -Exodus Exo 2 18 9 Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum. -Exodus Exo 2 18 10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Aegypti. -Exodus Exo 2 18 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. -Exodus Exo 2 18 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. -Exodus Exo 2 18 13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. b -Exodus Exo 2 18 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? -Exodus Exo 2 18 15 Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei: -Exodus Exo 2 18 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges ejus. +Exodus Exo 2 1 1 Hæc sunt nómina filiórum Israël qui ingréssi sunt in Ægýptum cum Jacob: sínguli cum dómibus suis introiérunt: +Exodus Exo 2 1 2 Ruben, Símeon, Levi, Judas, +Exodus Exo 2 1 3 Íssachar, Zábulon et Bénjamin, +Exodus Exo 2 1 4 Dan et Néphthali, Gad et Aser. +Exodus Exo 2 1 5 Erant ígitur omnes ánimæ eórum qui egréssi sunt de fémore Jacob, septuagínta: Joseph autem in Ægýpto erat. +Exodus Exo 2 1 6 Quo mórtuo, et univérsis frátribus ejus, omníque cognatióne illa, +Exodus Exo 2 1 7 fílii Israël crevérunt, et quasi germinántes multiplicáti sunt: ac roboráti nimis, implevérunt terram. +Exodus Exo 2 1 8 Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Joseph. +Exodus Exo 2 1 9 Et ait ad pópulum suum: Ecce, pópulus filiórum Israël multus, et fórtior nobis est. +Exodus Exo 2 1 10 Veníte, sapiénter opprimámus eum, ne forte multiplicétur: et si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis egrediátur de terra. +Exodus Exo 2 1 11 Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus: ædificaverúntque urbes tabernaculórum Pharaóni, Phithom et Ramésses. +Exodus Exo 2 1 12 Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur, et crescébant: +Exodus Exo 2 1 13 oderántque fílios Israël Ægýptii, et affligébant illudéntes eis, +Exodus Exo 2 1 14 atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris, omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur. +Exodus Exo 2 1 15 Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Séphora, áltera Phua, b +Exodus Exo 2 1 16 præcípiens eis: Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit: si másculus fúerit, interfícite eum: si fémina, reserváte. +Exodus Exo 2 1 17 Timuérunt autem obstetríces Deum, et non fecérunt juxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares. +Exodus Exo 2 1 18 Quibus ad se accersítis, rex ait: Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis? +Exodus Exo 2 1 19 Quæ respondérunt: Non sunt Hebrǽæ sicut ægýptiæ mulíeres: ipsæ enim obstetricándi habent sciéntiam, et priúsquam veniámus ad eas, páriunt. +Exodus Exo 2 1 20 Bene ergo fecit Deus obstetrícibus: et crevit pópulus, confortatúsque est nimis. +Exodus Exo 2 1 21 Et quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit eis domos. +Exodus Exo 2 1 22 Præcépit ergo Phárao omni pópulo suo, dicens: Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen projícite: quidquid feminíni, reserváte. +Exodus Exo 2 2 1 Egréssus est post haec vir de domo Levi: et accépit uxórem stirpis suæ. +Exodus Exo 2 2 2 Quæ concépit, et péperit fílium: et videns eum elegántem, abscóndit tribus ménsibus. +Exodus Exo 2 2 3 Cumque jam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam, et linívit eam bitúmine ac pice: posuítque intus infántulum, et expósuit eum in carécto ripæ flúminis, +Exodus Exo 2 2 4 stante procul soróre ejus, et consideránte evéntum rei. +Exodus Exo 2 2 5 Ecce autem descendébat fília Pharaónis ut lavarétur in flúmine: et puéllæ ejus gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis: et allátam +Exodus Exo 2 2 6 apériens, cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta ejus, ait: De infántibus Hebræórum est hic. +Exodus Exo 2 2 7 Cui soror púeri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulíerem hebrǽam, quæ nutríre possit infántulum? +Exodus Exo 2 2 8 Respóndit: Vade. Perréxit puélla et vocávit matrem suam. +Exodus Exo 2 2 9 Ad quam locúta fília Pharaónis: Áccipe, ait, púerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercédem tuam. Suscépit múlier, et nutrívit púerum: adultúmque trádidit fíliæ Pharaónis. +Exodus Exo 2 2 10 Quem illa adoptávit in locum fílii, vocavítque nomen ejus Móyses, dicens: Quia de aqua tuli eum. +Exodus Exo 2 2 11 In diébus illis postquam créverat Móyses, egréssus est ad fratres suos: vidítque afflictiónem eórum, et virum ægýptium percutiéntem quemdam de Hebrǽis frátribus suis. b +Exodus Exo 2 2 12 Cumque circumspexísset huc atque illuc, et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo. +Exodus Exo 2 2 13 Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes: dixítque ei qui faciébat injúriam: Quare pércutis próximum tuum? +Exodus Exo 2 2 14 Qui respóndit: Quis te constítuit príncipem et júdicem super nos? num occídere me tu vis, sicut heri occidísti Ægýptium? Tímuit Móyses, et ait: Quómodo palam factum est verbum istud? +Exodus Exo 2 2 15 Audivítque Phárao sermónem hunc, et quærébat occídere Móysen: qui fúgiens de conspéctu ejus, morátus est in terra Mádian, et sedit juxta púteum. +Exodus Exo 2 2 16 Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam: et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui. +Exodus Exo 2 2 17 Supervenére pastóres, et ejecérunt eas: surrexítque Móyses, et defénsis puéllis, adaquávit oves eárum. +Exodus Exo 2 2 18 Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velócius venístis sólito? +Exodus Exo 2 2 19 Respondérunt: Vir ægýptius liberávit nos de manu pastórum: ínsuper et hausit aquam nobíscum, potúmque dedit óvibus. +Exodus Exo 2 2 20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisístis hóminem? vocáte eum ut cómedat panem. +Exodus Exo 2 2 21 Jurávit ergo Móyses quod habitáret cum eo. Accepétque Séphoram fíliam ejus uxórem: b +Exodus Exo 2 2 22 quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam, dicens: Ádvena fui in terra aliéna. Álterum vero péperit, quem vocávit Eliézer, dicens: Deus enim patris mei adjútor meus erípuit me de manu Pharaónis. +Exodus Exo 2 2 23 Post multum vero témpore mórtuus est rex Ægýpti: et ingemiscéntes fílii Israël, propter ópera vociferáti sunt: ascendítque clamor eórum ad Deum ab opéribus. b +Exodus Exo 2 2 24 Et audívit gémitum eórum, ac recordátus est fœ́deris quod pépigit cum Ábraham, Ísaac et Jacob. +Exodus Exo 2 2 25 Et respéxit Dóminus fílios Israël et cognóvit eos. +Exodus Exo 2 3 1 Móyses autem pascébat oves Jethro sóceri sui sacerdótis Mádian: cumque minásset gregem ad interióra desérti, venit ad montem Dei Horeb. +Exodus Exo 2 3 2 Apparuítque ei Dóminus in flamma ignis de médio rubi: et vidébat quod rubus ardéret, et non comburerétur. +Exodus Exo 2 3 3 Dixit ergo Móyses: Vadam, et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus. +Exodus Exo 2 3 4 Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum de médio rubi, et ait: Móyses, Móyses. Qui respóndit: Adsum. +Exodus Exo 2 3 5 At ille: Ne apprópies, inquit, huc: solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. +Exodus Exo 2 3 6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob. Abscóndit Móyses fáciem suam: non enim audébat aspícere contra Deum. b +Exodus Exo 2 3 7 Cui ait Dóminus: Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto, et clamórem ejus audívi propter durítiam eórum qui præsunt opéribus: +Exodus Exo 2 3 8 et sciens dolórem ejus, descéndi ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum, et edúcam de terra illa in terram bonam, et spatiósam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi. +Exodus Exo 2 3 9 Clamor ergo filiórum Israël venit ad me: vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur. +Exodus Exo 2 3 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israël, de Ægýpto. +Exodus Exo 2 3 11 Dixítque Móyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaónem, et edúcam fílios Israël de Ægýpto? b +Exodus Exo 2 3 12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habébis signum, quod míserim te: cum edúxeris pópulum meum de Ægýpto, immolábis Deo super montem istum. +Exodus Exo 2 3 13 Ait Móyses ad Deum: Ecce ego vadam ad fílios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis? +Exodus Exo 2 3 14 Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fíliis Israël: Qui est, misit me ad vos. +Exodus Exo 2 3 15 Dixítque íterum Deus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem. +Exodus Exo 2 3 16 Vade, et cóngrega senióres Israël, et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, dicens: Vísitans visitávi vos: et vidi ómnia quæ accidérunt vobis in Ægýpto. b +Exodus Exo 2 3 17 Et dixi ut edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle. +Exodus Exo 2 3 18 Et áudient vocem tuam: ingredierísque tu, et senióres Israël, ad regem Ægýpti, et dices ad eum: Dóminus Deus Hebræórum vocávit nos: íbimus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro. +Exodus Exo 2 3 19 Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti ut eátis nisi per manum válidam. +Exodus Exo 2 3 20 Exténdam enim manum meam, et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eórum: post haec dimíttet vos. +Exodus Exo 2 3 21 Dabóque grátiam pópulo huic coram Ægýptiis: et cum egrediémini, non exíbitis vácui: +Exodus Exo 2 3 22 sed postulábit múlier a vicína sua et ab hóspita sua, vasa argéntea et áurea, ac vestes: ponetísque eas super fílios et fílias vestras, et spoliábitis Ægýptum. +Exodus Exo 2 4 1 Respóndens Móyses ait: Non credent mihi, neque áudient vocem meam, sed dicent: Non appáruit tibi Dóminus. +Exodus Exo 2 4 2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respóndit: Virga. +Exodus Exo 2 4 3 Dixítque Dóminus: Prójice eam in terram. Projécit, et versa est in cólubrum, ita ut fúgeret Móyses. +Exodus Exo 2 4 4 Dixítque Dóminus: Exténde manum tuam, et apprehénde caudam ejus. Exténdit, et ténuit, versáque est in virgam. +Exodus Exo 2 4 5 Ut credant, inquit, quod apparúerit tibi Dóminus Deus patrum suórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob. +Exodus Exo 2 4 6 Dixítque Dóminus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misísset in sinum, prótulit leprósam instar nivis. +Exodus Exo 2 4 7 Rétrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retráxit, et prótulit íterum, et erat símilis carni réliquæ. +Exodus Exo 2 4 8 Si non credíderint, inquit, tibi, neque audíerint sermónem signi prióris, credent verbo signi sequéntis. +Exodus Exo 2 4 9 Quod si nec duóbus quidem his signis credíderint, neque audíerint vocem tuam: sume aquam flúminis, et effúnde eam super áridam, et quidquid háuseris de flúvio, vertétur in sánguinem. +Exodus Exo 2 4 10 Ait Móyses: Óbsecro, Dómine, non sum éloquens ab heri et nudiustértius: et ex quo locútus es ad servum tuum, impeditióris et tardióris linguæ sum. b +Exodus Exo 2 4 11 Dixit Dóminus ad eum: Quis fecit os hóminis? aut quis fabricátus est mutum et surdum, vidéntem et cæcum? nonne ego? +Exodus Exo 2 4 12 Perge, ígitur, et ego ero in ore tuo: docebóque te quid loquáris. +Exodus Exo 2 4 13 At ille: Óbsecro, inquit, Dómine, mitte quem missúrus es. +Exodus Exo 2 4 14 Irátus Dóminus in Móysen, ait: Áaron frater tuus Levítes, scio quod éloquens sit: ecce ipse egréditur in occúrsum tuum, vidénsque te lætábitur corde. +Exodus Exo 2 4 15 Lóquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illíus, et osténdam vobis quid ágere debeátis. +Exodus Exo 2 4 16 Ipse loquétur pro te ad pópulum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pértinent. +Exodus Exo 2 4 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua factúrus es signa. +Exodus Exo 2 4 18 Ábiit Móyses, et revérsus est ad Jethro sócerum suum, dixítque ei: Vadam et revértar ad fratres meos in Ægýptum, ut vídeam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace. b +Exodus Exo 2 4 19 Dixit ergo Dóminus ad Móysen in Mádian: Vade, et revértere in Ægýptum, mórtui sunt enim omnes qui quærébant ánimam tuam. +Exodus Exo 2 4 20 Tulit ergo Móyses uxórem suam, et fílios suos, et impósuit eos super ásinum: reversúsque est in Ægýptum, portans virgam Dei in manu sua. +Exodus Exo 2 4 21 Dixítque ei Dóminus reverténti in Ægýptum: Vide ut ómnia osténta quæ pósui in manu tua, fácias coram Pharaóne: ego indurábo cor ejus, et non dimíttet pópulum. +Exodus Exo 2 4 22 Dicésque ad eum: Hæc dicit Dóminus: Fílius meus primogénitus Israël. +Exodus Exo 2 4 23 Dixi tibi: Dimítte fílium meum ut sérviat mihi; et noluísti dimíttere eum: ecce ego interfíciam fílium tuum primogénitum. +Exodus Exo 2 4 24 Cumque esset in itínere, in diversório occúrrit ei Dóminus, et volébat occídere eum. b +Exodus Exo 2 4 25 Tulit idcírco Séphora acutíssimam petram, et circumcídit præpútium fílii sui, tetigítque pedes ejus, et ait: Sponsus sánguinum tu mihi es. +Exodus Exo 2 4 26 Et dimísit eum postquam díxerat: Sponsus sánguinum ob circumcisiónem. +Exodus Exo 2 4 27 Dixit autem Dóminus ad Áaron: Vade in occúrsum Móysi in desértum. Qui perréxit óbviam ei in montem Dei, et osculátus est eum. b +Exodus Exo 2 4 28 Narravítque Móyses Áaron ómnia verba Dómini quibus míserat eum, et signa quæ mandáverat. +Exodus Exo 2 4 29 Venerúntque simul, et congregavérunt cunctos senióres filiórum Israël. +Exodus Exo 2 4 30 Locutúsque est Áaron ómnia verba quæ díxerat Dóminus ad Móysen: et fecit signa coram pópulo, +Exodus Exo 2 4 31 et crédidit pópulus. Audierúntque quod visitásset Dóminus fílios Israël, et respexísset afflictiónem illórum: et proni adoravérunt. +Exodus Exo 2 5 1 Post haec ingréssi sunt Móyses et Áaron, et dixérunt Pharaóni: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto. +Exodus Exo 2 5 2 At ille respóndit: Quis est Dóminus, ut áudiam vocem ejus, et dimíttam Israël? néscio Dóminum, et Israël non dimíttam. +Exodus Exo 2 5 3 Dixerúntque: Deus Hebræórum vocávit nos, ut eámus viam trium diérum in solitúdinem, et sacrificémus Dómino Deo nostro: ne forte áccidat nobis pestis aut gládius. +Exodus Exo 2 5 4 Ait ad eos rex Ægýpti: Quare Móyses et Áaron sollicitátis pópulum ab opéribus suis? ite ad ónera vestra. +Exodus Exo 2 5 5 Dixítque Phárao: Multus est pópulus terræ: vidétis quod turba succréverit: quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus? b +Exodus Exo 2 5 6 Præcépit ergo in die illo præféctis óperum et exactóribus pópuli, dicens: +Exodus Exo 2 5 7 Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres, sicut prius: sed ipsi vadant, et cólligant stípulas. +Exodus Exo 2 5 8 Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos, nec minuétis quidquam: vacant enim, et idcírco vociferántur, dicéntes: Eámus, et sacrificémus Deo nostro. +Exodus Exo 2 5 9 Opprimántur opéribus, et éxpleant ea: ut non acquiéscant verbis mendácibus. +Exodus Exo 2 5 10 Ígitur egréssi præfécti óperum et exactóres ad pópulum, dixérunt: Sic dicit Phárao: Non do vobis páleas: b +Exodus Exo 2 5 11 ite, et collígite sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro. +Exodus Exo 2 5 12 Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas. +Exodus Exo 2 5 13 Præfécti quoque óperum instábant, dicéntes: Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis quando dabántur vobis páleæ. +Exodus Exo 2 5 14 Flagellatíque sunt qui prǽerant opéribus filiórum Israël, ab exactóribus Pharaónis, dicéntibus: Quare non implétis mensúram láterum sicut prius, nec heri, nec hódie? +Exodus Exo 2 5 15 Venerúntque præpósiti filiórum Israël, et vociferáti sunt ad Pharaónem dicéntes: Cur ita agis contra servos tuos? +Exodus Exo 2 5 16 páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur: en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et injúste ágitur contra pópulum tuum. +Exodus Exo 2 5 17 Qui ait: Vacátis ótio, et idcírco dícitis: Eámus, et sacrificémus Dómino. +Exodus Exo 2 5 18 Ite ergo, et operámini: páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum. +Exodus Exo 2 5 19 Videbántque se præpósiti filiórum Israël in malo, eo quod dicerétur eis: Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies. b +Exodus Exo 2 5 20 Occurrerúntque Móysi et Áaron, qui stabant ex advérso, egrediéntibus a Pharaóne: +Exodus Exo 2 5 21 et dixérunt ad eos: Vídeat Dóminus et júdicet, quóniam fœtére fecístis odórem nostrum coram Pharaóne et servis ejus, et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos. +Exodus Exo 2 5 22 Reversúsque est Móyses ad Dóminum, et ait: Dómine, cur afflixísti pópulum istum? quare misísti me? +Exodus Exo 2 5 23 ex eo enim quo ingréssus sum ad Pharaónem ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum: et non liberásti eos. +Exodus Exo 2 6 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Nunc vidébis quæ factúrus sim Pharaóni: per manum enim fortem dimíttet eos, et in manu robústa ejíciet illos de terra sua. +Exodus Exo 2 6 2 Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: Ego Dóminus b +Exodus Exo 2 6 3 qui appárui Ábraham, Ísaac et Jacob in Deo omnipoténte: et nomen meum Adonái non indicávi eis. +Exodus Exo 2 6 4 Pepigíque fœdus cum eis, ut darem eis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ. +Exodus Exo 2 6 5 Ego audívi gémitum filiórum Israël, quo Ægýptii oppressérunt eos: et recordátus sum pacti mei. +Exodus Exo 2 6 6 Ídeo dic fíliis Israël: Ego Dóminus qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et éruam de servitúte, ac rédimam in bráchio excélso et judíciis magnis. +Exodus Exo 2 6 7 Et assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus: et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum, +Exodus Exo 2 6 8 et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam ut darem eam Ábraham, Ísaac et Jacob: dabóque illam vobis possidéndam. Ego Dóminus. +Exodus Exo 2 6 9 Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israël: qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus, et opus duríssimum. +Exodus Exo 2 6 10 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 6 11 Ingrédere, et lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israël de terra sua. +Exodus Exo 2 6 12 Respóndit Móyses coram Dómino: Ecce fílii Israël non áudiunt me: et quómodo áudiet Phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis? +Exodus Exo 2 6 13 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, et dedit mandátum ad fílios Israël, et ad Pharaónem regem Ægýpti ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti. b +Exodus Exo 2 6 14 Isti sunt príncipes domórum per famílias suas. Fílii Ruben primogéniti Israélis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: +Exodus Exo 2 6 15 hae cognatiónes Ruben. Fílii Símeon: Jámuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul fílius Chananítidis: hae progénies Símeon. +Exodus Exo 2 6 16 Et haec nómina filiórum Levi per cognatiónes suas: Gerson, et Caath, et Merári. Anni autem vitæ Levi fuérunt centum trigínta septem. +Exodus Exo 2 6 17 Fílii Gerson: Lobni et Sémei, per cognatiónes suas. +Exodus Exo 2 6 18 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel; anni quoque vitæ Caath, centum trigínta tres. +Exodus Exo 2 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi: hae cognatiónes Levi per famílias suas. +Exodus Exo 2 6 20 Accépit autem Amram uxórem Jóchabed patruélem suam: quæ péperit ei Áaron et Móysen. Fuerúntque anni vitæ Amram, centum trigínta septem. b +Exodus Exo 2 6 21 Fílii quoque Ísaar: Core, et Nepheg, et Zechri. +Exodus Exo 2 6 22 Fílii quoque Óziel: Misaël, et Elísaphan, et Sethri. +Exodus Exo 2 6 23 Accépit autem Áaron uxórem Elísabeth fíliam Amínadab, sorórem Naháson, quæ péperit ei Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar. +Exodus Exo 2 6 24 Fílii quoque Core: Aser, et Élcana, et Abíasaph: hae sunt cognatiónes Coritárum. +Exodus Exo 2 6 25 At vero Eleázar fílius Áaron accépit uxórem de filiábus Phútiel: quæ péperit ei Phínees. Hi sunt príncipes familiárum Leviticárum per cognatiónes suas. +Exodus Exo 2 6 26 Iste est Áaron et Móyses, quibus præcépit Dóminus ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas. b +Exodus Exo 2 6 27 Hi sunt, qui loquúntur ad Pharaónem regem Ægýpti, ut edúcant fílios Israël de Ægýpto: iste est Móyses et Áaron, +Exodus Exo 2 6 28 in die qua locútus est Dóminus ad Móysen, in terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 6 29 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Ego Dóminus: lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ómnia quæ ego loquor tibi. +Exodus Exo 2 6 30 Et ait Móyses coram Dómino: En incircumcísus lábiis sum, quómodo áudiet me Phárao? +Exodus Exo 2 7 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce constítui te Deum Pharaónis: et Áaron frater tuus erit prophéta tuus. +Exodus Exo 2 7 2 Tu loquéris ei ómnia quæ mando tibi: et ille loquétur ad Pharaónem, ut dimíttat fílios Israël de terra sua. +Exodus Exo 2 7 3 Sed ego indurábo cor ejus, et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti, +Exodus Exo 2 7 4 et non áudiet vos: immittámque manum meam super Ægýptum, et edúcam exércitum et pópulum meum fílios Israël de terra Ægýpti per judícia máxima. +Exodus Exo 2 7 5 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus qui exténderim manum meam super Ægýptum, et edúxerim fílios Israël de médio eórum. +Exodus Exo 2 7 6 Fecit ítaque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: ita egérunt. +Exodus Exo 2 7 7 Erat autem Móyses octogínta annórum, et Áaron octogínta trium, quando locúti sunt ad Pharaónem. +Exodus Exo 2 7 8 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: b +Exodus Exo 2 7 9 Cum díxerit vobis Phárao, Osténdite signa: dices ad Áaron: Tolle virgam tuam, et prójice eam coram Pharaóne, ac vertétur in cólubrum. +Exodus Exo 2 7 10 Ingréssi ítaque Móyses et Áaron ad Pharaónem, fecérunt sicut præcéperat Dóminus: tulítque Áaron virgam coram Pharaóne et servis ejus, quæ versa est in cólubrum. +Exodus Exo 2 7 11 Vocávit autem Phárao sapiéntes et maléficos: et fecérunt étiam ipsi per incantatiónes ægyptíacas et arcána quædam simíliter. +Exodus Exo 2 7 12 Projecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in dracónes: sed devorávit virga Áaron virgas eórum. +Exodus Exo 2 7 13 Induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. +Exodus Exo 2 7 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingravátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum. b +Exodus Exo 2 7 15 Vade ad eum mane, ecce egrediétur ad aquas: et stabis in occúrsum ejus super ripam flúminis: et virgam quæ convérsa est in dracónem, tolles in manu tua. +Exodus Exo 2 7 16 Dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto: et usque ad præsens audíre noluísti. +Exodus Exo 2 7 17 Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus: ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis, et vertétur in sánguinem. +Exodus Exo 2 7 18 Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et affligéntur Ægýptii bibéntes aquam flúminis. +Exodus Exo 2 7 19 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Tolle virgam tuam, et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, et super flúvios eórum, et rivos ac palúdes, et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem: et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis. +Exodus Exo 2 7 20 Fecerúntque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: et élevans virgam percússit aquam flúminis coram Pharaóne et servis ejus: quæ versa est in sánguinem. +Exodus Exo 2 7 21 Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt: computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis, et fuit sanguis in tota terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 7 22 Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis: et indurátum est cor Pharaónis, nec audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. +Exodus Exo 2 7 23 Avertítque se, et ingréssus est domum suam, nec appósuit cor étiam hac vice. +Exodus Exo 2 7 24 Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam ut bíberent: non enim póterant bíbere de aqua flúminis. +Exodus Exo 2 7 25 Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium. +Exodus Exo 2 8 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi: +Exodus Exo 2 8 2 sin autem nolúeris dimíttere, ecce ego percútiam omnes términos tuos ranis, +Exodus Exo 2 8 3 et ebúlliet flúvius ranas: quæ ascéndent, et ingrediéntur domum tuam, et cubículum léctuli tui, et super stratum tuum, et in domos servórum tuórum, et in pópulum tuum, et in furnos tuos, et in relíquias cibórum tuórum: +Exodus Exo 2 8 4 et ad te, et ad pópulum tuum, et ad omnes servos tuos intrábunt ranæ. +Exodus Exo 2 8 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Exténde manum tuam super flúvios ac super rivos et palúdes, et educ ranas super terram Ægýpti. +Exodus Exo 2 8 6 Et exténdit Áaron manum super aquas Ægýpti, et ascendérunt ranæ, operuerúntque terram Ægýpti. +Exodus Exo 2 8 7 Fecérunt autem et maléfici per incantatiónes suas simíliter, eduxerúntque ranas super terram Ægýpti. +Exodus Exo 2 8 8 Vocávit autem Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Oráte Dóminum ut áuferat ranas a me et a pópulo meo, et dimíttam pópulum ut sacríficet Dómino. b +Exodus Exo 2 8 9 Dixítque Móyses ad Pharaónem: Constítue mihi quando déprecer pro te, et pro servis tuis, et pro pópulo tuo, ut abigántur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remáneant. +Exodus Exo 2 8 10 Qui respóndit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum fáciam: ut scias quóniam non est sicut Dóminus Deus noster. +Exodus Exo 2 8 11 Et recédent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remanébunt. +Exodus Exo 2 8 12 Egressíque sunt Móyses et Áaron a Pharaóne: et clamávit Móyses ad Dóminum pro sponsióne ranárum quam condíxerat Pharaóni. +Exodus Exo 2 8 13 Fecítque Dóminus juxta verbum Móysi: et mórtuæ sunt ranæ de dómibus, et de villis, et de agris. +Exodus Exo 2 8 14 Congregaverúntque eas in imménsos ággeres, et compútruit terra. +Exodus Exo 2 8 15 Videns autem Phárao quod data esset réquies, ingravávit cor suum, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. b +Exodus Exo 2 8 16 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad Áaron: Exténde virgam tuam, et pércute púlverem terræ: et sint scíniphes in univérsa terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 8 17 Fecerúntque ita. Et exténdit Áaron manum, virgam tenens: percussítque púlverem terræ, et facti sunt scíniphes in homínibus, et in juméntis: omnis pulvis terræ versus est in scíniphes per totam terram Ægýpti. +Exodus Exo 2 8 18 Fecerúntque simíliter maléfici incantatiónibus suis, ut edúcerent scíniphes, et non potuérunt: erántque scíniphes tam in homínibus quam in juméntis. +Exodus Exo 2 8 19 Et dixérunt maléfici ad Pharaónem: Dígitus Dei est hic; induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos sicut præcéperat Dóminus. +Exodus Exo 2 8 20 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Consúrge dilúculo, et sta coram Pharaóne: egrediétur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. b +Exodus Exo 2 8 21 Quod si non dimíseris eum, ecce ego immíttam in te, et in servos tuos, et in pópulum tuum, et in domos tuas, omne genus muscárum: et implebúntur domus Ægyptiórum muscis divérsi géneris, et univérsa terra in qua fúerint. +Exodus Exo 2 8 22 Faciámque mirábilem in die illa terram Gessen, in qua pópulus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quóniam ego Dóminus in médio terræ. +Exodus Exo 2 8 23 Ponámque divisiónem inter pópulum meum et pópulum tuum: cras erit signum istud. +Exodus Exo 2 8 24 Fecítque Dóminus ita. Et venit musca gravíssima in domos Pharaónis et servórum ejus, et in omnem terram Ægýpti: corruptáque est terra ab hujuscémodi muscis. +Exodus Exo 2 8 25 Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et ait eis: Ite et sacrificáte Deo vestro in terra hac. b +Exodus Exo 2 8 26 Et ait Móyses: Non potest ita fíeri: abominatiónes enim Ægyptiórum immolábimus Dómino Deo nostro: quod si mactavérimus ea quæ colunt Ægýptii coram eis, lapídibus nos óbruent. +Exodus Exo 2 8 27 Viam trium diérum pergémus in solitúdinem: et sacrificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis. +Exodus Exo 2 8 28 Dixítque Phárao: Ego dimíttam vos ut sacrificétis Dómino Deo vestro in desérto: verúmtamen lóngius ne abeátis, rogáte pro me. +Exodus Exo 2 8 29 At ait Móyses: Egréssus a te, orábo Dóminum: et recédet musca a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus cras: verúmtamen noli ultra fállere, ut non dimíttas pópulum sacrificáre Dómino. +Exodus Exo 2 8 30 Egressúsque Móyses a Pharaóne, orávit Dóminum. +Exodus Exo 2 8 31 Qui fecit juxta verbum illíus, et ábstulit muscas a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus: non supérfuit ne una quidem. +Exodus Exo 2 8 32 Et ingravátum est cor Pharaónis, ita ut nec hac quidem vice dimítteret pópulum. +Exodus Exo 2 9 1 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et lóquere ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. +Exodus Exo 2 9 2 Quod si adhuc rénuis, et rétines eos, +Exodus Exo 2 9 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et ásinos, et camélos, et boves, et oves, pestis valde gravis. +Exodus Exo 2 9 4 Et fáciet Dóminus mirábile inter possessiónes Israël et possessiónes Ægyptiórum, ut nihil omníno péreat ex eis quæ pértinent ad fílios Israël. +Exodus Exo 2 9 5 Constituítque Dóminus tempus, dicens: Cras fáciet Dóminus verbum istud in terra. +Exodus Exo 2 9 6 Fecit ergo Dóminus verbum hoc áltera die: mortuáque sunt ómnia animántia Ægyptiórum; de animálibus vero filiórum Israël, nihil omníno périit. +Exodus Exo 2 9 7 Et misit Phárao ad vidéndum: nec erat quidquam mórtuum de his quæ possidébat Israël. Ingravatúmque est cor Pharaónis, et non dimísit pópulum. +Exodus Exo 2 9 8 Et dixit Dóminus ad Móysen et Áaron: Tóllite plenas manus cíneris de camíno, et spargat illum Móyses in cælum coram Pharaóne. b +Exodus Exo 2 9 9 Sitque pulvis super omnem terram Ægýpti: erunt enim in homínibus et juméntis úlcera, et vesícæ turgéntes in univérsa terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 9 10 Tulerúntque cínerem de camíno, et stetérunt coram Pharaóne, et sparsit illum Móyses in cælum: factáque sunt úlcera vesicárum turgéntium in homínibus et juméntis: +Exodus Exo 2 9 11 nec póterant maléfici stare coram Móyse propter úlcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 9 12 Induravítque Dóminus cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut locútus est Dóminus ad Móysen. +Exodus Exo 2 9 13 Dixítque Dóminus ad Móysen: Mane consúrge, et sta coram Pharaóne, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. b +Exodus Exo 2 9 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super pópulum tuum: ut scias quod non sit símilis mei in omni terra. +Exodus Exo 2 9 15 Nunc enim exténdens manum percútiam te, et pópulum tuum peste, peribísque de terra. +Exodus Exo 2 9 16 Idcírco autem pósui te, ut osténdam in te fortitúdinem meam, et narrétur nomen meum in omni terra. +Exodus Exo 2 9 17 Adhuc rétines pópulum meum, et non vis dimíttere eum? +Exodus Exo 2 9 18 En pluam cras hac ipsa hora grándinem multam nimis, qualis non fuit in Ægýpto a die qua fundáta est, usque in præsens tempus. +Exodus Exo 2 9 19 Mitte ergo jam nunc, et cóngrega juménta tua, et ómnia quæ habes in agro: hómines enim, et juménta, et univérsa quæ invénta fúerint foris, nec congregáta de agris, ceciderítque super ea grando, moriéntur. +Exodus Exo 2 9 20 Qui tímuit verbum Dómini de servis Pharaónis, facit confúgere servos suos et juménta in domos: +Exodus Exo 2 9 21 qui autem negléxit sermónem Dómini, dimísit servos suos et juménta in agris. +Exodus Exo 2 9 22 Et dixit Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum, ut fiat grando in univérsa terra Ægýpti super hómines, et super juménta, et super omnem herbam agri in terra Ægýpti. b +Exodus Exo 2 9 23 Extendítque Móyses virgam in cælum, et Dóminus dedit tonítrua, et grándinem, ac discurréntia fúlgura super terram: pluítque Dóminus grándinem super terram Ægýpti. +Exodus Exo 2 9 24 Et grando et ignis mista páriter ferebántur: tantǽque fuit magnitúdinis, quanta ante numquam appáruit in univérsa terra Ægýpti ex quo gens illa cóndita est. +Exodus Exo 2 9 25 Et percússit grando in omni terra Ægýpti cuncta quæ fuérunt in agris, ab hómine usque ad juméntum: cunctámque herbam agri percússit grando, et omne lignum regiónis confrégit. +Exodus Exo 2 9 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant fílii Israël, grando non cécidit. +Exodus Exo 2 9 27 Misítque Phárao, et vocávit Móysen et Áaron, dicens ad eos: Peccávi étiam nunc: Dóminus justus; ego et pópulus meus, ímpii. b +Exodus Exo 2 9 28 Oráte Dóminum ut désinant tonítrua Dei, et grando: ut dimíttam vos, et nequáquam hic ultra maneátis. +Exodus Exo 2 9 29 Ait Móyses: Cum egréssus fúero de urbe, exténdam palmas meas ad Dóminum, et cessábunt tonítrua, et grando non erit, ut scias quia Dómini est terra: +Exodus Exo 2 9 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeátis Dóminum Deum. +Exodus Exo 2 9 31 Linum ergo et hórdeum læsum est, eo quod hórdeum esset virens, et linum jam follículos germináret: +Exodus Exo 2 9 32 tríticum autem et far non sunt læsa, quia serótina erant. +Exodus Exo 2 9 33 Egressúsque Móyses a Pharaóne ex urbe, teténdit manus ad Dóminum: et cessavérunt tonítrua et grando, nec ultra stillávit plúvia super terram. +Exodus Exo 2 9 34 Videns autem Phárao quod cessásset plúvia, et grando, et tonítrua, auxit peccátum: +Exodus Exo 2 9 35 et ingravátum est cor ejus, et servórum illíus, et indurátum nimis: nec dimísit fílios Israël, sicut præcéperat Dóminus per manum Móysi. +Exodus Exo 2 10 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem: ego enim indurávi cor ejus, et servórum illíus, ut fáciam signa mea haec in eo: +Exodus Exo 2 10 2 et narres in áuribus fílii tui, et nepótum tuórum, quóties contríverim Ægýptios, et signa mea fécerim in eis: et sciátis quia ego Dóminus. +Exodus Exo 2 10 3 Introiérunt ergo Móyses et Áaron ad Pharaónem, et dixérunt ei: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Úsquequo non vis súbjici mihi? dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi. +Exodus Exo 2 10 4 Sin autem resístis, et non vis dimíttere eum: ecce ego indúcam cras locústam in fines tuos: +Exodus Exo 2 10 5 quæ opériat superfíciem terræ, ne quidquam ejus appáreat, sed comedátur quod resíduum fúerit grándini: corródet enim ómnia ligna quæ gérminant in agris. +Exodus Exo 2 10 6 Et implébunt domos tuas, et servórum tuórum, et ómnium Ægyptiórum, quantam non vidérunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præséntem diem. Avertítque se, et egréssus est a Pharaóne. +Exodus Exo 2 10 7 Dixérunt autem servi Pharaónis ad eum: Úsquequo patiémur hoc scándalum? dimítte hómines, ut sacríficent Dómino Deo suo; nonne vides quod períerit Ægýptus? b +Exodus Exo 2 10 8 Revocaverúntque Móysen et Áaron ad Pharaónem: qui dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino Deo vestro: quinam sunt qui itúri sunt? +Exodus Exo 2 10 9 Ait Móyses: Cum párvulis nostris, et senióribus pergémus, cum fíliis et filiábus, cum óvibus et arméntis: est enim solémnitas Dómini Dei nostri. +Exodus Exo 2 10 10 Et respóndit Phárao: Sic Dóminus sit vobíscum, quómodo ego dimíttam vos, et párvulos vestros, cui dúbium est quod péssime cogitétis? +Exodus Exo 2 10 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificáte Dómino: hoc enim et ipsi petístis. Statímque ejécti sunt de conspéctu Pharaónis. +Exodus Exo 2 10 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super terram Ægýpti ad locústam, ut ascéndat super eam, et dévoret omnem herbam quæ resídua fúerit grándini. b +Exodus Exo 2 10 13 Et exténdit Móyses virgam super terram Ægýpti: et Dóminus indúxit ventum uréntem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levávit locústas. +Exodus Exo 2 10 14 Quæ ascendérunt super univérsam terram Ægýpti: et sedérunt in cunctis fínibus Ægyptiórum innumerábiles, quales ante illud tempus non fúerant, nec póstea futúræ sunt. +Exodus Exo 2 10 15 Operuerúntque univérsam superfíciem terræ, vastántes ómnia. Devoráta est ígitur herba terræ, et quidquid pomórum in arbóribus fuit, quæ grando dimíserat: nihílque omníno virens relíctum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægýpto. +Exodus Exo 2 10 16 Quam ob rem festínus Phárao vocávit Móysen et Áaron, et dixit eis: Peccávi in Dóminum Deum vestrum, et in vos. +Exodus Exo 2 10 17 Sed nunc dimíttite peccátum mihi étiam hac vice, et rogáte Dóminum Deum vestrum, ut áuferat a me mortem istam. +Exodus Exo 2 10 18 Egressúsque Móyses de conspéctu Pharaónis, orávit Dóminum. +Exodus Exo 2 10 19 Qui flare fecit ventum ab occidénte vehementíssimum, et arréptam locústam projécit in mare Rubrum: non remánsit ne una quidem in cunctis fínibus Ægýpti. +Exodus Exo 2 10 20 Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël. b +Exodus Exo 2 10 21 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum: et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ, ut palpári queant. +Exodus Exo 2 10 22 Extendítque Móyses manum in cælum: et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus. +Exodus Exo 2 10 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicúmque autem habitábant fílii Israël, lux erat. +Exodus Exo 2 10 24 Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino: oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum. +Exodus Exo 2 10 25 Ait Móyses: Hóstias quoque et holocáusta dabis nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro. +Exodus Exo 2 10 26 Cuncti greges pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula: quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri: præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus. +Exodus Exo 2 10 27 Indurávit autem Dóminus cor Pharaónis, et nóluit dimíttere eos. b +Exodus Exo 2 10 28 Dixítque Phárao ad Móysen: Recéde a me, et cave ne ultra vídeas fáciem meam: quocúmque die apparúeris mihi, moriéris. +Exodus Exo 2 10 29 Respóndit Móyses: Ita fiet ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam. +Exodus Exo 2 11 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Adhuc una plaga tangam Pharaónem et Ægýptum, et post haec dimíttet vos, et exíre compéllet. +Exodus Exo 2 11 2 Dices ergo omni plebi ut póstulet vir ab amíco suo, et múlier a vicína sua, vasa argéntea et áurea. +Exodus Exo 2 11 3a Dabit autem Dóminus grátiam pópulo suo coram Ægýptiis. +Exodus Exo 2 11 3b Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis Pharaónis et omni pópulo. +Exodus Exo 2 11 4 Et ait: Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum: +Exodus Exo 2 11 5 et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito Pharaónis, qui sedet in sólio ejus, usque ad primogénitum ancíllæ quæ est ad molam, et ómnia primogénita jumentórum. +Exodus Exo 2 11 6 Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit, nec póstea futúrus est. +Exodus Exo 2 11 7 Apud omnes autem fílios Israël non mútiet canis ab hómine usque ad pecus: ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israël. +Exodus Exo 2 11 8 Descendéntque omnes servi tui isti ad me, et adorábunt me, dicéntes: Egrédere tu, et omnis pópulus qui subjéctus est tibi: post haec egrediémur. +Exodus Exo 2 11 9 Et exívit a Pharaóne irátus nimis. Dixit autem Dóminus ad Móysen: Non áudiet vos Phárao ut multa signa fiant in terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 11 10 Móyses autem et Áaron fecérunt ómnia osténta, quæ scripta sunt, coram Pharaóne. Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël de terra sua. +Exodus Exo 2 12 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen et Áaron in terra Ægýpti: +Exodus Exo 2 12 2 Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni. +Exodus Exo 2 12 3 Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. +Exodus Exo 2 12 4 Sin autem minor est númerus ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum quæ suffícere possunt ad esum agni. +Exodus Exo 2 12 5 Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum. +Exodus Exo 2 12 6 Et servábitis eum usque ad quartamdécimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. +Exodus Exo 2 12 7 Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. +Exodus Exo 2 12 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. +Exodus Exo 2 12 9 Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis. +Exodus Exo 2 12 10 Nec remanébit quidquam ex eo usque mane; si quid resíduum fúerit, igne comburétis. +Exodus Exo 2 12 11 Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est, tránsitus) Dómini. +Exodus Exo 2 12 12 Et transíbo per terram Ægýpti nocte illa, percutiámque omne primogénitum in terra Ægýpti ab hómine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægýpti fáciam judícia. Ego Dóminus. +Exodus Exo 2 12 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ǽdibus in quibus éritis: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens quando percússero terram Ægýpti. +Exodus Exo 2 12 14 Habébitis autem hunc diem in monuméntum: et celebrábitis eam solémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno. b +Exodus Exo 2 12 15 Septem diébus ázyma comedétis: in die primo non erit ferméntum in dómibus vestris: quicúmque coméderit fermentátum, períbit ánima illa de Israël, a primo die usque ad diem séptimum. +Exodus Exo 2 12 16 Dies prima erit sancta atque solémnis, et dies séptima eádem festivitáte venerábilis: nihil óperis faciétis in eis, excéptis his, quæ ad vescéndum pértinent. +Exodus Exo 2 12 17 Et observábitis ázyma: in eádem enim ipsa die edúcam exércitum vestrum de terra Ægýpti, et custodiétis diem istum in generatiónes vestras ritu perpétuo. +Exodus Exo 2 12 18 Primo mense, quartadécima die mensis ad vésperam, comedétis ázyma usque ad diem vigésimam primam ejúsdem mensis ad vésperam. +Exodus Exo 2 12 19 Septem diébus ferméntum non inveniétur in dómibus vestris: qui coméderit fermentátum, períbit ánima ejus de cœtu Israël, tam de ádvenis quam de indígenis terræ. +Exodus Exo 2 12 20 Omne fermentátum non comedétis: in cunctis habitáculis vestris edétis ázyma. +Exodus Exo 2 12 21 Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Israël, et dixit ad eos: Ite tolléntes ánimal per famílias vestras, et immoláte Phase. b +Exodus Exo 2 12 22 Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine qui est in límine, et aspérgite ex eo superlimináre, et utrúmque postem: nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane. +Exodus Exo 2 12 23 Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios: cumque víderit sánguinem in superliminári, et in utróque poste, transcéndet óstium domus, et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere. +Exodus Exo 2 12 24 Custódi verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum. +Exodus Exo 2 12 25 Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas. +Exodus Exo 2 12 26 Et cum díxerint vobis fílii vestri: Quæ est ista relígio? +Exodus Exo 2 12 27 Dicétis eis: Víctima tránsitus Dómini est, quando transívit super domos filiórum Israël in Ægýpto, percútiens Ægýptios, et domos nostras líberans. Incurvatúsque pópulus adorávit. +Exodus Exo 2 12 28 Et egréssi fílii Israël fecérunt sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron. +Exodus Exo 2 12 29 Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito Pharaónis, qui in sólio ejus sedébat, usque ad primogénitum captívæ quæ erat in cárcere, et omne primogénitum jumentórum. b +Exodus Exo 2 12 30 Surrexítque Phárao nocte, et omnes servi ejus, cunctáque Ægýptus: et ortus est clamor magnus in Ægýpto: neque enim erat domus in qua non jacéret mórtuus. +Exodus Exo 2 12 31 Vocatísque Phárao Móyse et Áaron nocte, ait: Súrgite et egredímini a pópulo meo, vos et fílii Israël: ite, immoláte Dómino sicut dícitis. +Exodus Exo 2 12 32 Oves vestras et arménta assúmite ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi. +Exodus Exo 2 12 33 Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter, dicéntes: Omnes moriémur. b +Exodus Exo 2 12 34 Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam ántequam fermentarétur: et ligans in pálliis, pósuit super húmeros suos. +Exodus Exo 2 12 35 Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Móyses: et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea, vestémque plúrimam. +Exodus Exo 2 12 36 Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis ut commodárent eis: et spoliavérunt Ægýptios. +Exodus Exo 2 12 37 Profectíque sunt fílii Israël de Ramésse in Socoth, sexcénta fere míllia péditum virórum, absque párvulis. +Exodus Exo 2 12 38 Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta et animántia divérsi géneris multa nimis. +Exodus Exo 2 12 39 Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant: et fecérunt subcinerícios panes ázymos: neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis, et nullam fácere sinéntibus moram: nec pulménti quidquam occúrrerat præparáre. +Exodus Exo 2 12 40 Habitátio autem filiórum Israël qua mansérunt in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum. +Exodus Exo 2 12 41 Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 12 42 Nox ista est observábilis Dómini, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent omnes fílii Israël in generatiónibus suis. b +Exodus Exo 2 12 43 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Hæc est relígio Phase: omnis alienígena non cómedet ex eo. +Exodus Exo 2 12 44 Omnis autem servus emptítius circumcidétur, et sic cómedet. +Exodus Exo 2 12 45 Ádvena et mercenárius non edent ex eo. +Exodus Exo 2 12 46 In una domo comedétur, nec efferétis de cárnibus ejus foras, nec os illíus confringétis. +Exodus Exo 2 12 47 Omnis cœtus filiórum Israël fáciet illud. +Exodus Exo 2 12 48 Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam, et fácere Phase Dómini, circumcidétur prius omne masculínum ejus, et tunc rite celebrábit: erítque sicut indígena terræ: si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo. +Exodus Exo 2 12 49 Éadem lex erit indígenæ et colóno qui peregrinátur apud vos. +Exodus Exo 2 12 50 Fecerúntque omnes fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron. b +Exodus Exo 2 12 51 Et eádem die edúxit Dóminus fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas. +Exodus Exo 2 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 13 2 Sanctífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in fíliis Israël, tam de homínibus quam de juméntis: mea sunt enim ómnia. +Exodus Exo 2 13 3 Et ait Móyses ad pópulum: Mementóte diéi hujus in qua egréssi estis de Ægýpto et de domo servitútis, quóniam in manu forti edúxit vos Dóminus de loco isto: ut non comedátis fermentátum panem. b +Exodus Exo 2 13 4 Hódie egredímini mense novárum frugum. +Exodus Exo 2 13 5 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, quam jurávit pátribus tuis ut daret tibi, terram fluéntem lacte et melle, celebrábis hunc morem sacrórum mense isto. +Exodus Exo 2 13 6 Septem diébus vescéris ázymis: et in die séptimo erit solémnitas Dómini. +Exodus Exo 2 13 7 Ázyma comedétis septem diébus: non apparébit apud te áliquid fermentátum, nec in cunctis fínibus tuis. +Exodus Exo 2 13 8 Narrabísque fílio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dóminus quando egréssus sum de Ægýpto. +Exodus Exo 2 13 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi moniméntum ante óculos tuos: et ut lex Dómini semper sit in ore tuo, in manu enim forti edúxit te Dóminus de Ægýpto. +Exodus Exo 2 13 10 Custódies hujuscémodi cultum statúto témpore a diébus in dies. +Exodus Exo 2 13 11 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut jurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam: b +Exodus Exo 2 13 12 separábis omne quod áperit vulvam Dómino, et quod primitívum est in pecóribus tuis: quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. +Exodus Exo 2 13 13 Primogénitum ásini mutábis ove: quod si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes. +Exodus Exo 2 13 14 Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondébis ei: In manu forti edúxit nos Dóminus de terra Ægýpti, de domo servitútis. +Exodus Exo 2 13 15 Nam cum indurátus esset Phárao, et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum jumentórum: idcírco ímmolo Dómino omne quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo. +Exodus Exo 2 13 16 Erit ígitur quasi signum in manu tua, et quasi appénsum quid, ob recordatiónem, inter óculos tuos: eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto. +Exodus Exo 2 13 17 Ígitur cum emisísset Phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthiim quæ vicína est: réputans ne forte pœnitéret eum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum. b +Exodus Exo 2 13 18 Sed circumdúxit per viam desérti, quæ est juxta mare Rubrum: et armáti ascendérunt fílii Israël de terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 13 19 Tulit quoque Móyses ossa Joseph secum: eo quod adjurásset fílios Israël, dicens: Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum. +Exodus Exo 2 13 20 Profectíque de Socoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis. +Exodus Exo 2 13 21 Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis, et per noctem in colúmna ignis: ut dux esset itíneris utróque témpore. +Exodus Exo 2 13 22 Numquam défuit colúmna nubis per diem, nec colúmna ignis per noctem, coram pópulo. +Exodus Exo 2 14 1 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 14 2 Lóquere fíliis Israël: Revérsi castrameténtur e regióne Phiháhiroth, quæ est inter Mágdalum et mare contra Beélsephon: in conspéctu ejus castra ponétis super mare. +Exodus Exo 2 14 3 Dicturúsque est Phárao super fíliis Israël: Coarctáti sunt in terra; conclúsit eos desértum. +Exodus Exo 2 14 4a Et indurábo cor ejus, ac persequétur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus; sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus. +Exodus Exo 2 14 4b Fecerúntque ita. +Exodus Exo 2 14 5 Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus: immutatúmque est cor Pharaónis et servórum ejus super pópulo, et dixérunt: Quid volúimus fácere ut dimitterémus Israël, ne servíret nobis? +Exodus Exo 2 14 6 Junxit ergo currum, et omnem pópulum suum assúmpsit secum. +Exodus Exo 2 14 7 Tulítque sexcéntos currus eléctos, et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit: et duces totíus exércitus. +Exodus Exo 2 14 8 Induravítque Dóminus cor Pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israël: at illi egréssi sunt in manu excélsa. +Exodus Exo 2 14 9 Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, reperérunt eos in castris super mare: omnis equitátus et currus Pharaónis, et univérsus exércitus, erant in Phiháhiroth contra Beélsephon. +Exodus Exo 2 14 10 Cumque appropinquásset Phárao, levántes fílii Israël óculos, vidérunt Ægýptios post se, et timuérunt valde: clamaverúntque ad Dóminum, +Exodus Exo 2 14 11 et dixérunt ad Móysen: Fórsitan non erant sepúlchra in Ægýpto, ídeo tulísti nos ut morerémur in solitúdine: quid hoc fácere voluísti, ut edúceres nos ex Ægýpto? +Exodus Exo 2 14 12 nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? multo enim mélius erat servíre eis, quam mori in solitúdine. +Exodus Exo 2 14 13 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: state, et vidéte magnália Dómini quæ factúrus est hódie: Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum. +Exodus Exo 2 14 14 Dóminus pugnábit pro vobis, et vos tacébitis. +Exodus Exo 2 14 15 Dixítque Dóminus ad Móysen: Quid clamas ad me? lóquere fíliis Israël ut proficiscántur. b +Exodus Exo 2 14 16 Tu autem éleva virgam tuam, et exténde manum tuam super mare, et dívide illud: ut gradiántur fílii Israël in médio mari per siccum. +Exodus Exo 2 14 17 Ego autem indurábo cor Ægyptiórum ut persequántur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus, et in cúrribus et in equítibus illíus. +Exodus Exo 2 14 18 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus cum glorificátus fúero in Pharaóne, et in cúrribus atque in equítibus ejus. +Exodus Exo 2 14 19 Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos: et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum +Exodus Exo 2 14 20 stetit, inter castra Ægyptiórum et castra Israël: et erat nubes tenebrósa, et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent. +Exodus Exo 2 14 21 Cumque extendísset Móyses manum super mare, ábstulit illud Dóminus flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum: divisáque est aqua. +Exodus Exo 2 14 22 Et ingréssi sunt fílii Israël per médium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. +Exodus Exo 2 14 23 Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, et omnis equitátus Pharaónis, currus ejus et équites per médium maris. b +Exodus Exo 2 14 24 Jamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum, +Exodus Exo 2 14 25 et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos. +Exodus Exo 2 14 26 Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum. +Exodus Exo 2 14 27 Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. +Exodus Exo 2 14 28 Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis. +Exodus Exo 2 14 29 Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris: +Exodus Exo 2 14 30 liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum. +Exodus Exo 2 14 31 Et vidérunt Ægýptios mórtuos super littus maris, et manum magnam quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino, et Móysi servo ejus. b +Exodus Exo 2 15 1 Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt: Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare. +Exodus Exo 2 15 2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. +Exodus Exo 2 15 3 Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus, +Exodus Exo 2 15 4 currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare: elécti príncipes ejus submérsi sunt in mari Rubro. +Exodus Exo 2 15 5 Abýssi operuérunt eos; descendérunt in profúndum quasi lapis. +Exodus Exo 2 15 6 Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. +Exodus Exo 2 15 7 Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos: misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. +Exodus Exo 2 15 8 Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregáta sunt abýssi in médio mari. +Exodus Exo 2 15 9 Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea: evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea. b +Exodus Exo 2 15 10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. +Exodus Exo 2 15 11 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? +Exodus Exo 2 15 12 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. +Exodus Exo 2 15 13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti: et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum. b +Exodus Exo 2 15 14 Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim. +Exodus Exo 2 15 15 Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan. +Exodus Exo 2 15 16 Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine bráchii tui: fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti. +Exodus Exo 2 15 17 Introdúces eos, et plantábis in monte hæreditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine: sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. +Exodus Exo 2 15 18 Dóminus regnábit in ætérnum et ultra. +Exodus Exo 2 15 19 Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris: fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio ejus. +Exodus Exo 2 15 20 Sumpsit ergo María prophetíssa, soror Áaron, týmpanum in manu sua: egressǽque sunt omnes mulíeres post eam cum týmpanis et choris, b +Exodus Exo 2 15 21 quibus præcinébat, dicens: Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est: equum et ascensórem ejus dejécit in mare. +Exodus Exo 2 15 22 Tulit autem Móyses Israël de mari Rubro, et egréssi sunt in desértum Sur: ambulaverúntque tribus diébus per solitúdinem, et non inveniébant aquam. b +Exodus Exo 2 15 23 Et venérunt in Mara, nec póterant bíbere aquas de Mara, eo quod essent amáræ: unde et cóngruum loco nomen impósuit, vocans illum Mara, id est, amaritúdinem. +Exodus Exo 2 15 24 Et murmurávit pópulus contra Móysen, dicens: Quid bibémus? +Exodus Exo 2 15 25 At ille clamávit ad Dóminum, qui osténdit ei lignum: quod cum misísset in aquas, in dulcédinem versæ sunt: ibi constítuit ei præcépta, atque judícia, et ibi tentávit eum, +Exodus Exo 2 15 26 dicens: Si audíeris vocem Dómini Dei tui, et quod rectum est coram eo féceris, et obedíeris mandátis ejus, custodierísque ómnia præcépta illíus, cunctum languórem, quem pósui in Ægýpto, non indúcam super te: ego enim Dóminus sanátor tuus. +Exodus Exo 2 15 27 Venérunt autem in Elim fílii Israël, ubi erant duódecim fontes aquárum, et septuagínta palmæ: et castrametáti sunt juxta aquas. +Exodus Exo 2 16 1 Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Israël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quintodécimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 16 2 Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israël contra Móysen et Áaron in solitúdine. +Exodus Exo 2 16 3 Dixerúntque fílii Israël ad eos: Útinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte: cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame? +Exodus Exo 2 16 4 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt per síngulos dies: ut tentem eum utrum ámbulet in lege mea, an non. +Exodus Exo 2 16 5 Die autem sexto parent quod ínferant: et sit duplum quam collígere solébant per síngulos dies. +Exodus Exo 2 16 6 Dixerúntque Móyses et Áaron ad omnes fílios Israël: Véspere sciétis quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti, b +Exodus Exo 2 16 7 et mane vidébitis glóriam Dómini: audívit enim murmur vestrum contra Dóminum: nos vero quid sumus, quia mussitástis contra nos? +Exodus Exo 2 16 8 Et ait Móyses: Dabit vobis Dóminus véspere carnes édere, et mane panes in saturitáte: eo quod audíerit murmuratiónes vestras quibus murmuráti estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum. +Exodus Exo 2 16 9 Dixit quoque Móyses ad Áaron: Dic univérsæ congregatióni filiórum Israël: Accédite coram Dómino: audívit enim murmur vestrum. +Exodus Exo 2 16 10 Cumque loquerétur Áaron ad omnem cœtum filiórum Israël, respexérunt ad solitúdinem: et ecce glória Dómini appáruit in nube. +Exodus Exo 2 16 11 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 16 12 Audívi murmuratiónes filiórum Israël. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes, et mane saturabímini pánibus: scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester. +Exodus Exo 2 16 13 Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix, coopéruit castra: mane quoque ros jácuit per circúitum castrórum. b +Exodus Exo 2 16 14 Cumque operuísset superfíciem terræ, appáruit in solitúdine minútum, et quasi pilo tusum in similitúdinem pruínæ super terram. +Exodus Exo 2 16 15 Quod cum vidíssent fílii Israël, dixérunt ad ínvicem: Manhu? quod signíficat: Quid est hoc? ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: Iste est panis quem Dóminus dedit vobis ad vescéndum. +Exodus Exo 2 16 16 Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: Cólligat unusquísque ex eo quantum súfficit ad vescéndum: gomor per síngula cápita, juxta númerum animárum vestrárum quæ hábitant in tabernáculo sic tollétis. +Exodus Exo 2 16 17 Fecerúntque ita fílii Israël: et collegérunt, álius plus, álius minus. +Exodus Exo 2 16 18 Et mensi sunt ad mensúram gomor: nec qui plus collégerat, hábuit ámplius: nec qui minus paráverat, réperit minus: sed sínguli juxta id quod édere póterant, congregavérunt. +Exodus Exo 2 16 19 Dixítque Móyses ad eos: Nullus relínquat ex eo in mane. +Exodus Exo 2 16 20 Qui non audiérunt eum, sed dimisérunt quidam ex eis usque mane, et scatére cœpit vérmibus, atque compútruit: et irátus est contra eos Móyses. +Exodus Exo 2 16 21 Colligébant autem mane sínguli, quantum suffícere póterat ad vescéndum: cumque incaluísset sol, liquefiébat. +Exodus Exo 2 16 22 In die autem sexta collegérunt cibos dúplices, id est, duo gomor per síngulos hómines: venérunt autem omnes príncipes multitúdinis, et narravérunt Móysi. b +Exodus Exo 2 16 23 Qui ait eis: Hoc est quod locútus est Dóminus: Réquies sábbati sanctificáta est Dómino cras: quodcúmque operándum est, fácite, et quæ coquénda sunt cóquite: quidquid autem réliquum fúerit, repónite usque in mane. +Exodus Exo 2 16 24 Fecerúntque ita ut præcéperat Móyses, et non compútruit, neque vermis invéntus est in eo. +Exodus Exo 2 16 25 Dixítque Móyses: Comédite illud hódie, quia sábbatum est Dómini: non inveniétur hódie in agro. +Exodus Exo 2 16 26 Sex diébus collígite: in die autem séptimo sábbatum est Dómini, idcírco non inveniétur. +Exodus Exo 2 16 27 Venítque séptima dies: et egréssi de pópulo ut collígerent, non invenérunt. +Exodus Exo 2 16 28 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Úsquequo non vultis custodíre mandáta mea et legem meam? +Exodus Exo 2 16 29 vidéte quod Dóminus déderit vobis sábbatum, et propter hoc die sexta tríbuit vobis cibos dúplices: máneat unusquísque apud semetípsum; nullus egrediátur de loco suo die séptimo. +Exodus Exo 2 16 30 Et sabbatizávit pópulus die séptimo. +Exodus Exo 2 16 31 Appellavítque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriándri album, gustúsque ejus quasi símilæ cum melle. b +Exodus Exo 2 16 32 Dixit autem Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: Imple gomor ex eo, et custodiátur in futúras retro generatiónes: ut nóverint panem, quo álui vos in solitúdine, quando edúcti estis de terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 16 33 Dixítque Móyses ad Áaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest cápere gomor, et repóne coram Dómino ad servándum in generatiónes vestras, +Exodus Exo 2 16 34 sicut præcépit Dóminus Móysi. Posuítque illud Áaron in tabernáculo reservándum. +Exodus Exo 2 16 35 Fílii autem Israël comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem: hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan. +Exodus Exo 2 16 36 Gomor autem décima pars est ephi. +Exodus Exo 2 17 1 Ígitur profécta omnis multitúdo filiórum Israël de desérto Sin per mansiónes suas, juxta sermónem Dómini, castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo. +Exodus Exo 2 17 2 Qui jurgátus contra Móysen, ait: Da nobis aquam, ut bibámus. Quibus respóndit Móyses: Quid jurgámini contra me? cur tentátis Dóminum? +Exodus Exo 2 17 3 Sitívit ergo ibi pópulus prae aquæ penúria, et murmurávit contra Móysen, dicens: Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos, et líberos nostros, ac juménta siti? +Exodus Exo 2 17 4 Clamávit autem Móyses ad Dóminum, dicens: Quid fáciam pópulo huic? adhuc páululum, et lapidábit me. +Exodus Exo 2 17 5 Et ait Dóminus ad Móysen: Antecéde pópulum, et sume tecum de senióribus Israël: et virgam qua percussísti flúvium, tolle in manu tua, et vade. +Exodus Exo 2 17 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus. Fecit Móyses ita coram senióribus Israël: +Exodus Exo 2 17 7 et vocávit nomen loci illíus, Tentátio, propter júrgium filiórum Israël, et quia tentavérunt Dóminum, dicéntes: Estne Dóminus in nobis, an non? +Exodus Exo 2 17 8 Venit autem Ámalec, et pugnábat contra Israël in Ráphidim. b +Exodus Exo 2 17 9 Dixítque Móyses ad Jósue: Élige viros: et egréssus, pugna contra Ámalec: cras ego stabo in vértice collis, habens virgam Dei in manu mea. +Exodus Exo 2 17 10 Fecit Jósue ut locútus erat Móyses, et pugnávit contra Ámalec: Móyses autem et Áaron et Hur ascendérunt super vérticem collis. +Exodus Exo 2 17 11 Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israël: sin autem páululum remisísset, superábat Ámalec. +Exodus Exo 2 17 12 Manus autem Móysi erant graves: suméntes ígitur lápidem, posuérunt subter eum, in quo sedit: Áaron autem et Hur sustentábant manus ejus ex utráque parte. Et factum est ut manus illíus non lassaréntur usque ad occásum solis. +Exodus Exo 2 17 13 Fugavítque Jósue Ámalec, et pópulum ejus in ore gládii. +Exodus Exo 2 17 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Scribe hoc ob moniméntum in libro, et trade áuribus Jósue: delébo enim memóriam Ámalec sub cælo. +Exodus Exo 2 17 15 Ædificavítque Móyses altáre: et vocávit nomen ejus, Dóminus exaltátio mea, dicens: +Exodus Exo 2 17 16 Quia manus sólii Dómini, et bellum Dómini erit contra Ámalec, a generatióne in generatiónem. +Exodus Exo 2 18 1 Cumque audísset Jethro, sacérdos Mádian, cognátus Móysi, ómnia quæ fécerat Deus Móysi, et Israéli pópulo suo, et quod eduxísset Dóminus Israël de Ægýpto, +Exodus Exo 2 18 2 tulit Séphoram uxórem Móysi quam remíserat, +Exodus Exo 2 18 3 et duos fílios ejus: quorum unus vocabátur Gersam, dicénte patre: Ádvena fui in terra aliéna; +Exodus Exo 2 18 4 alter vero Eliézer: Deus enim, ait, patris mei adjútor meus, et éruit me de gládio Pharaónis. +Exodus Exo 2 18 5 Venit ergo Jethro cognátus Móysi, et fílii ejus, et uxor ejus ad Móysen in desértum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. +Exodus Exo 2 18 6 Et mandávit Móysi, dicens: Ego Jethro cognátus tuus vénio ad te, et uxor tua, et duo fílii cum ea. +Exodus Exo 2 18 7 Qui egréssus in occúrsum cognáti sui, adorávit, et osculátus est eum: salutaverúntque se mútuo verbis pacíficis. Cumque intrásset tabernáculum, +Exodus Exo 2 18 8 narrávit Móyses cognáto suo cuncta quæ fécerat Dóminus Pharaóni et Ægýptiis propter Israël: universúmque labórem, qui accidísset eis in itínere, et quod liberáverat eos Dóminus. +Exodus Exo 2 18 9 Lætatúsque est Jethro super ómnibus bonis, quæ fécerat Dóminus Israéli, eo quod eruísset eum de manu Ægyptiórum. +Exodus Exo 2 18 10 Et ait: Benedíctus Dóminus, qui liberávit vos de manu Ægyptiórum, et de manu Pharaónis; qui éruit pópulum suum de manu Ægýpti. +Exodus Exo 2 18 11 Nunc cognóvi, quia magnus Dóminus super omnes deos: eo quod supérbe égerint contra illos. +Exodus Exo 2 18 12 Óbtulit ergo Jethro cognátus Móysi holocáusta et hóstias Deo: venerúntque Áaron et omnes senióres Israël, ut coméderent panem cum eo coram Deo. +Exodus Exo 2 18 13 Áltera autem die sedit Móyses ut judicáret pópulum, qui assistébat Móysi a mane usque ad vésperam. b +Exodus Exo 2 18 14 Quod cum vidísset cognátus ejus, ómnia scílicet quæ agébat in pópulo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam? +Exodus Exo 2 18 15 Cui respóndit Móyses: Venit ad me pópulus quærens senténtiam Dei: +Exodus Exo 2 18 16 cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me ut júdicem inter eos, et osténdam præcépta Dei, et leges ejus. Exodus Exo 2 18 17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis. -Exodus Exo 2 18 18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. -Exodus Exo 2 18 19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum: -Exodus Exo 2 18 20 ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. -Exodus Exo 2 18 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, -Exodus Exo 2 18 22 qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. -Exodus Exo 2 18 23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. -Exodus Exo 2 18 24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat. b -Exodus Exo 2 18 25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. -Exodus Exo 2 18 26 Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. -Exodus Exo 2 18 27 Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam. -Exodus Exo 2 19 1 Mense tertio egressionis Israël de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. -Exodus Exo 2 19 2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. -Exodus Exo 2 19 3 Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: -Exodus Exo 2 19 4 Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. -Exodus Exo 2 19 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra: -Exodus Exo 2 19 6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israël. -Exodus Exo 2 19 7 Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. b -Exodus Exo 2 19 8 Responditque omnis populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, -Exodus Exo 2 19 9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. -Exodus Exo 2 19 10 Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. -Exodus Exo 2 19 11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. -Exodus Exo 2 19 12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. -Exodus Exo 2 19 13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. -Exodus Exo 2 19 14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, -Exodus Exo 2 19 15 ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. -Exodus Exo 2 19 16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris. b -Exodus Exo 2 19 17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. -Exodus Exo 2 19 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. -Exodus Exo 2 19 19 Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. -Exodus Exo 2 19 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, -Exodus Exo 2 19 21 dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. -Exodus Exo 2 19 22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. -Exodus Exo 2 19 23 Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. -Exodus Exo 2 19 24 Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. -Exodus Exo 2 19 25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. -Exodus Exo 2 20 1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos: -Exodus Exo 2 20 2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. -Exodus Exo 2 20 3 Non habebis deos alienos coram me. -Exodus Exo 2 20 4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. -Exodus Exo 2 20 5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: -Exodus Exo 2 20 6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. -Exodus Exo 2 20 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. b -Exodus Exo 2 20 8 Memento ut diem sabbati sanctifices. b -Exodus Exo 2 20 9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. -Exodus Exo 2 20 10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. -Exodus Exo 2 20 11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. -Exodus Exo 2 20 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. b -Exodus Exo 2 20 13 Non occides. b -Exodus Exo 2 20 14 Non moechaberis. b -Exodus Exo 2 20 15 Non furtum facies. b -Exodus Exo 2 20 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. b -Exodus Exo 2 20 17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. b -Exodus Exo 2 20 18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, b -Exodus Exo 2 20 19 dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. -Exodus Exo 2 20 20 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. -Exodus Exo 2 20 21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. -Exodus Exo 2 20 22 Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israël: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. b -Exodus Exo 2 20 23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. -Exodus Exo 2 20 24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi. -Exodus Exo 2 20 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. -Exodus Exo 2 20 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. -Exodus Exo 2 21 1 Haec sunt judicia quae propones eis. -Exodus Exo 2 21 2 Si emeris servum hebraeum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. -Exodus Exo 2 21 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. -Exodus Exo 2 21 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. -Exodus Exo 2 21 5 Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: -Exodus Exo 2 21 6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in saeculum. -Exodus Exo 2 21 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. -Exodus Exo 2 21 8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. -Exodus Exo 2 21 9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. -Exodus Exo 2 21 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit. -Exodus Exo 2 21 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. -Exodus Exo 2 21 12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. b -Exodus Exo 2 21 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. -Exodus Exo 2 21 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. -Exodus Exo 2 21 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. -Exodus Exo 2 21 16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur. -Exodus Exo 2 21 17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. -Exodus Exo 2 21 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: b -Exodus Exo 2 21 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. -Exodus Exo 2 21 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. -Exodus Exo 2 21 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est. -Exodus Exo 2 21 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. -Exodus Exo 2 21 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, -Exodus Exo 2 21 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, -Exodus Exo 2 21 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. -Exodus Exo 2 21 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. -Exodus Exo 2 21 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos. -Exodus Exo 2 21 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. b -Exodus Exo 2 21 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. -Exodus Exo 2 21 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. -Exodus Exo 2 21 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit. -Exodus Exo 2 21 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. -Exodus Exo 2 21 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, -Exodus Exo 2 21 34 reddet dominus cisternae pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. -Exodus Exo 2 21 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. -Exodus Exo 2 21 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. -Exodus Exo 2 22 1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. -Exodus Exo 2 22 2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. b -Exodus Exo 2 22 3a Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. -Exodus Exo 2 22 3b Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. -Exodus Exo 2 22 4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. b -Exodus Exo 2 22 5 Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet. b -Exodus Exo 2 22 6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. -Exodus Exo 2 22 7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet: b -Exodus Exo 2 22 8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, -Exodus Exo 2 22 9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. -Exodus Exo 2 22 10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit: -Exodus Exo 2 22 11 jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. -Exodus Exo 2 22 12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; -Exodus Exo 2 22 13 si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. -Exodus Exo 2 22 14 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur. -Exodus Exo 2 22 15 Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. -Exodus Exo 2 22 16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem. b -Exodus Exo 2 22 17 Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. -Exodus Exo 2 22 18 Maleficos non patieris vivere. b -Exodus Exo 2 22 19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur. -Exodus Exo 2 22 20 Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli. -Exodus Exo 2 22 21 Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. b -Exodus Exo 2 22 22 Viduae et pupillo non nocebitis. -Exodus Exo 2 22 23 Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: -Exodus Exo 2 22 24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. -Exodus Exo 2 22 25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. b -Exodus Exo 2 22 26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. -Exodus Exo 2 22 27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. -Exodus Exo 2 22 28 Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. b -Exodus Exo 2 22 29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. b -Exodus Exo 2 22 30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. -Exodus Exo 2 22 31 Viri sancti eritis mihi: carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus. b -Exodus Exo 2 23 1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. -Exodus Exo 2 23 2 Non sequéris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. -Exodus Exo 2 23 3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. -Exodus Exo 2 23 4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. b -Exodus Exo 2 23 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. -Exodus Exo 2 23 6 Non declinabis in judicium pauperis. b -Exodus Exo 2 23 7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. -Exodus Exo 2 23 8 Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum. -Exodus Exo 2 23 9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. -Exodus Exo 2 23 10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: b -Exodus Exo 2 23 11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo. -Exodus Exo 2 23 12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena. -Exodus Exo 2 23 13 Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. b -Exodus Exo 2 23 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. b -Exodus Exo 2 23 15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. -Exodus Exo 2 23 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. -Exodus Exo 2 23 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. -Exodus Exo 2 23 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane. b -Exodus Exo 2 23 19a Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. -Exodus Exo 2 23 19b Non coques haedum in lacte matris suae. -Exodus Exo 2 23 20 Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. b -Exodus Exo 2 23 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. -Exodus Exo 2 23 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. -Exodus Exo 2 23 23 Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram. -Exodus Exo 2 23 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. -Exodus Exo 2 23 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. -Exodus Exo 2 23 26 Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. -Exodus Exo 2 23 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam: b -Exodus Exo 2 23 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introëas. -Exodus Exo 2 23 29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae. -Exodus Exo 2 23 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. -Exodus Exo 2 23 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro. -Exodus Exo 2 23 32 Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum. -Exodus Exo 2 23 33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum. -Exodus Exo 2 24 1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. -Exodus Exo 2 24 2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. -Exodus Exo 2 24 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus. -Exodus Exo 2 24 4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. -Exodus Exo 2 24 5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. -Exodus Exo 2 24 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. -Exodus Exo 2 24 7 Assumensque volumen foederis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. -Exodus Exo 2 24 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. -Exodus Exo 2 24 9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël: b -Exodus Exo 2 24 10 et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est. -Exodus Exo 2 24 11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. -Exodus Exo 2 24 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi: ut doceas eos. -Exodus Exo 2 24 13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, -Exodus Exo 2 24 14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. -Exodus Exo 2 24 15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, -Exodus Exo 2 24 16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. -Exodus Exo 2 24 17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. -Exodus Exo 2 24 18 Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. -Exodus Exo 2 25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 25 2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. -Exodus Exo 2 25 3 Haec sunt autem quae accipere debeatis: aurum, et argentum, et aes, -Exodus Exo 2 25 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, -Exodus Exo 2 25 5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: -Exodus Exo 2 25 6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: -Exodus Exo 2 25 7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. -Exodus Exo 2 25 8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: -Exodus Exo 2 25 9a juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. -Exodus Exo 2 25 9b Sicque facietis illud: -Exodus Exo 2 25 10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. -Exodus Exo 2 25 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum: -Exodus Exo 2 25 12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. -Exodus Exo 2 25 13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. -Exodus Exo 2 25 14 Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis: -Exodus Exo 2 25 15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. -Exodus Exo 2 25 16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. -Exodus Exo 2 25 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. b -Exodus Exo 2 25 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. -Exodus Exo 2 25 19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. -Exodus Exo 2 25 20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, -Exodus Exo 2 25 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi. -Exodus Exo 2 25 22 Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israël. -Exodus Exo 2 25 23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. b -Exodus Exo 2 25 24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum, -Exodus Exo 2 25 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. -Exodus Exo 2 25 26 Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes. -Exodus Exo 2 25 27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. -Exodus Exo 2 25 28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. -Exodus Exo 2 25 29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. -Exodus Exo 2 25 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. -Exodus Exo 2 25 31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia. b -Exodus Exo 2 25 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. -Exodus Exo 2 25 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: -Exodus Exo 2 25 34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia. -Exodus Exo 2 25 35 Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. -Exodus Exo 2 25 36 Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. -Exodus Exo 2 25 37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. -Exodus Exo 2 25 38 Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. -Exodus Exo 2 25 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. -Exodus Exo 2 25 40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. b -Exodus Exo 2 26 1 Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. -Exodus Exo 2 26 2 Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria. -Exodus Exo 2 26 3 Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. -Exodus Exo 2 26 4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. -Exodus Exo 2 26 5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. -Exodus Exo 2 26 6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. -Exodus Exo 2 26 7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. b -Exodus Exo 2 26 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: aequa erit mensura sagorum omnium. -Exodus Exo 2 26 9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. -Exodus Exo 2 26 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. -Exodus Exo 2 26 11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat. -Exodus Exo 2 26 12 Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. -Exodus Exo 2 26 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. -Exodus Exo 2 26 14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. -Exodus Exo 2 26 15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, b -Exodus Exo 2 26 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. -Exodus Exo 2 26 17 In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur: atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur. -Exodus Exo 2 26 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. -Exodus Exo 2 26 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. -Exodus Exo 2 26 20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, -Exodus Exo 2 26 21 quadraginta habentes bases argenteas, binae bases singulis tabulis supponentur. -Exodus Exo 2 26 22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, -Exodus Exo 2 26 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi. -Exodus Exo 2 26 24 Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur. -Exodus Exo 2 26 25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. -Exodus Exo 2 26 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, b -Exodus Exo 2 26 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam: -Exodus Exo 2 26 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. -Exodus Exo 2 26 29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. -Exodus Exo 2 26 30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. -Exodus Exo 2 26 31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: b -Exodus Exo 2 26 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. -Exodus Exo 2 26 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. -Exodus Exo 2 26 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, -Exodus Exo 2 26 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis. -Exodus Exo 2 26 36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. b -Exodus Exo 2 26 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae. -Exodus Exo 2 27 1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. -Exodus Exo 2 27 2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere. -Exodus Exo 2 27 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. -Exodus Exo 2 27 4 Craticulamque in modum retis aeneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei. -Exodus Exo 2 27 5 Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. -Exodus Exo 2 27 6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis: -Exodus Exo 2 27 7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. -Exodus Exo 2 27 8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. -Exodus Exo 2 27 9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. b -Exodus Exo 2 27 10 Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea. -Exodus Exo 2 27 11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea. -Exodus Exo 2 27 12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem. -Exodus Exo 2 27 13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. -Exodus Exo 2 27 14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem: -Exodus Exo 2 27 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem. -Exodus Exo 2 27 16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. -Exodus Exo 2 27 17 Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis. -Exodus Exo 2 27 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. -Exodus Exo 2 27 19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies. b -Exodus Exo 2 27 20 Praecipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper b -Exodus Exo 2 27 21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. -Exodus Exo 2 28 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. -Exodus Exo 2 28 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. -Exodus Exo 2 28 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. -Exodus Exo 2 28 4 Haec autem erunt vestimenta quae faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. -Exodus Exo 2 28 5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. b -Exodus Exo 2 28 6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. -Exodus Exo 2 28 7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. -Exodus Exo 2 28 8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. -Exodus Exo 2 28 9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël: -Exodus Exo 2 28 10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. -Exodus Exo 2 28 11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: -Exodus Exo 2 28 12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. -Exodus Exo 2 28 13 Facies et uncinos ex auro, b -Exodus Exo 2 28 14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis. -Exodus Exo 2 28 15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. -Exodus Exo 2 28 16 Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. -Exodus Exo 2 28 17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: -Exodus Exo 2 28 18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis: -Exodus Exo 2 28 19 in tertio ligurius, achates, et amethystus: -Exodus Exo 2 28 20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. -Exodus Exo 2 28 21 Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. -Exodus Exo 2 28 22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo, b -Exodus Exo 2 28 23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: -Exodus Exo 2 28 24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, -Exodus Exo 2 28 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. -Exodus Exo 2 28 26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. -Exodus Exo 2 28 27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, -Exodus Exo 2 28 28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. -Exodus Exo 2 28 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum. -Exodus Exo 2 28 30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. b -Exodus Exo 2 28 31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, b -Exodus Exo 2 28 32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. -Exodus Exo 2 28 33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, -Exodus Exo 2 28 34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. -Exodus Exo 2 28 35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. -Exodus Exo 2 28 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino. b -Exodus Exo 2 28 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, -Exodus Exo 2 28 38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. -Exodus Exo 2 28 39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. b -Exodus Exo 2 28 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: -Exodus Exo 2 28 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. -Exodus Exo 2 28 42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora: -Exodus Exo 2 28 43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum. -Exodus Exo 2 29 1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, -Exodus Exo 2 29 2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. -Exodus Exo 2 29 3 Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes. -Exodus Exo 2 29 4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, -Exodus Exo 2 29 5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. -Exodus Exo 2 29 6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, -Exodus Exo 2 29 7 et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur. -Exodus Exo 2 29 8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, -Exodus Exo 2 29 9a Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. -Exodus Exo 2 29 9b Postquam initiaveris manus eorum, -Exodus Exo 2 29 10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, -Exodus Exo 2 29 11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. -Exodus Exo 2 29 12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. -Exodus Exo 2 29 13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare: -Exodus Exo 2 29 14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. -Exodus Exo 2 29 15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. b -Exodus Exo 2 29 16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. -Exodus Exo 2 29 17 Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. -Exodus Exo 2 29 18 Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimae Domini. -Exodus Exo 2 29 19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. -Exodus Exo 2 29 20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. -Exodus Exo 2 29 21a Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. -Exodus Exo 2 29 21b Consecratisque ipsis et vestibus, -Exodus Exo 2 29 22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quae operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: -Exodus Exo 2 29 23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini: -Exodus Exo 2 29 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. -Exodus Exo 2 29 25 Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. -Exodus Exo 2 29 26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. -Exodus Exo 2 29 27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, b -Exodus Exo 2 29 28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino. -Exodus Exo 2 29 29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum. -Exodus Exo 2 29 30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. -Exodus Exo 2 29 31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto: -Exodus Exo 2 29 32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, -Exodus Exo 2 29 33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. -Exodus Exo 2 29 34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt. -Exodus Exo 2 29 35 Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum: -Exodus Exo 2 29 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. -Exodus Exo 2 29 37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. -Exodus Exo 2 29 38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, b -Exodus Exo 2 29 39 unum agnum mane, et alterum vespere, -Exodus Exo 2 29 40 decimam partem similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno. -Exodus Exo 2 29 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea quae diximus, in odorem suavitatis: -Exodus Exo 2 29 42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. -Exodus Exo 2 29 43 Ibique praecipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea. -Exodus Exo 2 29 44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. -Exodus Exo 2 29 45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, -Exodus Exo 2 29 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. -Exodus Exo 2 30 1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, -Exodus Exo 2 30 2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. -Exodus Exo 2 30 3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, -Exodus Exo 2 30 4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. -Exodus Exo 2 30 5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis. -Exodus Exo 2 30 6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. -Exodus Exo 2 30 7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: -Exodus Exo 2 30 8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. -Exodus Exo 2 30 9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. -Exodus Exo 2 30 10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. -Exodus Exo 2 30 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Exodus Exo 2 30 12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. -Exodus Exo 2 30 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. -Exodus Exo 2 30 14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. -Exodus Exo 2 30 15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. -Exodus Exo 2 30 16 Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. -Exodus Exo 2 30 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Exodus Exo 2 30 18 Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, -Exodus Exo 2 30 19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, -Exodus Exo 2 30 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, -Exodus Exo 2 30 21 ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. -Exodus Exo 2 30 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, b -Exodus Exo 2 30 23 dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, -Exodus Exo 2 30 24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: -Exodus Exo 2 30 25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, -Exodus Exo 2 30 26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, -Exodus Exo 2 30 27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, -Exodus Exo 2 30 28 et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. -Exodus Exo 2 30 29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. -Exodus Exo 2 30 30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. -Exodus Exo 2 30 31 Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. b -Exodus Exo 2 30 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. -Exodus Exo 2 30 33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. -Exodus Exo 2 30 34 Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia: b -Exodus Exo 2 30 35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. -Exodus Exo 2 30 36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. -Exodus Exo 2 30 37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. -Exodus Exo 2 30 38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. -Exodus Exo 2 31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 31 2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, -Exodus Exo 2 31 3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, -Exodus Exo 2 31 4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere, -Exodus Exo 2 31 5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. -Exodus Exo 2 31 6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi, -Exodus Exo 2 31 7 tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, -Exodus Exo 2 31 8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, -Exodus Exo 2 31 9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, -Exodus Exo 2 31 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris: -Exodus Exo 2 31 11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient. -Exodus Exo 2 31 12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: b -Exodus Exo 2 31 13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. -Exodus Exo 2 31 14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. -Exodus Exo 2 31 15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. -Exodus Exo 2 31 16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum -Exodus Exo 2 31 17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit. -Exodus Exo 2 31 18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. b -Exodus Exo 2 32 1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit. -Exodus Exo 2 32 2 Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. -Exodus Exo 2 32 3 Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron. -Exodus Exo 2 32 4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti. -Exodus Exo 2 32 5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. -Exodus Exo 2 32 6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. -Exodus Exo 2 32 7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. b -Exodus Exo 2 32 8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti. -Exodus Exo 2 32 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit: -Exodus Exo 2 32 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. -Exodus Exo 2 32 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? -Exodus Exo 2 32 12 Ne quaeso dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. -Exodus Exo 2 32 13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. -Exodus Exo 2 32 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. -Exodus Exo 2 32 15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, b -Exodus Exo 2 32 16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. -Exodus Exo 2 32 17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnae auditur in castris. -Exodus Exo 2 32 18 Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. -Exodus Exo 2 32 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: -Exodus Exo 2 32 20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. -Exodus Exo 2 32 21 Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? -Exodus Exo 2 32 22 Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: -Exodus Exo 2 32 23 dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos praecedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit. -Exodus Exo 2 32 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. -Exodus Exo 2 32 25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), b -Exodus Exo 2 32 26 et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: -Exodus Exo 2 32 27 quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. -Exodus Exo 2 32 28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. -Exodus Exo 2 32 29 Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. -Exodus Exo 2 32 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. b -Exodus Exo 2 32 31 Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, -Exodus Exo 2 32 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. -Exodus Exo 2 32 33 Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: -Exodus Exo 2 32 34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. -Exodus Exo 2 32 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. b -Exodus Exo 2 33 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: -Exodus Exo 2 33 2 et mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, -Exodus Exo 2 33 3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es: ne forte disperdam te in via. -Exodus Exo 2 33 4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. b -Exodus Exo 2 33 5 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus durae cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. -Exodus Exo 2 33 6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. -Exodus Exo 2 33 7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra. -Exodus Exo 2 33 8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. -Exodus Exo 2 33 9 Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, -Exodus Exo 2 33 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. -Exodus Exo 2 33 11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. -Exodus Exo 2 33 12 Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. b -Exodus Exo 2 33 13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc. -Exodus Exo 2 33 14 Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi. -Exodus Exo 2 33 15 Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto. -Exodus Exo 2 33 16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? -Exodus Exo 2 33 17 Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. -Exodus Exo 2 33 18 Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. b -Exodus Exo 2 33 19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. -Exodus Exo 2 33 20 Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. -Exodus Exo 2 33 21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. -Exodus Exo 2 33 22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam: -Exodus Exo 2 33 23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris. -Exodus Exo 2 34 1 Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti. -Exodus Exo 2 34 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. -Exodus Exo 2 34 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. -Exodus Exo 2 34 4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas. -Exodus Exo 2 34 5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. -Exodus Exo 2 34 6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax, -Exodus Exo 2 34 7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. -Exodus Exo 2 34 8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans -Exodus Exo 2 34 9 ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. -Exodus Exo 2 34 10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. b -Exodus Exo 2 34 11 Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum. b -Exodus Exo 2 34 12 Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam: -Exodus Exo 2 34 13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: -Exodus Exo 2 34 14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est aemulator. -Exodus Exo 2 34 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. -Exodus Exo 2 34 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. -Exodus Exo 2 34 17 Deos conflatiles non facies tibi. -Exodus Exo 2 34 18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. b -Exodus Exo 2 34 19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. b -Exodus Exo 2 34 20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. -Exodus Exo 2 34 21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere. b -Exodus Exo 2 34 22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. b -Exodus Exo 2 34 23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. -Exodus Exo 2 34 24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. -Exodus Exo 2 34 25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. b -Exodus Exo 2 34 26 Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. -Exodus Exo 2 34 27 Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israël pepigi foedus. b -Exodus Exo 2 34 28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem. -Exodus Exo 2 34 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. -Exodus Exo 2 34 30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. -Exodus Exo 2 34 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, -Exodus Exo 2 34 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai. -Exodus Exo 2 34 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. -Exodus Exo 2 34 34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quae sibi fuerant imperata. -Exodus Exo 2 34 35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. -Exodus Exo 2 35 1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri. -Exodus Exo 2 35 2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. -Exodus Exo 2 35 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. -Exodus Exo 2 35 4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens: -Exodus Exo 2 35 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes, -Exodus Exo 2 35 6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, -Exodus Exo 2 35 7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, -Exodus Exo 2 35 8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, -Exodus Exo 2 35 9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. -Exodus Exo 2 35 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: b -Exodus Exo 2 35 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: -Exodus Exo 2 35 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: -Exodus Exo 2 35 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: -Exodus Exo 2 35 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: -Exodus Exo 2 35 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: -Exodus Exo 2 35 16 altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: -Exodus Exo 2 35 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, -Exodus Exo 2 35 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: -Exodus Exo 2 35 19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. -Exodus Exo 2 35 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, b -Exodus Exo 2 35 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, -Exodus Exo 2 35 22 viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. -Exodus Exo 2 35 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, -Exodus Exo 2 35 24 argenti, aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. -Exodus Exo 2 35 25 Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, -Exodus Exo 2 35 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. -Exodus Exo 2 35 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, -Exodus Exo 2 35 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. -Exodus Exo 2 35 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. -Exodus Exo 2 35 30 Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, b -Exodus Exo 2 35 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, -Exodus Exo 2 35 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et aere, -Exodus Exo 2 35 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, -Exodus Exo 2 35 34 dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: -Exodus Exo 2 35 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant. -Exodus Exo 2 36 1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus. -Exodus Exo 2 36 2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, -Exodus Exo 2 36 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. -Exodus Exo 2 36 4 Unde artifices venire compulsi, -Exodus Exo 2 36 5 dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. -Exodus Exo 2 36 6 Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, -Exodus Exo 2 36 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent. -Exodus Exo 2 36 8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: b -Exodus Exo 2 36 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum. -Exodus Exo 2 36 10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. -Exodus Exo 2 36 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter, -Exodus Exo 2 36 12 ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur. -Exodus Exo 2 36 13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. -Exodus Exo 2 36 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: -Exodus Exo 2 36 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensurae erant omnia saga: -Exodus Exo 2 36 16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. -Exodus Exo 2 36 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. -Exodus Exo 2 36 18 Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. -Exodus Exo 2 36 19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. -Exodus Exo 2 36 20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. b -Exodus Exo 2 36 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. -Exodus Exo 2 36 22 Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. -Exodus Exo 2 36 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, -Exodus Exo 2 36 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur. -Exodus Exo 2 36 25 Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, -Exodus Exo 2 36 26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. -Exodus Exo 2 36 27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas, -Exodus Exo 2 36 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: -Exodus Exo 2 36 29 quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: -Exodus Exo 2 36 30 ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. -Exodus Exo 2 36 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, b -Exodus Exo 2 36 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. -Exodus Exo 2 36 33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. -Exodus Exo 2 36 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. -Exodus Exo 2 36 35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum: b -Exodus Exo 2 36 36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. -Exodus Exo 2 36 37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii: -Exodus Exo 2 36 38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas. -Exodus Exo 2 37 1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. -Exodus Exo 2 37 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum, -Exodus Exo 2 37 3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. -Exodus Exo 2 37 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, -Exodus Exo 2 37 5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam. -Exodus Exo 2 37 6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. b -Exodus Exo 2 37 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: -Exodus Exo 2 37 8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, -Exodus Exo 2 37 9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. -Exodus Exo 2 37 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem. b -Exodus Exo 2 37 11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, -Exodus Exo 2 37 12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. -Exodus Exo 2 37 13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae -Exodus Exo 2 37 14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. -Exodus Exo 2 37 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. -Exodus Exo 2 37 16 Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. -Exodus Exo 2 37 17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant: b -Exodus Exo 2 37 18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera: -Exodus Exo 2 37 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. -Exodus Exo 2 37 20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia: -Exodus Exo 2 37 21 et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. -Exodus Exo 2 37 22 Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. -Exodus Exo 2 37 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. -Exodus Exo 2 37 24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis. -Exodus Exo 2 37 25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua. b -Exodus Exo 2 37 26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. -Exodus Exo 2 37 27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. -Exodus Exo 2 37 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. -Exodus Exo 2 37 29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. b -Exodus Exo 2 38 1 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine: -Exodus Exo 2 38 2 cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis. -Exodus Exo 2 38 3 Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula. -Exodus Exo 2 38 4 Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam, -Exodus Exo 2 38 5 fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum: -Exodus Exo 2 38 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis: -Exodus Exo 2 38 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum. -Exodus Exo 2 38 8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi. b -Exodus Exo 2 38 9 Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, b -Exodus Exo 2 38 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea. -Exodus Exo 2 38 11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant. -Exodus Exo 2 38 12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea. -Exodus Exo 2 38 13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria: -Exodus Exo 2 38 14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus: -Exodus Exo 2 38 15 et in parte altera (quia inter útraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem. -Exodus Exo 2 38 16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. -Exodus Exo 2 38 17 Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. -Exodus Exo 2 38 18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. -Exodus Exo 2 38 19 Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae. -Exodus Exo 2 38 20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos. -Exodus Exo 2 38 21 Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis: b -Exodus Exo 2 38 22 quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat, -Exodus Exo 2 38 23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. -Exodus Exo 2 38 24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. -Exodus Exo 2 38 25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. -Exodus Exo 2 38 26 Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. -Exodus Exo 2 38 27 Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. -Exodus Exo 2 38 28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. -Exodus Exo 2 38 29 Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, -Exodus Exo 2 38 30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent, -Exodus Exo 2 38 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum. -Exodus Exo 2 39 1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, -Exodus Exo 2 39 3 opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, -Exodus Exo 2 39 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, -Exodus Exo 2 39 5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël: -Exodus Exo 2 39 7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: b -Exodus Exo 2 39 9 quadrangulum, duplex, mensurae palmi. -Exodus Exo 2 39 10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. -Exodus Exo 2 39 11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. -Exodus Exo 2 39 12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus. -Exodus Exo 2 39 13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. -Exodus Exo 2 39 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. -Exodus Exo 2 39 15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo: -Exodus Exo 2 39 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, -Exodus Exo 2 39 17 e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. -Exodus Exo 2 39 18 Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, -Exodus Exo 2 39 19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, b -Exodus Exo 2 39 21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: -Exodus Exo 2 39 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: -Exodus Exo 2 39 23 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum: -Exodus Exo 2 39 24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus: -Exodus Exo 2 39 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso: -Exodus Exo 2 39 27 feminalia quoque linea, byssina: -Exodus Exo 2 39 28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 29 Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: -Exodus Exo 2 39 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 39 31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quae praeceperat Dominus Moysi. b -Exodus Exo 2 39 32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, -Exodus Exo 2 39 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, -Exodus Exo 2 39 34 velum; arcam, vectes, propitiatorium, -Exodus Exo 2 39 35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus; -Exodus Exo 2 39 36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; -Exodus Exo 2 39 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, -Exodus Exo 2 39 38 et tentorium in introitu tabernaculi; -Exodus Exo 2 39 39 altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; -Exodus Exo 2 39 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri. -Exodus Exo 2 39 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, -Exodus Exo 2 39 42 obtulerunt filii Israël, sicut praeceperat Dominus. -Exodus Exo 2 39 43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. -Exodus Exo 2 40 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Exodus Exo 2 40 2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, -Exodus Exo 2 40 3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: -Exodus Exo 2 40 4 et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, -Exodus Exo 2 40 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, -Exodus Exo 2 40 6 et ante illud altare holocausti: -Exodus Exo 2 40 7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. -Exodus Exo 2 40 8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. -Exodus Exo 2 40 9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: -Exodus Exo 2 40 10 altare holocausti et omnia vasa ejus, -Exodus Exo 2 40 11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. -Exodus Exo 2 40 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua -Exodus Exo 2 40 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. -Exodus Exo 2 40 14 Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus. b -Exodus Exo 2 40 15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. -Exodus Exo 2 40 16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, -Exodus Exo 2 40 17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. -Exodus Exo 2 40 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. -Exodus Exo 2 40 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. -Exodus Exo 2 40 20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, -Exodus Exo 2 40 21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 40 22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi, -Exodus Exo 2 40 23 locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini. -Exodus Exo 2 40 24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, -Exodus Exo 2 40 25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 40 26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, b -Exodus Exo 2 40 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. -Exodus Exo 2 40 28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. -Exodus Exo 2 40 29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, -Exodus Exo 2 40 30 cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Exodus Exo 2 40 31a Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. -Exodus Exo 2 40 31b Postquam omnia perfecta sunt, -Exodus Exo 2 40 32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. -Exodus Exo 2 40 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. -Exodus Exo 2 40 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: -Exodus Exo 2 40 35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco. -Exodus Exo 2 40 36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. -# Leviticus Lev Liber Levitici -Leviticus Lev 3 1 1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: -Leviticus Lev 3 1 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, -Leviticus Lev 3 1 3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: -Leviticus Lev 3 1 4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. -Leviticus Lev 3 1 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: -Leviticus Lev 3 1 6 detractaque pelle hostiae, artus in frusta concídent. -Leviticus Lev 3 1 7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: -Leviticus Lev 3 1 8 et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori, -Leviticus Lev 3 1 9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. -Leviticus Lev 3 1 10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: b -Leviticus Lev 3 1 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: -Leviticus Lev 3 1 12 dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: -Leviticus Lev 3 1 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. -Leviticus Lev 3 1 14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae, b -Leviticus Lev 3 1 15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: -Leviticus Lev 3 1 16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, -Leviticus Lev 3 1 17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. -Leviticus Lev 3 2 1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus, -Leviticus Lev 3 2 2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. -Leviticus Lev 3 2 3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. -Leviticus Lev 3 2 4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. b -Leviticus Lev 3 2 5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento, -Leviticus Lev 3 2 6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. -Leviticus Lev 3 2 7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur: -Leviticus Lev 3 2 8 quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis. -Leviticus Lev 3 2 9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: -Leviticus Lev 3 2 10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. -Leviticus Lev 3 2 11 Omnis oblatio quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. b -Leviticus Lev 3 2 12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis. -Leviticus Lev 3 2 13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. -Leviticus Lev 3 2 14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, -Leviticus Lev 3 2 15 fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est: -Leviticus Lev 3 2 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus. -Leviticus Lev 3 3 1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. -Leviticus Lev 3 3 2 Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. -Leviticus Lev 3 3 3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: -Leviticus Lev 3 3 4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. -Leviticus Lev 3 3 5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. -Leviticus Lev 3 3 6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. b -Leviticus Lev 3 3 7 Si agnum obtulerit coram Domino, -Leviticus Lev 3 3 8 ponet manum suam super caput victimae suae: quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris. -Leviticus Lev 3 3 9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam -Leviticus Lev 3 3 10 cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis. -Leviticus Lev 3 3 11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. -Leviticus Lev 3 3 12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino, -Leviticus Lev 3 3 13 ponet manum suam super caput ejus: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum. -Leviticus Lev 3 3 14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: -Leviticus Lev 3 3 15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis: -Leviticus Lev 3 3 16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit -Leviticus Lev 3 3 17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. -Leviticus Lev 3 4 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 4 2 Loquere filiis Israël: Anima, quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit: -Leviticus Lev 3 4 3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: -Leviticus Lev 3 4 4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. -Leviticus Lev 3 4 5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. -Leviticus Lev 3 4 6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. -Leviticus Lev 3 4 7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. -Leviticus Lev 3 4 8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt: -Leviticus Lev 3 4 9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, -Leviticus Lev 3 4 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. -Leviticus Lev 3 4 11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, -Leviticus Lev 3 4 12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur. -Leviticus Lev 3 4 13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, b -Leviticus Lev 3 4 14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. -Leviticus Lev 3 4 15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, -Leviticus Lev 3 4 16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, -Leviticus Lev 3 4 17 tincto digito aspergens septies contra velum. -Leviticus Lev 3 4 18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. -Leviticus Lev 3 4 19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: -Leviticus Lev 3 4 20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. -Leviticus Lev 3 4 21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. -Leviticus Lev 3 4 22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: b -Leviticus Lev 3 4 23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. -Leviticus Lev 3 4 24 Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, -Leviticus Lev 3 4 25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. -Leviticus Lev 3 4 26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. -Leviticus Lev 3 4 27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, b -Leviticus Lev 3 4 28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. -Leviticus Lev 3 4 29 Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. -Leviticus Lev 3 4 30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. -Leviticus Lev 3 4 31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. -Leviticus Lev 3 4 32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: -Leviticus Lev 3 4 33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae. -Leviticus Lev 3 4 34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. -Leviticus Lev 3 4 35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. -Leviticus Lev 3 5 1 Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. -Leviticus Lev 3 5 2 Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit: b -Leviticus Lev 3 5 3 et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto. -Leviticus Lev 3 5 4 Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, -Leviticus Lev 3 5 5 agat poenitentiam pro peccato, -Leviticus Lev 3 5 6 et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. -Leviticus Lev 3 5 7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, -Leviticus Lev 3 5 8 dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur. -Leviticus Lev 3 5 9 Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. -Leviticus Lev 3 5 10 Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. -Leviticus Lev 3 5 11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. -Leviticus Lev 3 5 12 Tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit, -Leviticus Lev 3 5 13 rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. -Leviticus Lev 3 5 14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 5 15 Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: -Leviticus Lev 3 5 16 ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. -Leviticus Lev 3 5 17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, -Leviticus Lev 3 5 18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, -Leviticus Lev 3 5 19 quia per errorem deliquit in Dominum. -Leviticus Lev 3 6 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 6 2 Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, -Leviticus Lev 3 6 3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, -Leviticus Lev 3 6 4 convicta delicti, -Leviticus Lev 3 6 5 reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. -Leviticus Lev 3 6 6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti: -Leviticus Lev 3 6 7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit. -Leviticus Lev 3 6 8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 6 9 Praecipe Aaron et filiis ejus: Haec est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. -Leviticus Lev 3 6 10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, -Leviticus Lev 3 6 11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. -Leviticus Lev 3 6 12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. -Leviticus Lev 3 6 13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. -Leviticus Lev 3 6 14 Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. -Leviticus Lev 3 6 15 Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: -Leviticus Lev 3 6 16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. -Leviticus Lev 3 6 17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. -Leviticus Lev 3 6 18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. -Leviticus Lev 3 6 19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 6 20 Haec est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: -Leviticus Lev 3 6 21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino -Leviticus Lev 3 6 22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. -Leviticus Lev 3 6 23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. -Leviticus Lev 3 6 24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 6 25 Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiae pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. -Leviticus Lev 3 6 26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. -Leviticus Lev 3 6 27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. -Leviticus Lev 3 6 28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. -Leviticus Lev 3 6 29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. -Leviticus Lev 3 6 30 Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. -Leviticus Lev 3 7 1 Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est: -Leviticus Lev 3 7 2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. -Leviticus Lev 3 7 3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: -Leviticus Lev 3 7 4 duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. -Leviticus Lev 3 7 5 Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. -Leviticus Lev 3 7 6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. -Leviticus Lev 3 7 7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. -Leviticus Lev 3 7 8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. b -Leviticus Lev 3 7 9 Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: -Leviticus Lev 3 7 10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur. -Leviticus Lev 3 7 11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino. b -Leviticus Lev 3 7 12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: -Leviticus Lev 3 7 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis: -Leviticus Lev 3 7 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem, -Leviticus Lev 3 7 15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. -Leviticus Lev 3 7 16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: -Leviticus Lev 3 7 17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. -Leviticus Lev 3 7 18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit. -Leviticus Lev 3 7 19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. -Leviticus Lev 3 7 20 Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis. -Leviticus Lev 3 7 21 Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. -Leviticus Lev 3 7 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 7 23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis. -Leviticus Lev 3 7 24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. -Leviticus Lev 3 7 25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. -Leviticus Lev 3 7 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. -Leviticus Lev 3 7 27 Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis. -Leviticus Lev 3 7 28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 7 29 Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. -Leviticus Lev 3 7 30 Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, -Leviticus Lev 3 7 31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. -Leviticus Lev 3 7 32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. -Leviticus Lev 3 7 33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. -Leviticus Lev 3 7 34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. -Leviticus Lev 3 7 35 Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, b -Leviticus Lev 3 7 36 et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. -Leviticus Lev 3 7 37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, b -Leviticus Lev 3 7 38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. -Leviticus Lev 3 8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 8 2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: -Leviticus Lev 3 8 3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi. -Leviticus Lev 3 8 4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, -Leviticus Lev 3 8 5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. -Leviticus Lev 3 8 6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, b -Leviticus Lev 3 8 7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, -Leviticus Lev 3 8 8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. -Leviticus Lev 3 8 9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus. -Leviticus Lev 3 8 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. -Leviticus Lev 3 8 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. -Leviticus Lev 3 8 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: -Leviticus Lev 3 8 13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. -Leviticus Lev 3 8 14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, b -Leviticus Lev 3 8 15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. -Leviticus Lev 3 8 16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: -Leviticus Lev 3 8 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus. -Leviticus Lev 3 8 18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, b -Leviticus Lev 3 8 19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. -Leviticus Lev 3 8 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, -Leviticus Lev 3 8 21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei. -Leviticus Lev 3 8 22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: b -Leviticus Lev 3 8 23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis. -Leviticus Lev 3 8 24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: -Leviticus Lev 3 8 25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. -Leviticus Lev 3 8 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, -Leviticus Lev 3 8 27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, -Leviticus Lev 3 8 28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. -Leviticus Lev 3 8 29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus. -Leviticus Lev 3 8 30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. b -Leviticus Lev 3 8 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: -Leviticus Lev 3 8 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. -Leviticus Lev 3 8 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio: -Leviticus Lev 3 8 34 sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. -Leviticus Lev 3 8 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est. -Leviticus Lev 3 8 36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi. b -Leviticus Lev 3 9 1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: -Leviticus Lev 3 9 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. -Leviticus Lev 3 9 3 Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, -Leviticus Lev 3 9 4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. -Leviticus Lev 3 9 5 Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, -Leviticus Lev 3 9 6 ait Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. -Leviticus Lev 3 9 7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus. -Leviticus Lev 3 9 8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: b -Leviticus Lev 3 9 9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. -Leviticus Lev 3 9 10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi: -Leviticus Lev 3 9 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. -Leviticus Lev 3 9 12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. -Leviticus Lev 3 9 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quae omnia super altare cremavit igni, -Leviticus Lev 3 9 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus. -Leviticus Lev 3 9 15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, b -Leviticus Lev 3 9 16 fecit holocaustum, -Leviticus Lev 3 9 17 addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini. -Leviticus Lev 3 9 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. -Leviticus Lev 3 9 19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, -Leviticus Lev 3 9 20 posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, -Leviticus Lev 3 9 21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses. -Leviticus Lev 3 9 22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. -Leviticus Lev 3 9 23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: b -Leviticus Lev 3 9 24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. -Leviticus Lev 3 10 1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis praeceptum non erat. -Leviticus Lev 3 10 2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. -Leviticus Lev 3 10 3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. -Leviticus Lev 3 10 4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. -Leviticus Lev 3 10 5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. -Leviticus Lev 3 10 6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: -Leviticus Lev 3 10 7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi. -Leviticus Lev 3 10 8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: -Leviticus Lev 3 10 9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras: -Leviticus Lev 3 10 10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; -Leviticus Lev 3 10 11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. -Leviticus Lev 3 10 12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. b -Leviticus Lev 3 10 13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi. -Leviticus Lev 3 10 14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: -Leviticus Lev 3 10 15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut praecepit Dominus. -Leviticus Lev 3 10 16 Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: b -Leviticus Lev 3 10 17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, -Leviticus Lev 3 10 18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi? -Leviticus Lev 3 10 19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri? -Leviticus Lev 3 10 20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. -Leviticus Lev 3 11 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: -Leviticus Lev 3 11 2 Dicite filiis Israël: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae: -Leviticus Lev 3 11 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. -Leviticus Lev 3 11 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. -Leviticus Lev 3 11 5 Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. -Leviticus Lev 3 11 6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. -Leviticus Lev 3 11 7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. -Leviticus Lev 3 11 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. -Leviticus Lev 3 11 9 Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. b -Leviticus Lev 3 11 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, -Leviticus Lev 3 11 11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. -Leviticus Lev 3 11 12 Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. -Leviticus Lev 3 11 13 Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliaeetum, b -Leviticus Lev 3 11 14 et milvum ac vulturem juxta genus suum, -Leviticus Lev 3 11 15 et omne corvini generis in similitudinem suam, -Leviticus Lev 3 11 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: -Leviticus Lev 3 11 17 bubonem, et mergulum, et ibin, -Leviticus Lev 3 11 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, -Leviticus Lev 3 11 19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. -Leviticus Lev 3 11 20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. b -Leviticus Lev 3 11 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, -Leviticus Lev 3 11 22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. -Leviticus Lev 3 11 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: -Leviticus Lev 3 11 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: -Leviticus Lev 3 11 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. -Leviticus Lev 3 11 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. b -Leviticus Lev 3 11 27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 11 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis. -Leviticus Lev 3 11 29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, b -Leviticus Lev 3 11 30 mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa. -Leviticus Lev 3 11 31 Omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: -Leviticus Lev 3 11 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. -Leviticus Lev 3 11 33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. -Leviticus Lev 3 11 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. -Leviticus Lev 3 11 35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. -Leviticus Lev 3 11 36 Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. -Leviticus Lev 3 11 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam. -Leviticus Lev 3 11 38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. -Leviticus Lev 3 11 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: b -Leviticus Lev 3 11 40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 11 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. b -Leviticus Lev 3 11 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. -Leviticus Lev 3 11 43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. -Leviticus Lev 3 11 44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. -Leviticus Lev 3 11 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. -Leviticus Lev 3 11 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra, b -Leviticus Lev 3 11 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. -Leviticus Lev 3 12 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 12 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruae. -Leviticus Lev 3 12 3 Et die octavo circumcidetur infantulus: -Leviticus Lev 3 12 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae. -Leviticus Lev 3 12 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. -Leviticus Lev 3 12 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, -Leviticus Lev 3 12 7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. -Leviticus Lev 3 12 8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. -Leviticus Lev 3 13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens: -Leviticus Lev 3 13 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. -Leviticus Lev 3 13 3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur. -Leviticus Lev 3 13 4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: -Leviticus Lev 3 13 5 et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. -Leviticus Lev 3 13 6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. -Leviticus Lev 3 13 7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit: adducetur ad eum, -Leviticus Lev 3 13 8 et immunditiae condemnabitur. -Leviticus Lev 3 13 9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, b -Leviticus Lev 3 13 10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: -Leviticus Lev 3 13 11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est. -Leviticus Lev 3 13 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, -Leviticus Lev 3 13 13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. -Leviticus Lev 3 13 14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, -Leviticus Lev 3 13 15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. -Leviticus Lev 3 13 16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, -Leviticus Lev 3 13 17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. -Leviticus Lev 3 13 18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, b -Leviticus Lev 3 13 19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. -Leviticus Lev 3 13 20 Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. -Leviticus Lev 3 13 21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus: -Leviticus Lev 3 13 22 et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae; -Leviticus Lev 3 13 23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. -Leviticus Lev 3 13 24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, b -Leviticus Lev 3 13 25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. -Leviticus Lev 3 13 26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, -Leviticus Lev 3 13 27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. -Leviticus Lev 3 13 28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae. -Leviticus Lev 3 13 29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. b -Leviticus Lev 3 13 30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est. -Leviticus Lev 3 13 31 Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus, -Leviticus Lev 3 13 32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis: -Leviticus Lev 3 13 33 radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis. -Leviticus Lev 3 13 34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit. -Leviticus Lev 3 13 35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, -Leviticus Lev 3 13 36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. -Leviticus Lev 3 13 37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. -Leviticus Lev 3 13 38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, b -Leviticus Lev 3 13 39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. -Leviticus Lev 3 13 40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: b -Leviticus Lev 3 13 41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. -Leviticus Lev 3 13 42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, -Leviticus Lev 3 13 43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubie leprae, quae orta est in calvitio. -Leviticus Lev 3 13 44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, b -Leviticus Lev 3 13 45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. -Leviticus Lev 3 13 46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. -Leviticus Lev 3 13 47 Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit, b -Leviticus Lev 3 13 48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, -Leviticus Lev 3 13 49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: -Leviticus Lev 3 13 50 qui consideratam recludet septem diebus: -Leviticus Lev 3 13 51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: -Leviticus Lev 3 13 52 et idcirco comburetur flammis. -Leviticus Lev 3 13 53 Quod si eam viderit non crevisse, -Leviticus Lev 3 13 54 praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. -Leviticus Lev 3 13 55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. -Leviticus Lev 3 13 56 Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. -Leviticus Lev 3 13 57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. -Leviticus Lev 3 13 58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt. -Leviticus Lev 3 13 59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari. -Leviticus Lev 3 14 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 14 2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem: -Leviticus Lev 3 14 3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, -Leviticus Lev 3 14 4 praecipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. -Leviticus Lev 3 14 5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: -Leviticus Lev 3 14 6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, -Leviticus Lev 3 14 7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. -Leviticus Lev 3 14 8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. -Leviticus Lev 3 14 9 Et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, b -Leviticus Lev 3 14 10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. -Leviticus Lev 3 14 11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, -Leviticus Lev 3 14 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, -Leviticus Lev 3 14 13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. -Leviticus Lev 3 14 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis: b -Leviticus Lev 3 14 15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, -Leviticus Lev 3 14 16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. -Leviticus Lev 3 14 17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, +Exodus Exo 2 18 18 Stulto labóre consúmeris et tu, et pópulus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negótium; solus illud non póteris sustinére. +Exodus Exo 2 18 19 Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum. Esto tu pópulo in his quæ ad Deum pértinent, ut réferas quæ dicúntur ad eum: +Exodus Exo 2 18 20 ostendásque pópulo cæremónias et ritum coléndi, viámque per quam íngredi débeant, et opus quod fácere débeant. +Exodus Exo 2 18 21 Próvide autem de omni plebe viros poténtes, et timéntes Deum, in quibus sit véritas, et qui óderint avarítiam, et constítue ex eis tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános, +Exodus Exo 2 18 22 qui júdicent pópulum omni témpore: quidquid autem majus fúerit, réferant ad te, et ipsi minóra tantúmmodo júdicent: leviúsque sit tibi, partíto in álios ónere. +Exodus Exo 2 18 23 Si hoc féceris, implébis impérium Dei, et præcépta ejus póteris sustentáre: et omnis hic pópulus revertétur ad loca sua cum pace. +Exodus Exo 2 18 24 Quibus audítis, Móyses fecit ómnia quæ ille suggésserat. b +Exodus Exo 2 18 25 Et eléctis viris strénuis de cuncto Israël, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános. +Exodus Exo 2 18 26 Qui judicábant plebem omni témpore: quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo judicántes. +Exodus Exo 2 18 27 Dimisítque cognátum suum: qui revérsus ábiit in terram suam. +Exodus Exo 2 19 1 Mense tértio egressiónis Israël de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai. +Exodus Exo 2 19 2 Nam profécti de Ráphidim, et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israël fixit tentória e regióne montis. +Exodus Exo 2 19 3 Móyses autem ascéndit ad Deum: vocavítque eum Dóminus de monte, et ait: Hæc dices dómui Jacob, et annuntiábis fíliis Israël: +Exodus Exo 2 19 4 Vos ipsi vidístis quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum, et assúmpserim mihi. +Exodus Exo 2 19 5 Si ergo audiéritis vocem meam, et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis: mea est enim omnis terra: +Exodus Exo 2 19 6 et vos éritis mihi in regnum sacerdotále, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loquéris ad fílios Israël. +Exodus Exo 2 19 7 Venit Móyses: et convocátis majóribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes quos mandáverat Dóminus. b +Exodus Exo 2 19 8 Respondítque omnis pópulus simul: Cuncta quæ locútus est Dóminus, faciémus. Cumque retulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum, +Exodus Exo 2 19 9 ait ei Dóminus: Jam nunc véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te, et credat tibi in perpétuum. Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum. +Exodus Exo 2 19 10 Qui dixit ei: Vade ad pópulum, et sanctífica illos hódie, et cras, lavéntque vestiménta sua. +Exodus Exo 2 19 11 Et sint paráti in diem tértium: in die enim tértia descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai. +Exodus Exo 2 19 12 Constituésque términos pópulo per circúitum, et dices ad eos: Cavéte ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus: omnis qui tetígerit montem, morte moriétur. +Exodus Exo 2 19 13 Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur, aut confodiétur jáculis: sive juméntum fúerit, sive homo, non vivet: cum cœ́perit clángere búccina, tunc ascéndant in montem. +Exodus Exo 2 19 14 Descendítque Móyses de monte ad pópulum, et sanctificávit eum. Cumque lavíssent vestiménta sua, +Exodus Exo 2 19 15 ait ad eos: Estóte paráti in diem tértium, et ne appropinquétis uxóribus vestris. +Exodus Exo 2 19 16 Jamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat: et ecce cœpérunt audíri tonítrua, ac micáre fúlgura, et nubes densíssima operíre montem, clangórque búccinæ veheméntius perstrepébat: et tímuit pópulus qui erat in castris. b +Exodus Exo 2 19 17 Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco castrórum, stetérunt ad radíces montis. +Exodus Exo 2 19 18 Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne: et ascénderet fumus ex eo quasi de fornáce, erátque omnis mons terríbilis. +Exodus Exo 2 19 19 Et sónitus búccinæ paulátim crescébat in majus, et prolíxius tendebátur: Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei. +Exodus Exo 2 19 20 Descendítque Dóminus super montem Sínai in ipso montis vértice, et vocávit Móysen in cacúmen ejus. Quo cum ascendísset, +Exodus Exo 2 19 21 dixit ad eum: Descénde, et contestáre pópulum: ne forte velit transcéndere términos ad vidéndum Dóminum, et péreat ex eis plúrima multitúdo. +Exodus Exo 2 19 22 Sacerdótes quoque qui accédunt ad Dóminum, sanctificéntur, ne percútiat eos. +Exodus Exo 2 19 23 Dixítque Móyses ad Dóminum: Non póterit vulgus ascéndere in montem Sínai: tu enim testificátus es, et jussísti, dicens: Pone términos circa montem, et sanctífica illum. +Exodus Exo 2 19 24 Cui ait Dóminus: Vade, descénde: ascendésque tu, et Áaron tecum: sacerdótes autem et pópulus ne tránseant términos, nec ascéndant ad Dóminum, ne forte interfíciat illos. +Exodus Exo 2 19 25 Descendítque Móyses ad pópulum, et ómnia narrávit eis. +Exodus Exo 2 20 1 Locutúsque est Dóminus cunctos sermónes hos: +Exodus Exo 2 20 2 Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. +Exodus Exo 2 20 3 Non habébis deos aliénos coram me. +Exodus Exo 2 20 4 Non fácies tibi scúlptile, neque omnem similitúdinem quæ est in cælo désuper, et quæ in terra deórsum, nec eórum quæ sunt in aquis sub terra. +Exodus Exo 2 20 5 Non adorábis ea, neque coles: ego sum Dóminus Deus tuus fortis, zelótes, vísitans iniquitátem patrum in fílios, in tértiam et quartam generatiónem eórum qui odérunt me: +Exodus Exo 2 20 6 et fáciens misericórdiam in míllia his qui díligunt me, et custódiunt præcépta mea. +Exodus Exo 2 20 7 Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum: nec enim habébit insóntem Dóminus eum qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra. b +Exodus Exo 2 20 8 Meménto ut diem sábbati sanctífices. b +Exodus Exo 2 20 9 Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua. +Exodus Exo 2 20 10 Séptimo autem die sábbatum Dómini Dei tui est: non fácies omne opus in eo, tu, et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, juméntum tuum, et ádvena qui est intra portas tuas. +Exodus Exo 2 20 11 Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo: idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati, et sanctificávit eum. +Exodus Exo 2 20 12 Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. b +Exodus Exo 2 20 13 Non occídes. b +Exodus Exo 2 20 14 Non mœcháberis. b +Exodus Exo 2 20 15 Non furtum fácies. b +Exodus Exo 2 20 16 Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. b +Exodus Exo 2 20 17 Non concupísces domum próximi tui, nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia quæ illíus sunt. b +Exodus Exo 2 20 18 Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, b +Exodus Exo 2 20 19 dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiémus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur. +Exodus Exo 2 20 20 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: ut enim probáret vos venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. +Exodus Exo 2 20 21 Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem in qua erat Deus. +Exodus Exo 2 20 22 Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis quod de cælo locútus sim vobis. b +Exodus Exo 2 20 23 Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis. +Exodus Exo 2 20 24 Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memória fúerit nóminis mei: véniam ad te, et benedícam tibi. +Exodus Exo 2 20 25 Quod si altáre lapídeum féceris mihi, non ædificábis illud de sectis lapídibus: si enim leváveris cultrum super eo, polluétur. +Exodus Exo 2 20 26 Non ascéndes per gradus ad altáre meum, ne revelétur turpitúdo tua. +Exodus Exo 2 21 1 Hæc sunt judícia quæ propónes eis. +Exodus Exo 2 21 2 Si émeris servum hebrǽum, sex annis sérviet tibi: in séptimo egrediétur liber gratis. +Exodus Exo 2 21 3 Cum quali veste intráverit, cum tali éxeat: si habens uxórem, et uxor egrediétur simul. +Exodus Exo 2 21 4 Sin autem dóminus déderit illi uxórem, et pepérerit fílios et fílias: múlier et líberi ejus erunt dómini sui, ipse vero exíbit cum vestítu suo. +Exodus Exo 2 21 5 Quod si díxerit servus: Díligo dóminum meum et uxórem ac líberos; non egrédiar liber: +Exodus Exo 2 21 6 ófferet eum dóminus diis, et applicábitur ad óstium et postes, perforabítque aurem ejus súbula: et erit ei servus in sǽculum. +Exodus Exo 2 21 7 Si quis vendíderit fíliam suam in fámulam, non egrediétur sicut ancíllæ exíre consuevérunt. +Exodus Exo 2 21 8 Si displicúerit óculis dómini sui cui trádita fúerat, dimíttet eam: pópulo autem aliéno vendéndi non habébit potestátem, si spréverit eam. +Exodus Exo 2 21 9 Sin autem fílio suo despónderit eam, juxta morem filiárum fáciet illi. +Exodus Exo 2 21 10 Quod si álteram ei accéperit, providébit puéllæ núptias, et vestiménta, et prétium pudicítiæ non negábit. +Exodus Exo 2 21 11 Si tria ista non fécerit, egrediétur gratis absque pecúnia. +Exodus Exo 2 21 12 Qui percússerit hóminem volens occídere, morte moriátur. b +Exodus Exo 2 21 13 Qui autem non est insidiátus, sed Deus illum trádidit in manus ejus, constítuam tibi locum in quem fúgere débeat. +Exodus Exo 2 21 14 Si quis per indústriam occíderit próximum suum, et per insídias: ab altári meo evélles eum, ut moriátur. +Exodus Exo 2 21 15 Qui percússerit patrem suum aut matrem, morte moriátur. +Exodus Exo 2 21 16 Qui furátus fúerit hóminem, et vendíderit eum, convíctus noxæ, morte moriátur. +Exodus Exo 2 21 17 Qui maledíxerit patri suo, vel matri, morte moriátur. +Exodus Exo 2 21 18 Si rixáti fúerint viri, et percússerit alter próximum suum lápide vel pugno, et ille mórtuus non fúerit, sed jacúerit in léctulo: b +Exodus Exo 2 21 19 si surréxerit, et ambuláverit foris super báculum suum, ínnocens erit qui percússerit, ita tamen ut óperas ejus et impénsas in médicos restítuat. +Exodus Exo 2 21 20 Qui percússerit servum suum, vel ancíllam virga, et mórtui fúerint in mánibus ejus, críminis reus erit. +Exodus Exo 2 21 21 Sin autem uno die vel duóbus supervíxerit, non subjacébit pœnæ, quia pecúnia illíus est. +Exodus Exo 2 21 22 Si rixáti fúerint viri, et percússerit quis mulíerem prægnántem, et abortívum quidem fécerit, sed ipsa víxerit: subjacébit damno quantum marítus mulíeris expetíerit, et árbitri judicáverint. +Exodus Exo 2 21 23 Sin autem mors ejus fúerit subsecúta, reddet ánimam pro ánima, +Exodus Exo 2 21 24 óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, +Exodus Exo 2 21 25 adustiónem pro adustióne, vulnus pro vúlnere, livórem pro livóre. +Exodus Exo 2 21 26 Si percússerit quíspiam óculum servi sui aut ancíllæ, et luscos eos fécerit, dimíttet eos líberos pro óculo quem éruit. +Exodus Exo 2 21 27 Dentem quoque si excússerit servo vel ancíllæ suæ, simíliter dimíttet eos líberos. +Exodus Exo 2 21 28 Si bos cornu percússerit virum aut mulíerem, et mórtui fúerint, lapídibus obruétur: et non comedéntur carnes ejus, dóminus quoque bovis ínnocens erit. b +Exodus Exo 2 21 29 Quod si bos cornúpeta fúerit ab heri et nudiustértius, et contestáti sunt dóminum ejus, nec reclúserit eum, occiderítque virum aut mulíerem: et bos lapídibus obruétur, et dóminum ejus occídent. +Exodus Exo 2 21 30 Quod si prétium fúerit ei impósitum, dabit pro ánima sua quidquid fúerit postulátus. +Exodus Exo 2 21 31 Fílium quoque et fíliam si cornu percússerit, símili senténtiæ subjacébit. +Exodus Exo 2 21 32 Si servum ancillámque inváserit, trigínta siclos argénti dómino dabit, bos vero lapídibus opprimétur. +Exodus Exo 2 21 33 Si quis aperúerit cistérnam, et fóderit, et non operúerit eam, ceciderítque bos aut ásinus in eam, +Exodus Exo 2 21 34 reddet dóminus cistérnæ prétium jumentórum: quod autem mórtuum est, ipsíus erit. +Exodus Exo 2 21 35 Si bos aliénus bovem altérius vulneráverit, et ille mórtuus fúerit: vendent bovem vivum, et dívident prétium, cadáver autem mórtui inter se dispértient. +Exodus Exo 2 21 36 Sin autem sciébat quod bos cornúpeta esset ab heri et nudiustértius, et non custodívit eum dóminus suus: reddet bovem pro bove, et cadáver íntegrum accípiet. +Exodus Exo 2 22 1 Si quis furátus fúerit bovem aut ovem, et occíderit vel vendíderit: quinque boves pro uno bove restítuet, et quátuor oves pro una ove. +Exodus Exo 2 22 2 Si effríngens fur domum sive suffódiens fúerit invéntus, et accépto vúlnere mórtuus fúerit, percússor non erit reus sánguinis. b +Exodus Exo 2 22 3a Quod si orto sole hoc fécerit, homicídium perpetrávit, et ipse moriétur. +Exodus Exo 2 22 3b Si non habúerit quod pro furto reddat, ipse venundábitur. +Exodus Exo 2 22 4 Si invéntum fúerit apud eum quod furátus est, vivens: sive bos, sive ásinus, sive ovis, duplum restítuet. b +Exodus Exo 2 22 5 Si lǽserit quíspiam agrum vel víneam, et dimíserit juméntum suum ut depascátur aliéna: quidquid óptimum habúerit in agro suo, vel in vínea, pro damni æstimatióne restítuet. b +Exodus Exo 2 22 6 Si egréssus ignis invénerit spinas, et comprehénderit acérvos frugum, sive stantes ségetes in agris, reddet damnum qui ignem succénderit. +Exodus Exo 2 22 7 Si quis commendáverit amíco pecúniam aut vas in custódiam, et ab eo, qui suscéperat, furto abláta fúerint: si invenítur fur, duplum reddet: b +Exodus Exo 2 22 8 si latet fur, dóminus domus applicábitur ad deos, et jurábit quod non exténderit manum in rem próximi sui, +Exodus Exo 2 22 9 ad perpetrándam fraudem, tam in bove quam in ásino, et ove ac vestiménto, et quidquid damnum inférre potest: ad deos utriúsque causa pervéniet, et si illi judicáverint, duplum restítuet próximo suo. +Exodus Exo 2 22 10 Si quis commendáverit próximo suo ásinum, bovem, ovem, et omne juméntum ad custódiam, et mórtuum fúerit, aut debilitátum, vel captum ab hóstibus, nullúsque hoc víderit: +Exodus Exo 2 22 11 jusjurándum erit in médio, quod non exténderit manum ad rem próximi sui: suscipiétque dóminus juraméntum, et ille réddere non cogétur. +Exodus Exo 2 22 12 Quod si furto ablátum fúerit, restítuet damnum dómino; +Exodus Exo 2 22 13 si coméstum a béstia, déferat ad eum quod occísum est, et non restítuet. +Exodus Exo 2 22 14 Qui a próximo suo quidquam horum mútuo postuláverit, et debilitátum aut mórtuum fúerit dómino non præsénte, réddere compellétur. +Exodus Exo 2 22 15 Quod si impræsentiárum dóminus fúerit, non restítuet, máxime si condúctum vénerat pro mercéde óperis sui. +Exodus Exo 2 22 16 Si sedúxerit quis vírginem necdum desponsátam, dormierítque cum ea: dotábit eam, et habébit eam uxórem. b +Exodus Exo 2 22 17 Si pater vírginis dare nolúerit, reddet pecúniam juxta modum dotis, quam vírgines accípere consuevérunt. +Exodus Exo 2 22 18 Maléficos non patiéris vívere. b +Exodus Exo 2 22 19 Qui coíerit cum juménto, morte moriátur. +Exodus Exo 2 22 20 Qui ímmolat diis, occidétur, prætérquam Dómino soli. +Exodus Exo 2 22 21 Ádvenam non contristábis, neque afflíges eum: ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti. b +Exodus Exo 2 22 22 Víduæ et pupíllo non nocébitis. +Exodus Exo 2 22 23 Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum: +Exodus Exo 2 22 24 et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ, et fílii vestri pupílli. +Exodus Exo 2 22 25 Si pecúniam mútuam déderis pópulo meo páuperi qui hábitat tecum, non urgébis eum quasi exáctor, nec usúris ópprimes. b +Exodus Exo 2 22 26 Si pignus a próximo tuo accéperis vestiméntum, ante solis occásum reddes ei. +Exodus Exo 2 22 27 Ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis ejus, nec habet áliud in quo dórmiat: si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum. +Exodus Exo 2 22 28 Diis non dátrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces. b +Exodus Exo 2 22 29 Décimas tuas et primítias tuas non tardábis réddere: primogénitum filiórum tuórum dabis mihi. b +Exodus Exo 2 22 30 De bobus quoque, et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octáva reddes illum mihi. +Exodus Exo 2 22 31 Viri sancti éritis mihi: carnem, quæ a béstiis fúerit prægustáta, non comedétis, sed projiciétis cánibus. b +Exodus Exo 2 23 1 Non suscípies vocem mendácii, nec junges manum tuam ut pro ímpio dicas falsum testimónium. +Exodus Exo 2 23 2 Non sequéris turbam ad faciéndum malum: nec in judício, plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies. +Exodus Exo 2 23 3 Páuperis quoque non miseréberis in judício. +Exodus Exo 2 23 4 Si occúrreris bovi inimíci tui, aut ásino erránti, reduc ad eum. b +Exodus Exo 2 23 5 Si víderis ásinum odiéntis te jacére sub ónere, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo. +Exodus Exo 2 23 6 Non declinábis in judícium páuperis. b +Exodus Exo 2 23 7 Mendácium fúgies. Insóntem et justum non occídes: quia avérsor ímpium. +Exodus Exo 2 23 8 Nec accípies múnera, quæ étiam excǽcant prudéntes, et subvértunt verba justórum. +Exodus Exo 2 23 9 Peregríno moléstus non eris. Scitis enim advenárum ánimas: quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 23 10 Sex annis seminábis terram tuam, et congregábis fruges ejus: b +Exodus Exo 2 23 11 anno autem séptimo dimíttes eam, et requiéscere fácies, ut cómedant páuperes pópuli tui: et quidquid réliquum fúerit, edant béstiæ agri: ita fácies in vínea et in olivéto tuo. +Exodus Exo 2 23 12 Sex diébus operáberis: séptimo die cessábis, ut requiéscat bos et ásinus tuus, et refrigerétur fílius ancíllæ tuæ, et ádvena. +Exodus Exo 2 23 13 Ómnia quæ dixi vobis, custodíte. Et per nomen externórum deórum non jurábitis, neque audiétur ex ore vestro. b +Exodus Exo 2 23 14 Tribus vícibus per síngulos annos mihi festa celebrábitis. b +Exodus Exo 2 23 15 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus cómedes ázyma, sicut præcépi tibi, témpore mensis novórum, quando egréssus es de Ægýpto: non apparébis in conspéctu meo vácuus. +Exodus Exo 2 23 16 Et solemnitátem messis primitivórum óperis tui, quæcúmque semináveris in agro: solemnitátem quoque in éxitu anni, quando congregáveris omnes fruges tuas de agro. +Exodus Exo 2 23 17 Ter in anno apparébit omne masculínum tuum coram Dómino Deo tuo. +Exodus Exo 2 23 18 Non immolábis super ferménto sánguinem víctimæ meæ, nec remanébit adeps solemnitátis meæ usque mane. b +Exodus Exo 2 23 19a Primítias frugum terræ tuæ déferes in domum Dómini Dei tui. +Exodus Exo 2 23 19b Non coques hædum in lacte matris suæ. +Exodus Exo 2 23 20 Ecce ego mittam ángelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum quem parávi. b +Exodus Exo 2 23 21 Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo. +Exodus Exo 2 23 22 Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te. +Exodus Exo 2 23 23 Præcedétque te ángelus meus, et introdúcet te ad Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, Chananæúmque, et Hevǽum, et Jebusǽum, quos ego cónteram. +Exodus Exo 2 23 24 Non adorábis deos eórum, nec coles eos: non fácies ópera eórum, sed déstrues eos, et confrínges státuas eórum. +Exodus Exo 2 23 25 Servietísque Dómino Deo vestro, ut benedícam pánibus tuis et aquis, et áuferam infirmitátem de médio tui. +Exodus Exo 2 23 26 Non erit infœcúnda, nec stérilis in terra tua: númerum diérum tuórum implébo. +Exodus Exo 2 23 27 Terrórem meum mittam in præcúrsum tuum, et occídam omnem pópulum, ad quem ingrediéris: cunctorúmque inimicórum tuórum coram te terga vertam: b +Exodus Exo 2 23 28 emíttens crabrónes prius, qui fugábunt Hevǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, ántequam intróëas. +Exodus Exo 2 23 29 Non ejíciam eos a fácie tua anno uno: ne terra in solitúdinem redigátur, et crescant contra te béstiæ. +Exodus Exo 2 23 30 Paulátim expéllam eos de conspéctu tuo, donec augeáris, et possídeas terram. +Exodus Exo 2 23 31 Ponam autem términos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinórum, et a desérto usque ad flúvium: tradam in mánibus vestris habitatóres terræ, et ejíciam eos de conspéctu vestro. +Exodus Exo 2 23 32 Non iníbis cum eis fœdus, nec cum diis eórum. +Exodus Exo 2 23 33 Non hábitent in terra tua, ne forte peccáre te fáciant in me, si servíeris diis eórum: quod tibi certe erit in scándalum. +Exodus Exo 2 24 1 Móysi quoque dixit: Ascénde ad Dóminum tu, et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta senes ex Israël, et adorábitis procul. +Exodus Exo 2 24 2 Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt: nec pópulus ascéndet cum eo. +Exodus Exo 2 24 3 Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini, atque judícia: respondítque omnis pópulus una voce: Ómnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus. +Exodus Exo 2 24 4 Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini: et mane consúrgens, ædificávit altáre ad radíces montis, et duódecim títulos per duódecim tribus Israël. +Exodus Exo 2 24 5 Misítque júvenes de fíliis Israël, et obtulérunt holocáusta, immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino, vítulos. +Exodus Exo 2 24 6 Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis, et misit in cratéras: partem autem resíduam fudit super altáre. +Exodus Exo 2 24 7 Assuménsque volúmen fœ́deris, legit audiénte pópulo: qui dixérunt: Ómnia quæ locútus est Dóminus, faciémus, et érimus obediéntes. +Exodus Exo 2 24 8 Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum, et ait: Hic est sanguis fœ́deris quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his. +Exodus Exo 2 24 9 Ascenderúntque Móyses et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta de senióribus Israël: b +Exodus Exo 2 24 10 et vidérunt Deum Israël: et sub pédibus ejus quasi opus lápidis sapphírini, et quasi cælum, cum serénum est. +Exodus Exo 2 24 11 Nec super eos qui procul recésserant de fíliis Israël, misit manum suam, viderúntque Deum, et comedérunt, ac bibérunt. +Exodus Exo 2 24 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ascénde ad me in montem, et esto ibi: dabóque tibi tábulas lapídeas, et legem, ac mandáta quæ scripsi: ut dóceas eos. +Exodus Exo 2 24 13 Surrexérunt Móyses et Jósue miníster ejus: ascendénsque Móyses in montem Dei, +Exodus Exo 2 24 14 senióribus ait: Expectáte hic donec revertámur ad vos. Habétis Áaron et Hur vobíscum: si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos. +Exodus Exo 2 24 15 Cumque ascendísset Móyses, opéruit nubes montem, +Exodus Exo 2 24 16 et habitávit glória Dómini super Sínai, tegens illum nube sex diébus: séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis. +Exodus Exo 2 24 17 Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Israël. +Exodus Exo 2 24 18 Ingressúsque Móyses médium nébulæ, ascéndit in montem: et fuit ibi quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus. +Exodus Exo 2 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 25 2 Lóquere fíliis Israël, ut tollant mihi primítias: ab omni hómine qui ófferet ultróneus, accipiétis eas. +Exodus Exo 2 25 3 Hæc sunt autem quæ accípere debeátis: aurum, et argéntum, et aes, +Exodus Exo 2 25 4 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum, +Exodus Exo 2 25 5 et pelles aríetum rubricátas, pellésque jánthinas, et ligna setim: +Exodus Exo 2 25 6 óleum ad luminária concinnánda: arómata in unguéntum, et thymiamáta boni odóris: +Exodus Exo 2 25 7 lápides onýchinos, et gemmas ad ornándum ephod, ac rationále. +Exodus Exo 2 25 8 Faciéntque mihi sanctuárium, et habitábo in médio eórum: +Exodus Exo 2 25 9a juxta omnem similitúdinem tabernáculi quod osténdam tibi, et ómnium vasórum in cultum ejus. +Exodus Exo 2 25 9b Sicque faciétis illud: +Exodus Exo 2 25 10 arcam de lignis setim compíngite, cujus longitúdo hábeat duos et semis cúbitos: latitúdo, cúbitum et dimídium: altitúdo, cúbitum simíliter ac semíssem. +Exodus Exo 2 25 11 Et deaurábis eam auro mundíssimo intus et foris: faciésque supra, corónam áuream per circúitum: +Exodus Exo 2 25 12 et quátuor círculos áureos, quos pones per quátuor arcæ ángulos: duo círculi sint in látere uno, et duo in áltero. +Exodus Exo 2 25 13 Fácies quoque vectes de lignis setim, et opéries eos auro. +Exodus Exo 2 25 14 Inducésque per círculos qui sunt in arcæ latéribus, ut portétur in eis: +Exodus Exo 2 25 15 qui semper erunt in círculis, nec umquam extrahéntur ab eis. +Exodus Exo 2 25 16 Ponésque in arca testificatiónem quam dabo tibi. +Exodus Exo 2 25 17 Fácies et propitiatórium de auro mundíssimo: duos cúbitos et dimídium tenébit longitúdo ejus, et cúbitum ac semíssem latitúdo. b +Exodus Exo 2 25 18 Duos quoque chérubim áureos et prodúctiles fácies, ex utráque parte oráculi. +Exodus Exo 2 25 19 Cherub unus sit in látere uno, et alter in áltero. +Exodus Exo 2 25 20 Utrúmque latus propitiatórii tegant expandéntes alas, et operiéntes oráculum, respiciántque se mútuo versis vúltibus in propitiatórium quo operiénda est arca, +Exodus Exo 2 25 21 in qua pones testimónium quod dabo tibi. +Exodus Exo 2 25 22 Inde præcípiam, et loquar ad te supra propitiatórium, ac de médio duórum chérubim, qui erunt super arcam testimónii, cuncta quæ mandábo per te fíliis Israël. +Exodus Exo 2 25 23 Fácies et mensam de lignis setim, habéntem duos cúbitos longitúdinis, et in latitúdine cúbitum, et in altitúdine cúbitum et semíssem. b +Exodus Exo 2 25 24 Et inaurábis eam auro puríssimo: faciésque illi lábium áureum per circúitum, +Exodus Exo 2 25 25 et ipsi lábio corónam interrásilem altam quátuor dígitis: et super illam, álteram corónam auréolam. +Exodus Exo 2 25 26 Quátuor quoque círculos áureos præparábis, et pones eis in quátuor ángulis ejúsdem mensæ per síngulos pedes. +Exodus Exo 2 25 27 Subter corónam erunt círculi áurei, ut mittántur vectes per eos, et possit mensa portári. +Exodus Exo 2 25 28 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et circúmdabis auro ad subvehéndam mensam. +Exodus Exo 2 25 29 Parábis et acetábula, ac phíalas, thuríbula, et cýathos, in quibus offerénda sunt libámina, ex auro puríssimo. +Exodus Exo 2 25 30 Et pones super mensam panes propositiónis in conspéctu meo semper. +Exodus Exo 2 25 31 Fácies et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, hastíle ejus, et cálamos, scyphos, et sphǽrulas, ac lília ex ipso procedéntia. b +Exodus Exo 2 25 32 Sex cálami egrediéntur de latéribus, tres ex uno látere, et tres ex áltero. +Exodus Exo 2 25 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per cálamos síngulos, sphæruláque simul, et lílium: et tres simíliter scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphæruláque simul et lílium. Hoc erit opus sex calamórum, qui producéndi sunt de hastíli: +Exodus Exo 2 25 34 in ipso autem candelábro erunt quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos, et lília. +Exodus Exo 2 25 35 Sphǽrulæ sub duóbus cálamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedéntes de hastíli uno. +Exodus Exo 2 25 36 Et sphǽrulæ ígitur et cálami ex ipso erunt, univérsa ductília de auro puríssimo. +Exodus Exo 2 25 37 Fácies et lucérnas septem, et pones eas super candelábrum, ut lúceant ex advérso. +Exodus Exo 2 25 38 Emunctória quoque, et ubi quæ emúncta sunt extinguántur, fiant de auro puríssimo. +Exodus Exo 2 25 39 Omne pondus candelábri cum univérsis vasis suis habébit taléntum auri puríssimi. +Exodus Exo 2 25 40 Ínspice, et fac secúndum exémplar quod tibi in monte monstrátum est. b +Exodus Exo 2 26 1 Tabernáculum vero ita fácies: decem cortínas de bysso retórta, et hyacíntho, ac púrpura, coccóque bis tincto, variátas ópere plumário fácies. +Exodus Exo 2 26 2 Longitúdo cortínæ uníus habébit vigínti octo cúbitos: latitúdo, quátuor cubitórum erit. Uníus mensúræ fient univérsa tentória. +Exodus Exo 2 26 3 Quinque cortínæ sibi jungéntur mútuo, et áliæ quinque nexu símili cohærébunt. +Exodus Exo 2 26 4 Ánsulas hyacínthinas in latéribus ac summitátibus fácies cortinárum, ut possint ínvicem copulári. +Exodus Exo 2 26 5 Quinquagénas ánsulas cortína habébit in utráque parte, ita insértas ut ansa contra ansam véniat, et áltera álteri possit aptári. +Exodus Exo 2 26 6 Fácies et quinquagínta círculos áureos quibus cortinárum vela jungénda sunt, ut unum tabernáculum fiat. +Exodus Exo 2 26 7 Fácies et saga cilicína úndecim, ad operiéndum tectum tabernáculi. b +Exodus Exo 2 26 8 Longitúdo sagi uníus habébit trigínta cúbitos, et latitúdo, quátuor: æqua erit mensúra sagórum ómnium. +Exodus Exo 2 26 9 E quibus quinque junges seórsum, et sex sibi mútuo copulábis, ita ut sextum sagum in fronte tecti dúplices. +Exodus Exo 2 26 10 Fácies et quinquagínta ansas in ora sagi uníus, ut conjúngi cum áltero queat, et quinquagínta ansas in ora sagi altérius, ut cum áltero copulétur. +Exodus Exo 2 26 11 Fácies et quinquagínta fíbulas ǽneas quibus jungántur ansæ, ut unum ex ómnibus operiméntum fiat. +Exodus Exo 2 26 12 Quod autem superfúerit in sagis quæ parántur tecto, id est unum sagum quod ámplius est, ex medietáte ejus opéries posterióra tabernáculi. +Exodus Exo 2 26 13 Et cúbitus ex una parte pendébit, et alter ex áltera qui plus est in sagórum longitúdine, utrúmque latus tabernáculi prótegens. +Exodus Exo 2 26 14 Fácies et operiméntum áliud tecto de péllibus aríetum rubricátis: et super hoc rursum áliud operiméntum de jánthinis péllibus. +Exodus Exo 2 26 15 Fácies et tábulas stantes tabernáculi de lignis setim, b +Exodus Exo 2 26 16 quæ síngulæ denos cúbitos in longitúdine hábeant, et in latitúdine síngulos ac semíssem. +Exodus Exo 2 26 17 In latéribus tábulæ, duæ incastratúræ fient, quibus tábula álteri tábulæ connectátur: atque in hunc modum cunctæ tábulæ parabúntur. +Exodus Exo 2 26 18 Quarum vigínti erunt in látere meridiáno quod vergit ad austrum. +Exodus Exo 2 26 19 Quibus quadragínta bases argénteas fundes, ut binæ bases síngulis tábulis per duos ángulos subjiciántur. +Exodus Exo 2 26 20 In látere quoque secúndo tabernáculi quod vergit ad aquilónem, vigínti tábulæ erunt, +Exodus Exo 2 26 21 quadragínta habéntes bases argénteas, binæ bases síngulis tábulis supponéntur. +Exodus Exo 2 26 22 Ad occidentálem vero plagam tabernáculi fácies sex tábulas, +Exodus Exo 2 26 23 et rursum álias duas quæ in ángulis erigántur post tergum tabernáculi. +Exodus Exo 2 26 24 Erúntque conjúnctæ a deórsum usque sursum, et una omnes compágo retinébit. Duábus quoque tábulis quæ in ángulis ponéndæ sunt, símilis junctúra servábitur. +Exodus Exo 2 26 25 Et erunt simul tábulæ octo, bases eárum argénteæ sédecim, duábus básibus per unam tábulam supputátis. +Exodus Exo 2 26 26 Fácies et vectes de lignis setim quinque ad continéndas tábulas in uno látere tabernáculi, b +Exodus Exo 2 26 27 et quinque álios in áltero, et ejúsdem númeri ad occidentálem plagam: +Exodus Exo 2 26 28 qui mitténtur per médias tábulas a summo usque ad summum. +Exodus Exo 2 26 29 Ipsas quoque tábulas deaurábis, et fundes in eis ánnulos áureos per quos vectes tabuláta contíneant: quos opéries láminis áureis. +Exodus Exo 2 26 30 Et ériges tabernáculum juxta exémplar quod tibi in monte monstrátum est. +Exodus Exo 2 26 31 Fácies et velum de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumário et pulchra varietáte contéxtum: b +Exodus Exo 2 26 32 quod appéndes ante quátuor colúmnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deaurátæ erunt, et habébunt cápita áurea, sed bases argénteas. +Exodus Exo 2 26 33 Inserétur autem velum per círculos, intra quod pones arcam testimónii, quo et sanctuárium, et sanctuárii sanctuária dividéntur. +Exodus Exo 2 26 34 Pones et propitiatórium super arcam testimónii in Sancto sanctórum, +Exodus Exo 2 26 35 mensámque extra velum, et contra mensam candelábrum in látere tabernáculi meridiáno: mensa enim stabit in parte aquilónis. +Exodus Exo 2 26 36 Fácies et tentórium in intróitu tabernáculi de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii. b +Exodus Exo 2 26 37 Et quinque colúmnas deaurábis lignórum setim, ante quas ducétur tentórium: quarum erunt cápita áurea, et bases æneæ. +Exodus Exo 2 27 1 Fácies et altáre de lignis setim, quod habébit quinque cúbitus in longitúdine, et tótidem in latitúdine, id est, quadrum, et tres cúbitos in altitúdine. +Exodus Exo 2 27 2 Córnua autem per quátuor ángulos ex ipso erunt: et opéries illud áëre. +Exodus Exo 2 27 3 Faciésque in usus ejus lebétes ad suscipiéndos cíneres, et fórcipes atque fuscínulas, et ígnium receptácula; ómnia vasa ex áëre fabricábis. +Exodus Exo 2 27 4 Craticulámque in modum retis ænéam: per cujus quátuor ángulos erunt quátuor ánnuli ǽnei. +Exodus Exo 2 27 5 Quos pones subter árulam altáris: erítque cratícula usque ad altáris médium. +Exodus Exo 2 27 6 Fácies et vectes altáris de lignis setim duos, quos opéries láminis ǽneis: +Exodus Exo 2 27 7 et indúces per círculos, erúntque ex utróque látere altáris ad portándum. +Exodus Exo 2 27 8 Non sólidum, sed ináne et cavum intrínsecus fácies illud, sicut tibi in monte monstrátum est. +Exodus Exo 2 27 9 Fácies et átrium tabernáculi, in cujus austráli plaga contra merídiem erunt tentória de bysso retórta: centum cúbitos unum latus tenébit in longitúdine. b +Exodus Exo 2 27 10 Et colúmnas vigínti cum básibus tótidem ǽneis, quæ cápita cum cælatúris suis habébunt argéntea. +Exodus Exo 2 27 11 Simíliter et in látere aquilónis per longum erunt tentória centum cubitórum, colúmnæ vigínti, et bases æneæ ejúsdem númeri, et cápita eárum cum cælatúris suis argéntea. +Exodus Exo 2 27 12 In latitúdine vero átrii, quod réspicit ad occidéntem, erunt tentória per quinquagínta cúbitos, et colúmnæ decem, basésque tótidem. +Exodus Exo 2 27 13 In ea quoque átrii latitúdine, quæ réspicit ad oriéntem, quinquagínta cúbiti erunt. +Exodus Exo 2 27 14 In quibus quíndecim cubitórum tentória láteri uno deputabúntur, columnǽque tres et bases tótidem: +Exodus Exo 2 27 15 et in látere áltero erunt tentória cúbitos obtinéntia quíndecim, colúmnæ tres, et bases tótidem. +Exodus Exo 2 27 16 In intróitu vero átrii fiet tentórium cubitórum vigínti ex hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii: colúmnas habébit quátuor, cum básibus tótidem. +Exodus Exo 2 27 17 Omnes colúmnæ átrii per circúitum vestítæ erunt argénteis láminis, capítibus argénteis, et básibus ǽneis. +Exodus Exo 2 27 18 In longitúdine occupábit átrium cúbitos centum, in latitúdine quinquagínta, altitúdo quinque cubitórum erit: fiétque de bysso retórta, et habébit bases ǽneas. +Exodus Exo 2 27 19 Cuncta vasa tabernáculi in omnes usus et cæremónias, tam paxíllos ejus quam átrii, ex áëre fácies. b +Exodus Exo 2 27 20 Prǽcipe fíliis Israël ut áfferant tibi óleum de arbóribus olivárum puríssimum, pilóque contúsum, ut árdeat lucérna semper b +Exodus Exo 2 27 21 in tabernáculo testimónii, extra velum quod oppánsum est testimónio. Et collocábunt eam Áaron et fílii ejus, ut usque mane lúceat coram Dómino. Perpétuus erit cultus per successiónes eórum a fíliis Israël. +Exodus Exo 2 28 1 Ápplica quoque ad te Áaron fratrem tuum cum fíliis suis de médio filiórum Israël, ut sacerdótio fungántur mihi: Áaron, Nadab, et Ábiu, Eleázar, et Íthamar. +Exodus Exo 2 28 2 Faciésque vestem sanctam Áaron fratri tuo in glóriam et decórem. +Exodus Exo 2 28 3 Et loquéris cunctis sapiéntibus corde quos replévi spíritu prudéntiæ, ut fáciant vestes Áaron, in quibus sanctificátus minístret mihi. +Exodus Exo 2 28 4 Hæc autem erunt vestiménta quæ fáciet: rationále et superhumerále, túnicam et líneam strictam, cídarim et bálteum. Fácient vestiménta sancta fratri tuo Áaron et fíliis ejus, ut sacerdótio fungántur mihi. +Exodus Exo 2 28 5 Accipiéntque aurum, et hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum. b +Exodus Exo 2 28 6 Fácient autem superhumerále de auro et hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere polýmito. +Exodus Exo 2 28 7 Duas oras junctas habébit in utróque látere summitátum, ut in unum rédeant. +Exodus Exo 2 28 8 Ipsa quoque textúra et cuncta óperis varíetas erit ex auro et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta. +Exodus Exo 2 28 9 Sumésque duos lápides onýchinos, et sculpes in eis nómina filiórum Israël: +Exodus Exo 2 28 10 sex nómina in lápide uno, et sex réliqua in áltero, juxta órdinem nativitátis eórum. +Exodus Exo 2 28 11 Ópere sculptóris et cælatúra gemmárii, sculpes eos nomínibus filiórum Israël, inclúsos auro atque circúmdatos: +Exodus Exo 2 28 12 et pones in utróque látere superhumerális, memoriále fíliis Israël. Portabítque Áaron nómina eórum coram Dómino super utrúmque húmerum, ob recordatiónem. +Exodus Exo 2 28 13 Fácies et uncínos ex auro, b +Exodus Exo 2 28 14 et duas caténulas ex auro puríssimo sibi ínvicem cohæréntes, quas ínseres uncínis. +Exodus Exo 2 28 15 Rationále quoque judícii fácies ópere polýmito juxta textúram superhumerális, ex auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta. +Exodus Exo 2 28 16 Quadrángulum erit et duplex: mensúram palmi habébit tam in longitúdine quam in latitúdine. +Exodus Exo 2 28 17 Ponésque in eo quátuor órdines lápidum: in primo versu erit lapis sárdius, et topázius, et smarágdus: +Exodus Exo 2 28 18 in secúndo carbúnculus, sapphírus, et jaspis: +Exodus Exo 2 28 19 in tértio ligúrius, achátes, et amethýstus: +Exodus Exo 2 28 20 in quarto chrysólithus, onýchinus, et berýllus. Inclúsi auro erunt per órdines suos. +Exodus Exo 2 28 21 Habebúntque nómina filiórum Israël: duódecim nomínibus cælabúntur, sínguli lápides nomínibus singulórum per duódecim tribus. +Exodus Exo 2 28 22 Fácies in rationáli caténas sibi ínvicem cohæréntes ex auro puríssimo, b +Exodus Exo 2 28 23 et duos ánnulos áureos, quos pones in utráque rationális summitáte: +Exodus Exo 2 28 24 catenásque áureas junges ánnulis, qui sunt in margínibus ejus, +Exodus Exo 2 28 25 et ipsárum catenárum extréma duóbus copulábis uncínis in utróque látere superhumerális quod rationále réspicit. +Exodus Exo 2 28 26 Fácies et duos ánnulos áureos, quos pones in summitátibus rationális, in oris, quæ e regióne sunt superhumerális, et posterióra ejus aspíciunt. +Exodus Exo 2 28 27 Necnon et álios duos ánnulos áureos, qui ponéndi sunt in utróque látere superhumerális deórsum, quod réspicit contra fáciem junctúræ inferióris, ut aptári possit cum superhumeráli, +Exodus Exo 2 28 28 et stringátur rationále ánnulis suis cum ánnulis superhumerális vitta hyacínthina, ut máneat junctúra fabrefácta, et a se ínvicem rationále et superhumerále néqueant separári. +Exodus Exo 2 28 29 Portabítque Áaron nómina filiórum Israël in rationáli judícii super pectus suum, quando ingrediétur Sanctuárium, memoriále coram Dómino in ætérnum. +Exodus Exo 2 28 30 Pones autem in rationáli judícii Doctrínam et Veritátem, quæ erunt in péctore Áaron, quando ingrediétur coram Dómino: et gestábit judícium filiórum Israël in péctore suo, in conspéctu Dómini semper. b +Exodus Exo 2 28 31 Fácies et túnicam superhumerális totam hyacínthinam, b +Exodus Exo 2 28 32 in cujus médio supra erit capítium, et ora per gyrum ejus téxtilis, sicut fíeri solet in extrémis véstium pártibus, ne fácile rumpátur. +Exodus Exo 2 28 33 Deórsum vero, ad pedes ejúsdem túnicæ, per circúitum, quasi mala púnica fácies, ex hyacíntho, et púrpura, et cocco bis tincto, mistis in médio tintinnábulis, +Exodus Exo 2 28 34 ita ut tintinnábulum sit áureum et malum púnicum: rursúmque tintinnábulum áliud áureum et malum púnicum. +Exodus Exo 2 28 35 Et vestiétur ea Áaron in offício ministérii, ut audiátur sónitus quando ingréditur et egréditur sanctuárium in conspéctu Dómini, et non moriátur. +Exodus Exo 2 28 36 Fácies et láminam de auro puríssimo, in qua sculpes ópere cælatóris, Sanctum Dómino. b +Exodus Exo 2 28 37 Ligabísque eam vitta hyacínthina, et erit super tiáram, +Exodus Exo 2 28 38 ímminens fronti pontíficis. Portabítque Áaron iniquitátes eórum, quæ obtulérunt et sanctificavérunt fílii Israël, in cunctis munéribus et donáriis suis. Erit autem lámina semper in fronte ejus, ut placátus sit eis Dóminus. +Exodus Exo 2 28 39 Stringésque túnicam bysso, et tiáram býssinam fácies, et bálteum ópere plumárii. b +Exodus Exo 2 28 40 Porro fíliis Áaron túnicas líneas parábis et bálteos ac tiáras in glóriam et decórem: +Exodus Exo 2 28 41 vestiésque his ómnibus Áaron fratrem tuum et fílios ejus cum eo. Et cunctórum consecrábis manus, sanctificabísque illos, ut sacerdótio fungántur mihi. +Exodus Exo 2 28 42 Fácies et feminália línea, ut opériant carnem turpitúdinis suæ, a rénibus usque ad fémora: +Exodus Exo 2 28 43 et uténtur eis Áaron et fílii ejus quando ingrediéntur tabernáculum testimónii, vel quando appropínquant ad altáre ut minístrent in sanctuário, ne iniquitátis rei moriántur. Legítimum sempitérnum erit Áaron, et sémini ejus post eum. +Exodus Exo 2 29 1 Sed et hoc fácies, ut mihi in sacerdótio consecréntur. Tolle vítulum de arménto, et aríetes duos immaculátos, +Exodus Exo 2 29 2 panésque ázymos, et crústulam absque ferménto, quæ conspérsa sit óleo, lágana quoque ázyma óleo lita: de símila tritícea cuncta fácies. +Exodus Exo 2 29 3 Et pósita in canístro ófferes: vítulum autem et duos aríetes. +Exodus Exo 2 29 4 Et Áaron ac fílios ejus applicábis ad óstium tabernáculi testimónii. Cumque láveris patrem cum fíliis suis aqua, +Exodus Exo 2 29 5 índues Áaron vestiméntis suis, id est, línea et túnica, et superhumeráli et rationáli, quod constrínges bálteo. +Exodus Exo 2 29 6 Et pones tiáram in cápite ejus, et láminam sanctam super tiáram, +Exodus Exo 2 29 7 et óleum unctiónis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrábitur. +Exodus Exo 2 29 8 Fílios quoque illíus applicábis, et índues túnicis líneis, cingésque bálteo, +Exodus Exo 2 29 9a Áaron scílicet et líberos ejus, et impónes eis mitras: erúntque sacerdótes mihi religióne perpétua. +Exodus Exo 2 29 9b Postquam initiáveris manus eórum, +Exodus Exo 2 29 10 applicábis et vítulum coram tabernáculo testimónii. Imponéntque Áaron et fílii ejus manus super caput illíus, +Exodus Exo 2 29 11 et mactábis eum in conspéctu Dómini, juxta óstium tabernáculi testimónii. +Exodus Exo 2 29 12 Sumptúmque de sánguine vítuli, pones super córnua altáris dígito tuo, réliquum autem sánguinem fundes juxta basim ejus. +Exodus Exo 2 29 13 Sumes et ádipem totum qui óperit intestína, et retículum jécoris, ac duos renes, et ádipem qui super eos est, et ófferes incénsum super altáre: +Exodus Exo 2 29 14 carnes vero vítuli et córium et fimum combúres foris extra castra, eo quod pro peccáto sit. +Exodus Exo 2 29 15 Unum quoque aríetem sumes, super cujus caput ponent Áaron et fílii ejus manus. b +Exodus Exo 2 29 16 Quem cum mactáveris, tolles de sánguine ejus, et fundes circa altáre. +Exodus Exo 2 29 17 Ipsum autem aríetem secábis in frustra: lotáque intestína ejus ac pedes, pones super concísas carnes, et super caput illíus. +Exodus Exo 2 29 18 Et ófferes totum aríetem in incénsum super altáre: oblátio est Dómino, odor suavíssimus víctimæ Dómini. +Exodus Exo 2 29 19 Tolles quoque aríetem álterum, super cujus caput Áaron et fílii ejus ponent manus. +Exodus Exo 2 29 20 Quem cum immoláveris, sumes de sánguine ejus, et pones super extrémum aurículæ dextræ Áaron et filiórum ejus, et super póllices manus eórum ac pedis dextri, fundésque sánguinem super altáre per circúitum. +Exodus Exo 2 29 21a Cumque túleris de sánguine qui est super altáre, et de óleo unctiónis, aspérges Áaron et vestes ejus, fílios et vestiménta eórum. +Exodus Exo 2 29 21b Consecratísque ipsis et véstibus, +Exodus Exo 2 29 22 tolles ádipem de aríete, et caudam et arvínam, quæ óperit vitália, ac retículum jécoris, et duos renes, atque ádipem, qui super eos est, armúmque dextrum, eo quod sit áries consecratiónis: +Exodus Exo 2 29 23 tortámque panis uníus, crústulam conspérsam óleo, láganum de canístro azymórum, quod pósitum est in conspéctu Dómini: +Exodus Exo 2 29 24 ponésque ómnia super manus Áaron et filiórum ejus, et sanctificábis eos élevans coram Dómino. +Exodus Exo 2 29 25 Suscipiésque univérsa de mánibus eórum: et incéndes super altáre in holocáustum, odórem suavíssimum in conspéctu Dómini, quia oblátio ejus est. +Exodus Exo 2 29 26 Sumes quoque pectúsculum de aríete, quo initiátus est Áaron, sanctificabísque illud elevátum coram Dómino, et cedet in partem tuam. +Exodus Exo 2 29 27 Sanctificabísque et pectúsculum consecrátum, et armum quem de aríete separásti, b +Exodus Exo 2 29 28 quo initiátus est Áaron et fílii ejus, cedéntque in partem Áaron et filiórum ejus jure perpétuo a fíliis Israël: quia primitíva sunt et inítia de víctimis eórum pacíficis quæ ófferunt Dómino. +Exodus Exo 2 29 29 Vestem autem sanctam, qua utétur Áaron, habébunt fílii ejus post eum, ut ungántur in ea, et consecrántur manus eórum. +Exodus Exo 2 29 30 Septem diébus utétur illa qui póntifex pro eo fúerit constitútus de fíliis ejus, et qui ingrediétur tabernáculum testimónii ut minístret in sanctuário. +Exodus Exo 2 29 31 Aríetem autem consecratiónis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto: +Exodus Exo 2 29 32 quibus vescétur Áaron et fílii ejus. Panes quoque, qui sunt in canístro, in vestíbulo tabernáculi testimónii cómedent, +Exodus Exo 2 29 33 ut sit placábile sacrifícium, et sanctificéntur offeréntium manus. Alienígena non vescétur ex eis, quia sancti sunt. +Exodus Exo 2 29 34 Quod si remánserit de cárnibus consecrátis, sive de pánibus usque mane, combúres relíquias igni: non comedéntur, quia sanctificáta sunt. +Exodus Exo 2 29 35 Ómnia, quæ præcépi tibi, fácies super Áaron et fíliis ejus. Septem diébus consecrábis manus eórum: +Exodus Exo 2 29 36 et vítulum pro peccáto ófferes per síngulos dies ad expiándum. Mundabísque altáre cum immoláveris expiatiónis hóstiam, et unges illud in sanctificatiónem. +Exodus Exo 2 29 37 Septem diébus expiábis altáre, et sanctificábis, et erit Sanctum sanctórum: omnis, qui tetígerit illud, sanctificábitur. +Exodus Exo 2 29 38 Hoc est quod fácies in altári: agnos annículos duos per síngulos dies júgiter, b +Exodus Exo 2 29 39 unum agnum mane, et álterum véspere, +Exodus Exo 2 29 40 décimam partem símilæ conspérsæ óleo tuso, quod hábeat mensúram quartam partem hin, et vinum ad libándum ejúsdem mensúræ in agno uno. +Exodus Exo 2 29 41 Álterum vero agnum ófferes ad vésperam juxta ritum matutínæ oblatiónis, et juxta ea quæ díximus, in odórem suavitátis: +Exodus Exo 2 29 42 sacrifícium est Dómino, oblatióne perpétua in generatiónes vestras, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ubi constítuam ut loquar ad te. +Exodus Exo 2 29 43 Ibíque præcípiam fíliis Israël, et sanctificábitur altáre in glória mea. +Exodus Exo 2 29 44 Sanctificábo et tabernáculum testimónii cum altári, et Áaron cum fíliis suis, ut sacerdótio fungántur mihi. +Exodus Exo 2 29 45 Et habitábo in médio filiórum Israël, eróque eis Deus, +Exodus Exo 2 29 46 et scient quia ego Dóminus Deus eórum, qui edúxi eos de terra Ægýpti, ut manérem inter illos, ego Dóminus Deus ipsórum. +Exodus Exo 2 30 1 Fácies quoque altáre ad adoléndum thymiáma, de lignis setim, +Exodus Exo 2 30 2 habens cúbitum longitúdinis, et álterum latitúdinis, id est, quadrángulum, et duos cúbitos in altitúdine. Córnua ex ipso procédent. +Exodus Exo 2 30 3 Vestiésque illud auro puríssimo, tam cratículam ejus, quam paríetes per circúitum, et córnua. Faciésque ei corónam auréolam per gyrum, +Exodus Exo 2 30 4 et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et altáre portétur. +Exodus Exo 2 30 5 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et inaurábis. +Exodus Exo 2 30 6 Ponésque altáre contra velum, quod ante arcum pendet testimónii coram propitiatório quo tégitur testimónium, ubi loquar tibi. +Exodus Exo 2 30 7 Et adolébit incénsum super eo Áaron, suáve fragrans, mane. Quando compónet lucérnas, incéndet illud: +Exodus Exo 2 30 8 et quando collocábit eas ad vésperum, uret thymiáma sempitérnum coram Dómino in generatiónes vestras. +Exodus Exo 2 30 9 Non offerétis super eo thymiáma compositiónis altérius, nec oblatiónem, et víctimam, nec libábitis libámina. +Exodus Exo 2 30 10 Et deprecábitur Áaron super córnua ejus semel per annum, in sánguine quod oblátum est pro peccáto, et placábit super eo in generatiónibus vestris. Sanctum sanctórum erit Dómino. +Exodus Exo 2 30 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Exodus Exo 2 30 12 Quando túleris summam filiórum Israël juxta númerum, dabunt sínguli prétium pro animábus suis Dómino, et non erit plaga in eis, cum fúerint recensíti. +Exodus Exo 2 30 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimídium sicli juxta mensúram templi (siclus vigínti óbolos habet); média pars sicli offerétur Dómino. +Exodus Exo 2 30 14 Qui habétur in número, a vigínti annis et supra, dabit prétium. +Exodus Exo 2 30 15 Dives non addet ad médium sicli, et pauper nihil mínuet. +Exodus Exo 2 30 16 Susceptámque pecúniam, quæ colláta est a fíliis Israël, trades in usus tabernáculi testimónii, ut sit moniméntum eórum coram Dómino, et propitiétur animábus eórum. +Exodus Exo 2 30 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Exodus Exo 2 30 18 Fácies et labrum ǽneum cum basi sua ad lavándum: ponésque illud inter tabernáculum testimónii et altáre. Et missa aqua, +Exodus Exo 2 30 19 lavábunt in ea Áaron et fílii ejus manus suas ac pedes, +Exodus Exo 2 30 20 quando ingressúri sunt tabernáculum testimónii, et quando accessúri sunt ad altáre, ut ófferant in eo thymiáma Dómino, +Exodus Exo 2 30 21 ne forte moriántur; legítimum sempitérnum erit ipsi, et sémini ejus per successiónes. +Exodus Exo 2 30 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, b +Exodus Exo 2 30 23 dicens: Sume tibi arómata, primæ myrrhæ et eléctæ quingéntos siclos, et cinnamómi médium, id est, ducéntos quinquagínta siclos, cálami simíliter ducéntos quinquagínta, +Exodus Exo 2 30 24 cásiæ autem quingéntos siclos, in póndere sanctuárii, ólei de olivétis mensúram hin: +Exodus Exo 2 30 25 faciésque unctiónis óleum sanctum, unguéntum compósitum ópere unguentárii, +Exodus Exo 2 30 26 et unges ex eo tabernáculum testimónii, et arcam testaménti, +Exodus Exo 2 30 27 mensámque cum vasis suis, et candelábrum, et utensília ejus, altária thymiámatis, +Exodus Exo 2 30 28 et holocáusti, et univérsam supelléctilem quæ ad cultum eórum pértinet. +Exodus Exo 2 30 29 Sanctificabísque ómnia, et erunt Sancta sanctórum; qui tetígerit ea, sanctificábitur. +Exodus Exo 2 30 30 Áaron et fílios ejus unges, sanctificabísque eos, ut sacerdótio fungántur mihi. +Exodus Exo 2 30 31 Fíliis quoque Israël dices: Hoc óleum unctiónis sanctum erit mihi in generatiónes vestras. b +Exodus Exo 2 30 32 Caro hóminis non ungétur ex eo, et juxta compositiónem ejus non faciétis áliud, quia sanctificátum est, et sanctum erit vobis. +Exodus Exo 2 30 33 Homo quicúmque tale composúerit, et déderit ex eo aliéno, exterminábitur de pópulo suo. +Exodus Exo 2 30 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sume tibi arómata, stacten et ónycha, gálbanum boni odóris, et thus lucidíssimum; æquális pónderis erunt ómnia: b +Exodus Exo 2 30 35 faciésque thymiáma compósitum ópere unguentárii, mistum diligénter, et purum, et sanctificatióne digníssimum. +Exodus Exo 2 30 36 Cumque in tenuíssimum púlverem univérsa contúderis, pones ex eo coram tabernáculo testimónii, in quo loco apparébo tibi. Sanctum sanctórum erit vobis thymiáma. +Exodus Exo 2 30 37 Talem compositiónem non faciétis in usus vestros, quia sanctum est Dómino. +Exodus Exo 2 30 38 Homo quicúmque fécerit símile, ut odóre illíus perfruátur, períbit de pópulis suis. +Exodus Exo 2 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 31 2 Ecce, vocávi ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Juda, +Exodus Exo 2 31 3 et implévi spíritu Dei, sapiéntia, et intelligéntia et sciéntia in omni ópere, +Exodus Exo 2 31 4 ad excogitándum quidquid fabrefíeri potest ex auro, et argénto, et áëre, +Exodus Exo 2 31 5 mármore, et gemmis, et diversitáte lignórum. +Exodus Exo 2 31 6 Dedíque ei sócium Oóliab fílium Achísamech de tribu Dan. Et in corde omnis erudíti pósui sapiéntiam: ut fáciant cuncta quæ præcépi tibi, +Exodus Exo 2 31 7 tabernáculum fœ́deris, et arcam testimónii, et propitiatórium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernáculi, +Exodus Exo 2 31 8 mensámque et vasa ejus, candelábrum puríssimum cum vasis suis, et altáris thymiámatis, +Exodus Exo 2 31 9 et holocáusti, et ómnia vasa eórum, labrum cum basi sua, +Exodus Exo 2 31 10 vestes sanctas in ministério Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, ut fungántur offício suo in sacris: +Exodus Exo 2 31 11 óleum unctiónis, et thymiáma arómatum in sanctuário, ómnia quæ præcépi tibi, fácient. +Exodus Exo 2 31 12 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Exodus Exo 2 31 13 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Vidéte ut sábbatum meum custodiátis: quia signum est inter me et vos in generatiónibus vestris: ut sciátis quia ego Dóminus, qui sanctífico vos. +Exodus Exo 2 31 14 Custodíte sábbatum meum, sanctum est enim vobis: qui pollúerit illud, morte moriétur; qui fécerit in eo opus, períbit ánima illíus de médio pópuli sui. +Exodus Exo 2 31 15 Sex diébus faciétis opus: in die séptimo sábbatum est, réquies sancta Dómino; omnis qui fécerit opus in hac die, moriétur. +Exodus Exo 2 31 16 Custódiant fílii Israël sábbatum, et célebrent illud in generatiónibus suis. Pactum est sempitérnum +Exodus Exo 2 31 17 inter me et fílios Israël, signúmque perpétuum; sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et in séptimo ab ópere cessávit. +Exodus Exo 2 31 18 Dedítque Dóminus Móysi, complétis hujuscémodi sermónibus in monte Sínai, duas tábulas testimónii lapídeas, scriptas dígito Dei. b +Exodus Exo 2 32 1 Videns autem pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus advérsus Áaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant: Móysi enim huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit. +Exodus Exo 2 32 2 Dixítque ad eos Áaron: Tóllite ináures áureas de uxórum, filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus, et afférte ad me. +Exodus Exo 2 32 3 Fecítque pópulus quæ jússerat, déferens ináures ad Áaron. +Exodus Exo 2 32 4 Quas cum ille accepísset, formávit ópere fusório, et fecit ex eis vítulum conflátilem: dixerúntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 32 5 Quod cum vidísset Áaron, ædificávit altáre coram eo, et præcónis voce clamávit dicens: Cras solémnitas Dómini est. +Exodus Exo 2 32 6 Surgentésque mane, obtulérunt holocáusta, et hóstias pacíficas, et sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere. +Exodus Exo 2 32 7 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, descénde: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. b +Exodus Exo 2 32 8 Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. +Exodus Exo 2 32 9 Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit: +Exodus Exo 2 32 10 dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam. +Exodus Exo 2 32 11 Móyses autem orábat Dóminum Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti, in fortitúdine magna, et in manu robústa? +Exodus Exo 2 32 12 Ne quæso dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus, et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. +Exodus Exo 2 32 13 Recordáre Ábraham, Ísaac, et Israël servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens: Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli; et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper. +Exodus Exo 2 32 14 Placatúsque est Dóminus ne fáceret malum quod locútus fúerat advérsus pópulum suum. +Exodus Exo 2 32 15 Et revérsus est Móyses de monte, portans duas tábulas testimónii in manu sua, scriptas ex utráque parte, b +Exodus Exo 2 32 16 et factas ópere Dei: scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis. +Exodus Exo 2 32 17 Áudiens autem Jósue tumúltum pópuli vociferántis, dixit ad Móysen: Ululátus pugnæ audítur in castris. +Exodus Exo 2 32 18 Qui respóndit: Non est clamor adhortántium ad pugnam, neque vociferátio compelléntium ad fugam: sed vocem cantántium ego áudio. +Exodus Exo 2 32 19 Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum, et choros: iratúsque valde, projécit de manu tábulas, et confrégit eas ad radícem montis: +Exodus Exo 2 32 20 arripiénsque vítulum quem fécerant, combússit, et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum fíliis Israël. +Exodus Exo 2 32 21 Dixítque ad Áaron: Quid tibi fecit hic pópulus, ut indúceres super eum peccátum máximum? +Exodus Exo 2 32 22 Cui ille respóndit: Ne indignétur dóminus meus: tu enim nosti pópulum istum, quod pronus sit ad malum: +Exodus Exo 2 32 23 dixérunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcédant: huic enim Móysi, qui nos edúxit de terra Ægýpti, nescímus quid accíderit. +Exodus Exo 2 32 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulérunt, et dedérunt mihi: et projéci illud in ignem, egressúsque est hic vítulus. +Exodus Exo 2 32 25 Videns ergo Móyses pópulum quod esset nudátus (spoliáverat enim eum Áaron propter ignomíniam sordis, et inter hostes nudum constitúerat), b +Exodus Exo 2 32 26 et stans in porta castrórum, ait: Si quis est Dómini, jungátur mihi. Congregatíque sunt ad eum omnes fílii Levi: +Exodus Exo 2 32 27 quibus ait: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ponat vir gládium super femur suum: ite, et redíte de porta usque ad portam per médium castrórum, et occídat unusquísque fratrem, et amícum, et próximum suum. +Exodus Exo 2 32 28 Fecerúntque fílii Levi juxta sermónem Móysi, ceciderúntque in die illa quasi vigínti tria míllia hóminum. +Exodus Exo 2 32 29 Et ait Móyses: Consecrástis manus vestras hódie Dómino, unusquísque in fílio, et in fratre suo, ut detur vobis benedíctio. +Exodus Exo 2 32 30 Facto autem áltero die, locútus est Móyses ad pópulum: Peccástis peccátum máximum: ascéndam ad Dóminum, si quómodo quívero eum deprecári pro scélere vestro. b +Exodus Exo 2 32 31 Reversúsque ad Dóminum, ait: Óbsecro, peccávit pópulus iste peccátum máximum, fecerúntque sibi deos áureos: aut dimítte eis hanc noxam, +Exodus Exo 2 32 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsísti. +Exodus Exo 2 32 33 Cui respóndit Dóminus: Qui peccáverit mihi, delébo eum de libro meo: +Exodus Exo 2 32 34 tu autem vade, et duc pópulum istum quo locútus sum tibi: ángelus meus præcédet te. Ego autem in die ultiónis visitábo et hoc peccátum eórum. +Exodus Exo 2 32 35 Percússit ergo Dóminus pópulum pro reátu vítuli, quem fécerat Áaron. b +Exodus Exo 2 33 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, ascénde de loco isto tu, et pópulus tuus quem eduxísti de terra Ægýpti, in terram quam jurávi Ábraham, Ísaac et Jacob, dicens: Sémini tuo dabo eam: +Exodus Exo 2 33 2 et mittam præcursórem tui ángelum, ut ejíciam Chananǽum, et Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum, +Exodus Exo 2 33 3 et intres in terram fluéntem lacte et melle. Non enim ascéndam tecum, quia pópulus duræ cervícis es: ne forte dispérdam te in via. +Exodus Exo 2 33 4 Audiénsque pópulus sermónem hunc péssimum, luxit: et nullus ex more indútus est cultu suo. b +Exodus Exo 2 33 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël: Pópulus duræ cervícis es: semel ascéndam in médio tui, et delébo te. Jam nunc depóne ornátum tuum, ut sciam quid fáciam tibi. +Exodus Exo 2 33 6 Deposuérunt ergo fílii Israël ornátum suum a monte Horeb. +Exodus Exo 2 33 7 Móyses quoque tollens tabernáculum, teténdit extra castra procul, vocavítque nomen ejus, Tabernáculum fœ́deris. Et omnis pópulus, qui habébat áliquam quæstiónem, egrediebátur ad tabernáculum fœ́deris, extra castra. +Exodus Exo 2 33 8 Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs, et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui, aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tentórium. +Exodus Exo 2 33 9 Ingrésso autem illo tabernáculum fœ́deris, descendébat colúmna nubis, et stabat ad óstium, loquebatúrque cum Móyse, +Exodus Exo 2 33 10 cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi, et adorábant per fores tabernaculórum suórum. +Exodus Exo 2 33 11 Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster ejus Jósue fílius Nun, puer, non recedébat de tabernáculo. +Exodus Exo 2 33 12 Dixit autem Móyses ad Dóminum: Prǽcipis ut edúcam pópulum istum: et non índicas mihi quem missúrus es mecum, præsértim cum díxeris: Novi te ex nómine, et invenísti grátiam coram me. b +Exodus Exo 2 33 13 Si ergo invéni grátiam in conspéctu tuo, osténde mihi fáciem tuam, ut sciam te, et invéniam grátiam ante óculos tuos: réspice pópulum tuum gentem hanc. +Exodus Exo 2 33 14 Dixítque Dóminus: Fácies mea præcédet te, et réquiem dabo tibi. +Exodus Exo 2 33 15 Et ait Móyses: Si non tu ipse præcédas, ne edúcas nos de loco isto. +Exodus Exo 2 33 16 In quo enim scire potérimus ego et pópulus tuus invenísse nos grátiam in conspéctu tuo, nisi ambuláveris nobíscum, ut glorificémur ab ómnibus pópulis qui hábitant super terram? +Exodus Exo 2 33 17 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Et verbum istud, quod locútus es, fáciam: invenísti enim grátiam coram me, et teípsum novi ex nómine. +Exodus Exo 2 33 18 Qui ait: Osténde mihi glóriam tuam. b +Exodus Exo 2 33 19 Respóndit: Ego osténdam omne bonum tibi, et vocábo in nómine Dómini coram te: et miserébor cui volúero, et clemens ero in quem mihi placúerit. +Exodus Exo 2 33 20 Rursúmque ait: Non póteris vidére fáciem meam: non enim vidébit me homo et vivet. +Exodus Exo 2 33 21 Et íterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. +Exodus Exo 2 33 22 Cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ, et prótegam déxtera mea, donec tránseam: +Exodus Exo 2 33 23 tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea: fáciem autem meam vidére non póteris. +Exodus Exo 2 34 1 Ac deínceps: Præcíde, ait, tibi duas tábulas lapídeas instar priórum, et scribam super eas verba, quæ habuérunt tábulæ quas fregísti. +Exodus Exo 2 34 2 Esto parátus mane, ut ascéndas statim in montem Sínai, stabísque mecum super vérticem montis. +Exodus Exo 2 34 3 Nullus ascéndat tecum, nec videátur quíspiam per totum montem: boves quoque et oves non pascántur e contra. +Exodus Exo 2 34 4 Excídit ergo duas tábulas lapídeas, quales ántea fúerant: et de nocte consúrgens ascéndit in montem Sínai, sicut præcéperat ei Dóminus, portans secum tábulas. +Exodus Exo 2 34 5 Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo, ínvocans nomen Dómini. +Exodus Exo 2 34 6 Quo transeúnte coram eo, ait: Dominátor Dómine Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis, ac verax, +Exodus Exo 2 34 7 qui custódis misericórdiam in míllia; qui aufers iniquitátem, et scélera, atque peccáta, nullúsque apud te per se ínnocens est; qui reddis iniquitátem patrum fíliis, ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem. +Exodus Exo 2 34 8 Festinúsque Móyses, curvátus est pronus in terram, et adórans +Exodus Exo 2 34 9 ait: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro ut gradiáris nobíscum (pópulus enim duræ cervícis est) et áuferas iniquitátes nostras atque peccáta, nosque possídeas. +Exodus Exo 2 34 10 Respóndit Dóminus: Ego iníbo pactum vidéntibus cunctis: signa fáciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis géntibus, ut cernat pópulus iste, in cujus es médio, opus Dómini terríbile quod factúrus sum. b +Exodus Exo 2 34 11 Obsérva cuncta quæ hódie mando tibi: ego ipse ejíciam ante fáciem tuam Amorrhǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, Pherezǽum quoque, et Hevǽum, et Jebusǽum. b +Exodus Exo 2 34 12 Cave ne umquam cum habitatóribus terræ illíus jungas amicítias, quæ sint tibi in ruínam: +Exodus Exo 2 34 13 sed aras eórum déstrue, confrínge státuas, lucósque succíde: +Exodus Exo 2 34 14 noli adoráre deum aliénum. Dóminus zelótes nomen ejus; Deus est æmulátor. +Exodus Exo 2 34 15 Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum: ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis, et adoráverint simulácra eórum, vocet te quíspiam ut cómedas de immolátis. +Exodus Exo 2 34 16 Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis: ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos. +Exodus Exo 2 34 17 Deos conflátiles non fácies tibi. +Exodus Exo 2 34 18 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore mensis novórum: mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto. b +Exodus Exo 2 34 19 Omne quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit. De cunctis animántibus, tam de bobus, quam de óvibus, meum erit. b +Exodus Exo 2 34 20 Primogénitum ásini rédimes ove: sin autem nec prétium pro eo déderis, occidétur. Primogénitum filiórum tuórum rédimes: nec apparébis in conspéctu meo vácuus. +Exodus Exo 2 34 21 Sex diébus operáberis; die séptimo cessábis aráre et métere. b +Exodus Exo 2 34 22 Solemnitátem hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ, et solemnitátem, quando redeúnte anni témpore cuncta condúntur. b +Exodus Exo 2 34 23 Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israël. +Exodus Exo 2 34 24 Cum enim túlero gentes a fácie tua, et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te, et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno. +Exodus Exo 2 34 25 Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ: neque residébit mane de víctima solemnitátis Phase. b +Exodus Exo 2 34 26 Primítias frugum terræ tuæ ófferes in domo Dómini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. +Exodus Exo 2 34 27 Dixítque Dóminus ad Móysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israël pépigi fœdus. b +Exodus Exo 2 34 28 Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes: panem non comédit, et aquam non bibit, et scripsit in tábulis verba fœ́deris decem. +Exodus Exo 2 34 29 Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii, et ignorábat quod cornúta esset fácies sua ex consórtio sermónis Dómini. +Exodus Exo 2 34 30 Vidéntes autem Áaron et fílii Israël cornútam Móysi fáciem, timuérunt prope accédere. +Exodus Exo 2 34 31 Vocatíque ab eo, revérsi sunt tam Áaron, quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos, +Exodus Exo 2 34 32 venérunt ad eum étiam omnes fílii Israël: quibus præcépit cuncta quæ audíerat a Dómino in monte Sínai. +Exodus Exo 2 34 33 Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam. +Exodus Exo 2 34 34 Quod ingréssus ad Dóminum, et loquens cum eo, auferébat donec exíret, et tunc loquebátur ad fílios Israël ómnia quæ sibi fúerant imperáta. +Exodus Exo 2 34 35 Qui vidébant fáciem egrediéntis Móysi esse cornútam, sed operiébat ille rursus fáciem suam, siquándo loquebátur ad eos. +Exodus Exo 2 35 1 Ígitur congregáta omni turba filiórum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dóminus fíeri. +Exodus Exo 2 35 2 Sex diébus faciétis opus: séptimus dies erit vobis sanctus, sábbatum, et réquies Dómini: qui fécerit opus in eo, occidétur. +Exodus Exo 2 35 3 Non succendétis ignem in ómnibus habitáculis vestris per diem sábbati. +Exodus Exo 2 35 4 Et ait Móyses ad omnem catérvam filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus, dicens: +Exodus Exo 2 35 5 Separáte apud vos primítias Dómino. Omnis voluntárius et prono ánimo ófferat eas Dómino: aurum et argéntum, et aes, +Exodus Exo 2 35 6 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum, +Exodus Exo 2 35 7 pellésque aríetum rubricátas, et jánthinas, ligna setim, +Exodus Exo 2 35 8 et óleum ad luminária concinnánda, et ut conficiátur unguéntum, et thymiáma suavíssimum, +Exodus Exo 2 35 9 lápides onýchinos, et gemmas ad ornátum superhumerális et rationális. +Exodus Exo 2 35 10 Quisque vestrum sápiens est, véniat, et fáciat quod Dóminus imperávit: b +Exodus Exo 2 35 11 tabernáculum scílicet, et tectum ejus, atque operiméntum, ánnulos, et tabuláta cum véctibus, paxíllos, et bases: +Exodus Exo 2 35 12 arcam et vectes, propitiatórium, et velum, quod ante illud oppánditur: +Exodus Exo 2 35 13 mensam cum véctibus et vasis, et propositiónis pánibus: +Exodus Exo 2 35 14 candelábrum ad luminária sustentánda, vasa illíus et lucérnas, et óleum ad nutriménta ígnium: +Exodus Exo 2 35 15 altáre thymiámatis, et vectes, et óleum unctiónis et thymiáma ex aromátibus: tentórium ad óstium tabernáculi: +Exodus Exo 2 35 16 altáre holocáusti, et cratículam ejus ænéam cum véctibus et vasis suis: labrum et basim ejus: +Exodus Exo 2 35 17 cortínas átrii cum colúmnis et básibus, tentórium in fóribus vestíbuli, +Exodus Exo 2 35 18 paxíllos tabernáculi et átrii cum funículis suis: +Exodus Exo 2 35 19 vestiménta, quorum usus est in ministério sanctuárii, vestes Áaron pontíficis ac filiórum ejus, ut sacerdótio fungántur mihi. +Exodus Exo 2 35 20 Egressáque omnis multitúdo filiórum Israël de conspéctu Móysi, b +Exodus Exo 2 35 21 obtulérunt mente promptíssima atque devóta primítias Dómino, ad faciéndum opus tabernáculi testimónii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessárium erat, +Exodus Exo 2 35 22 viri cum muliéribus præbuérunt, armíllas et ináures, ánnulos et dextrália: omne vas áureum in donária Dómini separátum est. +Exodus Exo 2 35 23 Si quis habébat hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, byssum et pilos caprárum, pelles aríetum rubricátas, et jánthinas, +Exodus Exo 2 35 24 argénti, ærísque metálla, obtulérunt Dómino, lignáque setim in vários usus. +Exodus Exo 2 35 25 Sed et mulíeres doctæ, quæ néverant, dedérunt hyacínthum, púrpuram, et vermículum, ac byssum, +Exodus Exo 2 35 26 et pilos caprárum, sponte própria cuncta tribuéntes. +Exodus Exo 2 35 27 Príncipes vero obtulérunt lápides onýchinos, et gemmas ad superhumerále et rationále, +Exodus Exo 2 35 28 aromatáque et óleum ad luminária concinnánda, et ad præparándum unguéntum, ac thymiáma odóris suavíssimi componéndum. +Exodus Exo 2 35 29 Omnes viri et mulíeres mente devóta obtulérunt donária, ut fíerent ópera, quæ jússerat Dóminus per manum Móysi. Cuncti fílii Israël voluntária Dómino dedicavérunt. +Exodus Exo 2 35 30 Dixítque Móyses ad fílios Israël: Ecce, vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri, fílii Hur de tribu Juda, b +Exodus Exo 2 35 31 implevítque eum spíritu Dei, sapiéntia et intelligéntia, et sciéntia et omni doctrína, +Exodus Exo 2 35 32 ad excogitándum, et faciéndum opus in auro, et argénto, et áëre, +Exodus Exo 2 35 33 sculpendísque lapídibus, et ópere carpentário, quidquid fabre adinveníri potest, +Exodus Exo 2 35 34 dedit in corde ejus: Oóliab quoque fílium Achísamech de tribu Dan: +Exodus Exo 2 35 35 ambos erudívit sapiéntia, ut fáciant ópera abietárii, polymitárii, ac plumárii, de hyacíntho ac púrpura, coccóque bis tincto, et bysso, et texant ómnia, ac nova quæque repériant. +Exodus Exo 2 36 1 Fecit ergo Beséleel, et Oóliab, et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári quæ in usus sanctuárii necessária sunt, et quæ præcépit Dóminus. +Exodus Exo 2 36 2 Cumque vocásset eos Móyses et omnem erudítum virum, cui déderat Dóminus sapiéntiam, et qui sponte sua obtúlerant se ad faciéndum opus, +Exodus Exo 2 36 3 trádidit eis univérsa donária filiórum Israël. Qui cum instárent óperi, quotídie mane vota pópulus offerébat. +Exodus Exo 2 36 4 Unde artífices veníre compúlsi, +Exodus Exo 2 36 5 dixérunt Móysi: Plus offert pópulus quam necessárium est. +Exodus Exo 2 36 6 Jussit ergo Móyses præcónis voce cantári: Nec vir, nec múlier quidquam ófferat ultra in ópere sanctuárii. Sicque cessátum est a munéribus offeréndis, +Exodus Exo 2 36 7 eo quod obláta suffícerent et superabundárent. +Exodus Exo 2 36 8 Fecerúntque omnes corde sapiéntes ad expléndum opus tabernáculi, cortínas decem de bysso retórta, et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, ópere vário, et arte polýmita: b +Exodus Exo 2 36 9 quarum una habébat in longitúdine vigínti octo cúbitos, et in latitúdine quátuor; una mensúra erat ómnium cortinárum. +Exodus Exo 2 36 10 Conjunxítque cortínas quinque, álteram álteri, et álias quinque sibi ínvicem copulávit. +Exodus Exo 2 36 11 Fecit et ansas hyacínthinas in ora cortínæ uníus ex utróque látere, et in ora cortínæ altérius simíliter, +Exodus Exo 2 36 12 ut contra se ínvicem venírent ansæ, et mútuo jungeréntur. +Exodus Exo 2 36 13 Unde et quinquagínta fudit círculos áureos, qui mordérent cortinárum ansas, et fíeret unum tabernáculum. +Exodus Exo 2 36 14 Fecit et saga úndecim de pilis caprárum ad operiéndum tectum tabernáculi: +Exodus Exo 2 36 15 unum sagum in longitúdine habébat cúbitos trigínta, et in latitúdine cúbitos quátuor: uníus mensúræ erant ómnia saga: +Exodus Exo 2 36 16 quorum quinque junxit seórsum, et sex ália separátim. +Exodus Exo 2 36 17 Fecítque ansas quinquagínta in ora sagi uníus, et quinquagínta in ora sagi altérius, ut sibi ínvicem jungeréntur. +Exodus Exo 2 36 18 Et fíbulas ǽneas quinquagínta, quibus necterétur tectum, ut unum pállium ex ómnibus sagis fíeret. +Exodus Exo 2 36 19 Fecit et opertórium tabernáculi de péllibus aríetum rubricátis: aliúdque désuper velaméntum de péllibus jánthinis. +Exodus Exo 2 36 20 Fecit et tábulas tabernáculi de lignis setim stantes. b +Exodus Exo 2 36 21 Decem cubitórum erat longitúdo tábulæ uníus: et unum ac semis cúbitum latitúdo retinébat. +Exodus Exo 2 36 22 Binæ incastratúræ erant per síngulas tábulas, ut áltera álteri jungerétur. Sic fecit in ómnibus tabernáculi tábulis. +Exodus Exo 2 36 23 E quibus vigínti ad plagam meridiánam erant contra austrum, +Exodus Exo 2 36 24 cum quadragínta básibus argénteis. Duæ bases sub una tábula ponebántur ex utráque parte angulórum, ubi incastratúræ láterum in ángulis terminántur. +Exodus Exo 2 36 25 Ad plagam quoque tabernáculi, quæ réspicit ad aquilónem, fecit vigínti tábulas, +Exodus Exo 2 36 26 cum quadragínta básibus argénteis, duas bases per síngulas tábulas. +Exodus Exo 2 36 27 Contra occidéntem vero, id est, ad eam partem tabernáculi quæ mare réspicit, fecit sex tábulas, +Exodus Exo 2 36 28 et duas álias per síngulos ángulos tabernáculi retro: +Exodus Exo 2 36 29 quæ junctæ erant a deórsum usque sursum, et in unam compáginem páriter ferebántur. Ita fecit ex utráque parte per ángulos: +Exodus Exo 2 36 30 ut octo essent simul tábulæ, et habérent bases argénteas sédecim, binas scílicet bases sub síngulis tábulis. +Exodus Exo 2 36 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continéndas tábulas uníus láteris tabernáculi, b +Exodus Exo 2 36 32 et quinque álios ad altérius láteris coaptándas tábulas: et extra hos, quinque álios vectes ad occidentálem plagam tabernáculi contra mare. +Exodus Exo 2 36 33 Fecit quoque vectem álium, qui per médias tábulas ab ángulo usque ad ángulum perveníret. +Exodus Exo 2 36 34 Ipsa autem tabuláta deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. Et círculos eórum fecit áureos, per quos vectes indúci possent: quos et ipsos láminis áureis opéruit. +Exodus Exo 2 36 35 Fecit et velum de hyacíntho, et púrpura, vermículo, ac bysso retórta, ópere polymitário, várium atque distínctum: b +Exodus Exo 2 36 36 et quátuor colúmnas de lignis setim, quas cum capítibus deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. +Exodus Exo 2 36 37 Fecit et tentórium in intróitu tabernáculi ex hyacíntho, púrpura, vermículo, byssóque retórta, ópere plumárii: +Exodus Exo 2 36 38 et colúmnas quinque cum capítibus suis, quas opéruit auro, basésque eárum fudit ǽneas. +Exodus Exo 2 37 1 Fecit autem Beséleel et arcam de lignis setim, habéntem duos semis cúbitos in longitúdine, et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii: vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris. +Exodus Exo 2 37 2 Et fecit illi corónam áuream per gyrum, +Exodus Exo 2 37 3 conflans quátuor ánnulos áureos per quátuor ángulos ejus: duos ánnulos in látere uno, et duos in áltero. +Exodus Exo 2 37 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestívit auro, +Exodus Exo 2 37 5 et quos misit in ánnulos, qui erant in latéribus arcæ ad portándum eam. +Exodus Exo 2 37 6 Fecit et propitiatórium, id est, oráculum, de auro mundíssimo, duórum cubitórum et dimídii in longitúdine, et cúbiti ac semis in latitúdine. b +Exodus Exo 2 37 7 Duos étiam chérubim ex auro dúctili, quos pósuit ex utráque parte propitiatórii: +Exodus Exo 2 37 8 cherub unum in summitáte uníus partis, et cherub álterum in summitáte partis altérius: duos chérubim in síngulis summitátibus propitiatórii, +Exodus Exo 2 37 9 extendéntes alas, et tegéntes propitiatórium, seque mútuo et illud respiciéntes. +Exodus Exo 2 37 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitúdine duórum cubitórum, et in latitúdine uníus cúbiti, quæ habébat in altitúdine cúbitum ac semíssem. b +Exodus Exo 2 37 11 Circumdedítque eam auro mundíssimo, et fecit illi lábium áureum per gyrum, +Exodus Exo 2 37 12 ipsíque lábio corónam áuream interrásilem quátuor digitórum, et super eámdem, álteram corónam áuream. +Exodus Exo 2 37 13 Fudit et quátuor círculos áureos, quos pósuit in quátuor ángulis per síngulos pedes mensæ +Exodus Exo 2 37 14 contra corónam: misítque in eos vectes, ut possit mensa portári. +Exodus Exo 2 37 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdédit eos auro. +Exodus Exo 2 37 16 Et vasa ad divérsos usus mensæ, acetábula, phíalas, et cýathos, et thuríbula, ex auro puro, in quibus offerénda sunt libámina. +Exodus Exo 2 37 17 Fecit et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, de cujus vecte cálami, scyphi, sphærulǽque, ac lília procedébant: b +Exodus Exo 2 37 18 sex in utróque látere, tres cálami ex parte una, et tres ex áltera: +Exodus Exo 2 37 19 tres scyphi in nucis modum per cálamos síngulos, sphærulǽque simul et lília: et tres scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphærulǽque simul et lília. Æquum erat opus sex calamórum, qui procedébant de stípite candelábri. +Exodus Exo 2 37 20 In ipso autem vecte erant quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos simul et lília: +Exodus Exo 2 37 21 et sphǽrulæ sub duóbus cálamis per loca tria, qui simul sex fiunt cálami procedéntes de vecte uno. +Exodus Exo 2 37 22 Et sphǽrulæ ígitur, et cálami ex ipso erant, univérsa ductília ex auro puríssimo. +Exodus Exo 2 37 23 Fecit et lucérnas septem cum emunctóriis suis, et vasa ubi ea, quæ emúncta sunt, extinguántur, de auro mundíssimo. +Exodus Exo 2 37 24 Taléntum auri appendébat candelábrum cum ómnibus vasis suis. +Exodus Exo 2 37 25 Fecit et altáre thymiámatis de lignis setim, per quadrum síngulos habens cúbitos, et in altitúdine duos: e cujus ángulis procedébant córnua. b +Exodus Exo 2 37 26 Vestivítque illud auro puríssimo cum cratícula ac pariétibus et córnibus. +Exodus Exo 2 37 27 Fecítque ei corónam auréolam per gyrum, et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et possit altáre portári. +Exodus Exo 2 37 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et opéruit láminis áureis. +Exodus Exo 2 37 29 Compósuit et óleum ad sanctificatiónis unguéntum, et thymiáma de aromátibus mundíssimis ópere pigmentárii. b +Exodus Exo 2 38 1 Fecit et altáre holocáusti de lignis setim, quinque cubitórum per quadrum, et trium in altitúdine: +Exodus Exo 2 38 2 cujus córnua de ángulis procedébant, operuítque illum láminis ǽneis. +Exodus Exo 2 38 3 Et in usus ejus parávit ex áëre vasa divérsa, lebétes, fórcipes, fuscínulas, uncínos, et ígnium receptácula. +Exodus Exo 2 38 4 Craticulámque ejus in modum retis fecit ænéam, et subter eam in altáris médio árulam, +Exodus Exo 2 38 5 fusis quátuor ánnulis per tótidem retiáculi summitátes, ad immitténdos vectes ad portándum: +Exodus Exo 2 38 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et opéruit láminis ǽneis: +Exodus Exo 2 38 7 induxítque in círculos, qui in latéribus altáris eminébant. Ipsum autem altáre non erat sólidum, sed cavum ex tábulis, et intus vácuum. +Exodus Exo 2 38 8 Fecit et labrum ǽneum cum basi sua de spéculis mulíerum, quæ excubábant in óstio tabernáculi. b +Exodus Exo 2 38 9 Fecit et átrium, in cujus austráli plaga erant tentória de bysso retórta, cubitórum centum, b +Exodus Exo 2 38 10 colúmnæ æneæ vigínti cum básibus suis, cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea. +Exodus Exo 2 38 11 Æque ad septentrionálem plagam tentória colúmnæ, basésque et cápita columnárum ejúsdem mensúræ, et óperis ac metálli, erant. +Exodus Exo 2 38 12 In ea vero plaga, quæ ad occidéntem réspicit, fuérunt tentória cubitórum quinquagínta, colúmnæ decem cum básibus suis æneæ, et cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea. +Exodus Exo 2 38 13 Porro contra oriéntem quinquagínta cubitórum parávit tentória: +Exodus Exo 2 38 14 e quibus, quíndecim cúbitos columnárum trium, cum básibus suis, unum tenébat latus: +Exodus Exo 2 38 15 et in parte áltera (quia inter útraque intróitum tabernáculi fecit) quíndecim æque cubitórum erant tentória, columnǽque tres, et bases tótidem. +Exodus Exo 2 38 16 Cuncta átrii tentória byssus retórta texúerat. +Exodus Exo 2 38 17 Bases columnárum fuére æneæ, cápita autem eárum cum cunctis cælatúris suis argéntea: sed et ipsas colúmnas átrii vestívit argénto. +Exodus Exo 2 38 18 Et in intróitu ejus ópere plumário fecit tentórium ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta, quod habébat vigínti cúbitos in longitúdine, altitúdo vero quinque cubitórum erat juxta mensúram, quam cuncta átrii tentória habébant. +Exodus Exo 2 38 19 Colúmnæ autem in ingréssu fuére quátuor cum básibus ǽneis, capitáque eárum et cælatúræ argénteæ. +Exodus Exo 2 38 20 Paxíllos quoque tabernáculi et átrii per gyrum fecit ǽneos. +Exodus Exo 2 38 21 Hæc sunt instruménta tabernáculi testimónii, quæ enumeráta sunt juxta præcéptum Móysi in cæremóniis Levitárum per manum Íthamar fílii Áaron sacerdótis: b +Exodus Exo 2 38 22 quæ Beséleel fílius Uri fílii Hur de tribu Juda, Dómino per Móysen jubénte, compléverat, +Exodus Exo 2 38 23 juncto sibi sócio Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan: qui et ipse ártifex lignórum egrégius fuit, et polymitárius atque plumárius ex hyacíntho, púrpura, vermículo et bysso. +Exodus Exo 2 38 24 Omne aurum quod expénsum est in ópere sanctuárii, et quod oblátum est in donáriis, vigínti novem talentórum fuit, et septingentórum trigínta siclórum ad mensúram sanctuárii. +Exodus Exo 2 38 25 Oblátum est autem ab his qui transiérunt ad númerum a vigínti annis et supra, de sexcéntis tribus míllibus et quingéntis quinquagínta armatórum. +Exodus Exo 2 38 26 Fuérunt prætérea centum talénta argénti e quibus conflátæ sunt bases sanctuárii, et intróitus, ubi velum pendet. +Exodus Exo 2 38 27 Centum bases factæ sunt de taléntis centum, síngulis taléntis per bases síngulas supputátis. +Exodus Exo 2 38 28 De mille autem septingéntis et septuagínta quinque, fecit cápita columnárum, quas et ipsas vestívit argénto. +Exodus Exo 2 38 29 Áëris quoque obláta sunt talénta septuagínta duo míllia, et quadringénti supra sicli, +Exodus Exo 2 38 30 ex quibus fusæ sunt bases in intróitu tabernáculi testimónii, et altáre ǽneum cum cratícula sua, omniáque vasa quæ ad usum ejus pértinent, +Exodus Exo 2 38 31 et bases átrii tam in circúitu quam in ingréssu ejus, et paxílli tabernáculi atque átrii per gyrum. +Exodus Exo 2 39 1 De hyacíntho vero et púrpura, vermículo ac bysso, fecit vestes, quibus induerétur Áaron quando ministrábat in sanctis, sicut præcépit Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 2 Fecit ígitur superhumerále de auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, +Exodus Exo 2 39 3 ópere polymitário: incidítque brácteas áureas, et extenuávit in fila, ut possent torquéri cum priórum colórum subtégmine, +Exodus Exo 2 39 4 duásque oras sibi ínvicem copulátas in utróque látere summitátum, +Exodus Exo 2 39 5 et bálteum ex eísdem colóribus, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 6 Parávit et duos lápides onýchinos, astríctos et inclúsos auro, et sculptos arte gemmária nomínibus filiórum Israël: +Exodus Exo 2 39 7 posuítque eos in latéribus superhumerális in moniméntum filiórum Israël, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 8 Fecit et rationále ópere polýmito juxta opus superhumerális, ex auro, hyacíntho, púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta: b +Exodus Exo 2 39 9 quadrángulum, duplex, mensúræ palmi. +Exodus Exo 2 39 10 Et pósuit in eo gemmárum órdines quátuor. In primo versu erat sárdius, topázius, smarágdus. +Exodus Exo 2 39 11 In secúndo, carbúnculus, sapphírus, et jaspis. +Exodus Exo 2 39 12 In tértio, ligúrius, achátes, et amethýstus. +Exodus Exo 2 39 13 In quarto, chrysólithus, onýchinus, et berýllus, circúmdati et inclúsi auro per órdines suos. +Exodus Exo 2 39 14 Ipsíque lápides duódecim sculpti erant nomínibus duódecim tríbuum Israël, sínguli per nómina singulórum. +Exodus Exo 2 39 15 Fecérunt in rationáli et caténulas sibi ínvicem cohæréntes, de auro puríssimo: +Exodus Exo 2 39 16 et duos uncínos, totidémque ánnulos áureos. Porro ánnulos posuérunt in utróque látere rationális, +Exodus Exo 2 39 17 e quibus pendérent duæ caténæ áureæ, quas inseruérunt uncínis, qui in superhumerális ángulis eminébant. +Exodus Exo 2 39 18 Hæc et ante et retro ita conveniébant sibi, ut superhumerále et rationále mútuo necteréntur, +Exodus Exo 2 39 19 stricta ad bálteum et ánnulis fórtius copuláta, quos jungébat vitta hyacínthina, ne laxa flúerent, et a se ínvicem moveréntur, sicut præcépit Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 20 Fecerúntque quoque túnicam superhumerális totam hyacínthinam, b +Exodus Exo 2 39 21 et capítium in superióri parte contra médium, orámque per gyrum capítii téxtilem: +Exodus Exo 2 39 22 deórsum autem ad pedes mala púnica ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta: +Exodus Exo 2 39 23 et tintinnábula de auro puríssimo, quæ posuérunt inter malogranáta, in extréma parte túnicæ per gyrum: +Exodus Exo 2 39 24 tintinnábulum autem áureum, et malum púnicum, quibus ornátus incedébat póntifex quando ministério fungebátur, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 25 Fecérunt et túnicas býssinas ópere téxtili Áaron et fíliis ejus: +Exodus Exo 2 39 26 et mitras cum corónulis suis ex bysso: +Exodus Exo 2 39 27 feminália quoque línea, býssina: +Exodus Exo 2 39 28 cíngulum vero de bysso retórta, hyacíntho, púrpura, ac vermículo bis tincto, arte plumária, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 29 Fecérunt et láminam sacræ veneratiónis de auro puríssimo, scripserúntque in ea ópere gemmário, Sanctum Dómini: +Exodus Exo 2 39 30 et strinxérunt eam cum mitra vitta hyacínthina, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 39 31 Perféctum est ígitur omne opus tabernáculi et tecti testimónii: fecerúntque fílii Israël cuncta quæ præcéperat Dóminus Móysi. b +Exodus Exo 2 39 32 Et obtulérunt tabernáculum et tectum et univérsam supelléctilem, ánnulos, tábulas, vectes, colúmnas ac bases, +Exodus Exo 2 39 33 opertórium de péllibus aríetum rubricátis, et áliud operiméntum de jánthinis péllibus, +Exodus Exo 2 39 34 velum; arcam, vectes, propitiatórium, +Exodus Exo 2 39 35 mensam cum vasis suis et propositiónis pánibus; +Exodus Exo 2 39 36 candelábrum, lucérnas, et utensília eárum cum óleo; +Exodus Exo 2 39 37 altáre áureum, et unguéntum, et thymiáma ex aromátibus, +Exodus Exo 2 39 38 et tentórium in intróitu tabernáculi; +Exodus Exo 2 39 39 altáre ǽneum, retiáculum, vectes, et vasa ejus ómnia; labrum cum basi sua; tentória átrii, et colúmnas cum básibus suis; +Exodus Exo 2 39 40 tentórium in intróitu átrii, funiculósque illíus et paxíllos. Nihil ex vasis défuit, quæ in ministérium tabernáculi, et in tectum fœ́deris jussa sunt fíeri. +Exodus Exo 2 39 41 Vestes quoque, quibus sacerdótes utúntur in sanctuário, Áaron scílicet et fílii ejus, +Exodus Exo 2 39 42 obtulérunt fílii Israël, sicut præcéperat Dóminus. +Exodus Exo 2 39 43 Quæ postquam Móyses cuncta vidit compléta, benedíxit eis. +Exodus Exo 2 40 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Exodus Exo 2 40 2 Mense primo, prima die mensis, ériges tabernáculum testimónii, +Exodus Exo 2 40 3 et pones in eo arcam, dimittésque ante illam velum: +Exodus Exo 2 40 4 et illáta mensa, pones super eam quæ rite præcépta sunt. Candelábrum stabit cum lucérnis suis, +Exodus Exo 2 40 5 et altáre áureum, in quo adolétur incénsum, coram arca testimónii. Tentórium in intróitu tabernáculi pones, +Exodus Exo 2 40 6 et ante illud altáre holocáusti: +Exodus Exo 2 40 7 labrum inter altáre et tabernáculum, quod implébis aqua. +Exodus Exo 2 40 8 Circumdabísque átrium tentóriis, et ingréssum ejus. +Exodus Exo 2 40 9 Et assúmpto unctiónis óleo unges tabernáculum cum vasis suis, ut sanctificéntur: +Exodus Exo 2 40 10 altáre holocáusti et ómnia vasa ejus, +Exodus Exo 2 40 11 labrum cum basi sua: ómnia unctiónis óleo consecrábis, ut sint Sancta sanctórum. +Exodus Exo 2 40 12 Applicabísque Áaron et fílios ejus ad fores tabernáculi testimónii, et lotos aqua +Exodus Exo 2 40 13 índues sanctis véstibus, ut minístrent mihi, et únctio eórum in sacerdótium sempitérnum profíciat. +Exodus Exo 2 40 14 Fecítque Móyses ómnia quæ præcéperat Dóminus. b +Exodus Exo 2 40 15 Ígitur mense primo anni secúndi, prima die mensis, collocátum est tabernáculum. +Exodus Exo 2 40 16 Erexítque Móyses illud, et pósuit tábulas ac bases et vectes, statuítque colúmnas, +Exodus Exo 2 40 17 et expándit tectum super tabernáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat. +Exodus Exo 2 40 18 Pósuit et testimónium in arca, súbditis infra véctibus, et oráculum désuper. +Exodus Exo 2 40 19 Cumque intulísset arcam in tabernáculum, appéndit ante eam velum ut expléret Dómini jussiónem. +Exodus Exo 2 40 20 Pósuit et mensam in tabernáculo testimónii ad plagam septentrionálem extra velum, +Exodus Exo 2 40 21 ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 40 22 Pósuit et candelábrum in tabernáculo testimónii e regióne mensæ in parte austráli, +Exodus Exo 2 40 23 locátis per órdinem lucérnis, juxta præcéptum Dómini. +Exodus Exo 2 40 24 Pósuit et altáre áureum sub tecto testimónii contra velum, +Exodus Exo 2 40 25 et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut jússerat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 40 26 Pósuit et tentórium in intróitu tabernáculi testimónii, b +Exodus Exo 2 40 27 et altáre holocáusti in vestíbulo testimónii, ófferens in eo holocáustum, et sacrifícia, ut Dóminus imperáverat. +Exodus Exo 2 40 28 Labrum quoque státuit inter tabernáculum testimónii et altáre, implens illud aqua. +Exodus Exo 2 40 29 Laverúntque Móyses et Áaron ac fílii ejus manus suas et pedes, +Exodus Exo 2 40 30 cum ingrederéntur tectum fœ́deris, et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Exodus Exo 2 40 31a Eréxit et átrium per gyrum tabernáculi et altáris, ducto in intróitu ejus tentório. +Exodus Exo 2 40 31b Postquam ómnia perfécta sunt, +Exodus Exo 2 40 32 opéruit nubes tabernáculum testimónii, et glória Dómini implévit illud. +Exodus Exo 2 40 33 Nec póterat Móyses íngredi tectum fœ́deris, nube operiénte ómnia, et majestáte Dómini coruscánte, quia cuncta nubes operúerat. +Exodus Exo 2 40 34 Siquándo nubes tabernáculum deserébat, proficiscebántur fílii Israël per turmas suas: +Exodus Exo 2 40 35 si pendébat désuper, manébant in eódem loco. +Exodus Exo 2 40 36 Nubes quippe Dómini incubábat per diem tabernáculo, et ignis in nocte, vidéntibus cunctis pópulis Israël per cunctas mansiónes suas. +# Leviticus Lev Liber Levítici +Leviticus Lev 3 1 1 Vocávit autem Móysen, et locútus est ei Dóminus de tabernáculo testimónii, dicens: +Leviticus Lev 3 1 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtúlerit ex vobis hóstiam Dómino de pecóribus, id est, de bobus et óvibus ófferens víctimas, +Leviticus Lev 3 1 3 si holocáustum fúerit ejus oblátio, ac de arménto: másculum immaculátum ófferet ad óstium tabernáculi testimónii, ad placándum sibi Dóminum: +Leviticus Lev 3 1 4 ponétque manum super caput hóstiæ, et acceptábilis erit, atque in expiatiónem ejus profíciens. +Leviticus Lev 3 1 5 Immolabítque vítulum coram Dómino, et ófferent fílii Áaron sacerdótes sánguinem ejus, fundéntes per altáris circúitum, quod est ante óstium tabernáculi: +Leviticus Lev 3 1 6 detractáque pelle hóstiæ, artus in frusta concídent. +Leviticus Lev 3 1 7 Et subjícient in altári ignem, strue lignórum ante compósita: +Leviticus Lev 3 1 8 et membra quæ sunt cæsa, désuper ordinántes, caput vidélicet, et cuncta quæ adhǽrent jécori, +Leviticus Lev 3 1 9 intestínis et pédibus lotis aqua: adolebítque ea sacérdos super altáre in holocáustum et suávem odórem Dómino. +Leviticus Lev 3 1 10 Quod si de pecóribus oblátio est, de óvibus sive de capris holocáustum, másculum absque mácula ófferet: b +Leviticus Lev 3 1 11 immolabítque ad latus altáris, quod réspicit ad aquilónem, coram Dómino: sánguinem vero illíus fundent super altáre fílii Áaron per circúitum: +Leviticus Lev 3 1 12 dividéntque membra, caput, et ómnia quæ adhǽrent jécori, et ponent super ligna, quibus subjiciéndus est ignis: +Leviticus Lev 3 1 13 intestína vero et pedes lavábunt aqua. Et obláta ómnia adolébit sacérdos super altáre in holocáustum et odórem suavíssimum Dómino. +Leviticus Lev 3 1 14 Si autem de ávibus, holocáusti oblátio fúerit Dómino, de turtúribus, aut pullis colúmbæ, b +Leviticus Lev 3 1 15 ófferet eam sacérdos ad altáre: et retórto ad collum cápite, ac rupto vúlneris loco, decúrrere fáciet sánguinem super crepídinem altáris: +Leviticus Lev 3 1 16 vesículam vero gútturis, et plumas projíciet prope altáre ad orientálem plagam, in loco in quo cíneres effúndi solent, +Leviticus Lev 3 1 17 confringétque ascéllas ejus, et non secábit, neque ferro dívidet eam, et adolébit super altáre, lignis igne suppósito. Holocáustum est et oblátio suavíssimi odóris Dómino. +Leviticus Lev 3 2 1 Ánima cum obtúlerit oblatiónem sacrifícii Dómino, símila erit ejus oblátio; fundétque super eam óleum, et ponet thus, +Leviticus Lev 3 2 2 ac déferet ad fílios Áaron sacerdótes: quorum unus tollet pugíllum plenum símilæ et ólei, ac totum thus, et ponet memoriále super altáre in odórem suavíssimum Dómino. +Leviticus Lev 3 2 3 Quod autem réliquum fúerit de sacrifício, erit Áaron et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini. +Leviticus Lev 3 2 4 Cum autem obtúleris sacrifícium coctum in clíbano: de símila, panes scílicet absque ferménto, conspérsos óleo, et lágana ázyma óleo lita. b +Leviticus Lev 3 2 5 Si oblátio tua fúerit de sartágine, símilæ conspérsæ óleo et absque ferménto, +Leviticus Lev 3 2 6 dívides eam minutátim, et fundes super eam óleum. +Leviticus Lev 3 2 7 Sin autem de cratícula fúerit sacrifícium, æque símila óleo conspergétur: +Leviticus Lev 3 2 8 quam ófferens Dómino, trades mánibus sacerdótis. +Leviticus Lev 3 2 9 Qui cum obtúlerit eam, tollet memoriále de sacrifício, et adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: +Leviticus Lev 3 2 10 quidquid autem réliquum est, erit Áaron, et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini. +Leviticus Lev 3 2 11 Omnis oblátio quæ offerétur Dómino, absque ferménto fiet, nec quidquam ferménti ac mellis adolébitur in sacrifício Dómino. b +Leviticus Lev 3 2 12 Primítias tantum eórum offerétis ac múnera: super altáre vero non imponéntur in odórem suavitátis. +Leviticus Lev 3 2 13 Quidquid obtúleris sacrifícii, sale cóndies, nec áuferes sal fœ́deris Dei tui de sacrifício tuo: in omni oblatióne tua ófferes sal. +Leviticus Lev 3 2 14 Si autem obtúleris munus primárum frugum tuárum Dómino de spicis adhuc viréntibus, torrébis igni, et confrínges in morem farris, et sic ófferes primítias tuas Dómino, +Leviticus Lev 3 2 15 fundens supra óleum, et thus impónens, quia oblátio Dómini est: +Leviticus Lev 3 2 16 de qua adolébit sacérdos in memóriam múneris partem farris fracti, et ólei, ac totum thus. +Leviticus Lev 3 3 1 Quod si hóstia pacificórum fúerit ejus oblátio, et de bobus volúerit offérre, marem sive féminam, immaculáta ófferet coram Dómino. +Leviticus Lev 3 3 2 Ponétque manum super caput víctimæ suæ, quæ immolábitur in intróitu tabernáculi testimónii, fundéntque fílii Áaron sacerdótes sánguinem per altáris circúitum. +Leviticus Lev 3 3 3 Et ófferent de hóstia pacificórum in oblatiónem Dómino, ádipem qui óperit vitália, et quidquid pinguédinis est intrínsecus: +Leviticus Lev 3 3 4 duos renes cum ádipe quo tegúntur ília, et retículum jécoris cum renúnculis. +Leviticus Lev 3 3 5 Adolebúntque ea super altáre in holocáustum, lignis igne suppósito, in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino. +Leviticus Lev 3 3 6 Si vero de óvibus fúerit ejus oblátio et pacificórum hóstia, sive másculum obtúlerit, sive féminam, immaculáta erunt. b +Leviticus Lev 3 3 7 Si agnum obtúlerit coram Dómino, +Leviticus Lev 3 3 8 ponet manum suam super caput víctimæ suæ: quæ immolábitur in vestíbulo tabernáculi testimónii: fundéntque fílii Áaron sánguinem ejus per circúitum altáris. +Leviticus Lev 3 3 9 Et ófferent de pacificórum hóstia sacrifícium Dómino: ádipem et caudam totam +Leviticus Lev 3 3 10 cum rénibus, et pinguédinem quæ óperit ventrem atque univérsa vitália, et utrúmque renúnculum cum ádipe qui est juxta ília, reticulúmque jécoris cum renúnculis. +Leviticus Lev 3 3 11 Et adolébit ea sacérdos super altáre in pábulum ignis et oblatiónis Dómini. +Leviticus Lev 3 3 12 Si capra fúerit ejus oblátio, et obtúlerit eam Dómino, +Leviticus Lev 3 3 13 ponet manum suam super caput ejus: immolabítque eam in intróitu tabernáculi testimónii, et fundent fílii Áaron sánguinem ejus per altáris circúitum. +Leviticus Lev 3 3 14 Tolléntque ex ea in pastum ignis domínici, ádipem qui óperit ventrem, et qui tegit univérsa vitália: +Leviticus Lev 3 3 15 duos renúnculos cum retículo, quod est super eos juxta ília, et arvínam jécoris cum renúnculis: +Leviticus Lev 3 3 16 adolebítque ea super altáre sacérdos in alimóniam ignis, et suavíssimi odóris. Omnis adeps, Dómini erit +Leviticus Lev 3 3 17 jure perpétuo in generatiónibus, et cunctis habitáculis vestris: nec sánguinem nec ádipem omníno comedétis. +Leviticus Lev 3 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 4 2 Lóquere fíliis Israël: Ánima, quæ peccáverit per ignorántiam, et de univérsis mandátis Dómini, quæ præcépit ut non fíerent, quíppiam fécerit: +Leviticus Lev 3 4 3 si sacérdos, qui unctus est, peccáverit, delínquere fáciens pópulum, ófferet pro peccáto suo vítulum immaculátum Dómino: +Leviticus Lev 3 4 4 et addúcet illum ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ponétque manum super caput ejus, et immolábit eum Dómino. +Leviticus Lev 3 4 5 Háuriet quoque de sánguine vítuli, ínferens illum in tabernáculum testimónii. +Leviticus Lev 3 4 6 Cumque intínxerit dígitum in sánguine, aspérget eo sépties coram Dómino contra velum sanctuárii. +Leviticus Lev 3 4 7 Ponétque de eódem sánguine super córnua altáris thymiámatis gratíssimi Dómino, quod est in tabernáculo testimónii: omnem autem réliquum sánguinem fundet in basim altáris holocáusti in intróitu tabernáculi. +Leviticus Lev 3 4 8 Et ádipem vítuli áuferet pro peccáto, tam eum qui vitália óperit quam ómnia quæ intrínsecus sunt: +Leviticus Lev 3 4 9 duos renúnculos et retículum quod est super eos juxta ília, et ádipem jécoris cum renúnculis, +Leviticus Lev 3 4 10 sicut aufértur de vítulo hóstiæ pacificórum: et adolébit ea super altáre holocáusti. +Leviticus Lev 3 4 11 Pellem vero et omnes carnes, cum cápite et pédibus et intestínis et fimo, +Leviticus Lev 3 4 12 et réliquo córpore, éfferet extra castra in locum mundum, ubi cíneres effúndi solent: incendétque ea super lignórum struem, quæ in loco effusórum cínerum cremabúntur. +Leviticus Lev 3 4 13 Quod si omnis turba Israël ignoráverit, et per imperítiam fécerit quod contra mandátum Dómini est, b +Leviticus Lev 3 4 14 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet pro peccáto suo vítulum, adducétque eum ad óstium tabernáculi. +Leviticus Lev 3 4 15 Et ponent senióres pópuli manus super caput ejus coram Dómino. Immolatóque vítulo in conspéctu Dómini, +Leviticus Lev 3 4 16 ínferet sacérdos, qui unctus est, de sánguine ejus in tabernáculum testimónii, +Leviticus Lev 3 4 17 tincto dígito aspérgens sépties contra velum. +Leviticus Lev 3 4 18 Ponétque de eódem sánguine in córnibus altáris, quod est coram Dómino in tabernáculo testimónii: réliquum autem sánguinem fundet juxta basim altáris holocaustórum, quod est in óstio tabernáculi testimónii. +Leviticus Lev 3 4 19 Omnémque ejus ádipem tollet, et adolébit super altáre: +Leviticus Lev 3 4 20 sic fáciens et de hoc vítulo quómodo fecit et prius: et rogánte pro eis sacerdóte, propítius erit eis Dóminus. +Leviticus Lev 3 4 21 Ipsum autem vítulum éfferet extra castra, atque combúret sicut et priórem vítulum: quia est pro peccáto multitúdinis. +Leviticus Lev 3 4 22 Si peccáverit princeps, et fécerit unum e plúribus per ignorántiam, quod Dómini lege prohibétur: b +Leviticus Lev 3 4 23 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet hóstiam Dómino, hircum de capris immaculátum. +Leviticus Lev 3 4 24 Ponétque manum suam super caput ejus: cumque immoláverit eum loco ubi solet mactári holocáustum coram Dómino, quia pro peccáto est, +Leviticus Lev 3 4 25 tinget sacérdos dígitum in sánguine hóstiæ pro peccáto, tangens córnua altáris holocáusti, et réliquum fundens ad basim ejus. +Leviticus Lev 3 4 26 Ádipem vero adolébit supra, sicut in víctimis pacificórum fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei. +Leviticus Lev 3 4 27 Quod si peccáverit ánima per ignorántiam, de pópulo terræ, ut fáciat quidquam de his, quæ Dómini lege prohibéntur, atque delínquat, b +Leviticus Lev 3 4 28 et cognóverit peccátum suum, ófferet capram immaculátam. +Leviticus Lev 3 4 29 Ponétque manum super caput hóstiæ quæ pro peccáto est, et immolábit eam in loco holocáusti. +Leviticus Lev 3 4 30 Tollétque sacérdos de sánguine in dígito suo: et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus. +Leviticus Lev 3 4 31 Omnem autem ádipem áuferens, sicut auférri solet de víctimis pacificórum, adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: rogabítque pro eo, et dimittétur ei. +Leviticus Lev 3 4 32 Sin autem de pecóribus obtúlerit víctimam pro peccáto, ovem scílicet immaculátam: +Leviticus Lev 3 4 33 ponet manum super caput ejus, et immolábit eam in loco ubi solent cædi holocaustórum hóstiæ. +Leviticus Lev 3 4 34 Sumétque sacérdos de sánguine ejus dígito suo, et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus. +Leviticus Lev 3 4 35 Omnem quoque ádipem áuferens, sicut auférri solet adeps aríetis, qui immolátur pro pacíficis, cremábit super altáre in incénsum Dómini: rogabítque pro eo, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei. +Leviticus Lev 3 5 1 Si peccáverit ánima, et audíerit vocem jurántis, testísque fúerit quod aut ipse vidit, aut cónscius est: nisi indicáverit, portábit iniquitátem suam. +Leviticus Lev 3 5 2 Ánima quæ tetígerit áliquid immúndum, sive quod occísum a béstia est, aut per se mórtuum, aut quódlibet áliud réptile: et oblíta fúerit immundítiæ suæ, rea est, et delíquit: b +Leviticus Lev 3 5 3 et si tetígerit quidquam de immundítia hóminis juxta omnem impuritátem, qua póllui solet, oblitáque cognóverit póstea, subjacébit delícto. +Leviticus Lev 3 5 4 Ánima, quæ juráverit, et protúlerit lábiis suis, ut vel male quid fáceret, vel bene, et idípsum juraménto et sermóne firmáverit, oblitáque póstea intelléxerit delíctum suum, +Leviticus Lev 3 5 5 agat pœniténtiam pro peccáto, +Leviticus Lev 3 5 6 et ófferat de grégibus agnam sive capram, orabítque pro ea sacérdos et pro peccáto ejus. +Leviticus Lev 3 5 7 Sin autem non potúerit offérre pecus, ófferat duos túrtures, vel duos pullos columbárum Dómino, unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, +Leviticus Lev 3 5 8 dabítque eos sacerdóti: qui primum ófferens pro peccáto, retorquébit caput ejus ad pénnulas, ita ut collo hǽreat, et non pénitus abrumpátur. +Leviticus Lev 3 5 9 Et aspérget de sánguine ejus paríetem altáris; quidquid autem réliquum fúerit, fáciet distilláre ad fundaméntum ejus, quia pro peccáto est. +Leviticus Lev 3 5 10 Álterum vero adolébit in holocáustum, ut fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos et pro peccáto ejus, et dimittétur ei. +Leviticus Lev 3 5 11 Quod si non quíverit manus ejus duos offérre túrtures, aut duos pullos columbárum, ófferet pro peccáto suo símilæ partem ephi décimam: non mittet in eam óleum, nec thuris áliquid impónet, quia pro peccáto est. +Leviticus Lev 3 5 12 Tradétque eam sacerdóti: qui plenum ex ea pugíllum háuriens, cremábit super altáre in moniméntum ejus qui obtúlerit, +Leviticus Lev 3 5 13 rogans pro illo et éxpians: réliquam vero partem ipse habébit in múnere. +Leviticus Lev 3 5 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 5 15 Ánima si præváricans cæremónias, per errórem, in his quæ Dómino sunt sanctificáta, peccáverit, ófferet pro delícto suo aríetem immaculátum de grégibus, qui emi potest duóbus siclis, juxta pondus sanctuárii: +Leviticus Lev 3 5 16 ipsúmque quod íntulit damni restítuet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdóti, qui rogábit pro eo ófferens aríetem, et dimittétur ei. +Leviticus Lev 3 5 17 Ánima si peccáverit per ignorántiam, fecerítque unum ex his quæ Dómini lege prohibéntur, et peccáti rea intelléxerit iniquitátem suam, +Leviticus Lev 3 5 18 ófferet aríetem immaculátum de grégibus sacerdóti, juxta mensúram æstimationémque peccáti: qui orábit pro eo, quia nésciens fécerit: et dimittétur ei, +Leviticus Lev 3 5 19 quia per errórem delíquit in Dóminum. +Leviticus Lev 3 6 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 6 2 Ánima quæ peccáverit, et contémpto Dómino, negáverit próximo suo depósitum quod fídei ejus créditum fúerat, vel vi áliquid extórserit, aut calúmniam fécerit, +Leviticus Lev 3 6 3 sive rem pérditam invénerit, et infícians ínsuper pejeráverit, et quódlibet áliud ex plúribus fécerit, in quibus solent peccáre hómines, +Leviticus Lev 3 6 4 convícta delícti, +Leviticus Lev 3 6 5 reddet ómnia, quæ per fraudem vóluit obtinére, íntegra, et quintam ínsuper partem dómino cui damnum intúlerat. +Leviticus Lev 3 6 6 Pro peccáto autem suo ófferet aríetem immaculátum de grege, et dabit eum sacerdóti, juxta æstimatiónem mensurámque delícti: +Leviticus Lev 3 6 7 qui rogábit pro eo coram Dómino, et dimittétur illi pro síngulis quæ faciéndo peccávit. +Leviticus Lev 3 6 8 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 6 9 Prǽcipe Áaron et fíliis ejus: Hæc est lex holocáusti: cremábitur in altári tota nocte usque mane: ignis ex eódem altári erit. +Leviticus Lev 3 6 10 Vestiétur túnica sacérdos et feminálibus líneis: tollétque cíneres, quos vorans ignis exússit, et ponens juxta altáre, +Leviticus Lev 3 6 11 spoliábitur prióribus vestiméntis, indutúsque áliis, efférret eos extra castra, et in loco mundíssimo usque ad favíllam consúmi fáciet. +Leviticus Lev 3 6 12 Ignis autem in altári semper ardébit, quem nútriet sacérdos subjíciens ligna mane per síngulos dies, et impósito holocáusto, désuper adolébit ádipes pacificórum. +Leviticus Lev 3 6 13 Ignis est iste perpétuus, qui numquam defíciet in altári. +Leviticus Lev 3 6 14 Hæc est lex sacrifícii et libamentórum, quæ ófferent fílii Áaron coram Dómino, et coram altári. +Leviticus Lev 3 6 15 Tollet sacérdos pugíllum símilæ, quæ conspérsa est óleo, et totum thus, quod super símilam pósitum est: adolebítque illud in altári in moniméntum odóris suavíssimi Dómino: +Leviticus Lev 3 6 16 réliquam autem partem símilæ cómedet Áaron cum fíliis suis, absque ferménto: et cómedet in loco sancto átrii tabernáculi. +Leviticus Lev 3 6 17 Ídeo autem non fermentábitur, quia pars ejus in Dómini offértur incénsum. Sanctum sanctórum erit, sicut pro peccáto atque delícto. +Leviticus Lev 3 6 18 Mares tantum stirpis Áaron cómedent illud. Legítimum ac sempitérnum erit in generatiónibus vestris de sacrifíciis Dómini: omnis qui tetígerit illa, sanctificábitur. +Leviticus Lev 3 6 19 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 6 20 Hæc est oblátio Áaron, et filiórum ejus, quam offérre debent Dómino in die unctiónis suæ. Décimam partem ephi ófferent símilæ in sacrifício sempitérno, médium ejus mane, et médium ejus véspere: +Leviticus Lev 3 6 21 quæ in sartágine óleo conspérsa frigétur. Ófferet autem eam cálidam in odórem suavíssimum Dómino +Leviticus Lev 3 6 22 sacérdos, qui jure patri succésserit, et tota cremábitur in altári. +Leviticus Lev 3 6 23 Omne enim sacrifícium sacerdótum igne consumétur, nec quisquam cómedet ex eo. +Leviticus Lev 3 6 24 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 6 25 Lóquere Áaron et fíliis ejus: Ista est lex hóstiæ pro peccáto: in loco ubi offértur holocáustum, immolábitur coram Dómino. Sanctum sanctórum est. +Leviticus Lev 3 6 26 Sacérdos, qui offert, cómedet eam in loco sancto, in átrio tabernáculi. +Leviticus Lev 3 6 27 Quidquid tetígerit carnes ejus, sanctificábitur. Si de sánguine illíus vestis fúerit aspérsa, lavábitur in loco sancto. +Leviticus Lev 3 6 28 Vas autem fíctile, in quo cocta est, confringétur; quod si vas ǽneum fúerit, defricábitur, et lavábitur aqua. +Leviticus Lev 3 6 29 Omnis másculus de génere sacerdotáli vescétur de cárnibus ejus, quia Sanctum sanctórum est. +Leviticus Lev 3 6 30 Hóstia enim quæ cǽditur pro peccáto, cujus sanguis infértur in tabernáculum testimónii ad expiándum in sanctuário, non comedétur, sed comburétur igni. +Leviticus Lev 3 7 1 Hæc quoque lex hóstiæ pro delícto, Sancta sanctórum est: +Leviticus Lev 3 7 2 idcírco ubi immolábitur holocáustum, mactábitur et víctima pro delícto: sanguis ejus per gyrum altáris fundétur. +Leviticus Lev 3 7 3 Ófferent ex ea caudam et ádipem qui óperit vitália: +Leviticus Lev 3 7 4 duos renúnculos, et pinguédinem quæ juxta ília est, reticulúmque jécoris cum renúnculis. +Leviticus Lev 3 7 5 Et adolébit ea sacérdos super altáre: incénsum est Dómini pro delícto. +Leviticus Lev 3 7 6 Omnis másculus de sacerdotáli génere, in loco sancto vescétur his cárnibus, quia Sanctum sanctórum est. +Leviticus Lev 3 7 7 Sicut pro peccáto offértur hóstia, ita et pro delícto: utriúsque hóstiæ lex una erit: ad sacerdótem, qui eam obtúlerit, pertinébit. +Leviticus Lev 3 7 8 Sacérdos qui offert holocáusti víctimam, habébit pellem ejus. b +Leviticus Lev 3 7 9 Et omne sacrifícium símilæ, quod cóquitur in clíbano, et quidquid in cratícula, vel in sartágine præparátur, ejus erit sacerdótis a quo offértur: +Leviticus Lev 3 7 10 sive óleo conspérsa, sive árida fúerint, cunctis fíliis Áaron mensúra æqua per síngulos dividétur. +Leviticus Lev 3 7 11 Hæc est lex hóstiæ pacificórum quæ offértur Dómino. b +Leviticus Lev 3 7 12 Si pro gratiárum actióne oblátio fúerit, ófferent panes absque ferménto conspérsos óleo, et lágana ázyma uncta óleo, coctámque símilam, et collýridas ólei admistióne conspérsas: +Leviticus Lev 3 7 13 panes quoque fermentátos cum hóstia gratiárum, quæ immolátur pro pacíficis: +Leviticus Lev 3 7 14 ex quibus unus pro primítiis offerétur Dómino, et erit sacerdótis qui fundet hóstiæ sánguinem, +Leviticus Lev 3 7 15 cujus carnes eádem comedéntur die, nec remanébit ex eis quidquam usque mane. +Leviticus Lev 3 7 16 Si voto, vel sponte quíspiam obtúlerit hóstiam, eádem simíliter edétur die: sed et si quid in crástinum remánserit, vesci lícitum est: +Leviticus Lev 3 7 17 quidquid autem tértius invénerit dies, ignis absúmet. +Leviticus Lev 3 7 18 Si quis de cárnibus víctimæ pacificórum die tértio coméderit, írrita fiet oblátio, nec próderit offerénti: quin pótius quæcúmque ánima tali se edúlio contamináverit, prævaricatiónis rea erit. +Leviticus Lev 3 7 19 Caro, quæ áliquid tetígerit immúndum, non comedétur, sed comburétur igni: qui fúerit mundus, vescétur ex ea. +Leviticus Lev 3 7 20 Ánima pollúta quæ éderit de cárnibus hóstiæ pacificórum, quæ obláta est Dómino, períbit de pópulis suis. +Leviticus Lev 3 7 21 Et quæ tetígerit immundítiam hóminis, vel juménti, sive omnis rei quæ pollúere potest, et coméderit de hujuscémodi cárnibus, interíbit de pópulis suis. +Leviticus Lev 3 7 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 7 23 Lóquere fíliis Israël: Ádipem ovis, et bovis, et capræ non comedétis. +Leviticus Lev 3 7 24 Ádipem cadáveris morticíni, et ejus animális, quod a béstia captum est, habébitis in vários usus. +Leviticus Lev 3 7 25 Si quis ádipem, qui offérri debet in incénsum Dómini, coméderit, períbit de pópulo suo. +Leviticus Lev 3 7 26 Sánguinem quoque omnis animális non sumétis in cibo, tam de ávibus quam de pecóribus. +Leviticus Lev 3 7 27 Omnis ánima, quæ éderit sánguinem, períbit de pópulis suis. +Leviticus Lev 3 7 28 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 7 29 Lóquere fíliis Israël, dicens: Qui offert víctimam pacificórum Dómino, ófferat simul et sacrifícium, id est, libaménta ejus. +Leviticus Lev 3 7 30 Tenébit mánibus ádipem hóstiæ, et pectúsculum: cumque ambo obláta Dómino consecráverit, tradet sacerdóti, +Leviticus Lev 3 7 31 qui adolébit ádipem super altáre, pectúsculum autem erit Áaron et filiórum ejus. +Leviticus Lev 3 7 32 Armus quoque dexter de pacificórum hóstiis cedet in primítias sacerdótis. +Leviticus Lev 3 7 33 Qui obtúlerit sánguinem et ádipem filiórum Áaron, ipse habébit et armum dextrum in portióne sua. +Leviticus Lev 3 7 34 Pectúsculum enim elevatiónis, et armum separatiónis, tuli a fíliis Israël de hóstiis eórum pacíficis, et dedi Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, lege perpétua, ab omni pópulo Israël. +Leviticus Lev 3 7 35 Hæc est únctio Áaron et filiórum ejus in cæremóniis Dómini die qua óbtulit eos Móyses, ut sacerdótio fungeréntur, b +Leviticus Lev 3 7 36 et quæ præcépit eis dari Dóminus a fíliis Israël religióne perpétua in generatiónibus suis. +Leviticus Lev 3 7 37 Ista est lex holocáusti, et sacrifícii pro peccáto atque delícto, et pro consecratióne et pacificórum víctimis, b +Leviticus Lev 3 7 38 quam constítuit Dóminus Móysi in monte Sínai, quando mandábit fíliis Israël ut offérrent oblatiónes suas Dómino in desérto Sínai. +Leviticus Lev 3 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 8 2 Tolle Áaron cum fíliis suis, vestes eórum, et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis: +Leviticus Lev 3 8 3 et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi. +Leviticus Lev 3 8 4 Fecit Móyses ut Dóminus imperáverat. Congregatáque omni turba ante fores tabernáculi, +Leviticus Lev 3 8 5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dóminus fíeri. +Leviticus Lev 3 8 6 Statímque óbtulit Áaron et fílios ejus. Cumque lavísset eos, b +Leviticus Lev 3 8 7 vestívit pontíficem subúcula línea, accíngens eum bálteo, et índuens eum túnica hyacínthina, et désuper humerále impósuit, +Leviticus Lev 3 8 8 quod astríngens cíngulo aptávit rationáli, in quo erat Doctrína et Véritas. +Leviticus Lev 3 8 9 Cídari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, pósuit láminam áuream consecrátam in sanctificatióne, sicut præcéperat ei Dóminus. +Leviticus Lev 3 8 10 Tulit et unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni supelléctili sua. +Leviticus Lev 3 8 11 Cumque sanctíficans aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud, et ómnia vasa ejus, labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo. +Leviticus Lev 3 8 12 Quod fundens super caput Áaron, unxit eum, et consecrávit: +Leviticus Lev 3 8 13 fílios quoque ejus oblátos vestívit túnicis líneis, et cinxit bálteis, imposuítque mitras, ut jússerat Dóminus. +Leviticus Lev 3 8 14 Óbtulit et vítulum pro peccáto: cumque super caput ejus posuísset Áaron et fílii ejus manus suas, b +Leviticus Lev 3 8 15 immolávit eum, háuriens sánguinem, et tincto dígito, tétigit córnua altáris per gyrum: quo expiáto et sanctificáto, fudit réliquum sánguinem ad fundaménta ejus. +Leviticus Lev 3 8 16 Ádipem vero qui erat super vitália, et retículum jécoris, duósque renúnculos, cum arvínulis suis, adolévit super altáre: +Leviticus Lev 3 8 17 vítulum cum pelle, et cárnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus. +Leviticus Lev 3 8 18 Óbtulit et aríetem in holocáustum: super cujus caput cum imposuíssent Áaron et fílii ejus manus suas, b +Leviticus Lev 3 8 19 immolávit eum, et fudit sánguinem ejus per circúitum altáris. +Leviticus Lev 3 8 20 Ipsúmque aríetem in frusta concídens, caput ejus, et artus, et ádipem adolévit igni, +Leviticus Lev 3 8 21 lotis prius intestínis et pédibus: totúmque simul aríetem incéndit super altáre, eo quod esset holocáustum suavíssimi odóris Dómino, sicut præcéperat ei. +Leviticus Lev 3 8 22 Óbtulit et aríetem secúndum in consecratióne sacerdótum, posuerúntque super caput ejus Áaron et fílii ejus manus suas: b +Leviticus Lev 3 8 23 quem cum immolásset Móyses, sumens de sánguine ejus, tétigit extrémum aurículæ dextræ Áaron, et póllicem manus ejus dextræ, simíliter et pedis. +Leviticus Lev 3 8 24 Óbtulit et fílios Áaron: cumque de sánguine aríetis immoláti tetigísset extrémum aurículæ singulórum dextræ, et póllices manus ac pedis dextri, réliquum fudit super altáre per circúitum: +Leviticus Lev 3 8 25 ádipem vero, et caudam, omnémque pinguédinem quæ óperit intestína, reticulúmque jécoris, et duos renes cum adípibus suis et armo dextro separávit. +Leviticus Lev 3 8 26 Tollens autem de canístro azymórum, quod erat coram Dómino, panem absque ferménto, et collýridam conspérsam óleo, laganúmque, pósuit super ádipes, et armum dextrum, +Leviticus Lev 3 8 27 tradens simul ómnia Áaron et fíliis ejus. Qui postquam levavérunt ea coram Dómino, +Leviticus Lev 3 8 28 rursum suscépta de mánibus eórum, adolévit super altáre holocáusti, eo quod consecratiónis esset oblátio, in odórem suavitátis, sacrifícii Dómino. +Leviticus Lev 3 8 29 Tulítque pectúsculum, élevans illud coram Dómino, de aríete consecratiónis in partem suam, sicut præcéperat ei Dóminus. +Leviticus Lev 3 8 30 Assuménsque unguéntum, et sánguinem qui erat in altári, aspérsit super Áaron et vestiménta ejus, et super fílios illíus ac vestes eórum. b +Leviticus Lev 3 8 31 Cumque sanctificásset eos in vestítu suo, præcépit eis, dicens: Cóquite carnes ante fores tabernáculi, et ibi comédite eas; panes quoque consecratiónis édite, qui pósiti sunt in canístro, sicut præcépit mihi Dóminus, dicens: Áaron et fílii ejus cómedent eos: +Leviticus Lev 3 8 32 quidquid autem réliquum fúerit de carne et pánibus, ignis absúmet. +Leviticus Lev 3 8 33 De óstio quoque tabernáculi non exíbitis septem diébus, usque ad diem quo complébitur tempus consecratiónis vestræ; septem enim diébus fínitur consecrátio: +Leviticus Lev 3 8 34 sicut et impræsentiárum factum est, ut ritus sacrifícii complerétur. +Leviticus Lev 3 8 35 Die ac nocte manébitis in tabernáculo observántes custódias Dómini, ne moriámini: sic enim mihi præcéptum est. +Leviticus Lev 3 8 36 Fecerúntque Áaron et fílii ejus cuncta quæ locútus est Dóminus per manum Móysi. b +Leviticus Lev 3 9 1 Facto autem octávo die, vocávit Móyses Áaron, et fílios ejus, ac majóres natu Israël, dixítque ad Áaron: +Leviticus Lev 3 9 2 Tolle de arménto vítulum pro peccáto, et aríetem in holocáustum, utrúmque immaculátum, et offer illos coram Dómino. +Leviticus Lev 3 9 3 Et ad fílios Israël loquéris: Tóllite hircum pro peccáto, et vítulum, atque agnum, annículos, et sine mácula in holocáustum, +Leviticus Lev 3 9 4 bovem et aríetem pro pacíficis: et immoláte eos coram Dómino, in sacrifício singulórum símilam conspérsam óleo offeréntes: hódie enim Dóminus apparébit vobis. +Leviticus Lev 3 9 5 Tulérunt ergo cuncta quæ jússerat Móyses ad óstium tabernáculi: ubi cum omnis multitúdo astáret, +Leviticus Lev 3 9 6 ait Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: fácite, et apparébit vobis glória ejus. +Leviticus Lev 3 9 7 Et dixit ad Áaron: Accéde ad altáre, et ímmola pro peccáto tuo: offer holocáustum, et deprecáre pro te et pro pópulo: cumque mactáveris hóstiam pópuli, ora pro eo, sicut præcépit Dóminus. +Leviticus Lev 3 9 8 Statímque Áaron accédens ad altáre, immolávit vítulum pro peccáto suo: b +Leviticus Lev 3 9 9 cujus sánguinem obtulérunt ei fílii sui: in quo tingens dígitum, tétigit córnua altáris, et fudit resíduum ad basim ejus. +Leviticus Lev 3 9 10 Adipémque, et renúnculos, ac retículum jécoris, quæ sunt pro peccáto, adolévit super altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi: +Leviticus Lev 3 9 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combússit igni. +Leviticus Lev 3 9 12 Immolávit et holocáusti víctimam: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem ejus, quem fudit per altáris circúitum. +Leviticus Lev 3 9 13 Ipsam étiam hóstiam in frusta concísam, cum cápite et membris síngulis obtulérunt; quæ ómnia super altáre cremávit igni, +Leviticus Lev 3 9 14 lotis aqua prius intestínis et pédibus. +Leviticus Lev 3 9 15 Et pro peccáto pópuli ófferens, mactávit hircum: expiatóque altári, b +Leviticus Lev 3 9 16 fecit holocáustum, +Leviticus Lev 3 9 17 addens in sacrifício libaménta, quæ páriter offerúntur, et ádolens ea super altáre, absque cæremóniis holocáusti matutíni. +Leviticus Lev 3 9 18 Immolávit et bovem atque aríetem, hóstias pacíficas pópuli: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem, quem fudit super altáre in circúitum. +Leviticus Lev 3 9 19 Ádipem autem bovis, et caudam aríetis, renunculósque cum adípibus suis, et retículum jécoris, +Leviticus Lev 3 9 20 posuérunt super péctora: cumque cremáti essent ádipes super altáre, +Leviticus Lev 3 9 21 péctora eórum, et armos dextros separávit Áaron, élevans coram Dómino, sicut præcéperat Móyses. +Leviticus Lev 3 9 22 Et exténdens manus ad pópulum, benedíxit ei. Sicque complétis hóstiis pro peccáto, et holocáustis, et pacíficis, descéndit. +Leviticus Lev 3 9 23 Ingréssi autem Móyses et Áaron in tabernáculum testimónii, et deínceps egréssi, benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni multitúdini: b +Leviticus Lev 3 9 24 et ecce egréssus ignis a Dómino, devorávit holocáustum, et ádipes qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, laudavérunt Dóminum, ruéntes in fácies suas. +Leviticus Lev 3 10 1 Arreptísque Nadab et Ábiu fílii Áaron thuríbulis, posuérunt ignem, et incénsum désuper, offeréntes coram Dómino ignem aliénum: quod eis præcéptum non erat. +Leviticus Lev 3 10 2 Egressúsque ignis a Dómino, devorávit eos, et mórtui sunt coram Dómino. +Leviticus Lev 3 10 3 Dixítque Móyses ad Áaron: Hoc est quod locútus est Dóminus: Sanctificábor in iis qui appropínquant mihi, et in conspéctu omnis pópuli glorificábor. Quod áudiens tácuit Áaron. +Leviticus Lev 3 10 4 Vocátis autem Móyses Misaéle et Elísaphan fíliis Óziel, pátrui Áaron, ait ad eos: Ite, et tóllite fratres vestros de conspéctu sanctuárii, et asportáte extra castra. +Leviticus Lev 3 10 5 Confestímque pergéntes, tulérunt eos sicut jacébant, vestítos líneis túnicis, et ejecérunt foras, ut sibi fúerat imperátum. +Leviticus Lev 3 10 6 Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus: Cápita vestra nolíte nudáre, et vestiménta nolíte scíndere, ne forte moriámini, et super omnem cœtum oriátur indignátio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incéndium quod Dóminus suscitávit: +Leviticus Lev 3 10 7 vos autem non egrediémini fores tabernáculi, alióquin períbitis: óleum quippe sanctæ unctiónis est super vos. Qui fecérunt ómnia juxta præcéptum Móysi. +Leviticus Lev 3 10 8 Dixit quoque Dóminus ad Áaron: +Leviticus Lev 3 10 9 Vinum, et omne quod inebriáre potest, non bibétis tu et fílii tui, quando intrátis in tabernáculum testimónii, ne moriámini: quia præcéptum sempitérnum est in generatiónes vestras: +Leviticus Lev 3 10 10 et ut habeátis sciéntiam discernéndi inter sanctum et profánum, inter pollútum et mundum; +Leviticus Lev 3 10 11 doceatísque fílios Israël ómnia legítima mea quæ locútus est Dóminus ad eos per manum Móysi. +Leviticus Lev 3 10 12 Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus, qui erant resídui: Tóllite sacrifícium, quod remánsit de oblatióne Dómini, et comédite illud absque ferménto juxta altáre, quia Sanctum sanctórum est. b +Leviticus Lev 3 10 13 Comedétis autem in loco sancto: quod datum est tibi et fíliis tuis de oblatiónibus Dómini, sicut præcéptum est mihi. +Leviticus Lev 3 10 14 Pectúsculum quoque quod oblátum est, et armum qui separátus est, edétis in loco mundíssimo tu et fílii tui, et fíliæ tuæ tecum: tibi enim ac líberis tuis repósita sunt de hóstiis salutáribus filiórum Israël: +Leviticus Lev 3 10 15 eo quod armum et pectus, et ádipes qui cremántur in altári, elevavérunt coram Dómino, et pertíneant ad te, et ad fílios tuos, lege perpétua, sicut præcépit Dóminus. +Leviticus Lev 3 10 16 Inter haec, hircum, qui oblátus fúerat pro peccáto, cum quǽreret Móyses, exústum réperit: iratúsque contra Eleázar et Íthamar fílios Áaron, qui remánserant, ait: b +Leviticus Lev 3 10 17 Cur non comedístis hóstiam pro peccáto in loco sancto, quæ Sancta sanctórum est, et data vobis ut portétis iniquitátem multitúdinis, et rogétis pro ea in conspéctu Dómini, +Leviticus Lev 3 10 18 præsértim cum de sánguine illíus non sit illátum intra sancta, et comédere debuéritis eam in Sanctuário, sicut præcéptum est mihi? +Leviticus Lev 3 10 19 Respóndit Áaron: Obláta est hódie víctima pro peccáto, et holocáustum coram Dómino: mihi autem áccidit quod vides; quómodo pótui comédere eam, aut placére Dómino in cæremóniis mente lúgubri? +Leviticus Lev 3 10 20 Quod cum audísset Móyses, recépit satisfactiónem. +Leviticus Lev 3 11 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: +Leviticus Lev 3 11 2 Dícite fíliis Israël: Hæc sunt animália quæ comédere debétis de cunctis animántibus terræ: +Leviticus Lev 3 11 3 omne quod habet divísam úngulam, et rúminat in pecóribus, comedétis. +Leviticus Lev 3 11 4 Quidquid autem rúminat quidem, et habet úngulam, sed non dívidit eam, sicut camélus et cétera, non comedétis illud, et inter immúnda reputábitis. +Leviticus Lev 3 11 5 Chœrogrýllus qui rúminat, ungulámque non dívidit, immúndus est. +Leviticus Lev 3 11 6 Lepus quoque: nam et ipse rúminat, sed úngulam non dívidit. +Leviticus Lev 3 11 7 Et sus: qui cum úngulam dívidat, non rúminat. +Leviticus Lev 3 11 8 Horum cárnibus non vescémini, nec cadávera contingétis, quia immúnda sunt vobis. +Leviticus Lev 3 11 9 Hæc sunt quæ gignúntur in aquis, et vesci lícitum est: omne quod habet pínnulas et squamas, tam in mari quam in flumínibus et stagnis, comedétis. b +Leviticus Lev 3 11 10 Quidquid autem pínnulas et squamas non habet, eórum quæ in aquis movéntur et vivunt, abominábile vobis, +Leviticus Lev 3 11 11 execrandúmque erit: carnes eórum non comedétis, et morticína vitábitis. +Leviticus Lev 3 11 12 Cuncta quæ non habent pínnulas et squamas in aquis, pollúta erunt. +Leviticus Lev 3 11 13 Hæc sunt quæ de ávibus comédere non debétis, et vitánda sunt vobis: áquilam, et gryphem, et haliǽetum, b +Leviticus Lev 3 11 14 et milvum ac vúlturem juxta genus suum, +Leviticus Lev 3 11 15 et omne corvíni géneris in similitúdinem suam, +Leviticus Lev 3 11 16 struthiónem, et nóctuam, et larum, et accípitrem juxta genus suum: +Leviticus Lev 3 11 17 bubónem, et mérgulum, et ibin, +Leviticus Lev 3 11 18 et cygnum, et onocrótalum, et porphyriónem, +Leviticus Lev 3 11 19 herodiónem, et charádrion juxta genus suum, úpupam quoque, et vespertiliónem. +Leviticus Lev 3 11 20 Omne de volúcribus quod gráditur super quátuor pedes, abominábile erit vobis. b +Leviticus Lev 3 11 21 Quidquid autem ámbulat quidem super quátuor pedes, sed habet longióra retro crura, per quæ salit super terram, +Leviticus Lev 3 11 22 comédere debétis, ut est bruchus in génere suo, et áttacus atque ophiómachus, ac locústa, síngula juxta genus suum. +Leviticus Lev 3 11 23 Quidquid autem ex volúcribus quátuor tantum habet pedes, execrábile erit vobis: +Leviticus Lev 3 11 24 et quicúmque morticína eórum tetígerit, polluétur, et erit immúndus usque ad vésperum: +Leviticus Lev 3 11 25 et si necésse fúerit ut portet quíppiam horum mórtuum, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad occásum solis. +Leviticus Lev 3 11 26 Omne ánimal quod habet quidem úngulam, sed non dívidit eam, nec rúminat, immúndum erit: et qui tetígerit illud, contaminábitur. b +Leviticus Lev 3 11 27 Quod ámbulat super manus ex cunctis animántibus, quæ incédunt quadrupédia, immúndum erit: qui tetígerit morticína eórum, polluétur usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 11 28 Et qui portáverit hujuscémodi cadávera, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum: quia ómnia haec immúnda sunt vobis. +Leviticus Lev 3 11 29 Hæc quoque inter pollúta reputabúntur de his quæ movéntur in terra, mustéla et mus et crocodílus, síngula juxta genus suum, b +Leviticus Lev 3 11 30 mýgale, et chamǽleon, et stéllio, et lacérta, et talpa. +Leviticus Lev 3 11 31 Ómnia haec immúnda sunt. Qui tetígerit morticína eórum, immúndus erit usque ad vésperum: +Leviticus Lev 3 11 32 et super quod cecíderit quidquam de morticínis eórum, polluétur, tam vas lígneum et vestiméntum, quam pelles et cilícia: et in quocúmque fit opus, tingéntur aqua, et pollúta erunt usque ad vésperum, et sic póstea mundabúntur. +Leviticus Lev 3 11 33 Vas autem fíctile, in quod horum quidquam intro cécidit, polluétur, et idcírco frangéndum est. +Leviticus Lev 3 11 34 Omnis cibus, quem comedétis, si fusa fúerit super eum aqua, immúndus erit: et omne liquens quod bíbitur de univérso vase, immúndum erit. +Leviticus Lev 3 11 35 Et quidquid de morticínis hujuscémodi cecíderit super illud, immúndum erit: sive clíbani, sive chytrópodes, destruéntur, et immúndi erunt. +Leviticus Lev 3 11 36 Fontes vero et cistérnæ, et omnis aquárum congregátio munda erit. Qui morticínum eórum tetígerit, polluétur. +Leviticus Lev 3 11 37 Si cecíderit super seméntem, non pólluet eam. +Leviticus Lev 3 11 38 Si autem quíspiam aqua seméntem perfúderit, et póstea morticínis tacta fúerit, íllico polluétur. +Leviticus Lev 3 11 39 Si mórtuum fúerit ánimal, quod licet vobis comédere, qui cadáver ejus tetígerit, immúndus erit usque ad vésperum: b +Leviticus Lev 3 11 40 et qui coméderit ex eo quíppiam, sive portáverit, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 11 41 Omne quod reptat super terram, abominábile erit, nec assumétur in cibum. b +Leviticus Lev 3 11 42 Quidquid super pectus quádrupes gráditur, et multos habet pedes, sive per humum tráhitur, non comedétis, quia abominábile est. +Leviticus Lev 3 11 43 Nolíte contamináre ánimas vestras, nec tangátis quidquam eórum, ne immúndi sitis. +Leviticus Lev 3 11 44 Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego sanctus sum. Ne polluátis ánimas vestras in omni réptili quod movétur super terram. +Leviticus Lev 3 11 45 Ego enim sum Dóminus, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Sancti éritis, quia ego sanctus sum. +Leviticus Lev 3 11 46 Ista est lex animántium ac vólucrum, et omnis ánimæ vivéntis, quæ movétur in aqua, et reptat in terra, b +Leviticus Lev 3 11 47 ut differéntias novéritis mundi et immúndi, et sciátis quid comédere et quid respúere debeátis. +Leviticus Lev 3 12 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 12 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Múlier, si suscépto sémine pepérerit másculum, immúnda erit septem diébus juxta dies separatiónis ménstruæ. +Leviticus Lev 3 12 3 Et die octávo circumcidétur infántulus: +Leviticus Lev 3 12 4 ipsa vero trigínta tribus diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingrediétur in sanctuárium, donec impleántur dies purificatiónis suæ. +Leviticus Lev 3 12 5 Sin autem féminam pepérerit, immúnda erit duábus hebdomádibus juxta ritum fluxus ménstrui, et sexagínta sex diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. +Leviticus Lev 3 12 6 Cumque expléti fúerint dies purificatiónis suæ, pro fílio sive pro fília, déferet agnum annículum in holocáustum, et pullum colúmbæ sive túrturem pro peccáto, ad óstium tabernáculi testimónii, et tradet sacerdóti, +Leviticus Lev 3 12 7 qui ófferet illa coram Dómino, et orábit pro ea, et sic mundábitur a proflúvio sánguinis sui: ista est lex pariéntis másculum aut féminam. +Leviticus Lev 3 12 8 Quod si non invénerit manus ejus, nec potúerit offérre agnum, sumet duos túrtures vel duos pullos columbárum, unum in holocáustum, et álterum pro peccáto: orabítque pro ea sacérdos, et sic mundábitur. +Leviticus Lev 3 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, et Áaron, dicens: +Leviticus Lev 3 13 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fúerit divérsus color, sive pústula, aut quasi lucens quíppiam, id est, plaga lepræ, adducétur ad Áaron sacerdótem, vel ad unum quémlibet filiórum ejus. +Leviticus Lev 3 13 3 Qui cum víderit lepram in cute, et pilos in album mutátos colórem, ipsámque spéciem lepræ humiliórem cute et carne réliqua: plaga lepræ est, et ad arbítrium ejus separábitur. +Leviticus Lev 3 13 4 Sin autem lucens candor fúerit in cute, nec humílior carne réliqua, et pili colóris prístini, reclúdet eum sacérdos septem diébus: +Leviticus Lev 3 13 5 et considerábit die séptimo: et si quidem lepra ultra non créverit, nec transíerit in cute prióres términos, rursum reclúdet eum septem diébus áliis. +Leviticus Lev 3 13 6 Et die séptimo contemplábitur: si obscúrior fúerit lepra, et non créverit in cute, mundábit eum, quia scábies est: lavabítque homo vestiménta sua, et mundus erit. +Leviticus Lev 3 13 7 Quod si postquam a sacerdóte visus est, et rédditus mundítiæ, íterum lepra créverit: adducétur ad eum, +Leviticus Lev 3 13 8 et immundítiæ condemnábitur. +Leviticus Lev 3 13 9 Plaga lepræ si fúerit in hómine, adducétur ad sacerdótem, b +Leviticus Lev 3 13 10 et vidébit eum. Cumque color albus in cute fúerit, et capillórum mutáverit aspéctum, ipsa quoque caro viva apparúerit: +Leviticus Lev 3 13 11 lepra vetustíssima judicábitur, atque inólita cuti. Contaminábit ítaque eum sacérdos, et non reclúdet, quia perspícuæ immundítiæ est. +Leviticus Lev 3 13 12 Sin autem efflorúerit discúrrens lepra in cute, et operúerit omnem cutem a cápite usque ad pedes, quidquid sub aspéctum oculórum cadit, +Leviticus Lev 3 13 13 considerábit eum sacérdos, et tenéri lepra mundíssima judicábit: eo quod omnis in candórem versa sit, et idcírco homo mundus erit. +Leviticus Lev 3 13 14 Quando vero caro vivens in eo apparúerit, +Leviticus Lev 3 13 15 tunc sacerdótis judício polluétur, et inter immúndos reputábitur: caro enim viva, si lepra aspérgitur, immúnda est. +Leviticus Lev 3 13 16 Quod si rursum versa fúerit in albórem, et totum hóminem operúerit, +Leviticus Lev 3 13 17 considerábit eum sacérdos, et mundum esse decérnet. +Leviticus Lev 3 13 18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanátum, b +Leviticus Lev 3 13 19 et in loco úlceris cicátrix alba apparúerit, sive subrúfa, adducétur homo ad sacerdótem. +Leviticus Lev 3 13 20 Qui cum víderit locum lepræ humiliórem carne réliqua, et pilos versos in candórem, contaminábit eum: plaga enim lepræ orta est in úlcere. +Leviticus Lev 3 13 21 Quod si pilus colóris est prístini, et cicátrix subobscúra, et vicína carne non est humílior, reclúdet eum septem diébus: +Leviticus Lev 3 13 22 et si quidem créverit, adjudicábit eum lepræ; +Leviticus Lev 3 13 23 sin autem stéterit in loco suo, úlceris est cicátrix, et homo mundus erit. +Leviticus Lev 3 13 24 Caro autem et cutis, quam ignis exússerit, et sanáta albam sive rufam habúerit cicatrícem, b +Leviticus Lev 3 13 25 considerábit eam sacérdos: et ecce versa est in albórem, et locus ejus réliqua cute est humílior, contaminábit eum, quia plaga lepræ in cicatríce orta est. +Leviticus Lev 3 13 26 Quod si pilórum color non fúerit immutátus, nec humílior plaga carne réliqua, et ipsa lepræ spécies fúerit subobscúra, reclúdet eum septem diébus, +Leviticus Lev 3 13 27 et die séptimo contemplábitur: si créverit in cute lepra, contaminábit eum. +Leviticus Lev 3 13 28 Sin autem in loco suo candor stéterit non satis clarus, plaga combustiónis est, et idcírco mundábitur, quia cicátrix est combustúræ. +Leviticus Lev 3 13 29 Vir, sive múlier, in cujus cápite vel barba germináverit lepra, vidébit eos sacérdos. b +Leviticus Lev 3 13 30 Et si quidem humílior fúerit locus carne réliqua, et capíllus flavus, solitóque subtílior, contaminábit eos, quia lepra cápitis ac barbæ est. +Leviticus Lev 3 13 31 Sin autem víderit locum máculæ æquálem vicínæ carni, et capíllum nigrum: reclúdet eum septem diébus, +Leviticus Lev 3 13 32 et die séptimo intuébitur. Si non créverit mácula, et capíllus sui colóris est, et locus plagæ carni réliquæ æquális: +Leviticus Lev 3 13 33 radétur homo absque loco máculæ, et includétur septem diébus áliis. +Leviticus Lev 3 13 34 Si die séptimo visa fúerit stetísse plaga in loco suo, nec humílior carne réliqua, mundábit eum: lotísque véstibus suis, mundus erit. +Leviticus Lev 3 13 35 Sin autem post emundatiónem rursus créverit mácula in cute, +Leviticus Lev 3 13 36 non quæret ámplius utrum capíllus in flavum colórem sit immutátus, quia apérte immúndus est. +Leviticus Lev 3 13 37 Porro si stéterit mácula, et capílli nigri fúerint, nóverit hóminem sanátum esse, et confidénter eum pronúntiet mundum. +Leviticus Lev 3 13 38 Vir, sive múlier, in cujus cute candor apparúerit, b +Leviticus Lev 3 13 39 intuébitur eos sacérdos. Si deprehénderit subobscúrum albórem lucére in cute, sciat non esse lepram, sed máculam colóris cándidi, et hóminem mundum. +Leviticus Lev 3 13 40 Vir, de cujus cápite capílli fluunt, calvus et mundus est: b +Leviticus Lev 3 13 41 et si a fronte cecíderint pili, recalváster et mundus est. +Leviticus Lev 3 13 42 Sin autem in calvítio sive in recalvatióne albus vel rufus color fúerit exórtus, +Leviticus Lev 3 13 43 et hoc sacérdos víderit, condemnábit eum haud dúbie lepræ, quæ orta est in calvítio. +Leviticus Lev 3 13 44 Quicúmque ergo maculátus fúerit lepra, et separátus est ad arbítrium sacerdótis, b +Leviticus Lev 3 13 45 habébit vestiménta dissúta, caput nudum, os veste contéctum, contaminátum ac sórdidum se clamábit. +Leviticus Lev 3 13 46 Omni témpore quo leprósus est et immúndus, solus habitábit extra castra. +Leviticus Lev 3 13 47 Vestis lánea sive línea, quæ lepram habúerit, b +Leviticus Lev 3 13 48 in stámine atque subtégmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle conféctum est, +Leviticus Lev 3 13 49 si alba vel rufa mácula fúerit infécta, lepra reputábitur, ostendetúrque sacerdóti: +Leviticus Lev 3 13 50 qui considerátam reclúdet septem diébus: +Leviticus Lev 3 13 51 et die séptimo rursus aspíciens, si deprehénderit crevísse, lepra persevérans est: pollútum judicábit vestiméntum, et omne in quo fúerit invénta: +Leviticus Lev 3 13 52 et idcírco comburétur flammis. +Leviticus Lev 3 13 53 Quod si eam víderit non crevísse, +Leviticus Lev 3 13 54 præcípiet, et lavábunt id in quo lepra est, recludétque illud septem diébus áliis. +Leviticus Lev 3 13 55 Et cum víderit fáciem quidem prístinam non revérsam, nec tamen crevísse lepram, immúndum judicábit, et igne combúret, eo quod infúsa sit in superfície vestiménti, vel per totum, lepra. +Leviticus Lev 3 13 56 Sin autem obscúrior fúerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrúmpet eum, et a sólido dívidet. +Leviticus Lev 3 13 57 Quod si ultra apparúerit in his locis, quæ prius immaculáta erant, lepra volátilis et vaga, debet igne combúri. +Leviticus Lev 3 13 58 Si cessáverit, lavábit aqua ea, quæ pura sunt, secúndo, et munda erunt. +Leviticus Lev 3 13 59 Ista est lex lepræ vestiménti lánei et línei, stáminis, atque subtégminis, omnísque supelléctilis pellíceæ, quómodo mundári débeat, vel contaminári. +Leviticus Lev 3 14 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 14 2 Hic est ritus leprósi, quando mundándus est. Adducétur ad sacerdótem: +Leviticus Lev 3 14 3 qui egréssus de castris, cum invénerit lepram esse mundátam, +Leviticus Lev 3 14 4 præcípiet ei, qui purificátur, ut ófferat duos pásseres vivos pro se, quibus vesci lícitum est, et lignum cédrinum, vermiculúmque et hyssópum. +Leviticus Lev 3 14 5 Et unum ex passéribus immolári jubébit in vase fíctili super aquas vivéntes: +Leviticus Lev 3 14 6 álium autem vivum cum ligno cédrino, et cocco et hyssópo, tinget in sánguine pásseris immoláti, +Leviticus Lev 3 14 7 quo aspérget illum, qui mundándus est, sépties, ut jure purgétur: et dimíttet pásserem vivum, ut in agrum ávolet. +Leviticus Lev 3 14 8 Cumque láverit homo vestiménta sua, radet omnes pilos córporis, et lavábitur aqua: purificatúsque ingrediétur castra, ita dumtáxat ut máneat extra tabernáculum suum septem diébus. +Leviticus Lev 3 14 9 Et die séptimo radet capíllos cápitis, barbámque et supercília, ac totíus córporis pilos. Et lotis rursum véstibus et córpore, b +Leviticus Lev 3 14 10 die octávo assúmet duos agnos immaculátos, et ovem annículam absque mácula, et tres décimas símilæ in sacrifícium, quæ conspérsa sit óleo, et seórsum ólei sextárium. +Leviticus Lev 3 14 11 Cumque sacérdos puríficans hóminem, statúerit eum, et haec ómnia coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii, +Leviticus Lev 3 14 12 tollet agnum et ófferet eum pro delícto, oleíque sextárium: et oblátis ante Dóminum ómnibus, +Leviticus Lev 3 14 13 immolábit agnum, ubi solet immolári hóstia pro peccáto, et holocáustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccáto, ita et pro delícto ad sacerdótem pértinet hóstia: Sancta sanctórum est. +Leviticus Lev 3 14 14 Assuménsque sacérdos de sánguine hóstiæ, quæ immoláta est pro delícto, ponet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus dextræ et pedis: b +Leviticus Lev 3 14 15 et de ólei sextário mittet in manum suam sinístram, +Leviticus Lev 3 14 16 tingétque dígitum dextrum in eo, et aspérget coram Dómino sépties. +Leviticus Lev 3 14 17 Quod autem réliquum est ólei in læva manu, fundet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus ac pedis dextri, et super sánguinem qui effúsus est pro delícto, Leviticus Lev 3 14 18 et super caput ejus. -Leviticus Lev 3 14 19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, -Leviticus Lev 3 14 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. -Leviticus Lev 3 14 21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quae dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium, b -Leviticus Lev 3 14 22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum: -Leviticus Lev 3 14 23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. -Leviticus Lev 3 14 24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul: -Leviticus Lev 3 14 25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri: -Leviticus Lev 3 14 26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram, -Leviticus Lev 3 14 27 in quo tingens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino: -Leviticus Lev 3 14 28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto: -Leviticus Lev 3 14 29 reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum: -Leviticus Lev 3 14 30 et turturem sive pullum columbae offeret, -Leviticus Lev 3 14 31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis. -Leviticus Lev 3 14 32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui. -Leviticus Lev 3 14 33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: b -Leviticus Lev 3 14 34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus, -Leviticus Lev 3 14 35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea. -Leviticus Lev 3 14 36 At ille praecipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: -Leviticus Lev 3 14 37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, -Leviticus Lev 3 14 38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus. -Leviticus Lev 3 14 39 Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram, -Leviticus Lev 3 14 40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum: -Leviticus Lev 3 14 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum, -Leviticus Lev 3 14 42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. -Leviticus Lev 3 14 43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita, b -Leviticus Lev 3 14 44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus: -Leviticus Lev 3 14 45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum. -Leviticus Lev 3 14 46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum: -Leviticus Lev 3 14 47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. -Leviticus Lev 3 14 48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate: b -Leviticus Lev 3 14 49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum: -Leviticus Lev 3 14 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, -Leviticus Lev 3 14 51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, -Leviticus Lev 3 14 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. -Leviticus Lev 3 14 53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. -Leviticus Lev 3 14 54 Ista est lex omnis leprae et percussurae, b -Leviticus Lev 3 14 55 leprae vestium et domorum, -Leviticus Lev 3 14 56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculae, et in varias species, coloribus immutatis, -Leviticus Lev 3 14 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit. -Leviticus Lev 3 15 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: -Leviticus Lev 3 15 2 Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. -Leviticus Lev 3 15 3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhaeserit carni ejus, atque concreverit foedus humor. -Leviticus Lev 3 15 4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. -Leviticus Lev 3 15 5 Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 7 Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 8 Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 9 Sagma, super quo sederit, immundum erit: -Leviticus Lev 3 15 10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 12 Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua. -Leviticus Lev 3 15 13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. b -Leviticus Lev 3 15 14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: -Leviticus Lev 3 15 15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. -Leviticus Lev 3 15 16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. b -Leviticus Lev 3 15 17 Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 18 Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. b -Leviticus Lev 3 15 20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum: -Leviticus Lev 3 15 21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. -Leviticus Lev 3 15 22 Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 23 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. -Leviticus Lev 3 15 24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. -Leviticus Lev 3 15 25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. b -Leviticus Lev 3 15 26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. -Leviticus Lev 3 15 27 Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. -Leviticus Lev 3 15 28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae: -Leviticus Lev 3 15 29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii: -Leviticus Lev 3 15 30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae ejus. -Leviticus Lev 3 15 31 Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. b -Leviticus Lev 3 15 32 Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, -Leviticus Lev 3 15 33 et quae menstruis temporibus separatur, vel quae jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea. -Leviticus Lev 3 16 1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt: -Leviticus Lev 3 16 2 et praecepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), -Leviticus Lev 3 16 3 nisi haec ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. -Leviticus Lev 3 16 4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: haec enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. -Leviticus Lev 3 16 5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. -Leviticus Lev 3 16 6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, b -Leviticus Lev 3 16 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii: -Leviticus Lev 3 16 8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: -Leviticus Lev 3 16 9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: -Leviticus Lev 3 16 10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. -Leviticus Lev 3 16 11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: b -Leviticus Lev 3 16 12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: -Leviticus Lev 3 16 13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. -Leviticus Lev 3 16 14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. -Leviticus Lev 3 16 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, -Leviticus Lev 3 16 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. -Leviticus Lev 3 16 17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Israël, donec egrediatur. b -Leviticus Lev 3 16 18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: -Leviticus Lev 3 16 19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. -Leviticus Lev 3 16 20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: b -Leviticus Lev 3 16 21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quae imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. -Leviticus Lev 3 16 22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, b -Leviticus Lev 3 16 23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, -Leviticus Lev 3 16 24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: -Leviticus Lev 3 16 25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. -Leviticus Lev 3 16 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. -Leviticus Lev 3 16 27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: -Leviticus Lev 3 16 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. -Leviticus Lev 3 16 29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. b -Leviticus Lev 3 16 30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. -Leviticus Lev 3 16 31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. -Leviticus Lev 3 16 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis, -Leviticus Lev 3 16 33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. -Leviticus Lev 3 16 34a Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. -Leviticus Lev 3 16 34b Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi. -Leviticus Lev 3 17 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 17 2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: -Leviticus Lev 3 17 3 Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, -Leviticus Lev 3 17 4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. -Leviticus Lev 3 17 5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. -Leviticus Lev 3 17 6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: -Leviticus Lev 3 17 7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. -Leviticus Lev 3 17 8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, -Leviticus Lev 3 17 9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. -Leviticus Lev 3 17 10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, b -Leviticus Lev 3 17 11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit. -Leviticus Lev 3 17 12 Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. -Leviticus Lev 3 17 13 Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. -Leviticus Lev 3 17 14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. -Leviticus Lev 3 17 15 Anima, quae comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. -Leviticus Lev 3 17 16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. -Leviticus Lev 3 18 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 18 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: -Leviticus Lev 3 18 3 juxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. -Leviticus Lev 3 18 4 Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 18 5 Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 18 6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 18 7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. b -Leviticus Lev 3 18 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. -Leviticus Lev 3 18 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. -Leviticus Lev 3 18 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. -Leviticus Lev 3 18 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. -Leviticus Lev 3 18 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. -Leviticus Lev 3 18 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. -Leviticus Lev 3 18 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. -Leviticus Lev 3 18 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. -Leviticus Lev 3 18 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. -Leviticus Lev 3 18 17 Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. -Leviticus Lev 3 18 18 Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. -Leviticus Lev 3 18 19 Ad mulierem quae patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem ejus. -Leviticus Lev 3 18 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. -Leviticus Lev 3 18 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. b -Leviticus Lev 3 18 22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. -Leviticus Lev 3 18 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. -Leviticus Lev 3 18 24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, b -Leviticus Lev 3 18 25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. -Leviticus Lev 3 18 26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. -Leviticus Lev 3 18 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. -Leviticus Lev 3 18 28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. -Leviticus Lev 3 18 29 Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. -Leviticus Lev 3 18 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 19 2 Loquere ad omnem coetum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, b -Leviticus Lev 3 19 6 eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. -Leviticus Lev 3 19 7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: -Leviticus Lev 3 19 8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. -Leviticus Lev 3 19 9 Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges, b -Leviticus Lev 3 19 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. b -Leviticus Lev 3 19 12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 19 13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. -Leviticus Lev 3 19 14 Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. -Leviticus Lev 3 19 15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. -Leviticus Lev 3 19 16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 19 17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. -Leviticus Lev 3 19 18 Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 19 19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. b -Leviticus Lev 3 19 20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. b -Leviticus Lev 3 19 21 Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem: -Leviticus Lev 3 19 22 orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. -Leviticus Lev 3 19 23 Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum: poma, quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. b -Leviticus Lev 3 19 24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. -Leviticus Lev 3 19 25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quae proferunt. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 26a Non comedetis cum sanguine. -Leviticus Lev 3 19 26b Non augurabimini, nec observabitis somnia. -Leviticus Lev 3 19 27 Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. -Leviticus Lev 3 19 28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 19 29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. -Leviticus Lev 3 19 30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 19 31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. b -Leviticus Lev 3 19 33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: -Leviticus Lev 3 19 34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 19 35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. -Leviticus Lev 3 19 36 Statera justa, et aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. -Leviticus Lev 3 19 37 Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. b -Leviticus Lev 3 20 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 20 2 Haec loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. -Leviticus Lev 3 20 3 Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. -Leviticus Lev 3 20 4 Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: -Leviticus Lev 3 20 5 ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. -Leviticus Lev 3 20 6 Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. -Leviticus Lev 3 20 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 20 8 Custodite praecepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. -Leviticus Lev 3 20 9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. b -Leviticus Lev 3 20 10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. b -Leviticus Lev 3 20 11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. -Leviticus Lev 3 20 12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. -Leviticus Lev 3 20 13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. -Leviticus Lev 3 20 14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. -Leviticus Lev 3 20 15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. -Leviticus Lev 3 20 16 Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. -Leviticus Lev 3 20 17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. -Leviticus Lev 3 20 18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. -Leviticus Lev 3 20 19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. b -Leviticus Lev 3 20 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. -Leviticus Lev 3 20 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt. -Leviticus Lev 3 20 22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. b -Leviticus Lev 3 20 23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas. -Leviticus Lev 3 20 24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in haereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. -Leviticus Lev 3 20 25 Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta. -Leviticus Lev 3 20 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. -Leviticus Lev 3 20 27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. b -Leviticus Lev 3 21 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, -Leviticus Lev 3 21 2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, -Leviticus Lev 3 21 3 et sorore virgine quae non est nupta viro: -Leviticus Lev 3 21 4 sed nec in principe populi sui contaminabitur. -Leviticus Lev 3 21 5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. b -Leviticus Lev 3 21 6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. -Leviticus Lev 3 21 7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quae repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, -Leviticus Lev 3 21 8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. -Leviticus Lev 3 21 9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. -Leviticus Lev 3 21 10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: b -Leviticus Lev 3 21 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. -Leviticus Lev 3 21 12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 21 13 Virginem ducet uxorem: -Leviticus Lev 3 21 14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: -Leviticus Lev 3 21 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae: quia ego Dominus, qui sanctifico eum. -Leviticus Lev 3 21 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 21 17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, -Leviticus Lev 3 21 18 nec accedet ad ministerium ejus: si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, +Leviticus Lev 3 14 19 Rogabítque pro eo coram Dómino, et fáciet sacrifícium pro peccáto: tunc immolábit holocáustum, +Leviticus Lev 3 14 20 et ponet illud in altári cum libaméntis suis, et homo rite mundábitur. +Leviticus Lev 3 14 21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus inveníre quæ dicta sunt pro delícto, assúmet agnum ad oblatiónem, ut roget pro eo sacérdos, decimámque partem símilæ conspérsæ óleo in sacrifícium, et ólei sextárium, b +Leviticus Lev 3 14 22 duósque túrtures sive duos pullos colúmbæ, quorum unus sit pro peccáto, et alter in holocáustum: +Leviticus Lev 3 14 23 offerétque ea die octávo purificatiónis suæ sacerdóti, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino. +Leviticus Lev 3 14 24 Qui suscípiens agnum pro delícto et sextárium ólei, levábit simul: +Leviticus Lev 3 14 25 immolatóque agno, de sánguine ejus ponet super extrémum aurículæ dextræ illíus qui mundátur, et super póllices manus ejus ac pedis dextri: +Leviticus Lev 3 14 26 ólei vero partem mittet in manum suam sinístram, +Leviticus Lev 3 14 27 in quo tingens dígitum dextræ manus aspérget sépties coram Dómino: +Leviticus Lev 3 14 28 tangétque extrémum dextræ aurículæ illíus qui mundátur, et póllices manus ac pedis dextri, in loco sánguinis qui effúsus est pro delícto: +Leviticus Lev 3 14 29 réliquam autem partem ólei, quæ est in sinístra manu, mittet super caput purificáti, ut placet pro eo Dóminum: +Leviticus Lev 3 14 30 et túrturem sive pullum colúmbæ ófferet, +Leviticus Lev 3 14 31 unum pro delícto, et álterum in holocáustum cum libaméntis suis. +Leviticus Lev 3 14 32 Hoc est sacrifícium leprósi, qui habére non potest ómnia in emundatiónem sui. +Leviticus Lev 3 14 33 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: b +Leviticus Lev 3 14 34 Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, quam ego dabo vobis in possessiónem, si fúerit plaga lepræ in ǽdibus, +Leviticus Lev 3 14 35 ibit cujus est domus, núntians sacerdóti, et dicet: Quasi plaga lepræ vidétur mihi esse in domo mea. +Leviticus Lev 3 14 36 At ille præcípiet ut éfferant univérsa de domo, priúsquam ingrediátur eam, et vídeat utrum leprósa sit, ne immúnda fiant ómnia quæ in domo sunt. Intrabítque póstea ut consíderet lepram domus: +Leviticus Lev 3 14 37 et cum víderit in pariétibus illíus quasi vallículas pallóre sive rubóre defórmes, et humilióres superfície réliqua, +Leviticus Lev 3 14 38 egrediétur óstium domus, et statim claudet illam septem diébus. +Leviticus Lev 3 14 39 Reversúsque die séptimo, considerábit eam: si invénerit crevísse lepram, +Leviticus Lev 3 14 40 jubébit érui lápides in quibus lepra est, et prójici eos extra civitátem in locum immúndum: +Leviticus Lev 3 14 41 domum autem ipsam radi intrínsecus per circúitum, et spargi púlverem rasúræ extra urbem in locum immúndum, +Leviticus Lev 3 14 42 lapidésque álios repóni pro his qui abláti fúerint, et luto álio liníri domum. +Leviticus Lev 3 14 43 Sin autem postquam éruti sunt lápides, et pulvis erásus, et ália terra lita, b +Leviticus Lev 3 14 44 ingréssus sacérdos víderit revérsam lepram, et paríetes respérsos máculis, lepra est persevérans, et immúnda domus: +Leviticus Lev 3 14 45 quam statim déstruent, et lápides ejus ac ligna, atque univérsum púlverem projícient extra óppidum in locum immúndum. +Leviticus Lev 3 14 46 Qui intráverit domum quando clausa est, immúndus erit usque ad vésperum: +Leviticus Lev 3 14 47 et qui dormíerit in ea, et coméderit quíppiam, lavábit vestiménta sua. +Leviticus Lev 3 14 48 Quod si intróiens sacérdos víderit lepram non crevísse in domo, postquam dénuo lita fúerit, purificábit eam réddita sanitáte: b +Leviticus Lev 3 14 49 et in purificatiónem ejus sumet duos pásseres, lignúmque cédrinum, et vermículum atque hyssópum: +Leviticus Lev 3 14 50 et immoláto uno pássere in vase fíctili super aquas vivas, +Leviticus Lev 3 14 51 tollet lignum cédrinum, et hyssópum, et coccum, et pásserem vivum, et tinget ómnia in sánguine pásseris immoláti, atque in aquis vivéntibus, et aspérget domum sépties, +Leviticus Lev 3 14 52 purificabítque eam tam in sánguine pásseris quam in aquis vivéntibus, et in pássere vivo, lignóque cédrino et hyssópo atque vermículo. +Leviticus Lev 3 14 53 Cumque dimíserit pásserem avoláre in agrum líbere, orábit pro domo, et jure mundábitur. +Leviticus Lev 3 14 54 Ista est lex omnis lepræ et percussúræ, b +Leviticus Lev 3 14 55 lepræ véstium et domórum, +Leviticus Lev 3 14 56 cicatrícis et erumpéntium papulárum, lucéntis máculæ, et in várias spécies, colóribus immutátis, +Leviticus Lev 3 14 57 ut possit sciri quo témpore mundum quid, vel immúndum sit. +Leviticus Lev 3 15 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: +Leviticus Lev 3 15 2 Loquímini fíliis Israël, et dícite eis: Vir, qui pátitur fluxum séminis, immúndus erit. +Leviticus Lev 3 15 3 Et tunc judicábitur huic vítio subjacére, cum per síngula moménta adhǽserit carni ejus, atque concréverit fœdus humor. +Leviticus Lev 3 15 4 Omne stratum, in quo dormíerit, immúndum erit, et ubicúmque séderit. +Leviticus Lev 3 15 5 Si quis hóminum tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua, et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 6 Si séderit ubi ille séderat, et ipse lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 7 Qui tetígerit carnem ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 8 Si salívam hujuscémodi homo jécerit super eum qui mundus est, lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 9 Sagma, super quo séderit, immúndum erit: +Leviticus Lev 3 15 10 et quidquid sub eo fúerit, qui fluxum séminis pátitur, pollútum erit usque ad vésperum. Qui portáverit horum áliquid, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 11 Omnis, quem tetígerit qui talis est, non lotis ante mánibus, lavábit vestiménta sua, et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 12 Vas fíctile quod tetígerit confringétur: vas autem lígneum lavábitur aqua. +Leviticus Lev 3 15 13 Si sanátus fúerit qui hujuscémodi sústinet passiónem, numerábit septem dies post emundatiónem sui, et lotis véstibus et toto córpore in aquis vivéntibus, erit mundus. b +Leviticus Lev 3 15 14 Die autem octávo sumet duos túrtures, aut duos pullos colúmbæ, et véniet in conspéctum Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, dabítque eos sacerdóti: +Leviticus Lev 3 15 15 qui fáciet unum pro peccáto et álterum in holocáustum: rogabítque pro eo coram Dómino, ut emundétur a fluxi séminis sui. +Leviticus Lev 3 15 16 Vir de quo egréditur semen cóitus, lavábit aqua omne corpus suum: et immúndus erit usque ad vésperum. b +Leviticus Lev 3 15 17 Vestem et pellem, quam habúerit, lavábit aqua, et immúnda erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 18 Múlier, cum qua coíerit, lavábitur aqua, et immúnda erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 19 Múlier, quæ redeúnte mense pátitur fluxum sánguinis, septem diébus separábitur. b +Leviticus Lev 3 15 20 Omnis qui tetígerit eam, immúndus erit usque ad vésperum: +Leviticus Lev 3 15 21 et in quo dormíerit vel séderit diébus separatiónis suæ, polluétur. +Leviticus Lev 3 15 22 Qui tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 23 Omne vas, super quo illa séderit, quisquis attígerit, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, pollútus erit usque ad vésperum. +Leviticus Lev 3 15 24 Si coíerit cum ea vir témpore sánguinis menstruális, immúndus erit septem diébus: et omne stratum, in quo dormíerit, polluétur. +Leviticus Lev 3 15 25 Múlier, quæ pátitur multis diébus fluxum sánguinis non in témpore menstruáli, vel quæ post ménstruum sánguinem flúere non cessat, quámdiu súbjacet huic passióni, immúnda erit quasi sit in témpore ménstruo. b +Leviticus Lev 3 15 26 Omne stratum, in quo dormíerit, et vas in quo séderit, pollútum erit. +Leviticus Lev 3 15 27 Quicúmque tetígerit ea, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperam. +Leviticus Lev 3 15 28 Si stéterit sanguis, et flúere cessáverit, numerábit septem dies purificatiónis suæ: +Leviticus Lev 3 15 29 et die octávo ófferet pro se sacerdóti duos túrtures, aut duos pullos columbárum, ad óstium tabernáculi testimónii: +Leviticus Lev 3 15 30 qui unum fáciet pro peccáto, et álterum in holocáustum, rogabítque pro ea coram Dómino, et pro fluxu immundítiæ ejus. +Leviticus Lev 3 15 31 Docébitis ergo fílios Israël ut cáveant immundítiam, et non moriántur in sórdibus suis, cum pollúerint tabernáculum meum quod est inter eos. b +Leviticus Lev 3 15 32 Ista est lex ejus, qui pátitur fluxum séminis, et qui pollúitur cóitu, +Leviticus Lev 3 15 33 et quæ ménstruis tempóribus separátur, vel quæ jugi fluit sánguine, et hóminis qui dormíerit cum ea. +Leviticus Lev 3 16 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen post mortem duórum filiórum Áaron, quando offeréntes ignem aliénum interfécti sunt: +Leviticus Lev 3 16 2 et præcépit ei, dicens: Lóquere ad Áaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est intra velum coram propitiatório quo tégitur arca, ut non moriátur (quia in nube apparébo super oráculum), +Leviticus Lev 3 16 3 nisi haec ante fécerit: vítulum pro peccáto ófferet, et aríetem in holocáustum. +Leviticus Lev 3 16 4 Túnica línea vestiétur, feminálibus líneis verénda celábit: accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: haec enim vestiménta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur. +Leviticus Lev 3 16 5 Suscipiétque ab univérsa multitúdine filiórum Israël duos hircos pro peccáto, et unum aríetem in holocáustum. +Leviticus Lev 3 16 6 Cumque obtúlerit vítulum, et oráverit pro se et pro domo sua, b +Leviticus Lev 3 16 7 duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii: +Leviticus Lev 3 16 8 mitténsque super utrúmque sortem, unam Dómino, álteram capro emissário: +Leviticus Lev 3 16 9 cujus exíerit sors Dómino, ófferet illum pro peccáto: +Leviticus Lev 3 16 10 cujus autem in caprum emissárium, státuet eum vivum coram Dómino, ut fundat preces super eo, et emíttat eum in solitúdinem. +Leviticus Lev 3 16 11 His rite celebrátis, ófferet vítulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolábit eum: b +Leviticus Lev 3 16 12 assumptóque thuríbulo, quod de prunis altáris impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum, ultra velum intrábit in sancta: +Leviticus Lev 3 16 13 ut, pósitis super ignem aromátibus, nébula eórum et vapor opériat oráculum quod est supra testimónium, et non moriátur. +Leviticus Lev 3 16 14 Tollet quoque de sánguine vítuli, et aspérget dígito sépties contra propitiatórium ad oriéntem. +Leviticus Lev 3 16 15 Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem ejus intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne oráculi, +Leviticus Lev 3 16 16 et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israël, et a prævaricatiónibus eórum, cunctísque peccátis. Juxta hunc ritum fáciet tabernáculo testimónii, quod fixum est inter eos, in médio sórdium habitatiónis eórum. +Leviticus Lev 3 16 17 Nullus hóminum sit in tabernáculo, quando póntifex sanctuárium ingréditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro univérso cœtu Israël, donec egrediátur. b +Leviticus Lev 3 16 18 Cum autem exíerit ad altáre quod coram Dómino est, oret pro se, et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundat super córnua ejus per gyrum: +Leviticus Lev 3 16 19 aspergénsque dígito sépties, éxpiet, et sanctíficet illud ab immundítiis filiórum Israël. +Leviticus Lev 3 16 20 Postquam emundáverit sanctuárium, et tabernáculum, et altáre, tunc ófferat hircum vivéntem: b +Leviticus Lev 3 16 21 et pósita utráque manu super caput ejus, confiteátur omnes iniquitátes filiórum Israël, et univérsa delícta atque peccáta eórum: quæ ímprecans cápiti ejus, emíttet illum per hóminem parátum, in desértum. +Leviticus Lev 3 16 22 Cumque portáverit hircus omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam, et dimíssus fúerit in desérto, b +Leviticus Lev 3 16 23 revertétur Áaron in tabernáculum testimónii, et depósitis véstibus, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi, +Leviticus Lev 3 16 24 lavábit carnem suam in loco sancto, induetúrque véstibus suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum, ac plebis, rogábit tam pro se quam pro pópulo: +Leviticus Lev 3 16 25 et ádipem, qui oblátus est pro peccátis, adolébit super altáre. +Leviticus Lev 3 16 26 Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium, lavábit vestiménta sua, et corpus aqua, et sic ingrediétur in castra. +Leviticus Lev 3 16 27 Vítulum autem, et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti, et quorum sanguis illátus est in sanctuárium, ut expiátio complerétur, asportábunt foras castra, et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum, ac fimum: +Leviticus Lev 3 16 28 et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua et carnem aqua, et sic ingrediétur in castra. +Leviticus Lev 3 16 29 Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum: mense séptimo, décima die mensis, affligétis ánimas vestras, nullúmque opus faciétis, sive indígena, sive ádvena qui peregrinátur inter vos. b +Leviticus Lev 3 16 30 In hac die expiátio erit vestri, atque mundátio ab ómnibus peccátis vestris: coram Dómino mundabímini. +Leviticus Lev 3 16 31 Sábbatum enim requietiónis est, et affligétis ánimas vestras religióne perpétua. +Leviticus Lev 3 16 32 Expiábit autem sacérdos, qui unctus fúerit, et cujus manus initiátæ sunt ut sacerdótio fungátur pro patre suo: induetúrque stola línea et véstibus sanctis, +Leviticus Lev 3 16 33 et expiábit sanctuárium et tabernáculum testimónii atque altáre, sacerdótes quoque et univérsum pópulum. +Leviticus Lev 3 16 34a Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum, ut orétis pro fíliis Israël, et pro cunctis peccátis eórum semel in anno. +Leviticus Lev 3 16 34b Fecit ígitur sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Leviticus Lev 3 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 17 2 Lóquere Áaron et fíliis ejus, et cunctis fíliis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandávit Dóminus, dicens: +Leviticus Lev 3 17 3 Homo quílibet de domo Israël, si occíderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, +Leviticus Lev 3 17 4 et non obtúlerit ad óstium tabernáculi oblatiónem Dómino, sánguinis reus erit: quasi si sánguinem fúderit, sic períbit de médio pópuli sui. +Leviticus Lev 3 17 5 Ídeo sacerdóti offérre debent fílii Israël hóstias suas, quas occídent in agro, ut sanctificéntur Dómino ante óstium tabernáculi testimónii, et ímmolent eas hóstias pacíficas Dómino. +Leviticus Lev 3 17 6 Fundétque sacérdos sánguinem super altáre Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, et adolébit ádipem in odórem suavitátis Dómino: +Leviticus Lev 3 17 7 et nequáquam ultra immolábunt hóstias suas dæmónibus, cum quibus fornicáti sunt. Legítimum sempitérnum erit illis et pósteris eórum. +Leviticus Lev 3 17 8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, qui obtúlerit holocáustum sive víctimam, +Leviticus Lev 3 17 9 et ad óstium tabernáculi testimónii non addúxerit eam, ut offerátur Dómino, interíbit de pópulo suo. +Leviticus Lev 3 17 10 Homo quílibet de domo Israël et de ádvenis qui peregrinántur inter eos, si coméderit sánguinem, obfirmábo fáciem meam contra ánimam illíus, et dispérdam eam de pópulo suo, b +Leviticus Lev 3 17 11 quia ánima carnis in sánguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altáre in eo expiétis pro animábus vestris, et sanguis pro ánimæ piáculo sit. +Leviticus Lev 3 17 12 Idcírco dixi fíliis Israël: Omnis ánima ex vobis non cómedet sánguinem, nec ex ádvenis qui peregrinántur apud vos. +Leviticus Lev 3 17 13 Homo quicúmque de fíliis Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, si venatióne atque aucúpio céperit feram, vel avem, quibus vesci lícitum est, fundat sánguinem ejus, et opériat illum terra. +Leviticus Lev 3 17 14 Ánima enim omnis carnis in sánguine est: unde dixi fíliis Israël: Sánguinem univérsæ carnis non comedétis, quia ánima carnis in sánguine est: et quicúmque coméderit illum, interíbit. +Leviticus Lev 3 17 15 Ánima, quæ coméderit morticínum, vel captum a béstia, tam de indígenis, quam de ádvenis, lavábit vestiménta sua et semetípsum aqua, et contaminátus erit usque ad vésperum: et hoc órdine mundus fiet. +Leviticus Lev 3 17 16 Quod si non láverit vestiménta sua et corpus, portábit iniquitátem suam. +Leviticus Lev 3 18 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 18 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus Deus vester: +Leviticus Lev 3 18 3 juxta consuetúdinem terræ Ægýpti, in qua habitástis, non faciétis: et juxta morem regiónis Chánaan, ad quam ego introductúrus sum vos, non agétis, nec in legítimis eórum ambulábitis. +Leviticus Lev 3 18 4 Faciétis judícia mea, et præcépta mea servábitis, et ambulábitis in eis. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 18 5 Custodíte leges meas atque judícia, quæ fáciens homo, vivet in eis. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 18 6 Omnis homo ad próximam sánguinis sui non accédet, ut revélet turpitúdinem ejus. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 18 7 Turpitúdinem patris tui et turpitúdinem matris tuæ non discoopéries: mater tua est: non revelábis turpitúdinem ejus. b +Leviticus Lev 3 18 8 Turpitúdinem uxóris patris tui non discoopéries: turpitúdo enim patris tui est. +Leviticus Lev 3 18 9 Turpitúdinem soróris tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris génita est, non revelábis. +Leviticus Lev 3 18 10 Turpitúdinem fíliæ fílii tui vel neptis ex fília non revelábis: quia turpitúdo tua est. +Leviticus Lev 3 18 11 Turpitúdinem fíliæ uxóris patris tui, quam péperit patri tuo, et est soror tua, non revelábis. +Leviticus Lev 3 18 12 Turpitúdinem soróris patris tui non discoopéries: quia caro est patris tui. +Leviticus Lev 3 18 13 Turpitúdinem soróris matris tuæ non revelábis, eo quod caro sit matris tuæ. +Leviticus Lev 3 18 14 Turpitúdinem pátrui tui non revelábis, nec accédes ad uxórem ejus, quæ tibi affinitáte conjúngitur. +Leviticus Lev 3 18 15 Turpitúdinem nurus tuæ non revelábis, quia uxor fílii tui est: nec discoopéries ignomíniam ejus. +Leviticus Lev 3 18 16 Turpitúdinem uxóris fratris tui non revelábis: quia turpitúdo fratris tui est. +Leviticus Lev 3 18 17 Turpitúdinem uxóris tuæ et fíliæ ejus non revelábis. Fíliam fílii ejus, et fíliam fíliæ illíus non sumes, ut revéles ignomíniam ejus: quia caro illíus sunt, et talis cóitus incéstus est. +Leviticus Lev 3 18 18 Sorórem uxóris tuæ in pellicátum illíus non accípies, nec revelábis turpitúdinem ejus adhuc illa vivénte. +Leviticus Lev 3 18 19 Ad mulíerem quæ pátitur ménstrua non accédes, nec revelábis fœditátem ejus. +Leviticus Lev 3 18 20 Cum uxóre próximi tui non coíbis, nec séminis commistióne maculáberis. +Leviticus Lev 3 18 21 De sémine tuo non dabis ut consecrétur idólo Moloch, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. b +Leviticus Lev 3 18 22 Cum másculo non commisceáris cóitu femíneo, quia abominátio est. +Leviticus Lev 3 18 23 Cum omni pécore non coíbis, nec maculáberis cum eo. Múlier non succúmbet juménto, nec miscébitur ei, quia scelus est. +Leviticus Lev 3 18 24 Nec polluámini in ómnibus his quibus contaminátæ sunt univérsæ gentes, quas ego ejíciam ante conspéctum vestrum, b +Leviticus Lev 3 18 25 et quibus pollúta est terra: cujus ego scélera visitábo, ut évomat habitatóres suos. +Leviticus Lev 3 18 26 Custodíte legítima mea atque judícia, et non faciátis ex ómnibus abominatiónibus istis, tam indígena quam colónus qui peregrinántur apud vos. +Leviticus Lev 3 18 27 Omnes enim execratiónes istas fecérunt áccolæ terræ qui fuérunt ante vos, et polluérunt eam. +Leviticus Lev 3 18 28 Cavéte ergo ne et vos simíliter évomat, cum pária fecéritis, sicut evómuit gentem, quæ fuit ante vos. +Leviticus Lev 3 18 29 Omnis ánima, quæ fécerit de abominatiónibus his quíppiam, períbit de médio pópuli sui. +Leviticus Lev 3 18 30 Custodíte mandáta mea. Nolíte fácere quæ fecérunt hi qui fuérunt ante vos, et ne polluámini in eis. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 19 2 Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Sancti estóte, quia ego sanctus sum, Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 3 Unusquísque patrem suum, et matrem suam tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 4 Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 5 Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, ut sit placábilis, b +Leviticus Lev 3 19 6 eo die quo fúerit immoláta, comedétis eam, et die áltero: quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétis. +Leviticus Lev 3 19 7 Si quis post bíduum coméderit ex ea, profánus erit, et impietátis reus: +Leviticus Lev 3 19 8 portabítque iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo. +Leviticus Lev 3 19 9 Cumque messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad solum superfíciem terræ, nec remanéntes spicas cólliges, b +Leviticus Lev 3 19 10 neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis: sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 11 Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. b +Leviticus Lev 3 19 12 Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 19 13 Non fácies calúmniam próximo tuo nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercenárii tui apud te usque mane. +Leviticus Lev 3 19 14 Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum Deum tuum, quia ego sum Dóminus. +Leviticus Lev 3 19 15 Non fácies quod iníquum est, nec injúste judicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo. +Leviticus Lev 3 19 16 Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 19 17 Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. +Leviticus Lev 3 19 18 Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriæ cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 19 19 Leges meas custodíte. Juméntum tuum non fácies coíre cum altérius géneris animántibus. Agrum tuum non seres divérso sémine. Veste, quæ ex duóbus texta est, non induéris. b +Leviticus Lev 3 19 20 Homo, si dormíerit cum mulíere cóitu séminis, quæ sit ancílla étiam núbilis, et tamen prétio non redémpta, nec libertáte donáta: vapulábunt ambo, et non moriéntur, quia non fuit líbera. b +Leviticus Lev 3 19 21 Pro delícto autem suo ófferet Dómino ad óstium tabernáculi testimónii aríetem: +Leviticus Lev 3 19 22 orabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus coram Dómino, et repropitiábitur ei, dimittetúrque peccátum. +Leviticus Lev 3 19 23 Quando ingréssi fuéritis terram, et plantavéritis in ea ligna pomífera, auferétis præpútia eórum: poma, quæ gérminant, immúnda erunt vobis, nec edétis ex eis. b +Leviticus Lev 3 19 24 Quarto autem anno omnis fructus eórum sanctificábitur, laudábilis Dómino. +Leviticus Lev 3 19 25 Quinto autem anno comedétis fructus, congregántes poma, quæ proférunt. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 26a Non comedétis cum sánguine. +Leviticus Lev 3 19 26b Non augurabímini, nec observábitis sómnia. +Leviticus Lev 3 19 27 Neque in rotúndum attondébitis comam, nec radétis barbam. +Leviticus Lev 3 19 28 Et super mórtuo non incidétis carnem vestram, neque figúras áliquas aut stígmata faciétis vobis. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 19 29 Ne prostítuas fíliam tuam, ne contaminétur terra et impleátur piáculo. +Leviticus Lev 3 19 30 Sábbata mea custodíte, et sanctuárium meum metúite. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 19 31 Non declinétis ad magos, nec ab aríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 32 Coram cano cápite consúrge, et honóra persónam senis: et time Dóminum Deum tuum. Ego sum Dóminus. b +Leviticus Lev 3 19 33 Si habitáverit ádvena in terra vestra, et morátus fúerit inter vos, non exprobrétis ei: +Leviticus Lev 3 19 34 sed sit inter vos quasi indígena, et diligétis eum quasi vosmetípsos: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 19 35 Nolíte fácere iníquum áliquid in judício, in régula, in póndere, in mensúra. +Leviticus Lev 3 19 36 Statéra justa, et æqua sint póndera, justus módius, æquusque sextárius. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti. +Leviticus Lev 3 19 37 Custodíte ómnia præcépta mea, et univérsa judícia, et fácite ea. Ego Dóminus. b +Leviticus Lev 3 20 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 20 2 Hæc loquéris fíliis Israël: Homo de fíliis Israël, et de ádvenis qui hábitant in Israël, si quis déderit de sémine suo idólo Moloch, morte moriátur: pópulus terræ lapidábit eum. +Leviticus Lev 3 20 3 Et ego ponam fáciem meam contra illum: succidámque eum de médio pópuli sui, eo quod déderit de sémine suo Moloch, et contamináverit sanctuárium meum, ac pollúerit nomen sanctum meum. +Leviticus Lev 3 20 4 Quod si négligens pópulus terræ, et quasi parvipéndens impérium meum, dimíserit hóminem qui dedit de sémine suo Moloch, nec volúerit eum occídere: +Leviticus Lev 3 20 5 ponam fáciem meam super hóminem illum, et super cognatiónem ejus, succidámque et ipsum, et omnes qui consensérunt ei ut fornicaréntur cum Moloch, de médio pópuli sui. +Leviticus Lev 3 20 6 Ánima, quæ declináverit ad magos et aríolos, et fornicáta fúerit cum eis, ponam fáciem meam contra eam, et interfíciam illam de médio pópuli sui. +Leviticus Lev 3 20 7 Sanctificámini et estóte sancti, quia ego sum Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 20 8 Custodíte præcépta mea, et fácite ea: ego Dóminus qui sanctífico vos. +Leviticus Lev 3 20 9 Qui maledíxerit patri suo, aut matri, morte moriátur: patri matríque maledíxit: sanguis ejus sit super eum. b +Leviticus Lev 3 20 10 Si mœchátus quis fúerit cum uxóre altérius, et adultérium perpetráverit cum cónjuge próximi sui, morte moriántur et mœchus et adúltera. b +Leviticus Lev 3 20 11 Qui dormíerit cum novérca sua, et reveláverit ignomíniam patris sui, morte moriántur ambo: sanguis eórum sit super eos. +Leviticus Lev 3 20 12 Si quis dormíerit cum nuru sua, utérque moriátur, quia scelus operáti sunt: sanguis eórum sit super eos. +Leviticus Lev 3 20 13 Qui dormíerit cum másculo cóitu femíneo, utérque operátus est nefas: morte moriántur: sit sanguis eórum super eos. +Leviticus Lev 3 20 14 Qui supra uxórem fíliam, dúxerit matrem ejus, scelus operátus est: vivus ardébit cum eis, nec permanébit tantum nefas in médio vestri. +Leviticus Lev 3 20 15 Qui cum juménto et pécore coíerit, morte moriátur: pecus quoque occídite. +Leviticus Lev 3 20 16 Múlier, quæ succubúerit cuílibet juménto, simul interficiétur cum eo: sanguis eórum sit super eos. +Leviticus Lev 3 20 17 Qui accéperit sorórem suam fíliam patris sui, vel fíliam matris suæ, et víderit turpitúdinem ejus, illáque conspéxerit fratris ignomíniam, nefáriam rem operáti sunt: occidéntur in conspéctu pópuli sui, eo quod turpitúdinem suam mútuo reveláverint, et portábunt iniquitátem suam. +Leviticus Lev 3 20 18 Qui coíerit cum mulíere in fluxu ménstruo, et reveláverit turpitúdinem ejus, ipsáque aperúerit fontem sánguinis sui, interficiéntur ambo de médio pópuli sui. +Leviticus Lev 3 20 19 Turpitúdinem matérteræ et ámitæ tuæ non discoopéries: qui hoc fécerit, ignomíniam carnis suæ nudávit; portábunt ambo iniquitátem suam. b +Leviticus Lev 3 20 20 Qui coíerit cum uxóre pátrui vel avúnculi sui, et reveláverit ignomíniam cognatiónis suæ, portábunt ambo peccátum suum: absque líberis moriéntur. +Leviticus Lev 3 20 21 Qui dúxerit uxórem fratris sui, rem facit illícitam: turpitúdinem fratris sui revelávit: absque líberis erunt. +Leviticus Lev 3 20 22 Custodíte leges meas, atque judícia, et fácite ea: ne et vos évomat terra quam intratúri estis et habitatúri. b +Leviticus Lev 3 20 23 Nolíte ambuláre in legítimis natiónum, quas ego expulsúrus sum ante vos. Ómnia enim haec fecérunt, et abominátus sum eas. +Leviticus Lev 3 20 24 Vobis autem loquor. Possidéte terram eórum, quam dabo vobis in hæreditátem, terram fluéntem lacte et melle. Ego Dóminus Deus vester, qui separávi vos a céteris pópulis. +Leviticus Lev 3 20 25 Separáte ergo et vos juméntum mundum ab immúndo, et avem mundam ab immúnda: ne polluátis ánimas vestras in pécore, et ávibus, et cunctis quæ movéntur in terra, et quæ vobis osténdi esse pollúta. +Leviticus Lev 3 20 26 Éritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus, et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei. +Leviticus Lev 3 20 27 Vir, sive múlier, in quibus pythónicus, vel divinatiónis fúerit spíritus, morte moriántur: lapídibus óbruent eos: sanguis eórum sit super illos. b +Leviticus Lev 3 21 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad sacerdótes fílios Áaron, et dices ad eos: Ne contaminétur sacérdos in mórtibus cívium suórum, +Leviticus Lev 3 21 2 nisi tantum in consanguíneis, ac propínquis, id est, super patre et matre, et fílio, et fília, fratre quoque, +Leviticus Lev 3 21 3 et soróre vírgine quæ non est nupta viro: +Leviticus Lev 3 21 4 sed nec in príncipe pópuli sui contaminábitur. +Leviticus Lev 3 21 5 Non radent caput, nec barbam, neque in cárnibus suis fácient incisúras. b +Leviticus Lev 3 21 6 Sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus: incénsum enim Dómini, et panes Dei sui ófferunt, et ídeo sancti erunt. +Leviticus Lev 3 21 7 Scortum et vile prostíbulum non ducent uxórem, nec eam quæ repudiáta est a maríto: quia consecráti sunt Deo suo, +Leviticus Lev 3 21 8 et panes propositiónis ófferunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dóminus qui sanctífico eos. +Leviticus Lev 3 21 9 Sacerdótis fília si deprehénsa fúerit in stupro, et violáverit nomen patris sui, flammis exurétur. +Leviticus Lev 3 21 10 Póntifex, id est, sacérdos máximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctiónis óleum, et cujus manus in sacerdótio consecrátæ sunt, vestitúsque est sanctis véstibus, caput suum non discoopériet, vestiménta non scindet: b +Leviticus Lev 3 21 11 et ad omnem mórtuum non ingrediétur omníno: super patre quoque suo et matre non contaminábitur. +Leviticus Lev 3 21 12 Nec egrediétur de sanctis, ne pólluat sanctuárium Dómini, quia óleum sanctæ unctiónis Dei sui super eum est. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 21 13 Vírginem ducet uxórem: +Leviticus Lev 3 21 14 víduam autem et repudiátam, et sórdidam, atque meretrícem non accípiet, sed puéllam de pópulo suo: +Leviticus Lev 3 21 15 ne commísceat stirpem géneris sui vulgo gentis suæ: quia ego Dóminus, qui sanctífico eum. +Leviticus Lev 3 21 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 21 17 Lóquere ad Áaron: Homo de sémine tuo per famílias qui habúerit máculam, non ófferet panes Deo suo, +Leviticus Lev 3 21 18 nec accédet ad ministérium ejus: si cæcus fúerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, Leviticus Lev 3 21 19 si fracto pede, si manu, -Leviticus Lev 3 21 20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. -Leviticus Lev 3 21 21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: -Leviticus Lev 3 21 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, -Leviticus Lev 3 21 23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. -Leviticus Lev 3 21 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quae fuerant sibi imperata. b -Leviticus Lev 3 22 1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 22 2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 22 3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. -Leviticus Lev 3 22 4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, -Leviticus Lev 3 22 5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus, -Leviticus Lev 3 22 6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua, -Leviticus Lev 3 22 7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. -Leviticus Lev 3 22 8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus. -Leviticus Lev 3 22 9 Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. -Leviticus Lev 3 22 10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. b -Leviticus Lev 3 22 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis. -Leviticus Lev 3 22 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur. -Leviticus Lev 3 22 13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. -Leviticus Lev 3 22 14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. -Leviticus Lev 3 22 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quae offerunt Domino: -Leviticus Lev 3 22 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos. -Leviticus Lev 3 22 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 22 18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, -Leviticus Lev 3 22 19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris: -Leviticus Lev 3 22 20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. -Leviticus Lev 3 22 21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. -Leviticus Lev 3 22 22 Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. -Leviticus Lev 3 22 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. -Leviticus Lev 3 22 24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. -Leviticus Lev 3 22 25 De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. -Leviticus Lev 3 22 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 22 27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. -Leviticus Lev 3 22 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis. -Leviticus Lev 3 22 29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, -Leviticus Lev 3 22 30 eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 22 31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 22 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, -Leviticus Lev 3 22 33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 23 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 23 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas. -Leviticus Lev 3 23 3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. -Leviticus Lev 3 23 4 Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis. -Leviticus Lev 3 23 5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: b -Leviticus Lev 3 23 6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. -Leviticus Lev 3 23 7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, -Leviticus Lev 3 23 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. -Leviticus Lev 3 23 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 23 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem: -Leviticus Lev 3 23 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. -Leviticus Lev 3 23 12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. -Leviticus Lev 3 23 13 Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. -Leviticus Lev 3 23 14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. -Leviticus Lev 3 23 15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, b -Leviticus Lev 3 23 16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino -Leviticus Lev 3 23 17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini. -Leviticus Lev 3 23 18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. -Leviticus Lev 3 23 19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. -Leviticus Lev 3 23 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. -Leviticus Lev 3 23 21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. -Leviticus Lev 3 23 22 Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 23 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 23 24 Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: -Leviticus Lev 3 23 25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. -Leviticus Lev 3 23 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 23 27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. -Leviticus Lev 3 23 28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 23 29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: -Leviticus Lev 3 23 30 et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. -Leviticus Lev 3 23 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. -Leviticus Lev 3 23 32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. -Leviticus Lev 3 23 33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: b -Leviticus Lev 3 23 34 Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. -Leviticus Lev 3 23 35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. -Leviticus Lev 3 23 36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim coetus atque collectae: omne opus servile non facietis in eo. -Leviticus Lev 3 23 37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: b -Leviticus Lev 3 23 38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino. -Leviticus Lev 3 23 39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. b -Leviticus Lev 3 23 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro. -Leviticus Lev 3 23 41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, -Leviticus Lev 3 23 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, -Leviticus Lev 3 23 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 23 44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël. b -Leviticus Lev 3 24 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 24 2 Praecipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, -Leviticus Lev 3 24 3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. -Leviticus Lev 3 24 4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. -Leviticus Lev 3 24 5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: b -Leviticus Lev 3 24 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: -Leviticus Lev 3 24 7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. -Leviticus Lev 3 24 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël foedere sempiterno: -Leviticus Lev 3 24 9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. -Leviticus Lev 3 24 10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. b -Leviticus Lev 3 24 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) -Leviticus Lev 3 24 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. -Leviticus Lev 3 24 13 Qui locutus est ad Moysen, b -Leviticus Lev 3 24 14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. -Leviticus Lev 3 24 15 Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; -Leviticus Lev 3 24 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. -Leviticus Lev 3 24 17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. -Leviticus Lev 3 24 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. -Leviticus Lev 3 24 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: -Leviticus Lev 3 24 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. -Leviticus Lev 3 24 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. -Leviticus Lev 3 24 22 Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 24 23 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut praeceperat Dominus Moysi. b -Leviticus Lev 3 25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: -Leviticus Lev 3 25 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. -Leviticus Lev 3 25 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: -Leviticus Lev 3 25 4 septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. -Leviticus Lev 3 25 5 Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est: -Leviticus Lev 3 25 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te: -Leviticus Lev 3 25 7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum. -Leviticus Lev 3 25 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem: b -Leviticus Lev 3 25 9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. -Leviticus Lev 3 25 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: -Leviticus Lev 3 25 11 quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis, -Leviticus Lev 3 25 12 ob sanctificationem jubilaei: sed statim oblata comedetis. -Leviticus Lev 3 25 13 Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas. b -Leviticus Lev 3 25 14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo, -Leviticus Lev 3 25 15 et juxta supputationem frugum vendet tibi. -Leviticus Lev 3 25 16 Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. -Leviticus Lev 3 25 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 25 18 Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, b -Leviticus Lev 3 25 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. -Leviticus Lev 3 25 20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? -Leviticus Lev 3 25 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: -Leviticus Lev 3 25 22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. -Leviticus Lev 3 25 23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis: b -Leviticus Lev 3 25 24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur. -Leviticus Lev 3 25 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. -Leviticus Lev 3 25 26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, -Leviticus Lev 3 25 27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. -Leviticus Lev 3 25 28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. -Leviticus Lev 3 25 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. b -Leviticus Lev 3 25 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo. -Leviticus Lev 3 25 31 Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum. -Leviticus Lev 3 25 32 Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi: -Leviticus Lev 3 25 33 si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. -Leviticus Lev 3 25 34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. -Leviticus Lev 3 25 35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, b -Leviticus Lev 3 25 36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. -Leviticus Lev 3 25 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. -Leviticus Lev 3 25 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. -Leviticus Lev 3 25 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, b -Leviticus Lev 3 25 40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilaeum operabitur apud te, -Leviticus Lev 3 25 41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. -Leviticus Lev 3 25 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non veneant conditione servorum: -Leviticus Lev 3 25 43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. -Leviticus Lev 3 25 44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt: -Leviticus Lev 3 25 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: -Leviticus Lev 3 25 46 et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. -Leviticus Lev 3 25 47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: b -Leviticus Lev 3 25 48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, -Leviticus Lev 3 25 49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, -Leviticus Lev 3 25 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. -Leviticus Lev 3 25 51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium: -Leviticus Lev 3 25 52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, -Leviticus Lev 3 25 53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. -Leviticus Lev 3 25 54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis. -Leviticus Lev 3 25 55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Aegypti. -Leviticus Lev 3 26 1 Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. -Leviticus Lev 3 26 2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 26 3 Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, -Leviticus Lev 3 26 4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. -Leviticus Lev 3 26 5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. -Leviticus Lev 3 26 6 Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. -Leviticus Lev 3 26 7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. -Leviticus Lev 3 26 8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. -Leviticus Lev 3 26 9 Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. -Leviticus Lev 3 26 10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. -Leviticus Lev 3 26 11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. -Leviticus Lev 3 26 12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. -Leviticus Lev 3 26 13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. -Leviticus Lev 3 26 14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, b -Leviticus Lev 3 26 15 si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum: -Leviticus Lev 3 26 16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. -Leviticus Lev 3 26 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. -Leviticus Lev 3 26 18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, b -Leviticus Lev 3 26 19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam. -Leviticus Lev 3 26 20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt. -Leviticus Lev 3 26 21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra: -Leviticus Lev 3 26 22 immittamque in vos bestias agri, quae consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae. -Leviticus Lev 3 26 23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: -Leviticus Lev 3 26 24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra, -Leviticus Lev 3 26 25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, -Leviticus Lev 3 26 26 postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. -Leviticus Lev 3 26 27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me: b -Leviticus Lev 3 26 28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra: -Leviticus Lev 3 26 29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. -Leviticus Lev 3 26 30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, -Leviticus Lev 3 26 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. -Leviticus Lev 3 26 32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. -Leviticus Lev 3 26 33 Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestrae dirutae. -Leviticus Lev 3 26 34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae: quando fueritis -Leviticus Lev 3 26 35 in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea. -Leviticus Lev 3 26 36 Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, -Leviticus Lev 3 26 37 et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. -Leviticus Lev 3 26 38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. -Leviticus Lev 3 26 39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: -Leviticus Lev 3 26 40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus praevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi. -Leviticus Lev 3 26 41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. -Leviticus Lev 3 26 42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terrae quoque memor ero: b -Leviticus Lev 3 26 43 quae cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. -Leviticus Lev 3 26 44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, -Leviticus Lev 3 26 45a et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. -Leviticus Lev 3 26 45b Haec sunt judicia atque praecepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. -Leviticus Lev 3 27 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Leviticus Lev 3 27 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium. -Leviticus Lev 3 27 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii: -Leviticus Lev 3 27 4 si mulier, triginta. -Leviticus Lev 3 27 5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem. -Leviticus Lev 3 27 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres. -Leviticus Lev 3 27 7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. -Leviticus Lev 3 27 8 Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. -Leviticus Lev 3 27 9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, b -Leviticus Lev 3 27 10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. -Leviticus Lev 3 27 11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem: -Leviticus Lev 3 27 12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. -Leviticus Lev 3 27 13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem. -Leviticus Lev 3 27 14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: b -Leviticus Lev 3 27 15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum. -Leviticus Lev 3 27 16 Quod si agrum possessionis suae voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. b -Leviticus Lev 3 27 17 Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur. -Leviticus Lev 3 27 18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilaeum, et detrahetur ex pretio. -Leviticus Lev 3 27 19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum. -Leviticus Lev 3 27 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. -Leviticus Lev 3 27 21 Quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. -Leviticus Lev 3 27 22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, -Leviticus Lev 3 27 23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. -Leviticus Lev 3 27 24 In jubilaeo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suae. -Leviticus Lev 3 27 25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. -Leviticus Lev 3 27 26 Primogenita, quae ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. b -Leviticus Lev 3 27 27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta aestimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum. -Leviticus Lev 3 27 28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: b -Leviticus Lev 3 27 29 et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. -Leviticus Lev 3 27 30 Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. b -Leviticus Lev 3 27 31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. -Leviticus Lev 3 27 32 Omnium decimarum bovis et ovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. -Leviticus Lev 3 27 33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. -Leviticus Lev 3 27 34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. b +Leviticus Lev 3 21 20 si gibbus, si lippus, si albúginem habens in óculo, si jugem scábiem, si impetíginem in córpore, vel herniósus. +Leviticus Lev 3 21 21 Omnis qui habúerit máculam de sémine Áaron sacerdótis, non accédet offérre hóstias Dómino, nec panes Deo suo: +Leviticus Lev 3 21 22 vescétur tamen pánibus qui offerúntur in sanctuário, +Leviticus Lev 3 21 23 ita dumtáxat, ut intra velum non ingrediátur, nec accédat ad altáre, quia máculam habet, et contamináre non debet sanctuárium meum. Ego Dóminus qui sanctífico eos. +Leviticus Lev 3 21 24 Locútus est ergo Móyses ad Áaron, et ad fílios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fúerant sibi imperáta. b +Leviticus Lev 3 22 1 Locútus quoque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 22 2 Lóquere ad Áaron et ad fílios ejus, ut cáveant ab his quæ consecráta sunt filiórum Israël, et non contáminent nomen sanctificatórum mihi, quæ ipsi ófferunt. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 22 3 Dic ad eos, et ad pósteros eórum: Omnis homo qui accésserit de stirpe vestra ad ea quæ consecráta sunt, et quæ obtulérunt fílii Israël Dómino, in quo est immundítia, períbit coram Dómino. Ego sum Dóminus. +Leviticus Lev 3 22 4 Homo de sémine Áaron, qui fúerit leprósus, aut pátiens fluxum séminis, non vescétur de his quæ sanctificáta sunt mihi, donec sanétur. Qui tetígerit immúndum super mórtuo, et ex quo egréditur semen quasi cóitus, +Leviticus Lev 3 22 5 et qui tangit réptile, et quódlibet immúndum cujus tactus est sórdidus, +Leviticus Lev 3 22 6 immúndus erit usque ad vésperum, et non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed cum láverit carnem suam aqua, +Leviticus Lev 3 22 7 et occubúerit sol, tunc mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illíus est. +Leviticus Lev 3 22 8 Morticínum et captum a béstia non cómedent, nec polluéntur in eis. Ego sum Dóminus. +Leviticus Lev 3 22 9 Custódiant præcépta mea, ut non subjáceant peccáto, et moriántur in sanctuário, cum pollúerint illud. Ego Dóminus qui sanctífico eos. +Leviticus Lev 3 22 10 Omnis alienígena non cómedet de sanctificátis; inquilínus sacerdótis et mercenárius non vescéntur ex eis. b +Leviticus Lev 3 22 11 Quem autem sacérdos émerit, et qui vernáculus domus ejus fúerit, his cómedent ex eis. +Leviticus Lev 3 22 12 Si fília sacerdótis cuílibet ex pópulo nupta fúerit, de his quæ sanctificáta sunt, et de primítiis non vescétur. +Leviticus Lev 3 22 13 Sin autem vídua, vel repudiáta, et absque líberis revérsa fúerit ad domum patris sui: sicut puélla consuéverat, alétur cibis patris sui. Omnis alienígena comedéndi ex eis non habet potestátem. +Leviticus Lev 3 22 14 Qui coméderit de sanctificátis per ignorántiam, addet quintam partem cum eo quod comédit, et dabit sacerdóti in sanctuárium. +Leviticus Lev 3 22 15 Nec contaminábunt sanctificáta filiórum Israël, quæ ófferunt Dómino: +Leviticus Lev 3 22 16 ne forte sustíneant iniquitátem delícti sui, cum sanctificáta coméderint. Ego Dóminus qui sanctífico eos. +Leviticus Lev 3 22 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 22 18 Lóquere ad Áaron et fílios ejus, et ad omnes fílios Israël, dicésque ad eos: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui hábitant apud vos, qui obtúlerit oblatiónem suam, vel vota solvens, vel sponte ófferens, quidquid illud obtúlerit in holocáustum Dómini, +Leviticus Lev 3 22 19 ut offerátur per vos, másculus immaculátus erit ex bobus, et óvibus, et ex capris: +Leviticus Lev 3 22 20 si máculam habúerit, non offerétis, neque erit acceptábile. +Leviticus Lev 3 22 21 Homo qui obtúlerit víctimam pacificórum Dómino, vel vota solvens, vel sponte ófferens, tam de bobus quam de óvibus, immaculátum ófferet ut acceptábile sit: omnis mácula non erit in eo. +Leviticus Lev 3 22 22 Si cæcum fúerit, si fractum, si cicatrícem habens, si pápulas, aut scábiem, aut impetíginem: non offerétis ea Dómino, nec adolébitis ex eis super altáre Dómini. +Leviticus Lev 3 22 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputátis, voluntárie offérre potes, votum autem ex eis solvi non potest. +Leviticus Lev 3 22 24 Omne ánimal, quod vel contrítis, vel tusis, vel sectis ablatísque testículis est, non offerétis Dómino, et in terra vestra hoc omníno ne faciátis. +Leviticus Lev 3 22 25 De manu alienígenæ non offerétis panes Deo vestro, et quidquid áliud dare volúerit, quia corrúpta, et maculáta sunt ómnia: non suscipiétis ea. +Leviticus Lev 3 22 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 22 27 Bos, ovis et capra, cum génita fúerint, septem diébus erunt sub úbere matris suæ: die autem octávo, et deínceps, offérri póterunt Dómino. +Leviticus Lev 3 22 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabúntur una die cum fœ́tibus suis. +Leviticus Lev 3 22 29 Si immolavéritis hóstiam pro gratiárum actióne Dómino, ut possit esse placábilis, +Leviticus Lev 3 22 30 eódem die comedétis eam: non remanébit quidquam in mane altérius diéi. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 22 31 Custodíte mandáta mea, et fácite ea. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 22 32 Ne polluátis nomen meum sanctum, ut sanctíficer in médio filiórum Israël. Ego Dóminus qui sanctífico vos, +Leviticus Lev 3 22 33 et edúxi de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 23 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 23 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Hae sunt fériæ Dómini, quas vocábitis sanctas. +Leviticus Lev 3 23 3 Sex diébus faciétis opus: dies séptimus, quia sábbati réquies est, vocábitur sanctus: omne opus non faciétis in eo: sábbatum Dómini est in cunctis habitatiónibus vestris. +Leviticus Lev 3 23 4 Hae sunt ergo fériæ Dómini sanctæ, quas celebráre debétis tempóribus suis. +Leviticus Lev 3 23 5 Mense primo, quartadécima die mensis ad vésperum, Phase Dómini est: b +Leviticus Lev 3 23 6 et quintadécima die mensis hujus, solémnitas azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis. +Leviticus Lev 3 23 7 Dies primus erit vobis celebérrimus, sanctúsque: omne opus servíle non faciétis in eo, +Leviticus Lev 3 23 8 sed offerétis sacrifícium in igne Dómino septem diébus. Dies autem séptimus erit celébrior et sánctior: nullúmque servíle opus faciétis in eo. +Leviticus Lev 3 23 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 23 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestræ, ad sacerdótem: +Leviticus Lev 3 23 11 qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum. +Leviticus Lev 3 23 12 Atque in eódem die quo manípulus consecrátur, cædétur agnus immaculátus annículus in holocáustum Dómini. +Leviticus Lev 3 23 13 Et libaménta offeréntur cum eo, duæ décimæ símilæ conspérsæ óleo in incénsum Dómini, odorémque suavíssimum: liba quoque vini, quarta pars hin. +Leviticus Lev 3 23 14 Panem, et poléntam, et pultes non comedétis ex ségete, usque ad diem qua offerétis ex ea Deo vestro. Præcéptum est sempitérnum in generatiónibus, cunctísque habitáculis vestris. +Leviticus Lev 3 23 15 Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, b +Leviticus Lev 3 23 16 usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino +Leviticus Lev 3 23 17 ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilæ fermentátæ, quos coquétis in primítias Dómini. +Leviticus Lev 3 23 18 Offeretísque cum pánibus septem agnos immaculátos annículos, et vítulum de arménto unum, et aríetes duos, et erunt in holocáustum cum libaméntis suis, in odórem suavíssimum Dómini. +Leviticus Lev 3 23 19 Faciétis et hircum pro peccáto, duósque agnos annículos hóstias pacificórum. +Leviticus Lev 3 23 20 Cumque eleváverit eos sacérdos cum pánibus primitiárum coram Dómino, cedent in usum ejus. +Leviticus Lev 3 23 21 Et vocábitis hunc diem celebérrimum, atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis, et generatiónibus vestris. +Leviticus Lev 3 23 22 Postquam autem messuéritis ségetem terræ vestræ, nec secábitis eam usque ad solum, nec remanéntes spicas colligétis: sed paupéribus et peregrínis dimittétis eas. Ego sum Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 23 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 23 24 Lóquere fíliis Israël: Mense séptimo, prima die mensis, erit vobis sábbatum, memoriále, clangéntibus tubis, et vocábitur sanctum: +Leviticus Lev 3 23 25 omne opus servíle non faciétis in eo, et offerétis holocáustum Dómino. +Leviticus Lev 3 23 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 23 27 Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino. +Leviticus Lev 3 23 28 Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 23 29 Omnis ánima, quæ afflícta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis: +Leviticus Lev 3 23 30 et quæ óperis quíppiam fécerit, delébo eam de pópulo suo. +Leviticus Lev 3 23 31 Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus, et habitatiónibus vestris. +Leviticus Lev 3 23 32 Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra. +Leviticus Lev 3 23 33 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Leviticus Lev 3 23 34 Lóquere fíliis Israël: A quintodécimo die mensis hujus séptimi, erunt fériæ tabernaculórum septem diébus Dómino. +Leviticus Lev 3 23 35 Dies primus vocábitur celebérrimus atque sanctíssimus: omne opus servíle non faciétis in eo. +Leviticus Lev 3 23 36 Et septem diébus offerétis holocáusta Dómino. Dies quoque octávus erit celebérrimus, atque sanctíssimus, et offerétis holocáustum Dómino: est enim cœtus atque colléctæ: omne opus servíle non faciétis in eo. +Leviticus Lev 3 23 37 Hae sunt fériæ Dómini, quas vocábitis celebérrimas atque sanctíssimas, offeretísque in eis oblatiónes Dómino, holocáusta et libaménta juxta ritum uniuscujúsque diéi: b +Leviticus Lev 3 23 38 excéptis sábbatis Dómini, donísque vestris, et quæ offerétis ex voto, vel quæ sponte tribuétis Dómino. +Leviticus Lev 3 23 39 A quintodécimo ergo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis férias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est, réquies. b +Leviticus Lev 3 23 40 Sumetísque vobis die primo fructus árboris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino Deo vestro. +Leviticus Lev 3 23 41 Celebrabitísque solemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis, +Leviticus Lev 3 23 42 et habitábitis in umbráculis septem diébus: omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis, +Leviticus Lev 3 23 43 ut discant pósteri vestri quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 23 44 Locutúsque est Móyses super solemnitátibus Dómini ad fílios Israël. b +Leviticus Lev 3 24 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 24 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut áfferant tibi óleum de olívis puríssimum, ac lúcidum, ad concinnándas lucérnas júgiter, +Leviticus Lev 3 24 3 extra velum testimónii in tabernáculo fœ́deris. Ponétque eas Áaron a véspere usque ad mane coram Dómino, cultu ritúque perpétuo in generatiónibus vestris. +Leviticus Lev 3 24 4 Super candelábrum mundíssimum ponéntur semper in conspéctu Dómini. +Leviticus Lev 3 24 5 Accípies quoque símilam, et coques ex ea duódecim panes, qui sínguli habébunt duas décimas: b +Leviticus Lev 3 24 6 quorum senos altrínsecus super mensam puríssimam coram Dómino státues: +Leviticus Lev 3 24 7 et pones super eos thus lucidíssimum, ut sit panis in moniméntum oblatiónis Dómini. +Leviticus Lev 3 24 8 Per síngula sábbata mutabúntur coram Dómino suscépti a fíliis Israël fœ́dere sempitérno: +Leviticus Lev 3 24 9 erúntque Áaron et filiórum ejus, ut cómedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctórum est de sacrifíciis Dómini jure perpétuo. +Leviticus Lev 3 24 10 Ecce autem egréssus fílius mulíeris Israëlítidis, quem pepérerat de viro ægýptio inter fílios Israël, jurgátus est in castris cum viro Israëlíta. b +Leviticus Lev 3 24 11 Cumque blasphemásset nomen, et maledixísset ei, addúctus est ad Móysen. (Vocabátur autem mater ejus Salúmith, fília Dabri de tribu Dan.) +Leviticus Lev 3 24 12 Miserúntque eum in cárcerem, donec nossent quid jubéret Dóminus. +Leviticus Lev 3 24 13 Qui locútus est ad Móysen, b +Leviticus Lev 3 24 14 dicens: Educ blasphémum extra castra, et ponant omnes qui audiérunt, manus suas super caput ejus, et lápidet eum pópulus univérsus. +Leviticus Lev 3 24 15 Et ad fílios Israël loquéris: Homo, qui maledíxerit Deo suo, portábit peccátum suum; +Leviticus Lev 3 24 16 et qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur: lapídibus ópprimet eum omnis multitúdo, sive ille civis, sive peregrínus fúerit. Qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur. +Leviticus Lev 3 24 17 Qui percússerit, et occíderit hóminem, morte moriátur. +Leviticus Lev 3 24 18 Qui percússerit ánimal, reddet vicárium, id est, ánimam pro ánima. +Leviticus Lev 3 24 19 Qui irrogáverit máculam cuílibet cívium suórum, sicut fecit, sic fiet ei: +Leviticus Lev 3 24 20 fractúram pro fractúra, óculum pro óculo, dentem pro dente restítuet: qualem inflíxerit máculam, talem sustinére cogétur. +Leviticus Lev 3 24 21 Qui percússerit juméntum, reddet áliud. Qui percússerit hóminem, puniétur. +Leviticus Lev 3 24 22 Æquum judícium sit inter vos, sive peregrínus, sive civis peccáverit: quia ego sum Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 24 23 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et eduxérunt eum, qui blasphemáverat, extra castra, ac lapídibus oppressérunt. Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi. b +Leviticus Lev 3 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in monte Sínai, dicens: +Leviticus Lev 3 25 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando ingréssi fuéritis terram quam ego dabo vobis, sabbatízes sábbatum Dómino. +Leviticus Lev 3 25 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putábis víneam tuam, colligésque fructus ejus: +Leviticus Lev 3 25 4 séptimo autem anno sábbatum erit terræ, requietiónis Dómini: agrum non seres, et víneam non putábis. +Leviticus Lev 3 25 5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiárum tuárum non cólliges quasi vindémiam: annus enim requietiónis terræ est: +Leviticus Lev 3 25 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancíllæ et mercenário tuo, et ádvenæ qui peregrinántur apud te: +Leviticus Lev 3 25 7 juméntis tuis et pecóribus, ómnia quæ nascúntur præbébunt cibum. +Leviticus Lev 3 25 8 Numerábis quoque tibi septem hebdómadas annórum, id est, sépties septem, quæ simul fáciunt annos quadragínta novem: b +Leviticus Lev 3 25 9 et clanges búccina mense séptimo, décima die mensis, propitiatiónis témpore, in univérsa terra vestra. +Leviticus Lev 3 25 10 Sanctificabísque annum quinquagésimum, et vocábis remissiónem cunctis habitatóribus terræ tuæ: ipse est enim jubilǽus. Revertétur homo ad possessiónem suam, et unusquísque rédiet ad famíliam prístinam: +Leviticus Lev 3 25 11 quia jubilǽus est, et quinquagésimus annus. Non serétis neque metétis sponte in agro nascéntia, et primítias vindémiæ non colligétis, +Leviticus Lev 3 25 12 ob sanctificatiónem jubilǽi: sed statim obláta comedétis. +Leviticus Lev 3 25 13 Anno jubilǽi, rédient omnes ad possessiónes suas. b +Leviticus Lev 3 25 14 Quando vendes quíppiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contrístes fratrem tuum, sed juxta númerum annórum jubilǽi emes ab eo, +Leviticus Lev 3 25 15 et juxta supputatiónem frugum vendet tibi. +Leviticus Lev 3 25 16 Quanto plures anni remánserint post jubilǽum, tanto crescet et prétium: et quanto minus témporis numeráveris, tanto minóris et émptio constábit: tempus enim frugum vendet tibi. +Leviticus Lev 3 25 17 Nolíte afflígere contribúles vestros, sed tímeat unusquísque Deum suum, quia ego Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 25 18 Fácite præcépta mea, et judícia custodíte, et impléte ea: ut habitáre possítis in terra absque ullo pavóre, b +Leviticus Lev 3 25 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescámini usque ad saturitátem, nullíus ímpetum formidántes. +Leviticus Lev 3 25 20 Quod si dixéritis: Quid comedémus anno séptimo, si non sevérimus, neque collegérimus fruges nostras? +Leviticus Lev 3 25 21 dabo benedictiónem meam vobis anno sexto, et fáciet fructus trium annórum: +Leviticus Lev 3 25 22 seretísque anno octávo, et comedétis véteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascántur, edétis vétera. +Leviticus Lev 3 25 23 Terra quoque non vendétur in perpétuum, quia mea est, et vos ádvenæ et colóni mei estis: b +Leviticus Lev 3 25 24 unde cuncta régio possessiónis vestræ sub redemptiónis conditióne vendétur. +Leviticus Lev 3 25 25 Si attenuátus frater tuus vendíderit possessiúnculam suam, et volúerit propínquus ejus, potest redímere quod ille vendíderat. +Leviticus Lev 3 25 26 Sin autem non habúerit próximum, et ipse prétium ad rediméndum potúerit inveníre, +Leviticus Lev 3 25 27 computabúntur fructus ex eo témpore quo véndidit: et quod réliquum est, reddet emptóri, sicque recípiet possessiónem suam. +Leviticus Lev 3 25 28 Quod si non invénerit manus ejus ut reddat prétium, habébit emptor quod émerat, usque ad annum jubilǽum. In ipso enim omnis vendítio redíbit ad dóminum et ad possessórem prístinum. +Leviticus Lev 3 25 29 Qui vendíderit domum intra urbis muros, habébit licéntiam rediméndi, donec unus impleátur annus. b +Leviticus Lev 3 25 30 Si non redémerit, et anni círculus fúerit evolútus, emptor possidébit eam, et pósteri ejus in perpétuum, et rédimi non póterit, étiam in jubilǽo. +Leviticus Lev 3 25 31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrórum jure vendétur: si ante redémpta non fúerit, in jubilǽo revertétur ad dóminum. +Leviticus Lev 3 25 32 Ædes Levitárum quæ in úrbibus sunt, semper possunt rédimi: +Leviticus Lev 3 25 33 si redémptæ non fúerint, in jubilǽo reverténtur ad dóminos, quia domus úrbium Levitárum pro possessiónibus sunt inter fílios Israël. +Leviticus Lev 3 25 34 Suburbána autem eórum non véneant, quia posséssio sempitérna est. +Leviticus Lev 3 25 35 Si attenuátus fúerit frater tuus, et infírmus manu, et suscéperis eum quasi ádvenam et peregrínum, et víxerit tecum, b +Leviticus Lev 3 25 36 ne accípias usúras ab eo, nec ámplius quam dedísti: time Deum tuum, ut vívere possit frater tuus apud te. +Leviticus Lev 3 25 37 Pecúniam tuam non dabis ei ad usúram, et frugum superabundántiam non éxiges. +Leviticus Lev 3 25 38 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut darem vobis terram Chánaan, et essem vester Deus. +Leviticus Lev 3 25 39 Si paupertáte compúlsus vendíderit se tibi frater tuus, non eum ópprimes servitúte famulórum, b +Leviticus Lev 3 25 40 sed quasi mercenárius et colónus erit: usque ad annum jubilǽum operábitur apud te, +Leviticus Lev 3 25 41 et póstea egrediétur cum líberis suis, et revertétur ad cognatiónem, ad possessiónem patrum suórum. +Leviticus Lev 3 25 42 Mei enim servi sunt, et ego edúxi eos de terra Ægýpti: non véneant conditióne servórum: +Leviticus Lev 3 25 43 ne afflígas eum per poténtiam, sed metúito Deum tuum. +Leviticus Lev 3 25 44 Servus et ancílla sint vobis de natiónibus quæ in circúitu vestro sunt: +Leviticus Lev 3 25 45 et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, vel qui ex his nati fúerint in terra vestra, hos habébitis fámulos: +Leviticus Lev 3 25 46 et hæreditário jure transmittétis ad pósteros, ac possidébitis in ætérnum: fratres autem vestros fílios Israël ne opprimátis per poténtiam. +Leviticus Lev 3 25 47 Si invalúerit apud vos manus ádvenæ atque peregríni, et attenuátus frater tuus vendíderit se ei, aut cuíquam de stirpe ejus: b +Leviticus Lev 3 25 48 post venditiónem potest rédimi. Qui volúerit ex frátribus suis, rédimet eum, +Leviticus Lev 3 25 49 et pátruus, et patruélis, et consanguíneus, et affínis. Sin autem et ipse potúerit, rédimet se, +Leviticus Lev 3 25 50 supputátis dumtáxat annis a témpore venditiónis suæ usque ad annum jubilǽum: et pecúnia, qua vénditus fúerat, juxta annórum númerum, et ratiónem mercenárii supputáta. +Leviticus Lev 3 25 51 Si plures fúerint anni qui rémanent usque ad jubilǽum, secúndum hos reddet et prétium: +Leviticus Lev 3 25 52 si pauci, ponet ratiónem cum eo juxta annórum númerum, et reddet emptóri quod réliquum est annórum, +Leviticus Lev 3 25 53 quibus ante servívit mercédibus imputátis: non afflíget eum violénter in conspéctu tuo. +Leviticus Lev 3 25 54 Quod si per haec rédimi non potúerit, anno jubilǽo egrediétur cum líberis suis. +Leviticus Lev 3 25 55 Mei enim sunt servi fílii Israël, quos edúxi de terra Ægýpti. +Leviticus Lev 3 26 1 Ego Dóminus Deus vester: non faciétis vobis idólum, et scúlptile, nec títulos erigétis, nec insígnem lápidem ponétis in terra vestra, ut adorétis eum. Ego enim sum Dóminus Deus vester. +Leviticus Lev 3 26 2 Custodíte sábbata mea, et pavéte ad sanctuárium meum. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 26 3 Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis, et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis, +Leviticus Lev 3 26 4 et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur. +Leviticus Lev 3 26 5 Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra. +Leviticus Lev 3 26 6 Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit qui extérreat. Áuferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros. +Leviticus Lev 3 26 7 Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis. +Leviticus Lev 3 26 8 Persequéntur quinque de vestris centum aliénos, et centum de vobis decem míllia: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro. +Leviticus Lev 3 26 9 Respíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. +Leviticus Lev 3 26 10 Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis. +Leviticus Lev 3 26 11 Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjíciet vos ánima mea. +Leviticus Lev 3 26 12 Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus. +Leviticus Lev 3 26 13 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægyptiórum, ne servirétis eis: et qui confrégi caténas cervícum vestrárum, ut incederétis erécti. +Leviticus Lev 3 26 14 Quod si non audiéritis me, nec fecéritis ómnia mandáta mea, b +Leviticus Lev 3 26 15 si sprevéritis leges meas, et judícia mea contempséritis, ut non faciátis ea quæ a me constitúta sunt, et ad írritum perducátis pactum meum: +Leviticus Lev 3 26 16 ego quoque haec fáciam vobis: visitábo vos velóciter in egestáte, et ardóre, qui confíciat óculos vestros, et consúmat ánimas vestras. Frustra serétis seméntem, quæ ab hóstibus devorábitur. +Leviticus Lev 3 26 17 Ponam fáciem meam contra vos, et corruétis coram hóstibus vestris, et subjiciémini his qui odérunt vos: fugiétis, némine persequénte. +Leviticus Lev 3 26 18 Sin autem nec sic obediéritis mihi, addam correptiónes vestras séptuplum propter peccáta vestra, b +Leviticus Lev 3 26 19 et cónteram supérbiam durítiæ vestræ. Dabóque vobis cælum désuper sicut ferrum, et terram ænéam. +Leviticus Lev 3 26 20 Consumétur incássum labor vester, non próferet terra germen, nec árbores poma præbébunt. +Leviticus Lev 3 26 21 Si ambulavéritis ex advérso mihi, nec voluéritis audíre me, addam plagas vestras in séptuplum propter peccáta vestra: +Leviticus Lev 3 26 22 immittámque in vos béstias agri, quæ consúmant vos, et pécora vestra, et ad paucitátem cuncta rédigant, desertǽque fiant viæ vestræ. +Leviticus Lev 3 26 23 Quod si nec sic voluéritis recípere disciplínam, sed ambulavéritis ex advérso mihi: +Leviticus Lev 3 26 24 ego quoque contra vos advérsus incédam, et percútiam vos sépties propter peccáta vestra, +Leviticus Lev 3 26 25 inducámque super vos gládium ultórem fœ́deris mei. Cumque confugéritis in urbes, mittam pestiléntiam in médio vestri, et tradémini in mánibus hóstium, +Leviticus Lev 3 26 26 postquam confrégero báculum panis vestri: ita ut decem mulíeres in uno clíbano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedétis, et non saturabímini. +Leviticus Lev 3 26 27 Sin autem nec per haec audiéritis me, sed ambulavéritis contra me: b +Leviticus Lev 3 26 28 et ego incédam advérsus vos in furóre contrário, et corrípiam vos septem plagis propter peccáta vestra: +Leviticus Lev 3 26 29 ita ut comedátis carnes filiórum vestrórum et filiárum vestrárum. +Leviticus Lev 3 26 30 Déstruam excélsa vestra, et simulácra confríngam. Cadétis inter ruínas idolórum vestrórum, et abominábitur vos ánima mea, +Leviticus Lev 3 26 31 in tantum ut urbes vestras rédigam in solitúdinem, et desérta fáciam sanctuária vestra, nec recípiam ultra odórem suavíssimum. +Leviticus Lev 3 26 32 Disperdámque terram vestram, et stupébunt super ea inimíci vestri, cum habitatóres illíus fúerint. +Leviticus Lev 3 26 33 Vos autem dispérgam in gentes, et evaginábo post vos gládium, erítque terra vestra desérta, et civitátes vestræ dírutæ. +Leviticus Lev 3 26 34 Tunc placébunt terræ sábbata sua cunctis diébus solitúdinis suæ: quando fuéritis +Leviticus Lev 3 26 35 in terra hostíli, sabbatizábit, et requiéscet in sábbatis solitúdinis suæ, eo quod non requiéverit in sábbatis vestris quando habitabátis in ea. +Leviticus Lev 3 26 36 Et qui de vobis remánserint, dabo pavórem in córdibus eórum in regiónibus hóstium, terrébit eos sónitus fólii volántis, et ita fúgient quasi gládium: cadent, nullo persequénte, +Leviticus Lev 3 26 37 et córruent sínguli super fratres suos, quasi bella fugiéntes, nemo vestrum inimícis audébit resístere. +Leviticus Lev 3 26 38 Períbitis inter gentes, et hostílis vos terra consúmet. +Leviticus Lev 3 26 39 Quod si et de iis áliqui remánserint, tabéscent in iniquitátibus suis, in terra inimicórum suórum, et propter peccáta patrum suórum et sua affligéntur: +Leviticus Lev 3 26 40 donec confiteántur iniquitátes suas, et majórum suórum, quibus prævaricáti sunt in me, et ambulavérunt ex advérso mihi. +Leviticus Lev 3 26 41 Ambulábo ígitur et ego contra eos, et indúcam illos in terram hostílem, donec erubéscat incircumcísa mens eórum: tunc orábunt pro impietátibus suis. +Leviticus Lev 3 26 42 Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi cum Jacob, et Ísaac, et Ábraham. Terræ quoque memor ero: b +Leviticus Lev 3 26 43 quæ cum relícta fúerit ab eis, complacébit sibi in sábbatis suis, pátiens solitúdinem propter illos. Ipsi vero rogábunt pro peccátis suis, eo quod abjécerint judícia mea, et leges meas despéxerint. +Leviticus Lev 3 26 44 Et tamen étiam cum essent in terra hostíli, non pénitus abjéci eos, neque sic despéxi ut consumeréntur, et írritum fácerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dóminus Deus eórum, +Leviticus Lev 3 26 45a et recordábor fœ́deris mei prístini, quando edúxi eos de terra Ægýpti in conspéctu géntium, ut essem Deus eórum. Ego Dóminus. +Leviticus Lev 3 26 45b Hæc sunt judícia atque præcépta et leges quas dedit Dóminus inter se et fílios Israël in monte Sínai per manum Móysi. +Leviticus Lev 3 27 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Leviticus Lev 3 27 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fécerit, et spopónderit Deo ánimam suam, sub æstimatióne dabit prétium. +Leviticus Lev 3 27 3 Si fúerit másculus a vigésimo anno usque ad sexagésimum annum, dabit quinquagínta siclos argénti ad mensúram sanctuárii: +Leviticus Lev 3 27 4 si múlier, trigínta. +Leviticus Lev 3 27 5 A quinto autem anno usque ad vigésimum, másculus dabit vigínti siclos: fémina, decem. +Leviticus Lev 3 27 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro másculo dabúntur quinque sicli: pro fémina, tres. +Leviticus Lev 3 27 7 Sexagenárius et ultra másculus dabit quíndecim siclos: fémina, decem. +Leviticus Lev 3 27 8 Si pauper fúerit, et æstimatiónem réddere non valébit, stabit coram sacerdóte: et quantum ille æstimáverit, et víderit eum posse réddere, tantum dabit. +Leviticus Lev 3 27 9 Ánimal autem, quod immolári potest Dómino, si quis vóverit, sanctum erit, b +Leviticus Lev 3 27 10 et mutári non póterit, id est, nec mélius malo, nec pejus bono: quod si mutáverit, et ipsum quod mutátum est, et illud pro quo mutátum est, consecrátum erit Dómino. +Leviticus Lev 3 27 11 Ánimal immúndum, quod immolári Dómino non potest, si quis vóverit, adducétur ante sacerdótem: +Leviticus Lev 3 27 12 qui júdicans utrum bonum an malum sit, státuet prétium. +Leviticus Lev 3 27 13 Quod si dare volúerit is qui offert, addet supra æstimatiónem quintam partem. +Leviticus Lev 3 27 14 Homo si vóverit domum suam, et sanctificáverit Dómino, considerábit eam sacérdos utrum bona an mala sit, et juxta prétium, quod ab eo fúerit constitútum, venundábitur: b +Leviticus Lev 3 27 15 sin autem ille qui vóverat, volúerit redímere eam, dabit quintam partem æstimatiónis supra, et habébit domum. +Leviticus Lev 3 27 16 Quod si agrum possessiónis suæ vóverit, et consecráverit Dómino, juxta mensúram seméntis æstimábitur prétium: si trigínta módiis hórdei séritur terra, quinquagínta siclis venundétur argénti. b +Leviticus Lev 3 27 17 Si statim ab anno incipiéntis jubilǽi vóverit agrum, quanto valére potest, tanto æstimábitur. +Leviticus Lev 3 27 18 Sin autem post aliquántum témporis, supputábit sacérdos pecúniam juxta annórum, qui réliqui sunt, númerum usque ad jubilǽum, et detrahétur ex prétio. +Leviticus Lev 3 27 19 Quod si volúerit redímere agrum ille qui vóverat, addet quintam partem æstimátæ pecúniæ, et possidébit eum. +Leviticus Lev 3 27 20 Sin autem nolúerit redímere, sed álteri cuílibet fúerit venúndatus, ultra eum qui vóverat redímere non póterit. +Leviticus Lev 3 27 21 Quia cum jubilǽi vénerit dies, sanctificátus erit Dómino, et posséssio consecráta ad jus pértinet sacerdótum. +Leviticus Lev 3 27 22 Si ager emptus est, et non de possessióne majórum sanctificátus fúerit Dómino, +Leviticus Lev 3 27 23 supputábit sacérdos juxta annórum númerum usque ad jubilǽum, prétium: et dabit ille qui vóverat eum, Dómino. +Leviticus Lev 3 27 24 In jubilǽo autem revertétur ad priórem dóminum, qui vendíderat eum, et habúerat in sorte possessiónis suæ. +Leviticus Lev 3 27 25 Omnis æstimátio siclo sanctuárii ponderábitur. Siclus vigínti óbolos habet. +Leviticus Lev 3 27 26 Primogénita, quæ ad Dóminum pértinent, nemo sanctificáre póterit et vovére: sive bos, sive ovis fúerit, Dómini sunt. b +Leviticus Lev 3 27 27 Quod si immúndum est ánimal, rédimet qui óbtulit, juxta æstimatiónem tuam, et addet quintam partem prétii: si redímere nolúerit, vendétur álteri quantocúmque a te fúerit æstimátum. +Leviticus Lev 3 27 28 Omne quod Dómino consecrátur, sive homo fúerit, sive ánimal, sive ager, non vendétur, nec rédimi póterit. Quidquid semel fúerit consecrátum, Sanctum sanctórum erit Dómino: b +Leviticus Lev 3 27 29 et omnis consecrátio, quæ offértur ab hómine, non redimétur, sed morte moriétur. +Leviticus Lev 3 27 30 Omnes décimæ terræ, sive de frúgibus, sive de pomis árborum, Dómini sunt, et illi sanctificántur. b +Leviticus Lev 3 27 31 Si quis autem volúerit redímere décimas suas, addet quintam partem eárum. +Leviticus Lev 3 27 32 Ómnium decimárum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastóris virga tránseunt, quidquid décimum vénerit, sanctificábitur Dómino. +Leviticus Lev 3 27 33 Non eligétur nec bonum nec malum, nec áltero commutábitur, si quis mutáverit: et quod mutátum est, et pro quo mutátum est, sanctificábitur Dómino, et non redimétur. +Leviticus Lev 3 27 34 Hæc sunt præcépta, quæ mandávit Dóminus Móysi ad fílios Israël in monte Sínai. b # Numeri Num Liber Numerorum -Numeri Num 4 1 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens: -Numeri Num 4 1 2 Tollite summam universae congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini -Numeri Num 4 1 3 a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. -Numeri Num 4 1 4 Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, -Numeri Num 4 1 5 quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur; -Numeri Num 4 1 6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai; -Numeri Num 4 1 7 de Juda, Nahasson filius Aminadab; -Numeri Num 4 1 8 de Issachar, Nathanaël filius Suar; -Numeri Num 4 1 9 de Zabulon, Eliab filius Helon; -Numeri Num 4 1 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; -Numeri Num 4 1 11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; -Numeri Num 4 1 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai; -Numeri Num 4 1 13 de Aser, Phegiel filius Ochran; -Numeri Num 4 1 14 de Gad, Eliasaph filius Duel; -Numeri Num 4 1 15 de Nephthali, Ahira filius Enan. -Numeri Num 4 1 16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, -Numeri Num 4 1 17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: -Numeri Num 4 1 18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, -Numeri Num 4 1 19 sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. -Numeri Num 4 1 20 De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, b -Numeri Num 4 1 21 quadraginta sex millia quingenti. -Numeri Num 4 1 22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, -Numeri Num 4 1 23 quinquaginta novem millia trecenti. -Numeri Num 4 1 24 De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, -Numeri Num 4 1 25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. -Numeri Num 4 1 26 De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. -Numeri Num 4 1 28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, -Numeri Num 4 1 29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. -Numeri Num 4 1 30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 31 quinquaginta septem millia quadringenti. -Numeri Num 4 1 32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 33 quadraginta millia quingenti. -Numeri Num 4 1 34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 35 triginta duo millia ducenti. -Numeri Num 4 1 36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 37 triginta quinque millia quadringenti. -Numeri Num 4 1 38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 39 sexaginta duo millia septingenti. -Numeri Num 4 1 40 De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 41 quadraginta millia et mille quingenti. -Numeri Num 4 1 42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 43 quinquaginta tria millia quadringenti. -Numeri Num 4 1 44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. -Numeri Num 4 1 45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, -Numeri Num 4 1 46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. -Numeri Num 4 1 47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. b -Numeri Num 4 1 48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 1 49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël: -Numeri Num 4 1 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. -Numeri Num 4 1 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. -Numeri Num 4 1 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. -Numeri Num 4 1 53 Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. -Numeri Num 4 1 54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi. -Numeri Num 4 2 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: -Numeri Num 4 2 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi foederis. -Numeri Num 4 2 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. -Numeri Num 4 2 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. -Numeri Num 4 2 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. -Numeri Num 4 2 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. -Numeri Num 4 2 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. -Numeri Num 4 2 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. -Numeri Num 4 2 9 Universi qui in castris Judae enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. -Numeri Num 4 2 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. b -Numeri Num 4 2 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. -Numeri Num 4 2 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. -Numeri Num 4 2 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. -Numeri Num 4 2 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. -Numeri Num 4 2 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. -Numeri Num 4 2 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. -Numeri Num 4 2 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. -Numeri Num 4 2 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. -Numeri Num 4 2 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. -Numeri Num 4 2 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. -Numeri Num 4 2 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. -Numeri Num 4 2 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. -Numeri Num 4 2 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. -Numeri Num 4 2 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. -Numeri Num 4 2 25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. -Numeri Num 4 2 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. -Numeri Num 4 2 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. -Numeri Num 4 2 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. -Numeri Num 4 2 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. -Numeri Num 4 2 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. -Numeri Num 4 2 31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. -Numeri Num 4 2 32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. -Numeri Num 4 2 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim praeceperat Dominus Moysi. -Numeri Num 4 2 34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. -Numeri Num 4 3 1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. -Numeri Num 4 3 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. -Numeri Num 4 3 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur. -Numeri Num 4 3 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. -Numeri Num 4 3 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 3 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, -Numeri Num 4 3 7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, -Numeri Num 4 3 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. -Numeri Num 4 3 9 Dabisque dono Levitas -Numeri Num 4 3 10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. -Numeri Num 4 3 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 3 12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitae mei. -Numeri Num 4 3 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. -Numeri Num 4 3 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: b -Numeri Num 4 3 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. -Numeri Num 4 3 16 Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus, -Numeri Num 4 3 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. -Numeri Num 4 3 18 Filii Gerson: Lebni et Semei. -Numeri Num 4 3 19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. -Numeri Num 4 3 20 Filii Merari: Moholi et Musi. -Numeri Num 4 3 21 De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica: -Numeri Num 4 3 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. -Numeri Num 4 3 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, -Numeri Num 4 3 24 sub principe Eliasaph filio Laël. -Numeri Num 4 3 25 Et habebunt excubias in tabernaculo foederis, -Numeri Num 4 3 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. -Numeri Num 4 3 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua. b -Numeri Num 4 3 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, -Numeri Num 4 3 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam. -Numeri Num 4 3 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: -Numeri Num 4 3 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. -Numeri Num 4 3 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii. -Numeri Num 4 3 33 At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua: -Numeri Num 4 3 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. -Numeri Num 4 3 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. -Numeri Num 4 3 36 Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent: -Numeri Num 4 3 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. -Numeri Num 4 3 38 Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. -Numeri Num 4 3 39 Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. -Numeri Num 4 3 40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. b -Numeri Num 4 3 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. -Numeri Num 4 3 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: -Numeri Num 4 3 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. -Numeri Num 4 3 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 3 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. -Numeri Num 4 3 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, -Numeri Num 4 3 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): -Numeri Num 4 3 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. -Numeri Num 4 3 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, -Numeri Num 4 3 50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: -Numeri Num 4 3 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus. -Numeri Num 4 4 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: -Numeri Num 4 4 2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, -Numeri Num 4 4 3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis. -Numeri Num 4 4 4 Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum -Numeri Num 4 4 5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, -Numeri Num 4 4 6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. -Numeri Num 4 4 7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: -Numeri Num 4 4 8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. -Numeri Num 4 4 9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt: -Numeri Num 4 4 10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. -Numeri Num 4 4 11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. -Numeri Num 4 4 12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. -Numeri Num 4 4 13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, -Numeri Num 4 4 14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. -Numeri Num 4 4 15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis: -Numeri Num 4 4 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt. -Numeri Num 4 4 17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: -Numeri Num 4 4 18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: -Numeri Num 4 4 19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. -Numeri Num 4 4 20 Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. -Numeri Num 4 4 21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 4 22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, -Numeri Num 4 4 23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis. -Numeri Num 4 4 24 Hoc est officium familiae Gersonitarum, -Numeri Num 4 4 25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis, -Numeri Num 4 4 26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, -Numeri Num 4 4 27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. -Numeri Num 4 4 28 Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. -Numeri Num 4 4 29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, -Numeri Num 4 4 30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii. -Numeri Num 4 4 31 Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, -Numeri Num 4 4 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. -Numeri Num 4 4 33 Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. -Numeri Num 4 4 34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, b -Numeri Num 4 4 35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis: -Numeri Num 4 4 36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. -Numeri Num 4 4 37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. -Numeri Num 4 4 38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, -Numeri Num 4 4 39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis: -Numeri Num 4 4 40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. -Numeri Num 4 4 41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. -Numeri Num 4 4 42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, -Numeri Num 4 4 43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis: -Numeri Num 4 4 44 et inventi sunt tria millia ducenti. -Numeri Num 4 4 45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. -Numeri Num 4 4 46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, -Numeri Num 4 4 47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, -Numeri Num 4 4 48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta. -Numeri Num 4 4 49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. -Numeri Num 4 5 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 5 2 Praecipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: -Numeri Num 4 5 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. -Numeri Num 4 5 4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. -Numeri Num 4 5 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 5 6 Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, -Numeri Num 4 5 7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. -Numeri Num 4 5 8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. -Numeri Num 4 5 9 Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent: -Numeri Num 4 5 10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. -Numeri Num 4 5 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 5 12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens -Numeri Num 4 5 13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: -Numeri Num 4 5 14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: -Numeri Num 4 5 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium. -Numeri Num 4 5 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, -Numeri Num 4 5 17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. -Numeri Num 4 5 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. -Numeri Num 4 5 19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. -Numeri Num 4 5 20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: -Numeri Num 4 5 21 his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. -Numeri Num 4 5 22 Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. -Numeri Num 4 5 23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, -Numeri Num 4 5 24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, -Numeri Num 4 5 25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: -Numeri Num 4 5 26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. -Numeri Num 4 5 27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. b -Numeri Num 4 5 28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. -Numeri Num 4 5 29 Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, -Numeri Num 4 5 30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt: -Numeri Num 4 5 31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. -Numeri Num 4 6 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 6 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: -Numeri Num 4 6 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent -Numeri Num 4 6 4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. -Numeri Num 4 6 5 Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus. b -Numeri Num 4 6 6 Omni tempore consecrationis suae, super mortuum non ingredietur, -Numeri Num 4 6 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. -Numeri Num 4 6 8 Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino. -Numeri Num 4 6 9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima. -Numeri Num 4 6 10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii. -Numeri Num 4 6 11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: -Numeri Num 4 6 12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. -Numeri Num 4 6 13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis, b -Numeri Num 4 6 14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, -Numeri Num 4 6 15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: -Numeri Num 4 6 16 quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. -Numeri Num 4 6 17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur. -Numeri Num 4 6 18 Tunc radetur nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum: -Numeri Num 4 6 19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus. -Numeri Num 4 6 20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec, potest bibere nazaraeus vinum. -Numeri Num 4 6 21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae. -Numeri Num 4 6 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 6 23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: -Numeri Num 4 6 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. -Numeri Num 4 6 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. -Numeri Num 4 6 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. -Numeri Num 4 6 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. -Numeri Num 4 7 1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: -Numeri Num 4 7 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant, -Numeri Num 4 7 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. -Numeri Num 4 7 4 Ait autem Dominus ad Moysen: -Numeri Num 4 7 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. -Numeri Num 4 7 6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. -Numeri Num 4 7 7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. -Numeri Num 4 7 8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. -Numeri Num 4 7 9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. -Numeri Num 4 7 10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. b -Numeri Num 4 7 11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. -Numeri Num 4 7 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: -Numeri Num 4 7 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: -Numeri Num 4 7 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: -Numeri Num 4 7 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 16 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab. -Numeri Num 4 7 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, -Numeri Num 4 7 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: -Numeri Num 4 7 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: -Numeri Num 4 7 21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 22 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanaël filii Suar. -Numeri Num 4 7 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, -Numeri Num 4 7 25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: -Numeri Num 4 7 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 28 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon. -Numeri Num 4 7 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, -Numeri Num 4 7 31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 34 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. -Numeri Num 4 7 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, -Numeri Num 4 7 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 40 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. -Numeri Num 4 7 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, -Numeri Num 4 7 43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 46 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel. -Numeri Num 4 7 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, -Numeri Num 4 7 49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 52 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. -Numeri Num 4 7 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, -Numeri Num 4 7 55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 58 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. -Numeri Num 4 7 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, -Numeri Num 4 7 61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 64 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. -Numeri Num 4 7 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, -Numeri Num 4 7 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 70 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. -Numeri Num 4 7 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, -Numeri Num 4 7 73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: -Numeri Num 4 7 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 76 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. -Numeri Num 4 7 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, -Numeri Num 4 7 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum: -Numeri Num 4 7 80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: -Numeri Num 4 7 81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: -Numeri Num 4 7 82 hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 7 83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan. -Numeri Num 4 7 84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim: b -Numeri Num 4 7 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: -Numeri Num 4 7 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: -Numeri Num 4 7 87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. -Numeri Num 4 7 88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. -Numeri Num 4 7 89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. b -Numeri Num 4 8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 8 2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. -Numeri Num 4 8 3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. -Numeri Num 4 8 4 Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. -Numeri Num 4 8 5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 8 6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos -Numeri Num 4 8 7 juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, -Numeri Num 4 8 8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: -Numeri Num 4 8 9 et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israël. -Numeri Num 4 8 10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. -Numeri Num 4 8 11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. -Numeri Num 4 8 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. -Numeri Num 4 8 13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, -Numeri Num 4 8 14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. -Numeri Num 4 8 15 Et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. -Numeri Num 4 8 16 Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. -Numeri Num 4 8 17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi: -Numeri Num 4 8 18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël, -Numeri Num 4 8 19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. -Numeri Num 4 8 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi: -Numeri Num 4 8 21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, -Numeri Num 4 8 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. -Numeri Num 4 8 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 8 24 Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis. -Numeri Num 4 8 25 Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt, -Numeri Num 4 8 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. -Numeri Num 4 9 1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens: -Numeri Num 4 9 2 Faciant filii Israël Phase in tempore suo, -Numeri Num 4 9 3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus. -Numeri Num 4 9 4 Praecepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. -Numeri Num 4 9 5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. -Numeri Num 4 9 6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, -Numeri Num 4 9 7 dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? -Numeri Num 4 9 8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. -Numeri Num 4 9 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 9 10 Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino -Numeri Num 4 9 11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: -Numeri Num 4 9 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. -Numeri Num 4 9 13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. -Numeri Num 4 9 14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae. -Numeri Num 4 9 15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. b -Numeri Num 4 9 16 Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. -Numeri Num 4 9 17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. -Numeri Num 4 9 18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: -Numeri Num 4 9 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur -Numeri Num 4 9 20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. -Numeri Num 4 9 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. -Numeri Num 4 9 22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. -Numeri Num 4 9 23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. -Numeri Num 4 10 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 10 2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. -Numeri Num 4 10 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. -Numeri Num 4 10 4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. -Numeri Num 4 10 5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. -Numeri Num 4 10 6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. -Numeri Num 4 10 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. -Numeri Num 4 10 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. -Numeri Num 4 10 9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. -Numeri Num 4 10 10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. -Numeri Num 4 10 11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis: b -Numeri Num 4 10 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. -Numeri Num 4 10 13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. -Numeri Num 4 10 14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. -Numeri Num 4 10 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. -Numeri Num 4 10 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. -Numeri Num 4 10 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. -Numeri Num 4 10 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. -Numeri Num 4 10 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. -Numeri Num 4 10 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. -Numeri Num 4 10 21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. -Numeri Num 4 10 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. -Numeri Num 4 10 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. -Numeri Num 4 10 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. -Numeri Num 4 10 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. -Numeri Num 4 10 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. -Numeri Num 4 10 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. -Numeri Num 4 10 28 Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur. -Numeri Num 4 10 29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. b -Numeri Num 4 10 30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. -Numeri Num 4 10 31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. -Numeri Num 4 10 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. -Numeri Num 4 10 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. b -Numeri Num 4 10 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. -Numeri Num 4 10 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. -Numeri Num 4 10 36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël. -Numeri Num 4 11 1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. -Numeri Num 4 11 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. -Numeri Num 4 11 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. -Numeri Num 4 11 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? b -Numeri Num 4 11 5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et caepe, et allia. -Numeri Num 4 11 6 Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. -Numeri Num 4 11 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. -Numeri Num 4 11 8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. -Numeri Num 4 11 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. -Numeri Num 4 11 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, b -Numeri Num 4 11 11 et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? -Numeri Num 4 11 12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? -Numeri Num 4 11 13 Unde mihi carnes ut dem tantae multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. -Numeri Num 4 11 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. -Numeri Num 4 11 15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. -Numeri Num 4 11 16 Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, b -Numeri Num 4 11 17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. -Numeri Num 4 11 18 Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Aegypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis: -Numeri Num 4 11 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, -Numeri Num 4 11 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Aegypto? -Numeri Num 4 11 21 Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? -Numeri Num 4 11 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? -Numeri Num 4 11 23 Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. -Numeri Num 4 11 24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. b -Numeri Num 4 11 25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. -Numeri Num 4 11 26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. -Numeri Num 4 11 27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. -Numeri Num 4 11 28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. -Numeri Num 4 11 29 At ille: Quid, inquit aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? -Numeri Num 4 11 30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra. -Numeri Num 4 11 31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. b -Numeri Num 4 11 32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum: qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum. -Numeri Num 4 11 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. -Numeri Num 4 11 34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiae: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi. -Numeri Num 4 12 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam, -Numeri Num 4 12 2 et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus -Numeri Num 4 12 3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), -Numeri Num 4 12 4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi, -Numeri Num 4 12 5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, -Numeri Num 4 12 6 dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. -Numeri Num 4 12 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: -Numeri Num 4 12 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? -Numeri Num 4 12 9 Iratusque contra eos, abiit: -Numeri Num 4 12 10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, -Numeri Num 4 12 11 ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, -Numeri Num 4 12 12 ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. -Numeri Num 4 12 13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. -Numeri Num 4 12 14 Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. -Numeri Num 4 12 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. -Numeri Num 4 13 1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. -Numeri Num 4 13 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 13 3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. -Numeri Num 4 13 4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. -Numeri Num 4 13 5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. -Numeri Num 4 13 6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri. -Numeri Num 4 13 7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone. -Numeri Num 4 13 8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph. -Numeri Num 4 13 9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun. -Numeri Num 4 13 10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. -Numeri Num 4 13 11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. -Numeri Num 4 13 12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. -Numeri Num 4 13 13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. -Numeri Num 4 13 14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël. -Numeri Num 4 13 15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. -Numeri Num 4 13 16 De tribu Gad, Guel filium Machi. -Numeri Num 4 13 17 Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. -Numeri Num 4 13 18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, b -Numeri Num 4 13 19 considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: -Numeri Num 4 13 20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris: -Numeri Num 4 13 21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando jam praecoquae uvae vesci possunt. -Numeri Num 4 13 22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. b -Numeri Num 4 13 23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. -Numeri Num 4 13 24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: -Numeri Num 4 13 25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. -Numeri Num 4 13 26 Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, b -Numeri Num 4 13 27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae: -Numeri Num 4 13 28 et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: -Numeri Num 4 13 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. -Numeri Num 4 13 30 Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis: Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. -Numeri Num 4 13 31 Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. -Numeri Num 4 13 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. -Numeri Num 4 13 33 Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procerae staturae est. -Numeri Num 4 13 34 Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustae videbamur. -Numeri Num 4 14 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, -Numeri Num 4 14 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: -Numeri Num 4 14 3 Utinam mortui essemus in Aegypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum? -Numeri Num 4 14 4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. -Numeri Num 4 14 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. -Numeri Num 4 14 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, -Numeri Num 4 14 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. -Numeri Num 4 14 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. -Numeri Num 4 14 9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. -Numeri Num 4 14 10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israël. b -Numeri Num 4 14 11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis? -Numeri Num 4 14 12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est. -Numeri Num 4 14 13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, b -Numeri Num 4 14 14 et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: -Numeri Num 4 14 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: -Numeri Num 4 14 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine? -Numeri Num 4 14 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: -Numeri Num 4 14 18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. -Numeri Num 4 14 19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum. -Numeri Num 4 14 20 Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. b -Numeri Num 4 14 21 Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. -Numeri Num 4 14 22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, -Numeri Num 4 14 23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. -Numeri Num 4 14 24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam. -Numeri Num 4 14 25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. -Numeri Num 4 14 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: b -Numeri Num 4 14 27 Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. -Numeri Num 4 14 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. -Numeri Num 4 14 29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, -Numeri Num 4 14 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. -Numeri Num 4 14 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. -Numeri Num 4 14 32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine. -Numeri Num 4 14 33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, -Numeri Num 4 14 34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: -Numeri Num 4 14 35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur. -Numeri Num 4 14 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala, b -Numeri Num 4 14 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. -Numeri Num 4 14 38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. -Numeri Num 4 14 39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. b -Numeri Num 4 14 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. -Numeri Num 4 14 41 Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? -Numeri Num 4 14 42 nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris. -Numeri Num 4 14 43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum. -Numeri Num 4 14 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. -Numeri Num 4 14 45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma. -Numeri Num 4 15 1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 15 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, -Numeri Num 4 15 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: -Numeri Num 4 15 4 offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: -Numeri Num 4 15 5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos -Numeri Num 4 15 6 et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin: -Numeri Num 4 15 7 et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. -Numeri Num 4 15 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, -Numeri Num 4 15 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin: -Numeri Num 4 15 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. -Numeri Num 4 15 11 Sic facies -Numeri Num 4 15 12 per singulos boves et arietis et agnos et haedos. -Numeri Num 4 15 13 Tam indigenae quam peregrini -Numeri Num 4 15 14 eodem ritu offerent sacrificia. -Numeri Num 4 15 15 Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae. -Numeri Num 4 15 16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 15 17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: -Numeri Num 4 15 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, -Numeri Num 4 15 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino -Numeri Num 4 15 20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, -Numeri Num 4 15 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. -Numeri Num 4 15 22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, b -Numeri Num 4 15 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra, -Numeri Num 4 15 24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato: -Numeri Num 4 15 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: -Numeri Num 4 15 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. -Numeri Num 4 15 27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: -Numeri Num 4 15 28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. -Numeri Num 4 15 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. -Numeri Num 4 15 30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: -Numeri Num 4 15 31 verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. -Numeri Num 4 15 32 Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, b -Numeri Num 4 15 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini. -Numeri Num 4 15 34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. -Numeri Num 4 15 35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. -Numeri Num 4 15 36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. -Numeri Num 4 15 37 Dixit quoque Dominus ad Moysen: b -Numeri Num 4 15 38 Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: -Numeri Num 4 15 39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, -Numeri Num 4 15 40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. -Numeri Num 4 15 41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. -Numeri Num 4 16 1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, -Numeri Num 4 16 2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. -Numeri Num 4 16 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? -Numeri Num 4 16 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem: b -Numeri Num 4 16 5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. -Numeri Num 4 16 6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: -Numeri Num 4 16 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi. -Numeri Num 4 16 8 Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: -Numeri Num 4 16 9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? -Numeri Num 4 16 10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, -Numeri Num 4 16 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum? -Numeri Num 4 16 12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venímus. b -Numeri Num 4 16 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? -Numeri Num 4 16 14 Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venímus. -Numeri Num 4 16 15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. -Numeri Num 4 16 16 Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. -Numeri Num 4 16 17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. -Numeri Num 4 16 18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron, b -Numeri Num 4 16 19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. -Numeri Num 4 16 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait: -Numeri Num 4 16 21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. -Numeri Num 4 16 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? -Numeri Num 4 16 23 Et ait Dominus ad Moysen: -Numeri Num 4 16 24 Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron. -Numeri Num 4 16 25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israël, -Numeri Num 4 16 26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. -Numeri Num 4 16 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. -Numeri Num 4 16 28 Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: -Numeri Num 4 16 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus: -Numeri Num 4 16 30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. -Numeri Num 4 16 31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: b -Numeri Num 4 16 32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, -Numeri Num 4 16 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. -Numeri Num 4 16 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. -Numeri Num 4 16 35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. -Numeri Num 4 16 36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 16 37 Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt -Numeri Num 4 16 38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. -Numeri Num 4 16 39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: -Numeri Num 4 16 40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. -Numeri Num 4 16 41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. b -Numeri Num 4 16 42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, -Numeri Num 4 16 43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. -Numeri Num 4 16 44 Dixitque Dominus ad Moysen: -Numeri Num 4 16 45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, -Numeri Num 4 16 46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. -Numeri Num 4 16 47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama: -Numeri Num 4 16 48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. -Numeri Num 4 16 49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core. -Numeri Num 4 16 50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus. -Numeri Num 4 17 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 17 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. -Numeri Num 4 17 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: -Numeri Num 4 17 4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. -Numeri Num 4 17 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. -Numeri Num 4 17 6 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. b -Numeri Num 4 17 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, -Numeri Num 4 17 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. -Numeri Num 4 17 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. -Numeri Num 4 17 10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. -Numeri Num 4 17 11 Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus. -Numeri Num 4 17 12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. -Numeri Num 4 17 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? -Numeri Num 4 18 1 Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. -Numeri Num 4 18 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, praestoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. -Numeri Num 4 18 3 Excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. -Numeri Num 4 18 4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. -Numeri Num 4 18 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. -Numeri Num 4 18 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. -Numeri Num 4 18 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. -Numeri Num 4 18 8 Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. b -Numeri Num 4 18 9 Haec ergo accipies de his, quae sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. -Numeri Num 4 18 10 In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. -Numeri Num 4 18 11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. -Numeri Num 4 18 12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. -Numeri Num 4 18 13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. -Numeri Num 4 18 14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit. -Numeri Num 4 18 15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, -Numeri Num 4 18 16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. -Numeri Num 4 18 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et caprae, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. -Numeri Num 4 18 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt. -Numeri Num 4 18 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. -Numeri Num 4 18 20 Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israël. b -Numeri Num 4 18 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo foederis: -Numeri Num 4 18 22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, -Numeri Num 4 18 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, -Numeri Num 4 18 24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. -Numeri Num 4 18 25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 18 26 Praecipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae, -Numeri Num 4 18 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: -Numeri Num 4 18 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. -Numeri Num 4 18 29 Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. -Numeri Num 4 18 30 Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: -Numeri Num 4 18 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. -Numeri Num 4 18 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini. -Numeri Num 4 19 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: -Numeri Num 4 19 2 Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: -Numeri Num 4 19 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: -Numeri Num 4 19 4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, -Numeri Num 4 19 5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis. -Numeri Num 4 19 6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. -Numeri Num 4 19 7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. -Numeri Num 4 19 8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. -Numeri Num 4 19 9 Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. -Numeri Num 4 19 10 Cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenae qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. -Numeri Num 4 19 11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, b -Numeri Num 4 19 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. -Numeri Num 4 19 13 Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. -Numeri Num 4 19 14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. b -Numeri Num 4 19 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. -Numeri Num 4 19 16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. -Numeri Num 4 19 17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas: -Numeri Num 4 19 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: -Numeri Num 4 19 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. -Numeri Num 4 19 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. -Numeri Num 4 19 21 Erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. -Numeri Num 4 19 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum. -Numeri Num 4 20 1 Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. -Numeri Num 4 20 2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron: -Numeri Num 4 20 3 et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. -Numeri Num 4 20 4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? -Numeri Num 4 20 5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? -Numeri Num 4 20 6 Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. b -Numeri Num 4 20 7 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 20 8 Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. -Numeri Num 4 20 9 Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei, -Numeri Num 4 20 10 congregata multitudine ante petram: dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere? -Numeri Num 4 20 11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. -Numeri Num 4 20 12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. -Numeri Num 4 20 13 Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis. -Numeri Num 4 20 14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Haec mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, b -Numeri Num 4 20 15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii, et patres nostros: -Numeri Num 4 20 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi, -Numeri Num 4 20 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. -Numeri Num 4 20 18 Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. -Numeri Num 4 20 19 Dixeruntque filii Israël: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. -Numeri Num 4 20 20 At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti, -Numeri Num 4 20 21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël. -Numeri Num 4 20 22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom: b -Numeri Num 4 20 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen: -Numeri Num 4 20 24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. -Numeri Num 4 20 25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. -Numeri Num 4 20 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. -Numeri Num 4 20 27 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. -Numeri Num 4 20 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. -Numeri Num 4 20 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. -Numeri Num 4 20 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. -Numeri Num 4 21 1 Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam. -Numeri Num 4 21 2 At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. -Numeri Num 4 21 3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. -Numeri Num 4 21 4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris: b -Numeri Num 4 21 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. -Numeri Num 4 21 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, -Numeri Num 4 21 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, -Numeri Num 4 21 8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. -Numeri Num 4 21 9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. -Numeri Num 4 21 10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. b -Numeri Num 4 21 11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam. -Numeri Num 4 21 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. -Numeri Num 4 21 13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos. -Numeri Num 4 21 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. -Numeri Num 4 21 15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. -Numeri Num 4 21 16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. -Numeri Num 4 21 17 Tunc cecinit Israël carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: -Numeri Num 4 21 18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. -Numeri Num 4 21 19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. -Numeri Num 4 21 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. -Numeri Num 4 21 21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens: b -Numeri Num 4 21 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. -Numeri Num 4 21 23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. -Numeri Num 4 21 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. -Numeri Num 4 21 25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. -Numeri Num 4 21 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon. -Numeri Num 4 21 27 Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon: aedificetur, et construatur civitas Sehon: b -Numeri Num 4 21 28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. -Numeri Num 4 21 29 Vae tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon. -Numeri Num 4 21 30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. -Numeri Num 4 21 31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhaei. b -Numeri Num 4 21 32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. -Numeri Num 4 21 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. -Numeri Num 4 21 34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon. -Numeri Num 4 21 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. -Numeri Num 4 22 1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. -Numeri Num 4 22 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israël Amorrhaeo, b -Numeri Num 4 22 3 et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent, -Numeri Num 4 22 4 dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. -Numeri Num 4 22 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me. -Numeri Num 4 22 6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. -Numeri Num 4 22 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, b -Numeri Num 4 22 8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: -Numeri Num 4 22 9 Quid sibi volunt homines isti apud te? -Numeri Num 4 22 10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, -Numeri Num 4 22 11 dicens: Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. -Numeri Num 4 22 12 Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. -Numeri Num 4 22 13 Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. -Numeri Num 4 22 14 Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. -Numeri Num 4 22 15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. -Numeri Num 4 22 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: -Numeri Num 4 22 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. -Numeri Num 4 22 18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. -Numeri Num 4 22 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. -Numeri Num 4 22 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias. -Numeri Num 4 22 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. b -Numeri Num 4 22 22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinae, et duos pueros habebat secum. -Numeri Num 4 22 23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, -Numeri Num 4 22 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. -Numeri Num 4 22 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: -Numeri Num 4 22 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. -Numeri Num 4 22 27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius caedebat fuste latera ejus. -Numeri Num 4 22 28 Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? -Numeri Num 4 22 29 Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem! -Numeri Num 4 22 30 Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. -Numeri Num 4 22 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. -Numeri Num 4 22 32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: b -Numeri Num 4 22 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. -Numeri Num 4 22 34 Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. -Numeri Num 4 22 35 Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. -Numeri Num 4 22 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. -Numeri Num 4 22 37 Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? -Numeri Num 4 22 38 Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? -Numeri Num 4 22 39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis regni ejus finibus erat. -Numeri Num 4 22 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. -Numeri Num 4 22 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. -Numeri Num 4 23 1 Dixitque Balaam ad Balac: Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. -Numeri Num 4 23 2 Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. -Numeri Num 4 23 3 Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. -Numeri Num 4 23 4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. -Numeri Num 4 23 5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et haec loqueris. -Numeri Num 4 23 6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum. -Numeri Num 4 23 7 Assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. b -Numeri Num 4 23 8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? -Numeri Num 4 23 9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. -Numeri Num 4 23 10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. -Numeri Num 4 23 11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. b -Numeri Num 4 23 12 Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus? -Numeri Num 4 23 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. -Numeri Num 4 23 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, aedificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, -Numeri Num 4 23 15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. -Numeri Num 4 23 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et haec loqueris ei. -Numeri Num 4 23 17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? -Numeri Num 4 23 18 At ille, assumpta parabola sua, ait: Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor: b -Numeri Num 4 23 19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? -Numeri Num 4 23 20 Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo. -Numeri Num 4 23 21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo. -Numeri Num 4 23 22 Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. -Numeri Num 4 23 23 Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. -Numeri Num 4 23 24 Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat. -Numeri Num 4 23 25 Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas. b -Numeri Num 4 23 26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? -Numeri Num 4 23 27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. -Numeri Num 4 23 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, -Numeri Num 4 23 29 dixit ei Balaam: Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. -Numeri Num 4 23 30 Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. -Numeri Num 4 24 1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret: sed dirigens contra desertum vultum suum, -Numeri Num 4 24 2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, -Numeri Num 4 24 3 assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: -Numeri Num 4 24 4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: -Numeri Num 4 24 5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël! -Numeri Num 4 24 6 ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. -Numeri Num 4 24 7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. -Numeri Num 4 24 8 Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. -Numeri Num 4 24 9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur. -Numeri Num 4 24 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: b -Numeri Num 4 24 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. -Numeri Num 4 24 12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: -Numeri Num 4 24 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? -Numeri Num 4 24 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. -Numeri Num 4 24 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: b -Numeri Num 4 24 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: -Numeri Num 4 24 17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. -Numeri Num 4 24 18 Et erit Idumaea possessio ejus: haereditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. -Numeri Num 4 24 19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. -Numeri Num 4 24 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. -Numeri Num 4 24 21 Vidit quoque Cinaeum: et assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, -Numeri Num 4 24 22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. -Numeri Num 4 24 23 Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? -Numeri Num 4 24 24 Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. -Numeri Num 4 24 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. b -Numeri Num 4 25 1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, -Numeri Num 4 25 2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. -Numeri Num 4 25 3 Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, -Numeri Num 4 25 4 ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. -Numeri Num 4 25 5 Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. -Numeri Num 4 25 6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. b -Numeri Num 4 25 7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, -Numeri Num 4 25 8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: -Numeri Num 4 25 9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. -Numeri Num 4 25 10 Dixitque Dominus ad Moysen: -Numeri Num 4 25 11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. -Numeri Num 4 25 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, -Numeri Num 4 25 13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. -Numeri Num 4 25 14 Erat autem nomen viri Israëlitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. -Numeri Num 4 25 15 Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. -Numeri Num 4 25 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 25 17 Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos: -Numeri Num 4 25 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor. -Numeri Num 4 26 1 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: -Numeri Num 4 26 2 Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. -Numeri Num 4 26 3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant -Numeri Num 4 26 4 a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus. -Numeri Num 4 26 5 Ruben primogenitus Israël: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum: b -Numeri Num 4 26 6 et Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Charmi, a quo familia Charmitarum. -Numeri Num 4 26 7 Hae sunt familiae de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta. -Numeri Num 4 26 8 Filius Phallu, Eliab: -Numeri Num 4 26 9 hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt: -Numeri Num 4 26 10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, -Numeri Num 4 26 11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent. -Numeri Num 4 26 12 Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Jamin, ab hoc familia Jaminitarum: Jachin, ab hoc familia Jachinitarum: b -Numeri Num 4 26 13 Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum. -Numeri Num 4 26 14 Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti. -Numeri Num 4 26 15 Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum: -Numeri Num 4 26 16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum: Her, ab hoc familia Heritarum: -Numeri Num 4 26 17 Arod, ab hoc familia Aroditarum: Ariel, ab hoc familia Arielitarum. -Numeri Num 4 26 18 Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti. -Numeri Num 4 26 19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. -Numeri Num 4 26 20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum. -Numeri Num 4 26 21 Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum. -Numeri Num 4 26 22 Istae sunt familiae Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti. -Numeri Num 4 26 23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum: -Numeri Num 4 26 24 Jasub, a quo familia Jasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum. -Numeri Num 4 26 25 Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. -Numeri Num 4 26 26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum. -Numeri Num 4 26 27 Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti. -Numeri Num 4 26 28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim. -Numeri Num 4 26 29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. -Numeri Num 4 26 30 Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum: -Numeri Num 4 26 31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum: -Numeri Num 4 26 32 et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum. -Numeri Num 4 26 33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. -Numeri Num 4 26 34 Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. -Numeri Num 4 26 35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum. -Numeri Num 4 26 36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. -Numeri Num 4 26 37 Hae sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. -Numeri Num 4 26 38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum: -Numeri Num 4 26 39 Supham, a quo familia Suphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum. -Numeri Num 4 26 40 Filii Bela: Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum: de Noëman, familia Noëmanitarum. -Numeri Num 4 26 41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti. -Numeri Num 4 26 42 Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas. b -Numeri Num 4 26 43 Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti. -Numeri Num 4 26 44 Filii Aser per cognationes suas: Jemna, a quo familia Jemnaitarum: Jessui, a quo familia Jessuitarum: Brie, a quo familia Brieitarum. -Numeri Num 4 26 45 Filii Brie: Heber, a quo familia Heberitarum: et Melchiel, a quo familia Melchielitarum. -Numeri Num 4 26 46 Nomen autem filiae Aser fuit Sara. -Numeri Num 4 26 47 Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. -Numeri Num 4 26 48 Filii Nephthali per cognationes suas: Jesiel, a quo familia Jesielitarum: Guni, a quo familia Gunitarum: -Numeri Num 4 26 49 Jeser, a quo familia Jeseritarum: Sellem, a quo familia Sellemitarum. -Numeri Num 4 26 50 Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. -Numeri Num 4 26 51 Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. -Numeri Num 4 26 52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: b -Numeri Num 4 26 53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. -Numeri Num 4 26 54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: -Numeri Num 4 26 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. -Numeri Num 4 26 56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores. -Numeri Num 4 26 57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. b -Numeri Num 4 26 58 Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram: -Numeri Num 4 26 59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. -Numeri Num 4 26 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar: -Numeri Num 4 26 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. -Numeri Num 4 26 62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est. -Numeri Num 4 26 63 Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho: b -Numeri Num 4 26 64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: -Numeri Num 4 26 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. -Numeri Num 4 27 1 Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. -Numeri Num 4 27 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt: -Numeri Num 4 27 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. -Numeri Num 4 27 4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. +Numeri Num 4 1 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai in tabernáculo fœ́deris, prima die mensis secúndi, anno áltero egressiónis eórum ex Ægýpto, dicens: +Numeri Num 4 1 2 Tóllite summam univérsæ congregatiónis filiórum Israël per cognatiónes et domos suas, et nómina singulórum, quidquid sexus est masculíni +Numeri Num 4 1 3 a vigésimo anno et supra, ómnium virórum fórtium ex Israël, et numerábitis eos per turmas suas, tu et Áaron. +Numeri Num 4 1 4 Erúntque vobíscum príncipes tríbuum ac domórum in cognatiónibus suis, +Numeri Num 4 1 5 quorum ista sunt nómina: de Ruben, Élisur, fílius Sédeur; +Numeri Num 4 1 6 de Símeon, Salámiel fílius Surisáddai; +Numeri Num 4 1 7 de Juda, Nahásson fílius Amínadab; +Numeri Num 4 1 8 de Íssachar, Nathánaël fílius Suar; +Numeri Num 4 1 9 de Zábulon, Éliab fílius Helon; +Numeri Num 4 1 10 filiórum autem Joseph, de Éphraim, Elísama fílius Ámmiud; de Manásse, Gamáliel fílius Phadássur; +Numeri Num 4 1 11 de Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis; +Numeri Num 4 1 12 de Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai; +Numeri Num 4 1 13 de Aser, Phégiel fílius Ochran; +Numeri Num 4 1 14 de Gad, Elíasaph fílius Duel; +Numeri Num 4 1 15 de Néphthali, Ahíra fílius Enan. +Numeri Num 4 1 16 Hi nobilíssimi príncipes multitúdinis per tribus et cognatiónes suas, et cápita exércitus Israël, +Numeri Num 4 1 17 quos tulérunt Móyses et Áaron cum omni vulgi multitúdine: +Numeri Num 4 1 18 et congregavérunt primo die mensis secúndi, recenséntes eos per cognatiónes, et domos, ac famílias, et cápita, et nómina singulórum a vigésimo anno et supra, +Numeri Num 4 1 19 sicut præcéperat Dóminus Móysi. Numeratíque sunt in desérto Sínai. +Numeri Num 4 1 20 De Ruben primogénito Israélis per generatiónes et famílias ac domos suas, et nómina cápitum singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum, b +Numeri Num 4 1 21 quadragínta sex míllia quingénti. +Numeri Num 4 1 22 De fíliis Símeon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina et cápita singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum, +Numeri Num 4 1 23 quinquagínta novem míllia trecénti. +Numeri Num 4 1 24 De fíliis Gad per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui ad bella procéderent, +Numeri Num 4 1 25 quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta. +Numeri Num 4 1 26 De fíliis Juda per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 27 recensíti sunt septuagínta quátuor míllia sexcénti. +Numeri Num 4 1 28 De fíliis Íssachar, per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui ad bella procéderent, +Numeri Num 4 1 29 recensíti sunt quinquagínta quátuor míllia quadringénti. +Numeri Num 4 1 30 De fíliis Zábulon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 31 quinquagínta septem míllia quadringénti. +Numeri Num 4 1 32 De fíliis Joseph, filiórum Éphraim per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 33 quadragínta míllia quingénti. +Numeri Num 4 1 34 Porro filiórum Manásse per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 35 trigínta duo míllia ducénti. +Numeri Num 4 1 36 De fíliis Bénjamin per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 37 trigínta quinque míllia quadringénti. +Numeri Num 4 1 38 De fíliis Dan per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 39 sexagínta duo míllia septingénti. +Numeri Num 4 1 40 De fíliis Aser per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 41 quadragínta míllia et mille quingénti. +Numeri Num 4 1 42 De fíliis Néphthali per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 43 quinquagínta tria míllia quadringénti. +Numeri Num 4 1 44 Hi sunt, quos numeravérunt Móyses et Áaron, et duódecim príncipes Israël, síngulos per domos cognatiónum suárum. +Numeri Num 4 1 45 Fuerúntque omnis númerus filiórum Israël per domos et famílias suas a vigésimo anno et supra, qui póterant ad bella procédere, +Numeri Num 4 1 46 sexcénta tria míllia virórum quingénti quinquagínta. +Numeri Num 4 1 47 Levítæ autem in tribu familiárum suárum non sunt numeráti cum eis. b +Numeri Num 4 1 48 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 1 49 Tribum Levi noli numeráre, neque pones summam eórum cum fíliis Israël: +Numeri Num 4 1 50 sed constítue eos super tabernáculum testimónii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremónias pértinet. Ipsi portábunt tabernáculum et ómnia utensília ejus: et erunt in ministério, ac per gyrum tabernáculi metabúntur. +Numeri Num 4 1 51 Cum proficiscéndum fúerit, depónent Levítæ tabernáculum; cum castrametándum, érigent. Quisquis externórum accésserit, occidétur. +Numeri Num 4 1 52 Metabúntur autem castra fílii Israël unusquísque per turmas et cúneos atque exércitum suum. +Numeri Num 4 1 53 Porro Levítæ per gyrum tabernáculi figent tentória, ne fiat indignátio super multitúdinem filiórum Israël, et excubábunt in custódiis tabernáculi testimónii. +Numeri Num 4 1 54 Fecérunt ergo fílii Israël juxta ómnia quæ præcéperat Dóminus Móysi. +Numeri Num 4 2 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: +Numeri Num 4 2 2 Sínguli per turmas, signa, atque vexílla, et domos cognatiónum suárum, castrametabúntur fílii Israël, per gyrum tabernáculi fœ́deris. +Numeri Num 4 2 3 Ad oriéntem Judas figet tentória per turmas exércitus sui: erítque princeps filiórum ejus Nahásson fílius Amínadab. +Numeri Num 4 2 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnántium, septuagínta quátuor míllia sexcénti. +Numeri Num 4 2 5 Juxta eum castrametáti sunt de tribu Íssachar, quorum princeps fuit Nathánaël fílius Suar. +Numeri Num 4 2 6 Et omnis númerus pugnatórum ejus quinquagínta quátuor míllia quadringénti. +Numeri Num 4 2 7 In tribu Zábulon princeps fuit Éliab fílius Helon. +Numeri Num 4 2 8 Omnis de stirpe ejus exércitus pugnatórum, quinquagínta septem míllia quadringénti. +Numeri Num 4 2 9 Univérsi qui in castris Judæ enumeráti sunt, fuérunt centum octogínta sex míllia quadringénti: et per turmas suas primi egrediéntur. +Numeri Num 4 2 10 In castris filiórum Ruben ad meridiánam plagam erit princeps Élisur fílius Sédeur. b +Numeri Num 4 2 11 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quadragínta sex míllia quingénti. +Numeri Num 4 2 12 Juxta eum castrametáti sunt de tribu Símeon: quorum princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai. +Numeri Num 4 2 13 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quinquagínta novem míllia trecénti. +Numeri Num 4 2 14 In tribu Gad princeps fuit Elíasaph fílius Duel. +Numeri Num 4 2 15 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta. +Numeri Num 4 2 16 Omnes qui recensíti sunt in castris Ruben, centum quinquagínta míllia et mille quadringénti quinquagínta per turmas suas: in secúndo loco proficiscéntur. +Numeri Num 4 2 17 Levábitur autem tabernáculum testimónii per offícia Levitárum, et turmas eórum: quómodo erigétur, ita et deponétur. Sínguli per loca et órdines suos proficiscéntur. +Numeri Num 4 2 18 Ad occidentálem plagam erunt castra filiórum Éphraim, quorum princeps fuit Elísama fílius Ámmiud. +Numeri Num 4 2 19 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia quingénti. +Numeri Num 4 2 20 Et cum eis tribus filiórum Manásse, quorum princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur. +Numeri Num 4 2 21 Cunctúsque exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, trigínta duo míllia ducénti. +Numeri Num 4 2 22 In tribu filiórum Bénjamin princeps fuit Ábidan fílius Gedeónis. +Numeri Num 4 2 23 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui recensíti sunt, trigínta quinque míllia quadringénti. +Numeri Num 4 2 24 Omnes qui numeráti sunt in castris Éphraim, centum octo míllia centum per turmas suas: tértii proficiscéntur. +Numeri Num 4 2 25 Ad aquilónis partem castrametáti sunt fílii Dan: quorum princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai. +Numeri Num 4 2 26 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, sexagínta duo míllia septingénti. +Numeri Num 4 2 27 Juxta eum fixére tentória de tribu Aser: quorum princeps fuit Phégiel fílius Ochran. +Numeri Num 4 2 28 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia et mille quingénti. +Numeri Num 4 2 29 De tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan. +Numeri Num 4 2 30 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, quinquagínta tria míllia quadringénti. +Numeri Num 4 2 31 Omnes qui numeráti sunt in castris Dan, fuérunt centum quinquagínta septem míllia sexcénti: et novíssimi proficiscéntur. +Numeri Num 4 2 32 Hic númerus filiórum Israël, per domos cognatiónum suárum et turmas divísi exércitus, sexcénta tria míllia quingénti quinquagínta. +Numeri Num 4 2 33 Levítæ autem non sunt numeráti inter fílios Israël: sic enim præcéperat Dóminus Móysi. +Numeri Num 4 2 34 Fecerúntque fílii Israël juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus. Castrametáti sunt per turmas suas, et profécti per famílias ac domos patrum suórum. +Numeri Num 4 3 1 Hae sunt generatiónes Áaron et Móysi in die qua locútus est Dóminus ad Móysen in monte Sínai. +Numeri Num 4 3 2 Et haec nómina filiórum Áaron: primogénitus ejus Nadab, deínde Ábiu, et Eleázar, et Íthamar. +Numeri Num 4 3 3 Hæc nómina filiórum Áaron sacerdótum qui uncti sunt, et quorum replétæ et consecrátæ manus ut sacerdótio fungeréntur. +Numeri Num 4 3 4 Mórtui sunt enim Nadab et Ábiu cum offérrent ignem aliénum in conspéctu Dómini in desérto Sínai, absque líberis: functíque sunt sacerdótio Eleázar et Íthamar coram Áaron patre suo. +Numeri Num 4 3 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 3 6 Ápplica tribum Levi, et fac stare in conspéctu Áaron sacerdótis ut minístrent ei, et éxcubent, +Numeri Num 4 3 7 et obsérvent quidquid ad cultum pértinet multitúdinis coram tabernáculo testimónii, +Numeri Num 4 3 8 et custódiant vasa tabernáculi, serviéntes in ministério ejus. +Numeri Num 4 3 9 Dabísque dono Levítas +Numeri Num 4 3 10 Áaron et fíliis ejus, quibus tráditi sunt a fíliis Israël. Áaron autem et fílios ejus constítues super cultum sacerdótii. Extérnus, qui ad ministrándum accésserit, moriétur. +Numeri Num 4 3 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 3 12 Ego tuli Levítas a fíliis Israël pro omni primogénito, qui áperit vulvam in fíliis Israël, erúntque Levítæ mei. +Numeri Num 4 3 13 Meum est enim omne primogénitum: ex quo percússi primogénitos in terra Ægýpti, sanctificávi mihi quidquid primum náscitur in Israël: ab hómine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dóminus. +Numeri Num 4 3 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai, dicens: b +Numeri Num 4 3 15 Númera fílios Levi per domos patrum suórum et famílias, omnem másculum ab uno mense et supra. +Numeri Num 4 3 16 Numerávit Móyses, ut præcéperat Dóminus, +Numeri Num 4 3 17 et invénti sunt fílii Levi per nómina sua, Gerson et Caath et Merári. +Numeri Num 4 3 18 Fílii Gerson: Lebni et Sémei. +Numeri Num 4 3 19 Fílii Caath: Amram et Jésaar, Hebron et Óziel. +Numeri Num 4 3 20 Fílii Merári: Móholi et Musi. +Numeri Num 4 3 21 De Gerson fuére famíliæ duæ, Lebnítica, et Semeítica: +Numeri Num 4 3 22 quarum numerátus est pópulus sexus masculíni ab uno mense et supra, septem míllia quingénti. +Numeri Num 4 3 23 Hi post tabernáculum metabúntur ad occidéntem, +Numeri Num 4 3 24 sub príncipe Elíasaph fílio Laël. +Numeri Num 4 3 25 Et habébunt excúbias in tabernáculo fœ́deris, +Numeri Num 4 3 26 ipsum tabernáculum et operiméntum ejus, tentórium quod tráhitur ante fores tecti fœ́deris, et cortínas átrii: tentórium quoque quod appénditur in intróitu átrii tabernáculi, et quidquid ad ritum altáris pértinet, funes tabernáculi et ómnia utensília ejus. +Numeri Num 4 3 27 Cognátio Caath habébit pópulos Amramítas et Jesaarítas et Hebronítas et Ozielítas. Hae sunt famíliæ Caathitárum recensítæ per nómina sua. b +Numeri Num 4 3 28 Omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, octo míllia sexcénti habébunt excúbias sanctuárii, +Numeri Num 4 3 29 et castrametabúntur ad meridiánam plagam. +Numeri Num 4 3 30 Princépsque eórum erit Elísaphan fílius Óziel: +Numeri Num 4 3 31 et custódient arcam, mensámque et candelábrum, altária et vasa sanctuárii, in quibus ministrátur, et velum, cunctámque hujuscémodi supelléctilem. +Numeri Num 4 3 32 Princeps autem príncipum Levitárum Eleázar fílius Áaron sacerdótis, erit super excubitóres custódiæ sanctuárii. +Numeri Num 4 3 33 At vero de Merári erunt pópuli Moholítæ et Musítæ recensíti per nómina sua: +Numeri Num 4 3 34 omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, sex míllia ducénti. +Numeri Num 4 3 35 Princeps eórum Súriel fílius Abiháiel: in plaga septentrionáli castrametabúntur. +Numeri Num 4 3 36 Erunt sub custódia eórum tábulæ tabernáculi et vectes, et colúmnæ ac bases eárum, et ómnia quæ ad cultum hujuscémodi pértinent: +Numeri Num 4 3 37 columnǽque átrii per circúitum cum básibus suis, et paxílli cum fúnibus. +Numeri Num 4 3 38 Castrametabúntur ante tabernáculum fœ́deris, id est, ad orientálem plagam, Móyses et Áaron cum fíliis suis, habéntes custódiam sanctuárii in médio filiórum Israël. Quisquis aliénus accésserit, moriétur. +Numeri Num 4 3 39 Omnes Levítæ, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta præcéptum Dómini per famílias suas in génere masculíno a mense uno et supra, fuérunt vigínti duo míllia. +Numeri Num 4 3 40 Et ait Dóminus ad Móysen: Númera primogénitos sexus masculíni de fíliis Israël ab uno mense et supra, et habébis summam eórum. b +Numeri Num 4 3 41 Tollésque Levítas mihi pro omni primogénito filiórum Israël: ego sum Dóminus: et pécora eórum pro univérsis primogénitis pécorum filiórum Israël. +Numeri Num 4 3 42 Recénsuit Móyses, sicut præcéperat Dóminus, primogénitos filiórum Israël: +Numeri Num 4 3 43 et fuérunt másculi per nómina sua, a mense uno et supra, vigínti duo míllia ducénti septuagínta tres. +Numeri Num 4 3 44 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 3 45 Tolle Levítas pro primogénitis filiórum Israël, et pécora Levitárum pro pecóribus eórum, erúntque Levítæ mei. Ego sum Dóminus. +Numeri Num 4 3 46 In prétio autem ducentórum septuagínta trium, qui excédunt númerum Levitárum de primogénitis filiórum Israël, +Numeri Num 4 3 47 accípies quinque siclos per síngula cápita ad mensúram sanctuárii (siclus habet vigínti óbolos): +Numeri Num 4 3 48 dabísque pecúniam Áaron et fíliis ejus prétium eórum qui supra sunt. +Numeri Num 4 3 49 Tulit ígitur Móyses pecúniam eórum, qui fúerant ámplius, et quos redémerant a Levítis, +Numeri Num 4 3 50 pro primogénitis filiórum Israël, mille trecentórum sexagínta quinque siclórum juxta pondus sanctuárii: +Numeri Num 4 3 51 et dedit eam Áaron et fíliis ejus juxta verbum quod præcéperat sibi Dóminus. +Numeri Num 4 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: +Numeri Num 4 4 2 Tolle summam filiórum Caath de médio Levitárum per domos et famílias suas, +Numeri Num 4 4 3 a trigésimo anno et supra, usque ad quinquagésimum annum, ómnium qui ingrediúntur ut stent et minístrent in tabernáculo fœ́deris. +Numeri Num 4 4 4 Hic est cultus filiórum Caath: tabernáculum fœ́deris, et Sanctum sanctórum +Numeri Num 4 4 5 ingrediéntur Áaron et fílii ejus, quando movénda sunt castra, et depónent velum quod pendet ante fores, involvéntque eo arcam testimónii, +Numeri Num 4 4 6 et opérient rursum velámine janthinárum péllium, extendéntque désuper pállium totum hyacínthinum, et indúcent vectes. +Numeri Num 4 4 7 Mensam quoque propositiónis invólvent hyacínthino pállio, et ponent cum ea thuríbula et mortaríola, cýathos et cratéras ad liba fundénda: panes semper in ea erunt: +Numeri Num 4 4 8 extendéntque désuper pállium coccíneum, quod rursum opérient velaménto janthinárum péllium, et indúcent vectes. +Numeri Num 4 4 9 Sument et pállium hyacínthinum, quo opérient candelábrum cum lucérnis et forcípibus suis et emunctóriis et cunctis vasis ólei, quæ ad concinnándas lucérnas necessária sunt: +Numeri Num 4 4 10 et super ómnia ponent operiméntum janthinárum péllium, et indúcent vectes. +Numeri Num 4 4 11 Necnon et altáre áureum invólvent hyacínthino vestiménto, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes. +Numeri Num 4 4 12 Ómnia vasa, quibus ministrátur in sanctuário, invólvent hyacínthino pállio, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes. +Numeri Num 4 4 13 Sed et altáre mundábunt cínere, et invólvent illud purpúreo vestiménto, +Numeri Num 4 4 14 ponéntque cum eo ómnia vasa, quibus in ministério ejus utúntur, id est, ígnium receptácula, fuscínulas ac tridéntes, uncínos et batílla. Cuncta vasa altáris opérient simul velámine janthinárum péllium, et indúcent vectes. +Numeri Num 4 4 15 Cumque invólverint Áaron et fílii ejus sanctuárium et ómnia vasa ejus in commotióne castrórum, tunc intrábunt fílii Caath ut portent involúta: et non tangent vasa sanctuárii, ne moriántur. Ista sunt ónera filiórum Caath in tabernáculo fœ́deris: +Numeri Num 4 4 16 super quos erit Eleázar fílius Áaron sacerdótis, ad cujus curam pértinet óleum ad concinnándas lucérnas, et compositiónis incénsum, et sacrifícium, quod semper offértur, et óleum unctiónis, et quidquid ad cultum tabernáculi pértinet, omniúmque vasórum, quæ in sanctuário sunt. +Numeri Num 4 4 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: +Numeri Num 4 4 18 Nolíte pérdere pópulum Caath de médio Levitárum: +Numeri Num 4 4 19 sed hoc fácite eis, ut vivant, et non moriántur, si tetígerint Sancta sanctórum. Áaron et fílii ejus intrábunt, ipsíque dispónent ópera singulórum, et dívident quid portáre quis débeat. +Numeri Num 4 4 20 Álii nulla curiositáte vídeant quæ sunt in sanctuário priúsquam involvántur, alióquin moriéntur. +Numeri Num 4 4 21 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 4 22 Tolle summam étiam filiórum Gerson per domos ac famílias et cognatiónes suas, +Numeri Num 4 4 23 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta. Númera omnes qui ingrediúntur et minístrant in tabernáculo fœ́deris. +Numeri Num 4 4 24 Hoc est offícium famíliæ Gersonitárum, +Numeri Num 4 4 25 ut portent cortínas tabernáculi et tectum fœ́deris, operiméntum áliud, et super ómnia velámen jánthinum tentoriúmque quod pendet in intróitu tabernáculi fœ́deris, +Numeri Num 4 4 26 cortínas átrii, et velum in intróitu quod est ante tabernáculum. Ómnia quæ ad altáre pértinent, funículos, et vasa ministérii, +Numeri Num 4 4 27 jubénte Áaron et fíliis ejus, portábunt fílii Gerson: et scient sínguli cui débeant óneri mancipári. +Numeri Num 4 4 28 Hic est cultus famíliæ Gersonitárum in tabernáculo fœ́deris, erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis. +Numeri Num 4 4 29 Fílios quoque Merári per famílias et domos patrum suórum recensébis, +Numeri Num 4 4 30 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta, omnes qui ingrediúntur ad offícium ministérii sui et cultum fœ́deris testimónii. +Numeri Num 4 4 31 Hæc sunt ónera eórum: portábunt tábulas tabernáculi et vectes ejus, colúmnas ac bases eárum, +Numeri Num 4 4 32 colúmnas quoque átrii per circúitum cum básibus et paxíllis et fúnibus suis. Ómnia vasa et supelléctilem ad númerum accípient, sicque portábunt. +Numeri Num 4 4 33 Hoc est offícium famíliæ Meraritárum et ministérium in tabernáculo fœ́deris: erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis. +Numeri Num 4 4 34 Recensuérunt ígitur Móyses et Áaron et príncipes synagógæ fílios Caath per cognatiónes et domos patrum suórum, b +Numeri Num 4 4 35 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad ministérium tabernáculi fœ́deris: +Numeri Num 4 4 36 et invénti sunt duo míllia septingénti quinquagínta. +Numeri Num 4 4 37 Hic est númerus pópuli Caath qui intrant tabernáculum fœ́deris: hos numerávit Móyses et Áaron juxta sermónem Dómini per manum Móysi. +Numeri Num 4 4 38 Numeráti sunt et fílii Gerson per cognatiónes et domos patrum suórum, +Numeri Num 4 4 39 a trigínta annos et supra, usque ad quinquagésimum annum, omnes qui ingrediúntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris: +Numeri Num 4 4 40 et invénti sunt duo míllia sexcénti trigínta. +Numeri Num 4 4 41 Hic est pópulus Gersonitárum, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta verbum Dómini. +Numeri Num 4 4 42 Numeráti sunt et fílii Merári per cognatiónes et domos patrum suórum, +Numeri Num 4 4 43 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad expléndos ritus tabernáculi fœ́deris: +Numeri Num 4 4 44 et invénti sunt tria míllia ducénti. +Numeri Num 4 4 45 Hic est númerus filiórum Merári, quos recensuérunt Móyses et Áaron juxta impérium Dómini per manum Móysi. +Numeri Num 4 4 46 Omnes qui recensíti sunt de Levítis, et quos recenséri fecit ad nomen Móyses et Áaron, et príncipes Israël per cognatiónes et domos patrum suórum, +Numeri Num 4 4 47 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, ingrediéntes ad ministérium tabernáculi, et ónera portánda, +Numeri Num 4 4 48 fuérunt simul octo míllia quingénti octogínta. +Numeri Num 4 4 49 Juxta verbum Dómini recénsuit eos Móyses, unumquémque juxta offícium et ónera sua, sicut præcéperat ei Dóminus. +Numeri Num 4 5 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 5 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut ejíciant de castris omnem leprósum, et qui sémine fluit, pollutúsque est super mórtuo: +Numeri Num 4 5 3 tam másculum quam féminam ejícite de castris, ne contáminent ea cum habitáverint vobíscum. +Numeri Num 4 5 4 Fecerúntque ita fílii Israël, et ejecérunt eos extra castra, sicut locútus erat Dóminus Móysi. +Numeri Num 4 5 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 5 6 Lóquere ad fílios Israël: Vir, sive múlier, cum fécerint ex ómnibus peccátis, quæ solent homínibus accídere, et per negligéntiam transgréssi fúerint mandátum Dómini, atque delíquerint, +Numeri Num 4 5 7 confitebúntur peccátum suum, et reddent ipsum caput, quintámque partem désuper, ei in quem peccáverint. +Numeri Num 4 5 8 Sin autem non fúerit qui recípiat, dabunt Dómino, et erit sacerdótis, excépto aríete, qui offértur pro expiatióne, ut sit placábilis hóstia. +Numeri Num 4 5 9 Omnes quoque primítiæ, quas ófferunt fílii Israël, ad sacerdótem pértinent: +Numeri Num 4 5 10 et quidquid in sanctuárium offértur a síngulis, et tráditur mánibus sacerdótis, ipsíus erit. +Numeri Num 4 5 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 5 12 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erráverit, maritúmque contémnens +Numeri Num 4 5 13 dormíerit cum áltero viro, et hoc marítus deprehéndere non quíverit, sed latet adultérium, et téstibus árgui non potest, quia non est invénta in stupro: +Numeri Num 4 5 14 si spíritus zelotýpiæ concitáverit virum contra uxórem suam, quæ vel pollúta est, vel falsa suspicióne appétitur: +Numeri Num 4 5 15 addúcet eam ad sacerdótem, et ófferet oblatiónem pro illa, décimam partem sati farínæ hordeáceæ: non fundet super eam óleum, nec impónet thus: quia sacrifícium zelotýpiæ est, et oblátio investígans adultérium. +Numeri Num 4 5 16 Ófferet ígitur eam sacérdos, et státuet coram Dómino, +Numeri Num 4 5 17 assumétque aquam sanctam in vase fíctili, et pauxíllum terræ de paviménto tabernáculi mittet in eam. +Numeri Num 4 5 18 Cumque stéterit múlier in conspéctu Dómini, discoopériet caput ejus, et ponet super manus illíus sacrifícium recordatiónis, et oblatiónem zelotýpiæ: ipse autem tenébit aquas amaríssimas, in quibus cum execratióne maledícta congéssit. +Numeri Num 4 5 19 Adjurabítque eam, et dicet: Si non dormívit vir aliénus tecum, et si non pollúta es desérto maríti thoro, non te nocébunt aquæ istæ amaríssimæ, in quas maledícta congéssi. +Numeri Num 4 5 20 Sin autem declinásti a viro tuo, atque pollúta es, et concubuísti cum áltero viro: +Numeri Num 4 5 21 his maledictiónibus subjacébis: det te Dóminus in maledictiónem, exemplúmque cunctórum in pópulo suo: putréscere fáciat femur tuum, et tumens úterus tuus disrumpátur. +Numeri Num 4 5 22 Ingrediántur aquæ maledíctæ in ventrem tuum, et útero tumescénte putréscat femur. Et respondébit múlier: Amen, amen. +Numeri Num 4 5 23 Scribétque sacérdos in libéllo ista maledícta, et delébit ea aquis amaríssimis, in quas maledícta congéssit, +Numeri Num 4 5 24 et dabit ei bíbere. Quas cum exháuserit, +Numeri Num 4 5 25 tollet sacérdos de manu ejus sacrifícium zelotýpiæ, et elevábit illud coram Dómino, imponétque illud super altáre, ita dumtáxat ut prius: +Numeri Num 4 5 26 pugíllum sacrifícii tollat de eo, quod offértur, et incéndat super altáre: et sic potum det mulíeri aquas amaríssimas. +Numeri Num 4 5 27 Quas cum bíberit, si pollúta est, et contémpto viro adultérii rea, pertransíbunt eam aquæ maledictiónis, et infláto ventre, computréscet femur: erítque múlier in maledictiónem, et in exémplum omni pópulo. b +Numeri Num 4 5 28 Quod si pollúta non fúerit, erit innóxia, et fáciet líberos. +Numeri Num 4 5 29 Ista est lex zelotýpiæ. Si declináverit múlier a viro suo, et si pollúta fúerit, +Numeri Num 4 5 30 maritúsque zelotýpiæ spíritu concitátus addúxerit eam in conspéctu Dómini, et fécerit ei sacérdos juxta ómnia quæ scripta sunt: +Numeri Num 4 5 31 marítus absque culpa erit, et illa recípiet iniquitátem suam. +Numeri Num 4 6 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 6 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir, sive múlier, cum fécerint votum ut sanctificéntur, et se volúerint Dómino consecráre: +Numeri Num 4 6 3 a vino, et omni quod inebriáre potest, abstinébunt. Acétum ex vino, et ex quálibet ália potióne, et quidquid de uva exprímitur, non bibent: uvas recéntes siccásque non cómedent +Numeri Num 4 6 4 cunctis diébus quibus ex voto Dómino consecrántur: quidquid ex vínea esse potest, ab uva passa usque ad ácinum non cómedent. +Numeri Num 4 6 5 Omni témpore separatiónis suæ novácula non transíbit per caput ejus usque ad complétum diem, quo Dómino consecrátur. Sanctus erit, crescénte cæsárie cápitis ejus. b +Numeri Num 4 6 6 Omni témpore consecratiónis suæ, super mórtuum non ingrediétur, +Numeri Num 4 6 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororísque fúnere contaminábitur, quia consecrátio Dei sui super caput ejus est. +Numeri Num 4 6 8 Ómnibus diébus separatiónis suæ sanctus erit Dómino. +Numeri Num 4 6 9 Sin autem mórtuus fúerit súbito quíspiam coram eo, polluétur caput consecratiónis ejus: quod radet íllico in eádem die purgatiónis suæ, et rursum séptima. +Numeri Num 4 6 10 In octáva autem die ófferet duos túrtures, vel duos pullos colúmbæ sacerdóti in intróitu fœ́deris testimónii. +Numeri Num 4 6 11 Faciétque sacérdos unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, et deprecábitur pro eo, quia peccávit super mórtuo: sanctificabítque caput ejus in die illo: +Numeri Num 4 6 12 et consecrábit Dómino dies separatiónis illíus, ófferens agnum annículum pro peccáto: ita tamen ut dies prióres írriti fiant, quóniam pollúta est sanctificátio ejus. +Numeri Num 4 6 13 Ista est lex consecratiónis. Cum dies, quos ex voto decréverat, complebúntur, addúcet eum ad óstium tabernáculi fœ́deris, b +Numeri Num 4 6 14 et ófferet oblatiónes ejus Dómino, agnum annículum immaculátum in holocáustum, et ovem annículam immaculátam pro peccáto, et aríetem immaculátum, hóstiam pacíficam, +Numeri Num 4 6 15 canístrum quoque panum azymórum qui conspérsi sint óleo, et lágana absque ferménto uncta óleo, ac libámina singulórum: +Numeri Num 4 6 16 quæ ófferet sacérdos coram Dómino, et fáciet tam pro peccáto, quam in holocáustum. +Numeri Num 4 6 17 Aríetem vero immolábit hóstiam pacíficam Dómino, ófferens simul canístrum azymórum, et libaménta quæ ex more debéntur. +Numeri Num 4 6 18 Tunc radétur nazarǽus ante óstium tabernáculi fœ́deris cæsárie consecratiónis suæ: tollétque capíllos ejus, et ponet super ignem, qui est suppósitus sacrifício pacificórum: +Numeri Num 4 6 19 et armum coctum aríetis, tortámque absque ferménto unam de canístro, et láganum ázymum unum, et tradet in manus nazarǽi, postquam rasum fúerit caput ejus. +Numeri Num 4 6 20 Susceptáque rursum ab eo, elevábit in conspéctu Dómini: et sanctificáta sacerdótis erunt, sicut pectúsculum, quod separári jussum est, et femur. Post haec, potest bíbere nazarǽus vinum. +Numeri Num 4 6 21 Ista est lex nazarǽi, cum vóverit oblatiónem suam Dómino témpore consecratiónis suæ, excéptis his, quæ invénerit manus ejus: juxta quod mente devóverat, ita fáciet ad perfectiónem sanctificatiónis suæ. +Numeri Num 4 6 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 6 23 Lóquere Áaron et fíliis ejus: Sic benedicétis fíliis Israël, et dicétis eis: +Numeri Num 4 6 24 Benedícat tibi Dóminus, et custódiat te. +Numeri Num 4 6 25 Osténdat Dóminus fáciem suam tibi, et misereátur tui. +Numeri Num 4 6 26 Convértat Dóminus vultum suum ad te, et det tibi pacem. +Numeri Num 4 6 27 Invocabúntque nomen meum super fílios Israël, et ego benedícam eis. +Numeri Num 4 7 1 Factum est autem in die qua complévit Móyses tabernáculum, et eréxit illud, unxítque et sanctificávit cum ómnibus vasis suis, altáre simíliter et ómnia vasa ejus: +Numeri Num 4 7 2 obtulérunt príncipes Israël et cápita familiárum, qui erant per síngulas tribus, præfectíque eórum, qui numeráti fúerant, +Numeri Num 4 7 3 múnera coram Dómino sex plaustra tecta cum duódecim bobus. Unum plaustrum obtulére duo duces, et unum bovem sínguli, obtulerúntque ea in conspéctu tabernáculi. +Numeri Num 4 7 4 Ait autem Dóminus ad Móysen: +Numeri Num 4 7 5 Súscipe ab eis ut sérviant in ministério tabernáculi, et trades ea Levítis juxta órdinem ministérii sui. +Numeri Num 4 7 6 Ítaque cum suscepísset Móyses plaustra et boves, trádidit eos Levítis. +Numeri Num 4 7 7 Duo plaustra et quátuor boves dedit fíliis Gerson, juxta id quod habébant necessárium. +Numeri Num 4 7 8 Quátuor ália plaustra et octo boves dedit fíliis Merári secúndum offícia et cultum suum, sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis. +Numeri Num 4 7 9 Fíliis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuário sérviunt, et ónera própriis portant húmeris. +Numeri Num 4 7 10 Ígitur obtulérunt duces in dedicatiónem altáris, die qua unctum est, oblatiónem suam ante altáre. b +Numeri Num 4 7 11 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sínguli duces per síngulos dies ófferant múnera in dedicatiónem altáris. +Numeri Num 4 7 12 Primo die óbtulit oblatiónem suam Nahásson fílius Amínadab de tribu Juda: +Numeri Num 4 7 13 fuerúntque in ea acetábulum argénteum pondo centum trigínta siclórum, phíala argéntea habens septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium: +Numeri Num 4 7 14 mortaríolum ex decem siclis áureis plenum incénso: +Numeri Num 4 7 15 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 16 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 17 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Nahásson fílii Amínadab. +Numeri Num 4 7 18 Secúndo die óbtulit Nathánaël fílius Suar, dux de tribu Íssachar, +Numeri Num 4 7 19 acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium: +Numeri Num 4 7 20 mortaríolum áureum habens decem siclos plenum incénso: +Numeri Num 4 7 21 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 22 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 23 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Nathánaël fílii Suar. +Numeri Num 4 7 24 Tértio die princeps filiórum Zábulon, Éliab fílius Helon, +Numeri Num 4 7 25 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium: +Numeri Num 4 7 26 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 27 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 28 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 29 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Éliab fílii Helon. +Numeri Num 4 7 30 Die quarto princeps filiórum Ruben, Élisur fílius Sédeur, +Numeri Num 4 7 31 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 32 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 33 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 34 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 35 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Élisur fílii Sédeur. +Numeri Num 4 7 36 Die quinto princeps filiórum Símeon, Salámiel fílius Surisáddai, +Numeri Num 4 7 37 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 38 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 39 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 40 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 41 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Salámiel fílii Surisáddai. +Numeri Num 4 7 42 Die sexto princeps filiórum Gad, Elíasaph fílius Duel, +Numeri Num 4 7 43 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 44 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 45 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 46 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 47 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elíasaph fílii Duel. +Numeri Num 4 7 48 Die séptimo princeps filiórum Éphraim, Elísama fílius Ámmiud, +Numeri Num 4 7 49 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 50 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 51 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 52 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 53 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elísama fílii Ámmiud. +Numeri Num 4 7 54 Die octávo, princeps filiórum Manásse, Gamáliel fílius Phadássur, +Numeri Num 4 7 55 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 56 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 57 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 58 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 59 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Gamáliel fílii Phadássur. +Numeri Num 4 7 60 Die nono princeps filiórum Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis, +Numeri Num 4 7 61 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 62 et mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 63 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 64 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 65 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ábidan fílii Gedeónis. +Numeri Num 4 7 66 Die décimo princeps filiórum Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai, +Numeri Num 4 7 67 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 68 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 69 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 70 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 71 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahiézer fílii Ammisáddai. +Numeri Num 4 7 72 Die undécimo princeps filiórum Aser, Phégiel fílius Ochran, +Numeri Num 4 7 73 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: +Numeri Num 4 7 74 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 75 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 76 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 77 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Phégiel fílii Ochran. +Numeri Num 4 7 78 Die duodécimo princeps filiórum Néphthali, Ahíra fílius Enan, +Numeri Num 4 7 79 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila óleo conspérsa in sacríficum: +Numeri Num 4 7 80 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: +Numeri Num 4 7 81 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: +Numeri Num 4 7 82 hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 7 83 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahíra fílii Enan. +Numeri Num 4 7 84 Hæc in dedicatióne altáris obláta sunt a princípibus Israël, in die qua consecrátum est: acetábula argéntea duódecim: phíalæ argénteæ duódecim: mortaríola áurea duódecim: b +Numeri Num 4 7 85 ita ut centum trigínta siclos argénti habéret unum acetábulum, et septuagínta siclos habéret una phíala: id est, in commúne vasórum ómnium ex argénto sicli duo míllia quadringénti, póndere sanctuárii: +Numeri Num 4 7 86 mortaríola áurea duódecim plena incénso, denos siclos appendéntia póndere sanctuárii: id est, simul auri sicli centum vigínti: +Numeri Num 4 7 87 boves de arménto in holocáustum duódecim, aríetes duódecim, agni annículi duódecim, et libaménta eórum: hirci duódecim pro peccáto. +Numeri Num 4 7 88 In hóstias pacificórum, boves vigínti quátuor, aríetes sexagínta, hirci sexagínta, agni annículi sexagínta. Hæc obláta sunt in dedicatióne altáris, quando unctum est. +Numeri Num 4 7 89 Cumque ingrederétur Móyses tabernáculum fœ́deris, ut consúleret oráculum, audiébat vocem loquéntis ad se de propitiatório quod erat super arcam testimónii inter duos chérubim, unde et loquebátur ei. b +Numeri Num 4 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 8 2 Lóquere Áaron, et dices ad eum: Cum posúeris septem lucérnas, candelábrum in austráli parte erigátur. Hoc ígitur prǽcipe ut lucérnæ contra bóream e regióne respíciant ad mensam panum propositiónis, contra eam partem, quam candelábrum réspicit, lucére debébunt. +Numeri Num 4 8 3 Fecítque Áaron, et impósuit lucérnas super candelábrum, ut præcéperat Dóminus Móysi. +Numeri Num 4 8 4 Hæc autem erat factúra candelábri, ex auro dúctili, tam médius stipes, quam cuncta quæ ex utróque calamórum látere nascebántur: juxta exémplum quod osténdit Dóminus Móysi, ita operátus est candelábrum. +Numeri Num 4 8 5 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 8 6 Tolle Levítas de médio filiórum Israël, et purificábis eos +Numeri Num 4 8 7 juxta hunc ritum: aspergántur aqua lustratiónis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque láverint vestiménta sua, et mundáti fúerint, +Numeri Num 4 8 8 tollent bovem de arméntis, et libaméntum ejus símilam óleo conspérsam: bovem autem álterum de arménto tu accípies pro peccáto: +Numeri Num 4 8 9 et applicábis Levítas coram tabernáculo fœ́deris, convocáta omni multitúdine filiórum Israël. +Numeri Num 4 8 10 Cumque Levítæ fúerint coram Dómino, ponent fílii Israël manus suas super eos. +Numeri Num 4 8 11 Et ófferet Áaron Levítas, munus in conspéctu Dómini a fíliis Israël, ut sérviant in ministério ejus. +Numeri Num 4 8 12 Levítæ quoque ponent manus suas super cápita boum, e quibus unum fácies pro peccáto, et álterum in holocáustum Dómini, ut deprecéris pro eis. +Numeri Num 4 8 13 Statuésque Levítas in conspéctu Áaron et filiórum ejus, et consecrábis oblátos Dómino, +Numeri Num 4 8 14 ac separábis de médio filiórum Israël, ut sint mei. +Numeri Num 4 8 15 Et póstea ingrediéntur tabernáculum fœ́deris, ut sérviant mihi. Sicque purificábis et consecrábis eos in oblatiónem Dómini: quóniam dono donáti sunt mihi a fíliis Israël. +Numeri Num 4 8 16 Pro primogénitis quæ apériunt omnem vulvam in Israël, accépi eos. +Numeri Num 4 8 17 Mea sunt enim ómnia primogénita filiórum Israël, tam ex homínibus quam ex juméntis. Ex die quo percússi omne primogénitum in terra Ægýpti, sanctificávi eos mihi: +Numeri Num 4 8 18 et tuli Levítas pro cunctis primogénitis filiórum Israël, +Numeri Num 4 8 19 tradidíque eos dono Áaron et fíliis ejus de médio pópuli, ut sérviant mihi pro Israël in tabernáculo fœ́deris, et orent pro eis ne sit in pópulo plaga, si ausi fúerint accédere ad sanctuárium. +Numeri Num 4 8 20 Fecerúntque Móyses et Áaron et omnis multitúdo filiórum Israël super Levítas quæ præcéperat Dóminus Móysi: +Numeri Num 4 8 21 purificatíque sunt, et lavérunt vestiménta sua. Elevavítque eos Áaron in conspéctu Dómini, et orávit pro eis, +Numeri Num 4 8 22 ut purificáti ingrederéntur ad offícia sua in tabernáculum fœ́deris coram Áaron et fíliis ejus. Sicut præcéperat Dóminus Móysi de Levítis, ita factum est. +Numeri Num 4 8 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 8 24 Hæc est lex Levitárum: a vigínti quinque annis et supra, ingrediéntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris. +Numeri Num 4 8 25 Cumque quinquagésimum annum ætátis impléverint, servíre cessábunt, +Numeri Num 4 8 26 erúntque minístri fratrum suórum in tabernáculo fœ́deris, ut custódiant quæ sibi fuérunt commendáta: ópera autem ipsa non fáciant. Sic dispónes Levítis in custódiis suis. +Numeri Num 4 9 1 Locútus est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai anno secúndo, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti, mense primo, dicens: +Numeri Num 4 9 2 Fáciant fílii Israël Phase in témpore suo, +Numeri Num 4 9 3 quartadécima die mensis hujus ad vésperam, juxta omnes cæremónias et justificatiónes ejus. +Numeri Num 4 9 4 Præcepítque Móyses fíliis Israël ut fácerent Phase. +Numeri Num 4 9 5 Qui fecérunt témpore suo, quartadécima die mensis ad vésperam, in monte Sínai. Juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus Móysi, fecérunt fílii Israël. +Numeri Num 4 9 6 Ecce autem quidam immúndi super ánima hóminis, qui non póterant fácere Phase in die illo, accedéntes ad Móysen et Áaron, +Numeri Num 4 9 7 dixérunt eis: Immúndi sumus super ánima hóminis: quare fraudámur ut non valeámus oblatiónem offérre Dómino in témpore suo inter fílios Israël? +Numeri Num 4 9 8 Quibus respóndit Móyses: State ut cónsulam quid præcípiat Dóminus de vobis. +Numeri Num 4 9 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 9 10 Lóquere fíliis Israël: Homo, qui fúerit immúndus super ánima, sive in via procul in gente vestra, fáciat Phase Dómino +Numeri Num 4 9 11 in mense secúndo, quartadécima die mensis ad vésperam. Cum ázymis et lactúcis agréstibus cómedent illud: +Numeri Num 4 9 12 non relínquent ex eo quíppiam usque mane, et os ejus non confríngent: omnem ritum Phase observábunt. +Numeri Num 4 9 13 Si quis autem et mundus est, et in itínere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminábitur ánima illa de pópulis suis, quia sacrifícium Dómino non óbtulit témpore suo: peccátum suum ipse portábit. +Numeri Num 4 9 14 Peregrínus quoque et ádvena si fúerint apud vos, fácient Phase Dómino juxta cæremónias et justificatiónes ejus. Præcéptum idem erit apud vos tam ádvenæ quam indígenæ. +Numeri Num 4 9 15 Ígitur die qua eréctum est tabernáculum, opéruit illud nubes. A véspere autem super tentórium erat quasi spécies ignis usque mane. b +Numeri Num 4 9 16 Sic fiébat júgiter: per diem operiébat illud nubes, et per noctem quasi spécies ignis. +Numeri Num 4 9 17 Cumque abláta fuísset nubes, quæ tabernáculum protegébat, tunc proficiscebántur fílii Israël: et in loco ubi stetísset nubes, ibi castrametabántur. +Numeri Num 4 9 18 Ad impérium Dómini proficiscebántur, et ad impérium illíus figébant tabernáculum. Cunctis diébus quibus stabat nubes super tabernáculum, manébant in eódem loco: +Numeri Num 4 9 19 et si evenísset ut multo témpore manéret super illud, erant fílii Israël in excúbiis Dómini, et non proficiscebántur +Numeri Num 4 9 20 quot diébus fuísset nubes super tabernáculum. Ad impérium Dómini erigébant tentória, et ad impérium illíus deponébant. +Numeri Num 4 9 21 Si fuísset nubes a véspere usque mane, et statim dilúculo tabernáculum reliquísset, proficiscebántur: et si post diem et noctem recessísset, dissipábant tentória. +Numeri Num 4 9 22 Si vero bíduo aut uno mense vel longióri témpore fuísset super tabernáculum, manébant fílii Israël in eódem loco, et non proficiscebántur: statim autem ut recessísset, movébant castra. +Numeri Num 4 9 23 Per verbum Dómini figébant tentória, et per verbum illíus proficiscebántur: erántque in excúbiis Dómini juxta impérium ejus per manum Móysi. +Numeri Num 4 10 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 10 2 Fac tibi duas tubas argénteas dúctiles, quibus convocáre possis multitúdinem quando movénda sunt castra. +Numeri Num 4 10 3 Cumque increpúeris tubis, congregábitur ad te omnis turba ad óstium tabernáculi fœ́deris. +Numeri Num 4 10 4 Si semel clangúeris, vénient ad te príncipes, et cápita multitúdinis Israël. +Numeri Num 4 10 5 Si autem prolíxior atque concísus clangor increpúerit, movébunt castra primi qui sunt ad orientálem plagam. +Numeri Num 4 10 6 In secúndo autem sónitu et pari ululátu tubæ, levábunt tentória qui hábitant ad merídiem; et juxta hunc modum réliqui fácient, ululántibus tubis in profectiónem. +Numeri Num 4 10 7 Quando autem congregándus est pópulus, simplex tubárum clangor erit, et non concíse ululábunt. +Numeri Num 4 10 8 Fílii autem Áaron sacerdótes clangent tubis: erítque hoc legítimum sempitérnum in generatiónibus vestris. +Numeri Num 4 10 9 Si exiéritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dímicant advérsum vos, clangétis ululántibus tubis, et erit recordátio vestri coram Dómino Deo vestro, ut eruámini de mánibus inimicórum vestrórum. +Numeri Num 4 10 10 Siquándo habébitis épulum, et dies festos, et caléndas, canétis tubis super holocáustis, et pacíficis víctimis, ut sint vobis in recordatiónem Dei vestri. Ego Dóminus Deus vester. +Numeri Num 4 10 11 Anno secúndo, mense secúndo, vigésima die mensis, eleváta est nubes de tabernáculo fœ́deris: b +Numeri Num 4 10 12 profectíque sunt fílii Israël per turmas suas de desérto Sínai, et recúbuit nubes in solitúdine Pharan. +Numeri Num 4 10 13 Moverúntque castra primi juxta impérium Dómini in manu Móysi. +Numeri Num 4 10 14 Fílii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahásson fílius Amínadab. +Numeri Num 4 10 15 In tribu filiórum Íssachar fuit princeps Nathánaël fílius Suar. +Numeri Num 4 10 16 In tribu Zábulon erat princeps Éliab fílius Helon. +Numeri Num 4 10 17 Depositúmque est tabernáculum, quod portántes egréssi sunt fílii Gerson et Merári. +Numeri Num 4 10 18 Profectíque sunt et fílii Ruben, per turmas et órdinem suum: quorum princeps erat Hélisur fílius Sédeur. +Numeri Num 4 10 19 In tribu autem filiórum Símeon, princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai. +Numeri Num 4 10 20 Porro in tribu Gad erat princeps Elíasaph fílius Duel. +Numeri Num 4 10 21 Profectíque sunt et Caathítæ portántes sanctuárium. Támdiu tabernáculum portabátur, donec venírent ad erectiónis locum. +Numeri Num 4 10 22 Movérunt castra et fílii Éphraim per turmas suas, in quorum exércitu princeps erat Elísama fílius Ámmiud. +Numeri Num 4 10 23 In tribu autem filiórum Manásse princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur. +Numeri Num 4 10 24 Et in tribu Bénjamin erat dux Ábidan fílius Gedeónis. +Numeri Num 4 10 25 Novíssimi castrórum ómnium profécti sunt fílii Dan per turmas suas, in quorum exércitu princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai. +Numeri Num 4 10 26 In tribu autem filiórum Aser erat princeps Phégiel fílius Ochran. +Numeri Num 4 10 27 Et in tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan. +Numeri Num 4 10 28 Hæc sunt castra, et profectiónes filiórum Israël per turmas suas quando egrediebántur. +Numeri Num 4 10 29 Dixítque Móyses Hobab fílio Ráguel Madianítæ, cognáto suo: Proficíscimur ad locum quem Dóminus datúrus est nobis: veni nobíscum, ut benefaciámus tibi, quia Dóminus bona promísit Israéli. b +Numeri Num 4 10 30 Cui ille respóndit: Non vadam tecum, sed revértar in terram meam, in qua natus sum. +Numeri Num 4 10 31 Et ille: Noli, inquit, nos relínquere: tu enim nosti in quibus locis per desértum castra pónere debeámus, et eris ductor noster. +Numeri Num 4 10 32 Cumque nobíscum véneris, quidquid óptimum fúerit ex ópibus, quas nobis traditúrus est Dóminus, dábimus tibi. +Numeri Num 4 10 33 Profécti sunt ergo de monte Dómini viam trium diérum, arcáque fœ́deris Dómini præcedébat eos, per dies tres próvidens castrórum locum. b +Numeri Num 4 10 34 Nubes quoque Dómini super eos erat per diem cum incéderent. +Numeri Num 4 10 35 Cumque elevarétur arca, dicébat Móyses: Surge, Dómine, et dissipéntur inimíci tui, et fúgiant qui odérunt te, a fácie tua. +Numeri Num 4 10 36 Cum autem deponerétur, aiébat: Revértere, Dómine, ad multitúdinem exércitus Israël. +Numeri Num 4 11 1 Intérea ortum est murmur pópuli, quasi doléntium pro labóre, contra Dóminum. Quod cum audísset Dóminus, irátus est. Et accénsus in eos ignis Dómini, devorávit extrémam castrórum partem. +Numeri Num 4 11 2 Cumque clamásset pópulus ad Móysen, orávit Móyses ad Dóminum, et absórptus est ignis. +Numeri Num 4 11 3 Vocavítque nomen loci illíus, Incénsio: eo quod incénsus fuísset contra eos ignis Dómini. +Numeri Num 4 11 4 Vulgus quippe promíscuum, quod ascénderat cum eis, flagrávit desidério, sedens et flens, junctis sibi páriter fíliis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? b +Numeri Num 4 11 5 recordámur píscium quos comedebámus in Ægýpto gratis: in mentem nobis véniunt cucúmeres, et pépones, porríque, et cæpe, et állia. +Numeri Num 4 11 6 Ánima nostra árida est: nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man. +Numeri Num 4 11 7 Erat autem man quasi semen coriándri, colóris bdéllii. +Numeri Num 4 11 8 Circuibátque pópulus, et cólligens illud, frangébat mola, sive terébat in mortário, coquens in olla, et fáciens ex eo tórtulas sapóris quasi panis oleáti. +Numeri Num 4 11 9 Cumque descénderet nocte super castra ros, descendébat páriter et man. +Numeri Num 4 11 10 Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde: sed et Móysi intoleránda res visa est, b +Numeri Num 4 11 11 et ait ad Dóminum: Cur afflixísti servum tuum? quare non invénio grátiam coram te? et cur imposuísti pondus univérsi pópuli hujus super me? +Numeri Num 4 11 12 Numquid ego concépi omnem hanc multitúdinem, vel génui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua jurásti pátribus eórum? +Numeri Num 4 11 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitúdini? flent contra me, dicéntes: Da nobis carnes ut comedámus. +Numeri Num 4 11 14 Non possum solus sustinére omnem hunc pópulum, quia gravis est mihi. +Numeri Num 4 11 15 Sin áliter tibi vidétur, óbsecro ut interfícias me, et invéniam grátiam in óculis tuis, ne tantis affíciar malis. +Numeri Num 4 11 16 Et dixit Dóminus ad Móysen: Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israël, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri: et duces eos ad óstium tabernáculi fœ́deris, faciésque ibi stare tecum, b +Numeri Num 4 11 17 ut descéndam et loquar tibi: et áuferam de spíritu tuo, tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris. +Numeri Num 4 11 18 Pópulo quoque dices: Sanctificámini (cras comedétis carnes: ego enim audívi vos dícere: Quis dabit nobis escas cárnium? bene nobis erat in Ægýpto), ut det vobis Dóminus carnes, et comedátis: +Numeri Num 4 11 19 non uno die, nec duóbus, vel quinque aut decem, nec vigínti quidem, +Numeri Num 4 11 20 sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras, et vertátur in náuseam, eo quod repuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo, dicéntes: Quare egréssi sumus ex Ægýpto? +Numeri Num 4 11 21 Et ait Móyses: Sexcénta míllia péditum hujus pópuli sunt: et tu dicis: Dabo eis esum cárnium mense íntegro? +Numeri Num 4 11 22 numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient? +Numeri Num 4 11 23 Cui respóndit Dóminus: Numquid manus Dómini inválida est? jam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur. +Numeri Num 4 11 24 Venit ígitur Móyses, et narrávit pópulo verba Dómini, cóngregans septuagínta viros de sénibus Israël, quos stare fecit circa tabernáculum. b +Numeri Num 4 11 25 Descendítque Dóminus per nubem, et locútus est ad eum, áuferens de spíritu qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra cessavérunt. +Numeri Num 4 11 26 Remánserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad, et alter Medad, super quos requiévit spíritus. Nam et ipsi descrípti fúerant, et non exíerant ad tabernáculum. +Numeri Num 4 11 27 Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer, et nuntiávit Móysi, dicens: Eldad et Medad prophétant in castris. +Numeri Num 4 11 28 Statim Jósue fílius Nun, miníster Móysi, et eléctus e plúribus, ait: Dómine mi Móyses, próhibe eos. +Numeri Num 4 11 29 At ille: Quid, inquit æmuláris pro me? quis tríbuat ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum? +Numeri Num 4 11 30 Reversúsque est Móyses, et majóres natu Israël in castra. +Numeri Num 4 11 31 Ventus autem egrédiens a Dómino, arréptans trans mare coturníces détulit, et demísit in castra itínere quantum uno die cónfici potest, ex omni parte castrórum per circúitum, volabántque in aëre duóbus cúbitis altitúdine super terram. b +Numeri Num 4 11 32 Surgens ergo pópulus toto die illo, et nocte, ac die áltero, congregávit coturnícum: qui parum, decem coros: et siccavérunt eas per gyrum castrórum. +Numeri Num 4 11 33 Adhuc carnes erant in déntibus eórum, nec defécerat hujuscémodi cibus: et ecce furor Dómini concitátus in pópulum, percússit eum plaga magna nimis. +Numeri Num 4 11 34 Vocatúsque est ille locus, Sepúlchra concupiscéntiæ: ibi enim sepeliérunt pópulum qui desideráverat. Egréssi autem de Sepúlchris concupiscéntiæ, venérunt in Háseroth, et mansérunt ibi. +Numeri Num 4 12 1 Locutáque est María et Áaron contra Móysen propter uxórem ejus Æthiopíssam, +Numeri Num 4 12 2 et dixérunt: Num per solum Móysen locútus est Dóminus? nonne et nobis simíliter est locútus? Quod cum audísset Dóminus +Numeri Num 4 12 3 (erat enim Móyses vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra), +Numeri Num 4 12 4 statim locútus est ad eum, et ad Áaron et Maríam: Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum fœ́deris. Cumque fuíssent egréssi, +Numeri Num 4 12 5 descéndit Dóminus in colúmna nubis, et stetit in intróitu tabernáculi, vocans Áaron et Maríam. Qui cum issent, +Numeri Num 4 12 6 dixit ad eos: Audíte sermónes meos: si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei, vel per sómnium loquar ad illum. +Numeri Num 4 12 7 At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est: +Numeri Num 4 12 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænígmata et figúras Dóminum videt. Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi? +Numeri Num 4 12 9 Iratúsque contra eos, ábiit: +Numeri Num 4 12 10 nubes quoque recéssit quæ erat super tabernáculum: et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Áaron, et vidísset perfúsam lepra, +Numeri Num 4 12 11 ait ad Móysen: Óbsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum quod stulte commísimus, +Numeri Num 4 12 12 ne fiat haec quasi mórtua, et ut abortívum quod projícitur de vulva matris suæ: ecce jam médium carnis ejus devorátum est a lepra. +Numeri Num 4 12 13 Clamavítque Móyses ad Dóminum, dicens: Deus, óbsecro, sana eam. +Numeri Num 4 12 14 Cui respóndit Dóminus: Si pater ejus spuísset in fáciem illíus, nonne debúerat saltem septem diébus rubóre suffúndi? separétur septem diébus extra castra, et póstea revocábitur. +Numeri Num 4 12 15 Exclúsa est ítaque María extra castra septem diébus: et pópulus non est motus de loco illo, donec revocáta est María. +Numeri Num 4 13 1 Profectúsque est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan. +Numeri Num 4 13 2 Ibíque locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 13 3 Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Israël, síngulos de síngulis tríbubus, ex princípibus. +Numeri Num 4 13 4 Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros, quorum ista sunt nómina. +Numeri Num 4 13 5 De tribu Ruben, Sámmua fílium Zechur. +Numeri Num 4 13 6 De tribu Símeon, Saphat fílium Huri. +Numeri Num 4 13 7 De tribu Juda, Caleb fílium Jéphone. +Numeri Num 4 13 8 De tribu Íssachar, Igal fílium Joseph. +Numeri Num 4 13 9 De tribu Éphraim, Osée fílium Nun. +Numeri Num 4 13 10 De tribu Bénjamin, Phalti fílium Raphu. +Numeri Num 4 13 11 De tribu Zábulon, Géddiel fílium Sodi. +Numeri Num 4 13 12 De tribu Joseph, sceptri Manásse, Gaddi fílium Susi. +Numeri Num 4 13 13 De tribu Dan, Ámmiel fílium Gemálli. +Numeri Num 4 13 14 De tribu Aser, Sthur fílium Michaël. +Numeri Num 4 13 15 De tribu Néphthali, Náhabi fílium Vapsi. +Numeri Num 4 13 16 De tribu Gad, Guel fílium Machi. +Numeri Num 4 13 17 Hæc sunt nómina virórum, quos misit Móyses ad considerándam terram: vocavítque Osée fílium Nun, Jósue. +Numeri Num 4 13 18 Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan, et dixit ad eos: Ascéndite per meridiánam plagam. Cumque venéritis ad montes, b +Numeri Num 4 13 19 consideráte terram, qualis sit: et pópulum qui habitátor est ejus, utrum fortis sit an infírmus: si pauci número an plures: +Numeri Num 4 13 20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, murátæ an absque muris: +Numeri Num 4 13 21 humus, pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini, et afférte nobis de frúctibus terræ. Erat autem tempus quando jam prǽcoquæ uvæ vesci possunt. +Numeri Num 4 13 22 Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin, usque Rohob intrántibus Emath. b +Numeri Num 4 13 23 Ascenderúntque ad merídiem, et venérunt in Hebron, ubi erant Áchiman et Sísai et Thólmai fílii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est. +Numeri Num 4 13 24 Pergentésque usque ad Torréntem botri, abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt: +Numeri Num 4 13 25 qui appellátus est Neheléscol, id est Torrens botri, eo quod botrum portássent inde fílii Israël. +Numeri Num 4 13 26 Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, b +Numeri Num 4 13 27 venérunt ad Móysen et Áaron et ad omnem cœtum filiórum Israël in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni multitúdini ostendérunt fructus terræ: +Numeri Num 4 13 28 et narravérunt, dicéntes: Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ revéra fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest: +Numeri Num 4 13 29 sed cultóres fortíssimos habet, et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi. +Numeri Num 4 13 30 Ámalec hábitat in merídie, Hethǽus et Jebusǽus et Amorrhǽus in montánis: Chananǽus vero morátur juxta mare et circa fluénta Jordánis. +Numeri Num 4 13 31 Inter haec Caleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: Ascendámus, et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam. +Numeri Num 4 13 32 Álii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est. +Numeri Num 4 13 33 Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Israël, dicéntes: Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos: pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est. +Numeri Num 4 13 34 Ibi vídimus monstra quædam filiórum Enac de génere gigánteo: quibus comparáti, quasi locústæ videbámur. +Numeri Num 4 14 1 Ígitur vocíferans omnis turba flevit nocte illa, +Numeri Num 4 14 2 et murmuráti sunt contra Móysen et Áaron cuncti fílii Israël, dicéntes: +Numeri Num 4 14 3 Útinam mórtui essémus in Ægýpto: et in hac vasta solitúdine útinam pereámus, et non indúcat nos Dóminus in terram istam, ne cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi. Nonne mélius est revérti in Ægýptum? +Numeri Num 4 14 4 Dixerúntque alter ad álterum: Constituámus nobis ducem, et revertámur in Ægýptum. +Numeri Num 4 14 5 Quo audíto, Móyses et Áaron cecidérunt proni in terram coram omni multitúdine filiórum Israël. +Numeri Num 4 14 6 At vero Jósue fílius Nun et Caleb fílius Jéphone, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua, +Numeri Num 4 14 7 et ad omnem multitúdinem filiórum Israël locúti sunt: Terra, quam circuívimus, valde bona est. +Numeri Num 4 14 8 Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manántem. +Numeri Num 4 14 9 Nolíte rebélles esse contra Dóminum: neque timeátis pópulum terræ hujus, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium: Dóminus nobíscum est, nolíte metúere. +Numeri Num 4 14 10 Cumque clamáret omnis multitúdo, et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tectum fœ́deris cunctis fíliis Israël. b +Numeri Num 4 14 11 Et dixit Dóminus ad Móysen: Úsquequo dátrahet mihi pópulus iste? quoúsque non credent mihi, in ómnibus signis quæ feci coram eis? +Numeri Num 4 14 12 Fériam ígitur eos pestiléntia, atque consúmam: te autem fáciam príncipem super gentem magnam, et fortiórem quam haec est. +Numeri Num 4 14 13 Et ait Móyses ad Dóminum: Ut áudiant Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum, b +Numeri Num 4 14 14 et habitatóres terræ hujus, qui audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis, et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem, et in colúmna ignis per noctem: +Numeri Num 4 14 15 quod occíderis tantam multitúdinem quasi unum hóminem, et dicant: +Numeri Num 4 14 16 Non póterat introdúcere pópulum in terram pro qua juráverat: idcírco occídit eos in solitúdine? +Numeri Num 4 14 17 Magnificétur ergo fortitúdo Dómini sicut jurásti, dicens: +Numeri Num 4 14 18 Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera, nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem. +Numeri Num 4 14 19 Dimítte, óbsecro, peccátum pópuli hujus secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti egrediéntibus de Ægýpto usque ad locum istum. +Numeri Num 4 14 20 Dixítque Dóminus: Dimísi juxta verbum tuum. b +Numeri Num 4 14 21 Vivo ego: et implébitur glória Dómini univérsa terra. +Numeri Num 4 14 22 Áttamen omnes hómines qui vidérunt majestátem meam, et signa quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me jam per decem vices, nec obediérunt voci meæ, +Numeri Num 4 14 23 non vidébunt terram pro qua jurávi pátribus eórum, nec quisquam ex illis qui detráxit mihi, intuébitur eam. +Numeri Num 4 14 24 Servum meum Caleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit; et semen ejus possidébit eam. +Numeri Num 4 14 25 Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus. Cras movéte castra, et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri. +Numeri Num 4 14 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: b +Numeri Num 4 14 27 Úsquequo multitúdo haec péssima múrmurat contra me? querélas filiórum Israël audívi. +Numeri Num 4 14 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dóminus: sicut locúti estis audiénte me, sic fáciam vobis. +Numeri Num 4 14 29 In solitúdine hac jacébunt cadávera vestra. Omnes qui numeráti estis a vigínti annis et supra, et murmurástis contra me, +Numeri Num 4 14 30 non intrábitis terram, super quam levávi manum meam ut habitáre vos fácerem, præter Caleb fílium Jéphone, et Jósue fílium Nun. +Numeri Num 4 14 31 Párvulos autem vestros, de quibus dixístis quod prædæ hóstibus forent, introdúcam, ut vídeant terram, quæ vobis displícuit. +Numeri Num 4 14 32 Vestra cadávera jacébunt in solitúdine. +Numeri Num 4 14 33 Fílii vestri erunt vagi in desérto annis quadragínta, et portábunt fornicatiónem vestram, donec consumántur cadávera patrum in desérto, +Numeri Num 4 14 34 juxta númerum quadragínta diérum, quibus considerástis terram: annus pro die imputábitur. Et quadragínta annis recipiétis iniquitátes vestras, et sciétis ultiónem meam: +Numeri Num 4 14 35 quóniam sicut locútus sum, ita fáciam omni multitúdini huic péssimæ, quæ consurréxit advérsum me: in solitúdine hac defíciet, et moriétur. +Numeri Num 4 14 36 Ígitur omnes viri, quos míserat Móyses ad contemplándam terram, et qui revérsi murmuráre fécerant contra eum omnem multitúdinem, detrahéntes terræ quod esset mala, b +Numeri Num 4 14 37 mórtui sunt atque percússi in conspéctu Dómini. +Numeri Num 4 14 38 Jósue autem fílius Nun, et Caleb fílius Jéphone, vixérunt ex ómnibus qui perréxerant ad considerándam terram. +Numeri Num 4 14 39 Locutúsque est Móyses univérsa verba haec ad omnes fílios Israël, et luxit pópulus nimis. b +Numeri Num 4 14 40 Et ecce mane primo surgéntes ascendérunt vérticem montis, atque dixérunt: Paráti sumus ascéndere ad locum, de quo Dóminus locútus est: quia peccávimus. +Numeri Num 4 14 41 Quibus Móyses: Cur, inquit, transgredímini verbum Dómini, quod vobis non cedet in prósperum? +Numeri Num 4 14 42 nolíte ascéndere: non enim est Dóminus vobíscum: ne corruátis coram inimícis vestris. +Numeri Num 4 14 43 Amalecítes et Chananǽus ante vos sunt, quorum gládio corruétis, eo quod noluéritis acquiéscere Dómino: nec erit Dóminus vobíscum. +Numeri Num 4 14 44 At illi contenebráti ascendérunt in vérticem montis. Arca autem testaménti Dómini et Móyses non recessérunt de castris. +Numeri Num 4 14 45 Descendítque Amalecítes et Chananǽus, qui habitábat in monte: et percútiens eos atque concídens, persecútus est eos usque Horma. +Numeri Num 4 15 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 15 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram habitatiónis vestræ, quam ego dabo vobis, +Numeri Num 4 15 3 et fecéritis oblatiónem Dómino in holocáustum, aut víctimam, vota solvéntes, vel sponte offeréntes múnera, aut in solemnitátibus vestris adoléntes odórem suavitátis Dómino, de bobus sive de óvibus: +Numeri Num 4 15 4 ófferet quicúmque immoláverit víctimam, sacrifícium símilæ, décimam partem ephi, conspérsæ óleo, quod mensúram habébit quartam partem hin: +Numeri Num 4 15 5 et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ dabit in holocáustum sive in víctimam. Per agnos síngulos +Numeri Num 4 15 6 et aríetes erit sacrifícium símilæ duárum decimárum, quæ conspérsa sit óleo tértiæ partis hin: +Numeri Num 4 15 7 et vinum ad libaméntum tértiæ partis ejúsdem mensúræ ófferet in odórem suavitátis Dómino. +Numeri Num 4 15 8 Quando vero de bobus féceris holocáustum aut hóstiam, ut ímpleas votum vel pacíficas víctimas, +Numeri Num 4 15 9 dabis per síngulos boves símilæ tres décimas conspérsæ óleo, quod hábeat médium mensúræ hin: +Numeri Num 4 15 10 et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino. +Numeri Num 4 15 11 Sic fácies +Numeri Num 4 15 12 per síngulos boves et aríetis et agnos et hædos. +Numeri Num 4 15 13 Tam indígenæ quam peregríni +Numeri Num 4 15 14 eódem ritu ófferent sacrifícia. +Numeri Num 4 15 15 Unum præcéptum erit atque judícium tam vobis quam ádvenis terræ. +Numeri Num 4 15 16 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 15 17 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: +Numeri Num 4 15 18 Cum venéritis in terram, quam dabo vobis, +Numeri Num 4 15 19 et comedéritis de pánibus regiónis illíus, separábitis primítias Dómino +Numeri Num 4 15 20 de cibis vestris. Sicut de áreis primítias separátis, +Numeri Num 4 15 21 ita et de pulméntis dábitis primitíva Dómino. +Numeri Num 4 15 22 Quod si per ignorántiam præteriéritis quidquam horum, quæ locútus est Dóminus ad Móysen, b +Numeri Num 4 15 23 et mandávit per eum ad vos, a die qua cœpit jubére et ultra, +Numeri Num 4 15 24 oblitáque fúerit fácere multitúdo: ófferet vítulum de arménto, holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, et sacríficum ejus ac liba, ut cæremóniæ póstulant, hircúmque pro peccáto: +Numeri Num 4 15 25 et rogábit sacérdos pro omni multitúdine filiórum Israël, et dimittétur eis, quóniam non sponte peccavérunt, nihilóminus offeréntes incénsum Dómino pro se et pro peccáto atque erróre suo: +Numeri Num 4 15 26 et dimittétur univérsæ plebi filiórum Israël, et ádvenis qui peregrinántur inter eos: quóniam culpa est omnis pópuli per ignorántiam. +Numeri Num 4 15 27 Quod si ánima una nésciens peccáverit, ófferet capram annículam pro peccáto suo: +Numeri Num 4 15 28 et deprecábitur pro ea sacérdos, quod ínscia peccáverit coram Dómino: impetrabítque ei véniam, et dimittétur illi. +Numeri Num 4 15 29 Tam indígenis quam ádvenis una lex erit ómnium, qui peccáverint ignorántes. +Numeri Num 4 15 30 Ánima vero, quæ per supérbiam áliquid commíserit, sive civis sit ille, sive peregrínus (quóniam advérsus Dóminum rebéllis fuit), períbit de pópulo suo: +Numeri Num 4 15 31 verbum enim Dómini contémpsit, et præcéptum illíus fecit írritum: idcírco delébitur, et portábit iniquitátem suam. +Numeri Num 4 15 32 Factum est autem, cum essent fílii Israël in solitúdine, et inveníssent hóminem colligéntem ligna in die sábbati, b +Numeri Num 4 15 33 obtulérunt eum Móysi et Áaron et univérsæ multitúdini. +Numeri Num 4 15 34 Qui reclusérunt eum in cárcerem, nesciéntes quid super eo fácere debérent. +Numeri Num 4 15 35 Dixítque Dóminus ad Móysen: Morte moriátur homo iste: óbruat eum lapídibus omnis turba extra castra. +Numeri Num 4 15 36 Cumque eduxíssent eum foras, obruérunt lapídibus, et mórtuus est, sicut præcéperat Dóminus. +Numeri Num 4 15 37 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: b +Numeri Num 4 15 38 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos ut fáciant sibi fímbrias per ángulos palliórum, ponéntes in eis vittas hyacínthinas: +Numeri Num 4 15 39 quas cum víderint, recordéntur ómnium mandatórum Dómini, nec sequántur cogitatiónes suas et óculos per res várias fornicántes, +Numeri Num 4 15 40 sed magis mémores præceptórum Dómini fáciant ea, sintque sancti Deo suo. +Numeri Num 4 15 41 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem Deus vester. +Numeri Num 4 16 1 Ecce autem Core fílius Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, et Dathan atque Abíron fílii Éliab, Hon quoque fílius Pheleth de fíliis Ruben, +Numeri Num 4 16 2 surrexérunt contra Móysen, aliíque filiórum Israël ducénti quinquagínta viri próceres synagógæ, et qui témpore concílii per nómina vocabántur. +Numeri Num 4 16 3 Cumque stetíssent advérsum Móysen et Áaron, dixérunt: Suffíciat vobis, quia omnis multitúdo sanctórum est, et in ipsis est Dóminus: cur elevámini super pópulum Dómini? +Numeri Num 4 16 4 Quod cum audísset Móyses, cécidit pronus in fáciem: b +Numeri Num 4 16 5 locutúsque ad Core et ad omnem multitúdinem: Mane, inquit, notum fáciet Dóminus qui ad se pertíneant, et sanctos applicábit sibi: et quos elégerit, appropinquábunt ei. +Numeri Num 4 16 6 Hoc ígitur fácite: tollat unusquísque thuríbula sua, tu Core, et omne concílium tuum: +Numeri Num 4 16 7 et hausto cras igne, pónite désuper thymiáma coram Dómino: et quemcúmque elégerit, ipse erit sanctus: multum erigímini fílii Levi. +Numeri Num 4 16 8 Dixítque rursum ad Core: Audíte, fílii Levi: +Numeri Num 4 16 9 num parum vobis est quod separávit vos Deus Israël ab omni pópulo, et junxit sibi, ut servirétis ei in cultu tabernáculi, et starétis coram frequéntia pópuli, et ministrarétis ei? +Numeri Num 4 16 10 idcírco ad se fecit accédere te et omnes fratres tuos fílios Levi, ut vobis étiam sacerdótium vindicétis, +Numeri Num 4 16 11 et omnis globus tuus stet contra Dóminum? quid est enim Áaron ut murmurétis contra eum? +Numeri Num 4 16 12 Misit ergo Móyses ut vocáret Dathan et Abíron fílios Éliab. Qui respondérunt: Non venímus. b +Numeri Num 4 16 13 Numquid parum est tibi quod eduxísti nos de terra, quæ lacte et melle manábat, ut occíderes in desérto, nisi et dominátus fúeris nostri? +Numeri Num 4 16 14 Revéra induxísti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedísti nobis possessiónes agrórum et vineárum: an et óculos nostros vis erúere? non venímus. +Numeri Num 4 16 15 Iratúsque Móyses valde, ait ad Dóminum: Ne respícias sacrifícia eórum: tu scis quod ne aséllum quidem umquam accéperim ab eis, nec afflíxerim quémpiam eórum. +Numeri Num 4 16 16 Dixítque ad Core: Tu, et omnis congregátio tua, state seórsum coram Dómino, et Áaron die crástino separátim. +Numeri Num 4 16 17 Tóllite sínguli thuríbula vestra, et pónite super ea incénsum, offeréntes Dómino ducénta quinquagínta thuríbula: Áaron quoque téneat thuríbulum suum. +Numeri Num 4 16 18 Quod cum fecíssent, stántibus Móyses et Áaron, b +Numeri Num 4 16 19 et coacervássent advérsum eos omnem multitúdinem ad óstium tabernáculi, appáruit cunctis glória Dómini. +Numeri Num 4 16 20 Locutúsque Dóminus ad Móysen et Áaron, ait: +Numeri Num 4 16 21 Separámini de médio congregatiónis hujus, ut eos repénte dispérdam. +Numeri Num 4 16 22 Qui cecidérunt proni in fáciem, atque dixérunt: Fortíssime Deus spirítuum univérsæ carnis, num uno peccánte, contra omnes ira tua desǽviet? +Numeri Num 4 16 23 Et ait Dóminus ad Móysen: +Numeri Num 4 16 24 Prǽcipe univérso pópulo ut separétur a tabernáculis Core et Dathan et Abíron. +Numeri Num 4 16 25 Surrexítque Móyses, et ábiit ad Dathan et Abíron: et sequéntibus eum senióribus Israël, +Numeri Num 4 16 26 dixit ad turbam: Recédite a tabernáculis hóminum impiórum, et nolíte tángere quæ ad eos pértinent, ne involvámini in peccátis eórum. +Numeri Num 4 16 27 Cumque recessíssent a tentóriis eórum per circúitum, Dathan et Abíron egréssi stabant in intróitu papiliónum suórum cum uxóribus et líberis, omníque frequéntia. +Numeri Num 4 16 28 Et ait Móyses: In hoc sciétis quod Dóminus míserit me ut fácerem univérsa quæ cérnitis, et non ex próprio ea corde protúlerim: +Numeri Num 4 16 29 si consuéta hóminum morte interíerint, et visitáverit eos plaga, qua et céteri visitári solent, non misit me Dóminus: +Numeri Num 4 16 30 sin autem novam rem fécerit Dóminus, ut apériens terra os suum deglútiat eos et ómnia quæ ad illos pértinent, descenderíntque vivéntes in inférnum, sciétis quod blasphemáverint Dóminum. +Numeri Num 4 16 31 Conféstim ígitur ut cessávit loqui, dirúpta est terra sub pédibus eórum: b +Numeri Num 4 16 32 et apériens os suum, devorávit illos cum tabernáculis suis et univérsa substántia eórum, +Numeri Num 4 16 33 descenderúntque vivi in inférnum opérti humo, et periérunt de médio multitúdinis. +Numeri Num 4 16 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamórem pereúntium, dicens: Ne forte et nos terra deglútiat. +Numeri Num 4 16 35 Sed et ignis egréssus a Dómino interfécit ducéntos quinquagínta viros, qui offerébant incénsum. +Numeri Num 4 16 36 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 16 37 Prǽcipe Eleázaro fílio Áaron sacerdóti ut tollat thuríbula quæ jacent in incéndio, et ignem huc illúcque dispérgat: quóniam sanctificáta sunt +Numeri Num 4 16 38 in mórtibus peccatórum: producátque ea in láminas, et affígat altári, eo quod oblátum sit in eis incénsum Dómino, et sanctificáta sint, ut cernant ea pro signo et moniménto fílii Israël. +Numeri Num 4 16 39 Tulit ergo Eleázar sacérdos thuríbula ænéa, in quibus obtúlerant hi quos incéndium devorávit, et prodúxit ea in láminas, affígens altári: +Numeri Num 4 16 40 ut habérent póstea fílii Israël, quibus commoneréntur ne quis accédat alienígena, et qui non est de sémine Áaron ad offeréndum incénsum Dómino, ne patiátur sicut passus est Core, et omnis congregátio ejus, loquénte Dómino ad Móysen. +Numeri Num 4 16 41 Murmurávit autem omnis multitúdo filiórum Israël sequénti die contra Móysen et Áaron, dicens: Vos interfecístis pópulum Dómini. b +Numeri Num 4 16 42 Cumque orirétur sedítio, et tumúltus incrésceret, +Numeri Num 4 16 43 Móyses et Áaron fugérunt ad tabernáculum fœ́deris. Quod, postquam ingréssi sunt, opéruit nubes, et appáruit glória Dómini. +Numeri Num 4 16 44 Dixítque Dóminus ad Móysen: +Numeri Num 4 16 45 Recédite de médio hujus multitúdinis, étiam nunc delébo eos. Cumque jacérent in terra, +Numeri Num 4 16 46 dixit Móyses ad Áaron: Tolle thuríbulum, et hausto igne de altári, mitte incénsum désuper, pergens cito ad pópulum, ut roges pro eis: jam enim egréssa est ira a Dómino, et plaga desǽvit. +Numeri Num 4 16 47 Quod cum fecísset Áaron, et cucurrísset ad médiam multitúdinem, quam jam vastábat incéndium, óbtulit thymiáma: +Numeri Num 4 16 48 et stans inter mórtuos ac vivéntes, pro pópulo deprecátus est, et plaga cessávit. +Numeri Num 4 16 49 Fuérunt autem qui percússi sunt, quatuórdecim míllia hóminum, et septingénti, absque his qui períerant in seditióne Core. +Numeri Num 4 16 50 Reversúsque est Áaron ad Móysen ad óstium tabernáculi fœ́deris postquam quiévit intéritus. +Numeri Num 4 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 17 2 Lóquere ad fílios Israël, et áccipe ab eis virgas síngulas per cognatiónes suas, a cunctis princípibus tríbuum, virgas duódecim, et uniuscujúsque nomen superscríbes virgæ suæ. +Numeri Num 4 17 3 Nomen autem Áaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seórsum famílias continébit: +Numeri Num 4 17 4 ponésque eas in tabernáculo fœ́deris coram testimónio, ubi loquar ad te. +Numeri Num 4 17 5 Quem ex his elégero, germinábit virga ejus: et cohibébo a me querimónias filiórum Israël, quibus contra vos múrmurant. +Numeri Num 4 17 6 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et dedérunt ei omnes príncipes virgas per síngulas tribus: fuerúntque virgæ duódecim absque virga Áaron. b +Numeri Num 4 17 7 Quas cum posuísset Móyses coram Dómino in tabernáculo testimónii, +Numeri Num 4 17 8 sequénti die regréssus invénit germinásse virgam Áaron in domo Levi: et turgéntibus gemmis erúperant flores, qui, fóliis dilatátis, in amýgdalas deformáti sunt. +Numeri Num 4 17 9 Prótulit ergo Móyses omnes virgas de conspéctu Dómini ad cunctos fílios Israël: viderúntque, et recepérunt sínguli virgas suas. +Numeri Num 4 17 10 Dixítque Dóminus ad Móysen: Refer virgam Áaron in tabernáculum testimónii, ut servétur ibi in signum rebéllium filiórum Israël, et quiéscant querélæ eórum a me, ne moriántur. +Numeri Num 4 17 11 Fecítque Móyses sicut præcéperat Dóminus. +Numeri Num 4 17 12 Dixérunt autem fílii Israël ad Móysen: Ecce consúmpti sumus, omnes perívimus. +Numeri Num 4 17 13 Quicúmque accédit ad tabernáculum Dómini, móritur. Num usque ad interneciónem cuncti deléndi sumus? +Numeri Num 4 18 1 Dixítque Dóminus ad Áaron: Tu, et fílii tui, et domus patris tui tecum, portábitis iniquitátem sanctuárii: et tu et fílii tui simul sustinébitis peccáta sacerdótii vestri. +Numeri Num 4 18 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstóque sint, et minístrent tibi: tu autem et fílii tui ministrábitis in tabernáculo testimónii. +Numeri Num 4 18 3 Excubabúntque Levítæ ad præcépta tua, et ad cuncta ópera tabernáculi: ita dumtáxat ut ad vasa sanctuárii et ad altáre non accédant, ne et illi moriántur, et vos pereátis simul. +Numeri Num 4 18 4 Sint autem tecum, et éxcubent in custódiis tabernáculi, et in ómnibus cæremóniis ejus. Alienígena non miscébitur vobis. +Numeri Num 4 18 5 Excubáte in custódia sanctuárii, et in ministério altáris: ne oriátur indignátio super fílios Israël. +Numeri Num 4 18 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levítas de médio filiórum Israël, et trádidi donum Dómino, ut sérviant in ministériis tabernáculi ejus. +Numeri Num 4 18 7 Tu autem et fílii tui custodíte sacerdótium vestrum: et ómnia quæ ad cultum altáris pértinent, et intra velum sunt, per sacerdótes administrabúntur: si quis extérnus accésserit, occidétur. +Numeri Num 4 18 8 Locutúsque est Dóminus ad Áaron: Ecce dedi tibi custódiam primitiárum meárum. Ómnia quæ sanctificántur a fíliis Israël, trádidi tibi et fíliis tuis pro offício sacerdotáli legítima sempitérna. b +Numeri Num 4 18 9 Hæc ergo accípies de his, quæ sanctificántur et obláta sunt Dómino. Omnis oblátio, et sacrifícium, et quidquid pro peccáto atque delícto rédditur mihi, et cedit in Sancta sanctórum, tuum erit, et filiórum tuórum. +Numeri Num 4 18 10 In sanctuário cómedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecrátum est tibi. +Numeri Num 4 18 11 Primítias autem, quas vóverint et obtúlerint fílii Israël, tibi dedi, et fíliis tuis, ac filiábus tuis, jure perpétuo: qui mundus est in domo tua, vescétur eis. +Numeri Num 4 18 12 Omnem medúllam ólei, et vini, ac fruménti, quidquid ófferunt primitiárum Dómino, tibi dedi. +Numeri Num 4 18 13 Univérsa frugum inítia, quas gignit humus, et Dómino deportántur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescétur eis. +Numeri Num 4 18 14 Omne quod ex voto reddíderint fílii Israël, tuum erit. +Numeri Num 4 18 15 Quidquid primum erúmpit e vulva cunctæ carnis, quam ófferunt Dómino, sive ex homínibus, sive de pecóribus fúerit, tui juris erit: ita dumtáxat ut pro hóminis primogénito prétium accípias, et omne ánimal quod immúndum est rédimi fácias, +Numeri Num 4 18 16 cujus redémptio erit post unum mensem, siclis argénti quinque, póndere sanctuárii. Siclus vigínti óbolos habet. +Numeri Num 4 18 17 Primogénitum autem bovis, et ovis, et capræ, non fácies rédimi, quia sanctificáta sunt Dómino. Sánguinem tantum eórum fundes super altáre, et ádipes adolébis in suavíssimum odórem Dómino. +Numeri Num 4 18 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectúsculum consecrátum, et armus dexter: tua erunt. +Numeri Num 4 18 19 Omnes primítias sanctuárii, quas ófferunt fílii Israël Dómino, tibi dedi, et fíliis, ac filiábus tuis, jure perpétuo. Pactum salis est sempitérnum coram Dómino, tibi ac fíliis tuis. +Numeri Num 4 18 20 Dixítque Dóminus ad Áaron: In terra eórum nihil possidébitis, nec habébitis partem inter eos: ego pars et hæréditas tua in médio filiórum Israël. b +Numeri Num 4 18 21 Fíliis autem Levi dedi omnes décimas Israélis in possessiónem, pro ministério, quo sérviunt mihi in tabernáculo fœ́deris: +Numeri Num 4 18 22 ut non accédant ultra fílii Israël ad tabernáculum, nec commíttant peccátum mortíferum, +Numeri Num 4 18 23 solis fíliis Levi mihi in tabernáculo serviéntibus, et portántibus peccáta pópuli. Legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Nihil áliud possidébunt, +Numeri Num 4 18 24 decimárum oblatióne conténti, quas in usus eórum et necessária separávi. +Numeri Num 4 18 25 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 18 26 Prǽcipe Levítis, atque denúntia: Cum accepéritis a fíliis Israël décimas, quas dedi vobis, primítias eárum offérte Dómino, id est, décimam partem décimæ, +Numeri Num 4 18 27 ut reputétur vobis in oblatiónem primitivórum, tam de áreis quam de torculáribus: +Numeri Num 4 18 28 et univérsis quorum accípitis primítias, offérte Dómino, et date Áaron sacerdóti. +Numeri Num 4 18 29 Ómnia quæ offerétis ex décimis, et in donária Dómini separábitis, óptima et elécta erunt. +Numeri Num 4 18 30 Dicésque ad eos: Si præclára et melióra quæque obtuléritis ex décimis, reputábitur vobis quasi de área, et torculári dedéritis primítias: +Numeri Num 4 18 31 et comedétis eas in ómnibus locis vestris, tam vos quam famíliæ vestræ: quia prétium est pro ministério, quo servítis in tabernáculo testimónii. +Numeri Num 4 18 32 Et non peccábitis super hoc, egrégia vobis et pínguia reservántes, ne polluátis oblatiónes filiórum Israël, et moriámini. +Numeri Num 4 19 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: +Numeri Num 4 19 2 Ista est relígio víctimæ, quam constítuit Dóminus. Prǽcipe fíliis Israël, ut addúcant ad te vaccam rufam ætátis íntegræ, in qua nulla sit mácula, nec portáverit jugum: +Numeri Num 4 19 3 tradetísque eam Eleázaro sacerdóti, qui edúctam extra castra, immolábit in conspéctu ómnium: +Numeri Num 4 19 4 et tingens dígitum in sánguine ejus, aspérget contra fores tabernáculi septem vícibus, +Numeri Num 4 19 5 comburétque eam cunctis vidéntibus, tam pelle et cárnibus ejus quam sánguine et fimo flammæ tráditis. +Numeri Num 4 19 6 Lignum quoque cédrinum, et hyssópum, coccúmque bis tinctum sacérdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. +Numeri Num 4 19 7 Et tunc demum, lotis véstibus et córpore suo, ingrediétur in castra, commaculatúsque erit usque ad vésperum. +Numeri Num 4 19 8 Sed et ille qui combússerit eam, lavábit vestiménta sua et corpus, et immúndus erit usque ad vésperum. +Numeri Num 4 19 9 Cólliget autem vir mundus cíneres vaccæ, et effúndet eos extra castra in loco puríssimo, ut sint multitúdini filiórum Israël in custódiam, et in aquam aspersiónis: quia pro peccáto vacca combústa est. +Numeri Num 4 19 10 Cumque láverit qui vaccæ portáverat cíneres vestiménta sua, immúndus erit usque ad vésperum. Habébunt hoc fílii Israël, et ádvenæ qui hábitant inter eos, sanctum jure perpétuo. +Numeri Num 4 19 11 Qui tetígerit cadáver hóminis, et propter hoc septem diébus fúerit immúndus, b +Numeri Num 4 19 12 aspergétur ex hac aqua die tértio et séptimo, et sic mundábitur. Si die tértio aspérsus non fúerit, séptimo non póterit emundári. +Numeri Num 4 19 13 Omnis qui tetígerit humánæ ánimæ morticínum, et aspérsus hac commistióne non fúerit, pólluet tabernáculum Dómini et períbit ex Israël: quia aqua expiatiónis non est aspérsus, immúndus erit, et manébit spurcítia ejus super eum. +Numeri Num 4 19 14 Ista est lex hóminis qui móritur in tabernáculo: omnes qui ingrediúntur tentórium illíus, et univérsa vasa quæ ibi sunt, pollúta erunt septem diébus. b +Numeri Num 4 19 15 Vas, quod non habúerit opérculum nec ligatúram désuper, immúndum erit. +Numeri Num 4 19 16 Si quis in agro tetígerit cadáver occísi hóminis, aut per se mórtui, sive os illíus, vel sepúlchrum, immúndus erit septem diébus. +Numeri Num 4 19 17 Tolléntque de cinéribus combustiónis atque peccáti, et mittent aquas vivas super eos in vas: +Numeri Num 4 19 18 in quibus cum homo mundus tínxerit hyssópum, aspérget ex eo omne tentórium, et cunctam supelléctilem, et hómines hujuscémodi contagióne pollútos: +Numeri Num 4 19 19 atque hoc modo mundus lustrábit immúndum tértio et séptimo die: expiatúsque die séptimo, lavábit et se et vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum. +Numeri Num 4 19 20 Si quis hoc ritu non fúerit expiátus, períbit ánima illíus de médio ecclésiæ: quia sanctuárium Dómini pólluit, et non est aqua lustratiónis aspérsus. +Numeri Num 4 19 21 Erit hoc præcéptum legítimum sempitérnum. Ipse quoque qui aspérgit aquas, lavábit vestiménta sua. Omnis qui tetígerit aquas expiatiónis, immúndus erit usque ad vésperum. +Numeri Num 4 19 22 Quidquid tetígerit immúndus, immúndum fáciet: et ánima, quæ horum quíppiam tetígerit, immúnda erit usque ad vésperum. +Numeri Num 4 20 1 Venerúntque fílii Israël et omnis multitúdo in desértum Sin, mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María, et sepúlta in eódem loco. +Numeri Num 4 20 2 Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Áaron: +Numeri Num 4 20 3 et versi in seditiónem, dixérunt: Útinam periissémus inter fratres nostros coram Dómino. +Numeri Num 4 20 4 Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra juménta moriámur? +Numeri Num 4 20 5 quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto, et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec víneas, nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum? +Numeri Num 4 20 6 Ingressúsque Móyses et Áaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fœ́deris, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. b +Numeri Num 4 20 7 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 20 8 Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Áaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et juménta ejus. +Numeri Num 4 20 9 Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei, +Numeri Num 4 20 10 congregáta multitúdine ante petram: dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere? +Numeri Num 4 20 11 Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et juménta. +Numeri Num 4 20 12 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis. +Numeri Num 4 20 13 Hæc est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis. +Numeri Num 4 20 14 Misit intérea núntios Móyses de Cades ad regem Edom, qui dícerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem labórem qui apprehéndit nos, b +Numeri Num 4 20 15 quómodo descénderint patres nostri in Ægýptum, et habitavérimus ibi multo témpore, afflixeríntque nos Ægýptii, et patres nostros: +Numeri Num 4 20 16 et quómodo clamavérimus ad Dóminum, et exaudíerit nos, miserítque ángelum, qui edúxerit nos de Ægýpto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extrémis fínibus tuis, pósiti, +Numeri Num 4 20 17 obsecrámus ut nobis transíre líceat per terram tuam. Non íbimus per agros, nec per víneas; non bibémus aquas de púteis tuis: sed gradiémur via pública, nec ad déxteram nec ad sinístram declinántes, donec transeámus términos tuos. +Numeri Num 4 20 18 Cui respóndit Edom: Non transíbis per me, alióquin armátus occúrram tibi. +Numeri Num 4 20 19 Dixerúntque fílii Israël: Per tritam gradiémur viam: et si bibérimus aquas tuas, nos et pécora nostra, dábimus quod justum est: nulla erit in prétio difficúltas, tantum velóciter transeámus. +Numeri Num 4 20 20 At ille respóndit: Non transíbis. Statímque egréssus est óbvius, cum infiníta multitúdo, et manu forti, +Numeri Num 4 20 21 nec vóluit acquiéscere deprecánti, ut concéderet tránsitum per fines suos. Quam ob rem divértit ab eo Israël. +Numeri Num 4 20 22 Cumque castra movíssent de Cades, venérunt in montem Hor, qui est in fínibus terræ Edom: b +Numeri Num 4 20 23 ubi locútus est Dóminus ad Móysen: +Numeri Num 4 20 24 Pergat, inquit, Áaron ad pópulos suos: non enim intrábit terram, quam dedi fíliis Israël, eo quod incrédulus fúerit ori meo, ad aquas contradictiónis. +Numeri Num 4 20 25 Tolle Áaron et fílium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. +Numeri Num 4 20 26 Cumque nudáveris patrem veste sua, índues ea Eleázarum fílium ejus: Áaron colligétur, et moriétur ibi. +Numeri Num 4 20 27 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: et ascendérunt in montem Hor coram omni multitúdine. +Numeri Num 4 20 28 Cumque Áaron spoliásset véstibus suis, índuit eis Eleázarum fílium ejus. +Numeri Num 4 20 29 Illo mórtuo in montis supercílio, descéndit cum Eleázaro. +Numeri Num 4 20 30 Omnis autem multitúdo videns occubuísse Áaron, flevit super eo trigínta diébus per cunctas famílias suas. +Numeri Num 4 21 1 Quod cum audísset Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, venísse scílicet Israël per exploratórum viam, pugnávit contra illum, et victor exístens, duxit ex eo prædam. +Numeri Num 4 21 2 At Israël voto se Dómino óbligans, ait: Si tradíderis pópulum istum in manu mea, delébo urbes ejus. +Numeri Num 4 21 3 Exaudivítque Dóminus preces Israël, et trádidit Chananǽum, quem ille interfécit subvérsis úrbibus ejus: et vocávit nomen loci illíus Horma, id est, anáthema. +Numeri Num 4 21 4 Profécti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulum itíneris ac labóris: b +Numeri Num 4 21 5 locutúsque contra Deum et Móysen, ait: Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? deest panis, non sunt aquæ: ánima nostra jam náuseat super cibo isto levíssimo. +Numeri Num 4 21 6 Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, ad quorum plagas et mortes plurimórum, +Numeri Num 4 21 7 venérunt ad Móysen, atque dixérunt: Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te: ora ut tollat a nobis serpéntes. Oravítque Móyses pro pópulo, +Numeri Num 4 21 8 et locútus est Dóminus ad eum: Fac serpéntem ǽneum, et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet. +Numeri Num 4 21 9 Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum, et pósuit eum pro signo: quem cum percússi aspícerent, sanabántur. +Numeri Num 4 21 10 Profectíque fílii Israël castrametáti sunt in Oboth. b +Numeri Num 4 21 11 Unde egréssi fixére tentória in Jeábarim, in solitúdine quæ réspicit Moab contra orientálem plagam. +Numeri Num 4 21 12 Et inde movéntes, venérunt ad torréntem Zared. +Numeri Num 4 21 13 Quem relinquéntes castrametáti sunt contra Arnon, quæ est in desérto, et próminet in fínibus Amorrhǽi. Síquidem Arnon términus est Moab, dívidens Moabítas et Amorrhǽos. +Numeri Num 4 21 14 Unde dícitur in libro bellórum Dómini: Sicut fecit in mari Rubro, sic fáciet in torréntibus Arnon. +Numeri Num 4 21 15 Scópuli torréntium inclináti sunt, ut requiéscerent in Ar, et recúmberent in fínibus Moabitárum. +Numeri Num 4 21 16 Ex eo loco appáruit púteus, super quo locútus est Dóminus ad Móysen: Cóngrega pópulum, et dabo ei aquam. +Numeri Num 4 21 17 Tunc cécinit Israël carmen istud: Ascéndat púteus. Concinébant: +Numeri Num 4 21 18 Púteus, quem fodérunt príncipes et paravérunt duces multitúdinis in datóre legis, et in báculis suis. De solitúdine, Matthána. +Numeri Num 4 21 19 De Matthána in Naháliel: de Naháliel in Bamoth. +Numeri Num 4 21 20 De Bamoth, vallis est in regióne Moab, in vértice Phasga, quod réspicit contra desértum. +Numeri Num 4 21 21 Misit autem Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, dicens: b +Numeri Num 4 21 22 Óbsecro ut transíre mihi líceat per terram tuam: non declinábimus in agros et víneas; non bibémus aquas ex púteis: via régia gradiémur, donec transeámus términos tuos. +Numeri Num 4 21 23 Qui concédere nóluit ut transíret Israël per fines suos: quin pótius exércitu congregáto, egréssus est óbviam in desértum, et venit in Jasa, pugnavítque contra eum. +Numeri Num 4 21 24 A quo percússus est in ore gládii, et posséssa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et fílios Ammon: quia forti præsídio tenebántur términi Ammonitárum. +Numeri Num 4 21 25 Tulit ergo Israël omnes civitátes ejus, et habitávit in úrbibus Amorrhǽi, in Hésebon scílicet, et vículis ejus. +Numeri Num 4 21 26 Urbs Hésebon fuit Sehon regis Amorrhǽi, qui pugnávit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditiónis illíus fúerat usque Arnon. +Numeri Num 4 21 27 Idcírco dícitur in provérbio: Veníte in Hésebon: ædificétur, et construátur cívitas Sehon: b +Numeri Num 4 21 28 ignis egréssus est de Hésebon, flamma de óppido Sehon, et devorávit Ar Moabitárum, et habitatóres excelsórum Arnon. +Numeri Num 4 21 29 Vae tibi Moab; perísti pópule Chamos. Dedit fílios ejus in fugam, et fílias in captivitátem regi Amorrhæórum Sehon. +Numeri Num 4 21 30 Jugum ipsórum dispériit ad Hésebon usque Dibon: lassi pervenérunt in Nophe, et usque Médaba. +Numeri Num 4 21 31 Habitávit ítaque Israël in terra Amorrhǽi. b +Numeri Num 4 21 32 Misítque Móyses qui explorárent Jazer: cujus cepérunt vículos, et possedérunt habitatóres. +Numeri Num 4 21 33 Verterúntque se, et ascendérunt per viam Basan, et occúrrit eis Og, rex Basan, cum omni pópulo suo, pugnatúrus in Édrai. +Numeri Num 4 21 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ne tímeas eum, quia in manu tua trádidi illum, et omnem pópulum ac terram ejus: faciésque illi sicut fecísti Sehon, regi Amorrhæórum habitatóri Hésebon. +Numeri Num 4 21 35 Percussérunt ígitur et hunc cum fíliis suis, universúmque pópulum ejus usque ad interneciónem, et possedérunt terram illíus. +Numeri Num 4 22 1 Profectíque castrametáti sunt in campéstribus Moab, ubi trans Jordánem Jéricho sita est. +Numeri Num 4 22 2 Videns autem Balac fílius Sephor ómnia quæ fécerat Israël Amorrhǽo, b +Numeri Num 4 22 3 et quod pertimuíssent eum Moabítæ, et ímpetum ejus ferre non possent, +Numeri Num 4 22 4 dixit ad majóres natu Mádian: Ita delébit hic pópulus omnes, qui in nostris fínibus commorántur, quómodo solet bos herbas usque ad radíces cárpere. Ipse erat eo témpore rex in Moab. +Numeri Num 4 22 5 Misit ergo núntios ad Bálaam fílium Beor aríolum, qui habitábat super flumen terræ filiórum Ammon, ut vocárent eum, et dícerent: Ecce egréssus est pópulus ex Ægýpto, qui opéruit superfíciem terræ, sedens contra me. +Numeri Num 4 22 6 Veni ígitur, et máledic pópulo huic, quia fórtior me est: si quómodo possim percútere et ejícere eum de terra mea. Novi enim quod benedíctus sit cui benedíxeris, et maledíctus in quem maledícta congésseris. +Numeri Num 4 22 7 Perrexerúntque senióres Moab, et majóres natu Mádian, habéntes divinatiónis prétium in mánibus. Cumque veníssent ad Bálaam, et narrássent ei ómnia verba Balac, b +Numeri Num 4 22 8 ille respóndit: Manéte hic nocte, et respondébo quidquid mihi díxerit Dóminus. Manéntibus illis apud Bálaam, venit Deus, et ait ad eum: +Numeri Num 4 22 9 Quid sibi volunt hómines isti apud te? +Numeri Num 4 22 10 Respóndit: Balac fílius Sephor rex Moabitárum misit ad me, +Numeri Num 4 22 11 dicens: Ecce pópulus qui egréssus est de Ægýpto, opéruit superfíciem terræ: veni, et máledic ei, si quómodo possim pugnans abígere eum. +Numeri Num 4 22 12 Dixítque Deus ad Bálaam: Noli ire cum eis, neque maledícas pópulo: quia benedíctus est. +Numeri Num 4 22 13 Qui mane consúrgens dixit ad príncipes: Ite in terram vestram, quia prohíbuit me Dóminus veníre vobíscum. +Numeri Num 4 22 14 Revérsi príncipes dixérunt ad Balac: Nóluit Bálaam veníre nobíscum. +Numeri Num 4 22 15 Rursum ille multo plures et nobilióres quam ante míserat, misit. +Numeri Num 4 22 16 Qui cum veníssent ad Bálaam, dixérunt: Sic dicit Balac fílius Sephor: Ne cunctéris veníre ad me: +Numeri Num 4 22 17 parátus sum honoráre te, et quidquid volúeris, dabo tibi: veni, et máledic pópulo isti. +Numeri Num 4 22 18 Respóndit Bálaam: Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero immutáre verbum Dómini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. +Numeri Num 4 22 19 Óbsecro ut hic maneátis étiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respóndeat Dóminus. +Numeri Num 4 22 20 Venit ergo Deus ad Bálaam nocte, et ait ei: Si vocáre te venérunt hómines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtáxat, ut quod tibi præcépero, fácias. +Numeri Num 4 22 21 Surréxit Bálaam mane, et strata ásina sua proféctus est cum eis. b +Numeri Num 4 22 22 Et irátus est Deus. Stetítque ángelus Dómini in via contra Bálaam, qui insidébat ásinæ, et duos púeros habébat secum. +Numeri Num 4 22 23 Cernens ásina ángelum stantem in via, evagináto gládio, avértit se de itínere, et ibat per agrum. Quam cum verberáret Bálaam, et vellet ad sémitam redúcere, +Numeri Num 4 22 24 stetit ángelus in angústiis duárum maceriárum, quibus víneæ cingebántur. +Numeri Num 4 22 25 Quem videns ásina, junxit se paríeti, et attrívit sedéntis pedem. At ille íterum verberábat eam: +Numeri Num 4 22 26 et nihilóminus ángelus ad locum angústum tránsiens, ubi nec ad déxteram, nec ad sinístram póterat deviáre, óbvius stetit. +Numeri Num 4 22 27 Cumque vidísset ásina stantem ángelum, cóncidit sub pédibus sedéntis: qui irátus, veheméntius cædébat fuste látera ejus. +Numeri Num 4 22 28 Aperuítque Dóminus os ásinæ, et locúta est: Quid feci tibi? cur pércutis me ecce jam tértio? +Numeri Num 4 22 29 Respóndit Bálaam: Quia commeruísti, et illusísti mihi: útinam habérem gládium, ut te percúterem! +Numeri Num 4 22 30 Dixit ásina: Nonne ánimal tuum sum, cui semper sedére consuevísti usque in præséntem diem? dic quid símile umquam fécerim tibi. At ille ait: Numquam. +Numeri Num 4 22 31 Prótinus apéruit Dóminus óculos Bálaam, et vidit ángelum stantem in via, evagináto gládio, adoravítque eum pronus in terram. +Numeri Num 4 22 32 Cui ángelus: Cur, inquit, tértio vérberas ásinam tuam? ego veni ut adversárer tibi, quia pervérsa est via tua, mihíque contrária: b +Numeri Num 4 22 33 et nisi ásina declinásset de via, dans locum resisténti, te occidíssem, et illa víveret. +Numeri Num 4 22 34 Dixit Bálaam: Peccávi, nésciens quod tu stares contra me: et nunc si dísplicet tibi ut vadam, revértar. +Numeri Num 4 22 35 Ait ángelus: Vade cum istis, et cave ne áliud quam præcépero tibi loquáris. Ivit ígitur cum princípibus. +Numeri Num 4 22 36 Quod cum audísset Balac, egréssus est in occúrsum ejus in óppido Moabitárum, quod situm est in extrémis fínibus Arnon. +Numeri Num 4 22 37 Dixítque ad Bálaam: Misi núntios ut vocárent te: cur non statim venísti ad me? an quia mercédem advéntui tuo réddere néqueo? +Numeri Num 4 22 38 Cui ille respóndit: Ecce adsum: numquid loqui pótero áliud, nisi quod Deus posúerit in ore meo? +Numeri Num 4 22 39 Perrexérunt ergo simul, et venérunt in urbem, quæ in extrémis regni ejus fínibus erat. +Numeri Num 4 22 40 Cumque occidísset Balac boves et oves, misit ad Bálaam, et príncipes qui cum eo erant, múnera. +Numeri Num 4 22 41 Mane autem facto, duxit eum ad excélsa Baal, et intúitus est extrémam partem pópuli. +Numeri Num 4 23 1 Dixítque Bálaam ad Balac: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes. +Numeri Num 4 23 2 Cumque fecísset juxta sermónem Bálaam, imposuérunt simul vítulum et aríetem super aram. +Numeri Num 4 23 3 Dixítque Bálaam ad Balac: Sta paulísper juxta holocáustum tuum, donec vadam, si forte occúrrat mihi Dóminus, et quodcúmque imperáverit, loquar tibi. +Numeri Num 4 23 4 Cumque abiísset velóciter, occúrrit illi Deus. Locutúsque ad eum Bálaam: Septem, inquit, aras eréxi, et impósui vítulum et aríetem désuper. +Numeri Num 4 23 5 Dóminus autem pósuit verbum in ore ejus, et ait: Revértere ad Balac, et haec loquéris. +Numeri Num 4 23 6 Revérsus invénit stantem Balac juxta holocáustum suum, et omnes príncipes Moabitárum. +Numeri Num 4 23 7 Assumptáque parábola sua, dixit: De Aram addúxit me Balac rex Moabitárum, de móntibus oriéntis: Veni, inquit, et máledic Jacob; própera, et detestáre Israël. b +Numeri Num 4 23 8 Quómodo maledícam, cui non maledíxit Deus? qua ratióne detéster, quem Dóminus non detestátur? +Numeri Num 4 23 9 De summis silícibus vidébo eum, et de cóllibus considerábo illum. Pópulus solus habitábit, et inter gentes non reputábitur. +Numeri Num 4 23 10 Quis dinumeráre possit púlverem Jacob, et nosse númerum stirpis Israël? Moriátur ánima mea morte justórum, et fiant novíssima mea horum simília. +Numeri Num 4 23 11 Dixítque Balac ad Bálaam: Quid est hoc quod agis? ut maledíceres inimícis meis vocávi te, et tu e contrário benedícis eis. b +Numeri Num 4 23 12 Cui ille respóndit: Num áliud possum loqui, nisi quod jússerit Dóminus? +Numeri Num 4 23 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in álterum locum unde partem Israël vídeas, et totum vidére non possis: inde maledícito ei. +Numeri Num 4 23 14 Cumque duxísset eum in locum sublímem, super vérticem montis Phasga, ædificávit Bálaam septem aras, et impósitis supra vítulo atque aríete, +Numeri Num 4 23 15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocáustum tuum, donec ego óbvius pergam. +Numeri Num 4 23 16 Cui cum Dóminus occurrísset, posuissétque verbum in ore ejus, ait: Revértere ad Balac, et haec loquéris ei. +Numeri Num 4 23 17 Revérsus invénit eum stantem juxta holocáustum suum, et príncipes Moabitárum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locútus est Dóminus? +Numeri Num 4 23 18 At ille, assúmpta parábola sua, ait: Sta, Balac, et auscúlta; audi, fili Sephor: b +Numeri Num 4 23 19 non est Deus quasi homo, ut mentiátur, nec ut fílius hóminis, ut mutétur. Dixit ergo, et non fáciet? locútus est, et non implébit? +Numeri Num 4 23 20 Ad benedicéndum addúctus sum: benedictiónem prohibére non váleo. +Numeri Num 4 23 21 Non est idólum in Jacob, nec vidétur simulácrum in Israël. Dóminus Deus ejus cum eo est, et clangor victóriæ regis in illo. +Numeri Num 4 23 22 Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis. +Numeri Num 4 23 23 Non est augúrium in Jacob, nec divinátio in Israël: tempóribus suis dicétur Jacob et Israéli quid operátus sit Deus. +Numeri Num 4 23 24 Ecce pópulus ut leǽna consúrget, et quasi leo erigétur: non accubábit donec dévoret prædam, et occisórum sánguinem bibat. +Numeri Num 4 23 25 Dixítque Balac ad Bálaam: Nec maledícas ei, nec benedícas. b +Numeri Num 4 23 26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperáret, hoc fácerem? +Numeri Num 4 23 27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad álium locum: si forte pláceat Deo ut inde maledícas eis. +Numeri Num 4 23 28 Cumque duxísset eum super vérticem montis Phogor, qui réspicit solitúdinem, +Numeri Num 4 23 29 dixit ei Bálaam: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes. +Numeri Num 4 23 30 Fecit Balac ut Bálaam díxerat: imposuítque vítulos et aríetes per síngulas aras. +Numeri Num 4 24 1 Cumque vidísset Bálaam quod placéret Dómino ut benedíceret Israéli, nequáquam ábiit ut ante perréxerat, ut augúrium quǽreret: sed dírigens contra desértum vultum suum, +Numeri Num 4 24 2 et élevans óculos, vidit Israël in tentóriis commorántem per tribus suas: et irruénte in se spíritu Dei, +Numeri Num 4 24 3 assúmpta parábola, ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus: +Numeri Num 4 24 4 dixit audítor sermónum Dei, qui visiónem Omnipoténtis intúitus est, qui cadit, et sic aperiúntur óculi ejus: +Numeri Num 4 24 5 Quam pulchra tabernácula tua, Jacob, et tentória tua, Israël! +Numeri Num 4 24 6 ut valles nemorósæ, ut horti juxta flúvios irrígui, ut tabernácula quæ fixit Dóminus, quasi cedri prope aquas. +Numeri Num 4 24 7 Fluet aqua de sítula ejus, et semen illíus erit in aquas multas. Tollétur propter Agag, rex ejus, et auferétur regnum illíus. +Numeri Num 4 24 8 Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis. Devorábunt gentes hostes illíus, ossáque eórum confríngent, et perforábunt sagíttis. +Numeri Num 4 24 9 Áccubans dormívit ut leo, et quasi leǽna, quam suscitáre nullus audébit. Qui benedíxerit tibi, erit et ipse benedíctus: qui maledíxerit, in maledictióne reputábitur. +Numeri Num 4 24 10 Iratúsque Balac contra Bálaam, complósis mánibus ait: Ad maledicéndum inimícis meis vocávi te, quibus e contrário tértio benedixísti: b +Numeri Num 4 24 11 revértere ad locum tuum. Decréveram quidem magnífice honoráre te, sed Dóminus privávit te honóre dispósito. +Numeri Num 4 24 12 Respóndit Bálaam ad Balac: Nonne núntiis tuis, quos misísti ad me, dixi: +Numeri Num 4 24 13 Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero præteríre sermónem Dómini Dei mei, ut vel boni quid vel mali próferam ex corde meo: sed quidquid Dóminus díxerit, hoc loquar? +Numeri Num 4 24 14 verúmtamen pergens ad pópulum meum, dabo consílium, quid pópulus tuus pópulo huic fáciat extrémo témpore. +Numeri Num 4 24 15 Sumpta ígitur parábola, rursum ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus: b +Numeri Num 4 24 16 dixit audítor sermónum Dei, qui novit doctrínam Altíssimi, et visiónes Omnipoténtis videt, qui cadens apértos habet óculos: +Numeri Num 4 24 17 Vidébo eum, sed non modo: intuébor illum, sed non prope. Oriétur stella ex Jacob, et consúrget virga de Israël: et percútiet duces Moab, vastabítque omnes fílios Seth. +Numeri Num 4 24 18 Et erit Idumǽa posséssio ejus: hæréditas Seir cedet inimícis suis: Israël vero fórtiter aget. +Numeri Num 4 24 19 De Jacob erit qui dominétur, et perdat relíquias civitátis. +Numeri Num 4 24 20 Cumque vidísset Ámalec, assúmens parábolam, ait: Princípium géntium Ámalec, cujus extréma perdéntur. +Numeri Num 4 24 21 Vidit quoque Cinǽum: et assúmpta parábola, ait: Robústum quidem est habitáculum tuum: sed si in petra posúeris nidum tuum, +Numeri Num 4 24 22 et fúeris eléctus de stirpe Cin, quámdiu póteris permanére? Assur enim cápiet te. +Numeri Num 4 24 23 Assumptáque parábola íterum locútus est: Heu! quis victúrus est, quando ista fáciet Deus? +Numeri Num 4 24 24 Vénient in triéribus de Itália: superábunt Assýrios, vastabúntque Hebrǽos, et ad extrémum étiam ipsi períbunt. +Numeri Num 4 24 25 Surrexítque Bálaam, et revérsus est in locum suum: Balac quoque via, qua vénerat, rédiit. b +Numeri Num 4 25 1 Morabátur autem eo témpore Israël in Settim, et fornicátus est pópulus cum filiábus Moab, +Numeri Num 4 25 2 quæ vocavérunt eos ad sacrifícia sua. At ille comedérunt et adoravérunt deos eárum. +Numeri Num 4 25 3 Initiatúsque est Israël Beélphegor: et irátus Dóminus, +Numeri Num 4 25 4 ait ad Móysen: Tolle cunctos príncipes pópuli, et suspénde eos contra solem in patíbulis, ut avertátur furor meus ab Israël. +Numeri Num 4 25 5 Dixítque Móyses ad júdices Israël: Occídat unusquísque próximos suos, qui initiáti sunt Beélphegor. +Numeri Num 4 25 6 Et ecce unus de fíliis Israël intrávit coram frátribus suis ad scortum Madianítidem, vidénte Móyse, et omni turba filiórum Israël, qui flebant ante fores tabernáculi. b +Numeri Num 4 25 7 Quod cum vidísset Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis, surréxit de médio multitúdinis, et arrépto pugióne, +Numeri Num 4 25 8 ingréssus est post virum Israëlítem in lupánar, et perfódit ambos simul, virum scílicet et mulíerem in locis genitálibus. Cessavítque plaga a fíliis Israël: +Numeri Num 4 25 9 et occísi sunt vigínti quátuor míllia hóminum. +Numeri Num 4 25 10 Dixítque Dóminus ad Móysen: +Numeri Num 4 25 11 Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis avértit iram meam a fíliis Israël: quia zelo meo commótus est contra eos, ut non ipse delérem fílios Israël in zelo meo. +Numeri Num 4 25 12 Idcírco lóquere ad eum: Ecce do ei pacem fœ́deris mei, +Numeri Num 4 25 13 et erit tam ipsi quam sémini ejus pactum sacerdótii sempitérnum: quia zelátus est pro Deo suo, et expiávit scelus filiórum Israël. +Numeri Num 4 25 14 Erat autem nomen viri Israëlítæ, qui occísus est cum Madianítide, Zambri fílius Salu, dux de cognatióne et tribu Simeónis. +Numeri Num 4 25 15 Porro múlier Madianítis, quæ páriter interfécta est, vocabátur Cozbi fília Sur príncipis nobilíssimi Madianitárum. +Numeri Num 4 25 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 25 17 Hostes vos séntiant Madianítæ, et percútite eos: +Numeri Num 4 25 18 quia et ipsi hostíliter egérunt contra vos, et decepére insídiis per idólum Phogor, et Cozbi fíliam ducis Mádian sorórem suam, quæ percússa est in die plagæ pro sacrilégio Phogor. +Numeri Num 4 26 1 Postquam noxiórum sanguis effúsus est, dixit Dóminus ad Móysen et Eleázarum fílium Áaron sacerdótem: +Numeri Num 4 26 2 Numeráte omnem summam filiórum Israël a vigínti annis et supra, per domos et cognatiónes suas, cunctos qui possunt ad bella procédere. +Numeri Num 4 26 3 Locúti sunt ítaque Móyses et Eleázar sacérdos, in campéstribus Moab super Jordánem contra Jéricho, ad eos qui erant +Numeri Num 4 26 4 a vigínti annis et supra, sicut Dóminus imperáverat, quorum iste est númerus. +Numeri Num 4 26 5 Ruben primogénitus Israël: hujus fílius, Henoch, a quo família Henochitárum: et Phallu, a quo família Phalluitárum: b +Numeri Num 4 26 6 et Hesron, a quo família Hesronitárum: et Charmi, a quo família Charmitárum. +Numeri Num 4 26 7 Hae sunt famíliæ de stirpe Ruben: quarum númerus invéntus est quadragínta tria míllia, et septingénti trigínta. +Numeri Num 4 26 8 Fílius Phallu, Éliab: +Numeri Num 4 26 9 hujus fílii, Námuel et Dathan et Abíron: isti sunt Dathan et Abíron príncipes pópuli, qui surrexérunt contra Móysen et Áaron in seditióne Core, quando advérsus Dóminum rebellavérunt: +Numeri Num 4 26 10 et apériens terra os suum devorávit Core, moriéntibus plúrimis, quando combússit ignis ducéntos quinquagínta viros. Et factum est grande miráculum, +Numeri Num 4 26 11 ut, Core pereúnte, fílii illíus non perírent. +Numeri Num 4 26 12 Fílii Símeon per cognatiónes suas: Námuel, ab hoc família Namuelitárum: Jamin, ab hoc família Jaminitárum: Jachin, ab hoc família Jachinitárum: b +Numeri Num 4 26 13 Zare, ab hoc família Zareitárum: Saul, ab hoc família Saulitárum. +Numeri Num 4 26 14 Hae sunt famíliæ de stirpe Símeon, quarum omnis númerus fuit vigínti duo míllia ducénti. +Numeri Num 4 26 15 Fílii Gad per cognatiónes suas: Sephon, ab hoc família Sephonitárum: Aggi, ab hoc família Aggitárum: Suni, ab hoc família Sunitárum: +Numeri Num 4 26 16 Ozni, ab hoc família Oznitárum: Her, ab hoc família Heritárum: +Numeri Num 4 26 17 Arod, ab hoc família Aroditárum: Áriel, ab hoc família Arielitárum. +Numeri Num 4 26 18 Istæ sunt famíliæ Gad, quarum omnis númerus fuit quadragínta míllia quingénti. +Numeri Num 4 26 19 Fílii Juda, Her et Onan, qui ambo mórtui sunt in terra Chánaan. +Numeri Num 4 26 20 Fuerúntque fílii Juda per cognatiónes suas: Sela, a quo família Selaitárum: Phares, a quo família Pharesitárum: Zare, a quo família Zareitárum. +Numeri Num 4 26 21 Porro fílii Phares: Hesron, a quo família Hesronitárum: et Hamul, a quo família Hamulitárum. +Numeri Num 4 26 22 Istæ sunt famíliæ Juda, quarum omnis númerus fuit septuagínta sex míllia quingénti. +Numeri Num 4 26 23 Fílii Íssachar per cognatiónes suas: Thola, a quo família Tholaitárum: Phua, a quo família Phuaitárum: +Numeri Num 4 26 24 Jasub, a quo família Jasubitárum: Semran, a quo família Semranitárum. +Numeri Num 4 26 25 Hae sunt cognatiónes Íssachar, quarum númerus fuit sexagínta quátuor míllia trecénti. +Numeri Num 4 26 26 Fílii Zábulon per cognatiónes suas: Sared, a quo família Sareditárum: Elon, a quo família Elonitárum: Jalel, a quo família Jalelitárum. +Numeri Num 4 26 27 Hae sunt cognatiónes Zábulon, quarum númerus fuit sexagínta míllia quingénti. +Numeri Num 4 26 28 Fílii Joseph per cognatiónes suas, Manásse et Éphraim. +Numeri Num 4 26 29 De Manásse ortus est Machir, a quo família Machiritárum. Machir génuit Gálaad, a quo família Galaaditárum. +Numeri Num 4 26 30 Gálaad hábuit fílios: Jezer, a quo família Jezeritárum: et Helec, a quo família Helecitárum: +Numeri Num 4 26 31 et Ásriel, a quo família Asrielitárum: et Sechem, a quo família Sechemitárum: +Numeri Num 4 26 32 et Semída, a quo família Semidaitárum: et Hepher, a quo família Hepheritárum. +Numeri Num 4 26 33 Fuit autem Hepher pater Sálphaad, qui fílios non habébat, sed tantum fílias: quarum ista sunt nómina: Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. +Numeri Num 4 26 34 Hae sunt famíliæ Manásse, et númerus eárum quinquagínta duo míllia septingénti. +Numeri Num 4 26 35 Fílii autem Éphraim per cognatiónes suas fuérunt hi: Súthala, a quo família Suthalaitárum: Becher, a quo família Becheritárum: Thehen, a quo família Thehenitárum. +Numeri Num 4 26 36 Porro fílius Súthala fuit Heran, a quo família Heranitárum. +Numeri Num 4 26 37 Hae sunt cognatiónes filiórum Éphraim: quarum númerus fuit trigínta duo míllia quingénti. +Numeri Num 4 26 38 Isti sunt fílii Joseph per famílias suas. Fílii Bénjamin in cognatiónibus suis: Bela, a quo família Belaitárum: Asbel, a quo família Asbelitárum: Ahíram, a quo família Ahiramitárum: +Numeri Num 4 26 39 Supham, a quo família Suphamitárum: Hupham, a quo família Huphamitárum. +Numeri Num 4 26 40 Fílii Bela: Hered, et Noëman. De Hered, família Hereditárum: de Noëman, família Noëmanitarum. +Numeri Num 4 26 41 Hi sunt fílii Bénjamin per cognatiónes suas: quorum númerus fuit quadragínta quinque míllia sexcénti. +Numeri Num 4 26 42 Fílii Dan per cognatiónes suas: Suham, a quo família Suhamitárum. Hae sunt cognatiónes Dan per famílias suas. b +Numeri Num 4 26 43 Omnes fuére Suhamítæ, quorum númerus erat sexagínta quátuor míllia quadringénti. +Numeri Num 4 26 44 Fílii Aser per cognatiónes suas: Jemna, a quo família Jemnaitárum: Jéssui, a quo família Jessuitárum: Brie, a quo família Brieitárum. +Numeri Num 4 26 45 Fílii Brie: Heber, a quo família Heberitárum: et Mélchiel, a quo família Melchielitárum. +Numeri Num 4 26 46 Nomen autem fíliæ Aser fuit Sara. +Numeri Num 4 26 47 Hae cognatiónes filiórum Aser, et númerus eórum quinquagínta tria míllia quadringénti. +Numeri Num 4 26 48 Fílii Néphthali per cognatiónes suas: Jésiel, a quo família Jesielitárum: Guni, a quo família Gunitárum: +Numeri Num 4 26 49 Jeser, a quo família Jeseritárum: Sellem, a quo família Sellemitárum. +Numeri Num 4 26 50 Hae sunt cognatiónes filiórum Néphthali per famílias suas: quorum númerus quadragínta quinque míllia quadringénti. +Numeri Num 4 26 51 Ista est summa filiórum Israël, qui recensíti sunt, sexcénta míllia, et mille septingénti trigínta. +Numeri Num 4 26 52 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b +Numeri Num 4 26 53 Istis dividétur terra juxta númerum vocabulórum in possessiónes suas. +Numeri Num 4 26 54 Plúribus majórem partem dabis, et paucióribus minórem: síngulis, sicut nunc recensíti sunt, tradétur posséssio: +Numeri Num 4 26 55 ita dumtáxat ut sors terram tríbubus dívidat et famíliis. +Numeri Num 4 26 56 Quidquid sorte contígerit, hoc vel plures accípiant, vel paucióres. +Numeri Num 4 26 57 Hic quoque est númerus filiórum Levi per famílias suas: Gerson, a quo família Gersonitárum: Caath, a quo família Caathitárum: Merári, a quo família Meraritárum. b +Numeri Num 4 26 58 Hae sunt famíliæ Levi: família Lobni, família Hebróni, família Móholi, família Musi, família Core. At vero Caath génuit Amram: +Numeri Num 4 26 59 qui hábuit uxórem Jóchabed fíliam Levi, quæ nata est ei in Ægýpto. Hæc génuit Amram viro suo fílios, Áaron, et Móysen, et Maríam sorórem eórum. +Numeri Num 4 26 60 De Áaron orti sunt Nadab et Ábiu, et Eleázar et Íthamar: +Numeri Num 4 26 61 quorum Nadab et Ábiu mórtui sunt, cum obtulíssent ignem aliénum coram Dómino. +Numeri Num 4 26 62 Fuerúntque omnes qui numeráti sunt, vigínti tria míllia géneris masculíni ab uno mense et supra: quia non sunt recensíti inter fílios Israël, nec eis cum céteris data posséssio est. +Numeri Num 4 26 63 Hic est númerus filiórum Israël, qui descrípti sunt a Móyse et Eleázaro sacerdóte, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho: b +Numeri Num 4 26 64 inter quos, nullus fuit eórum qui ante numeráti sunt a Móyse et Áaron in desérto Sínai: +Numeri Num 4 26 65 prædíxerat enim Dóminus quod omnes moreréntur in solitúdine. Nullúsque remánsit ex eis, nisi Caleb fílius Jéphone, et Jósue fílius Nun. +Numeri Num 4 27 1 Accessérunt autem fíliæ Sálphaad, fílii Hepher, fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse, qui fuit fílius Joseph: quarum sunt nómina, Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. +Numeri Num 4 27 2 Steterúntque coram Móyse et Eleázaro sacerdóte et cunctis princípibus pópuli ad óstium tabernáculi fœ́deris, atque dixérunt: +Numeri Num 4 27 3 Pater noster mórtuus est in desérto, nec fuit in seditióne, quæ concitáta est contra Dóminum sub Core, sed in peccáto suo mórtuus est: hic non hábuit mares fílios. Cur tóllitur nomen illíus de família sua, quia non hábuit fílium? date nobis possessiónem inter cognátos patris nostri. +Numeri Num 4 27 4 Retulítque Móyses causam eárum ad judícium Dómini. Numeri Num 4 27 5 Qui dixit ad eum: -Numeri Num 4 27 6 Justam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant. -Numeri Num 4 27 7 Ad filios autem Israël loqueris haec: -Numeri Num 4 27 8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. -Numeri Num 4 27 9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. -Numeri Num 4 27 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus. -Numeri Num 4 27 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi. -Numeri Num 4 27 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. b -Numeri Num 4 27 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: -Numeri Num 4 27 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin. -Numeri Num 4 27 15 Cui respondit Moyses: -Numeri Num 4 27 16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: -Numeri Num 4 27 17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. -Numeri Num 4 27 18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. -Numeri Num 4 27 19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: -Numeri Num 4 27 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. -Numeri Num 4 27 21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. -Numeri Num 4 27 22 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. -Numeri Num 4 27 23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus. -Numeri Num 4 28 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: -Numeri Num 4 28 2 Praecipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. -Numeri Num 4 28 3 Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: -Numeri Num 4 28 4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: -Numeri Num 4 28 5 decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. -Numeri Num 4 28 6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. -Numeri Num 4 28 7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. -Numeri Num 4 28 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. -Numeri Num 4 28 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba: b -Numeri Num 4 28 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. -Numeri Num 4 28 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, -Numeri Num 4 28 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes: -Numeri Num 4 28 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. -Numeri Num 4 28 14 Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. -Numeri Num 4 28 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. -Numeri Num 4 28 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, b -Numeri Num 4 28 17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. -Numeri Num 4 28 18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. -Numeri Num 4 28 19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: -Numeri Num 4 28 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, -Numeri Num 4 28 21 et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos. -Numeri Num 4 28 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, -Numeri Num 4 28 23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. -Numeri Num 4 28 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. -Numeri Num 4 28 25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. -Numeri Num 4 28 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. b -Numeri Num 4 28 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: -Numeri Num 4 28 28 atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, -Numeri Num 4 28 29 per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, -Numeri Num 4 28 30 qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus. -Numeri Num 4 28 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. -Numeri Num 4 29 1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. -Numeri Num 4 29 2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: -Numeri Num 4 29 3 et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, -Numeri Num 4 29 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: -Numeri Num 4 29 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, -Numeri Num 4 29 6 praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. -Numeri Num 4 29 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. b -Numeri Num 4 29 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: -Numeri Num 4 29 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, -Numeri Num 4 29 10 decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: -Numeri Num 4 29 11 et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. -Numeri Num 4 29 12 Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. b -Numeri Num 4 29 13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 14 et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, -Numeri Num 4 29 15 et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: -Numeri Num 4 29 16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. -Numeri Num 4 29 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. -Numeri Num 4 29 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. -Numeri Num 4 29 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. -Numeri Num 4 29 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. -Numeri Num 4 29 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. -Numeri Num 4 29 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: -Numeri Num 4 29 33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. -Numeri Num 4 29 35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, -Numeri Num 4 29 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: -Numeri Num 4 29 37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: -Numeri Num 4 29 38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. -Numeri Num 4 29 39 Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. -Numeri Num 4 30 1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quae ei Dominus imperarat. -Numeri Num 4 30 2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem praecepit Dominus: -Numeri Num 4 30 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. -Numeri Num 4 30 4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: -Numeri Num 4 30 5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. -Numeri Num 4 30 6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. -Numeri Num 4 30 7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: -Numeri Num 4 30 8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. -Numeri Num 4 30 9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. -Numeri Num 4 30 10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. -Numeri Num 4 30 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, -Numeri Num 4 30 12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. -Numeri Num 4 30 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. -Numeri Num 4 30 14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. b -Numeri Num 4 30 15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. -Numeri Num 4 30 16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. -Numeri Num 4 30 17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo. b -Numeri Num 4 31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 31 2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. -Numeri Num 4 31 3 Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. -Numeri Num 4 31 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. -Numeri Num 4 31 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: -Numeri Num 4 31 6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. -Numeri Num 4 31 7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, -Numeri Num 4 31 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. -Numeri Num 4 31 9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: -Numeri Num 4 31 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. -Numeri Num 4 31 11 Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, -Numeri Num 4 31 12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. -Numeri Num 4 31 13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra. b -Numeri Num 4 31 14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, -Numeri Num 4 31 15 ait: Cur feminas reservastis? -Numeri Num 4 31 16 nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? -Numeri Num 4 31 17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate: -Numeri Num 4 31 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis. -Numeri Num 4 31 19 Et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. b -Numeri Num 4 31 20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. -Numeri Num 4 31 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: -Numeri Num 4 31 22 aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum, -Numeri Num 4 31 23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: -Numeri Num 4 31 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. -Numeri Num 4 31 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen: b -Numeri Num 4 31 26 Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: -Numeri Num 4 31 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. -Numeri Num 4 31 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, -Numeri Num 4 31 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. -Numeri Num 4 31 30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. -Numeri Num 4 31 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus. b -Numeri Num 4 31 32 Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, -Numeri Num 4 31 33 boum septuaginta duo millia, -Numeri Num 4 31 34 asinorum sexaginta millia et mille: -Numeri Num 4 31 35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia. -Numeri Num 4 31 36 Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae: -Numeri Num 4 31 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque: -Numeri Num 4 31 38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: -Numeri Num 4 31 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: -Numeri Num 4 31 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. -Numeri Num 4 31 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, -Numeri Num 4 31 42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in praelio fuerant. -Numeri Num 4 31 43 De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, -Numeri Num 4 31 44 et de bobus triginta sex millibus, -Numeri Num 4 31 45 et de asinis triginta millibus quingentis, -Numeri Num 4 31 46 et de hominibus sedecim millibus, -Numeri Num 4 31 47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. -Numeri Num 4 31 48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: b -Numeri Num 4 31 49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. -Numeri Num 4 31 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum. -Numeri Num 4 31 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, -Numeri Num 4 31 52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. -Numeri Num 4 31 53 Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat. -Numeri Num 4 31 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. -Numeri Num 4 32 1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, -Numeri Num 4 32 2 venerunt ad Moysen, et ad Eleazarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: -Numeri Num 4 32 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, -Numeri Num 4 32 4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima, -Numeri Num 4 32 5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. -Numeri Num 4 32 6 Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? b -Numeri Num 4 32 7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? -Numeri Num 4 32 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? -Numeri Num 4 32 9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. -Numeri Num 4 32 10 Qui iratus juravit, dicens: -Numeri Num 4 32 11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me, -Numeri Num 4 32 12 praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. -Numeri Num 4 32 13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus. -Numeri Num 4 32 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. -Numeri Num 4 32 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. -Numeri Num 4 32 16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: b -Numeri Num 4 32 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. -Numeri Num 4 32 18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël haereditatem suam: -Numeri Num 4 32 19 nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. -Numeri Num 4 32 20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: -Numeri Num 4 32 21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, -Numeri Num 4 32 22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. -Numeri Num 4 32 23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. -Numeri Num 4 32 24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete. -Numeri Num 4 32 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. -Numeri Num 4 32 26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: -Numeri Num 4 32 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. -Numeri Num 4 32 28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: b -Numeri Num 4 32 29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. -Numeri Num 4 32 30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. -Numeri Num 4 32 31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: -Numeri Num 4 32 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. -Numeri Num 4 32 33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. -Numeri Num 4 32 34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, -Numeri Num 4 32 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, -Numeri Num 4 32 36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. -Numeri Num 4 32 37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, -Numeri Num 4 32 38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. -Numeri Num 4 32 39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus. -Numeri Num 4 32 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. -Numeri Num 4 32 41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. -Numeri Num 4 32 42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe. -Numeri Num 4 33 1 Hae sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, -Numeri Num 4 33 2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant. -Numeri Num 4 33 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis, -Numeri Num 4 33 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), -Numeri Num 4 33 5 castrametati sunt in Soccoth. -Numeri Num 4 33 6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. b -Numeri Num 4 33 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. -Numeri Num 4 33 8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. -Numeri Num 4 33 9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt. -Numeri Num 4 33 10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, -Numeri Num 4 33 11 castrametati sunt in deserto Sin. -Numeri Num 4 33 12 Unde egressi, venerunt in Daphca. -Numeri Num 4 33 13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. -Numeri Num 4 33 14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. -Numeri Num 4 33 15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. -Numeri Num 4 33 16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae. -Numeri Num 4 33 17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth. -Numeri Num 4 33 18 Et de Haseroth venerunt in Rethma. -Numeri Num 4 33 19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. -Numeri Num 4 33 20 Unde egressi venerunt in Lebna. -Numeri Num 4 33 21 De Lebna castrametati sunt in Ressa. -Numeri Num 4 33 22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. -Numeri Num 4 33 23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. -Numeri Num 4 33 24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. -Numeri Num 4 33 25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. -Numeri Num 4 33 26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. -Numeri Num 4 33 27 De Thahath, castrametati sunt in Thare. -Numeri Num 4 33 28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca. -Numeri Num 4 33 29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. -Numeri Num 4 33 30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. -Numeri Num 4 33 31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. -Numeri Num 4 33 32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. -Numeri Num 4 33 33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. -Numeri Num 4 33 34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. -Numeri Num 4 33 35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. -Numeri Num 4 33 36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades. -Numeri Num 4 33 37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom. -Numeri Num 4 33 38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, -Numeri Num 4 33 39 cum esset annorum centum viginti trium. -Numeri Num 4 33 40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. -Numeri Num 4 33 41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. b -Numeri Num 4 33 42 Unde egressi, venerunt in Phunon. -Numeri Num 4 33 43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. -Numeri Num 4 33 44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum. -Numeri Num 4 33 45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad. -Numeri Num 4 33 46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. -Numeri Num 4 33 47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. -Numeri Num 4 33 48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. -Numeri Num 4 33 49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. -Numeri Num 4 33 50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen: b -Numeri Num 4 33 51 Praecipe filiis Israël, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, -Numeri Num 4 33 52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, -Numeri Num 4 33 53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, -Numeri Num 4 33 54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur. -Numeri Num 4 33 55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae: -Numeri Num 4 33 56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. -Numeri Num 4 34 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: -Numeri Num 4 34 2 Praecipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. -Numeri Num 4 34 3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. -Numeri Num 4 34 4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. -Numeri Num 4 34 5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur. -Numeri Num 4 34 6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur. -Numeri Num 4 34 7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, -Numeri Num 4 34 8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada: -Numeri Num 4 34 9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. -Numeri Num 4 34 10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, -Numeri Num 4 34 11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, -Numeri Num 4 34 12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. -Numeri Num 4 34 13 Praecepitque Moyses filiis Israël, dicens: Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui. b -Numeri Num 4 34 14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, -Numeri Num 4 34 15 id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. -Numeri Num 4 34 16 Et ait Dominus ad Moysen: b -Numeri Num 4 34 17 Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, -Numeri Num 4 34 18 et singuli principes de tribubus singulis, -Numeri Num 4 34 19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. -Numeri Num 4 34 20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud. -Numeri Num 4 34 21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon. -Numeri Num 4 34 22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. -Numeri Num 4 34 23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. -Numeri Num 4 34 24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. -Numeri Num 4 34 25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach. -Numeri Num 4 34 26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan. -Numeri Num 4 34 27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. -Numeri Num 4 34 28 De tribu Nephthali, Phedaël filius Ammiud. -Numeri Num 4 34 29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan. -Numeri Num 4 35 1 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: -Numeri Num 4 35 2 Praecipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis -Numeri Num 4 35 3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: -Numeri Num 4 35 4 quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. -Numeri Num 4 35 5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, éadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. -Numeri Num 4 35 6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, -Numeri Num 4 35 7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. -Numeri Num 4 35 8 Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis. -Numeri Num 4 35 9 Ait Dominus ad Moysen: b -Numeri Num 4 35 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, -Numeri Num 4 35 11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: -Numeri Num 4 35 12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. -Numeri Num 4 35 13 De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, -Numeri Num 4 35 14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, -Numeri Num 4 35 15 tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. -Numeri Num 4 35 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. b -Numeri Num 4 35 17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. -Numeri Num 4 35 18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. -Numeri Num 4 35 19 Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. -Numeri Num 4 35 20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias: -Numeri Num 4 35 21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. -Numeri Num 4 35 22 Quod si fortuitu, et absque odio -Numeri Num 4 35 23 et inimicitiis quidquam horum fecerit, -Numeri Num 4 35 24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata: -Numeri Num 4 35 25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. -Numeri Num 4 35 26 Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt, -Numeri Num 4 35 27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. -Numeri Num 4 35 28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. -Numeri Num 4 35 29 Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. -Numeri Num 4 35 30 Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. b -Numeri Num 4 35 31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. -Numeri Num 4 35 32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, -Numeri Num 4 35 33 ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. -Numeri Num 4 35 34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. -Numeri Num 4 36 1 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: -Numeri Num 4 36 2 Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: -Numeri Num 4 36 3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur. -Numeri Num 4 36 4 Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. -Numeri Num 4 36 5 Respondit Moyses filiis Israël, et Domino praecipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. b -Numeri Num 4 36 6 Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus: -Numeri Num 4 36 7 ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: -Numeri Num 4 36 8 et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut haereditas permaneat in familiis, -Numeri Num 4 36 9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant -Numeri Num 4 36 10 ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum: -Numeri Num 4 36 11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui -Numeri Num 4 36 12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. -Numeri Num 4 36 13 Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. b -# Deuteronomium Deu Liber Deuteronomii -Deuteronomium Deu 5 1 1 Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: -Deuteronomium Deu 5 1 2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. -Deuteronomium Deu 5 1 3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quae praeceperat illi Dominus, ut diceret eis, -Deuteronomium Deu 5 1 4 postquam percussit Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, -Deuteronomium Deu 5 1 5a trans Jordanem in terra Moab. -Deuteronomium Deu 5 1 5b Coepitque Moyses explanare legem, et dicere: -Deuteronomium Deu 5 1 6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: -Deuteronomium Deu 5 1 7 revertimini, et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananaeorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten. -Deuteronomium Deu 5 1 8 En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. -Deuteronomium Deu 5 1 9 Dixique vobis illo in tempore: b -Deuteronomium Deu 5 1 10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli, plurimi. -Deuteronomium Deu 5 1 11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) -Deuteronomium Deu 5 1 12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. -Deuteronomium Deu 5 1 13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. -Deuteronomium Deu 5 1 14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. -Deuteronomium Deu 5 1 15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. -Deuteronomium Deu 5 1 16 Praecepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus. -Deuteronomium Deu 5 1 17 Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. -Deuteronomium Deu 5 1 18 Praecepique omnia quae facere deberetis. -Deuteronomium Deu 5 1 19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhaei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, b -Deuteronomium Deu 5 1 20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: -Deuteronomium Deu 5 1 21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. -Deuteronomium Deu 5 1 22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. -Deuteronomium Deu 5 1 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. -Deuteronomium Deu 5 1 24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra, -Deuteronomium Deu 5 1 25 sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. -Deuteronomium Deu 5 1 26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, b -Deuteronomium Deu 5 1 27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorrhaei, atque deleret. -Deuteronomium Deu 5 1 28 Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnae, et ad caelum usque munitae: filios Enacim vidimus ibi. -Deuteronomium Deu 5 1 29 Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos: -Deuteronomium Deu 5 1 30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Aegypto cunctis videntibus. -Deuteronomium Deu 5 1 31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. -Deuteronomium Deu 5 1 32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, -Deuteronomium Deu 5 1 33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. -Deuteronomium Deu 5 1 34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: b -Deuteronomium Deu 5 1 35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimae terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, -Deuteronomium Deu 5 1 36 praeter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. -Deuteronomium Deu 5 1 37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: -Deuteronomium Deu 5 1 38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli. -Deuteronomium Deu 5 1 39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. -Deuteronomium Deu 5 1 40 Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri. -Deuteronomium Deu 5 1 41 Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut praecepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, b -Deuteronomium Deu 5 1 42 ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. -Deuteronomium Deu 5 1 43 Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. -Deuteronomium Deu 5 1 44 Itaque egressus Amorrhaeus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. -Deuteronomium Deu 5 1 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestrae voluit acquiescere. -Deuteronomium Deu 5 1 46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. -Deuteronomium Deu 5 2 1 Profectique inde, venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. -Deuteronomium Deu 5 2 2 Dixitque Dominus ad me: -Deuteronomium Deu 5 2 3 Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem: -Deuteronomium Deu 5 2 4 et populo praecipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. -Deuteronomium Deu 5 2 5 Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. -Deuteronomium Deu 5 2 6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis. -Deuteronomium Deu 5 2 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. -Deuteronomium Deu 5 2 8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. b -Deuteronomium Deu 5 2 9 Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. -Deuteronomium Deu 5 2 10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, -Deuteronomium Deu 5 2 11 quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim. -Deuteronomium Deu 5 2 12 In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus. -Deuteronomium Deu 5 2 13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. b -Deuteronomium Deu 5 2 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: -Deuteronomium Deu 5 2 15 cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. -Deuteronomium Deu 5 2 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, -Deuteronomium Deu 5 2 17 locutus est Dominus ad me, dicens: -Deuteronomium Deu 5 2 18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar: -Deuteronomium Deu 5 2 19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. -Deuteronomium Deu 5 2 20 Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim, -Deuteronomium Deu 5 2 21 populus magnus, et multus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, -Deuteronomium Deu 5 2 22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. -Deuteronomium Deu 5 2 23 Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. -Deuteronomium Deu 5 2 24 Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium. -Deuteronomium Deu 5 2 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. -Deuteronomium Deu 5 2 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: b -Deuteronomium Deu 5 2 27 Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. -Deuteronomium Deu 5 2 28 Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, -Deuteronomium Deu 5 2 29 sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. -Deuteronomium Deu 5 2 30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. -Deuteronomium Deu 5 2 31 Dixitque Dominus ad me: Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. -Deuteronomium Deu 5 2 32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Jasa. -Deuteronomium Deu 5 2 33 Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. -Deuteronomium Deu 5 2 34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam, -Deuteronomium Deu 5 2 35 absque jumentis, quae in partem venere praedantium: et spoliis urbium, quas cepimus -Deuteronomium Deu 5 2 36 ab Aroër, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, -Deuteronomium Deu 5 2 37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quae adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster. -Deuteronomium Deu 5 3 1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. -Deuteronomium Deu 5 3 2 Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon. -Deuteronomium Deu 5 3 3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem, -Deuteronomium Deu 5 3 4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. -Deuteronomium Deu 5 3 5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros. -Deuteronomium Deu 5 3 6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos: -Deuteronomium Deu 5 3 7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus. -Deuteronomium Deu 5 3 8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hermon, -Deuteronomium Deu 5 3 9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhaei Sanir: -Deuteronomium Deu 5 3 10 omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan. -Deuteronomium Deu 5 3 11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. -Deuteronomium Deu 5 3 12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad. b -Deuteronomium Deu 5 3 13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum. -Deuteronomium Deu 5 3 14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in praesentem diem. -Deuteronomium Deu 5 3 15 Machir quoque dedi Galaad. -Deuteronomium Deu 5 3 16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon: -Deuteronomium Deu 5 3 17 et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. -Deuteronomium Deu 5 3 18 Praecepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in haereditatem: expediti praecedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti, -Deuteronomium Deu 5 3 19 absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, -Deuteronomium Deu 5 3 20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. -Deuteronomium Deu 5 3 21 Josue quoque in tempore illo praecepi, dicens: Oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. b -Deuteronomium Deu 5 3 22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. -Deuteronomium Deu 5 3 23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: b -Deuteronomium Deu 5 3 24 Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in caelo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuae. -Deuteronomium Deu 5 3 25 Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. -Deuteronomium Deu 5 3 26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. -Deuteronomium Deu 5 3 27 Ascende cacumen Phasgae, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum. -Deuteronomium Deu 5 3 28 Praecipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. -Deuteronomium Deu 5 3 29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor. -Deuteronomium Deu 5 4 1 Et nunc, Israël, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. -Deuteronomium Deu 5 4 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. -Deuteronomium Deu 5 4 3 Oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. -Deuteronomium Deu 5 4 4 Vos autem qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. -Deuteronomium Deu 5 4 5 Scitis quod docuerim vos praecepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis: -Deuteronomium Deu 5 4 6 et observabitis et implebitis opere. Haec est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. -Deuteronomium Deu 5 4 7 Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. -Deuteronomium Deu 5 4 8 Quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? -Deuteronomium Deu 5 4 9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos, b -Deuteronomium Deu 5 4 10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos. -Deuteronomium Deu 5 4 11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum: erantque in eo tenebrae, et nubes, et caligo. -Deuteronomium Deu 5 4 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. -Deuteronomium Deu 5 4 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. -Deuteronomium Deu 5 4 14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et judicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis. -Deuteronomium Deu 5 4 15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: b -Deuteronomium Deu 5 4 16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae: -Deuteronomium Deu 5 4 17 similitudinem omnium jumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium, -Deuteronomium Deu 5 4 18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: -Deuteronomium Deu 5 4 19 ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam, et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt. -Deuteronomium Deu 5 4 20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum haereditarium, sicut est in praesenti die. -Deuteronomium Deu 5 4 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis. b -Deuteronomium Deu 5 4 22 Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam. -Deuteronomium Deu 5 4 23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit: -Deuteronomium Deu 5 4 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. -Deuteronomium Deu 5 4 25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis: -Deuteronomium Deu 5 4 26 testes invoco hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, -Deuteronomium Deu 5 4 27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. -Deuteronomium Deu 5 4 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur. -Deuteronomium Deu 5 4 29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae. -Deuteronomium Deu 5 4 30 Postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. -Deuteronomium Deu 5 4 31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis. -Deuteronomium Deu 5 4 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo caelo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, b -Deuteronomium Deu 5 4 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti: -Deuteronomium Deu 5 4 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis: -Deuteronomium Deu 5 4 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. -Deuteronomium Deu 5 4 36 De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis: -Deuteronomium Deu 5 4 37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto, -Deuteronomium Deu 5 4 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die. -Deuteronomium Deu 5 4 39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. -Deuteronomium Deu 5 4 40 Custodi praecepta ejus atque mandata, quae ego praecipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. -Deuteronomium Deu 5 4 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam, b -Deuteronomium Deu 5 4 42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere: -Deuteronomium Deu 5 4 43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quae est in tribu Gad: et Golan in Basan, quae est in tribu Manasse. -Deuteronomium Deu 5 4 44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël: b -Deuteronomium Deu 5 4 45 et haec testimonia et caeremoniae atque judicia, quae locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Aegypto, -Deuteronomium Deu 5 4 46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhaei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Aegypto -Deuteronomium Deu 5 4 47 possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum: -Deuteronomium Deu 5 4 48 ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, -Deuteronomium Deu 5 4 49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. -Deuteronomium Deu 5 5 1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, caeremonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. -Deuteronomium Deu 5 5 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. -Deuteronomium Deu 5 5 3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, et vivimus. -Deuteronomium Deu 5 5 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. -Deuteronomium Deu 5 5 5a Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. -Deuteronomium Deu 5 5 5b Et ait: -Deuteronomium Deu 5 5 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. -Deuteronomium Deu 5 5 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. -Deuteronomium Deu 5 5 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. -Deuteronomium Deu 5 5 9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: -Deuteronomium Deu 5 5 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea. -Deuteronomium Deu 5 5 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. b -Deuteronomium Deu 5 5 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. b -Deuteronomium Deu 5 5 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. -Deuteronomium Deu 5 5 14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. -Deuteronomium Deu 5 5 15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati. -Deuteronomium Deu 5 5 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. b -Deuteronomium Deu 5 5 17 Non occides, b -Deuteronomium Deu 5 5 18 neque moechaberis, -Deuteronomium Deu 5 5 19 furtumque non facies: -Deuteronomium Deu 5 5 20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. -Deuteronomium Deu 5 5 21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt. b -Deuteronomium Deu 5 5 22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. b -Deuteronomium Deu 5 5 23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis: -Deuteronomium Deu 5 5 24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. -Deuteronomium Deu 5 5 25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. -Deuteronomium Deu 5 5 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere? -Deuteronomium Deu 5 5 27 Tu magis accede: et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. -Deuteronomium Deu 5 5 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. b -Deuteronomium Deu 5 5 29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? -Deuteronomium Deu 5 5 30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. -Deuteronomium Deu 5 5 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et caeremonias atque judicia: quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem. -Deuteronomium Deu 5 5 32 Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram: b -Deuteronomium Deu 5 5 33 sed per viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae. -Deuteronomium Deu 5 6 1 Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam: -Deuteronomium Deu 5 6 2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. -Deuteronomium Deu 5 6 3 Audi, Israël, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. -Deuteronomium Deu 5 6 4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est. b -Deuteronomium Deu 5 6 5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. -Deuteronomium Deu 5 6 6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo: -Deuteronomium Deu 5 6 7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. -Deuteronomium Deu 5 6 8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, -Deuteronomium Deu 5 6 9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae. -Deuteronomium Deu 5 6 10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, b -Deuteronomium Deu 5 6 11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, -Deuteronomium Deu 5 6 12 et comederis, et saturatus fueris: -Deuteronomium Deu 5 6 13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. -Deuteronomium Deu 5 6 14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt: -Deuteronomium Deu 5 6 15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae. -Deuteronomium Deu 5 6 16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. -Deuteronomium Deu 5 6 17 Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quas praecepit tibi: -Deuteronomium Deu 5 6 18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, -Deuteronomium Deu 5 6 19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. -Deuteronomium Deu 5 6 20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis? b -Deuteronomium Deu 5 6 21 dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti: -Deuteronomium Deu 5 6 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, -Deuteronomium Deu 5 6 23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. -Deuteronomium Deu 5 6 24 Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. -Deuteronomium Deu 5 6 25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. -Deuteronomium Deu 5 7 1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum, et Gergezaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: -Deuteronomium Deu 5 7 2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis earum, -Deuteronomium Deu 5 7 3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo: -Deuteronomium Deu 5 7 4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito. -Deuteronomium Deu 5 7 5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite: b -Deuteronomium Deu 5 7 6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. -Deuteronomium Deu 5 7 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: -Deuteronomium Deu 5 7 8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Aegypti. -Deuteronomium Deu 5 7 9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes: -Deuteronomium Deu 5 7 10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. -Deuteronomium Deu 5 7 11 Custodi ergo praecepta et caeremonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias. b -Deuteronomium Deu 5 7 12 Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis: -Deuteronomium Deu 5 7 13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. -Deuteronomium Deu 5 7 14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. -Deuteronomium Deu 5 7 15 Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. -Deuteronomium Deu 5 7 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. -Deuteronomium Deu 5 7 17 Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istae quam ego: quomodo potero delere eas? b -Deuteronomium Deu 5 7 18 noli metuere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Aegyptiis, -Deuteronomium Deu 5 7 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. -Deuteronomium Deu 5 7 20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. -Deuteronomium Deu 5 7 21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: -Deuteronomium Deu 5 7 22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. -Deuteronomium Deu 5 7 23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur. -Deuteronomium Deu 5 7 24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. -Deuteronomium Deu 5 7 25 Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui: b -Deuteronomium Deu 5 7 26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. -Deuteronomium Deu 5 8 1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris. -Deuteronomium Deu 5 8 2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. -Deuteronomium Deu 5 8 3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. -Deuteronomium Deu 5 8 4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est: -Deuteronomium Deu 5 8 5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, -Deuteronomium Deu 5 8 6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. -Deuteronomium Deu 5 8 7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi: b -Deuteronomium Deu 5 8 8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis, -Deuteronomium Deu 5 8 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus aeris metalla fodiuntur: -Deuteronomium Deu 5 8 10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. -Deuteronomium Deu 5 8 11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie: -Deuteronomium Deu 5 8 12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis, -Deuteronomium Deu 5 8 13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, -Deuteronomium Deu 5 8 14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, -Deuteronomium Deu 5 8 15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullae omnino aquae: qui eduxit rivos de petra durissima, -Deuteronomium Deu 5 8 16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, -Deuteronomium Deu 5 8 17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt: -Deuteronomium Deu 5 8 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. -Deuteronomium Deu 5 8 19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas. -Deuteronomium Deu 5 8 20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri. -Deuteronomium Deu 5 9 1 Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad caelum usque muratas, -Deuteronomium Deu 5 9 2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. -Deuteronomium Deu 5 9 3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi: -Deuteronomium Deu 5 9 4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes. -Deuteronomium Deu 5 9 5 Neque enim propter justitias tuas, et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, introëunte te deletae sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. -Deuteronomium Deu 5 9 6 Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. -Deuteronomium Deu 5 9 7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Aegypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. b -Deuteronomium Deu 5 9 8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit, -Deuteronomium Deu 5 9 9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. -Deuteronomium Deu 5 9 10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. -Deuteronomium Deu 5 9 11 Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis, -Deuteronomium Deu 5 9 12 dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de Aegypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile. -Deuteronomium Deu 5 9 13 Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste durae cervicis sit: -Deuteronomium Deu 5 9 14 dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub caelo, et constituam te super gentem, quae hac major et fortior sit. -Deuteronomium Deu 5 9 15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis utraque tenerem manu, b -Deuteronomium Deu 5 9 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat: -Deuteronomium Deu 5 9 17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro. -Deuteronomium Deu 5 9 18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis: -Deuteronomium Deu 5 9 19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. -Deuteronomium Deu 5 9 20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum. -Deuteronomium Deu 5 9 21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit. -Deuteronomium Deu 5 9 22 In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiae provocastis Dominum: b -Deuteronomium Deu 5 9 23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis: -Deuteronomium Deu 5 9 24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi. -Deuteronomium Deu 5 9 25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus: -Deuteronomium Deu 5 9 26 et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti. -Deuteronomium Deu 5 9 27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum: -Deuteronomium Deu 5 9 28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine: -Deuteronomium Deu 5 9 29 qui sunt populus tuus et haereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento. -Deuteronomium Deu 5 10 1 In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam, -Deuteronomium Deu 5 10 2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca. -Deuteronomium Deu 5 10 3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. -Deuteronomium Deu 5 10 4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. -Deuteronomium Deu 5 10 5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. -Deuteronomium Deu 5 10 6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. -Deuteronomium Deu 5 10 7 Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. -Deuteronomium Deu 5 10 8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. -Deuteronomium Deu 5 10 9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. -Deuteronomium Deu 5 10 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. -Deuteronomium Deu 5 10 11 Dixitque mihi: Vade, et praecede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. -Deuteronomium Deu 5 10 12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: b -Deuteronomium Deu 5 10 13 custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi? -Deuteronomium Deu 5 10 14 En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt: -Deuteronomium Deu 5 10 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. -Deuteronomium Deu 5 10 16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: -Deuteronomium Deu 5 10 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. -Deuteronomium Deu 5 10 18 Facit judicium pupillo et viduae; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. -Deuteronomium Deu 5 10 19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. -Deuteronomium Deu 5 10 20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius. b -Deuteronomium Deu 5 10 21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. -Deuteronomium Deu 5 10 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli. -Deuteronomium Deu 5 11 1 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et caeremonias, judicia atque mandata, omni tempore. -Deuteronomium Deu 5 11 2 Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium, -Deuteronomium Deu 5 11 3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae ejus, -Deuteronomium Deu 5 11 4 omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem: -Deuteronomium Deu 5 11 5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum: -Deuteronomium Deu 5 11 6 et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. -Deuteronomium Deu 5 11 7 Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit, -Deuteronomium Deu 5 11 8 ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini, -Deuteronomium Deu 5 11 9 multoque in ea vivatis tempore: quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. -Deuteronomium Deu 5 11 10 Terra enim, ad quam ingréderis possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae: b -Deuteronomium Deu 5 11 11 sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias, -Deuteronomium Deu 5 11 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. -Deuteronomium Deu 5 11 13 Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: -Deuteronomium Deu 5 11 14 dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, -Deuteronomium Deu 5 11 15 foenumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini. -Deuteronomium Deu 5 11 16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos: -Deuteronomium Deu 5 11 17 iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. -Deuteronomium Deu 5 11 18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. b -Deuteronomium Deu 5 11 19 Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. -Deuteronomium Deu 5 11 20 Scribes ea super postes et januas domus tuae, -Deuteronomium Deu 5 11 21 ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae. -Deuteronomium Deu 5 11 22 Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhaerentes ei, -Deuteronomium Deu 5 11 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae majores et fortiores vobis sunt. -Deuteronomium Deu 5 11 24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. -Deuteronomium Deu 5 11 25 Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. -Deuteronomium Deu 5 11 26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: b -Deuteronomium Deu 5 11 27 benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis: -Deuteronomium Deu 5 11 28 maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. -Deuteronomium Deu 5 11 29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: -Deuteronomium Deu 5 11 30 qui sunt trans Jordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est juxta vallem tendentem et intrantem procul. -Deuteronomium Deu 5 11 31 Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. -Deuteronomium Deu 5 11 32 Videte ergo ut impleatis caeremonias atque judicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro. -Deuteronomium Deu 5 12 1 Haec sunt praecepta atque judicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. -Deuteronomium Deu 5 12 2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. -Deuteronomium Deu 5 12 3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas: lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. -Deuteronomium Deu 5 12 4 Non facietis ita Domino Deo vestro: -Deuteronomium Deu 5 12 5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: -Deuteronomium Deu 5 12 6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. -Deuteronomium Deu 5 12 7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. -Deuteronomium Deu 5 12 8 Non facietis ibi quae nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur: b -Deuteronomium Deu 5 12 9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. -Deuteronomium Deu 5 12 10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis -Deuteronomium Deu 5 12 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quae praecipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. -Deuteronomium Deu 5 12 12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiae vestrae, famuli et famulae, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. -Deuteronomium Deu 5 12 13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: b -Deuteronomium Deu 5 12 14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quaecumque praecipio tibi. -Deuteronomium Deu 5 12 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: -Deuteronomium Deu 5 12 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. -Deuteronomium Deu 5 12 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quae voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: -Deuteronomium Deu 5 12 18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam. -Deuteronomium Deu 5 12 19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra. -Deuteronomium Deu 5 12 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua: b -Deuteronomium Deu 5 12 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae habueris, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. -Deuteronomium Deu 5 12 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur. -Deuteronomium Deu 5 12 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: -Deuteronomium Deu 5 12 24 sed super terram fundes quasi aquam, -Deuteronomium Deu 5 12 25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. -Deuteronomium Deu 5 12 26 Quae autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus: -Deuteronomium Deu 5 12 27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris. -Deuteronomium Deu 5 12 28 Observa et audi omnia quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. -Deuteronomium Deu 5 12 29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: b -Deuteronomium Deu 5 12 30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversae, et requiras caeremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam. -Deuteronomium Deu 5 12 31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. -Deuteronomium Deu 5 12 32 Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas. -Deuteronomium Deu 5 13 1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, -Deuteronomium Deu 5 13 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: -Deuteronomium Deu 5 13 3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. -Deuteronomium Deu 5 13 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. -Deuteronomium Deu 5 13 5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. -Deuteronomium Deu 5 13 6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, b -Deuteronomium Deu 5 13 7 cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae, -Deuteronomium Deu 5 13 8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, -Deuteronomium Deu 5 13 9 sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum. -Deuteronomium Deu 5 13 10 Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: -Deuteronomium Deu 5 13 11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. -Deuteronomium Deu 5 13 12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: b -Deuteronomium Deu 5 13 13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: -Deuteronomium Deu 5 13 14 quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, -Deuteronomium Deu 5 13 15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora. -Deuteronomium Deu 5 13 16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius, -Deuteronomium Deu 5 13 17 et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, -Deuteronomium Deu 5 13 18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. -Deuteronomium Deu 5 14 1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: -Deuteronomium Deu 5 14 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. -Deuteronomium Deu 5 14 3 Ne comedatis quae immunda sunt. -Deuteronomium Deu 5 14 4 Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, -Deuteronomium Deu 5 14 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. -Deuteronomium Deu 5 14 6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. -Deuteronomium Deu 5 14 7 De his autem, quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum: haec, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. -Deuteronomium Deu 5 14 8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. -Deuteronomium Deu 5 14 9 Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas, comedite: b -Deuteronomium Deu 5 14 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. -Deuteronomium Deu 5 14 11 Omnes aves mundas comedite. -Deuteronomium Deu 5 14 12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum, -Deuteronomium Deu 5 14 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum: -Deuteronomium Deu 5 14 14 et omne corvini generis, -Deuteronomium Deu 5 14 15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum: -Deuteronomium Deu 5 14 16 herodium ac cygnum, et ibin, -Deuteronomium Deu 5 14 17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, -Deuteronomium Deu 5 14 18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem. -Deuteronomium Deu 5 14 19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. -Deuteronomium Deu 5 14 20 Omne quod mundum est, comedite. -Deuteronomium Deu 5 14 21a Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. -Deuteronomium Deu 5 14 21b Non coques haedum in lacte matris suae. -Deuteronomium Deu 5 14 22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, b -Deuteronomium Deu 5 14 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. -Deuteronomium Deu 5 14 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, -Deuteronomium Deu 5 14 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: -Deuteronomium Deu 5 14 26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: -Deuteronomium Deu 5 14 27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. -Deuteronomium Deu 5 14 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. -Deuteronomium Deu 5 14 29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris. -Deuteronomium Deu 5 15 1 Septimo anno facies remissionem, -Deuteronomium Deu 5 15 2 quae hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. -Deuteronomium Deu 5 15 3 A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. -Deuteronomium Deu 5 15 4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. -Deuteronomium Deu 5 15 5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae jussit, et quae ego hodie praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. -Deuteronomium Deu 5 15 6 Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. -Deuteronomium Deu 5 15 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, b -Deuteronomium Deu 5 15 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. -Deuteronomium Deu 5 15 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. -Deuteronomium Deu 5 15 10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris. -Deuteronomium Deu 5 15 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. -Deuteronomium Deu 5 15 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: b -Deuteronomium Deu 5 15 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: -Deuteronomium Deu 5 15 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. -Deuteronomium Deu 5 15 15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc praecipio tibi. -Deuteronomium Deu 5 15 16 Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat: -Deuteronomium Deu 5 15 17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. -Deuteronomium Deu 5 15 18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis. -Deuteronomium Deu 5 15 19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. b -Deuteronomium Deu 5 15 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. -Deuteronomium Deu 5 15 21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel caecum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo: -Deuteronomium Deu 5 15 22 sed intra portas urbis tuae comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. -Deuteronomium Deu 5 15 23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. -Deuteronomium Deu 5 16 1 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. -Deuteronomium Deu 5 16 2 Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. -Deuteronomium Deu 5 16 3 Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Aegypto: ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus diebus vitae tuae. -Deuteronomium Deu 5 16 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. -Deuteronomium Deu 5 16 5 Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, -Deuteronomium Deu 5 16 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto. -Deuteronomium Deu 5 16 7 Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. -Deuteronomium Deu 5 16 8 Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. -Deuteronomium Deu 5 16 9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. b -Deuteronomium Deu 5 16 10 Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: -Deuteronomium Deu 5 16 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. -Deuteronomium Deu 5 16 12 Et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto: custodiesque ac facies quae praecepta sunt. -Deuteronomium Deu 5 16 13 Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas: b -Deuteronomium Deu 5 16 14 et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt. -Deuteronomium Deu 5 16 15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in laetitia. -Deuteronomium Deu 5 16 16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: -Deuteronomium Deu 5 16 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. -Deuteronomium Deu 5 16 18 Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio, b -Deuteronomium Deu 5 16 19 nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. -Deuteronomium Deu 5 16 20 Juste quod justum est persequéris: ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. -Deuteronomium Deu 5 16 21 Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. b -Deuteronomium Deu 5 16 22 Nec facies tibi, neque constitues statuam: quae odit Dominus Deus tuus. -Deuteronomium Deu 5 17 1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. -Deuteronomium Deu 5 17 2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, b -Deuteronomium Deu 5 17 3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam caeli, quae non praecepi: -Deuteronomium Deu 5 17 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël: -Deuteronomium Deu 5 17 5 educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. -Deuteronomium Deu 5 17 6 In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. -Deuteronomium Deu 5 17 7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. -Deuteronomium Deu 5 17 8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. b -Deuteronomium Deu 5 17 9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. -Deuteronomium Deu 5 17 10 Et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te -Deuteronomium Deu 5 17 11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. -Deuteronomium Deu 5 17 12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: -Deuteronomium Deu 5 17 13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. -Deuteronomium Deu 5 17 14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: b -Deuteronomium Deu 5 17 15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. -Deuteronomium Deu 5 17 16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus, praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. -Deuteronomium Deu 5 17 17 Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. -Deuteronomium Deu 5 17 18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus, -Deuteronomium Deu 5 17 19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias ejus, quae in lege praecepta sunt. -Deuteronomium Deu 5 17 20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. -Deuteronomium Deu 5 18 1 Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, -Deuteronomium Deu 5 18 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis. -Deuteronomium Deu 5 18 3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: -Deuteronomium Deu 5 18 4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. -Deuteronomium Deu 5 18 5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. -Deuteronomium Deu 5 18 6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, -Deuteronomium Deu 5 18 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino. -Deuteronomium Deu 5 18 8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. -Deuteronomium Deu 5 18 9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. b -Deuteronomium Deu 5 18 10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, -Deuteronomium Deu 5 18 11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem. -Deuteronomium Deu 5 18 12 Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. -Deuteronomium Deu 5 18 13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. -Deuteronomium Deu 5 18 14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. -Deuteronomium Deu 5 18 15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, -Deuteronomium Deu 5 18 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. -Deuteronomium Deu 5 18 17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. -Deuteronomium Deu 5 18 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. -Deuteronomium Deu 5 18 19 Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. -Deuteronomium Deu 5 18 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. -Deuteronomium Deu 5 18 21 Quod si tacita cogitatione respónderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? b -Deuteronomium Deu 5 18 22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. -Deuteronomium Deu 5 19 1 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in aedibus: -Deuteronomium Deu 5 19 2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, -Deuteronomium Deu 5 19 3 sternens diligenter viam: et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. -Deuteronomium Deu 5 19 4 Haec erit lex homicidae fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur: -Deuteronomium Deu 5 19 5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet: -Deuteronomium Deu 5 19 6 ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. -Deuteronomium Deu 5 19 7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas. -Deuteronomium Deu 5 19 8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est -Deuteronomium Deu 5 19 9 (si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: -Deuteronomium Deu 5 19 10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. -Deuteronomium Deu 5 19 11 Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, b -Deuteronomium Deu 5 19 12 mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. -Deuteronomium Deu 5 19 13 Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi. -Deuteronomium Deu 5 19 14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. b -Deuteronomium Deu 5 19 15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. b -Deuteronomium Deu 5 19 16 Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis, -Deuteronomium Deu 5 19 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis. -Deuteronomium Deu 5 19 18 Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, -Deuteronomium Deu 5 19 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: -Deuteronomium Deu 5 19 20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. -Deuteronomium Deu 5 19 21 Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. -Deuteronomium Deu 5 20 1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti. -Deuteronomium Deu 5 20 2 Appropinquante autem jam praelio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: -Deuteronomium Deu 5 20 3 Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos: -Deuteronomium Deu 5 20 4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. -Deuteronomium Deu 5 20 5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. -Deuteronomium Deu 5 20 6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. -Deuteronomium Deu 5 20 7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. -Deuteronomium Deu 5 20 8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. -Deuteronomium Deu 5 20 9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit. -Deuteronomium Deu 5 20 10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. b -Deuteronomium Deu 5 20 11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. -Deuteronomium Deu 5 20 12 Sin autem foedus inire noluerit, et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam. -Deuteronomium Deu 5 20 13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, -Deuteronomium Deu 5 20 14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quae in civitate sunt. Omnem praedam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi. -Deuteronomium Deu 5 20 15 Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. -Deuteronomium Deu 5 20 16 De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: -Deuteronomium Deu 5 20 17 sed interficies in ore gladii, Hethaeum videlicet, et Amorrhaeum, et Chananaeum, Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus: -Deuteronomium Deu 5 20 18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. -Deuteronomium Deu 5 20 19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. b -Deuteronomium Deu 5 20 20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat. -Deuteronomium Deu 5 21 1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus, -Deuteronomium Deu 5 21 2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum: -Deuteronomium Deu 5 21 3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere, -Deuteronomium Deu 5 21 4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae numquam arata est, nec sementem recepit: et caedent in ea cervices vitulae: -Deuteronomium Deu 5 21 5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. -Deuteronomium Deu 5 21 6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quae in valle percussa est, -Deuteronomium Deu 5 21 7 et dicent: Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt: -Deuteronomium Deu 5 21 8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: -Deuteronomium Deu 5 21 9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus. -Deuteronomium Deu 5 21 10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, b -Deuteronomium Deu 5 21 11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, -Deuteronomium Deu 5 21 12 introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues, -Deuteronomium Deu 5 21 13 et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. -Deuteronomium Deu 5 21 14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam. -Deuteronomium Deu 5 21 15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, b -Deuteronomium Deu 5 21 16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae: -Deuteronomium Deu 5 21 17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. -Deuteronomium Deu 5 21 18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: b -Deuteronomium Deu 5 21 19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, -Deuteronomium Deu 5 21 20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis: -Deuteronomium Deu 5 21 21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. -Deuteronomium Deu 5 21 22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: b -Deuteronomium Deu 5 21 23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. -Deuteronomium Deu 5 22 1 Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis: sed reduces fratri tuo, -Deuteronomium Deu 5 22 2 etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. -Deuteronomium Deu 5 22 3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. -Deuteronomium Deu 5 22 4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. -Deuteronomium Deu 5 22 5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec. b -Deuteronomium Deu 5 22 6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, b -Deuteronomium Deu 5 22 7 sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. -Deuteronomium Deu 5 22 8 Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente. b -Deuteronomium Deu 5 22 9 Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. b -Deuteronomium Deu 5 22 10 Non arabis in bove simul et asino. -Deuteronomium Deu 5 22 11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. -Deuteronomium Deu 5 22 12 Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. b -Deuteronomium Deu 5 22 13 Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, b -Deuteronomium Deu 5 22 14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: -Deuteronomium Deu 5 22 15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: -Deuteronomium Deu 5 22 16 et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit, -Deuteronomium Deu 5 22 17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: -Deuteronomium Deu 5 22 18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, -Deuteronomium Deu 5 22 19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. -Deuteronomium Deu 5 22 20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, -Deuteronomium Deu 5 22 21 ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. -Deuteronomium Deu 5 22 22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. b -Deuteronomium Deu 5 22 23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, b -Deuteronomium Deu 5 22 24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. -Deuteronomium Deu 5 22 25 Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: -Deuteronomium Deu 5 22 26 puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. -Deuteronomium Deu 5 22 27 Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. -Deuteronomium Deu 5 22 28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: b -Deuteronomium Deu 5 22 29 dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. -Deuteronomium Deu 5 22 30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. b -Deuteronomium Deu 5 23 1 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. -Deuteronomium Deu 5 23 2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. -Deuteronomium Deu 5 23 3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum: -Deuteronomium Deu 5 23 4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi: -Deuteronomium Deu 5 23 5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. -Deuteronomium Deu 5 23 6 Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. -Deuteronomium Deu 5 23 7 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est: nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus. -Deuteronomium Deu 5 23 8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. -Deuteronomium Deu 5 23 9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. b -Deuteronomium Deu 5 23 10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, -Deuteronomium Deu 5 23 11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. -Deuteronomium Deu 5 23 12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, -Deuteronomium Deu 5 23 13 gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies -Deuteronomium Deu 5 23 14 quo revelatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te. -Deuteronomium Deu 5 23 15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. b -Deuteronomium Deu 5 23 16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. -Deuteronomium Deu 5 23 17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. b -Deuteronomium Deu 5 23 18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. -Deuteronomium Deu 5 23 19 Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: b -Deuteronomium Deu 5 23 20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. -Deuteronomium Deu 5 23 21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. b -Deuteronomium Deu 5 23 22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris. -Deuteronomium Deu 5 23 23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. -Deuteronomium Deu 5 23 24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. b -Deuteronomium Deu 5 23 25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. -Deuteronomium Deu 5 24 1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. -Deuteronomium Deu 5 24 2 Cumque egressa alterum maritum duxerit, -Deuteronomium Deu 5 24 3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: -Deuteronomium Deu 5 24 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. -Deuteronomium Deu 5 24 5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicae, sed vacabit absque culpa domi suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua. b -Deuteronomium Deu 5 24 6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. b -Deuteronomium Deu 5 24 7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. b -Deuteronomium Deu 5 24 8 Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite. b -Deuteronomium Deu 5 24 9 Mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto. -Deuteronomium Deu 5 24 10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: b -Deuteronomium Deu 5 24 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. -Deuteronomium Deu 5 24 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, -Deuteronomium Deu 5 24 13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. -Deuteronomium Deu 5 24 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: -Deuteronomium Deu 5 24 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. -Deuteronomium Deu 5 24 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. b -Deuteronomium Deu 5 24 17 Non pervertes judicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. b -Deuteronomium Deu 5 24 18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem. -Deuteronomium Deu 5 24 19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. b -Deuteronomium Deu 5 24 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenae, pupillo, ac viduae. -Deuteronomium Deu 5 24 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae. -Deuteronomium Deu 5 24 22 Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem. -Deuteronomium Deu 5 25 1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. -Deuteronomium Deu 5 25 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: -Deuteronomium Deu 5 25 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. -Deuteronomium Deu 5 25 4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. b -Deuteronomium Deu 5 25 5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: b -Deuteronomium Deu 5 25 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. -Deuteronomium Deu 5 25 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. -Deuteronomium Deu 5 25 8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: -Deuteronomium Deu 5 25 9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui. -Deuteronomium Deu 5 25 10 Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati. -Deuteronomium Deu 5 25 11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: b -Deuteronomium Deu 5 25 12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. -Deuteronomium Deu 5 25 13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: b -Deuteronomium Deu 5 25 14 nec erit in domo tua modius major, et minor. -Deuteronomium Deu 5 25 15 Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. -Deuteronomium Deu 5 25 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam. -Deuteronomium Deu 5 25 17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto: b -Deuteronomium Deu 5 25 18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. -Deuteronomium Deu 5 25 19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub caelo. Cave ne obliviscaris. -Deuteronomium Deu 5 26 1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: -Deuteronomium Deu 5 26 2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: -Deuteronomium Deu 5 26 3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. -Deuteronomium Deu 5 26 4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui: -Deuteronomium Deu 5 26 5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis. -Deuteronomium Deu 5 26 6 Afflixeruntque nos Aegyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima: -Deuteronomium Deu 5 26 7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: -Deuteronomium Deu 5 26 8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: -Deuteronomium Deu 5 26 9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. -Deuteronomium Deu 5 26 10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. -Deuteronomium Deu 5 26 11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites, et advena qui tecum est. -Deuteronomium Deu 5 26 12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitae, et advenae, et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: b -Deuteronomium Deu 5 26 13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, sicut jussisti mihi: non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. -Deuteronomium Deu 5 26 14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi. -Deuteronomium Deu 5 26 15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terrae, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti. -Deuteronomium Deu 5 26 16 Hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. b -Deuteronomium Deu 5 26 17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias caeremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. -Deuteronomium Deu 5 26 18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius: -Deuteronomium Deu 5 26 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. -Deuteronomium Deu 5 27 1 Praecepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie. -Deuteronomium Deu 5 27 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos, -Deuteronomium Deu 5 27 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. -Deuteronomium Deu 5 27 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce: -Deuteronomium Deu 5 27 5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, -Deuteronomium Deu 5 27 6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, -Deuteronomium Deu 5 27 7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. -Deuteronomium Deu 5 27 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. -Deuteronomium Deu 5 27 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: b -Deuteronomium Deu 5 27 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi. -Deuteronomium Deu 5 27 11 Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens: b -Deuteronomium Deu 5 27 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. -Deuteronomium Deu 5 27 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. -Deuteronomium Deu 5 27 14 Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: -Deuteronomium Deu 5 27 15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 18 Maledictus qui errare facit caecum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 19 Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 27 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. -Deuteronomium Deu 5 28 1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra. -Deuteronomium Deu 5 28 2 Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te: si tamen praecepta ejus audieris. -Deuteronomium Deu 5 28 3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. -Deuteronomium Deu 5 28 4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum. -Deuteronomium Deu 5 28 5 Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae. -Deuteronomium Deu 5 28 6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. -Deuteronomium Deu 5 28 7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. -Deuteronomium Deu 5 28 8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis. -Deuteronomium Deu 5 28 9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. b -Deuteronomium Deu 5 28 10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. -Deuteronomium Deu 5 28 11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi. -Deuteronomium Deu 5 28 12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies. -Deuteronomium Deu 5 28 13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris, -Deuteronomium Deu 5 28 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos. -Deuteronomium Deu 5 28 15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te. b -Deuteronomium Deu 5 28 16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. -Deuteronomium Deu 5 28 17 Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae. -Deuteronomium Deu 5 28 18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. -Deuteronomium Deu 5 28 19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. -Deuteronomium Deu 5 28 20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. -Deuteronomium Deu 5 28 21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam. -Deuteronomium Deu 5 28 22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. -Deuteronomium Deu 5 28 23 Sit caelum, quod supra te est, aeneum: et terra, quam calcas, ferrea. -Deuteronomium Deu 5 28 24 Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris. -Deuteronomium Deu 5 28 25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terrae, -Deuteronomium Deu 5 28 26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli, et bestiis terrae, et non sit qui abigat. -Deuteronomium Deu 5 28 27 Percutiat te Dominus ulcere Aegypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. b -Deuteronomium Deu 5 28 28 Percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis, -Deuteronomium Deu 5 28 29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. -Deuteronomium Deu 5 28 30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. -Deuteronomium Deu 5 28 31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. -Deuteronomium Deu 5 28 32 Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. -Deuteronomium Deu 5 28 33 Fructus terrae tuae, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, -Deuteronomium Deu 5 28 34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui. -Deuteronomium Deu 5 28 35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum. b -Deuteronomium Deu 5 28 36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. -Deuteronomium Deu 5 28 37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. -Deuteronomium Deu 5 28 38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustae devorabunt omnia. -Deuteronomium Deu 5 28 39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus. -Deuteronomium Deu 5 28 40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt. -Deuteronomium Deu 5 28 41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem. -Deuteronomium Deu 5 28 42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae rubigo consumet. -Deuteronomium Deu 5 28 43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. -Deuteronomium Deu 5 28 44 Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. -Deuteronomium Deu 5 28 45 Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et caeremonias, quas praecepit tibi. b -Deuteronomium Deu 5 28 46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum: -Deuteronomium Deu 5 28 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam. -Deuteronomium Deu 5 28 48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. -Deuteronomium Deu 5 28 49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis: -Deuteronomium Deu 5 28 50 gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli, -Deuteronomium Deu 5 28 51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat, -Deuteronomium Deu 5 28 52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus: -Deuteronomium Deu 5 28 53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus. -Deuteronomium Deu 5 28 54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quae cubat in sinu suo, -Deuteronomium Deu 5 28 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. -Deuteronomium Deu 5 28 56 Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiae carnibus, -Deuteronomium Deu 5 28 57 et illuvie secundarum, quae egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. -Deuteronomium Deu 5 28 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum: b -Deuteronomium Deu 5 28 59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas: -Deuteronomium Deu 5 28 60 et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. -Deuteronomium Deu 5 28 61 Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat: -Deuteronomium Deu 5 28 62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. -Deuteronomium Deu 5 28 63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. b -Deuteronomium Deu 5 28 64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus. -Deuteronomium Deu 5 28 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore: -Deuteronomium Deu 5 28 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae. -Deuteronomium Deu 5 28 67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis. -Deuteronomium Deu 5 28 68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat. -Deuteronomium Deu 5 29 1 Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. -Deuteronomium Deu 5 29 2 Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, -Deuteronomium Deu 5 29 3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, -Deuteronomium Deu 5 29 4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire, usque in praesentem diem. -Deuteronomium Deu 5 29 5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. -Deuteronomium Deu 5 29 6 Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. -Deuteronomium Deu 5 29 7 Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, -Deuteronomium Deu 5 29 8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse. -Deuteronomium Deu 5 29 9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quae facitis. -Deuteronomium Deu 5 29 10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël, b -Deuteronomium Deu 5 29 11 liberi et uxores vestrae, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas: -Deuteronomium Deu 5 29 12 ut transeas in foedere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum: -Deuteronomium Deu 5 29 13 ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. -Deuteronomium Deu 5 29 14 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio, et haec juramenta confirmo, -Deuteronomium Deu 5 29 15 sed cunctis praesentibus et absentibus. -Deuteronomium Deu 5 29 16 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes b -Deuteronomium Deu 5 29 17 vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. -Deuteronomium Deu 5 29 18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. -Deuteronomium Deu 5 29 19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, -Deuteronomium Deu 5 29 20 et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub caelo, -Deuteronomium Deu 5 29 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quae in libro legis hujus ac foederis continentur. -Deuteronomium Deu 5 29 22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, b -Deuteronomium Deu 5 29 23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. -Deuteronomium Deu 5 29 24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terrae huic? quae est haec ira furoris ejus immensa? -Deuteronomium Deu 5 29 25 Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti: -Deuteronomium Deu 5 29 26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: -Deuteronomium Deu 5 29 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt: -Deuteronomium Deu 5 29 28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. -Deuteronomium Deu 5 29 29 Abscondita, Domino Deo nostro; quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus. b -Deuteronomium Deu 5 30 1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus poenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, -Deuteronomium Deu 5 30 2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua: -Deuteronomium Deu 5 30 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. -Deuteronomium Deu 5 30 4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, -Deuteronomium Deu 5 30 5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. -Deuteronomium Deu 5 30 6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. -Deuteronomium Deu 5 30 7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. -Deuteronomium Deu 5 30 8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie: -Deuteronomium Deu 5 30 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terrae tuae, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis: -Deuteronomium Deu 5 30 10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris praecepta ejus et caeremonias, quae in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. -Deuteronomium Deu 5 30 11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, b -Deuteronomium Deu 5 30 12 nec in caelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad caelum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? -Deuteronomium Deu 5 30 13 neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est? -Deuteronomium Deu 5 30 14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. -Deuteronomium Deu 5 30 15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: b -Deuteronomium Deu 5 30 16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac caeremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. -Deuteronomium Deu 5 30 17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: -Deuteronomium Deu 5 30 18 praedico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. -Deuteronomium Deu 5 30 19 Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: -Deuteronomium Deu 5 30 20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaereas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. -Deuteronomium Deu 5 31 1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba haec ad universum Israël, -Deuteronomium Deu 5 31 2 et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. -Deuteronomium Deu 5 31 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. -Deuteronomium Deu 5 31 4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhaeorum, et terrae eorum, delebitque eos. -Deuteronomium Deu 5 31 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi vobis. -Deuteronomium Deu 5 31 6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. -Deuteronomium Deu 5 31 7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. -Deuteronomium Deu 5 31 8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas. -Deuteronomium Deu 5 31 9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israël. b -Deuteronomium Deu 5 31 10 Praecepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, -Deuteronomium Deu 5 31 11 convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis, -Deuteronomium Deu 5 31 12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. -Deuteronomium Deu 5 31 13 Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. -Deuteronomium Deu 5 31 14 Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuae: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut praecipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii: b -Deuteronomium Deu 5 31 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi. -Deuteronomium Deu 5 31 16 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. -Deuteronomium Deu 5 31 17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala. -Deuteronomium Deu 5 31 18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. -Deuteronomium Deu 5 31 19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. -Deuteronomium Deu 5 31 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. -Deuteronomium Deu 5 31 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quae facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. -Deuteronomium Deu 5 31 22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël. -Deuteronomium Deu 5 31 23 Praecepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum. b -Deuteronomium Deu 5 31 24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, b -Deuteronomium Deu 5 31 25 praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: -Deuteronomium Deu 5 31 26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. -Deuteronomium Deu 5 31 27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? -Deuteronomium Deu 5 31 28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos caelum et terram. -Deuteronomium Deu 5 31 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam praecepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. -Deuteronomium Deu 5 31 30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. b -Deuteronomium Deu 5 32 1 Audite, caeli, quae loquor: audiat terra verba oris mei. -Deuteronomium Deu 5 32 2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina. -Deuteronomium Deu 5 32 3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro. -Deuteronomium Deu 5 32 4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. -Deuteronomium Deu 5 32 5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. -Deuteronomium Deu 5 32 6 Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? -Deuteronomium Deu 5 32 7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. -Deuteronomium Deu 5 32 8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. -Deuteronomium Deu 5 32 9 Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus. -Deuteronomium Deu 5 32 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. b -Deuteronomium Deu 5 32 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. -Deuteronomium Deu 5 32 12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: -Deuteronomium Deu 5 32 13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; -Deuteronomium Deu 5 32 14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. -Deuteronomium Deu 5 32 15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. b -Deuteronomium Deu 5 32 16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. -Deuteronomium Deu 5 32 17 Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: -Deuteronomium Deu 5 32 18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. -Deuteronomium Deu 5 32 19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiae. -Deuteronomium Deu 5 32 20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. -Deuteronomium Deu 5 32 21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. -Deuteronomium Deu 5 32 22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. b -Deuteronomium Deu 5 32 23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. -Deuteronomium Deu 5 32 24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. -Deuteronomium Deu 5 32 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene. -Deuteronomium Deu 5 32 26 Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. -Deuteronomium Deu 5 32 27 Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia. -Deuteronomium Deu 5 32 28 Gens absque consilio est, et sine prudentia. b -Deuteronomium Deu 5 32 29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. -Deuteronomium Deu 5 32 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? -Deuteronomium Deu 5 32 31 Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. -Deuteronomium Deu 5 32 32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. -Deuteronomium Deu 5 32 33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. -Deuteronomium Deu 5 32 34 Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? -Deuteronomium Deu 5 32 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. -Deuteronomium Deu 5 32 36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. b -Deuteronomium Deu 5 32 37 Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? -Deuteronomium Deu 5 32 38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. -Deuteronomium Deu 5 32 39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus praeter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. -Deuteronomium Deu 5 32 40 Levabo ad caelum manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. -Deuteronomium Deu 5 32 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. -Deuteronomium Deu 5 32 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. -Deuteronomium Deu 5 32 43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. -Deuteronomium Deu 5 32 44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. b -Deuteronomium Deu 5 32 45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël, -Deuteronomium Deu 5 32 46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis hujus: -Deuteronomium Deu 5 32 47 quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quae facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. -Deuteronomium Deu 5 32 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens: b -Deuteronomium Deu 5 32 49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. -Deuteronomium Deu 5 32 50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: -Deuteronomium Deu 5 32 51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël. -Deuteronomium Deu 5 32 52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël. -Deuteronomium Deu 5 33 1 Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. -Deuteronomium Deu 5 33 2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. -Deuteronomium Deu 5 33 3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. -Deuteronomium Deu 5 33 4 Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Jacob. -Deuteronomium Deu 5 33 5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. -Deuteronomium Deu 5 33 6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. b -Deuteronomium Deu 5 33 7 Haec est Judae benedictio: Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. b -Deuteronomium Deu 5 33 8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. b -Deuteronomium Deu 5 33 9 Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. -Deuteronomium Deu 5 33 10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. -Deuteronomium Deu 5 33 11 Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant. -Deuteronomium Deu 5 33 12 Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. b -Deuteronomium Deu 5 33 13 Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis caeli, et rore, atque abysso subjacente. b -Deuteronomium Deu 5 33 14 De pomis fructuum solis ac lunae, -Deuteronomium Deu 5 33 15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum: -Deuteronomium Deu 5 33 16 et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos. -Deuteronomium Deu 5 33 17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim: et haec millia Manasse. -Deuteronomium Deu 5 33 18 Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. b -Deuteronomium Deu 5 33 19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. -Deuteronomium Deu 5 33 20 Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. b -Deuteronomium Deu 5 33 21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël. -Deuteronomium Deu 5 33 22 Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. b -Deuteronomium Deu 5 33 23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit. b -Deuteronomium Deu 5 33 24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: b -Deuteronomium Deu 5 33 25 ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua. -Deuteronomium Deu 5 33 26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor caeli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, b -Deuteronomium Deu 5 33 27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. -Deuteronomium Deu 5 33 28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore. -Deuteronomium Deu 5 33 29 Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. -Deuteronomium Deu 5 34 1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, -Deuteronomium Deu 5 34 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, -Deuteronomium Deu 5 34 3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. -Deuteronomium Deu 5 34 4 Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. -Deuteronomium Deu 5 34 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: b -Deuteronomium Deu 5 34 6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in praesentem diem. -Deuteronomium Deu 5 34 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. -Deuteronomium Deu 5 34 8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. -Deuteronomium Deu 5 34 9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi. b -Deuteronomium Deu 5 34 10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, -Deuteronomium Deu 5 34 11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, -Deuteronomium Deu 5 34 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israël. -# Josue Josh Liber Josue -Josue Josh 6 1 1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: -Josue Josh 6 1 2 Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël. -Josue Josh 6 1 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. -Josue Josh 6 1 4 A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. -Josue Josh 6 1 5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te. -Josue Josh 6 1 6 Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. -Josue Josh 6 1 7 Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis. -Josue Josh 6 1 8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. -Josue Josh 6 1 9 Ecce praecipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris. -Josue Josh 6 1 10 Praecepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: b -Josue Josh 6 1 11 Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. -Josue Josh 6 1 12 Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse, ait: -Josue Josh 6 1 13 Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. -Josue Josh 6 1 14 Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, -Josue Josh 6 1 15 donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. -Josue Josh 6 1 16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia quae praecepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus. -Josue Josh 6 1 17 Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. -Josue Josh 6 1 18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age. -Josue Josh 6 2 1 Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. -Josue Josh 6 2 2 Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram. -Josue Josh 6 2 3 Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt. -Josue Josh 6 2 4 Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent: -Josue Josh 6 2 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. -Josue Josh 6 2 6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos stipula lini, quae ibi erat. -Josue Josh 6 2 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est. -Josue Josh 6 2 8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait: b -Josue Josh 6 2 9 Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae. -Josue Josh 6 2 10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto: et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. -Josue Josh 6 2 11 Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. -Josue Josh 6 2 12 Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum, -Josue Josh 6 2 13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quae illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. -Josue Josh 6 2 14 Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. -Josue Josh 6 2 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus haerebat muro. -Josue Josh 6 2 16 Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. -Josue Josh 6 2 17 Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos: b -Josue Josh 6 2 18 si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. -Josue Josh 6 2 19 Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. -Josue Josh 6 2 20 Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. -Josue Josh 6 2 21 Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. -Josue Josh 6 2 22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quaerentes enim per omnem viam, non repererunt eos. b -Josue Josh 6 2 23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi, -Josue Josh 6 2 24 atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus. -Josue Josh 6 3 1 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. -Josue Josh 6 3 2 Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium, -Josue Josh 6 3 3 et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes: -Josue Josh 6 3 4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam. -Josue Josh 6 3 5 Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. -Josue Josh 6 3 6 Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos. -Josue Josh 6 3 7 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. -Josue Josh 6 3 8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea. -Josue Josh 6 3 9 Dixitque Josue ad filios Israël: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. b -Josue Josh 6 3 10 Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum. -Josue Josh 6 3 11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem. -Josue Josh 6 3 12 Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus. -Josue Josh 6 3 13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent. -Josue Josh 6 3 14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. b -Josue Josh 6 3 15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), -Josue Josh 6 3 16 steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. -Josue Josh 6 3 17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat. -Josue Josh 6 4 1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: -Josue Josh 6 4 2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: -Josue Josh 6 4 3 et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. -Josue Josh 6 4 4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus, -Josue Josh 6 4 5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël, -Josue Josh 6 4 6 ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? -Josue Josh 6 4 7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in aeternum. -Josue Josh 6 4 8 Fecerunt ergo filii Israël sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. -Josue Josh 6 4 9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem. -Josue Josh 6 4 10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. b -Josue Josh 6 4 11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. -Josue Josh 6 4 12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israël, sicut eis praeceperat Moyses: -Josue Josh 6 4 13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. -Josue Josh 6 4 14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. -Josue Josh 6 4 15 Dixitque ad eum: -Josue Josh 6 4 16 Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane. -Josue Josh 6 4 17 Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Jordane. -Josue Josh 6 4 18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. -Josue Josh 6 4 19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. b -Josue Josh 6 4 20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, -Josue Josh 6 4 21 et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? -Josue Josh 6 4 22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, -Josue Josh 6 4 23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, -Josue Josh 6 4 24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus: -Josue Josh 6 4 25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. -Josue Josh 6 5 1 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. -Josue Josh 6 5 2 Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. b -Josue Josh 6 5 3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle praeputiorum. -Josue Josh 6 5 4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus, -Josue Josh 6 5 5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, -Josue Josh 6 5 6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. -Josue Josh 6 5 7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. -Josue Josh 6 5 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. -Josue Josh 6 5 9 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem. -Josue Josh 6 5 10 Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho: b -Josue Josh 6 5 11 et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. -Josue Josh 6 5 12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan. -Josue Josh 6 5 13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? b -Josue Josh 6 5 14 Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. -Josue Josh 6 5 15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? -Josue Josh 6 5 16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum. -Josue Josh 6 6 1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. -Josue Josh 6 6 2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. -Josue Josh 6 6 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. -Josue Josh 6 6 4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. -Josue Josh 6 6 5 Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. -Josue Josh 6 6 6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. b -Josue Josh 6 6 7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini. -Josue Josh 6 6 8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini, -Josue Josh 6 6 9 omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. -Josue Josh 6 6 10 Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. -Josue Josh 6 6 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. -Josue Josh 6 6 12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, -Josue Josh 6 6 13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. -Josue Josh 6 6 14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. -Josue Josh 6 6 15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. b -Josue Josh 6 6 16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. -Josue Josh 6 6 17 Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. -Josue Josh 6 6 18 Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. -Josue Josh 6 6 19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. -Josue Josh 6 6 20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, b -Josue Josh 6 6 21 et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. -Josue Josh 6 6 22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis. -Josue Josh 6 6 23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. -Josue Josh 6 6 24 Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt. -Josue Josh 6 6 25a Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. -Josue Josh 6 6 25b In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: -Josue Josh 6 6 26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. -Josue Josh 6 6 27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra. b -Josue Josh 6 7 1 Filii autem Israël praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. -Josue Josh 6 7 2 Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quae est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai. -Josue Josh 6 7 3 Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? -Josue Josh 6 7 4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, -Josue Josh 6 7 5a percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes. -Josue Josh 6 7 5b Pertimuitque cor populi, et instar aquae liquefactum est. -Josue Josh 6 7 6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, -Josue Josh 6 7 7 et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes? utinam ut coepimus, mansissemus trans Jordanem. -Josue Josh 6 7 8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem? -Josue Josh 6 7 9 Audient Chananaei, et omnes habitatores terrae, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? -Josue Josh 6 7 10 Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra? b -Josue Josh 6 7 11 Peccavit Israël, et praevaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. -Josue Josh 6 7 12 Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. -Josue Josh 6 7 13 Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: haec enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. -Josue Josh 6 7 14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. -Josue Josh 6 7 15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël. -Josue Josh 6 7 16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda. b -Josue Josh 6 7 17 Quae cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi: -Josue Josh 6 7 18 cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda. -Josue Josh 6 7 19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. -Josue Josh 6 7 20 Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci. -Josue Josh 6 7 21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. -Josue Josh 6 7 22 Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. b -Josue Josh 6 7 23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum. -Josue Josh 6 7 24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor: -Josue Josh 6 7 25 ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt. -Josue Josh 6 7 26 Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie. -Josue Josh 6 8 1 Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. -Josue Josh 6 8 2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam. -Josue Josh 6 8 3 Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, b -Josue Josh 6 8 4 praecepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati. -Josue Josh 6 8 5 Ego autem, et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus, -Josue Josh 6 8 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. -Josue Josh 6 8 7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. -Josue Josh 6 8 8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi. -Josue Josh 6 8 9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi, b -Josue Josh 6 8 10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. -Josue Josh 6 8 11 Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media. -Josue Josh 6 8 12 Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis: -Josue Josh 6 8 13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. -Josue Josh 6 8 14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae. b -Josue Josh 6 8 15 Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam. -Josue Josh 6 8 16 At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, -Josue Josh 6 8 17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), -Josue Josh 6 8 18 dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam. -Josue Josh 6 8 19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam. -Josue Josh 6 8 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: praesertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. b -Josue Josh 6 8 21 Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai. -Josue Josh 6 8 22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, -Josue Josh 6 8 23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. -Josue Josh 6 8 24 Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem. -Josue Josh 6 8 25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. -Josue Josh 6 8 26 Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai. -Josue Josh 6 8 27 Jumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut praeceperat Dominus Josue. -Josue Josh 6 8 28 Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum: -Josue Josh 6 8 29 regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Praecepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. -Josue Josh 6 8 30 Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal, b -Josue Josh 6 8 31 sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. -Josue Josh 6 8 32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. -Josue Josh 6 8 33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. -Josue Josh 6 8 34 Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine. -Josue Josh 6 8 35 Nihil ex his quae Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur. -Josue Josh 6 9 1 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus, -Josue Josh 6 9 2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. -Josue Josh 6 9 3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Josue Jericho, et Hai, -Josue Josh 6 9 4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, -Josue Josh 6 9 5 calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti. -Josue Josh 6 9 6 Perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: b -Josue Josh 6 9 7 Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum. -Josue Josh 6 9 8 At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis? -Josue Josh 6 9 9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae ejus, cuncta quae fecit in Aegypto, -Josue Josh 6 9 10 et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth: -Josue Josh 6 9 11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: foedus inite nobiscum. -Josue Josh 6 9 12 En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. -Josue Josh 6 9 13 Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta. -Josue Josh 6 9 14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. b -Josue Josh 6 9 15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. -Josue Josh 6 9 16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. -Josue Josh 6 9 17 Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. -Josue Josh 6 9 18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. -Josue Josh 6 9 19 Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere. -Josue Josh 6 9 20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: -Josue Josh 6 9 21a sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. -Josue Josh 6 9 21b Quibus haec loquentibus, -Josue Josh 6 9 22 vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? -Josue Josh 6 9 23 itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei. -Josue Josh 6 9 24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. -Josue Josh 6 9 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. -Josue Josh 6 9 26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur. -Josue Josh 6 9 27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco quem Dominus elegisset. -Josue Josh 6 10 1 Quae cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitae ad Israël, et essent foederati eorum, -Josue Josh 6 10 2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi. -Josue Josh 6 10 3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: -Josue Josh 6 10 4 Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël. -Josue Josh 6 10 5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum: rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. -Josue Josh 6 10 6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis. -Josue Josh 6 10 7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. b -Josue Josh 6 10 8 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit. -Josue Josh 6 10 9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. -Josue Josh 6 10 10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda. -Josue Josh 6 10 11 Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. -Josue Josh 6 10 12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon. b -Josue Josh 6 10 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. -Josue Josh 6 10 14 Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël. -Josue Josh 6 10 15 Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalae. -Josue Josh 6 10 16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. b -Josue Josh 6 10 17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. -Josue Josh 6 10 18 Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: -Josue Josh 6 10 19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. -Josue Josh 6 10 20 Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. -Josue Josh 6 10 21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est. -Josue Josh 6 10 22 Praecepitque Josue, dicens: Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. -Josue Josh 6 10 23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. -Josue Josh 6 10 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, -Josue Josh 6 10 25 rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. -Josue Josh 6 10 26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum. -Josue Josh 6 10 27 Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. -Josue Josh 6 10 28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho. b -Josue Josh 6 10 29 Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: -Josue Josh 6 10 30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho. -Josue Josh 6 10 31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. -Josue Josh 6 10 32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. -Josue Josh 6 10 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. -Josue Josh 6 10 34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit, -Josue Josh 6 10 35 atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea, juxta omnia quae fecerat Lachis. -Josue Josh 6 10 36 Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: -Josue Josh 6 10 37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio. -Josue Josh 6 10 38 Inde reversus in Dabir, -Josue Josh 6 10 39 cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. -Josue Josh 6 10 40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israël, b -Josue Josh 6 10 41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, -Josue Josh 6 10 42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. -Josue Josh 6 10 43 Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala. -Josue Josh 6 11 1 Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: -Josue Josh 6 11 2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare: -Josue Josh 6 11 3 Chananaeum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pherezaeum et Jebusaeum in montanis: Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. -Josue Josh 6 11 4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis. -Josue Josh 6 11 5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël. -Josue Josh 6 11 6 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. b -Josue Josh 6 11 7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos, -Josue Josh 6 11 8 tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: -Josue Josh 6 11 9 fecitque sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. -Josue Josh 6 11 10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. -Josue Josh 6 11 11 Percussitque omnes animas quae ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. -Josue Josh 6 11 12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini. -Josue Josh 6 11 13 Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. -Josue Josh 6 11 14 Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis. -Josue Josh 6 11 15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. -Josue Josh 6 11 16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus, b -Josue Josh 6 11 17 et partem montis, quae ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. -Josue Josh 6 11 18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. -Josue Josh 6 11 19 Non fuit civitas quae se traderet filiis Israël, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. -Josue Josh 6 11 20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. -Josue Josh 6 11 21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. b -Josue Josh 6 11 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. -Josue Josh 6 11 23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a praeliis. -Josue Josh 6 12 1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem. -Josue Josh 6 12 2 Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon. -Josue Josh 6 12 3 Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subjacet Asedoth, Phasga. -Josue Josh 6 12 4 Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos -Josue Josh 6 12 5 Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon. -Josue Josh 6 12 6 Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse. -Josue Josh 6 12 7 Hi sunt reges terrae, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, b -Josue Josh 6 12 8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus et Jebusaeus. -Josue Josh 6 12 9 Rex Jericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus: -Josue Josh 6 12 10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, -Josue Josh 6 12 11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, -Josue Josh 6 12 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, -Josue Josh 6 12 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, -Josue Josh 6 12 14 rex Herma unus, rex Hered unus, -Josue Josh 6 12 15 rex Lebna unus, rex Odullam unus, -Josue Josh 6 12 16 rex Maceda unus, rex Bethel unus, -Josue Josh 6 12 17 rex Taphua unus, rex Opher unus, -Josue Josh 6 12 18 rex Aphec unus, rex Saron unus, -Josue Josh 6 12 19 rex Madon unus, rex Asor unus, -Josue Josh 6 12 20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus, -Josue Josh 6 12 21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus, -Josue Josh 6 12 22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, -Josue Josh 6 12 23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus, -Josue Josh 6 12 24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus. -Josue Josh 6 13 1 Josue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est: -Josue Josh 6 13 2 omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri. -Josue Josh 6 13 3 A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas. -Josue Josh 6 13 4 Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei, -Josue Josh 6 13 5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath; -Josue Josh 6 13 6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem haereditatis Israël, sicut praecepi tibi. -Josue Josh 6 13 7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse, b -Josue Josh 6 13 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam. -Josue Josh 6 13 9 Ab Aroër, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, -Josue Josh 6 13 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon, -Josue Josh 6 13 11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, -Josue Josh 6 13 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. -Josue Josh 6 13 13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israël usque in praesentem diem. -Josue Josh 6 13 14 Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimae Domini Dei Israël, ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi. b -Josue Josh 6 13 15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. -Josue Josh 6 13 16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quae ducit Medaba, -Josue Josh 6 13 17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, -Josue Josh 6 13 18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath, -Josue Josh 6 13 19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis. -Josue Josh 6 13 20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, -Josue Josh 6 13 21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae. -Josue Josh 6 13 22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis. -Josue Josh 6 13 23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. -Josue Josh 6 13 24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus haec divisio est. b -Josue Josh 6 13 25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroër, quae est contra Rabba, -Josue Josh 6 13 26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir. -Josue Josh 6 13 27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam. -Josue Josh 6 13 28 Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. -Josue Josh 6 13 29 Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem, b -Josue Josh 6 13 30 cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida: -Josue Josh 6 13 31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir juxta cognationes suas. -Josue Josh 6 13 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. -Josue Josh 6 13 33 Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. -Josue Josh 6 14 1 Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: -Josue Josh 6 14 2 sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiae tribui. -Josue Josh 6 14 3 Duabus enim tribubus, et dimidiae, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos: -Josue Josh 6 14 4 sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. -Josue Josh 6 14 5 Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. -Josue Josh 6 14 6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. b -Josue Josh 6 14 7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. -Josue Josh 6 14 8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. -Josue Josh 6 14 9 Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum: quia secutus es Dominum Deum meum. -Josue Josh 6 14 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, -Josue Josh 6 14 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perséverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. -Josue Josh 6 14 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnae atque munitae: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. -Josue Josh 6 14 13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem: -Josue Josh 6 14 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezaeo usque in praesentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. -Josue Josh 6 14 15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a praeliis. -Josue Josh 6 15 1 Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae. -Josue Josh 6 15 2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit meridiem. -Josue Josh 6 15 3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, -Josue Josh 6 15 4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae. -Josue Josh 6 15 5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. -Josue Josh 6 15 6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben: -Josue Josh 6 15 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. -Josue Josh 6 15 8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad meridiem, haec est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem: -Josue Josh 6 15 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. -Josue Josh 6 15 10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. -Josue Josh 6 15 11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. -Josue Josh 6 15 12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. -Josue Josh 6 15 13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. b -Josue Josh 6 15 14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. -Josue Josh 6 15 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. -Josue Josh 6 15 16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. -Josue Josh 6 15 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. -Josue Josh 6 15 18 Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit. -Josue Josh 6 15 19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. -Josue Josh 6 15 20 Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. b -Josue Josh 6 15 21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur, -Josue Josh 6 15 22 et Cyna et Dimona et Adada, -Josue Josh 6 15 23 et Cades et Asor et Jethnam, -Josue Josh 6 15 24 Ziph et Telem et Baloth, -Josue Josh 6 15 25 Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor; -Josue Josh 6 15 26 Amam, Sama, et Molada, -Josue Josh 6 15 27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, -Josue Josh 6 15 28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia, -Josue Josh 6 15 29 et Baala et Jim et Esem, -Josue Josh 6 15 30 et Eltholad et Cesil et Harma, -Josue Josh 6 15 31 et Siceleg et Medemena et Sensenna, -Josue Josh 6 15 32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum. -Josue Josh 6 15 33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena, b -Josue Josh 6 15 34 et Zanoë et Engannim et Taphua et Enaim, -Josue Josh 6 15 35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, -Josue Josh 6 15 36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villae earum. -Josue Josh 6 15 37 Sanan et Hadassa et Magdalgad, -Josue Josh 6 15 38 Delean et Masepha et Jecthel, -Josue Josh 6 15 39 Lachis et Bascath et Eglon, -Josue Josh 6 15 40 Chebbon et Leheman et Cethlis, -Josue Josh 6 15 41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum. -Josue Josh 6 15 42 Labana et Ether et Asan, -Josue Josh 6 15 43 Jephtha et Esna et Nesib, -Josue Josh 6 15 44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum. -Josue Josh 6 15 45 Accaron cum vicis et villulis suis. -Josue Josh 6 15 46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos ejus. -Josue Josh 6 15 47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus ejus. -Josue Josh 6 15 48 Et in monte: Samir et Jether et Socoth b -Josue Josh 6 15 49 et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir: -Josue Josh 6 15 50 Anab et Istemo et Anim, -Josue Josh 6 15 51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum. -Josue Josh 6 15 52 Arab et Ruma et Esaan, -Josue Josh 6 15 53 et Janum et Beththaphua et Apheca, -Josue Josh 6 15 54 Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum. -Josue Josh 6 15 55 Maon et Carmel et Ziph et Jota, -Josue Josh 6 15 56 Jezraël et Jucadam et Zanoë, -Josue Josh 6 15 57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum. -Josue Josh 6 15 58 Halhul, et Besur, et Gedor, -Josue Josh 6 15 59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum. -Josue Josh 6 15 60 Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum. -Josue Josh 6 15 61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, b -Josue Josh 6 15 62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum. -Josue Josh 6 15 63 Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem. b -Josue Josh 6 16 1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel: -Josue Josh 6 16 2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth: -Josue Josh 6 16 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno: -Josue Josh 6 16 4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. -Josue Josh 6 16 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. -Josue Josh 6 16 6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë. -Josue Josh 6 16 7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. -Josue Josh 6 16 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. -Josue Josh 6 16 9 Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum. -Josue Josh 6 16 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. -Josue Josh 6 17 1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: -Josue Josh 6 17 2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas. -Josue Josh 6 17 3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. -Josue Josh 6 17 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. -Josue Josh 6 17 5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. -Josue Josh 6 17 6 Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. -Josue Josh 6 17 7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuae. b -Josue Josh 6 17 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. -Josue Josh 6 17 9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare: -Josue Josh 6 17 10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. -Josue Josh 6 17 11 Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. -Josue Josh 6 17 12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua. -Josue Josh 6 17 13 Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos. -Josue Josh 6 17 14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? b -Josue Josh 6 17 15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. -Josue Josh 6 17 16 Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem. -Josue Josh 6 17 17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam, -Josue Josh 6 17 18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. -Josue Josh 6 18 1 Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. -Josue Josh 6 18 2 Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. -Josue Josh 6 18 3 Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? -Josue Josh 6 18 4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. -Josue Josh 6 18 5 Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. -Josue Josh 6 18 6 Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: -Josue Josh 6 18 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. -Josue Josh 6 18 8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. -Josue Josh 6 18 9 Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. -Josue Josh 6 18 10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. -Josue Josh 6 18 11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. b -Josue Josh 6 18 12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven, -Josue Josh 6 18 13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris: -Josue Josh 6 18 14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem. -Josue Josh 6 18 15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. -Josue Josh 6 18 16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusaei ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel, -Josue Josh 6 18 17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis: -Josue Josh 6 18 18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, -Josue Josh 6 18 19 et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam: -Josue Josh 6 18 20 qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. -Josue Josh 6 18 21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis, b -Josue Josh 6 18 22 Beth Araba et Samaraim et Bethel -Josue Josh 6 18 23 et Avim et Aphara et Ophera, -Josue Josh 6 18 24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum. -Josue Josh 6 18 25 Gabaon et Rama et Beroth, -Josue Josh 6 18 26 et Mesphe et Caphara, et Amosa -Josue Josh 6 18 27 et Recem, Jarephel et Tharela, -Josue Josh 6 18 28 et Sela, Eleph, et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas. -Josue Josh 6 19 1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque haereditas -Josue Josh 6 19 2 eorum in medio possessionis filiorum Juda: Bersabee et Sabee et Molada -Josue Josh 6 19 3 et Hasersual, Bala et Asem -Josue Josh 6 19 4 et Eltholad, Bethul et Harma -Josue Josh 6 19 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa -Josue Josh 6 19 6 et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villae earum. -Josue Josh 6 19 7 Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quatuor, et villae earum: -Josue Josh 6 19 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Haec est haereditas filiorum Simeon juxta cognationes suas, -Josue Josh 6 19 9 in possessione et funiculo filiorum Juda: quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio haereditatis eorum. -Josue Josh 6 19 10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid. b -Josue Josh 6 19 11 Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam. -Josue Josh 6 19 12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie. -Josue Josh 6 19 13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa. -Josue Josh 6 19 14 Et circuit ad aquilonem Hanathon: suntque egressus ejus vallis Jephthaël, -Josue Josh 6 19 15 et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem: civitates duodecim, et villae earum. -Josue Josh 6 19 16 Haec est haereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum. -Josue Josh 6 19 17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas: b -Josue Josh 6 19 18 fuitque ejus haereditas Jezraël et Casaloth et Sunem -Josue Josh 6 19 19 et Hapharaim et Seon, et Anaharath -Josue Josh 6 19 20 et Rabboth et Cesion, Abes, -Josue Josh 6 19 21 et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses. -Josue Josh 6 19 22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villae earum. -Josue Josh 6 19 23 Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum. -Josue Josh 6 19 24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas: b -Josue Josh 6 19 25 fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph -Josue Josh 6 19 26 et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath, -Josue Josh 6 19 27 ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Cabul, -Josue Josh 6 19 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam. -Josue Josh 6 19 29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba: -Josue Josh 6 19 30 et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duae, et villae earum. -Josue Josh 6 19 31 Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum. -Josue Josh 6 19 32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas: b -Josue Josh 6 19 33 et coepit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quae est Neceb, et Jebnaël usque Lecum: et egressus eorum usque ad Jordanem: -Josue Josh 6 19 34 revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis: -Josue Josh 6 19 35 civitates munitissimae, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth, -Josue Josh 6 19 36 et Edema et Arama, Asor -Josue Josh 6 19 37 et Cedes et Edrai, Enhasor, -Josue Josh 6 19 38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villae earum. -Josue Josh 6 19 39 Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. -Josue Josh 6 19 40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima: b -Josue Josh 6 19 41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis. -Josue Josh 6 19 42 Selebin et Ajalon et Jethela, -Josue Josh 6 19 43 Elon et Themna et Acron, -Josue Josh 6 19 44 Elthece, Gebbethon et Balaath, -Josue Josh 6 19 45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon: -Josue Josh 6 19 46 et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, -Josue Josh 6 19 47 et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. -Josue Josh 6 19 48 Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum. -Josue Josh 6 19 49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, b -Josue Josh 6 19 50 juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim: et aedificavit civitatem, habitavitque in ea. -Josue Josh 6 19 51 Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. -Josue Josh 6 20 1 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israël, et dic eis: -Josue Josh 6 20 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi: -Josue Josh 6 20 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: -Josue Josh 6 20 4 cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. -Josue Josh 6 20 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus. -Josue Josh 6 20 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. -Josue Josh 6 20 7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda. b -Josue Josh 6 20 8 Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. -Josue Josh 6 20 9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israël, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. -Josue Josh 6 21 1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: -Josue Josh 6 21 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. -Josue Josh 6 21 3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. -Josue Josh 6 21 4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: b -Josue Josh 6 21 5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. -Josue Josh 6 21 6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. -Josue Josh 6 21 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. -Josue Josh 6 21 8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. -Josue Josh 6 21 9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, b -Josue Josh 6 21 10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), -Josue Josh 6 21 11 Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. -Josue Josh 6 21 12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. -Josue Josh 6 21 13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: -Josue Josh 6 21 14 et Jether, et Esthemo, -Josue Josh 6 21 15 et Holon, et Dabir, -Josue Josh 6 21 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. -Josue Josh 6 21 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae, -Josue Josh 6 21 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor. -Josue Josh 6 21 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. -Josue Josh 6 21 20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio. -Josue Josh 6 21 21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer -Josue Josh 6 21 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. -Josue Josh 6 21 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, -Josue Josh 6 21 24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. -Josue Josh 6 21 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae. -Josue Josh 6 21 26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus. -Josue Josh 6 21 27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. b -Josue Josh 6 21 28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, -Josue Josh 6 21 29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. -Josue Josh 6 21 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, -Josue Josh 6 21 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. -Josue Josh 6 21 32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. -Josue Josh 6 21 33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. -Josue Josh 6 21 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha b -Josue Josh 6 21 35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. -Josue Josh 6 21 36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. -Josue Josh 6 21 37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. -Josue Josh 6 21 38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. -Josue Josh 6 21 39 Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo b -Josue Josh 6 21 40 cum suburbanis suis, singulae per familias distributae. -Josue Josh 6 21 41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. b -Josue Josh 6 21 42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. -Josue Josh 6 21 43 Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. -Josue Josh 6 22 1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, -Josue Josh 6 22 2 dixitque ad eos: Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis, -Josue Josh 6 22 3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. -Josue Josh 6 22 4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: -Josue Josh 6 22 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. -Josue Josh 6 22 6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. -Josue Josh 6 22 7a Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. -Josue Josh 6 22 7b Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, -Josue Josh 6 22 8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici: dividite praedam hostium cum fratribus vestris. -Josue Josh 6 22 9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. -Josue Josh 6 22 10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis. -Josue Josh 6 22 11 Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël: b -Josue Josh 6 22 12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos. -Josue Josh 6 22 13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis, -Josue Josh 6 22 14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. -Josue Josh 6 22 15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos: -Josue Josh 6 22 16 Haec mandat omnis populus Domini: Quae est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? -Josue Josh 6 22 17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt? -Josue Josh 6 22 18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desaeviet. -Josue Josh 6 22 19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri. -Josue Josh 6 22 20 Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo. -Josue Josh 6 22 21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël: b -Josue Josh 6 22 22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti: -Josue Josh 6 22 23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet: -Josue Josh 6 22 24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israël? -Josue Josh 6 22 25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius, -Josue Josh 6 22 26 et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas, -Josue Josh 6 22 27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino. -Josue Josh 6 22 28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. -Josue Josh 6 22 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. -Josue Josh 6 22 30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt. b -Josue Josh 6 22 31 Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini. -Josue Josh 6 22 32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis. -Josue Josh 6 22 33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. -Josue Josh 6 22 34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus. -Josue Josh 6 23 1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longaevo, et persenilis aetatis, -Josue Josh 6 23 2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris aetatis sum: -Josue Josh 6 23 3 vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit: -Josue Josh 6 23 4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes: -Josue Josh 6 23 5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. -Josue Josh 6 23 6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram: b -Josue Josh 6 23 7 ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: -Josue Josh 6 23 8 sed adhaereatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc. -Josue Josh 6 23 9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. -Josue Josh 6 23 10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. -Josue Josh 6 23 11 Hoc tantum diligentissime praecavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum. -Josue Josh 6 23 12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: -Josue Josh 6 23 13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. -Josue Josh 6 23 14 En ego hodie ingredior viam universae terrae, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum. b -Josue Josh 6 23 15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis, -Josue Josh 6 23 16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis. -Josue Josh 6 24 1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini, -Josue Josh 6 24 2 et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis. -Josue Josh 6 24 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, -Josue Josh 6 24 4 et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Aegyptum. -Josue Josh 6 24 5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis. -Josue Josh 6 24 6 Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. -Josue Josh 6 24 7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore. -Josue Josh 6 24 8 Et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. b -Josue Josh 6 24 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: -Josue Josh 6 24 10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. -Josue Josh 6 24 11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus: et tradidi illos in manus vestras. -Josue Josh 6 24 12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo. -Josue Josh 6 24 13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quae non plantastis. -Josue Josh 6 24 14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. b -Josue Josh 6 24 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. -Josue Josh 6 24 16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. b -Josue Josh 6 24 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. -Josue Josh 6 24 18 Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. -Josue Josh 6 24 19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. -Josue Josh 6 24 20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona. -Josue Josh 6 24 21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. -Josue Josh 6 24 22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. -Josue Josh 6 24 23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. -Josue Josh 6 24 24 Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus. -Josue Josh 6 24 25 Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem. -Josue Josh 6 24 26 Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini: -Josue Josh 6 24 27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. -Josue Josh 6 24 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. -Josue Josh 6 24 29 Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: b -Josue Josh 6 24 30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. -Josue Josh 6 24 31 Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israël. -Josue Josh 6 24 32 Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israël de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. b -Josue Josh 6 24 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim. b +Numeri Num 4 27 6 Justam rem póstulant fíliæ Sálphaad: da eis possessiónem inter cognátos patris sui, et ei in hæreditátem succédant. +Numeri Num 4 27 7 Ad fílios autem Israël loquéris haec: +Numeri Num 4 27 8 Homo cum mórtuus fúerit absque fílio, ad fíliam ejus transíbit hæréditas. +Numeri Num 4 27 9 Si fíliam non habúerit, habébit successóres fratres suos. +Numeri Num 4 27 10 Quod si et fratres non fúerint, dábitis hæreditátem frátribus patris ejus. +Numeri Num 4 27 11 Sin autem nec pátruos habúerit, dábitur hæréditas his qui ei próximi sunt. Erítque hoc fíliis Israël sanctum lege perpétua, sicut præcépit Dóminus Móysi. +Numeri Num 4 27 12 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ascénde in montem istum Ábarim, et contempláre inde terram, quam datúrus sum fíliis Israël. b +Numeri Num 4 27 13 Cumque víderis eam, ibis et tu ad pópulum tuum, sicut ivit frater tuus Áaron: +Numeri Num 4 27 14 quia offendístis me in desérto Sin in contradictióne multitúdinis, nec sanctificáre me voluístis coram ea super aquas. Hae sunt aquæ contradictiónis in Cades desérti Sin. +Numeri Num 4 27 15 Cui respóndit Móyses: +Numeri Num 4 27 16 Provídeat Dóminus Deus spirítuum omnis carnis hóminem, qui sit super multitúdinem hanc: +Numeri Num 4 27 17 et possit exíre et intráre ante eos, et edúcere eos vel introdúcere: ne sit pópulus Dómini sicut oves absque pastóre. +Numeri Num 4 27 18 Dixítque Dóminus ad eum: Tolle Jósue fílium Nun, virum in quo est spíritus, et pone manum tuam super eum. +Numeri Num 4 27 19 Qui stabit coram Eleázaro sacerdóte et omni multitúdine: +Numeri Num 4 27 20 et dabis ei præcépta cunctis vidéntibus, et partem glóriæ tuæ, ut áudiat eum omnis synagóga filiórum Israël. +Numeri Num 4 27 21 Pro hoc, si quid agéndum erit, Eleázar sacérdos cónsulet Dóminum. Ad verbum ejus egrediétur et ingrediétur ipse, et omnes fílii Israël cum eo, et cétera multitúdo. +Numeri Num 4 27 22 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: cumque tulísset Jósue, státuit eum coram Eleázaro sacerdóte et omni frequéntia pópuli. +Numeri Num 4 27 23 Et impósitis cápiti ejus mánibus, cuncta replicávit quæ mandáverat Dóminus. +Numeri Num 4 28 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: +Numeri Num 4 28 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Oblatiónem meam et panes, et incénsum odóris suavíssimi offérte per témpora sua. +Numeri Num 4 28 3 Hæc sunt sacrifícia quæ offérre debétis: agnos annículos immaculátos duos quotídie in holocáustum sempitérnum: +Numeri Num 4 28 4 unum offerétis mane, et álterum ad vésperum: +Numeri Num 4 28 5 décimam partem ephi símilæ, quæ conspérsa sit óleo puríssimo, et hábeat quartam partem hin. +Numeri Num 4 28 6 Holocáustum juge est quod obtulístis in monte Sínai in odórem suavíssimum incénsi Dómini. +Numeri Num 4 28 7 Et libábitis vini quartam partem hin per agnos síngulos in sanctuário Dómini. +Numeri Num 4 28 8 Alterúmque agnum simíliter offerétis ad vésperam juxta omnem ritum sacrifícii matutíni, et libamentórum ejus, oblatiónem suavíssimi odóris Dómino. +Numeri Num 4 28 9 Die autem sábbati offerétis duos agnos annículos immaculátos, et duas décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício, et liba: b +Numeri Num 4 28 10 quæ rite fundúntur per síngula sábbata in holocáustum sempitérnum. +Numeri Num 4 28 11 In caléndis autem offerétis holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos septem immaculátos, +Numeri Num 4 28 12 et tres décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício per síngulos vítulos: et duas décimas símilæ óleo conspérsæ per síngulos aríetes: +Numeri Num 4 28 13 et décimam décimæ símilæ ex óleo in sacrifício per agnos síngulos: holocáustum suavíssimi odóris atque incénsi est Dómino. +Numeri Num 4 28 14 Libaménta autem vini, quæ per síngulas fundénda sunt víctimas, ista erunt: média pars hin per síngulos vítulos, tértia per aríetem, quarta per agnum. Hoc erit holocáustum per omnes menses, qui sibi anno verténte succédunt. +Numeri Num 4 28 15 Hircus quoque offerétur Dómino pro peccátis in holocáustum sempitérnum cum libaméntis suis. +Numeri Num 4 28 16 Mense autem primo, quartadécima die mensis, Phase Dómini erit, b +Numeri Num 4 28 17 et quintadécima die solémnitas: septem diébus vescéntur ázymis. +Numeri Num 4 28 18 Quarum dies prima venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea. +Numeri Num 4 28 19 Offeretísque incénsum holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem: +Numeri Num 4 28 20 et sacrifícia singulórum ex símila quæ conspérsa sit óleo, tres décimas per síngulos vítulos, et duas décimas per aríetem, +Numeri Num 4 28 21 et décimam décimæ per agnos síngulos, id est, per septem agnos. +Numeri Num 4 28 22 Et hircum pro peccáto unum, ut expiétur pro vobis, +Numeri Num 4 28 23 præter holocáustum matutínum, quod semper offerétis. +Numeri Num 4 28 24 Ita faciétis per síngulos dies septem diérum in fómitem ignis, et in odórem suavíssimum Dómino, qui surget de holocáusto, et de libatiónibus singulórum. +Numeri Num 4 28 25 Dies quoque séptimus celebérrimus et sanctus erit vobis: omne opus servíle non faciétis in eo. +Numeri Num 4 28 26 Dies étiam primitivórum, quando offerétis novas fruges Dómino, explétis hebdomádibus, venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea. b +Numeri Num 4 28 27 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem: +Numeri Num 4 28 28 atque in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, per aríetes duas, +Numeri Num 4 28 29 per agnos décimam décimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, +Numeri Num 4 28 30 qui mactátur pro expiatióne: præter holocáustum sempitérnum et liba ejus. +Numeri Num 4 28 31 Immaculáta offerétis ómnia cum libatiónibus suis. +Numeri Num 4 29 1 Mensis étiam séptimi prima dies venerábilis et sancta erit vobis. Omne opus servíle non faciétis in ea, quia dies clangóris est et tubárum. +Numeri Num 4 29 2 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum de arménto unum, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem: +Numeri Num 4 29 3 et in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem, +Numeri Num 4 29 4 unam décimam per agnum, qui simul sunt agni septem: +Numeri Num 4 29 5 et hircum pro peccáto, qui offértur in expiatiónem pópuli, +Numeri Num 4 29 6 præter holocáustum calendárum cum sacrifíciis suis, et holocáustum sempitérnum cum libatiónibus sólitis: eísdem cæremóniis offerétis in odórem suavíssimum incénsum Dómino. +Numeri Num 4 29 7 Décima quoque dies mensis hujus séptimi erit vobis sancta atque venerábilis, et affligétis ánimas vestras: omne opus servíle non faciétis in ea. b +Numeri Num 4 29 8 Offeretísque holocáustum Dómino in odórem suavíssimum, vítulum de arménto unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem: +Numeri Num 4 29 9 et in sacrifíciis eórum símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem, +Numeri Num 4 29 10 décimam décimæ per agnos síngulos, qui sunt simul agni septem: +Numeri Num 4 29 11 et hircum pro peccáto, absque his quæ offérri pro delícto solent in expiatiónem, et holocáustum sempitérnum, cum sacrifício et libamínibus eórum. +Numeri Num 4 29 12 Quintadécima vero die mensis séptimi, quæ vobis sancta erit atque venerábilis, omne opus servíle non faciétis in ea, sed celebrábitis solemnitátem Dómino septem diébus. b +Numeri Num 4 29 13 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto trédecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 14 et in libaméntis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per vítulos síngulos, qui sunt simul vítuli trédecim, et duas décimas aríeti uno, id est, simul ariétibus duóbus, +Numeri Num 4 29 15 et décimam décimæ agnis síngulis, qui sunt simul agni quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 16 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, et sacrifício, et libámine ejus. +Numeri Num 4 29 17 In die áltero offerétis vítulos de arménto duódecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 18 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 19 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus. +Numeri Num 4 29 20 Die tértio offerétis vítulos úndecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 21 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 22 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus. +Numeri Num 4 29 23 Die quarto offerétis vítulos decem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 24 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 25 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine. +Numeri Num 4 29 26 Die quinto offerétis vítulos novem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 27 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 28 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine. +Numeri Num 4 29 29 Die sexto offerétis vítulos octo, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 30 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 31 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine. +Numeri Num 4 29 32 Die séptimo offerétis vítulos septem, et aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: +Numeri Num 4 29 33 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 34 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine. +Numeri Num 4 29 35 Die octávo, qui est celebérrimus, omne opus servíle non faciétis, +Numeri Num 4 29 36 offeréntes holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem: +Numeri Num 4 29 37 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: +Numeri Num 4 29 38 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine. +Numeri Num 4 29 39 Hæc offerétis Dómino in solemnitátibus vestris: præter vota et oblatiónes spontáneas in holocáusto, in sacrifício, in libámine, et in hóstiis pacíficis. +Numeri Num 4 30 1 Narravítque Móyses fíliis Israël ómnia quæ ei Dóminus imperárat. +Numeri Num 4 30 2 Et locútus est ad príncipes tríbuum filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus: +Numeri Num 4 30 3 Si quis virórum votum Dómino vóverit, aut se constrínxerit juraménto: non fáciet írritum verbum suum, sed omne quod promísit, implébit. +Numeri Num 4 30 4 Múlier si quíppiam vóverit, et se constrínxerit juraménto, quæ est in domo patris sui, et in ætáte adhuc puellári: si cognóverit pater votum quod pollícita est, et juraméntum quo obligávit ánimam suam, et tacúerit, voti rea erit: +Numeri Num 4 30 5 quidquid pollícita est, et jurávit, ópere complébit. +Numeri Num 4 30 6 Sin autem statim ut audíerit, contradíxerit pater: et vota et juraménta ejus írrita erunt, nec obnóxia tenébitur sponsióni, eo quod contradíxerit pater. +Numeri Num 4 30 7 Si marítum habúerit, et vóverit áliquid, et semel de ore ejus verbum egrédiens ánimam ejus obligáverit juraménto: +Numeri Num 4 30 8 quo die audíerit vir, et non contradíxerit, voti rea erit, reddétque quodcúmque promíserat. +Numeri Num 4 30 9 Sin autem áudiens statim contradíxerit, et írritas fécerit pollicitatiónes ejus, verbáque quibus obstrínxerat ánimam suam, propítius erit ei Dóminus. +Numeri Num 4 30 10 Vídua et repudiáta quidquid vóverint, reddent. +Numeri Num 4 30 11 Uxor in domo viri cum se voto constrínxerit et juraménto, +Numeri Num 4 30 12 si audíerit vir, et tacúerit, nec contradíxerit sponsióni, reddet quodcúmque promíserat. +Numeri Num 4 30 13 Sin autem extémplo contradíxerit, non tenébitur promissiónis rea: quia marítus contradíxit, et Dóminus ei propítius erit. +Numeri Num 4 30 14 Si vóverit, et juraménto se constrínxerit, ut per jejúnium, vel ceterárum rerum abstinéntiam afflígat ánimam suam, in arbítrio viri erit ut fáciat, sive non fáciat. b +Numeri Num 4 30 15 Quod si áudiens vir tacúerit, et in álteram diem distúlerit senténtiam, quidquid vóverat atque promíserat, reddet: quia statim ut audívit, tácuit. +Numeri Num 4 30 16 Sin autem contradíxerit postquam rescívit, portábit ipse iniquitátem ejus. +Numeri Num 4 30 17 Istæ sunt leges, quas constítuit Dóminus Móysi inter virum et uxórem, inter patrem et fíliam, quæ in puellári adhuc ætáte est, vel quæ manet in paréntis domo. b +Numeri Num 4 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 31 2 Ulcíscere prius fílios Israël de Madianítis, et sic colligéris ad pópulum tuum. +Numeri Num 4 31 3 Statímque Móyses: Armáte, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultiónem Dómini expétere de Madianítis. +Numeri Num 4 31 4 Mille viri de síngulis tríbubus eligántur ex Israël qui mittántur ad bellum. +Numeri Num 4 31 5 Dederúntque millénos de síngulis tríbubus, id est, duódecim míllia expeditórum ad pugnam: +Numeri Num 4 31 6 quos misit Móyses cum Phínees fílio Eleázari sacerdótis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangéndum trádidit ei. +Numeri Num 4 31 7 Cumque pugnássent contra Madianítas atque vicíssent, omnes mares occidérunt, +Numeri Num 4 31 8 et reges eórum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque príncipes gentis: Bálaam quoque fílium Beor interfecérunt gládio. +Numeri Num 4 31 9 Ceperúntque mulíeres eórum, et párvulos, omniáque pécora, et cunctam supelléctilem: quidquid habére potúerant depopuláti sunt: +Numeri Num 4 31 10 tam urbes quam vículos et castélla flamma consúmpsit. +Numeri Num 4 31 11 Et tulérunt prædam, et univérsa quæ céperant tam ex homínibus quam ex juméntis, +Numeri Num 4 31 12 et adduxérunt ad Móysen, et Eleázarum sacerdótem, et ad omnem multitúdinem filiórum Israël: réliqua autem utensília portavérunt ad castra in campéstribus Moab juxta Jordánem contra Jéricho. +Numeri Num 4 31 13 Egréssi sunt autem Móyses et Eleázar sacérdos, et omnes príncipes synagógæ, in occúrsum eórum extra castra. b +Numeri Num 4 31 14 Iratúsque Móyses princípibus exércitus, tribúnis, et centuriónibus qui vénerant de bello, +Numeri Num 4 31 15 ait: Cur féminas reservástis? +Numeri Num 4 31 16 nonne istæ sunt, quæ decepérunt fílios Israël ad suggestiónem Bálaam, et prævaricári vos fecérunt in Dómino super peccáto Phogor, unde et percússus est pópulus? +Numeri Num 4 31 17 ergo cunctos interfícite quidquid est géneris masculíni, étiam in párvulis: et mulíeres, quæ novérunt viros in cóitu, juguláte: +Numeri Num 4 31 18 puéllas autem et omnes féminas vírgines reserváte vobis. +Numeri Num 4 31 19 Et manéte extra castra septem diébus. Qui occíderit hóminem, vel occísum tetígerit, lustrábitur die tértio et séptimo. b +Numeri Num 4 31 20 Et de omni præda, sive vestiméntum fúerit, sive vas, et áliquid in utensília præparátum, de caprárum péllibus, et pilis, et ligno, expiábitur. +Numeri Num 4 31 21 Eleázar quoque sacérdos ad viros exércitus, qui pugnavérunt, sic locútus est: Hoc est præcéptum legis, quod mandávit Dóminus Móysi: +Numeri Num 4 31 22 aurum, et argéntum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum, +Numeri Num 4 31 23 et omne, quod potest transíre per flammas, igne purgábitur: quidquid autem ignem non potest sustinére, aqua expiatiónis sanctificábitur: +Numeri Num 4 31 24 et lavábitis vestiménta vestra die séptimo, et purificáti póstea castra intrábitis. +Numeri Num 4 31 25 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: b +Numeri Num 4 31 26 Tóllite summam eórum quæ capta sunt, ab hómine usque ad pecus, tu et Eleázar sacérdos et príncipes vulgi: +Numeri Num 4 31 27 dividésque ex æquo prædam inter eos qui pugnavérunt egressíque sunt ad bellum, et inter omnem réliquam multitúdinem. +Numeri Num 4 31 28 Et separábis partem Dómino ab his qui pugnavérunt et fuérunt in bello, unam ánimam de quingéntis, tam ex homínibus quam ex bobus et ásinis et óvibus, +Numeri Num 4 31 29 et dabis eam Eleázaro sacerdóti, quia primítiæ Dómini sunt. +Numeri Num 4 31 30 Ex média quoque parte filiórum Israël accípies quinquagésimum caput hóminum, et boum, et asinórum, et óvium, cunctórum animántium, et dabis ea Levítis, qui éxcubant in custódiis tabernáculi Dómini. +Numeri Num 4 31 31 Fecerúntque Móyses et Eleázar sicut præcéperat Dóminus. b +Numeri Num 4 31 32 Fuit autem præda, quam exércitus céperat, óvium sexcénta septuagínta quinque míllia, +Numeri Num 4 31 33 boum septuagínta duo míllia, +Numeri Num 4 31 34 asinórum sexagínta míllia et mille: +Numeri Num 4 31 35 ánimæ hóminum sexus femínei, quæ non cognóverant viros, trigínta duo míllia. +Numeri Num 4 31 36 Datáque est média pars his qui in prœ́lio fúerant, óvium trecénta trigínta septem míllia quingéntæ: +Numeri Num 4 31 37 e quibus in partem Dómini supputátæ sunt oves sexcéntæ septuagínta quinque: +Numeri Num 4 31 38 et de bobus trigínta sex míllibus, boves septuagínta et duo: +Numeri Num 4 31 39 de ásinis trigínta míllibus quingéntis, ásini sexagínta unus: +Numeri Num 4 31 40 de animábus hóminum sédecim míllibus, cessérunt in partem Dómini trigínta duæ ánimæ. +Numeri Num 4 31 41 Tradidítque Móyses númerum primitiárum Dómini Eleázaro sacerdóti, sicut fúerat ei imperátum, +Numeri Num 4 31 42 ex média parte filiórum Israël, quam separáverat his qui in prœ́lio fúerant. +Numeri Num 4 31 43 De média vero parte, quæ contígerat réliquæ multitúdini, id est, de óvibus trecéntis trigínta septem míllibus quingéntis, +Numeri Num 4 31 44 et de bobus trigínta sex míllibus, +Numeri Num 4 31 45 et de ásinis trigínta míllibus quingéntis, +Numeri Num 4 31 46 et de homínibus sédecim míllibus, +Numeri Num 4 31 47 tulit Móyses quinquagésimum caput, et dedit Levítis, qui excubábant in tabernáculo Dómini, sicut præcéperat Dóminus. +Numeri Num 4 31 48 Cumque accessíssent príncipes exércitus ad Móysen, et tribúni, centurionésque, dixérunt: b +Numeri Num 4 31 49 Nos servi tui recensúimus númerum pugnatórum, quos habúimus sub manu nostra: et ne unus quidem défuit. +Numeri Num 4 31 50 Ob hanc causam offérimus in donáriis Dómini sínguli quod in præda auri potúimus inveníre, periscélides et armíllas, ánnulos et dextrália, ac murǽnulas, ut deprecéris pro nobis Dóminum. +Numeri Num 4 31 51 Susceperúntque Móyses et Eleázar sacérdos omne aurum in divérsis speciébus, +Numeri Num 4 31 52 pondo sédecim míllia septingéntos quinquagínta siclos, a tribúnis et centuriónibus. +Numeri Num 4 31 53 Unusquísque enim quod in præda rapúerat, suum erat. +Numeri Num 4 31 54 Et suscéptum intulérunt in tabernáculum testimónii, in moniméntum filiórum Israël coram Dómino. +Numeri Num 4 32 1 Fílii autem Ruben et Gad habébant pécora multa, et erat illis in juméntis infiníta substántia. Cumque vidíssent Jazer et Gálaad aptas animálibus aléndis terras, +Numeri Num 4 32 2 venérunt ad Móysen, et ad Eleázarum sacerdótem, et príncipes multitúdinis, atque dixérunt: +Numeri Num 4 32 3 Átaroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hésebon, et Eleále, et Saban, et Nebo, et Beon, +Numeri Num 4 32 4 terra, quam percússit Dóminus in conspéctu filiórum Israël, régio ubérrima est ad pastum animálium: et nos servi tui habémus juménta plúrima, +Numeri Num 4 32 5 precamúrque si invénimus grátiam coram te, ut des nobis fámulis tuis eam in possessiónem, nec fácias nos transíre Jordánem. +Numeri Num 4 32 6 Quibus respóndit Móyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedébitis? b +Numeri Num 4 32 7 cur subvértitis mentes filiórum Israël, ne transíre áudeant in locum, quem eis datúrus est Dóminus? +Numeri Num 4 32 8 Nonne ita egérunt patres vestri, quando misi de Cadesbárne ad explorándam terram? +Numeri Num 4 32 9 cumque veníssent usque ad Vallem botri, lustráta omni regióne, subvertérunt cor filiórum Israël, ut non intrárent fines, quos eis Dóminus dedit. +Numeri Num 4 32 10 Qui irátus jurávit, dicens: +Numeri Num 4 32 11 Si vidébunt hómines isti, qui ascendérunt ex Ægýpto a vigínti annis et supra, terram, quam sub juraménto pollícitus sum Ábraham, Ísaac, et Jacob: et noluérunt sequi me, +Numeri Num 4 32 12 præter Caleb fílium Jéphone Cenezǽum, et Jósue fílium Nun: isti implevérunt voluntátem meam. +Numeri Num 4 32 13 Iratúsque Dóminus advérsum Israël, circumdúxit eum per desértum quadragínta annis, donec consumerétur univérsa generátio, quæ fécerat malum in conspéctu ejus. +Numeri Num 4 32 14 Et ecce, inquit, vos surrexístis pro pátribus vestris, increménta et alúmni hóminum peccatórum, ut augerétis furórem Dómini contra Israël. +Numeri Num 4 32 15 Quod si noluéritis sequi eum, in solitúdine pópulum derelínquet, et vos causa éritis necis ómnium. +Numeri Num 4 32 16 At illi prope accedéntes, dixérunt: Caulas óvium fabricábimus, et stábula jumentórum, párvulis quoque nostris urbes munítas: b +Numeri Num 4 32 17 nos autem ipsi armáti et accíncti pergémus ad prœ́lium ante fílios Israël, donec introducámus eos ad loca sua. Párvuli nostri, et quidquid habére póssumus, erunt in úrbibus murátis, propter habitatórum insídias. +Numeri Num 4 32 18 Non revertémur in domos nostras, usque dum possídeant fílii Israël hæreditátem suam: +Numeri Num 4 32 19 nec quidquam quærémus trans Jordánem, quia jam habémus nostram possessiónem in orientáli ejus plaga. +Numeri Num 4 32 20 Quibus Móyses ait: Si fácitis quod promíttitis, expedíti pérgite coram Dómino ad pugnam: +Numeri Num 4 32 21 et omnis vir bellátor armátus Jordánem tránseat, donec subvértat Dóminus inimícos suos, +Numeri Num 4 32 22 et subjiciátur ei omnis terra: tunc éritis inculpábiles apud Dóminum et apud Israël, et obtinébitis regiónes, quas vultis, coram Dómino. +Numeri Num 4 32 23 Sin autem quod dícitis, non fecéritis, nulli dúbium est quin peccétis in Deum: et scitóte quóniam peccátum vestrum apprehéndet vos. +Numeri Num 4 32 24 Ædificáte ergo urbes párvulis vestris, et caulas, et stábula óvibus ac juméntis: et quod pollíciti estis, impléte. +Numeri Num 4 32 25 Dixerúntque fílii Gad et Ruben ad Móysen: Servi tui sumus: faciémus quod jubet dóminus noster. +Numeri Num 4 32 26 Párvulos nostros, et mulíeres, et pécora, ac juménta relinquémus in úrbibus Gálaad: +Numeri Num 4 32 27 nos autem fámuli tui omnes expedíti pergémus ad bellum, sicut tu, dómine, loquéris. +Numeri Num 4 32 28 Præcépit ergo Móyses Eleázaro sacerdóti, et Jósue fílio Nun, et princípibus familiárum per tribus Israël, et dixit ad eos: b +Numeri Num 4 32 29 Si transíerint fílii Gad et fílii Ruben vobíscum Jordánem omnes armáti ad bellum coram Dómino, et vobis fúerit terra subjécta, date eis Gálaad in possessiónem. +Numeri Num 4 32 30 Sin autem nolúerint transíre armáti vobíscum in terram Chánaan, inter vos habitándi accípiant loca. +Numeri Num 4 32 31 Responderúntque fílii Gad et fílii Ruben: Sicut locútus est Dóminus servis suis, ita faciémus: +Numeri Num 4 32 32 ipsi armáti pergémus coram Dómino in terram Chánaan, et possessiónem jam suscepísse nos confitémur trans Jordánem. +Numeri Num 4 32 33 Dedit ítaque Móyses fíliis Gad et Ruben, et dimídiæ tríbui Manásse fílii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhǽi, et regnum Og regis Basan, et terram eórum cum úrbibus suis per circúitum. +Numeri Num 4 32 34 Ígitur exstruxérunt fílii Gad, Dibon, et Átaroth, et Aroër, +Numeri Num 4 32 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jégbaa, +Numeri Num 4 32 36 et Bethnémra, et Bétharan, urbes munítas, et caulas pecóribus suis. +Numeri Num 4 32 37 Fílii vero Ruben ædificavérunt Hésebon, et Eleále, et Cariáthaim, +Numeri Num 4 32 38 et Nabo, et Baálmeon versis nomínibus, Sábama quoque: imponéntes vocábula úrbibus, quas exstruxérunt. +Numeri Num 4 32 39 Porro fílii Machir fílii Manásse, perrexérunt in Gálaad, et vastavérunt eam interfécto Amorrhǽo habitatóre ejus. +Numeri Num 4 32 40 Dedit ergo Móyses terram Gálaad Machir fílio Manásse, qui habitávit in ea. +Numeri Num 4 32 41 Jair autem fílius Manásse ábiit, et occupávit vicos ejus, quos appellávit Havoth Jair, id est, Villas Jair. +Numeri Num 4 32 42 Nobe quoque perréxit, et apprehéndit Chanath cum vículis suis: vocavítque eam ex nómine suo Nobe. +Numeri Num 4 33 1 Hae sunt mansiónes filiórum Israël, qui egréssi sunt de Ægýpto per turmas suas in manu Móysi et Áaron, +Numeri Num 4 33 2 quas descrípsit Móyses juxta castrórum loca, quæ Dómini jussióne mutábant. +Numeri Num 4 33 3 Profécti ígitur de Ramésse mense primo, quintadécima die mensis primi, áltera die Phase, fílii Israël in manu excélsa, vidéntibus cunctis Ægýptiis, +Numeri Num 4 33 4 et sepeliéntibus primogénitos, quos percússerat Dóminus (nam et in diis eórum exercúerat ultiónem), +Numeri Num 4 33 5 castrametáti sunt in Soccoth. +Numeri Num 4 33 6 Et de Soccoth venérunt in Etham, quæ est in extrémis fínibus solitúdinis. b +Numeri Num 4 33 7 Inde egréssi venérunt contra Phiháhiroth, quæ réspicit Beélsephon, et castrametáti sunt ante Mágdalum. +Numeri Num 4 33 8 Profectíque de Phiháhiroth, transiérunt per médium mare in solitúdinem: et ambulántes tribus diébus per desértum Etham, castrametáti sunt in Mara. +Numeri Num 4 33 9 Profectíque de Mara, venérunt in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum, et palmæ septuagínta: ibíque castrametáti sunt. +Numeri Num 4 33 10 Sed et inde egréssi, fixérunt tentória super mare Rubrum. Profectíque de mari Rubro, +Numeri Num 4 33 11 castrametáti sunt in desérto Sin. +Numeri Num 4 33 12 Unde egréssi, venérunt in Daphca. +Numeri Num 4 33 13 Profectíque de Daphca, castrametáti sunt in Alus. +Numeri Num 4 33 14 Egressíque de Alus, in Ráphidim fixére tentória, ubi pópulo défuit aqua ad bibéndum. +Numeri Num 4 33 15 Profectíque de Ráphidim, castrametáti sunt in desérto Sínai. +Numeri Num 4 33 16 Sed et de solitúdine Sínai egréssi, venérunt ad sepúlchra concupiscéntiæ. +Numeri Num 4 33 17 Profectíque de sepúlchris concupiscéntiæ, castrametáti sunt in Háseroth. +Numeri Num 4 33 18 Et de Háseroth venérunt in Rethma. +Numeri Num 4 33 19 Profectíque de Rethma, castrametáti sunt in Remmómphares. +Numeri Num 4 33 20 Unde egréssi venérunt in Lebna. +Numeri Num 4 33 21 De Lebna castrametáti sunt in Ressa. +Numeri Num 4 33 22 Egressíque de Ressa, venérunt in Ceélatha. +Numeri Num 4 33 23 Unde profécti, castrametáti sunt in monte Sepher. +Numeri Num 4 33 24 Egréssi de monte Sepher, venérunt in Aráda. +Numeri Num 4 33 25 Inde proficiscéntes, castrametáti sunt in Máceloth. +Numeri Num 4 33 26 Profectíque de Máceloth, venérunt in Thahath. +Numeri Num 4 33 27 De Thahath, castrametáti sunt in Thare. +Numeri Num 4 33 28 Unde egréssi, fixére tentória in Methca. +Numeri Num 4 33 29 Et de Methca, castrametáti sunt in Hésmona. +Numeri Num 4 33 30 Profectíque de Hésmona, venérunt in Móseroth. +Numeri Num 4 33 31 Et de Móseroth, castrametáti sunt in Benejáacan. +Numeri Num 4 33 32 Profectíque de Benejáacan, venérunt in montem Gadgad. +Numeri Num 4 33 33 Unde profécti, castrametáti sunt in Jetébatha. +Numeri Num 4 33 34 Et de Jetébatha venérunt in Hebróna. +Numeri Num 4 33 35 Egressíque de Hebróna, castrametáti sunt in Asióngaber. +Numeri Num 4 33 36 Inde profécti, venérunt in desértum Sin, haec est Cades. +Numeri Num 4 33 37 Egressíque de Cades, castrametáti sunt in monte Hor, in extrémis fínibus terræ Edom. +Numeri Num 4 33 38 Ascendítque Áaron sacérdos in montem Hor jubénte Dómino: et ibi mórtuus est anno quadragésimo egressiónis filiórum Israël ex Ægýpto, mense quinto, prima die mensis, +Numeri Num 4 33 39 cum esset annórum centum vigínti trium. +Numeri Num 4 33 40 Audivítque Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, in terram Chánaan venísse fílios Israël. +Numeri Num 4 33 41 Et profécti de monte Hor, castrametáti sunt in Salmóna. b +Numeri Num 4 33 42 Unde egréssi, venérunt in Phunon. +Numeri Num 4 33 43 Profectíque de Phunon, castrametáti sunt in Oboth. +Numeri Num 4 33 44 Et de Oboth venérunt in Ijeábarim, quæ est in fínibus Moabitárum. +Numeri Num 4 33 45 Profectíque de Ijeábarim, fixére tentória in Dibóngad. +Numeri Num 4 33 46 Unde egréssi, castrametáti sunt in Helmondebláthaim. +Numeri Num 4 33 47 Egressíque de Helmondebláthaim, venérunt ad montes Ábarim contra Nabo. +Numeri Num 4 33 48 Profectíque de móntibus Ábarim, transiérunt ad campéstria Moab, supra Jordánem, contra Jéricho. +Numeri Num 4 33 49 Ibíque castrametáti sunt de Béthsimoth usque ad Abélsatim in planióribus locis Moabitárum. +Numeri Num 4 33 50 Ubi locútus est Dóminus ad Móysen: b +Numeri Num 4 33 51 Prǽcipe fíliis Israël, et dic ad eos: Quando transiéritis Jordánem, intrántes terram Chánaan, +Numeri Num 4 33 52 dispérdite cunctos habitatóres terræ illíus: confríngite títulos, et státuas comminúite, atque ómnia excélsa vastáte, +Numeri Num 4 33 53 mundántes terram, et habitántes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessiónem, +Numeri Num 4 33 54 quam dividétis vobis sorte. Plúribus dábitis latiórem, et paucis angustiórem. Síngulis ut sors cecíderit, ita tribuétur hæréditas. Per tribus et famílias posséssio dividétur. +Numeri Num 4 33 55 Sin autem noluéritis interfícere habitatóres terræ: qui remánserint, erunt vobis quasi clavi in óculis, et lánceæ in latéribus, et adversabúntur vobis in terra habitatiónis vestræ: +Numeri Num 4 33 56 et quidquid illis cogitáveram fácere, vobis fáciam. +Numeri Num 4 34 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: +Numeri Num 4 34 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, et in possessiónem vobis sorte cecíderit, his fínibus terminábitur. +Numeri Num 4 34 3 Pars meridiána incípiet a solitúdine Sin, quæ est juxta Edom: et habébit términos contra oriéntem mare salsíssimum. +Numeri Num 4 34 4 Qui circuíbunt austrálem plagam per ascénsum Scorpiónis, ita ut tránseant in Senna, et pervéniant a merídie usque ad Cadesbárne, unde egrediéntur confínia ad villam nómine Adar, et tendent usque ad Asemóna. +Numeri Num 4 34 5 Ibítque per gyrum términus ab Asemóna usque ad torréntem Ægýpti, et maris magni líttore finiétur. +Numeri Num 4 34 6 Plaga autem occidentális a mari magno incípiet, et ipso fine claudétur. +Numeri Num 4 34 7 Porro ad septentrionálem plagam a mari magno términi incípient, perveniéntes usque ad montem altíssimum, +Numeri Num 4 34 8 a quo vénient in Emath usque ad términos Sedáda: +Numeri Num 4 34 9 ibúntque confínia usque ad Zephróna, et villam Enan. Hi erunt términi in parte aquilónis. +Numeri Num 4 34 10 Inde metabúntur fines contra orientálem plagam de villa Enan usque Sepháma, +Numeri Num 4 34 11 et de Sepháma descéndent términi in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervénient contra oriéntem ad mare Cénereth, +Numeri Num 4 34 12 et tendent usque ad Jordánem, et ad últimum salsíssimo claudéntur mari. Hanc habébitis terram per fines suos in circúitu. +Numeri Num 4 34 13 Præcepítque Móyses fíliis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidébitis sorte, et quam jussit Dóminus dari novem tríbubus, et dimídiæ tríbui. b +Numeri Num 4 34 14 Tribus enim filiórum Ruben per famílias suas, et tribus filiórum Gad juxta cognatiónum númerum, média quoque tribus Manásse, +Numeri Num 4 34 15 id est, duæ semis tribus, accepérunt partem suam trans Jordánem contra Jéricho ad orientálem plagam. +Numeri Num 4 34 16 Et ait Dóminus ad Móysen: b +Numeri Num 4 34 17 Hæc sunt nómina virórum qui terram vobis dívident, Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun, +Numeri Num 4 34 18 et sínguli príncipes de tríbubus síngulis, +Numeri Num 4 34 19 quorum ista sunt vocábula. De tribu Juda, Caleb fílius Jéphone. +Numeri Num 4 34 20 De tribu Símeon, Sámuel fílius Ámmiud. +Numeri Num 4 34 21 De tribu Bénjamin, Elídad fílius Cháselon. +Numeri Num 4 34 22 De tribu filiórum Dan, Bocci fílius Jogli. +Numeri Num 4 34 23 Filiórum Joseph de tribu Manásse, Hánniel fílius Ephod. +Numeri Num 4 34 24 De tribu Éphraim, Cámuel fílius Sephthan. +Numeri Num 4 34 25 De tribu Zábulon, Elísaphan fílius Pharnach. +Numeri Num 4 34 26 De tribu Íssachar, dux Pháltiel fílius Ozan. +Numeri Num 4 34 27 De tribu Aser, Áhiud fílius Salómi. +Numeri Num 4 34 28 De tribu Néphthali, Phedaël fílius Ámmiud. +Numeri Num 4 34 29 Hi sunt, quibus præcépit Dóminus ut divíderent fíliis Israël terram Chánaan. +Numeri Num 4 35 1 Hæc quoque locútus est Dóminus ad Móysen in campéstribus Moab supra Jordánem, contra Jéricho: +Numeri Num 4 35 2 Prǽcipe fíliis Israël ut dent Levítis de possessiónibus suis +Numeri Num 4 35 3 urbes ad habitándum, et suburbána eárum per circúitum: ut ipsi in óppidis máneant, et suburbána sint pecóribus ac juméntis: +Numeri Num 4 35 4 quæ a muris civitátum forínsecus, per circúitum, mille pássuum spátio tendéntur. +Numeri Num 4 35 5 Contra oriéntem duo míllia erunt cúbiti, et contra merídiem simíliter erunt duo míllia: ad mare quoque, quod réspicit ad occidéntem, éadem mensúra erit, et septentrionális plaga æquáli término finiétur, erúntque urbes in médio, et foris suburbána. +Numeri Num 4 35 6 De ipsis autem óppidis, quæ Levítis dábitis, sex erunt in fugitivórum auxília separáta, ut fúgiat ad ea qui fúderit sánguinem: et excéptis his, ália quadragínta duo óppida, +Numeri Num 4 35 7 id est, simul quadragínta octo cum suburbánis suis. +Numeri Num 4 35 8 Ipsǽque urbes, quæ dabúntur de possessiónibus filiórum Israël, ab his qui plus habent, plures auferéntur: et qui minus, paucióres: sínguli juxta mensúram hæreditátis suæ dabunt óppida Levítis. +Numeri Num 4 35 9 Ait Dóminus ad Móysen: b +Numeri Num 4 35 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando transgréssi fuéritis Jordánem in terram Chánaan, +Numeri Num 4 35 11 decérnite quæ urbes esse débeant in præsídia fugitivórum, qui noléntes sánguinem fúderint: +Numeri Num 4 35 12 in quibus cum fúerit prófugus, cognátus occísi non póterit eum occídere, donec stet in conspéctu multitúdinis, et causa illíus judicétur. +Numeri Num 4 35 13 De ipsis autem úrbibus, quæ ad fugitivórum subsídia separántur, +Numeri Num 4 35 14 tres erunt trans Jordánem, et tres in terra Chánaan, +Numeri Num 4 35 15 tam fíliis Israël quam ádvenis atque peregrínis, ut confúgiat ad eas qui nolens sánguinem fúderit. +Numeri Num 4 35 16 Si quis ferro percússerit, et mórtuus fúerit qui percússus est, reus erit homicídii, et ipse moriétur. b +Numeri Num 4 35 17 Si lápidem jécerit, et ictus occubúerit, simíliter puniétur. +Numeri Num 4 35 18 Si ligno percússus interíerit, percussóris sánguine vindicábitur. +Numeri Num 4 35 19 Propínquus occísi, homicídam interfíciet: statim ut apprehénderit eum, interfíciet. +Numeri Num 4 35 20 Si per ódium quis hóminem impúlerit, vel jécerit quíppiam in eum per insídias: +Numeri Num 4 35 21 aut cum esset inimícus, manu percússerit, et ille mórtuus fúerit: percússor homicídii reus erit: cognátus occísi statim ut invénerit eum, jugulábit. +Numeri Num 4 35 22 Quod si fortúitu, et absque ódio +Numeri Num 4 35 23 et inimicítiis quidquam horum fécerit, +Numeri Num 4 35 24 et hoc audiénte pópulo fúerit comprobátum, atque inter percussórem et propínquum sánguinis quǽstio ventiláta: +Numeri Num 4 35 25 liberábitur ínnocens de ultóris manu, et reducétur per senténtiam in urbem, ad quam confúgerat, manebítque ibi, donec sacérdos magnus, qui óleo sancto unctus est, moriátur. +Numeri Num 4 35 26 Si interféctor extra fines úrbium, quæ exúlibus deputátæ sunt, +Numeri Num 4 35 27 fúerit invéntus, et percússus ab eo qui ultor est sánguinis: absque noxa erit qui eum occíderit. +Numeri Num 4 35 28 Debúerat enim prófugus usque ad mortem pontíficis in urbe residére. Postquam autem ille obíerit, homicída revertétur in terram suam. +Numeri Num 4 35 29 Hæc sempitérna erunt, et legítima in cunctis habitatiónibus vestris. +Numeri Num 4 35 30 Homicída sub téstibus puniétur: ad uníus testimónium nullus condemnábitur. b +Numeri Num 4 35 31 Non accipiétis prétium ab eo qui reus est sánguinis, statim et ipse moriétur. +Numeri Num 4 35 32 Éxules et prófugi ante mortem pontíficis nullo modo in urbes suas revérti póterunt, +Numeri Num 4 35 33 ne polluátis terram habitatiónis vestræ, quæ insóntium cruóre maculátur: nec áliter expiári potest, nisi per ejus sánguinem, qui altérius sánguinem fúderit. +Numeri Num 4 35 34 Atque ita emundábitur vestra posséssio me commoránte vobíscum. Ego enim sum Dóminus qui hábito inter fílios Israël. +Numeri Num 4 36 1 Accessérunt autem et príncipes familiárum Gálaad fílii Machir fílii Manásse, de stirpe filiórum Joseph: locutíque sunt Móysi coram princípibus Israël, atque dixérunt: +Numeri Num 4 36 2 Tibi dómino nostro præcépit Dóminus ut terram sorte divíderes fíliis Israël, et ut filiábus Sálphaad fratris nostri dares possessiónem débitam patri: +Numeri Num 4 36 3 quas si altérius tribus hómines uxóres accéperint, sequétur posséssio sua, et transláta ad áliam tribum, de nostra hæreditáte minuétur. +Numeri Num 4 36 4 Atque ita fiet, ut cum jubilǽus, id est, quinquagésimus annus remissiónis advénerit, confundátur sórtium distribútio, et aliórum posséssio ad álios tránseat. +Numeri Num 4 36 5 Respóndit Móyses fíliis Israël, et Dómino præcipiénte ait: Recte tribus filiórum Joseph locúta est. b +Numeri Num 4 36 6 Et haec lex super filiábus Sálphaad a Dómino promulgáta est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus homínibus: +Numeri Num 4 36 7 ne commisceátur posséssio filiórum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxóres de tribu et cognatióne sua: +Numeri Num 4 36 8 et cunctæ féminæ de eádem tribu marítos accípient: ut hæréditas permáneat in famíliis, +Numeri Num 4 36 9 nec sibi misceántur tribus, sed ita máneant +Numeri Num 4 36 10 ut a Dómino separátæ sunt. Fecerúntque fíliæ Sálphaad ut fúerat imperátum: +Numeri Num 4 36 11 et nupsérunt Máala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, fíliis pátrui sui +Numeri Num 4 36 12 de família Manásse, qui fuit fílius Joseph: et posséssio, quæ illis fúerat attribúta, mansit in tribu et família patris eárum. +Numeri Num 4 36 13 Hæc sunt mandáta atque judícia, quæ mandávit Dóminus per manum Móysi ad fílios Israël, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho. b +# Deuteronómium Deu Liber Deuteronomii +Deuteronómium Deu 5 1 1 Hæc sunt verba quæ locútus est Móyses ad omnem Israël trans Jordánem in solitúdine campéstri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Háseroth, ubi auri est plúrimum: +Deuteronómium Deu 5 1 2 úndecim diébus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbárne. +Deuteronómium Deu 5 1 3 Quadragésimo anno, undécimo mense, prima die mensis, locútus est Móyses ad fílios Israël ómnia quæ præcéperat illi Dóminus, ut díceret eis, +Deuteronómium Deu 5 1 4 postquam percússit Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et Og regem Basan, qui mansit in Ástaroth, et in Édrai, +Deuteronómium Deu 5 1 5a trans Jordánem in terra Moab. +Deuteronómium Deu 5 1 5b Cœpítque Móyses explanáre legem, et dícere: +Deuteronómium Deu 5 1 6 Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb, dicens: Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis: +Deuteronómium Deu 5 1 7 revertímini, et veníte ad montem Amorrhæórum, et ad cétera quæ ei próxima sunt campéstria atque montána et humilióra loca contra merídiem, et juxta littus maris, terram Chananæórum, et Líbani usque ad flumen magnum Euphráten. +Deuteronómium Deu 5 1 8 En, inquit, trádidi vobis: ingredímini et possidéte eam, super qua jurávit Dóminus pátribus vestris Ábraham, Ísaac, et Jacob, ut daret illam eis, et sémini eórum post eos. +Deuteronómium Deu 5 1 9 Dixíque vobis illo in témpore: b +Deuteronómium Deu 5 1 10 Non possum solus sustinére vos: quia Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli, plúrimi. +Deuteronómium Deu 5 1 11 (Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa míllia, et benedícat vobis sicut locútus est.) +Deuteronómium Deu 5 1 12 Non váleo solus negótia vestra sustinére, et pondus ac júrgia. +Deuteronómium Deu 5 1 13 Date ex vobis viros sapiéntes et gnaros, et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes. +Deuteronómium Deu 5 1 14 Tunc respondístis mihi: Bona res est, quam vis fácere. +Deuteronómium Deu 5 1 15 Tulíque de tríbubus vestris viros sapiéntes et nóbiles, et constítui eos príncipes, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários ac decános, qui docérent vos síngula. +Deuteronómium Deu 5 1 16 Præcepíque eis, dicens: Audíte illos, et quod justum est judicáte: sive civis sit ille, sive peregrínus. +Deuteronómium Deu 5 1 17 Nulla erit distántia personárum: ita parvum audiétis ut magnum, nec accipiétis cujúsquam persónam, quia Dei judícium est. Quod si diffícile vobis visum áliquid fúerit, reférte ad me, et ego áudiam. +Deuteronómium Deu 5 1 18 Præcepíque ómnia quæ fácere deberétis. +Deuteronómium Deu 5 1 19 Profécti autem de Horeb, transívimus per erémum terríbilem et máximam, quam vidístis, per viam montis Amorrhǽi, sicut præcéperat Dóminus Deus noster nobis. Cumque venissémus in Cadesbárne, b +Deuteronómium Deu 5 1 20 dixi vobis: Venístis ad montem Amorrhǽi, quem Dóminus Deus noster datúrus est nobis: +Deuteronómium Deu 5 1 21 vide terram, quam Dóminus Deus tuus dat tibi: ascénde et pósside eam, sicut locútus est Dóminus Deus noster pátribus tuis: noli timére, nec quidquam páveas. +Deuteronómium Deu 5 1 22 Et accessístis ad me omnes, atque dixístis: Mittámus viros qui consíderent terram: et renúntient per quod iter debeámus ascéndere, et ad quas pérgere civitátes. +Deuteronómium Deu 5 1 23 Cumque mihi sermo placuísset, misi ex vobis duódecim viros, síngulos de tríbubus suis. +Deuteronómium Deu 5 1 24 Qui cum perrexíssent, et ascendíssent in montána, venérunt usque ad Vallem botri: et consideráta terra, +Deuteronómium Deu 5 1 25 suméntes de frúctibus ejus, ut osténderent ubertátem, attulérunt ad nos, atque dixérunt: Bona est terra, quam Dóminus Deus noster datúrus est nobis. +Deuteronómium Deu 5 1 26 Et noluístis ascéndere, sed incréduli ad sermónem Dómini Dei nostri, b +Deuteronómium Deu 5 1 27 murmurástis in tabernáculis vestris, atque dixístis: Odit nos Dóminus, et idcírco edúxit nos de terra Ægýpti, ut tráderet nos in manu Amorrhǽi, atque deléret. +Deuteronómium Deu 5 1 28 Quo ascendémus? núntii terruérunt cor nostrum, dicéntes: Máxima multitúdo est, et nobis statúra procérior; urbes magnæ, et ad cælum usque munítæ: fílios Énacim vídimus ibi. +Deuteronómium Deu 5 1 29 Et dixi vobis: Nolíte metúere, nec timeátis eos: +Deuteronómium Deu 5 1 30 Dóminus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnábit, sicut fecit in Ægýpto cunctis vidéntibus. +Deuteronómium Deu 5 1 31 Et in solitúdine (ipse vidísti) portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum, in omni via per quam ambulástis, donec venirétis ad locum istum. +Deuteronómium Deu 5 1 32 Et nec sic quidem credidístis Dómino Deo vestro, +Deuteronómium Deu 5 1 33 qui præcéssit vos in via, et metátus est locum in quo tentória fígere deberétis, nocte osténdens vobis iter per ignem, et die per colúmnam nubis. +Deuteronómium Deu 5 1 34 Cumque audísset Dóminus vocem sermónum vestrórum, irátus jurávit, et ait: b +Deuteronómium Deu 5 1 35 Non vidébit quíspiam de homínibus generatiónis hujus péssimæ terram bonam, quam sub juraménto pollícitus sum pátribus vestris, +Deuteronómium Deu 5 1 36 præter Caleb fílium Jéphone: ipse enim vidébit eam, et ipsi dabo terram, quam calcávit, et fíliis ejus, quia secútus est Dóminum. +Deuteronómium Deu 5 1 37 Nec miránda indignátio in pópulum, cum mihi quoque irátus Dóminus propter vos díxerit: Nec tu ingrediéris illuc: +Deuteronómium Deu 5 1 38 sed Jósue fílius Nun miníster tuus, ipse intrábit pro te. Hunc exhortáre et róbora, et ipse sorte terram dívidet Israéli. +Deuteronómium Deu 5 1 39 Párvuli vestri, de quibus dixístis quod captívi duceréntur, et fílii qui hódie boni ac mali ignórant distántiam, ipsi ingrediéntur: et ipsis dabo terram, et possidébunt eam. +Deuteronómium Deu 5 1 40 Vos autem revertímini, et abíte in solitúdinem per viam maris Rubri. +Deuteronómium Deu 5 1 41 Et respondístis mihi: Peccávimus Dómino: ascendémus et pugnábimus, sicut præcépit Dóminus Deus noster. Cumque instrúcti armis pergerétis in montem, b +Deuteronómium Deu 5 1 42 ait mihi Dóminus: Dic ad eos: Nolíte ascéndere, neque pugnétis: non enim sum vobíscum: ne cadátis coram inimícis vestris. +Deuteronómium Deu 5 1 43 Locútus sum, et non audístis: sed adversántes império Dómini, et tuméntes supérbia, ascendístis in montem. +Deuteronómium Deu 5 1 44 Ítaque egréssus Amorrhǽus, qui habitábat in móntibus, et óbviam véniens, persecútus est vos, sicut solent apes pérsequi: et cécidit de Seir usque Horma. +Deuteronómium Deu 5 1 45 Cumque revérsi plorarétis coram Dómino, non audívit vos, nec voci vestræ vóluit acquiéscere. +Deuteronómium Deu 5 1 46 Sedístis ergo in Cadesbárne multo témpore. +Deuteronómium Deu 5 2 1 Profectíque inde, vénimus in solitúdinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi díxerat Dóminus: et circuívimus montem Seir longo témpore. +Deuteronómium Deu 5 2 2 Dixítque Dóminus ad me: +Deuteronómium Deu 5 2 3 Súfficit vobis circuíre montem istum: ite contra aquilónem: +Deuteronómium Deu 5 2 4 et pópulo prǽcipe, dicens: Transíbitis per términos fratrum vestrórum filiórum Esau, qui hábitant in Seir, et timébunt vos. +Deuteronómium Deu 5 2 5 Vidéte ergo diligénter ne moveámini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eórum quantum potest uníus pedis calcáre vestígium, quia in possessiónem Esau dedi montem Seir. +Deuteronómium Deu 5 2 6 Cibos emétis ab eis pecúnia, et comedétis: aquam emptam hauriétis, et bibétis. +Deuteronómium Deu 5 2 7 Dóminus Deus tuus benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum: novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem hanc magnam, per quadragínta annos hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit. +Deuteronómium Deu 5 2 8 Cumque transissémus fratres nostros fílios Esau, qui habitábant in Seir, per viam campéstrem de Elath, et de Asióngaber, vénimus ad iter quod ducit in desértum Moab. b +Deuteronómium Deu 5 2 9 Dixítque Dóminus ad me: Non pugnes contra Moabítas, nec íneas advérsus eos prœ́lium: non enim dabo tibi quidquam de terra eórum, quia fíliis Loth trádidi Ar in possessiónem. +Deuteronómium Deu 5 2 10 Emim primi fuérunt habitatóres ejus, pópulus magnus, et válidus, et tam excélsus ut de Énacim stirpe, +Deuteronómium Deu 5 2 11 quasi gigántes crederéntur, et essent símiles filiórum Énacim. Dénique Moabítæ appéllant eos Emim. +Deuteronómium Deu 5 2 12 In Seir autem prius habitavérunt Horrhǽi: quibus expúlsis atque delétis, habitavérunt fílii Esau, sicut fecit Israël in terra possessiónis suæ, quam dedit illi Dóminus. +Deuteronómium Deu 5 2 13 Surgéntes ergo ut transirémus torréntem Zared, vénimus ad eum. b +Deuteronómium Deu 5 2 14 Tempus autem, quo ambulávimus de Cadesbárne usque ad tránsitum torréntis Zared, trigínta et octo annórum fuit: donec consumerétur omnis generátio hóminum bellatórum de castris, sicut juráverat Dóminus: +Deuteronómium Deu 5 2 15 cujus manus fuit advérsum eos, ut interírent de castrórum médio. +Deuteronómium Deu 5 2 16 Postquam autem univérsi cecidérunt pugnatóres, +Deuteronómium Deu 5 2 17 locútus est Dóminus ad me, dicens: +Deuteronómium Deu 5 2 18 Tu transíbis hódie términos Moab, urbem nómine Ar: +Deuteronómium Deu 5 2 19 et accédens in vicína filiórum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec moveáris ad prœ́lium: non enim dabo tibi de terra filiórum Ammon, quia fíliis Loth dedi eam in possessiónem. +Deuteronómium Deu 5 2 20 Terra gigántum reputáta est: et in ipsa olim habitavérunt gigántes, quos Ammonítæ vocant Zomzómmim, +Deuteronómium Deu 5 2 21 pópulus magnus, et multus, et procéræ longitúdinis, sicut Énacim, quos delévit Dóminus a fácie eórum: et fecit illos habitáre pro eis, +Deuteronómium Deu 5 2 22 sicut fécerat fíliis Esau, qui hábitant in Seir, delens Horrhǽos, et terram eórum illis tradens, quam póssident usque in præsens. +Deuteronómium Deu 5 2 23 Hevǽos quoque, qui habitábant in Háserim usque Gazan, Cappádoces expulérunt: qui egréssi de Cappadócia delevérunt eos, et habitavérunt pro illis. +Deuteronómium Deu 5 2 24 Súrgite, et transíte torréntem Arnon: ecce trádidi in manu tua Sehon regem Hésebon Amorrhǽum, et terram ejus íncipe possidére, et commítte advérsus eum prœ́lium. +Deuteronómium Deu 5 2 25 Hódie incípiam míttere terrórem atque formídinem tuam in pópulos, qui hábitant sub omni cælo: ut audíto nómine tuo páveant, et in morem parturiéntium contremíscant, et dolóre teneántur. +Deuteronómium Deu 5 2 26 Misi ergo núntios de solitúdine Cádemoth ad Sehon regem Hésebon verbis pacíficis, dicens: b +Deuteronómium Deu 5 2 27 Transíbimus per terram tuam: pública gradiémur via; non declinábimus neque ad déxteram, neque ad sinístram. +Deuteronómium Deu 5 2 28 Aliménta prétio vende nobis, ut vescámur: aquam pecúnia tríbue, et sic bibémus. Tantum est ut nobis concédas tránsitum, +Deuteronómium Deu 5 2 29 sicut fecérunt fílii Esau, qui hábitant in Seir, et Moabítæ, qui morántur in Ar: donec veniámus ad Jordánem, et transeámus ad terram, quam Dóminus Deus noster datúrus est nobis. +Deuteronómium Deu 5 2 30 Noluítque Sehon rex Hésebon dare nobis tránsitum: quia induráverat Dóminus Deus tuus spíritum ejus, et obfirmáverat cor illíus, ut traderétur in manus tuas, sicut nunc vides. +Deuteronómium Deu 5 2 31 Dixítque Dóminus ad me: Ecce cœpi tibi trádere Sehon, et terram ejus: íncipe possidére eam. +Deuteronómium Deu 5 2 32 Egressúsque est Sehon óbviam nobis cum omni pópulo suo ad prœ́lium in Jasa. +Deuteronómium Deu 5 2 33 Et trádidit eum Dóminus Deus noster nobis: percussimúsque eum cum fíliis suis et omni pópulo suo. +Deuteronómium Deu 5 2 34 Cunctásque urbes in témpore illo cépimus, interféctis habitatóribus eárum, viris ac muliéribus et párvulis: non relíquimus in eis quidquam, +Deuteronómium Deu 5 2 35 absque juméntis, quæ in partem venére prædántium: et spóliis úrbium, quas cépimus +Deuteronómium Deu 5 2 36 ab Aroër, quæ est super ripam torréntis Arnon, óppido quod in valle situm est, usque Gálaad. Non fuit vicus et cívitas, quæ nostras effúgeret manus: omnes trádidit Dóminus Deus noster nobis, +Deuteronómium Deu 5 2 37 absque terra filiórum Ammon, ad quam non accéssimus: et cunctis quæ ádjacent torrénti Jeboc, et úrbibus montánis, universísque locis, a quibus nos prohíbuit Dóminus Deus noster. +Deuteronómium Deu 5 3 1 Ítaque convérsi ascéndimus per iter Basan: egressúsque est Og rex Basan in occúrsum nobis cum pópulo suo ad bellándum in Édrai. +Deuteronómium Deu 5 3 2 Dixítque Dóminus ad me: Ne tímeas eum: quia in manu tua tráditus est cum omni pópulo ac terra sua: faciésque ei sicut fecísti Sehon regi Amorrhæórum, qui habitávit in Hésebon. +Deuteronómium Deu 5 3 3 Trádidit ergo Dóminus Deus noster in mánibus nostris étiam Og regem Basan, et univérsum pópulum ejus: percussimúsque eos usque ad interneciónem, +Deuteronómium Deu 5 3 4 vastántes cunctas civitátes illíus uno témpore. Non fuit óppidum, quod nos effúgeret: sexagínta urbes, omnem regiónem Argob regni Og in Basan. +Deuteronómium Deu 5 3 5 Cunctæ urbes erant munítæ muris altíssimis, portísque et véctibus, absque óppidis innúmeris, quæ non habébant muros. +Deuteronómium Deu 5 3 6 Et delévimus eos, sicut fecerámus Sehon regi Hésebon, disperdéntes omnem civitátem, virósque ac mulíeres et párvulos: +Deuteronómium Deu 5 3 7 juménta autem et spólia úrbium diripúimus. +Deuteronómium Deu 5 3 8 Tulimúsque illo in témpore terram de manu duórum regum Amorrhæórum, qui erant trans Jordánem: a torrénte Arnon usque ad montem Hermon, +Deuteronómium Deu 5 3 9 quem Sidónii Sárion vocant, et Amorrhǽi Sanir: +Deuteronómium Deu 5 3 10 omnes civitátes, quæ sitæ sunt in planítie, et univérsam terram Gálaad et Basan usque ad Selcha, et Édrai civitátes regni Og in Basan. +Deuteronómium Deu 5 3 11 Solus quippe Og rex Basan restíterat de stirpe gigántum. Monstrátur lectus ejus férreus, qui est in Rabbath filiórum Ammon, novem cúbitos habens longitúdinis, et quátuor latitúdinis ad mensúram cúbiti virílis manus. +Deuteronómium Deu 5 3 12 Terrámque possédimus témpore illo ab Aroër, quæ est super ripam torréntis Arnon, usque ad médiam partem montis Gálaad: et civitátes illíus dedi Ruben et Gad. b +Deuteronómium Deu 5 3 13 Réliquam autem partem Gálaad, et omnem Basan regni Og, trádidi médiæ tríbui Manásse, omnem regiónem Argob: cunctáque Basan vocátur Terra gigántum. +Deuteronómium Deu 5 3 14 Jair fílius Manásse possédit omnem regiónem Argob usque ad términos Géssuri et Macháti. Vocavítque ex nómine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præséntem diem. +Deuteronómium Deu 5 3 15 Machir quoque dedi Gálaad. +Deuteronómium Deu 5 3 16 Et tríbubus Ruben et Gad dedi de terra Gálaad usque ad torréntem Arnon médium torréntis, et confínium usque ad torréntem Jeboc, qui est términus filiórum Ammon: +Deuteronómium Deu 5 3 17 et planítiem solitúdinis, atque Jordánem, et términos Cénereth usque ad mare desérti, quod est salsíssimum, ad radíces montis Phasga contra oriéntem. +Deuteronómium Deu 5 3 18 Præcepíque vobis in témpore illo, dicens: Dóminus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditátem: expedíti præcédite fratres vestros fílios Israël omnes viri robústi, +Deuteronómium Deu 5 3 19 absque uxóribus, et párvulis, atque juméntis. Novi enim quod plura habeátis pécora, et in úrbibus remanére debébunt, quas trádidi vobis, +Deuteronómium Deu 5 3 20 donec réquiem tríbuat Dóminus frátribus vestris, sicut vobis tríbuit: et possídeant ipsi étiam terram, quam datúrus est eis trans Jordánem: tunc revertétur unusquísque in possessiónem suam, quam dedi vobis. +Deuteronómium Deu 5 3 21 Jósue quoque in témpore illo præcépi, dicens: Óculi tui vidérunt quæ fecit Dóminus Deus vester duóbus his régibus: sic fáciet ómnibus regnis, ad quæ transitúrus es. b +Deuteronómium Deu 5 3 22 Ne tímeas eos: Dóminus enim Deus vester pugnábit pro vobis. +Deuteronómium Deu 5 3 23 Precatúsque sum Dóminum in témpore illo, dicens: b +Deuteronómium Deu 5 3 24 Dómine Deus, tu cœpísti osténdere servo tuo magnitúdinem tuam, manúmque fortíssimam: neque enim est álius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit fácere ópera tua, et comparári fortitúdini tuæ. +Deuteronómium Deu 5 3 25 Transíbo ígitur, et vidébo terram hanc óptimam trans Jordánem, et montem istum egrégium, et Líbanum. +Deuteronómium Deu 5 3 26 Iratúsque est Dóminus mihi propter vos, nec exaudívit me, sed dixit mihi: Súfficit tibi: nequáquam ultra loquáris de hac re ad me. +Deuteronómium Deu 5 3 27 Ascénde cacúmen Phasgæ, et óculos tuos circúmfer ad occidéntem, et ad aquilónem, austrúmque et oriéntem, et áspice; nec enim transíbis Jordánem istum. +Deuteronómium Deu 5 3 28 Prǽcipe Jósue, et corróbora eum atque confórta: quia ipse præcédet pópulum istum, et dívidet eis terram quam visúrus es. +Deuteronómium Deu 5 3 29 Mansimúsque in valle contra fanum Phogor. +Deuteronómium Deu 5 4 1 Et nunc, Israël, audi præcépta et judícia, quæ ego dóceo te: ut fáciens ea, vivas, et ingrédiens possídeas terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis. +Deuteronómium Deu 5 4 2 Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferétis ex eo: custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis. +Deuteronómium Deu 5 4 3 Óculi vestri vidérunt ómnia quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres ejus de médio vestri. +Deuteronómium Deu 5 4 4 Vos autem qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem. +Deuteronómium Deu 5 4 5 Scitis quod docúerim vos præcépta atque justítias, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus: sic faciétis ea in terra, quam possessúri estis: +Deuteronómium Deu 5 4 6 et observábitis et implébitis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia, et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta haec, dicant: En pópulus sápiens et intélligens, gens magna. +Deuteronómium Deu 5 4 7 Nec est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris. +Deuteronómium Deu 5 4 8 Quæ est enim ália gens sic ínclyta, ut hábeat cæremónias, justáque judícia, et univérsam legem, quam ego propónam hódie ante óculos vestros? +Deuteronómium Deu 5 4 9 Custódi ígitur temetípsum, et ánimam tuam sollícite. Ne obliviscáris verbórum, quæ vidérunt óculi tui, et ne éxcidant de corde tuo cunctis diébus vitæ tuæ. Docébis ea fílios ac nepótes tuos, b +Deuteronómium Deu 5 4 10 a die in quo stetísti coram Dómino Deo tuo in Horeb, quando Dóminus locútus est mihi, dicens: Cóngrega ad me pópulum, ut áudiant sermónes meos, et discant timére me omni témpore quo vivunt in terra, doceántque fílios suos. +Deuteronómium Deu 5 4 11 Et accessístis ad radíces montis, qui ardébat usque ad cælum: erántque in eo ténebræ, et nubes, et calígo. +Deuteronómium Deu 5 4 12 Locutúsque est Dóminus ad vos de médio ignis. Vocem verbórum ejus audístis, et formam pénitus non vidístis. +Deuteronómium Deu 5 4 13 Et osténdit vobis pactum suum, quod præcépit ut facerétis, et decem verba, quæ scripsit in duábus tábulis lapídeis. +Deuteronómium Deu 5 4 14 Mihíque mandávit in illo témpore ut docérem vos cæremónias et judícia, quæ fácere deberétis in terra, quam possessúri estis. +Deuteronómium Deu 5 4 15 Custodíte ígitur sollícite ánimas vestras. Non vidístis áliquam similitúdinem in die, qua locútus est vobis Dóminus in Horeb de médio ignis: b +Deuteronómium Deu 5 4 16 ne forte decépti faciátis vobis sculptam similitúdinem, aut imáginem másculi vel féminæ: +Deuteronómium Deu 5 4 17 similitúdinem ómnium jumentórum, quæ sunt super terram, vel ávium sub cælo volántium, +Deuteronómium Deu 5 4 18 atque reptílium, quæ movéntur in terra, sive píscium qui sub terra morántur in aquis: +Deuteronómium Deu 5 4 19 ne forte elevátis óculis ad cælum, vídeas solem et lunam, et ómnia astra cæli, et erróre decéptus adóres ea, et colas quæ creávit Dóminus Deus tuus in ministérium cunctis géntibus, quæ sub cælo sunt. +Deuteronómium Deu 5 4 20 Vos autem tulit Dóminus, et edúxit de fornáce férrea Ægýpti, ut habéret pópulum hæreditárium, sicut est in præsénti die. +Deuteronómium Deu 5 4 21 Iratúsque est Dóminus contra me propter sermónes vestros, et jurávit ut non transírem Jordánem, nec ingréderer terram óptimam, quam datúrus est vobis. b +Deuteronómium Deu 5 4 22 Ecce mórior in hac humo; non transíbo Jordánem: vos transíbitis, et possidébitis terram egrégiam. +Deuteronómium Deu 5 4 23 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui, quod pépigit tecum, et fácias tibi sculptam similitúdinem eórum, quæ fíeri Dóminus prohíbuit: +Deuteronómium Deu 5 4 24 quia Dóminus Deus tuus ignis consúmens est, Deus æmulátor. +Deuteronómium Deu 5 4 25 Si genuéritis fílios ac nepótes, et moráti fuéritis in terra, deceptíque fecéritis vobis áliquam similitúdinem, patrántes malum coram Dómino Deo vestro, ut eum ad iracúndiam provocétis: +Deuteronómium Deu 5 4 26 testes ínvoco hódie cælum et terram, cito peritúros vos esse de terra, quam transíto Jordáne possessúri estis: non habitábitis in ea longo témpore, sed delébit vos Dóminus, +Deuteronómium Deu 5 4 27 atque dispérget in omnes gentes, et remanébitis pauci in natiónibus, ad quas vos ductúrus est Dóminus. +Deuteronómium Deu 5 4 28 Ibíque serviétis diis, qui hóminum manu fabricáti sunt, ligno et lápidi qui non vident, nec áudiunt, nec cómedunt, nec odorántur. +Deuteronómium Deu 5 4 29 Cumque quæsíeris ibi Dóminum Deum tuum, invénies eum: si tamen toto corde quæsíeris, et tota tribulatióne ánimæ tuæ. +Deuteronómium Deu 5 4 30 Postquam te invénerint ómnia quæ prædícta sunt, novíssimo témpore revertéris ad Dóminum Deum tuum, et áudies vocem ejus. +Deuteronómium Deu 5 4 31 Quia Deus miséricors Dóminus Deus tuus est: non dimíttet te, nec omníno delébit, neque obliviscétur pacti, in quo jurávit pátribus tuis. +Deuteronómium Deu 5 4 32 Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquándo hujuscémodi res, aut umquam cógnitum est, b +Deuteronómium Deu 5 4 33 ut audíret pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti, et vixísti: +Deuteronómium Deu 5 4 34 si fecit Deus ut ingrederétur, et tólleret sibi gentem de médio natiónum, per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum, extentúmque bráchium, et horríbiles visiónes juxta ómnia quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis: +Deuteronómium Deu 5 4 35 ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus, et non est álius præter eum. +Deuteronómium Deu 5 4 36 De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum, et audísti verba illíus de médio ignis: +Deuteronómium Deu 5 4 37 quia diléxit patres tuos, et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te præcédens in virtúte sua magna ex Ægýpto, +Deuteronómium Deu 5 4 38 ut deléret natiónes máximas et fortióres te in intróitu tuo: et introdúceret te, darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die. +Deuteronómium Deu 5 4 39 Scito ergo hódie, et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deórsum, et non sit álius. +Deuteronómium Deu 5 4 40 Custódi præcépta ejus atque mandáta, quæ ego præcípio tibi: ut bene sit tibi, et fíliis tuis post te, et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. +Deuteronómium Deu 5 4 41 Tunc separávit Móyses tres civitátes trans Jordánem ad orientálem plagam, b +Deuteronómium Deu 5 4 42 ut confúgiat ad eas qui occíderit nolens próximum suum, nec sibi fúerit inimícus ante unum et álterum diem, et ad harum áliquam úrbium possit evádere: +Deuteronómium Deu 5 4 43 Bosor in solitúdine, quæ sita est in terra campéstri de tribu Ruben: et Ramoth in Gálaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manásse. +Deuteronómium Deu 5 4 44 Ista est lex, quam propósuit Móyses coram fíliis Israël: b +Deuteronómium Deu 5 4 45 et haec testimónia et cæremóniæ atque judícia, quæ locútus est ad fílios Israël, quando egréssi sunt de Ægýpto, +Deuteronómium Deu 5 4 46 trans Jordánem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhǽi, qui habitávit in Hésebon, quem percússit Móyses. Fílii quoque Israël egréssi ex Ægýpto +Deuteronómium Deu 5 4 47 possedérunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duórum regum Amorrhæórum, qui erant trans Jordánem ad solis ortum: +Deuteronómium Deu 5 4 48 ab Aroër, quæ sita est super ripam torréntis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, +Deuteronómium Deu 5 4 49 omnem planítiem trans Jordánem ad orientálem plagam, usque ad mare solitúdinis, et usque ad radíces montis Phasga. +Deuteronómium Deu 5 5 1 Vocavítque Móyses omnem Israélem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremónias atque judícia, quæ ego loquor in áuribus vestris hódie: díscite ea, et ópere compléte. +Deuteronómium Deu 5 5 2 Dóminus Deus noster pépigit nobíscum fœdus in Horeb. +Deuteronómium Deu 5 5 3 Non cum pátribus nostris íniit pactum, sed nobíscum qui in præsentiárum sumus, et vívimus. +Deuteronómium Deu 5 5 4 Fácie ad fáciem locútus est nobis in monte de médio ignis. +Deuteronómium Deu 5 5 5a Ego sequéster et médius fui inter Dóminum et vos in témpore illo, ut annuntiárem vobis verba ejus: timuístis enim ignem, et non ascendístis in montem. +Deuteronómium Deu 5 5 5b Et ait: +Deuteronómium Deu 5 5 6 Ego Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. +Deuteronómium Deu 5 5 7 Non habébis deos aliénos in conspéctu meo. +Deuteronómium Deu 5 5 8 Non fácies tibi scúlptile, nec similitúdinem ómnium, quæ in cælo sunt désuper, et quæ in terra deórsum, et quæ versántur in aquis sub terra. +Deuteronómium Deu 5 5 9 Non adorábis ea, et non coles. Ego enim sum Dóminus Deus tuus: Deus æmulátor, reddens iniquitátem patrum super fílios in tértiam et quartam generatiónem his qui odérunt me: +Deuteronómium Deu 5 5 10 et fáciens misericórdiam in multa míllia diligéntibus me, et custodiéntibus præcépta mea. +Deuteronómium Deu 5 5 11 Non usurpábis nomen Dómini Dei tui frustra: quia non erit impunítus qui super re vana nomen ejus assúmpserit. b +Deuteronómium Deu 5 5 12 Obsérva diem sábbati, ut sanctífices eum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus. b +Deuteronómium Deu 5 5 13 Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua. +Deuteronómium Deu 5 5 14 Séptimus dies sábbati est, id est, réquies Dómini Dei tui. Non fácies in eo quidquam óperis tu, et fílius tuus, et fília, servus et ancílla, et bos, et ásinus, et omne juméntum tuum, et peregrínus qui est intra portas tuas: ut requiéscat servus tuus, et ancílla tua, sicut et tu. +Deuteronómium Deu 5 5 15 Meménto quod et ipse servíeris in Ægýpto, et edúxerit te inde Dóminus Deus tuus in manu forti, et bráchio exténto. Idcírco præcépit tibi ut observáres diem sábbati. +Deuteronómium Deu 5 5 16 Honóra patrem tuum et matrem, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus, ut longo vivas témpore, et bene sit tibi in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. b +Deuteronómium Deu 5 5 17 Non occídes, b +Deuteronómium Deu 5 5 18 neque mœcháberis, +Deuteronómium Deu 5 5 19 furtúmque non fácies: +Deuteronómium Deu 5 5 20 nec loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. +Deuteronómium Deu 5 5 21 Non concupísces uxórem próximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, et univérsa quæ illíus sunt. b +Deuteronómium Deu 5 5 22 Hæc verba locútus est Dóminus ad omnem multitúdinem vestram in monte de médio ignis et nubis, et calíginis, voce magna, nihil addens ámplius: et scripsit ea in duábus tábulis lapídeis, quas trádidit mihi. b +Deuteronómium Deu 5 5 23 Vos autem postquam audístis vocem de médio tenebrárum, et montem ardére vidístis, accessístis ad me omnes príncipes tríbuum et majóres natu, atque dixístis: +Deuteronómium Deu 5 5 24 Ecce osténdit nobis Dóminus Deus noster majestátem et magnitúdinem suam: vocem ejus audívimus de médio ignis, et probávimus hódie, quod loquénte Deo cum hómine, víxerit homo. +Deuteronómium Deu 5 5 25 Cur ergo moriémur, et devorábit nos ignis hic máximus? si enim audiérimus ultra vocem Dómini Dei nostri, moriémur. +Deuteronómium Deu 5 5 26 Quid est omnis caro, ut áudiat vocem Dei vivéntis, qui de médio ignis lóquitur sicut nos audívimus, et possit vívere? +Deuteronómium Deu 5 5 27 Tu magis accéde: et audi cuncta quæ díxerit Dóminus Deus noster tibi: loquerísque ad nos, et nos audiéntes faciémus ea. +Deuteronómium Deu 5 5 28 Quod cum audísset Dóminus, ait ad me: Audívi vocem verbórum pópuli hujus quæ locúti sunt tibi: bene ómnia sunt locúti. b +Deuteronómium Deu 5 5 29 Quis det talem eos habére mentem, ut tímeant me, et custódiant univérsa mandáta mea in omni témpore, ut bene sit eis et fíliis eórum in sempitérnum? +Deuteronómium Deu 5 5 30 Vade et dic eis: Revertímini in tentória vestra. +Deuteronómium Deu 5 5 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi ómnia mandáta mea, et cæremónias atque judícia: quæ docébis eos, ut fáciant ea in terra, quam dabo illis in possessiónem. +Deuteronómium Deu 5 5 32 Custodíte ígitur et fácite quæ præcépit Dóminus Deus vobis: non declinábitis neque ad déxteram, neque ad sinístram: b +Deuteronómium Deu 5 5 33 sed per viam, quam præcépit Dóminus Deus vester, ambulábitis, ut vivátis, et bene sit vobis, et proteléntur dies in terra possessiónis vestræ. +Deuteronómium Deu 5 6 1 Hæc sunt præcépta, et cæremóniæ, atque judícia, quæ mandávit Dóminus Deus vester ut docérem vos, et faciátis ea in terra, ad quam transgredímini possidéndam: +Deuteronómium Deu 5 6 2 ut tímeas Dóminum Deum tuum, et custódias ómnia mandáta et præcépta ejus, quæ ego præcípio tibi, et fíliis, ac nepótibus tuis, cunctis diébus vitæ tuæ, ut prolongéntur dies tui. +Deuteronómium Deu 5 6 3 Audi, Israël, et obsérva ut fácias quæ præcépit tibi Dóminus, et bene sit tibi, et multiplicéris ámplius, sicut pollícitus est Dóminus Deus patrum tuórum tibi terram lacte et melle manántem. +Deuteronómium Deu 5 6 4 Audi, Israël: Dóminus Deus noster, Dóminus unus est. b +Deuteronómium Deu 5 6 5 Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota fortitúdine tua. +Deuteronómium Deu 5 6 6 Erúntque verba haec, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo: +Deuteronómium Deu 5 6 7 et narrábis ea fíliis tuis, et meditáberis in eis sedens in domo tua, et ámbulans in itínere, dórmiens atque consúrgens. +Deuteronómium Deu 5 6 8 Et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque et movebúntur inter óculos tuos, +Deuteronómium Deu 5 6 9 scribésque ea in límine, et óstiis domus tuæ. +Deuteronómium Deu 5 6 10 Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua jurávit pátribus tuis Ábraham, Ísaac, et Jacob, et déderit tibi civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, b +Deuteronómium Deu 5 6 11 domos plenas cunctárum opum, quas non exstruxísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, +Deuteronómium Deu 5 6 12 et coméderis, et saturátus fúeris: +Deuteronómium Deu 5 6 13 cave diligénter ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Dóminum Deum tuum timébis, et illi soli sérvies, ac per nomen illíus jurábis. +Deuteronómium Deu 5 6 14 Non íbitis post deos aliénos cunctárum géntium, quæ in circúitu vestro sunt: +Deuteronómium Deu 5 6 15 quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui: nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te, et áuferat te de superfície terræ. +Deuteronómium Deu 5 6 16 Non tentábis Dóminum Deum tuum, sicut tentásti in loco tentatiónis. +Deuteronómium Deu 5 6 17 Custódi præcépta Dómini Dei tui, ac testimónia et cæremónias, quas præcépit tibi: +Deuteronómium Deu 5 6 18 et fac quod plácitum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi: et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua jurávit Dóminus pátribus tuis, +Deuteronómium Deu 5 6 19 ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est. +Deuteronómium Deu 5 6 20 Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimónia haec, et cæremóniæ, atque judícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster nobis? b +Deuteronómium Deu 5 6 21 dices ei: Servi erámus Pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti: +Deuteronómium Deu 5 6 22 fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra Pharaónem, et omnem domum illíus in conspéctu nostro, +Deuteronómium Deu 5 6 23 et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua jurávit pátribus nostris. +Deuteronómium Deu 5 6 24 Præcepítque nobis Dóminus ut faciámus ómnia legítima haec, et timeámus Dóminum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie. +Deuteronómium Deu 5 6 25 Erítque nostri miséricors, si custodiérimus et fecérimus ómnia præcépta ejus coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis. +Deuteronómium Deu 5 7 1 Cum introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, quam possessúrus ingredéris, et deléverit gentes multas coram te, Hethǽum, et Gergezǽum, et Amorrhǽum, Chananǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum, septem gentes multo majóris númeri quam tu es, et robustióres te: +Deuteronómium Deu 5 7 2 tradiderítque eas Dóminus Deus tuus tibi, percúties eas usque ad interneciónem. Non iníbis cum eis fœdus, nec miseréberis eárum, +Deuteronómium Deu 5 7 3 neque sociábis cum eis conjúgia. Fíliam tuam non dabis fílio ejus, nec fíliam illíus accípies fílio tuo: +Deuteronómium Deu 5 7 4 quia sedúcet fílium tuum, ne sequátur me, et ut magis sérviat diis aliénis: irascetúrque furor Dómini, et delébit te cito. +Deuteronómium Deu 5 7 5 Quin pótius haec faciétis eis: aras eórum subvértite, et confríngite státuas, lucósque succídite, et sculptília combúrite: b +Deuteronómium Deu 5 7 6 quia pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. +Deuteronómium Deu 5 7 7 Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis junctus est Dóminus, et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres: +Deuteronómium Deu 5 7 8 sed quia diléxit vos Dóminus, et custodívit juraméntum, quod jurávit pátribus vestris: eduxítque vos in manu forti, et redémit de domo servitútis, de manu Pharaónis regis Ægýpti. +Deuteronómium Deu 5 7 9 Et scies, quia Dóminus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se, et his qui custódiunt præcépta ejus in mille generatiónes: +Deuteronómium Deu 5 7 10 et reddens odiéntibus se statim, ita ut dispérdat eos, et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens quod meréntur. +Deuteronómium Deu 5 7 11 Custódi ergo præcépta et cæremónias atque judícia, quæ ego mando tibi hódie ut fácias. b +Deuteronómium Deu 5 7 12 Si postquam audíeris haec judícia, custodíeris ea, et féceris, custódiet et Dóminus Deus tuus pactum tibi, et misericórdiam quam jurávit pátribus tuis: +Deuteronómium Deu 5 7 13 et díliget te, ac multiplicábit, benedicétque frúctui ventris tui, et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo, atque vindémiæ, óleo, et arméntis, grégibus óvium tuárum super terram, pro qua jurávit pátribus tuis ut daret eam tibi. +Deuteronómium Deu 5 7 14 Benedíctus eris inter omnes pópulos. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis. +Deuteronómium Deu 5 7 15 Áuferet Dóminus a te omnem languórem: et infirmitátes Ægýpti péssimas, quas novísti, non ínferet tibi, sed cunctis hóstibus tuis. +Deuteronómium Deu 5 7 16 Devorábis omnes pópulos, quos Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. Non parcet eis óculus tuus, nec sérvies diis eórum, ne sint in ruínam tui. +Deuteronómium Deu 5 7 17 Si díxeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quómodo pótero delére eas? b +Deuteronómium Deu 5 7 18 noli metúere, sed recordáre quæ fécerit Dóminus Deus tuus Pharaóni, et cunctis Ægýptiis, +Deuteronómium Deu 5 7 19 plagas máximas, quas vidérunt óculi tui, et signa atque porténta, manúmque robústam, et exténtum bráchium, ut edúceret te Dóminus Deus tuus: sic fáciet cunctis pópulis, quos métuis. +Deuteronómium Deu 5 7 20 Ínsuper et crabrónes mittet Dóminus Deus tuus in eos, donec déleat omnes atque dispérdat qui te fúgerint, et látere potúerint. +Deuteronómium Deu 5 7 21 Non timébis eos, quia Dóminus Deus tuus in médio tui est, Deus magnus et terríbilis: +Deuteronómium Deu 5 7 22 ipse consúmet natiónes has in conspéctu tuo paulátim atque per partes. Non póteris eas delére páriter: ne forte multiplicéntur contra te béstiæ terræ. +Deuteronómium Deu 5 7 23 Dabítque eos Dóminus Deus tuus in conspéctu tuo: et interfíciet illos, donec pénitus deleántur. +Deuteronómium Deu 5 7 24 Tradétque reges eórum in manus tuas, et dispérdes nómina eórum sub cælo: nullus póterit resístere tibi, donec cónteras eos. +Deuteronómium Deu 5 7 25 Sculptília eórum igne combúres: non concupísces argéntum et aurum, de quibus facta sunt, neque assúmes ex eis tibi quidquam, ne offéndas, proptérea quia abominátio est Dómini tui: b +Deuteronómium Deu 5 7 26 nec ínferes quíppiam ex idólo in domum tuam, ne fias anáthema, sicut et illud est. Quasi spurcítiam detestáberis, et velut inquinaméntum ac sordes abominatióni habébis, quia anáthema est. +Deuteronómium Deu 5 8 1 Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere, et multiplicémini, ingressíque possideátis terram, pro qua jurávit Dóminus pátribus vestris. +Deuteronómium Deu 5 8 2 Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te, atque tentáret, et nota fíerent quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus, an non. +Deuteronómium Deu 5 8 3 Afflíxit te penúria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorábas tu et patres tui: ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egréditur de ore Dei. +Deuteronómium Deu 5 8 4 Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam vetustáte defécit, et pes tuus non est subtrítus, en quadragésimus annus est: +Deuteronómium Deu 5 8 5 ut recógites in corde tuo, quia sicut érudit fílium suum homo, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, +Deuteronómium Deu 5 8 6 ut custódias mandáta Dómini Dei tui, et ámbules in viis ejus, et tímeas eum. +Deuteronómium Deu 5 8 7 Dóminus enim Deus tuus introdúcet te in terram bonam, terram rivórum, aquarúmque et fóntium, in cujus campis et móntibus erúmpunt fluviórum abýssi: b +Deuteronómium Deu 5 8 8 terram fruménti, hórdei ac vineárum, in qua ficus, et malogranáta, et olivéta nascúntur: terram ólei ac mellis, +Deuteronómium Deu 5 8 9 ubi absque ulla penúria cómedes panem tuum, et rerum ómnium abundántia perfruéris: cujus lápides ferrum sunt, et de móntibus ejus æris metálla fodiúntur: +Deuteronómium Deu 5 8 10 ut cum coméderis, et satiátus fúeris, benedícas Dómino Deo tuo pro terra óptima, quam dedit tibi. +Deuteronómium Deu 5 8 11 Obsérva, et cave nequándo obliviscáris Dómini Dei tui, et négligas mandáta ejus atque judícia et cæremónias, quas ego præcípio tibi hódie: +Deuteronómium Deu 5 8 12 ne postquam coméderis et satiátus fúeris, domos pulchras ædificáveris, et habitáveris in eis, +Deuteronómium Deu 5 8 13 habuerísque arménta boum, et óvium greges, argénti et auri, cunctarúmque rerum cópiam, +Deuteronómium Deu 5 8 14 elevétur cor tuum, et non reminiscáris Dómini Dei tui, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis, +Deuteronómium Deu 5 8 15 et ductor tuus fuit in solitúdine magna atque terríbili, in qua erat serpens flatu adúrens, et scórpio, ac dipsas, et nullæ omníno aquæ: qui edúxit rivos de petra duríssima, +Deuteronómium Deu 5 8 16 et cibávit te manna in solitúdine, quod nesciérunt patres tui. Et postquam afflíxit ac probávit, ad extrémum misértus est tui, +Deuteronómium Deu 5 8 17 ne díceres in corde tuo: Fortitúdo mea, et robur manus meæ, haec mihi ómnia præstitérunt: +Deuteronómium Deu 5 8 18 sed recordéris Dómini Dei tui, quod ipse vires tibi præbúerit, ut impléret pactum suum, super quo jurávit pátribus tuis, sicut præsens índicat dies. +Deuteronómium Deu 5 8 19 Sin autem oblítus Dómini Dei tui, secútus fúeris deos aliénos, coluerísque illos et adoráveris: ecce nunc prǽdico tibi quod omníno dispéreas. +Deuteronómium Deu 5 8 20 Sicut gentes, quas delévit Dóminus in intróitu tuo, ita et vos períbitis, si inobediéntes fuéritis voci Dómini Dei vestri. +Deuteronómium Deu 5 9 1 Audi, Israël: tu transgrediéris hódie Jordánem, ut possídeas natiónes máximas et fortióres te, civitátes ingéntes, et ad cælum usque murátas, +Deuteronómium Deu 5 9 2 pópulum magnum atque sublímem, fílios Énacim, quos ipse vidísti et audísti, quibus nullus potest ex advérso resístere. +Deuteronómium Deu 5 9 3 Scies ergo hódie quod Dóminus Deus tuus ipse transíbit ante te, ignis dévorans atque consúmens, qui cónterat eos, et déleat atque dispérdat ante fáciem tuam velóciter, sicut locútus est tibi: +Deuteronómium Deu 5 9 4 ne dicas in corde tuo, cum deléverit eos Dóminus Deus tuus in conspéctu tuo: Propter justítiam meam introdúxit me Dóminus ut terram hanc possidérem, cum propter impietátes suas istæ delétæ sint natiónes. +Deuteronómium Deu 5 9 5 Neque enim propter justítias tuas, et æquitátem cordis tui ingrediéris, ut possídeas terras eárum: sed quia illæ egérunt ímpie, introëúnte te delétæ sunt: et ut compléret verbum suum Dóminus, quod sub juraménto pollícitus est pátribus tuis, Ábraham, Ísaac, et Jacob. +Deuteronómium Deu 5 9 6 Scito ergo quod non propter justítias tuas Dóminus Deus tuus déderit tibi terram hanc óptimam in possessiónem, cum duríssimæ cervícis sis pópulus. +Deuteronómium Deu 5 9 7 Meménto, et ne obliviscáris, quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine. Ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto usque ad locum istum, semper advérsum Dóminum contendísti. b +Deuteronómium Deu 5 9 8 Nam et in Horeb provocásti eum, et irátus delére te vóluit, +Deuteronómium Deu 5 9 9 quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti quod pépigit vobíscum Dóminus: et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens, et aquam non bibens. +Deuteronómium Deu 5 9 10 Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei, et continéntes ómnia verba quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóncio pópuli congregáta est. +Deuteronómium Deu 5 9 11 Cumque transíssent quadragínta dies, et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœ́deris, +Deuteronómium Deu 5 9 12 dixítque mihi: Surge, et descénde hinc cito: quia pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto, deseruérunt velóciter viam, quam demonstrásti eis, fecerúntque sibi conflátile. +Deuteronómium Deu 5 9 13 Rursúmque ait Dóminus ad me: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit: +Deuteronómium Deu 5 9 14 dimítte me ut cónteram eum, et déleam nomen ejus de sub cælo, et constítuam te super gentem, quæ hac major et fórtior sit. +Deuteronómium Deu 5 9 15 Cumque de monte ardénte descénderem, et duas tábulas fœ́deris utráque tenérem manu, b +Deuteronómium Deu 5 9 16 vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro, et fecísse vobis vítulum conflátilem, ac deseruísse velóciter viam ejus, quam vobis osténderat: +Deuteronómium Deu 5 9 17 projéci tábulas de mánibus meis, confregíque eas in conspéctu vestro. +Deuteronómium Deu 5 9 18 Et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens, et aquam non bibens, propter ómnia peccáta vestra quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis: +Deuteronómium Deu 5 9 19 tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus, delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice. +Deuteronómium Deu 5 9 20 Advérsum Áaron quoque veheménter irátus, vóluit eum contérere, et pro illo simíliter deprecátus sum. +Deuteronómium Deu 5 9 21 Peccátum autem vestrum quod fecerátis, id est, vítulum, arrípiens, igne combússi, et in frusta commínuens, omninóque in púlverem rédigens, projéci in torréntem, qui de monte descéndit. +Deuteronómium Deu 5 9 22 In incéndio quoque, et in tentatióne, et in Sepúlchris concupiscéntiæ provocástis Dóminum: b +Deuteronómium Deu 5 9 23 et quando misit vos de Cadesbárne, dicens: Ascéndite, et possidéte terram, quam dedi vobis, et contempsístis impérium Dómini Dei vestri, et non credidístis ei, neque vocem ejus audíre voluístis: +Deuteronómium Deu 5 9 24 sed semper fuístis rebélles a die qua nosse vos cœpi. +Deuteronómium Deu 5 9 25 Et jácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos ut fúerat comminátus: +Deuteronómium Deu 5 9 26 et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum, et hæreditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quos eduxísti de Ægýpto in manu forti. +Deuteronómium Deu 5 9 27 Recordáre servórum tuórum Ábraham, Ísaac, et Jacob: ne aspícias durítiam pópuli hujus, et impietátem atque peccátum: +Deuteronómium Deu 5 9 28 ne forte dicant habitatóres terræ, de qua eduxísti nos: Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos: idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine: +Deuteronómium Deu 5 9 29 qui sunt pópulus tuus et hæréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna, et in bráchio tuo exténto. +Deuteronómium Deu 5 10 1 In témpore illo dixit Dóminus ad me: Dola tibi duas tábulas lapídeas, sicut prióres fuérunt, et ascénde ad me in montem: faciésque arcam lígneam, +Deuteronómium Deu 5 10 2 et scribam in tábulis verba quæ fuérunt in his qui ante confregísti: ponésque eas in arca. +Deuteronómium Deu 5 10 3 Feci ígitur arcam de lignis setim. Cumque dolássem duas tábulas lapídeas instar priórum, ascéndi in montem, habens eas in mánibus. +Deuteronómium Deu 5 10 4 Scripsítque in tábulis, juxta id quod prius scrípserat, verba decem, quæ locútus est Dóminus ad vos in monte de médio ignis, quando pópulus congregátus est: et dedit eas mihi. +Deuteronómium Deu 5 10 5 Reversúsque de monte, descéndi, et pósui tábulas in arcam, quam féceram, quæ hucúsque ibi sunt, sicut mihi præcépit Dóminus. +Deuteronómium Deu 5 10 6 Fílii autem Israël movérunt castra ex Beroth filiórum Jacan in Moséra, ubi Áaron mórtuus ac sepúltus est, pro quo sacerdótio functus est Eleázar fílius ejus. +Deuteronómium Deu 5 10 7 Inde venérunt in Gadgad: de quo loco profécti, castrametáti sunt in Jetébatha, in terra aquárum atque torréntium. +Deuteronómium Deu 5 10 8 Eo témpore separávit tribum Levi, ut portáret arcam fœ́deris Dómini, et staret coram eo in ministério, ac benedíceret in nómine illíus usque in præséntem diem. +Deuteronómium Deu 5 10 9 Quam ob rem non hábuit Levi partem, neque possessiónem cum frátribus suis: quia ipse Dóminus posséssio ejus est, sicut promísit ei Dóminus Deus tuus. +Deuteronómium Deu 5 10 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadragínta diébus ac nóctibus: exaudivítque me Dóminus étiam hac vice, et te pérdere nóluit. +Deuteronómium Deu 5 10 11 Dixítque mihi: Vade, et præcéde pópulum, ut ingrediátur, et possídeat terram, quam jurávi pátribus eórum ut tráderem eis. +Deuteronómium Deu 5 10 12 Et nunc Israël, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis ejus, et díligas eum, ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota ánima tua: b +Deuteronómium Deu 5 10 13 custodiásque mandáta Dómini, et cæremónias ejus, quas ego hódie præcípio tibi, ut bene sit tibi? +Deuteronómium Deu 5 10 14 En Dómini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et ómnia quæ in ea sunt: +Deuteronómium Deu 5 10 15 et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus, et amávit eos, elegítque semen eórum post eos, id est, vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur. +Deuteronómium Deu 5 10 16 Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri, et cervícem vestram ne indurétis ámplius: +Deuteronómium Deu 5 10 17 quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, et Dóminus dominántium, Deus magnus, et potens, et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera. +Deuteronómium Deu 5 10 18 Facit judícium pupíllo et víduæ; amat peregrínum, et dat ei victum atque vestítum. +Deuteronómium Deu 5 10 19 Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. +Deuteronómium Deu 5 10 20 Dóminum Deum tuum timébis, et ei soli sérvies: ipsi adhærébis, jurabísque in nómine illíus. b +Deuteronómium Deu 5 10 21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui. +Deuteronómium Deu 5 10 22 In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum, et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli. +Deuteronómium Deu 5 11 1 Ama ítaque Dóminum Deum tuum, et obsérva præcépta ejus et cæremónias, judícia atque mandáta, omni témpore. +Deuteronómium Deu 5 11 2 Cognóscite hódie quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália ejus et robústam manum, extentúmque bráchium, +Deuteronómium Deu 5 11 3 signa et ópera quæ fecit in médio Ægýpti Pharaóni regi, et univérsæ terræ ejus, +Deuteronómium Deu 5 11 4 omníque exercítui Ægyptiórum, et equis ac cúrribus: quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem: +Deuteronómium Deu 5 11 5 vobísque quæ fécerit in solitúdine donec venirétis ad hunc locum: +Deuteronómium Deu 5 11 6 et Dathan atque Abíron fíliis Éliab, qui fuit fílius Ruben: quos apérto ore suo terra absórbuit, cum dómibus et tabernáculis, et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israël. +Deuteronómium Deu 5 11 7 Óculi vestri vidérunt ópera Dómini magna quæ fecit, +Deuteronómium Deu 5 11 8 ut custodiátis univérsa mandáta illíus, quæ ego hódie præcípio vobis, et possítis introíre, et possidére terram, ad quam ingredímini, +Deuteronómium Deu 5 11 9 multóque in ea vivátis témpore: quam sub juraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris, et sémini eórum, lacte et melle manántem. +Deuteronómium Deu 5 11 10 Terra enim, ad quam ingréderis possidéndam, non est sicut terra Ægýpti, de qua exísti, ubi jacto sémine in hortórum morem aquæ ducúntur irríguæ: b +Deuteronómium Deu 5 11 11 sed montuósa est et campéstris, de cælo expéctans plúvias, +Deuteronómium Deu 5 11 12 quam Dóminus Deus tuus semper invísit, et óculi illíus in ea sunt a princípio anni usque ad finem ejus. +Deuteronómium Deu 5 11 13 Si ergo obediéritis mandátis meis, quæ ego hódie præcípio vobis, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et serviátis ei in toto corde vestro, et in tota ánima vestra: +Deuteronómium Deu 5 11 14 dabit plúviam terræ vestræ temporáneam et serótinam, ut colligátis fruméntum, et vinum, et óleum, +Deuteronómium Deu 5 11 15 fœnúmque ex agris ad pascénda juménta, et ut ipsi comedátis ac saturémini. +Deuteronómium Deu 5 11 16 Cavéte ne forte decipiátur cor vestrum, et recedátis a Dómino, serviatísque diis aliénis, et adorétis eos: +Deuteronómium Deu 5 11 17 iratúsque Dóminus claudat cælum, et plúviæ non descéndant, nec terra det germen suum, pereatísque velóciter de terra óptima, quam Dóminus datúrus est vobis. +Deuteronómium Deu 5 11 18 Pónite haec verba mea in córdibus et in ánimis vestris, et suspéndite ea pro signo in mánibus, et inter óculos vestros collocáte. b +Deuteronómium Deu 5 11 19 Docéte fílios vestros ut illa mediténtur: quando séderis in domo tua, et ambuláveris in via, et accubúeris atque surréxeris. +Deuteronómium Deu 5 11 20 Scribes ea super postes et jánuas domus tuæ, +Deuteronómium Deu 5 11 21 ut multiplicéntur dies tui, et filiórum tuórum in terra, quam jurávit Dóminus pátribus tuis, ut daret eis quámdiu cælum ímminet terræ. +Deuteronómium Deu 5 11 22 Si enim custodiéritis mandáta quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, adhæréntes ei, +Deuteronómium Deu 5 11 23 dispérdet Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ majóres et fortióres vobis sunt. +Deuteronómium Deu 5 11 24 Omnis locus, quem calcáverit pes vester, vester erit. A desérto, et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare occidentále erunt términi vestri. +Deuteronómium Deu 5 11 25 Nullus stabit contra vos: terrórem vestrum et formídinem dabit Dóminus Deus vester super omnem terram quam calcatúri estis, sicut locútus est vobis. +Deuteronómium Deu 5 11 26 En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: b +Deuteronómium Deu 5 11 27 benedictiónem, si obediéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis: +Deuteronómium Deu 5 11 28 maledictiónem, si non obediéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis. +Deuteronómium Deu 5 11 29 Cum vero introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitándam, pones benedictiónem super montem Garízim, maledictiónem super montem Hebal: +Deuteronómium Deu 5 11 30 qui sunt trans Jordánem, post viam quæ vergit ad solis occúbitum in terra Chananǽi, qui hábitat in campéstribus contra Gálgalam, quæ est juxta vallem tendéntem et intrántem procul. +Deuteronómium Deu 5 11 31 Vos enim transíbitis Jordánem, ut possideátis terram quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis, ut habeátis et possideátis illam. +Deuteronómium Deu 5 11 32 Vidéte ergo ut impleátis cæremónias atque judícia, quæ ego hódie ponam in conspéctu vestro. +Deuteronómium Deu 5 12 1 Hæc sunt præcépta atque judícia, quæ fácere debétis in terra, quam Dóminus Deus patrum tuórum datúrus est tibi, ut possídeas eam cunctis diébus, quibus super humum gradiéris. +Deuteronómium Deu 5 12 2 Subvértite ómnia loca, in quibus coluérunt gentes, quas possessúri estis, deos suos super montes excélsos, et colles, et subter omne lignum frondósum. +Deuteronómium Deu 5 12 3 Dissipáte aras eórum, et confríngite státuas: lucos igne combúrite, et idóla comminúite: dispérdite nómina eórum de locis illis. +Deuteronómium Deu 5 12 4 Non faciétis ita Dómino Deo vestro: +Deuteronómium Deu 5 12 5 sed ad locum, quem elégerit Dóminus Deus vester de cunctis tríbubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et hábitet in eo, veniétis: +Deuteronómium Deu 5 12 6 et offerétis in loco illo holocáusta et víctimas vestras, décimas et primítias mánuum vestrárum, et vota atque donária, primogénita boum et óvium. +Deuteronómium Deu 5 12 7 Et comedétis ibi in conspéctu Dómini Dei vestri: ac lætabímini in cunctis, ad quæ miséritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedíxerit vobis Dóminus Deus vester. +Deuteronómium Deu 5 12 8 Non faciétis ibi quæ nos hic fácimus hódie, sínguli quod sibi rectum vidétur: b +Deuteronómium Deu 5 12 9 neque enim usque in præsens tempus venístis ad réquiem, et possessiónem, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis. +Deuteronómium Deu 5 12 10 Transíbitis Jordánem, et habitábitis in terra, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis, ut requiescátis a cunctis hóstibus per circúitum: et absque ullo timóre habitétis +Deuteronómium Deu 5 12 11 in loco, quem elégerit Dóminus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc ómnia, quæ præcípio, conferétis, holocáusta, et hóstias, ac décimas, et primítias mánuum vestrárum: et quidquid præcípuum est in munéribus, quæ vovébitis Dómino. +Deuteronómium Deu 5 12 12 Ibi epulabímini coram Dómino Deo vestro, vos et fílii ac fíliæ vestræ, fámuli et fámulæ, atque Levítes qui in úrbibus vestris commorátur: neque enim habet áliam partem et possessiónem inter vos. +Deuteronómium Deu 5 12 13 Cave ne ófferas holocáusta tua in omni loco, quem víderis: b +Deuteronómium Deu 5 12 14 sed in eo, quem elégerit Dóminus, in una tríbuum tuárum ófferes hóstias, et fácies quæcúmque præcípio tibi. +Deuteronómium Deu 5 12 15 Sin autem comédere volúeris, et te esus cárnium delectáverit, occíde, cómede juxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam dedit tibi in úrbibus tuis: sive immúndum fúerit, hoc est, maculátum et débile: sive mundum, hoc est, íntegrum et sine mácula, quod offérri licet, sicut cápream et cervum, cómedes: +Deuteronómium Deu 5 12 16 absque esu dumtáxat sánguinis, quem super terram quasi aquam effúndes. +Deuteronómium Deu 5 12 17 Non póteris comédere in óppidis tuis décimam fruménti, et vini, et ólei tui, primogénita armentórum et pécorum, et ómnia quæ vóveris, et sponte offérre volúeris, et primítias mánuum tuárum: +Deuteronómium Deu 5 12 18 sed coram Dómino Deo tuo cómedes ea in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, tu et fílius tuus, et fília tua, et servus et fámula, atque Levítes qui manet in úrbibus tuis: et lætáberis et reficiéris coram Dómino Deo tuo in cunctis ad quæ exténderis manum tuam. +Deuteronómium Deu 5 12 19 Cave ne derelínquas Levítem in omni témpore quo versáris in terra. +Deuteronómium Deu 5 12 20 Quando dilatáverit Dóminus Deus tuus términos tuos, sicut locútus est tibi, et volúeris vesci cárnibus, quas desíderat ánima tua: b +Deuteronómium Deu 5 12 21 locus autem, quem elégerit Dóminus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fúerit, occídes de arméntis et pecóribus, quæ habúeris, sicut præcépi tibi, et cómedes in óppidis tuis, ut tibi placet. +Deuteronómium Deu 5 12 22 Sicut coméditur cáprea et cervus, ita vescéris eis: et mundus et immúndus in commúne vescéntur. +Deuteronómium Deu 5 12 23 Hoc solum cave, ne sánguinem cómedas: sanguis enim eórum pro ánima est, et idcírco non debes ánimam comédere cum cárnibus: +Deuteronómium Deu 5 12 24 sed super terram fundes quasi aquam, +Deuteronómium Deu 5 12 25 ut bene sit tibi et fíliis tuis post te, cum féceris quod placet in conspéctu Dómini. +Deuteronómium Deu 5 12 26 Quæ autem sanctificáveris, et vóveris Dómino, tolles, et vénies ad locum, quem elégerit Dóminus: +Deuteronómium Deu 5 12 27 et ófferes oblatiónes tuas carnem et sánguinem super altáre Dómini Dei tui: sánguinem hostiárum fundes in altári; cárnibus autem ipse vescéris. +Deuteronómium Deu 5 12 28 Obsérva et audi ómnia quæ ego præcípio tibi, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te in sempitérnum, cum féceris quod bonum est et plácitum in conspéctu Dómini Dei tui. +Deuteronómium Deu 5 12 29 Quando disperdíderit Dóminus Deus tuus ante fáciem tuam gentes, ad quas ingrediéris possidéndas, et posséderis eas, atque habitáveris in terra eárum: b +Deuteronómium Deu 5 12 30 cave ne imitéris eas, postquam te fúerint introëúnte subvérsæ, et requíras cæremónias eárum, dicens: Sicut coluérunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. +Deuteronómium Deu 5 12 31 Non fácies simíliter Dómino Deo tuo. Omnes enim abominatiónes, quas aversátur Dóminus, fecérunt diis suis, offeréntes fílios et fílias, et comburéntes igni. +Deuteronómium Deu 5 12 32 Quod præcípio tibi, hoc tantum fácito Dómino: nec addas quidquam, nec mínuas. +Deuteronómium Deu 5 13 1 Si surréxerit in médio tui prophétes, aut qui sómnium vidísse se dicat, et prædíxerit signum atque porténtum, +Deuteronómium Deu 5 13 2 et evénerit quod locútus est, et díxerit tibi: Eámus, et sequámur deos aliénos quos ignóras, et serviámus eis: +Deuteronómium Deu 5 13 3 non áudies verba prophétæ illíus aut somniatóris: quia tentat vos Dóminus Deus vester, ut palam fiat utrum diligátis eum an non, in toto corde, et in tota ánima vestra. +Deuteronómium Deu 5 13 4 Dóminum Deum vestrum sequímini, et ipsum timéte, et mandáta illíus custodíte, et audíte vocem ejus: ipsi serviétis, et ipsi adhærébitis. +Deuteronómium Deu 5 13 5 Prophéta autem ille aut fictor somniórum interficiétur: quia locútus est ut vos avérteret a Dómino Deo vestro, qui edúxit vos de terra Ægýpti, et redémit vos de domo servitútis: ut erráre te fáceret de via, quam tibi præcépit Dóminus Deus tuus: et áuferes malum de médio tui. +Deuteronómium Deu 5 13 6 Si tibi volúerit persuadére frater tuus fílius matris tuæ, aut fílius tuus vel fília, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amícus, quem díligis ut ánimam tuam, clam dicens: Eámus, et serviámus diis aliénis, quos ignóras tu, et patres tui, b +Deuteronómium Deu 5 13 7 cunctárum in circúitu géntium, quæ juxta vel procul sunt, ab inítio usque ad finem terræ, +Deuteronómium Deu 5 13 8 non acquiéscas ei, nec áudias, neque parcat ei óculus tuus ut misereáris et occúltes eum, +Deuteronómium Deu 5 13 9 sed statim interfícies: sit primum manus tua super eum, et póstea omnis pópulus mittat manum. +Deuteronómium Deu 5 13 10 Lapídibus óbrutus necábitur: quia vóluit te abstráhere a Dómino Deo tuo, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: +Deuteronómium Deu 5 13 11 ut omnis Israël áudiens tímeat, et nequáquam ultra fáciat quíppiam hujus rei símile. +Deuteronómium Deu 5 13 12 Si audíeris in una úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus dabit tibi ad habitándum, dicéntes áliquos: b +Deuteronómium Deu 5 13 13 Egréssi sunt fílii Bélial de médio tui, et avertérunt habitatóres urbis suæ, atque dixérunt: Eámus, et serviámus diis aliénis quos ignorátis: +Deuteronómium Deu 5 13 14 quære sollícite et diligénter, rei veritáte perspécta, si invéneris certum esse quod dícitur, et abominatiónem hanc ópere perpetrátam, +Deuteronómium Deu 5 13 15 statim percúties habitatóres urbis illíus in ore gládii, et delébis eam ac ómnia quæ in illa sunt, usque ad pécora. +Deuteronómium Deu 5 13 16 Quidquid étiam supelléctilis fúerit, congregábis in médio plateárum ejus, et cum ipsa civitáte succéndes, ita ut univérsa consúmas Dómino Deo tuo, et sit túmulus sempitérnus. Non ædificábitur ámplius, +Deuteronómium Deu 5 13 17 et non adhærébit de illo anathémate quidquam in manu tua: ut avertátur Dóminus ab ira furóris sui, et misereátur tui, multiplicétque te sicut jurávit pátribus tuis, +Deuteronómium Deu 5 13 18 quando audíeris vocem Dómini Dei tui custódiens ómnia præcépta ejus, quæ ego præcípio tibi hódie, ut fácias quod plácitum est in conspéctu Dómini Dei tui. +Deuteronómium Deu 5 14 1 Fílii estóte Dómini Dei vestri: non vos incidétis, nec faciétis calvítium super mórtuo: +Deuteronómium Deu 5 14 2 quóniam pópulus sanctus es Dómino Deo tuo, et te elégit ut sis ei in pópulum peculiárem de cunctis géntibus, quæ sunt super terram. +Deuteronómium Deu 5 14 3 Ne comedátis quæ immúnda sunt. +Deuteronómium Deu 5 14 4 Hoc est ánimal quod comédere debétis: bovem, et ovem, et capram, +Deuteronómium Deu 5 14 5 cervum et cápream, búbalum, tragélaphum, pygárgum, órygem, camelopárdalum. +Deuteronómium Deu 5 14 6 Omne ánimal, quod in duas partes findit úngulam, et rúminat, comedétis. +Deuteronómium Deu 5 14 7 De his autem, quæ rúminant, et úngulam non findunt, comédere non debétis, ut camélum, léporem, chœrogrýllum: haec, quia rúminant et non dívidunt úngulam, immúnda erunt vobis. +Deuteronómium Deu 5 14 8 Sus quoque, quóniam dívidat úngulam et non rúminat, immúnda erit. Cárnibus eórum non vescémini, et cadávera non tangétis. +Deuteronómium Deu 5 14 9 Hæc comedétis ex ómnibus quæ morántur in aquis: quæ habent pínnulas et squamas, comédite: b +Deuteronómium Deu 5 14 10 quæ absque pínnulis et squamis sunt, ne comedátis, quia immúnda sunt. +Deuteronómium Deu 5 14 11 Omnes aves mundas comédite. +Deuteronómium Deu 5 14 12 Immúndas ne comedátis: áquilam scílicet, et gryphem, et haliǽetum, +Deuteronómium Deu 5 14 13 íxion et vúlturem ac milvum juxta genus suum: +Deuteronómium Deu 5 14 14 et omne corvíni géneris, +Deuteronómium Deu 5 14 15 et struthiónem, ac nóctuam, et larum, atque accípitrem juxta genus suum: +Deuteronómium Deu 5 14 16 heródium ac cygnum, et ibin, +Deuteronómium Deu 5 14 17 ac mérgulum, porphyriónem, et nycticóracem, +Deuteronómium Deu 5 14 18 onocrótalum, et charádrium, síngula in génere suo: úpupam quoque et vespertiliónem. +Deuteronómium Deu 5 14 19 Et omne quod reptat et pénnulas habet, immúndum erit, et non comedétur. +Deuteronómium Deu 5 14 20 Omne quod mundum est, comédite. +Deuteronómium Deu 5 14 21a Quidquid autem morticínum est, ne vescámini ex eo. Peregríno, qui intra portas tuas est, da ut cómedat, aut vende ei: quia tu pópulus sanctus Dómini Dei tui es. +Deuteronómium Deu 5 14 21b Non coques hædum in lacte matris suæ. +Deuteronómium Deu 5 14 22 Décimam partem separábis de cunctis frúctibus tuis qui nascúntur in terra per annos síngulos, b +Deuteronómium Deu 5 14 23 et cómedes in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit, ut in eo nomen illíus invocétur, décimam fruménti tui, et vini, et ólei, et primogénita de arméntis et óvibus tuis: ut discas timére Dóminum Deum tuum omni témpore. +Deuteronómium Deu 5 14 24 Cum autem lóngior fúerit via, et locus quem elégerit Dóminus Deus tuus, tibíque benedíxerit, nec potúeris ad eum haec cuncta portáre, +Deuteronómium Deu 5 14 25 vendes ómnia, et in prétium rédiges, portabísque manu tua, et proficiscéris ad locum quem elégerit Dóminus Deus tuus: +Deuteronómium Deu 5 14 26 et emes ex eádem pecúnia quidquid tibi placúerit, sive ex arméntis, sive ex óvibus, vinum quoque et síceram, et omne quod desíderat ánima tua: et cómedes coram Dómino Deo tuo, et epuláberis tu et domus tua: +Deuteronómium Deu 5 14 27 et Levítes qui intra portas tuas est, cave ne derelínquas eum, quia non habet áliam partem in possessióne tua. +Deuteronómium Deu 5 14 28 Anno tértio separábis áliam décimam ex ómnibus quæ nascúntur tibi eo témpore, et repónes intra jánuas tuas. +Deuteronómium Deu 5 14 29 Veniétque Levítes qui áliam non habet partem nec possessiónem tecum, et peregrínus ac pupíllus et vídua, qui intra portas tuas sunt, et cómedent et saturabúntur: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum quæ féceris. +Deuteronómium Deu 5 15 1 Séptimo anno fácies remissiónem, +Deuteronómium Deu 5 15 2 quæ hoc órdine celebrábitur. Cui debétur áliquid ab amíco vel próximo ac fratre suo, repétere non póterit, quia annus remissiónis est Dómini. +Deuteronómium Deu 5 15 3 A peregríno et ádvena éxiges: civem et propínquum repeténdi non habébis potestátem. +Deuteronómium Deu 5 15 4 Et omníno índigens et mendícus non erit inter vos: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in terra, quam traditúrus est tibi in possessiónem. +Deuteronómium Deu 5 15 5 Si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris univérsa quæ jussit, et quæ ego hódie præcípio tibi, benedícet tibi, ut pollícitus est. +Deuteronómium Deu 5 15 6 Fœnerábis géntibus multis, et ipse a nullo accípies mútuum. Domináberis natiónibus plúrimis, et tui nemo dominábitur. +Deuteronómium Deu 5 15 7 Si unus de frátribus tuis, qui morántur intra portas civitátis tuæ in terra quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, ad paupertátem vénerit, non obdurábis cor tuum, nec cóntrahes manum, b +Deuteronómium Deu 5 15 8 sed apéries eam páuperi, et dabis mútuum, quo eum indigére perspéxeris. +Deuteronómium Deu 5 15 9 Cave ne forte subrépat tibi ímpia cogitátio, et dicas in corde tuo: Appropínquat séptimus annus remissiónis: et avértas óculos tuos a páupere fratre tuo, nolens ei quod póstulat mútuum commodáre: ne clamet contra te ad Dóminum, et fiat tibi in peccátum. +Deuteronómium Deu 5 15 10 Sed dabis ei: nec ages quíppiam cállide in ejus necessitátibus sublevándis, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni témpore, et in cunctis ad quæ manum míseris. +Deuteronómium Deu 5 15 11 Non déerunt páuperes in terra habitatiónis tuæ: idcírco ego præcípio tibi, ut apérias manum fratri tuo egéno et páuperi, qui tecum versátur in terra. +Deuteronómium Deu 5 15 12 Cum tibi vénditus fúerit frater tuus Hebrǽus aut Hebrǽa, et sex annis servíerit tibi, in séptimo anno dimíttes eum líberum: b +Deuteronómium Deu 5 15 13 et quem libertáte donáveris, nequáquam vácuum abíre patiéris: +Deuteronómium Deu 5 15 14 sed dabis viáticum de grégibus, et de área, et torculári tuo, quibus Dóminus Deus tuus benedíxerit tibi. +Deuteronómium Deu 5 15 15 Meménto quod et ipse servíeris in terra Ægýpti, et liberáverit te Dóminus Deus tuus, et idcírco ego nunc præcípio tibi. +Deuteronómium Deu 5 15 16 Sin autem díxerit: Nolo égredi: eo quod díligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse séntiat: +Deuteronómium Deu 5 15 17 assúmes súbulam, et perforábis aurem ejus in jánua domus tuæ, et sérviet tibi usque in ætérnum. Ancíllæ quoque simíliter fácies. +Deuteronómium Deu 5 15 18 Non avértas ab eis óculos tuos, quando dimíseris eos líberos, quóniam juxta mercédem mercenárii per sex annos servívit tibi: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus quæ agis. +Deuteronómium Deu 5 15 19 De primogénitis, quæ nascúntur in arméntis, et in óvibus tuis, quidquid est sexus masculíni, sanctificábis Dómino Deo tuo. Non operáberis in primogénito bovis, et non tondébis primogénita óvium. b +Deuteronómium Deu 5 15 20 In conspéctu Dómini Dei tui cómedes ea per annos síngulos in loco quem elégerit Dóminus, tu et domus tua. +Deuteronómium Deu 5 15 21 Sin autem habúerit máculam, vel claudum fúerit, vel cæcum, aut in áliqua parte defórme vel débile, non immolábitur Dómino Deo tuo: +Deuteronómium Deu 5 15 22 sed intra portas urbis tuæ cómedes illud: tam mundus quam immúndus simíliter vescéntur eis, quasi cáprea et cervo. +Deuteronómium Deu 5 15 23 Hoc solum observábis, ut sánguinem eórum non cómedas, sed effúndes in terram quasi aquam. +Deuteronómium Deu 5 16 1 Obsérva mensem novárum frugum, et verni primum témporis, ut fácias Phase Dómino Deo tuo: quóniam in isto mense edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. +Deuteronómium Deu 5 16 2 Immolabísque Phase Dómino Deo tuo de óvibus, et de bobus, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen ejus ibi. +Deuteronómium Deu 5 16 3 Non cómedes in eo panem fermentátum: septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam in pavóre egréssus es de Ægýpto: ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto, ómnibus diébus vitæ tuæ. +Deuteronómium Deu 5 16 4 Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus, et non remanébit de cárnibus ejus, quod immolátum est véspere in die primo, usque mane. +Deuteronómium Deu 5 16 5 Non póteris immoláre Phase in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, +Deuteronómium Deu 5 16 6 sed in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen ejus ibi: immolábis Phase véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. +Deuteronómium Deu 5 16 7 Et coques, et cómedes in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. +Deuteronómium Deu 5 16 8 Sex diébus cómedes ázyma: et in die séptima, quia collécta est Dómini Dei tui, non fácies opus. +Deuteronómium Deu 5 16 9 Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die qua falcem in ségetem míseris. b +Deuteronómium Deu 5 16 10 Et celebrábis diem festum hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes juxta benedictiónem Dómini Dei tui: +Deuteronómium Deu 5 16 11 et epuláberis coram Dómino Deo tuo, tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, et Levítes qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur vobíscum: in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen ejus ibi. +Deuteronómium Deu 5 16 12 Et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto: custodiésque ac fácies quæ præcépta sunt. +Deuteronómium Deu 5 16 13 Solemnitátem quoque tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas: b +Deuteronómium Deu 5 16 14 et epuláberis in festivitáte tua, tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus et vídua qui intra portas tuas sunt. +Deuteronómium Deu 5 16 15 Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco quem elégerit Dóminus: benedicétque tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis, et in omni ópere mánuum tuárum, erísque in lætítia. +Deuteronómium Deu 5 16 16 Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit: in solemnitáte azymórum, in solemnitáte hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus: +Deuteronómium Deu 5 16 17 sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit juxta benedictiónem Dómini Dei sui, quam déderit ei. +Deuteronómium Deu 5 16 18 Júdices et magístros constítues in ómnibus portis tuis, quas Dóminus Deus tuus déderit tibi, per síngulas tribus tuas: ut júdicent pópulum justo judício, b +Deuteronómium Deu 5 16 19 nec in álteram partem declínent. Non accípies persónam, nec múnera: quia múnera excǽcant óculos sapiéntum, et mutant verba justórum. +Deuteronómium Deu 5 16 20 Juste quod justum est persequéris: ut vivas, et possídeas terram, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi. +Deuteronómium Deu 5 16 21 Non plantábis lucum, et omnem árborem juxta altáre Dómini Dei tui. b +Deuteronómium Deu 5 16 22 Nec fácies tibi, neque constítues státuam: quæ odit Dóminus Deus tuus. +Deuteronómium Deu 5 17 1 Non immolábis Dómino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est mácula, aut quíppiam vítii: quia abominátio est Dómino Deo tuo. +Deuteronómium Deu 5 17 2 Cum repérti fúerint apud te intra unam portárum tuárum, quas Dóminus Deus tuus dabit tibi, vir aut múlier qui fáciant malum in conspéctu Dómini Dei tui, et transgrediántur pactum illíus, b +Deuteronómium Deu 5 17 3 ut vadant et servant diis aliénis, et adórent eos, solem et lunam, et omnem milítiam cæli, quæ non præcépi: +Deuteronómium Deu 5 17 4 et hoc tibi fúerit nuntiátum, audiénsque inquisíeris diligénter et verum esse repéreris, et abominátio facta est in Israël: +Deuteronómium Deu 5 17 5 edúces virum ac mulíerem, qui rem sceleratíssimam perpetrárunt, ad portas civitátis tuæ, et lapídibus obruéntur. +Deuteronómium Deu 5 17 6 In ore duórum aut trium téstium períbit qui interficiétur. Nemo occidátur, uno contra se dicénte testimónium. +Deuteronómium Deu 5 17 7 Manus téstium prima interfíciet eum, et manus réliqui pópuli extréma mittétur: ut áuferas malum de médio tui. +Deuteronómium Deu 5 17 8 Si diffícile et ambíguum apud te judícium esse perspéxeris inter sánguinem et sánguinem, causam et causam, lepram et lepram: et júdicum intra portas tuas víderis verba variári: surge, et ascénde ad locum, quem elégerit Dóminus Deus tuus. b +Deuteronómium Deu 5 17 9 Veniésque ad sacerdótes Levítici géneris, et ad júdicem qui fúerit illo témpore: quærésque ab eis, qui indicábunt tibi judícii veritátem. +Deuteronómium Deu 5 17 10 Et fácies quodcúmque díxerint qui præsunt loco quem elégerit Dóminus, et docúerint te +Deuteronómium Deu 5 17 11 juxta legem ejus, sequerísque senténtiam eórum, nec declinábis ad déxteram neque ad sinístram. +Deuteronómium Deu 5 17 12 Qui autem superbíerit, nolens obedíre sacerdótis império, qui eo témpore minístrat Dómino Deo tuo, et decréto júdicis, moriétur homo ille, et áuferes malum de Israël: +Deuteronómium Deu 5 17 13 cunctúsque pópulus áudiens timébit, ut nullus deínceps intuméscat supérbia. +Deuteronómium Deu 5 17 14 Cum ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, et posséderis eam, habitaverísque in illa, et díxeris: Constítuam super me regem, sicut habent omnes per circúitum natiónes: b +Deuteronómium Deu 5 17 15 eum constítues, quem Dóminus Deus tuus elégerit de número fratrum tuórum. Non póteris altérius gentis hóminem regem fácere, qui non sit frater tuus. +Deuteronómium Deu 5 17 16 Cumque fúerit constitútus, non multiplicábit sibi equos, nec redúcet pópulum in Ægýptum, equitátus número sublevátus, præsértim cum Dóminus præcéperit vobis ut nequáquam ámplius per eámdem viam revertámini. +Deuteronómium Deu 5 17 17 Non habébit uxóres plúrimas, quæ allíciant ánimum ejus, neque argénti et auri imménsa póndera. +Deuteronómium Deu 5 17 18 Postquam autem séderit in sólio regni sui, descríbet sibi Deuteronómium legis hujus in volúmine, accípiens exémplar a sacerdótibus Levíticæ tribus, +Deuteronómium Deu 5 17 19 et habébit secum, legétque illud ómnibus diébus vitæ suæ, ut discat timére Dóminum Deum suum, et custodíre verba et cæremónias ejus, quæ in lege præcépta sunt. +Deuteronómium Deu 5 17 20 Nec elevétur cor ejus in supérbiam super fratres suos, neque declínet in partem déxteram vel sinístram, ut longo témpore regnet ipse et fílii ejus super Israël. +Deuteronómium Deu 5 18 1 Non habébunt sacerdótes et Levítæ, et omnes qui de eádem tribu sunt, partem et hæreditátem cum réliquo Israël, quia sacrifícia Dómini, et oblatiónes ejus cómedent, +Deuteronómium Deu 5 18 2 et nihil áliud accípient de possessióne fratrum suórum: Dóminus enim ipse est hæréditas eórum, sicut locútus est illis. +Deuteronómium Deu 5 18 3 Hoc erit judícium sacerdótum a pópulo, et ab his qui ófferunt víctimas: sive bovem, sive ovem immoláverint, dabunt sacerdóti armum ac ventrículum: +Deuteronómium Deu 5 18 4 primítias fruménti, vini, et ólei, et lanárum partem ex óvium tonsióne. +Deuteronómium Deu 5 18 5 Ipsum enim elégit Dóminus Deus tuus de cunctis tríbubus tuis, ut stet, et minístret nómini Dómini, ipse, et fílii ejus in sempitérnum. +Deuteronómium Deu 5 18 6 Si exíerit Levítes ex una úrbium tuárum ex omni Israël in qua hábitat, et volúerit veníre, desíderans locum quem elégerit Dóminus, +Deuteronómium Deu 5 18 7 ministrábit in nómine Dómini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levítæ, qui stabunt eo témpore coram Dómino. +Deuteronómium Deu 5 18 8 Partem cibórum eámdem accípiet, quam et céteri: excépto eo, quod in urbe sua ex patérna ei successióne debétur. +Deuteronómium Deu 5 18 9 Quando ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitári velis abominatiónes illárum géntium. b +Deuteronómium Deu 5 18 10 Nec inveniátur in te qui lustret fílium suum, aut fíliam, ducens per ignem: aut qui aríolos sciscitétur, et obsérvet sómnia atque augúria, nec sit maléficus, +Deuteronómium Deu 5 18 11 nec incantátor, nec qui pythónes cónsulat, nec divínos, aut quærat a mórtuis veritátem. +Deuteronómium Deu 5 18 12 Ómnia enim haec abominátur Dóminus, et propter istiúsmodi scélera delébit eos in intróitu tuo. +Deuteronómium Deu 5 18 13 Perféctus eris, et absque mácula cum Dómino Deo tuo. +Deuteronómium Deu 5 18 14 Gentes istæ, quarum possidébis terram, áugures et divínos áudiunt: tu autem a Dómino Deo tuo áliter institútus es. +Deuteronómium Deu 5 18 15 Prophétam de gente tua et de frátribus tuis, sicut me, suscitábit tibi Dóminus Deus tuus: ipsum áudies, +Deuteronómium Deu 5 18 16 ut petísti a Dómino Deo tuo in Horeb, quando cóncio congregáta est, atque dixísti: Ultra non áudiam vocem Dómini Dei mei, et ignem hunc máximum ámplius non vidébo, ne móriar. +Deuteronómium Deu 5 18 17 Et ait Dóminus mihi: Bene ómnia sunt locúti. +Deuteronómium Deu 5 18 18 Prophétam suscitábo eis de médio fratrum suórum símilem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loquetúrque ad eos ómnia quæ præcépero illi. +Deuteronómium Deu 5 18 19 Qui autem verba ejus, quæ loquétur in nómine meo, audíre nolúerit, ego ultor exístam. +Deuteronómium Deu 5 18 20 Prophéta autem qui arrogántia depravátus volúerit loqui in nómine meo, quæ ego non præcépi illi ut díceret, aut ex nómine alienórum deórum, interficiétur. +Deuteronómium Deu 5 18 21 Quod si tácita cogitatióne respónderis: Quómodo possum intellígere verbum, quod Dóminus non est locútus? b +Deuteronómium Deu 5 18 22 hoc habébis signum: quod in nómine Dómini prophéta ille prædíxerit, et non evénerit: hoc Dóminus non est locútus, sed per tumórem ánimi sui prophéta confínxit: et idcírco non timébis eum. +Deuteronómium Deu 5 19 1 Cum disperdíderit Dóminus Deus tuus gentes, quarum tibi traditúrus est terram, et posséderis eam, habitaverísque in úrbibus ejus et in ǽdibus: +Deuteronómium Deu 5 19 2 tres civitátes separábis tibi in médio terræ, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi in possessiónem, +Deuteronómium Deu 5 19 3 sternens diligénter viam: et in tres æquáliter partes totam terræ tuæ provínciam dívides: ut hábeat e vicíno qui propter homicídium prófugus est, quo possit evádere. +Deuteronómium Deu 5 19 4 Hæc erit lex homicídæ fugiéntis, cujus vita servánda est: qui percússerit próximum suum nésciens, et qui heri et nudiustértius nullum contra eum ódium habuísse comprobátur: +Deuteronómium Deu 5 19 5 sed abiísse cum eo simplíciter in silvam ad ligna cædénda, et in succisióne lignórum secúris fúgerit manu, ferrúmque lapsum de manúbrio amícum ejus percússerit, et occíderit: hic ad unam supradictárum úrbium confúgiet, et vivet: +Deuteronómium Deu 5 19 6 ne fórsitan próximus ejus, cujus effúsus est sanguis, dolóre stimulátus, persequátur, et apprehéndat eum si lóngior via fúerit, et percútiat ánimam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occísus est, ódium prius habuísse monstrátur. +Deuteronómium Deu 5 19 7 Idcírco præcípio tibi, ut tres civitátes æquális inter se spátii dívidas. +Deuteronómium Deu 5 19 8 Cum autem dilatáverit Dóminus Deus tuus términos tuos, sicut jurávit pátribus tuis, et déderit tibi cunctam terram, quam eis pollícitus est +Deuteronómium Deu 5 19 9 (si tamen custodíeris mandáta ejus, et féceris, quæ hódie præcípio tibi, ut díligas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis ejus omni témpore), addes tibi tres álias civitátes, et supradictárum trium úrbium númerum duplicábis: +Deuteronómium Deu 5 19 10 ut non effundátur sanguis innóxius in médio terræ, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi possidéndam, ne sis sánguinis reus. +Deuteronómium Deu 5 19 11 Si quis autem, ódio habens próximum suum, insidiátus fúerit vitæ ejus, surgénsque percússerit illum, et mórtuus fúerit, fugerítque ad unam de supradíctis úrbibus, b +Deuteronómium Deu 5 19 12 mittent senióres civitátis illíus, et arrípient eum de loco effúgii, tradéntque in manu próximi, cujus sanguis effúsus est, et moriétur. +Deuteronómium Deu 5 19 13 Non miseráberis ejus, et áuferes innóxium sánguinem de Israël, ut bene sit tibi. +Deuteronómium Deu 5 19 14 Non assúmes, et tránsferes términos próximi tui, quos fixérunt prióres in possessióne tua, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi in terra quam accéperis possidéndam. b +Deuteronómium Deu 5 19 15 Non stabit testis unus contra áliquem, quidquid illud peccáti, et facínoris fúerit: sed in ore duórum aut trium téstium stabit omne verbum. b +Deuteronómium Deu 5 19 16 Si stéterit testis mendax contra hóminem, accúsans eum prævaricatiónis, +Deuteronómium Deu 5 19 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dóminum in conspéctu sacerdótum et júdicum qui fúerint in diébus illis. +Deuteronómium Deu 5 19 18 Cumque diligentíssime perscrutántes, invénerint falsum testem dixísse contra fratrem suum mendácium, +Deuteronómium Deu 5 19 19 reddent ei sicut fratri suo fácere cogitávit, et áuferes malum de médio tui: +Deuteronómium Deu 5 19 20 ut audiéntes céteri timórem hábeant, et nequáquam tália áudeant fácere. +Deuteronómium Deu 5 19 21 Non miseréberis ejus, sed ánimam pro ánima, óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede éxiges. +Deuteronómium Deu 5 20 1 Si exíeris ad bellum contra hostes tuos, et víderis equitátus et currus, et majórem quam tu hábeas adversárii exércitus multitúdinem, non timébis eos: quia Dóminus Deus tuus tecum est, qui edúxit te de terra Ægýpti. +Deuteronómium Deu 5 20 2 Appropinquánte autem jam prœ́lio, stabit sacérdos ante áciem, et sic loquétur ad pópulum: +Deuteronómium Deu 5 20 3 Audi, Israël: vos hódie contra inimícos vestros pugnam commíttitis: non pertiméscat cor vestrum, nolíte metúere, nolíte cédere, nec formidétis eos: +Deuteronómium Deu 5 20 4 quia Dóminus Deus vester in médio vestri est, et pro vobis contra adversários dimicábit, ut éruat vos de perículo. +Deuteronómium Deu 5 20 5 Duces quoque per síngulas turmas audiénte exércitu proclamábunt: Quis est homo qui ædificávit domum novam, et non dedicávit eam? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius dédicet eam. +Deuteronómium Deu 5 20 6 Quis est homo qui plantávit víneam, et necdum fecit eam esse commúnem, de qua vesci ómnibus líceat? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius homo ejus fungátur offício. +Deuteronómium Deu 5 20 7 Quis est homo, qui despóndit uxórem, et non accépit eam? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius homo accípiat eam. +Deuteronómium Deu 5 20 8 His dictis addent réliqua, et loquéntur ad pópulum: Quis est homo formidolósus, et corde pávido? vadat, et revertátur in domum suam, ne pavére fáciat corda fratrum suórum, sicut ipse timóre pertérritus est. +Deuteronómium Deu 5 20 9 Cumque silúerint duces exércitus, et finem loquéndi fécerint, unusquísque suos ad bellándum cúneos præparábit. +Deuteronómium Deu 5 20 10 Siquándo accésseris ad expugnándam civitátem, ófferes ei primum pacem. b +Deuteronómium Deu 5 20 11 Si recéperit, et aperúerit tibi portas, cunctus pópulus, qui in ea est, salvábitur, et sérviet tibi sub tribúto. +Deuteronómium Deu 5 20 12 Sin autem fœdus iníre nolúerit, et cœ́perit contra te bellum, oppugnábis eam. +Deuteronómium Deu 5 20 13 Cumque tradíderit Dóminus Deus tuus illam in manu tua, percúties omne quod in ea géneris masculíni est, in ore gládii, +Deuteronómium Deu 5 20 14 absque muliéribus et infántibus, juméntis et céteris quæ in civitáte sunt. Omnem prædam exercítui dívides, et cómedes de spóliis hóstium tuórum, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi. +Deuteronómium Deu 5 20 15 Sic fácies cunctis civitátibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his úrbibus, quas in possessiónem acceptúrus es. +Deuteronómium Deu 5 20 16 De his autem civitátibus, quæ dabúntur tibi, nullum omníno permíttes vívere: +Deuteronómium Deu 5 20 17 sed interfícies in ore gládii, Hethǽum vidélicet, et Amorrhǽum, et Chananǽum, Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus: +Deuteronómium Deu 5 20 18 ne forte dóceant vos fácere cunctas abominatiónes, quas ipsi operáti sunt diis suis, et peccétis in Dóminum Deum vestrum. +Deuteronómium Deu 5 20 19 Quando obséderis civitátem multo témpore, et munitiónibus circumdéderis ut expúgnes eam, non succídes árbores, de quibus vesci potest, nec secúribus per circúitum debes vastáre regiónem: quóniam lignum est, et non homo, nec potest bellántium contra te augére númerum. b +Deuteronómium Deu 5 20 20 Si qua autem ligna non sunt pomífera, sed agréstia, et in céteros apta usus, succíde, et ínstrue máchinas, donec cápias civitátem, quæ contra te dímicat. +Deuteronómium Deu 5 21 1 Quando invéntum fúerit in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, hóminis cadáver occísi, et ignorábitur cædis reus, +Deuteronómium Deu 5 21 2 egrediéntur majóres natu, et júdices tui, et metiéntur a loco cadáveris singulárum per circúitum spátia civitátum: +Deuteronómium Deu 5 21 3 et quam viciniórem céteris esse perspéxerint, senióres civitátis illíus tollent vítulam de arménto, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vómere, +Deuteronómium Deu 5 21 4 et ducent eam ad vallem ásperam atque saxósam, quæ numquam aráta est, nec seméntem recépit: et cædent in ea cervíces vítulæ: +Deuteronómium Deu 5 21 5 accedéntque sacerdótes fílii Levi, quos elégerit Dóminus Deus tuus ut minístrent ei, et benedícant in nómine ejus, et ad verbum eórum omne negótium, et quidquid mundum, vel immúndum est, judicétur. +Deuteronómium Deu 5 21 6 Et vénient majóres natu civitátis illíus ad interféctum, lavabúntque manus suas super vítulam, quæ in valle percússa est, +Deuteronómium Deu 5 21 7 et dicent: Manus nostræ non effudérunt sánguinem hunc, nec óculi vidérunt: +Deuteronómium Deu 5 21 8 propítius esto pópulo tuo Israël, quem redemísti, Dómine, et ne réputes sánguinem innocéntem in médio pópuli tui Israël. Et auferétur ab eis reátus sánguinis: +Deuteronómium Deu 5 21 9 tu autem aliénus eris ab innocéntis cruóre, qui fusus est, cum féceris quod præcépit Dóminus. +Deuteronómium Deu 5 21 10 Si egréssus fúeris ad pugnam contra inimícos tuos, et tradíderit eos Dóminus Deus tuus in manu tua, captivósque dúxeris, b +Deuteronómium Deu 5 21 11 et víderis in número captivórum mulíerem pulchram, et adamáveris eam, voluerísque habére uxórem, +Deuteronómium Deu 5 21 12 introdúces eam in domum tuam: quæ radet cæsáriem, et circumcídet ungues, +Deuteronómium Deu 5 21 13 et depónet vestem, in qua capta est: sedénsque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et póstea intrábis ad eam, dormiésque cum illa, et erit uxor tua. +Deuteronómium Deu 5 21 14 Si autem póstea non séderit ánimo tuo, dimíttes eam líberam, nec véndere póteris pecúnia, nec opprímere per poténtiam: quia humiliásti eam. +Deuteronómium Deu 5 21 15 Si habúerit homo uxóres duas, unam diléctam, et álteram odiósam, genueríntque ex eo líberos, et fúerit fílius odiósæ primogénitus, b +Deuteronómium Deu 5 21 16 voluerítque substántiam inter fílios suos divídere, non póterit fílium diléctæ fácere primogénitum, et præférre fílio odiósæ: +Deuteronómium Deu 5 21 17 sed fílium odiósæ agnóscet primogénitum, dabítque ei de his quæ habúerit cuncta duplícia: iste est enim princípium liberórum ejus, et huic debéntur primogénita. +Deuteronómium Deu 5 21 18 Si genúerit homo fílium contumácem et protérvum, qui non áudiat patris aut matris impérium, et coércitus obedíre contémpserit: b +Deuteronómium Deu 5 21 19 apprehéndent eum, et ducent ad senióres civitátis illíus, et ad portam judícii, +Deuteronómium Deu 5 21 20 dicéntque ad eos: Fílius noster iste protérvus et cóntumax est: mónita nostra audíre contémnit, comessatiónibus vacat, et luxúriæ atque convíviis: +Deuteronómium Deu 5 21 21 lapídibus eum óbruet pópulus civitátis, et moriétur, ut auferátis malum de médio vestri, et univérsus Israël áudiens pertiméscat. +Deuteronómium Deu 5 21 22 Quando peccáverit homo quod morte plecténdum est, et adjudicátus morti appénsus fúerit in patíbulo: b +Deuteronómium Deu 5 21 23 non permanébit cadáver ejus in ligno, sed in eádem die sepeliétur: quia maledíctus a Deo est qui pendet in ligno: et nequáquam contaminábis terram tuam, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi in possessiónem. +Deuteronómium Deu 5 22 1 Non vidébis bovem fratris tui, aut ovem errántem, et præteríbis: sed redúces fratri tuo, +Deuteronómium Deu 5 22 2 etiámsi non est propínquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quámdiu quærat ea frater tuus, et recípiat. +Deuteronómium Deu 5 22 3 Simíliter fácies de ásino, et de vestiménto, et de omni re fratris tui, quæ períerit: si invéneris eam, ne négligas quasi aliénam. +Deuteronómium Deu 5 22 4 Si víderis ásinum fratris tui aut bovem cecidísse in via, non despícies, sed sublevábis cum eo. +Deuteronómium Deu 5 22 5 Non induétur múlier veste viríli, nec vir utétur veste femínea: abominábilis enim apud Deum est qui facit haec. b +Deuteronómium Deu 5 22 6 Si ámbulans per viam, in árbore vel in terra nidum avis invéneris, et matrem pullis vel ovis désuper incubántem: non tenébis eam cum fíliis, b +Deuteronómium Deu 5 22 7 sed abíre patiéris, captos tenens fílios: ut bene sit tibi, et longo vivas témpore. +Deuteronómium Deu 5 22 8 Cum ædificáveris domum novam, fácies murum tecti per circúitum: ne effundátur sanguis in domo tua, et sis reus labénte álio, et in præceps ruénte. b +Deuteronómium Deu 5 22 9 Non seres víneam tuam áltero sémine: ne et seméntis quam sevísti, et quæ nascúntur ex vínea, páriter sanctificéntur. b +Deuteronómium Deu 5 22 10 Non arábis in bove simul et ásino. +Deuteronómium Deu 5 22 11 Non induéris vestiménto, quod ex lana linóque contéxtum est. +Deuteronómium Deu 5 22 12 Funículos in fímbriis fácies per quátuor ángulos pállii tui, quo operiéris. b +Deuteronómium Deu 5 22 13 Si dúxerit vir uxórem, et póstea ódio habúerit eam, b +Deuteronómium Deu 5 22 14 quæsierítque occasiónes quibus dimíttat eam, objíciens ei nomen péssimum, et díxerit: Uxórem hanc accépi, et ingréssus ad eam non invéni vírginem: +Deuteronómium Deu 5 22 15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitátis ejus ad senióres urbis qui in porta sunt: +Deuteronómium Deu 5 22 16 et dicet pater: Fíliam meam dedi huic uxórem: quam quia odit, +Deuteronómium Deu 5 22 17 impónit ei nomen péssimum, ut dicat: Non invéni fíliam tuam vírginem: et ecce haec sunt signa virginitátis fíliæ meæ. Expándent vestiméntum coram senióribus civitátis: +Deuteronómium Deu 5 22 18 apprehendéntque senes urbis illíus virum, et verberábunt illum, +Deuteronómium Deu 5 22 19 condemnántes ínsuper centum siclis argénti, quos dabit patri puéllæ, quóniam diffamávit nomen péssimum super vírginem Israël: habebítque eam uxórem, et non póterit dimíttere eam ómnibus diébus vitæ suæ. +Deuteronómium Deu 5 22 20 Quod si verum est quod óbjicit, et non est in puélla invénta virgínitas, +Deuteronómium Deu 5 22 21 ejícient eam extra fores domus patris sui, et lapídibus óbruent viri civitátis illíus, et moriétur: quóniam fecit nefas in Israël, ut fornicarétur in domo patris sui: et áuferes malum de médio tui. +Deuteronómium Deu 5 22 22 Si dormíerit vir cum uxóre altérius, utérque moriétur, id est, adúlter et adúltera: et áuferes malum de Israël. b +Deuteronómium Deu 5 22 23 Si puéllam vírginem despónderit vir, et invénerit eam áliquis in civitáte, et concubúerit cum ea, b +Deuteronómium Deu 5 22 24 edúces utrúmque ad portam civitátis illíus, et lapídibus obruéntur: puélla, quia non clamávit, cum esset in civitáte: vir, quia humiliávit uxórem próximi sui: et áuferes malum de médio tui. +Deuteronómium Deu 5 22 25 Sin autem in agro repérerit vir puéllam, quæ desponsáta est, et apprehéndens concubúerit cum ea, ipse moriétur solus: +Deuteronómium Deu 5 22 26 puélla nihil patiétur, nec est rea mortis: quóniam sicut latro consúrgit contra fratrem suum, et occídit ánimam ejus, ita et puélla perpéssa est. +Deuteronómium Deu 5 22 27 Sola erat in agro: clamávit, et nullus áffuit qui liberáret eam. +Deuteronómium Deu 5 22 28 Si invénerit vir puéllam vírginem, quæ non habet sponsum, et apprehéndens concubúerit cum illa, et res ad judícium vénerit: b +Deuteronómium Deu 5 22 29 dabit qui dormívit cum ea, patri puéllæ quinquagínta siclos argénti, et habébit eam uxórem, quia humiliávit illam: non póterit dimíttere eam cunctis diébus vitæ suæ. +Deuteronómium Deu 5 22 30 Non accípiet homo uxórem patris sui, nec revelábit operiméntum ejus. b +Deuteronómium Deu 5 23 1 Non intrávit eunúchus, attrítis vel amputátis testículis et abscísso verétro, ecclésiam Dómini. +Deuteronómium Deu 5 23 2 Non ingrediétur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclésiam Dómini, usque ad décimam generatiónem. +Deuteronómium Deu 5 23 3 Ammonítes et Moabítes étiam post décimam generatiónem non intrábunt ecclésiam Dómini in ætérnum: +Deuteronómium Deu 5 23 4 quia noluérunt vobis occúrrere cum pane et aqua in via quando egréssi estis de Ægýpto: et quia conduxérunt contra te Bálaam fílium Beor de Mesopotámia Sýriæ, ut maledíceret tibi: +Deuteronómium Deu 5 23 5 et nóluit Dóminus Deus tuus audíre Bálaam, vertítque maledictiónem ejus in benedictiónem tuam, eo quod dilígeret te. +Deuteronómium Deu 5 23 6 Non fácies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diébus vitæ tuæ in sempitérnum. +Deuteronómium Deu 5 23 7 Non abomináberis Idumǽum, quia frater tuus est: nec Ægýptium, quia ádvena fuísti in terra ejus. +Deuteronómium Deu 5 23 8 Qui nati fúerint ex eis, tértia generatióne intrábunt in ecclésiam Dómini. +Deuteronómium Deu 5 23 9 Quando egréssus fúeris advérsus hostes tuos in pugnam, custódies te ab omni re mala. b +Deuteronómium Deu 5 23 10 Si fúerit inter vos homo, qui noctúrno pollútus sit sómnio, egrediétur extra castra, +Deuteronómium Deu 5 23 11 et non revertétur, priúsquam ad vésperam lavétur aqua: et post solis occásum regrediétur in castra. +Deuteronómium Deu 5 23 12 Habébis locum extra castra, ad quem egrediáris ad requisíta natúræ, +Deuteronómium Deu 5 23 13 gerens paxíllum in bálteo: cumque séderis, fódies per circúitum, et egésta humo opéries +Deuteronómium Deu 5 23 14 quo revelátus es: Dóminus enim Deus tuus ámbulat in médio castrórum, ut éruat te, et tradat tibi inimícos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appáreat fœditátis, ne derelínquat te. +Deuteronómium Deu 5 23 15 Non trades servum dómino suo, qui ad te confúgerit. b +Deuteronómium Deu 5 23 16 Habitábit tecum in loco, qui ei placúerit, et in una úrbium tuárum requiéscet: ne contrístes eum. +Deuteronómium Deu 5 23 17 Non erit méretrix de filiábus Israël, nec scortátor de fíliis Israël. b +Deuteronómium Deu 5 23 18 Non ófferes mercédem prostíbuli, nec prétium canis in domo Dómini Dei tui, quidquid illud est quod vóveris: quia abominátio est utrúmque apud Dóminum Deum tuum. +Deuteronómium Deu 5 23 19 Non fœnerábis fratri tuo ad usúram pecúniam, nec fruges, nec quámlibet áliam rem: b +Deuteronómium Deu 5 23 20 sed aliéno. Fratri autem tuo absque usúra id quo índiget, commodábis: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere tuo in terra, ad quam ingrediéris possidéndam. +Deuteronómium Deu 5 23 21 Cum votum vóveris Dómino Deo tuo, non tardábis réddere: quia requíret illud Dóminus Deus tuus, et si morátus fúeris, reputábitur tibi in peccátum. b +Deuteronómium Deu 5 23 22 Si nolúeris pollicéri, absque peccáto eris. +Deuteronómium Deu 5 23 23 Quod autem semel egréssum est de lábiis tuis, observábis, et fácies sicut promisísti Dómino Deo tuo, et própria voluntáte et ore tuo locútus es. +Deuteronómium Deu 5 23 24 Ingréssus víneam próximi tui, cómede uvas, quantum tibi placúerit: foras autem ne éfferas tecum. b +Deuteronómium Deu 5 23 25 Si intráveris in ségetem amíci tui, franges spicas, et manu cónteres: falce autem non metes. +Deuteronómium Deu 5 24 1 Si accéperit homo uxórem, et habúerit eam, et non invénerit grátiam ante óculos ejus propter áliquam fœditátem: scribet libéllum repúdii, et dabit in manu illíus, et dimíttet eam de domo sua. +Deuteronómium Deu 5 24 2 Cumque egréssa álterum marítum dúxerit, +Deuteronómium Deu 5 24 3 et ille quoque óderit eam, dederítque ei libéllum repúdii, et dimíserit de domo sua, vel certe mórtuus fúerit: +Deuteronómium Deu 5 24 4 non póterit prior marítus recípere eam in uxórem: quia pollúta est, et abominábilis facta est coram Dómino: ne peccáre fácias terram tuam, quam Dóminus Deus tuus tradíderit tibi possidéndam. +Deuteronómium Deu 5 24 5 Cum accéperit homo nuper uxórem, non procédet ad bellum, nec ei quíppiam necessitátis injungétur públicæ, sed vacábit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætétur cum uxóre sua. b +Deuteronómium Deu 5 24 6 Non accípies loco pígnoris inferiórem, et superiórem molam: quia ánimam suam oppósuit tibi. b +Deuteronómium Deu 5 24 7 Si deprehénsus fúerit homo sollícitans fratrem suum de fíliis Israël, et véndito eo accéperit prétium, interficiétur, et áuferes malum de médio tui. b +Deuteronómium Deu 5 24 8 Obsérva diligénter ne incúrras plagam lepræ, sed fácies quæcúmque docúerint te sacerdótes Levítici géneris, juxta id quod præcépi eis, et imple sollícite. b +Deuteronómium Deu 5 24 9 Mementóte quæ fécerit Dóminus Deus vester Maríæ in via cum egrederémini de Ægýpto. +Deuteronómium Deu 5 24 10 Cum répetes a próximo tuo rem áliquam, quam debet tibi, non ingrediéris domum ejus ut pignus áuferas: b +Deuteronómium Deu 5 24 11 sed stabis foris, et ille tibi próferet quod habúerit. +Deuteronómium Deu 5 24 12 Sin autem pauper est, non pernoctábit apud te pignus, +Deuteronómium Deu 5 24 13 sed statim reddes ei ante solis occásum: ut dórmiens in vestiménto suo, benedícat tibi, et hábeas justítiam coram Dómino Deo tuo. +Deuteronómium Deu 5 24 14 Non negábis mercédem indigéntis, et páuperis fratris tui, sive ádvenæ, qui tecum morátur in terra, et intra portas tuas est: +Deuteronómium Deu 5 24 15 sed eádem die reddes ei prétium labóris sui ante solis occásum, quia pauper est, et ex eo susténtat ánimam suam: ne clamet contra te ad Dóminum, et reputétur tibi in peccátum. +Deuteronómium Deu 5 24 16 Non occidéntur patres pro fíliis, nec fílii pro pátribus, sed unusquísque pro peccáto suo moriétur. b +Deuteronómium Deu 5 24 17 Non pervértes judícium ádvenæ et pupílli, nec áuferes pígnoris loco víduæ vestiméntum. b +Deuteronómium Deu 5 24 18 Meménto quod servíeris in Ægýpto, et erúerit te Dóminus Deus tuus inde. Idcírco præcípio tibi ut fácias hanc rem. +Deuteronómium Deu 5 24 19 Quando messúeris ségetem in agro tuo, et oblítus manípulum relíqueris, non revertéris, ut tollas illum: sed ádvenam, et pupíllum, et víduam auférre patiéris, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere mánuum tuárum. b +Deuteronómium Deu 5 24 20 Si fruges collégeris olivárum, quidquid remánserit in arbóribus, non revertéris ut cólligas: sed relínques ádvenæ, pupíllo, ac víduæ. +Deuteronómium Deu 5 24 21 Si vindemiáveris víneam tuam, non cólliges remanéntes racémos: sed cedent in usus ádvenæ, pupílli, ac víduæ. +Deuteronómium Deu 5 24 22 Meménto quod et tu servíeris in Ægýpto, et idcírco præcípio tibi ut fácias hanc rem. +Deuteronómium Deu 5 25 1 Si fúerit causa inter áliquos, et interpelláverint júdices: quem justum esse perspéxerint, illi justítiæ palmam dabunt: quem ímpium, condemnábunt impietátis. +Deuteronómium Deu 5 25 2 Sin autem eum, qui peccávit, dignum víderint plagis: prostérnent, et coram se fácient verberári. Pro mensúra peccáti erit et plagárum modus: +Deuteronómium Deu 5 25 3 ita dumtáxat, ut quadragenárium númerum non excédant: ne fœde lacerátus ante óculos tuos ábeat frater tuus. +Deuteronómium Deu 5 25 4 Non ligábis os bovis teréntis in área fruges tuas. b +Deuteronómium Deu 5 25 5 Quando habitáverint fratres simul, et unus ex eis absque líberis mórtuus fúerit, uxor defúncti non nubet álteri: sed accípiet eam frater ejus, et suscitábit semen fratris sui: b +Deuteronómium Deu 5 25 6 et primogénitum ex ea fílium nómine illíus appellábit, ut non deleátur nomen ejus ex Israël. +Deuteronómium Deu 5 25 7 Sin autem nolúerit accípere uxórem fratris sui, quæ ei lege debétur, perget múlier ad portam civitátis, et interpellábit majóres natu, dicétque: Non vult frater viri mei suscitáre nomen fratris sui in Israël, nec me in cónjugem súmere. +Deuteronómium Deu 5 25 8 Statímque accersíri eum fácient, et interrogábunt. Si respónderit: Nolo eam uxórem accípere: +Deuteronómium Deu 5 25 9 accédet múlier ad eum coram senióribus, et tollet calceaméntum de pede ejus, spuétque in fáciem illíus, et dicet: Sic fiet hómini, qui non ædíficat domum fratris sui. +Deuteronómium Deu 5 25 10 Et vocábitur nomen illíus in Israël, Domus discalceáti. +Deuteronómium Deu 5 25 11 Si habúerint inter se júrgium viri duo, et unus contra álterum rixári cœ́perit, volénsque uxor altérius erúere virum suum de manu fortióris, miserítque manum, et apprehénderit verénda ejus: b +Deuteronómium Deu 5 25 12 abscídes manum illíus, nec flectéris super eam ulla misericórdia. +Deuteronómium Deu 5 25 13 Non habébis in sácculo divérsa póndera, majus et minus: b +Deuteronómium Deu 5 25 14 nec erit in domo tua módius major, et minor. +Deuteronómium Deu 5 25 15 Pondus habébis justum et verum, et módius æquális et verus erit tibi: ut multo vivas témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi. +Deuteronómium Deu 5 25 16 Abominátur enim Dóminus tuus eum qui facit haec, et aversátur omnem injustítiam. +Deuteronómium Deu 5 25 17 Meménto quæ fécerit tibi Ámalec in via quando egrediebáris ex Ægýpto: b +Deuteronómium Deu 5 25 18 quómodo occúrrerit tibi, et extrémos ágminis tui, qui lassi residébant, cecíderit, quando tu eras fame et labóre conféctus: et non timúerit Deum. +Deuteronómium Deu 5 25 19 Cum ergo Dóminus Deus tuus déderit tibi réquiem, et subjécerit cunctas per circúitum natiónes in terra, quam tibi pollícitus est: delébis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscáris. +Deuteronómium Deu 5 26 1 Cumque intráveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam, atque habitáveris in ea: +Deuteronómium Deu 5 26 2 tolles de cunctis frúgibus tuis primítias, et pones in cartállo, pergésque ad locum quem Dóminus Deus tuus elégerit, ut ibi invocétur nomen ejus: +Deuteronómium Deu 5 26 3 accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: Profíteor hódie coram Dómino Deo tuo, quod ingréssus sum in terram, pro qua jurávit pátribus nostris, ut daret eam nobis. +Deuteronómium Deu 5 26 4 Suscipiénsque sacérdos cartállum de manu tua, ponet ante altáre Dómini Dei tui: +Deuteronómium Deu 5 26 5 et loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: Syrus persequebátur patrem meum, qui descéndit in Ægýptum, et ibi peregrinátus est in paucíssimo número: crevítque in gentem magnam ac robústam et infinítæ multitúdinis. +Deuteronómium Deu 5 26 6 Afflixerúntque nos Ægýptii, et persecúti sunt, imponéntes ónera gravíssima: +Deuteronómium Deu 5 26 7 et clamávimus ad Dóminum Deum patrum nostrórum: qui exaudívit nos, et respéxit humilitátem nostram, et labórem, atque angústiam: +Deuteronómium Deu 5 26 8 et edúxit nos de Ægýpto in manu forti, et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis: +Deuteronómium Deu 5 26 9 et introdúxit ad locum istum, et trádidit nobis terram lacte et melle manántem. +Deuteronómium Deu 5 26 10 Et idcírco nunc óffero primítias frugum terræ, quam Dóminus dedit mihi. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini Dei tui, et adoráto Dómino Deo tuo. +Deuteronómium Deu 5 26 11 Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi et dómui tuæ, tu et Levítes, et ádvena qui tecum est. +Deuteronómium Deu 5 26 12 Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, anno decimárum tértio, dabis Levítæ, et ádvenæ, et pupíllo et víduæ, ut cómedant intra portas tuas, et saturéntur: b +Deuteronómium Deu 5 26 13 loquerísque in conspéctu Dómini Deo tui: Ábstuli quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud Levítæ et ádvenæ, et pupíllo ac víduæ, sicut jussísti mihi: non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui. +Deuteronómium Deu 5 26 14 Non comédi ex eis in luctu meo, nec separávi ea in quálibet immundítia, nec expéndi ex his quidquam in re fúnebri. Obedívi voci Dómini Dei mei, et feci ómnia sicut præcepísti mihi. +Deuteronómium Deu 5 26 15 Réspice de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo, et bénedic pópulo tuo Israël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut jurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti. +Deuteronómium Deu 5 26 16 Hódie Dóminus Deus tuus præcépit tibi ut fácias mandáta haec atque judícia: et custódias et ímpleas ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua. b +Deuteronómium Deu 5 26 17 Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis ejus, et custódias cæremónias illíus, et mandáta atque judícia, et obédias ejus império. +Deuteronómium Deu 5 26 18 Et Dóminus elégit te hódie ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta illíus: +Deuteronómium Deu 5 26 19 et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus quas creávit, in laudem, et nomen, et glóriam suam: ut sis pópulus sanctus Dómini Dei tui, sicut locútus est. +Deuteronómium Deu 5 27 1 Præcépit autem Móyses et senióres Israël pópulo, dicéntes: Custodíte omne mandátum quod præcípio vobis hódie. +Deuteronómium Deu 5 27 2 Cumque transiéritis Jordánem in terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, ériges ingéntes lápides, et calce lævigábis eos, +Deuteronómium Deu 5 27 3 ut possis in eis scríbere ómnia verba legis hujus, Jordáne transmísso: ut intróëas terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manántem, sicut jurávit pátribus tuis. +Deuteronómium Deu 5 27 4 Quando ergo transiéritis Jordánem, erígite lápides, quos ego hódie præcípio vobis in monte Hebal, et lævigábis eos calce: +Deuteronómium Deu 5 27 5 et ædificábis ibi altáre Dómino Deo tuo de lapídibus, quos ferrum non tétigit, +Deuteronómium Deu 5 27 6 et de saxis infórmibus et impolítis: et ófferes super eo holocáusta Dómino Deo tuo, +Deuteronómium Deu 5 27 7 et immolábis hóstias pacíficas, comedésque ibi, et epuláberis coram Dómino Deo tuo. +Deuteronómium Deu 5 27 8 Et scribes super lápides ómnia verba legis hujus plane et lúcide. +Deuteronómium Deu 5 27 9 Dixerúntque Móyses et sacerdótes Levítici géneris ad omnem Israélem: Atténde, et audi, Israël: hódie factus es pópulus Dómini Dei tui: b +Deuteronómium Deu 5 27 10 áudies vocem ejus, et fácies mandáta atque justítias, quas ego præcípio tibi. +Deuteronómium Deu 5 27 11 Præcepítque Móyses pópulo in die illo, dicens: b +Deuteronómium Deu 5 27 12 Hi stabunt ad benedicéndum pópulo super montem Garízim, Jordáne transmísso: Símeon, Levi, Judas, Íssachar, Joseph, et Bénjamin. +Deuteronómium Deu 5 27 13 Et e regióne isti stabunt ad maledicéndum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zábulon, Dan, et Néphthali. +Deuteronómium Deu 5 27 14 Et pronuntiábunt Levítæ, dicéntque ad omnes viros Israël excélsa voce: +Deuteronómium Deu 5 27 15 Maledíctus homo qui facit scúlptile et conflátile, abominatiónem Dómini, opus mánuum artíficum, ponétque illud in abscóndito: et respondébit omnis pópulus, et dicet: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 16 Maledíctus qui non honórat patrem suum, et matrem: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 17 Maledíctus qui transfert términos próximi sui: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 18 Maledíctus qui erráre facit cæcum in itínere: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 19 Maledíctus qui pervértit judícium ádvenæ, pupílli et víduæ: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 20 Maledíctus qui dormit cum uxóre patris sui, et revélat operiméntum léctuli ejus: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 21 Maledíctus qui dormit cum omni juménto: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 22 Maledíctus qui dormit cum soróre sua, fília patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 23 Maledíctus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 24 Maledíctus qui clam percússerit próximum suum: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 25 Maledíctus qui áccipit múnera, ut percútiat ánimam sánguinis innocéntis: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 27 26 Maledíctus qui non pérmanet in sermónibus legis hujus, nec eos ópere pérficit: et dicet omnis pópulus: Amen. +Deuteronómium Deu 5 28 1 Si autem audíeris vocem Dómini Dei tui, ut fácias atque custódias ómnia mandáta ejus, quæ ego præcípio tibi hódie, fáciet te Dóminus Deus tuus excelsiórem cunctis géntibus, quæ versántur in terra. +Deuteronómium Deu 5 28 2 Veniéntque super te univérsæ benedictiónes istæ, et apprehéndent te: si tamen præcépta ejus audíeris. +Deuteronómium Deu 5 28 3 Benedíctus tu in civitáte, et benedíctus in agro. +Deuteronómium Deu 5 28 4 Benedíctus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructúsque jumentórum tuórum, greges armentórum tuórum, et caulæ óvium tuárum. +Deuteronómium Deu 5 28 5 Benedícta hórrea tua, et benedíctæ relíquiæ tuæ. +Deuteronómium Deu 5 28 6 Benedíctus eris tu ingrédiens et egrédiens. +Deuteronómium Deu 5 28 7 Dabit Dóminus inimícos tuos, qui consúrgunt advérsum te, corruéntes in conspéctu tuo: per unam viam vénient contra te, et per septem fúgient a fácie tua. +Deuteronómium Deu 5 28 8 Emíttet Dóminus benedictiónem super cellária tua, et super ómnia ópera mánuum tuárum: benedicétque tibi in terra, quam accéperis. +Deuteronómium Deu 5 28 9 Suscitábit te Dóminus sibi in pópulum sanctum, sicut jurávit tibi: si custodíeris mandáta Dómini Dei tui, et ambuláveris in viis ejus. b +Deuteronómium Deu 5 28 10 Videbúntque omnes terrárum pópuli quod nomen Dómini invocátum sit super te, et timébunt te. +Deuteronómium Deu 5 28 11 Abundáre te fáciet Dóminus ómnibus bonis, fructu úteri tui, et fructu jumentórum tuórum, fructu terræ tuæ, quam jurávit Dóminus pátribus tuis ut daret tibi. +Deuteronómium Deu 5 28 12 Apériet Dóminus thesáurum suum óptimum, cælum, ut tríbuat plúviam terræ tuæ in témpore suo: benedicétque cunctis opéribus mánuum tuárum. Et fœnerábis géntibus multis, et ipse a nullo fœnus accípies. +Deuteronómium Deu 5 28 13 Constítuet te Dóminus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audíeris mandáta Dómini Dei tui quæ ego præcípio tibi hódie, et custodíeris et féceris, +Deuteronómium Deu 5 28 14 ac non declináveris ab eis nec ad déxteram, nec ad sinístram, nec secútus fúeris deos aliénos, neque colúeris eos. +Deuteronómium Deu 5 28 15 Quod si audíre nolúeris vocem Dómini Dei tui, ut custódias, et fácias ómnia mandáta ejus et cæremónias, quas ego præcípio tibi hódie, vénient super te omnes maledictiónes istæ, et apprehéndent te. b +Deuteronómium Deu 5 28 16 Maledíctus eris in civitáte, maledíctus in agro. +Deuteronómium Deu 5 28 17 Maledíctum hórreum tuum, et maledíctæ relíquiæ tuæ. +Deuteronómium Deu 5 28 18 Maledíctus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, arménta boum tuórum, et greges óvium tuárum. +Deuteronómium Deu 5 28 19 Maledíctus eris ingrédiens, et maledíctus egrédiens. +Deuteronómium Deu 5 28 20 Mittet Dóminus super te famem et esúriem, et increpatiónem in ómnia ópera tua, quæ tu fácies: donec cónterat te, et perdat velóciter, propter adinventiónes tuas péssimas in quibus reliquísti me. +Deuteronómium Deu 5 28 21 Adjúngat tibi Dóminus pestiléntiam, donec consúmat te de terra ad quam ingrediéris possidéndam. +Deuteronómium Deu 5 28 22 Percútiat te Dóminus egestáte, febri et frígore, ardóre et æstu, et aëre corrúpto ac rubígine, et persequátur donec péreas. +Deuteronómium Deu 5 28 23 Sit cælum, quod supra te est, ǽneum: et terra, quam calcas, férrea. +Deuteronómium Deu 5 28 24 Det Dóminus imbrem terræ tuæ púlverem, et de cælo descéndat super te cinis, donec conteráris. +Deuteronómium Deu 5 28 25 Tradat te Dóminus corruéntem ante hostes tuos: per unam viam egrediáris contra eos, et per septem fúgias, et dispergáris per ómnia regna terræ, +Deuteronómium Deu 5 28 26 sitque cadáver tuum in escam cunctis volatílibus cæli, et béstiis terræ, et non sit qui ábigat. +Deuteronómium Deu 5 28 27 Percútiat te Dóminus úlcere Ægýpti, et partem córporis, per quam stércora egerúntur, scábie quoque et prurígine: ita ut curári néqueas. b +Deuteronómium Deu 5 28 28 Percútiat te Dóminus améntia et cæcitáte ac furóre mentis, +Deuteronómium Deu 5 28 29 et palpes in merídie sicut palpáre solet cæcus in ténebris, et non dírigas vias tuas. Omníque témpore calúmniam sustíneas, et opprimáris violéntia, nec hábeas qui líberet te. +Deuteronómium Deu 5 28 30 Uxórem accípias, et álius dórmiat cum ea. Domum ædífices, et non hábites in ea. Plantes víneam, et non vindémies eam. +Deuteronómium Deu 5 28 31 Bos tuus immolétur coram te, et non cómedas ex eo. Ásinus tuus rapiátur in conspéctu tuo, et non reddátur tibi. Oves tuæ dentur inimícis tuis, et non sit qui te ádjuvet. +Deuteronómium Deu 5 28 32 Fílii tui et fíliæ tuæ tradántur álteri pópulo, vidéntibus óculis tuis, et deficiéntibus ad conspéctum eórum tota die, et non sit fortitúdo in manu tua. +Deuteronómium Deu 5 28 33 Fructus terræ tuæ, et omnes labóres tuos, cómedat pópulus quem ignóras: et sis semper calúmniam sústinens, et oppréssus cunctis diébus, +Deuteronómium Deu 5 28 34 et stupens ad terrórem eórum quæ vidébunt óculi tui. +Deuteronómium Deu 5 28 35 Percútiat te Dóminus úlcere péssimo in génibus et in suris, sanaríque non possis a planta pedis usque ad vérticem tuum. b +Deuteronómium Deu 5 28 36 Ducet te Dóminus, et regem tuum, quem constitúeris super te, in gentem, quam ignóras tu et patres tui: et sérvies ibi diis aliénis, ligno et lápidi. +Deuteronómium Deu 5 28 37 Et eris pérditus in provérbium ac fábulam ómnibus pópulis, ad quos te introdúxerit Dóminus. +Deuteronómium Deu 5 28 38 Seméntem multam jácies in terram, et módicum congregábis: quia locústæ devorábunt ómnia. +Deuteronómium Deu 5 28 39 Víneam plantábis, et fódies: et vinum non bibes, nec cólliges ex ea quíppiam: quóniam vastábitur vérmibus. +Deuteronómium Deu 5 28 40 Olívas habébis in ómnibus términis tuis, et non ungéris óleo: quia défluent, et períbunt. +Deuteronómium Deu 5 28 41 Fílios generábis et fílias, et non fruéris eis: quóniam ducéntur in captivitátem. +Deuteronómium Deu 5 28 42 Omnes árbores tuas et fruges terræ tuæ rubígo consúmet. +Deuteronómium Deu 5 28 43 Ádvena, qui tecum versátur in terra, ascéndet super te, erítque sublímior: tu autem descéndes, et eris inférior. +Deuteronómium Deu 5 28 44 Ipse fœnerábit tibi, et tu non fœnerábis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. +Deuteronómium Deu 5 28 45 Et vénient super te omnes maledictiónes istæ, et persequéntes apprehéndent te, donec intéreas: quia non audísti vocem Dómini Dei tui, nec servásti mandáta ejus et cæremónias, quas præcépit tibi. b +Deuteronómium Deu 5 28 46 Et erunt in te signa atque prodígia, et in sémine tuo usque in sempitérnum: +Deuteronómium Deu 5 28 47 eo quod non servíeris Dómino Deo tuo in gáudio, cordísque lætítia, propter rerum ómnium abundántiam. +Deuteronómium Deu 5 28 48 Sérvies inimíco tuo, quem immíttet tibi Dóminus, in fame, et siti, et nuditáte, et omni penúria: et ponet jugum férreum super cervícem tuam, donec te cónterat. +Deuteronómium Deu 5 28 49 Addúcet Dóminus super te gentem de longínquo, et de extrémis terræ fínibus in similitúdinem áquilæ volántis cum ímpetu, cujus linguam intellígere non possis: +Deuteronómium Deu 5 28 50 gentem procacíssimam, quæ non déferat seni, nec misereátur párvuli, +Deuteronómium Deu 5 28 51 et dévoret fructum jumentórum tuórum, ac fruges terræ tuæ: donec intéreas, et non relínquat tibi tríticum, vinum, et óleum, arménta boum, et greges óvium: donec te dispérdat, +Deuteronómium Deu 5 28 52 et cónterat in cunctis úrbibus tuis, et destruántur muri tui firmi atque sublímes, in quibus habébas fidúciam in omni terra tua. Obsidéberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dóminus Deus tuus: +Deuteronómium Deu 5 28 53 et cómedes fructum úteri tui, et carnes filiórum tuórum et filiárum tuárum, quas déderit tibi Dóminus Deus tuus, in angústia et vastitáte qua ópprimet te hostis tuus. +Deuteronómium Deu 5 28 54 Homo delicátus in te, et luxuriósus valde, invidébit fratri suo, et uxóri, quæ cubat in sinu suo, +Deuteronómium Deu 5 28 55 ne det eis de cárnibus filiórum suórum, quas cómedet: eo quod nihil áliud hábeat in obsidióne et penúria, qua vastáverint te inimíci tui intra omnes portas tuas. +Deuteronómium Deu 5 28 56 Ténera múlier et delicáta, quæ super terram íngredi non valébat, nec pedis vestígium fígere, propter mollítiem et teneritúdinem nímiam, invidébit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super fílii et fíliæ cárnibus, +Deuteronómium Deu 5 28 57 et illúvie secundárum, quæ egrediúntur de médio féminum ejus, et super líberis qui eádem hora nati sunt. Cómedent enim eos clam propter rerum ómnium penúriam in obsidióne et vastitáte, qua ópprimet te inimícus tuus intra portas tuas. +Deuteronómium Deu 5 28 58 Nisi custodíeris et féceris ómnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volúmine, et timúeris nomen ejus gloriósum et terríbile, hoc est, Dóminum Deum tuum: b +Deuteronómium Deu 5 28 59 augébit Dóminus plagas tuas, et plagas séminis tui, plagas magnas et perseverántes, infirmitátes péssimas et perpétuas: +Deuteronómium Deu 5 28 60 et convértet in te omnes afflictiónes Ægýpti, quas timuísti, et adhærébunt tibi. +Deuteronómium Deu 5 28 61 Ínsuper et univérsos languóres, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volúmine legis hujus, indúcet Dóminus super te, donec te cónterat: +Deuteronómium Deu 5 28 62 et remanébitis pauci número, qui prius erátis sicut astra cæli prae multitúdine, quóniam non audísti vocem Dómini Dei tui. +Deuteronómium Deu 5 28 63 Et sicut ante lætátus est Dóminus super vos, bene vobis fáciens, vosque multíplicans: sic lætábitur dispérdens vos atque subvértens, ut auferámini de terra, ad quam ingrediéris possidéndam. b +Deuteronómium Deu 5 28 64 Dispérget te Dóminus in omnes pópulos, a summitáte terræ usque ad términos ejus: et sérvies ibi diis aliénis, quos et tu ignóras et patres tui, lignis et lapídibus. +Deuteronómium Deu 5 28 65 In géntibus quoque illis non quiésces, neque erit réquies vestígio pedis tui. Dabit enim tibi Dóminus ibi cor pávidum, et deficiéntes óculos, et ánimam consúmptam mœróre: +Deuteronómium Deu 5 28 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timébis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. +Deuteronómium Deu 5 28 67 Mane dices: Quis mihi det vésperum? et véspere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formídinem, qua terréberis, et propter ea, quæ tuis vidébis óculis. +Deuteronómium Deu 5 28 68 Redúcet te Dóminus clássibus in Ægýptum per viam de qua dixit tibi ut eam ámplius non vidéres. Ibi vendéris inimícis tuis in servos et ancíllas, et non erit qui emat. +Deuteronómium Deu 5 29 1 Hæc sunt verba fœ́deris quod præcépit Dóminus Móysi ut feríret cum fíliis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pépigit in Horeb. +Deuteronómium Deu 5 29 2 Vocavítque Móyses omnem Israël, et dixit ad eos: Vos vidístis univérsa, quæ fecit Dóminus coram vobis in terra Ægýpti Pharaóni, et ómnibus servis ejus, universǽque terræ illíus, +Deuteronómium Deu 5 29 3 tentatiónes magnas, quas vidérunt óculi tui, signa illa, portentáque ingéntia, +Deuteronómium Deu 5 29 4 et non dedit vobis Dóminus cor intélligens, et óculos vidéntes, et aures quæ possunt audíre, usque in præséntem diem. +Deuteronómium Deu 5 29 5 Addúxit vos quadragínta annis per desértum: non sunt attríta vestiménta vestra, nec calceaménta pedum vestrórum vetustáte consúmpta sunt. +Deuteronómium Deu 5 29 6 Panem non comedístis, vinum et síceram non bibístis: ut scirétis quia ego sum Dóminus Deus vester. +Deuteronómium Deu 5 29 7 Et venístis ad hunc locum: egressúsque est Sehon rex Hésebon, et Og rex Basan, occurréntes nobis ad pugnam. Et percússimus eos, +Deuteronómium Deu 5 29 8 et túlimus terram eórum, ac tradídimus possidéndam Ruben et Gad, et dimídiæ tríbui Manásse. +Deuteronómium Deu 5 29 9 Custodíte ergo verba pacti hujus, et impléte ea: ut intelligátis univérsa quæ fácitis. +Deuteronómium Deu 5 29 10 Vos statis hódie cuncti coram Dómino Deo vestro, príncipes vestri, et tribus, ac majóres natu, atque doctóres, omnis pópulus Israël, b +Deuteronómium Deu 5 29 11 líberi et uxóres vestræ, et ádvena qui tecum morátur in castris, excéptis lignórum cæsóribus, et his qui compórtant aquas: +Deuteronómium Deu 5 29 12 ut tránseas in fœ́dere Dómini Dei tui, et in jurejurándo quod hódie Dóminus Deus tuus pércutit tecum: +Deuteronómium Deu 5 29 13 ut súscitet te sibi in pópulum, et ipse sit Deus tuus sicut locútus est tibi, et sicut jurávit pátribus tuis, Ábraham, Ísaac, et Jacob. +Deuteronómium Deu 5 29 14 Nec vobis solis ego hoc fœdus fério, et haec juraménta confírmo, +Deuteronómium Deu 5 29 15 sed cunctis præséntibus et abséntibus. +Deuteronómium Deu 5 29 16 Vos enim nostis quómodo habitavérimus in terra Ægýpti, et quómodo transiérimus per médium natiónum, quas transeúntes b +Deuteronómium Deu 5 29 17 vidístis abominatiónes et sordes, id est, idóla eórum, lignum et lápidem, argéntum et aurum, quæ colébant. +Deuteronómium Deu 5 29 18 Ne forte sit inter vos vir aut múlier, família aut tribus, cujus cor avérsum est hódie a Dómino Deo nostro, ut vadat et sérviat diis illárum géntium: et sit inter vos radix gérminans fel et amaritúdinem. +Deuteronómium Deu 5 29 19 Cumque audíerit verba juraménti hujus, benedícat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulábo in pravitáte cordis mei: et absúmat ébria sitiéntem, +Deuteronómium Deu 5 29 20 et Dóminus non ignóscat ei: sed tunc quam máxime furor ejus fumet, et zelus contra hóminem illum, et sédeant super eum ómnia maledícta, quæ scripta sunt in hoc volúmine: et déleat Dóminus nomen ejus sub cælo, +Deuteronómium Deu 5 29 21 et consúmat eum in perditiónem ex ómnibus tríbubus Israël, juxta maledictiónes, quæ in libro legis hujus ac fœ́deris continéntur. +Deuteronómium Deu 5 29 22 Dicétque sequens generátio, et fílii qui nascéntur deínceps, et peregríni qui de longe vénerint, vidéntes plagas terræ illíus, et infirmitátes, quibus eam afflíxerit Dóminus, b +Deuteronómium Deu 5 29 23 súlphure, et salis ardóre combúrens, ita ut ultra non serátur, nec virens quíppiam gérminet, in exémplum subversiónis Sódomæ et Gomórrhæ, Ádamæ et Séboim, quas subvértit Dóminus in ira et furóre suo. +Deuteronómium Deu 5 29 24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dóminus terræ huic? quæ est haec ira furóris ejus imménsa? +Deuteronómium Deu 5 29 25 Et respondébunt: Quia dereliquérunt pactum Dómini, quod pépigit cum pátribus eórum, quando edúxit eos de terra Ægýpti: +Deuteronómium Deu 5 29 26 et serviérunt diis aliénis, et adoravérunt eos, quos nesciébant, et quibus non fúerant attribúti: +Deuteronómium Deu 5 29 27 idcírco irátus est furor Dómini contra terram istam, ut indúceret super eam ómnia maledícta, quæ in hoc volúmine scripta sunt: +Deuteronómium Deu 5 29 28 et ejécit eos de terra sua in ira et in furóre, et in indignatióne máxima, projecítque in terram aliénam, sicut hódie comprobátur. +Deuteronómium Deu 5 29 29 Abscóndita, Dómino Deo nostro; quæ manifésta sunt, nobis et fíliis nostris usque in sempitérnum, ut faciámus univérsa verba legis hujus. b +Deuteronómium Deu 5 30 1 Cum ergo vénerint super te omnes sermónes isti, benedíctio sive maledíctio, quam propósui in conspéctu tuo: et ductus pœnitúdine cordis tui in univérsis géntibus, in quas dispérserit te Dóminus Deus tuus, +Deuteronómium Deu 5 30 2 et revérsus fúeris ad eum, et obedíeris ejus impériis, sicut ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis, in toto corde tuo, et in tota ánima tua: +Deuteronómium Deu 5 30 3 redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam, ac miserébitur tui, et rursum congregábit te de cunctis pópulis, in quos te ante dispérsit. +Deuteronómium Deu 5 30 4 Si ad cárdines cæli fúeris dissipátus, inde te rétrahet Dóminus Deus tuus, +Deuteronómium Deu 5 30 5 et assúmet, atque introdúcet in terram, quam possedérunt patres tui, et obtinébis eam: et benedícens tibi, majóris númeri te esse fáciat quam fuérunt patres tui. +Deuteronómium Deu 5 30 6 Circumcídet Dóminus Deus tuus cor tuum, et cor séminis tui, ut díligas Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua, ut possis vívere. +Deuteronómium Deu 5 30 7 Omnes autem maledictiónes has convértet super inimícos tuos, et eos qui odérunt te et persequúntur. +Deuteronómium Deu 5 30 8 Tu autem revertéris, et áudies vocem Dómini Dei tui, faciésque univérsa mandáta quæ ego præcípio tibi hódie: +Deuteronómium Deu 5 30 9 et abundáre te fáciet Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum, in sóbole úteri tui, et in fructu jumentórum tuórum, in ubertáte terræ tuæ, et in rerum ómnium largitáte. Revertétur enim Dóminus, ut gáudeat super te in ómnibus bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis: +Deuteronómium Deu 5 30 10 si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris præcépta ejus et cæremónias, quæ in hac lege conscrípta sunt: et revertáris ad Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua. +Deuteronómium Deu 5 30 11 Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est, neque procul pósitum, b +Deuteronómium Deu 5 30 12 nec in cælo situm, ut possis dícere: Quis nostrum valet ad cælum ascéndere, ut déferat illud ad nos, et audiámus atque ópere compleámus? +Deuteronómium Deu 5 30 13 neque trans mare pósitum: ut causéris, et dicas: Quis ex nobis póterit transfretáre mare, et illud ad nos usque deférre, ut possímus audíre et fácere quod præcéptum est? +Deuteronómium Deu 5 30 14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut fácias illum. +Deuteronómium Deu 5 30 15 Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo, vitam et bonum, et e contrário mortem et malum: b +Deuteronómium Deu 5 30 16 ut díligas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis ejus, et custódias mandáta illíus ac cæremónias atque judícia: et vivas, atque multíplicet te, benedicátque tibi in terra, ad quam ingrediéris possidéndam. +Deuteronómium Deu 5 30 17 Si autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris, atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos, et servíeris eis: +Deuteronómium Deu 5 30 18 prǽdico tibi hódie quod péreas, et parvo témpore moréris in terra, ad quam, Jordáne transmísso, ingrediéris possidéndam. +Deuteronómium Deu 5 30 19 Testes ínvoco hódie cælum et terram, quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem. Élige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: +Deuteronómium Deu 5 30 20 et díligas Dóminum Deum tuum, atque obédias voci ejus, et illi adhǽreas (ipse est enim vita tua, et longitúdo diérum tuórum), ut hábites in terra, pro qua jurávit Dóminus pátribus tuis, Ábraham, Ísaac, et Jacob, ut daret eam illis. +Deuteronómium Deu 5 31 1 Ábiit ítaque Móyses, et locútus est ómnia verba haec ad univérsum Israël, +Deuteronómium Deu 5 31 2 et dixit ad eos: Centum vigínti annórum sum hódie; non possum ultra égredi et íngredi, præsértim cum et Dóminus díxerit mihi: Non transíbis Jordánem istum. +Deuteronómium Deu 5 31 3 Dóminus ergo Deus tuus transíbit ante te: ipse delébit omnes gentes has in conspéctu tuo, et possidébis eas: et Jósue iste transíbit ante te, sicut locútus est Dóminus. +Deuteronómium Deu 5 31 4 Faciétque Dóminus eis sicut fecit Sehon et Og régibus Amorrhæórum, et terræ eórum, delebítque eos. +Deuteronómium Deu 5 31 5 Cum ergo et hos tradíderit vobis, simíliter faciétis eis, sicut præcépi vobis. +Deuteronómium Deu 5 31 6 Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis ad conspéctum eórum: quia Dóminus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimíttet, nec derelínquet te. +Deuteronómium Deu 5 31 7 Vocavítque Móyses Jósue, et dixit ei coram omni Israël: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces pópulum istum in terram, quam datúrum se pátribus eórum jurávit Dóminus, et tu eam sorte dívides. +Deuteronómium Deu 5 31 8 Et Dóminus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimíttet, nec derelínquet te: noli timére, nec páveas. +Deuteronómium Deu 5 31 9 Scripsit ítaque Móyses legem hanc, et trádidit eam sacerdótibus fíliis Levi, qui portábant arcam fœ́deris Dómini, et cunctis senióribus Israël. b +Deuteronómium Deu 5 31 10 Præcepítque eis, dicens: Post septem annos, anno remissiónis, in solemnitáte tabernaculórum, +Deuteronómium Deu 5 31 11 conveniéntibus cunctis ex Israël, ut appáreant in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit Dóminus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audiéntibus eis, +Deuteronómium Deu 5 31 12 et in unum omni pópulo congregáto, tam viris quam muliéribus, párvulis, et ádvenis, qui sunt intra portas tuas: ut audiéntes discant, et tímeant Dóminum Deum vestrum, et custódiant, impleántque omnes sermónes legis hujus. +Deuteronómium Deu 5 31 13 Fílii quoque eórum qui nunc ignórant, ut audíre possint, et tímeant Dóminum Deum suum cunctis diébus quibus versántur in terra, ad quam vos, Jordáne transmísso, pérgitis obtinéndam. +Deuteronómium Deu 5 31 14 Et ait Dóminus ad Móysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Jósue, et state in tabernáculo testimónii, ut præcípiam ei. Abiérunt ergo Móyses et Jósue, et stetérunt in tabernáculo testimónii: b +Deuteronómium Deu 5 31 15 apparuítque Dóminus ibi in colúmna nubis, quæ stetit in intróitu tabernáculi. +Deuteronómium Deu 5 31 16 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce tu dórmies cum pátribus tuis, et pópulus iste consúrgens fornicábitur post deos aliénos in terra, ad quam ingréditur ut hábitet in ea: ibi derelínquet me, et írritum fáciet fœdus, quod pépigi cum eo. +Deuteronómium Deu 5 31 17 Et irascétur furor meus contra eum in die illo: et derelínquam eum, et abscóndam fáciem meam ab eo, et erit in devoratiónem: invénient eum ómnia mala et afflictiónes, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenérunt me haec mala. +Deuteronómium Deu 5 31 18 Ego autem abscóndam, et celábo fáciem meam in die illo propter ómnia mala, quæ fecit, quia secútus est deos aliénos. +Deuteronómium Deu 5 31 19 Nunc ítaque scríbite vobis cánticum istud, et docéte fílios Israël: ut memóriter téneant, et ore decántent, et sit mihi carmen istud pro testimónio inter fílios Israël. +Deuteronómium Deu 5 31 20 Introdúcam enim eum in terram, pro qua jurávi pátribus ejus, lacte et melle manántem. Cumque coméderint, et saturáti, crassíque fúerint, averténtur ad deos aliénos, et sérvient eis: detrahéntque mihi, et írritum fácient pactum meum. +Deuteronómium Deu 5 31 21 Postquam invénerint eum mala multa et afflictiónes, respondébit ei cánticum istud pro testimónio, quod nulla delébit oblívio ex ore séminis sui. Scio enim cogitatiónes ejus, quæ factúrus sit hódie, ántequam introdúcam eum in terram, quam ei pollícitus sum. +Deuteronómium Deu 5 31 22 Scripsit ergo Móyses cánticum, et dócuit fílios Israël. +Deuteronómium Deu 5 31 23 Præcepítque Dóminus Jósue fílio Nun, et ait: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum. b +Deuteronómium Deu 5 31 24 Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit, b +Deuteronómium Deu 5 31 25 præcépit Levítis, qui portábant arcam fœ́deris Dómini, dicens: +Deuteronómium Deu 5 31 26 Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ fœ́deris Dómini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium. +Deuteronómium Deu 5 31 27 Ego enim scio contentiónem tuam, et cervícem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis cum mórtuus fúero? +Deuteronómium Deu 5 31 28 Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos cælum et terram. +Deuteronómium Deu 5 31 29 Novi enim quod post mortem meam iníque agétis, et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum. +Deuteronómium Deu 5 31 30 Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso cœtu Israël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit. b +Deuteronómium Deu 5 32 1 Audíte, cæli, quæ loquor: áudiat terra verba oris mei. +Deuteronómium Deu 5 32 2 Concréscat ut plúvia doctrína mea, fluat ut ros elóquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super grámina. +Deuteronómium Deu 5 32 3 Quia nomen Dómini invocábo: date magnificéntiam Deo nostro. +Deuteronómium Deu 5 32 4 Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ ejus judícia: Deus fidélis, et absque ulla iniquitáte, justus et rectus. +Deuteronómium Deu 5 32 5 Peccavérunt ei, et non fílii ejus in sórdibus: generátio prava atque pervérsa. +Deuteronómium Deu 5 32 6 Hǽccine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possédit te, et fecit, et creávit te? +Deuteronómium Deu 5 32 7 Meménto diérum antiquórum, cógita generatiónes síngulas: intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi: majóres tuos, et dicent tibi. +Deuteronómium Deu 5 32 8 Quando dividébat Altíssimus gentes, quando separábat fílios Adam, constítuit términos populórum juxta númerum filiórum Israël. +Deuteronómium Deu 5 32 9 Pars autem Dómini, pópulus ejus: Jacob funículus hæreditátis ejus. +Deuteronómium Deu 5 32 10 Invénit eum in terra desérta, in loco horróris, et vastæ solitúdinis: circumdúxit eum, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui. b +Deuteronómium Deu 5 32 11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos, et super eos vólitans, expándit alas suas, et assúmpsit eum, atque portávit in húmeris suis. +Deuteronómium Deu 5 32 12 Dóminus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus aliénus: +Deuteronómium Deu 5 32 13 constítuit eum super excélsam terram, ut coméderet fructus agrórum: ut súgeret mel de petra, oleúmque de saxo duríssimo; +Deuteronómium Deu 5 32 14 butýrum de arménto, et lac de óvibus cum ádipe agnórum, et aríetum filiórum Basan: et hircos cum medúlla trítici, et sánguinem uvæ bíberet meracíssimum. +Deuteronómium Deu 5 32 15 Incrassátus est diléctus, et recalcitrávit: incrassátus, impinguátus, dilatátus, derelíquit Deum factórem suum, et recéssit a Deo salutári suo. b +Deuteronómium Deu 5 32 16 Provocavérunt eum in diis aliénis, et in abominatiónibus ad iracúndiam concitavérunt. +Deuteronómium Deu 5 32 17 Immolavérunt dæmóniis et non Deo, diis quos ignorábant: novi recentésque venérunt, quos non coluérunt patres eórum: +Deuteronómium Deu 5 32 18 Deum qui te génuit dereliquísti, et oblítus es Dómini creatóris tui. +Deuteronómium Deu 5 32 19 Vidit Dóminus, et ad iracúndiam concitátus est: quia provocavérunt eum fílii sui et fíliæ. +Deuteronómium Deu 5 32 20 Et ait: Abscóndam fáciem meam ab eis, et considerábo novíssima eórum: generátio enim pervérsa est, et infidéles fílii. +Deuteronómium Deu 5 32 21 Ipsi me provocavérunt in eo qui non erat Deus, et irritavérunt in vanitátibus suis: et ego provocábo eos in eo qui non est pópulus, et in gente stulta irritábo illos. +Deuteronómium Deu 5 32 22 Ignis succénsus est in furóre meo, et ardébit usque ad inférni novíssima: devorabítque terram cum gérmine suo, et móntium fundaménta combúret. b +Deuteronómium Deu 5 32 23 Congregábo super eos mala, et sagíttas meas complébo in eis. +Deuteronómium Deu 5 32 24 Consuméntur fame, et devorábunt eos aves morsu amaríssimo: dentes bestiárum immíttam in eos, cum furóre trahéntium super terram, atque serpéntium. +Deuteronómium Deu 5 32 25 Foris vastábit eos gládius, et intus pavor, júvenem simul ac vírginem, lacténtem cum hómine sene. +Deuteronómium Deu 5 32 26 Dixi: Úbinam sunt? cessáre fáciam ex homínibus memóriam eórum. +Deuteronómium Deu 5 32 27 Sed propter iram inimicórum dístuli: ne forte superbírent hostes eórum, et dícerent: Manus nostra excélsa, et non Dóminus, fecit haec ómnia. +Deuteronómium Deu 5 32 28 Gens absque consílio est, et sine prudéntia. b +Deuteronómium Deu 5 32 29 Útinam sáperent, et intellígerent, ac novíssima providérent. +Deuteronómium Deu 5 32 30 Quómodo persequátur unus mille, et duo fugent decem míllia? nonne ídeo, quia Deus suus véndidit eos, et Dóminus conclúsit illos? +Deuteronómium Deu 5 32 31 Non enim est Deus noster ut dii eórum: et inimíci nostri sunt júdices. +Deuteronómium Deu 5 32 32 De vínea Sodomórum, vínea eórum, et de suburbánis Gomórrhæ: uva eórum, uva fellis, et botri amaríssimi. +Deuteronómium Deu 5 32 33 Fel dracónum vinum eórum, et venénum áspidum insanábile. +Deuteronómium Deu 5 32 34 Nonne haec cóndita sunt apud me, et signáta in thesáuris meis? +Deuteronómium Deu 5 32 35 Mea est últio, et ego retríbuam in témpore, ut labátur pes eórum: juxta est dies perditiónis, et adésse festínans témpora. +Deuteronómium Deu 5 32 36 Judicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis miserébitur: vidébit quod infirmáta sit manus, et clausi quoque defecérunt, residuíque consúmpti sunt. b +Deuteronómium Deu 5 32 37 Et dicet: Ubi sunt dii eórum, in quibus habébant fidúciam? +Deuteronómium Deu 5 32 38 de quorum víctimis comedébant ádipes, et bibébant vinum libáminum: surgant, et opituléntur vobis, et in necessitáte vos prótegant. +Deuteronómium Deu 5 32 39 Vidéte quod ego sim solus, et non sit álius deus præter me: ego occídam, et ego vívere fáciam: percútiam, et ego sanábo, et non est qui de manu mea possit erúere. +Deuteronómium Deu 5 32 40 Levábo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in ætérnum. +Deuteronómium Deu 5 32 41 Si acúero ut fulgur gládium meum, et arripúerit judícium manus mea: reddam ultiónem hóstibus meis, et his qui odérunt me retríbuam. +Deuteronómium Deu 5 32 42 Inebriábo sagíttas meas sánguine, et gládius meus devorábit carnes; de cruóre occisórum et de captivitáte, nudáti inimicórum cápitis. +Deuteronómium Deu 5 32 43 Laudáte, gentes, pópulum ejus, quia sánguinem servórum suórum ulciscétur: et vindíctam retríbuet in hostes eórum, et propítius erit terræ pópuli sui. +Deuteronómium Deu 5 32 44 Venit ergo Móyses, et locútus est ómnia verba cántici hujus in áuribus pópuli, ipse et Jósue fílius Nun. b +Deuteronómium Deu 5 32 45 Complevítque omnes sermónes istos, loquens ad univérsum Israël, +Deuteronómium Deu 5 32 46 et dixit ad eos: Pónite corda vestra in ómnia verba, quæ ego testíficor vobis hódie: ut mandétis ea fíliis vestris custodíre et fácere, et implére univérsa quæ scripta sunt legis hujus: +Deuteronómium Deu 5 32 47 quia non incássum præcépta sunt vobis, sed ut sínguli in eis víverent: quæ faciéntes longo perseverétis témpore in terra, ad quam, Jordáne transmísso, ingredímini possidéndam. +Deuteronómium Deu 5 32 48 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in eádem die, dicens: b +Deuteronómium Deu 5 32 49 Ascénde in montem istum Ábarim, id est, tránsitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jéricho: et vide terram Chánaan, quam ego tradam fíliis Israël obtinéndam, et mórere in monte. +Deuteronómium Deu 5 32 50 Quem conscéndens jungéris pópulis tuis, sicut mórtuus est Áaron frater tuus in monte Hor, et appósitus pópulis suis: +Deuteronómium Deu 5 32 51 quia prævaricáti estis contra me in médio filiórum Israël ad aquas contradictiónis in Cades desérti Sin: et non sanctificástis me inter fílios Israël. +Deuteronómium Deu 5 32 52 E contra vidébis terram, et non ingrediéris in eam, quam ego dabo fíliis Israël. +Deuteronómium Deu 5 33 1 Hæc est benedíctio, qua benedíxit Móyses, homo Dei, fíliis Israël ante mortem suam. +Deuteronómium Deu 5 33 2 Et ait: Dóminus de Sínai venit, et de Seir ortus est nobis: appáruit de monte Pharan, et cum eo sanctórum míllia. In déxtera ejus ígnea lex. +Deuteronómium Deu 5 33 3 Diléxit pópulos, omnes sancti in manu illíus sunt: et qui appropínquant pédibus ejus, accípient de doctrína illíus. +Deuteronómium Deu 5 33 4 Legem præcépit nobis Móyses, hæreditátem multitúdinis Jacob. +Deuteronómium Deu 5 33 5 Erit apud rectíssimum rex, congregátis princípibus pópuli cum tríbubus Israël. +Deuteronómium Deu 5 33 6 Vivat Ruben, et non moriátur, et sit parvus in número. b +Deuteronómium Deu 5 33 7 Hæc est Judæ benedíctio: Audi, Dómine, vocem Judæ, et ad pópulum suum intróduc eum: manus ejus pugnábunt pro eo, et adjútor illíus contra adversários ejus erit. b +Deuteronómium Deu 5 33 8 Levi quoque ait: Perféctio tua, et doctrína tua viro sancto tuo, quem probásti in tentatióne, et judicásti ad aquas contradictiónis. b +Deuteronómium Deu 5 33 9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Néscio vos: et frátribus suis: Ignóro vos: et nesciérunt fílios suos. Hi custodiérunt elóquium tuum, et pactum tuum servavérunt. +Deuteronómium Deu 5 33 10 Judícia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiáma in furóre tuo, et holocáustum super altáre tuum. +Deuteronómium Deu 5 33 11 Bénedic, Dómine, fortitúdini ejus: et ópera mánuum illíus súscipe. Pércute dorsa inimicórum ejus: et qui odérunt eum, non consúrgant. +Deuteronómium Deu 5 33 12 Et Bénjamin ait: Amantíssimus Dómini habitábit confidénter in eo: quasi in thálamo tota die morábitur, et inter húmeros illíus requiéscet. b +Deuteronómium Deu 5 33 13 Joseph quoque ait: De benedictióne Dómini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abýsso subjacénte. b +Deuteronómium Deu 5 33 14 De pomis frúctuum solis ac lunæ, +Deuteronómium Deu 5 33 15 de vértice antiquórum móntium, de pomis cóllium æternórum: +Deuteronómium Deu 5 33 16 et de frúgibus terræ, et de plenitúdine ejus. Benedíctio illíus qui appáruit in rubo, véniat super caput Joseph, et super vérticem nazarǽi inter fratres suos. +Deuteronómium Deu 5 33 17 Quasi primogéniti táuri pulchritúdo ejus, córnua rhinocerótis córnua illíus: in ipsis ventilábit gentes usque ad términos terræ. Hae sunt multitúdines Éphraim: et haec míllia Manásse. +Deuteronómium Deu 5 33 18 Et Zábulon ait: Lætáre, Zábulon, in éxitu tuo, et Íssachar in tabernáculis tuis. b +Deuteronómium Deu 5 33 19 Pópulos vocábunt ad montem: ibi immolábunt víctimas justítiæ. Qui inundatiónem maris quasi lac sugent, et thesáuros abscónditos arenárum. +Deuteronómium Deu 5 33 20 Et Gad ait: Benedíctus in latitúdine Gad: quasi leo requiévit, cepítque bráchium et vérticem. b +Deuteronómium Deu 5 33 21 Et vidit principátum suum, quod in parte sua doctor esset repósitus: qui fuit cum princípibus pópuli, et fecit justítias Dómini, et judícium suum cum Israël. +Deuteronómium Deu 5 33 22 Dan quoque ait: Dan cátulus leónis, fluet lárgiter de Basan. b +Deuteronómium Deu 5 33 23 Et Néphthali dixit: Néphthali abundántia perfruétur, et plenus erit benedictiónibus Dómini: mare et merídiem possidébit. b +Deuteronómium Deu 5 33 24 Aser quoque ait: Benedíctus in fíliis Aser, sit placens frátribus suis, et tingat in óleo pedem suum: b +Deuteronómium Deu 5 33 25 ferrum et aes calceaméntum ejus. Sicut dies juventútis tuæ, ita et senéctus tua. +Deuteronómium Deu 5 33 26 Non est deus álius ut Deus rectíssimi, ascénsor cæli, auxiliátor tuus. Magnificéntia ejus discúrrunt nubes, b +Deuteronómium Deu 5 33 27 habitáculum ejus sursum, et subter bráchia sempitérna ejíciet a fácie tua inimícum, dicétque: Contérere. +Deuteronómium Deu 5 33 28 Habitábit Israël confidénter, et solus. Óculus Jacob in terra fruménti et vini, cælíque caligábunt rore. +Deuteronómium Deu 5 33 29 Beátus es tu, Israël: quis símilis tui, pópule, qui salváris in Dómino? Scutum auxílii tui, et gládius glóriæ tuæ: negábunt te inimíci tui, et tu eórum colla calcábis. +Deuteronómium Deu 5 34 1 Ascéndit ergo Móyses de campéstribus Moab super montem Nebo, in vérticem Phasga contra Jéricho: ostendítque ei Dóminus omnem terram Gálaad usque Dan, +Deuteronómium Deu 5 34 2 et univérsum Néphthali, terrámque Éphraim et Manásse, et omnem terram Juda usque ad mare novíssimum, +Deuteronómium Deu 5 34 3 et austrálem partem, et latitúdinem campi Jéricho civitátis palmárum usque Segor. +Deuteronómium Deu 5 34 4 Dixítque Dóminus ad eum: Hæc est terra, pro qua jurávi Ábraham, Ísaac, et Jacob, dicens: Sémini tuo dabo eam. Vidísti eam óculis tuis, et non transíbis ad illam. +Deuteronómium Deu 5 34 5 Mortuúsque est ibi Móyses servus Dómini, in terra Moab, jubénte Dómino: b +Deuteronómium Deu 5 34 6 et sepelívit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognóvit homo sepúlchrum ejus usque in præséntem diem. +Deuteronómium Deu 5 34 7 Móyses centum et vigínti annórum erat quando mórtuus est: non caligávit óculus ejus, nec dentes illíus moti sunt. +Deuteronómium Deu 5 34 8 Fleverúntque eum fílii Israël in campéstribus Moab trigínta diébus: et compléti sunt dies planctus lugéntium Móysen. +Deuteronómium Deu 5 34 9 Jósue vero fílius Nun replétus est spíritu sapiéntiæ, quia Móyses pósuit super eum manus suas. Et obediérunt ei fílii Israël, fecerúntque sicut præcépit Dóminus Móysi. b +Deuteronómium Deu 5 34 10 Et non surréxit ultra prophéta in Israël sicut Móyses, quem nosset Dóminus fácie ad fáciem, +Deuteronómium Deu 5 34 11 in ómnibus signis atque porténtis, quæ misit per eum, ut fáceret in terra Ægýpti Pharaóni, et ómnibus servis ejus, universǽque terræ illíus, +Deuteronómium Deu 5 34 12 et cunctam manum robústam, magnáque mirabília, quæ fecit Móyses coram univérso Israël. +# Jósue Josh Liber Jósue +Jósue Josh 6 1 1 Et factum est post mortem Móysi servi Dómini, ut loquerétur Dóminus ad Jósue fílium Nun, minístrum Móysi, et díceret ei: +Jósue Josh 6 1 2 Móyses servus meus mórtuus est: surge, et transi Jordánem istum tu, et omnis pópulus tecum, in terram quam ego dabo fíliis Israël. +Jósue Josh 6 1 3 Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis tradam, sicut locútus sum Móysi. +Jósue Josh 6 1 4 A desérto et Líbano usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hethæórum usque ad mare magnum contra solis occásum erit términus vester. +Jósue Josh 6 1 5 Nullus póterit vobis resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ita ero tecum: non dimíttam, nec derelínquam te. +Jósue Josh 6 1 6 Confortáre, et esto robústus: tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua jurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis. +Jósue Josh 6 1 7 Confortáre ígitur, et esto robústus valde, ut custódias, et fácias omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus: ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut intélligas cuncta quæ agis. +Jósue Josh 6 1 8 Non recédat volúmen legis hujus ab ore tuo: sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias ómnia quæ scripta sunt in eo: tunc díriges viam tuam, et intélliges eam. +Jósue Josh 6 1 9 Ecce præcípio tibi: confortáre, et esto robústus. Noli metúere, et noli timére: quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus ad quæcúmque perréxeris. +Jósue Josh 6 1 10 Præcepítque Jósue princípibus pópuli, dicens: Transíte per médium castrórum, et imperáte pópulo, ac dícite: b +Jósue Josh 6 1 11 Præparáte vobis cibária: quóniam post diem tértium transíbitis Jordánem, et intrábitis ad possidéndam terram quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis. +Jósue Josh 6 1 12 Rubenítis quoque et Gadítis, et dimídiæ tríbui Manásse, ait: +Jósue Josh 6 1 13 Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini, dicens: Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem, et omnem terram. +Jósue Josh 6 1 14 Uxóres vestræ, et fílii, ac juménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Jordánem: vos autem transíte armáti ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnáte pro eis, +Jósue Josh 6 1 15 donec det Dóminus réquiem frátribus vestris sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram quam Dóminus Deus vester datúrus est eis: et sic revertímini in terram possessiónis vestræ, et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Jordánem contra solis ortum. +Jósue Josh 6 1 16 Responderúntque ad Jósue, atque dixérunt: Ómnia quæ præcepísti nobis, faciémus: et quocúmque míseris, íbimus. +Jósue Josh 6 1 17 Sicut obedívimus in cunctis Móysi, ita obediémus et tibi: tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. +Jósue Josh 6 1 18 Qui contradíxerit ori tuo, et non obedíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur. Tu tantum confortáre, et viríliter age. +Jósue Josh 6 2 1 Misit ígitur Jósue fílius Nun de Setim duos viros exploratóres in abscóndito: et dixit eis: Ite, et consideráte terram, urbémque Jéricho. Qui pergéntes ingréssi sunt domum mulíeris meretrícis, nómine Rahab, et quievérunt apud eam. +Jósue Josh 6 2 2 Nuntiatúmque est regi Jéricho, et dictum: Ecce viri ingréssi sunt huc per noctem de fíliis Israël, ut explorárent terram. +Jósue Josh 6 2 3 Misítque rex Jéricho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venérunt ad te, et ingréssi sunt domum tuam: exploratóres quippe sunt, et omnem terram consideráre venérunt. +Jósue Josh 6 2 4 Tollénsque múlier viros, abscóndit, et ait: Fáteor, venérunt ad me, sed nesciébam unde essent: +Jósue Josh 6 2 5 cumque porta clauderétur in ténebris, et illi páriter exiérunt; néscio quo abiérunt: persequímini cito, et comprehendétis eos. +Jósue Josh 6 2 6 Ipsa autem fecit ascéndere viros in solárium domus suæ, operuítque eos stípula lini, quæ ibi erat. +Jósue Josh 6 2 7 Hi autem, qui missi fúerant, secúti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordánis: illísque egréssis statim porta clausa est. +Jósue Josh 6 2 8 Necdum obdormíerant qui latébant, et ecce múlier ascéndit ad eos, et ait: b +Jósue Josh 6 2 9 Novi quod Dóminus tradíderit vobis terram: étenim írruit in nos terror vester, et elanguérunt omnes habitatóres terræ. +Jósue Josh 6 2 10 Audívimus quod siccáverit Dóminus aquas maris Rubri ad vestrum intróitum, quando egréssi estis ex Ægýpto: et quæ fecéritis duóbus Amorrhæórum régibus, qui erant trans Jordánem, Sehon et Og, quos interfecístis. +Jósue Josh 6 2 11 Et haec audiéntes pertimúimus, et elánguit cor nostrum, nec remánsit in nobis spíritus ad intróitum vestrum: Dóminus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deórsum. +Jósue Josh 6 2 12 Nunc ergo juráte mihi per Dóminum, ut quómodo ego misericórdiam feci vobíscum, ita et vos faciátis cum domo patris mei: detísque mihi verum signum, +Jósue Josh 6 2 13 ut salvétis patrem meum et matrem, et fratres ac soróres meas, et ómnia quæ illórum sunt, et eruátis ánimas nostras a morte. +Jósue Josh 6 2 14 Qui respondérunt ei: Ánima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodíderis nos: cumque tradíderit nobis Dóminus terram, faciémus in te misericórdiam et veritátem. +Jósue Josh 6 2 15 Demísit ergo eos per funem de fenéstra: domus enim ejus hærébat muro. +Jósue Josh 6 2 16 Dixítque ad eos: Ad montána conscéndite, ne forte occúrrant vobis reverténtes: ibíque latitáte tribus diébus, donec rédeant, et sic íbitis per viam vestram. +Jósue Josh 6 2 17 Qui dixérunt ad eam: Innóxii érimus a juraménto hoc, quo adjurásti nos: b +Jósue Josh 6 2 18 si ingrediéntibus nobis terram, signum fúerit funículus iste coccíneus, et ligáveris eum in fenéstra, per quam demisísti nos: et patrem tuum ac matrem, fratrésque et omnem cognatiónem tuam congregáveris in domum tuam. +Jósue Josh 6 2 19 Qui óstium domus tuæ egréssus fúerit, sanguis ipsíus erit in caput ejus, et nos érimus aliéni. Cunctórum autem sanguis, qui tecum in domo fúerint, redundábit in caput nostrum, si eos áliquis tetígerit. +Jósue Josh 6 2 20 Quod si nos pródere volúeris, et sermónem istum proférre in médium, érimus mundi ab hoc juraménto, quo adjurásti nos. +Jósue Josh 6 2 21 Et illa respóndit: Sicut locúti estis, ita fiat: dimitténsque eos ut pérgerent, appéndit funículum coccíneum in fenéstra. +Jósue Josh 6 2 22 Illi vero ambulántes pervenérunt ad montána, et mansérunt ibi tres dies, donec reverteréntur qui fúerant persecúti: quæréntes enim per omnem viam, non reperérunt eos. b +Jósue Josh 6 2 23 Quibus urbem ingréssis, revérsi sunt, et descendérunt exploratóres de monte: et, transmísso Jordáne, venérunt ad Jósue fílium Nun, narraverúntque ei ómnia quæ accíderant sibi, +Jósue Josh 6 2 24 atque dixérunt: Trádidit Dóminus omnem terram hanc in manus nostras, et timóre prostráti sunt cuncti habitatóres ejus. +Jósue Josh 6 3 1 Ígitur Jósue de nocte consúrgens movit castra: egredientésque de Setim, venérunt ad Jordánem ipse et omnes fílii Israël, et moráti sunt ibi tres dies. +Jósue Josh 6 3 2 Quibus evolútis transiérunt præcónes per castrórum médium, +Jósue Josh 6 3 3 et clamáre cœpérunt: Quando vidéritis arcam fœ́deris Dómini Dei vestri, et sacerdótes stirpis Levíticæ portántes eam, vos quoque consúrgite, et sequímini præcedéntes: +Jósue Josh 6 3 4 sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum míllium: ut procul vidére possítis, et nosse per quam viam ingrediámini: quia prius non ambulástis per eam: et cavéte ne appropinquétis ad arcam. +Jósue Josh 6 3 5 Dixítque Jósue ad pópulum: Sanctificámini: cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília. +Jósue Josh 6 3 6 Et ait ad sacerdótes: Tóllite arcam fœ́deris, et præcédite pópulum. Qui jussa compléntes, tulérunt, et ambulavérunt ante eos. +Jósue Josh 6 3 7 Dixítque Dóminus ad Jósue: Hódie incípiam exaltáre te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Móyse fui, ita et tecum sim. +Jósue Josh 6 3 8 Tu autem prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœ́deris, et dic eis: Cum ingréssi fuéritis partem aquæ Jordánis, state in ea. +Jósue Josh 6 3 9 Dixítque Jósue ad fílios Israël: Accédite huc, et audíte verbum Dómini Dei vestri. b +Jósue Josh 6 3 10 Et rursum: In hoc, inquit, sciétis quod Dóminus Deus vivens in médio vestri est, et dispérdet in conspéctu vestro Chananǽum et Hethǽum, Hevǽum et Pherezǽum, Gergesǽum quoque et Jebusǽum, et Amorrhǽum. +Jósue Josh 6 3 11 Ecce arca fœ́deris Dómini omnis terræ antecédet vos per Jordánem. +Jósue Josh 6 3 12 Paráte duódecim viros de tríbubus Israël, síngulos per síngulas tribus. +Jósue Josh 6 3 13 Et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes qui portant arcam Dómini Dei univérsæ terræ in aquis Jordánis, aquæ quæ inferióres sunt, decúrrent atque defícient: quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent. +Jósue Josh 6 3 14 Ígitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Jordánem: et sacerdótes, qui portábant arcam fœ́deris, pergébant ante eum. b +Jósue Josh 6 3 15 Ingressísque eis Jordánem, et pédibus eórum in parte aquæ tinctis (Jordánis autem ripas álvei sui témpore messis impléverat), +Jósue Josh 6 3 16 stetérunt aquæ descendéntes in loco uno, et ad instar montis intumescéntes apparébant procul, ab urbe quæ vocátur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferióres erant, in mare Solitúdinis (quod nunc vocátur Mórtuum) descendérunt, úsquequo omníno defícerent. +Jósue Josh 6 3 17 Pópulus autem incedébat contra Jéricho: et sacerdótes qui portábant arcam fœ́deris Dómini, stabant super siccam humum in médio Jordánis accíncti, omnísque pópulus per aréntem álveum transíbat. +Jósue Josh 6 4 1 Quibus transgréssis, dixit Dóminus ad Jósue: +Jósue Josh 6 4 2 Élige duódecim viros síngulos per síngulas tribus: +Jósue Josh 6 4 3 et prǽcipe eis ut tollant de médio Jordánis álveo, ubi stetérunt pedes sacerdótum, duódecim duríssimos lápides, quos ponétis in loco castrórum, ubi fixéritis hac nocte tentória. +Jósue Josh 6 4 4 Vocavítque Jósue duódecim viros, quos elégerat de fíliis Israël, síngulos de síngulis tríbubus, +Jósue Josh 6 4 5 et ait ad eos: Ite ante arcam Dómini Dei vestri ad Jordánis médium, et portáte inde sínguli síngulos lápides in húmeris vestris, juxta númerum filiórum Israël, +Jósue Josh 6 4 6 ut sit signum inter vos: et quando interrogáverint vos fílii vestri cras, dicéntes: Quid sibi volunt isti lápides? +Jósue Josh 6 4 7 respondébitis eis: Defecérunt aquæ Jordánis ante arcam fœ́deris Dómini, cum transíret eum: idcírco pósiti sunt lápides isti in moniméntum filiórum Israël usque in ætérnum. +Jósue Josh 6 4 8 Fecérunt ergo fílii Israël sicut præcépit eis Jósue, portántes de médio Jordánis álveo duódecim lápides, ut Dóminus ei imperárat, juxta númerum filiórum Israël, usque ad locum in quo castrametáti sunt, ibíque posuérunt eos. +Jósue Josh 6 4 9 Álios quoque duódecim lápides pósuit Jósue in médio Jordánis álveo, ubi stetérunt sacerdótes qui portábant arcam fœ́deris: et sunt ibi usque in præséntem diem. +Jósue Josh 6 4 10 Sacerdótes autem qui portábant arcam, stabant in Jordánis médio, donec ómnia compleréntur, quæ Jósue, ut loquerétur ad pópulum, præcéperat Dóminus, et díxerat ei Móyses. Festinavítque pópulus, et tránsiit. b +Jósue Josh 6 4 11 Cumque transíssent omnes, transívit et arca Dómini, sacerdotésque pergébant ante pópulum. +Jósue Josh 6 4 12 Fílii quoque Ruben, et Gad, et dimídia tribus Manásse, armáti præcedébant fílios Israël, sicut eis præcéperat Móyses: +Jósue Josh 6 4 13 et quadragínta pugnatórum míllia per turmas, et cúneos, incedébant per plana atque campéstria urbis Jéricho. +Jósue Josh 6 4 14 In die illo magnificávit Dóminus Jósue coram omni Israël, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, dum advíveret. +Jósue Josh 6 4 15 Dixítque ad eum: +Jósue Josh 6 4 16 Prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœ́deris, ut ascéndant de Jordáne. +Jósue Josh 6 4 17 Qui præcépit eis, dicens: Ascéndite de Jordáne. +Jósue Josh 6 4 18 Cumque ascendíssent portántes arcam fœ́deris Dómini, et siccam humum calcáre cœpíssent, revérsæ sunt aquæ in álveum suum, et fluébant sicut ante consuéverant. +Jósue Josh 6 4 19 Pópulus autem ascéndit de Jordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis contra orientálem plagam urbis Jéricho. b +Jósue Josh 6 4 20 Duódecim quoque lápides, quos de Jordánis álveo súmpserant, pósuit Jósue in Gálgalis, +Jósue Josh 6 4 21 et dixit ad fílios Israël: Quando interrogáverint fílii vestri cras patres suos, et díxerint eis: Quid sibi volunt lápides isti? +Jósue Josh 6 4 22 docébitis eos, atque dicétis: Per aréntem álveum transívit Israël Jordánem istum, +Jósue Josh 6 4 23 siccánte Dómino Deo vestro aquas ejus in conspéctu vestro, donec transirétis, +Jósue Josh 6 4 24 sicut fécerat prius in mari Rubro, quod siccávit donec transirémus: +Jósue Josh 6 4 25 ut discant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum, ut et vos timeátis Dóminum Deum vestrum omni témpore. +Jósue Josh 6 5 1 Postquam ergo audiérunt omnes reges Amorrhæórum, qui habitábant trans Jordánem ad occidentálem plagam, et cuncti reges Chánaan, qui propínqua possidébant magni maris loca, quod siccásset Dóminus fluénta Jordánis coram fíliis Israël donec transírent, dissolútum est cor eórum, et non remánsit in eis spíritus, timéntium intróitum filiórum Israël. +Jósue Josh 6 5 2 Eo témpore ait Dóminus ad Jósue: Fac tibi cultros lapídeos, et circumcíde secúndo fílios Israël. b +Jósue Josh 6 5 3 Fecit quod jússerat Dóminus, et circumcídit fílios Israël in colle præputiórum. +Jósue Josh 6 5 4 Hæc autem causa est secúndæ circumcisiónis: omnis pópulus, qui egréssus est de Ægýpto géneris masculíni, univérsi bellatóres viri, mórtui sunt in desérto per longíssimos viæ circúitus, +Jósue Josh 6 5 5 qui omnes circumcísi erant. Pópulus autem qui natus est in desérto, +Jósue Josh 6 5 6 per quadragínta annos itíneris latíssimæ solitúdinis incircumcísus fuit: donec consumeréntur qui non audíerant vocem Dómini, et quibus ante juráverat ut non osténderet eis terram lacte et melle manántem. +Jósue Josh 6 5 7 Horum fílii in locum successérunt patrum, et circumcísi sunt a Jósue: quia sicut nati fúerant, in præpútio erant, nec eos in via áliquis circumcíderat. +Jósue Josh 6 5 8 Postquam autem omnes circumcísi sunt, mansérunt in eódem castrórum loco, donec sanaréntur. +Jósue Josh 6 5 9 Dixítque Dóminus ad Jósue: Hódie ábstuli oppróbrium Ægýpti a vobis. Vocatúmque est nomen loci illíus Gálgala, usque in præséntem diem. +Jósue Josh 6 5 10 Manserúntque fílii Israël in Gálgalis, et fecérunt Phase quartadécima die mensis ad vésperum in campéstribus Jéricho: b +Jósue Josh 6 5 11 et comedérunt de frúgibus terræ die áltero, ázymos panes, et poléntam ejúsdem anni. +Jósue Josh 6 5 12 Defecítque manna postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Israël, sed comedérunt de frúgibus præséntis anni terræ Chánaan. +Jósue Josh 6 5 13 Cum autem esset Jósue in agro urbis Jéricho, levávit óculos, et vidit virum stantem contra se, evaginátum tenéntem gládium: perrexítque ad eum, et ait: Noster es, an adversariórum? b +Jósue Josh 6 5 14 Qui respóndit: Nequáquam: sed sum princeps exércitus Dómini, et nunc vénio. +Jósue Josh 6 5 15 Cécidit Jósue pronus in terram, et adórans ait: Quid dóminus meus lóquitur ad servum suum? +Jósue Josh 6 5 16 Solve, inquit, calceaméntum tuum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecítque Jósue ut sibi fúerat imperátum. +Jósue Josh 6 6 1 Jéricho autem clausa erat atque muníta, timóre filiórum Israël, et nullus égredi audébat aut íngredi. +Jósue Josh 6 6 2 Dixítque Dóminus ad Jósue: Ecce dedi in manu tua Jéricho, et regem ejus, omnésque fortes viros. +Jósue Josh 6 6 3 Circuíte urbem cuncti bellatóres semel per diem: sic faciétis sex diébus. +Jósue Josh 6 6 4 Séptimo autem die, sacerdótes tollant septem búccinas, quarum usus est in jubilǽo, et præcédant arcam fœ́deris: septiésque circuíbitis civitátem, et sacerdótes clangent búccinis. +Jósue Josh 6 6 5 Cumque insonúerit vox tubæ lóngior atque concísior, et in áuribus vestris increpúerit, conclamábit omnis pópulus vociferatióne máxima, et muri fúnditus córruent civitátis, ingredientúrque sínguli per locum contra quem stéterint. +Jósue Josh 6 6 6 Vocávit ergo Jósue fílius Nun sacerdótes, et dixit ad eos: Tóllite arcam fœ́deris: et septem álii sacerdótes tollant septem jubilæórum búccinas, et incédant ante arcam Dómini. b +Jósue Josh 6 6 7 Ad pópulum quoque ait: Ite, et circuíte civitátem, armáti, præcedéntes arcam Dómini. +Jósue Josh 6 6 8 Cumque Jósue verba finísset, et septem sacerdótes septem búccinis clángerent ante arcam fœ́deris Dómini, +Jósue Josh 6 6 9 omnísque præcéderet armátus exércitus, réliquum vulgus arcam sequebátur, ac búccinis ómnia concrepábant. +Jósue Josh 6 6 10 Præcéperat autem Jósue pópulo, dicens: Non clamábitis, nec audiétur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egrediétur, donec véniat dies in quo dicam vobis: Clamáte, et vociferámini. +Jósue Josh 6 6 11 Circuívit ergo arca Dómini civitátem semel per diem, et revérsa in castra mansit ibi. +Jósue Josh 6 6 12 Ígitur Jósue de nocte consurgénte, tulérunt sacerdótes arcam Dómini, +Jósue Josh 6 6 13 et septem ex eis septem búccinas, quarum in jubilǽo usus est: præcedebántque arcam Dómini ambulántes atque clangéntes: et armátus pópulus ibat ante eos, vulgus autem réliquum sequebátur arcam, et búccinis personábat. +Jósue Josh 6 6 14 Circuierúntque civitátem secúndo die semel, et revérsi sunt in castra. Sic fecérunt sex diébus. +Jósue Josh 6 6 15 Dies autem séptimo, dilúculo consurgéntes, circuiérunt urbem, sicut dispósitum erat, sépties. b +Jósue Josh 6 6 16 Cumque séptimo circúitu clángerent búccinis sacerdótes, dixit Jósue ad omnem Israël: Vociferámini: trádidit enim vobis Dóminus civitátem. +Jósue Josh 6 6 17 Sitque cívitas haec anáthema, et ómnia quæ in ea sunt, Dómino: sola Rahab méretrix vivat, cum univérsis qui cum ea in domo sunt: abscóndit enim núntios quos diréximus. +Jósue Josh 6 6 18 Vos autem cavéte ne de his, quæ præcépta sunt, quíppiam contingátis, et sitis prævaricatiónis rei, et ómnia castra Israël sub peccáto sint atque turbéntur. +Jósue Josh 6 6 19 Quidquid autem auri et argénti fúerit, et vasórum æneórum ac ferri, Dómino consecrétur, repósitum in thesáuris ejus. +Jósue Josh 6 6 20 Ígitur omni pópulo vociferánte, et clangéntibus tubis, postquam in aures multitúdinis vox sonitúsque incrépuit, muri íllico corruérunt: et ascéndit unusquísque per locum qui contra se erat: ceperúntque civitátem, b +Jósue Josh 6 6 21 et interfecérunt ómnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulíerem, ab infánte usque ad senem. Boves quoque et oves et ásinos in ore gládii percussérunt. +Jósue Josh 6 6 22 Duóbus autem viris, qui exploratóres missi fúerant, dixit Jósue: Ingredímini domum mulíeris meretrícis, et prodúcite eam, et ómnia quæ illíus sunt, sicut illi juraménto firmástis. +Jósue Josh 6 6 23 Ingressíque júvenes eduxérunt Rahab, et paréntes ejus, fratres quoque, et cunctam supelléctilem ac cognatiónem illíus, et extra castra Israël manére fecérunt. +Jósue Josh 6 6 24 Urbem autem, et ómnia quæ erant in ea, succendérunt, absque auro et argénto, et vasis ǽneis, ac ferro, quæ in ærárium Dómini consecrárunt. +Jósue Josh 6 6 25a Rahab vero meretrícem, et domum patris ejus, et ómnia quæ habébat, fecit Jósue vívere, et habitavérunt in médio Israël, usque in præséntem diem: eo quod abscónderit núntios, quos míserat ut explorárent Jéricho. +Jósue Josh 6 6 25b In témpore illo, imprecátus est Jósue, dicens: +Jósue Josh 6 6 26 Maledíctus vir coram Dómino, qui suscitáverit et ædificáverit civitátem Jéricho. In primogénito suo fundaménta illíus jáciat, et in novíssimo liberórum ponat portas ejus. +Jósue Josh 6 6 27 Fuit ergo Dóminus cum Jósue, et nomen ejus vulgátum est in omni terra. b +Jósue Josh 6 7 1 Fílii autem Israël prævaricáti sunt mandátum, et usurpavérunt de anathémate. Nam Achan fílius Charmi fílii Zabdi fílii Zare de tribu Juda tulit áliquid de anathémate: iratúsque est Dóminus contra fílios Israël. +Jósue Josh 6 7 2 Cumque mítteret Jósue de Jéricho viros contra Hai, quæ est juxta Betháven, ad orientálem plagam óppidi Bethel, dixit eis: Ascéndite, et exploráte terram. Qui præcépta compléntes exploravérunt Hai. +Jósue Josh 6 7 3 Et revérsi dixérunt ei: Non ascéndat omnis pópulus, sed duo vel tria míllia virórum pergant, et déleant civitátem: quare omnis pópulus frustra vexábitur contra hostes paucíssimos? +Jósue Josh 6 7 4 Ascendérunt ergo tria míllia pugnatórum. Qui statim terga verténtes, +Jósue Josh 6 7 5a percússi sunt a viris urbis Hai, et corruérunt ex eis trigínta sex hómines: persecutíque sunt eos adversárii de porta usque ad Sabárim, et cecidérunt per prona fugiéntes. +Jósue Josh 6 7 5b Pertimuítque cor pópuli, et instar aquæ liquefáctum est. +Jósue Josh 6 7 6 Jósue vero scidit vestiménta sua, et pronus cécidit in terram coram arca Dómini usque ad vésperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miserúntque púlverem super cápita sua, +Jósue Josh 6 7 7 et dixit Jósue: Heu Dómine Deus, quid voluísti tradúcere pópulum istum Jordánem flúvium, ut tráderes nos in manus Amorrhǽi, et pérderes? útinam ut cœ́pimus, mansissémus trans Jordánem. +Jósue Josh 6 7 8 Mi Dómine Deus, quid dicam, videns Israélem hóstibus suis terga verténtem? +Jósue Josh 6 7 9 Áudient Chananǽi, et omnes habitatóres terræ, et páriter conglobáti circúmdabunt nos, atque delébunt nomen nostrum de terra: et quid fácies magno nómini tuo? +Jósue Josh 6 7 10 Dixítque Dóminus ad Jósue: Surge: cur jaces pronus in terra? b +Jósue Josh 6 7 11 Peccávit Israël, et prævaricátus est pactum meum: tulerúntque de anathémate, et furáti sunt atque mentíti, et abscondérunt inter vasa sua. +Jósue Josh 6 7 12 Nec póterit Israël stare ante hostes suos, eósque fúgiet: quia pollútus est anathémate. Non ero ultra vobíscum, donec conterátis eum qui hujus scéleris reus est. +Jósue Josh 6 7 13 Surge, sanctífica pópulum, et dic eis: Sanctificámini in crástinum: haec enim dicit Dóminus Deus Israël: Anáthema in médio tui est, Israël: non póteris stare coram hóstibus tuis, donec deleátur ex te qui hoc contaminátus est scélere. +Jósue Josh 6 7 14 Accedetísque mane sínguli per tribus vestras: et quamcúmque tribum sors invénerit, accédet per cognatiónes suas, et cognátio per domos, domúsque per viros. +Jósue Josh 6 7 15 Et quicúmque ille in hoc facínore fúerit deprehénsus, comburétur igni cum omni substántia sua: quóniam prævaricátus est pactum Dómini, et fecit nefas in Israël. +Jósue Josh 6 7 16 Surgens ítaque Jósue mane, applícuit Israël per tribus suas, et invénta est tribus Juda. b +Jósue Josh 6 7 17 Quæ cum juxta famílias suas esset obláta, invénta est família Zare. Illam quoque per domos ófferens, réperit Zabdi: +Jósue Josh 6 7 18 cujus domum in síngulos dívidens viros, invénit Achan fílium Charmi fílii Zabdi fílii Zare de tribu Juda. +Jósue Josh 6 7 19 Et ait Jósue ad Achan: Fili mi, da glóriam Dómino Deo Israël, et confitére, atque índica mihi quid féceris, ne abscóndas. +Jósue Josh 6 7 20 Respondítque Achan Jósue, et dixit ei: Vere ego peccávi Dómino Deo Israël, et sic et sic feci. +Jósue Josh 6 7 21 Vidi enim inter spólia pállium coccíneum valde bonum, et ducéntos siclos argénti, regulámque áuream quinquagínta siclórum: et concupíscens ábstuli, et abscóndi in terra contra médium tabernáculi mei, argentúmque fossa humo opérui. +Jósue Josh 6 7 22 Misit ergo Jósue minístros: qui curréntes ad tabernáculum illíus, reperérunt cuncta abscóndita in eódem loco, et argéntum simul. b +Jósue Josh 6 7 23 Auferentésque de tentório, tulérunt ea ad Jósue, et ad omnes fílios Israël, projecerúntque ante Dóminum. +Jósue Josh 6 7 24 Tollens ítaque Jósue Achan fílium Zare, argentúmque et pállium, et áuream régulam, fílios quoque et fílias ejus, boves et ásinos et oves, ipsúmque tabernáculum, et cunctam supelléctilem (et omnis Israël cum eo), duxérunt eos ad vallem Achor: +Jósue Josh 6 7 25 ubi dixit Jósue: Quia turbásti nos, extúrbet te Dóminus in die hac. Lapidavítque eum omnis Israël: et cuncta quæ illíus erant, igne consúmpta sunt. +Jósue Josh 6 7 26 Congregaverúntque super eum acérvum magnum lápidum, qui pérmanet usque in præséntem diem. Et avérsus est furor Dómini ab eis. Vocatúmque est nomen loci illíus, vallis Achor, usque hódie. +Jósue Josh 6 8 1 Dixit autem Dóminus ad Jósue: Ne tímeas, neque formídes: tolle tecum omnem multitúdinem pugnatórum, et consúrgens ascénde in óppidum Hai. Ecce trádidi in manu tua regem ejus et pópulum, urbémque et terram. +Jósue Josh 6 8 2 Faciésque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecísti Jéricho, et regi illíus: prædam vero, et ómnia animántia diripiétis vobis: pone insídias urbi post eam. +Jósue Josh 6 8 3 Surrexítque Jósue, et omnis exércitus bellatórum cum eo, ut ascénderent in Hai: et elécta trigínta míllia virórum fórtium misit nocte, b +Jósue Josh 6 8 4 præcepítque eis, dicens: Pónite insídias post civitátem, nec lóngius recedátis: et éritis omnes paráti. +Jósue Josh 6 8 5 Ego autem, et réliqua multitúdo, quæ mecum est, accedémus ex advérso contra urbem. Cumque exíerint contra nos, sicut ante fécimus, fugiémus, et terga vertémus, +Jósue Josh 6 8 6 donec persequéntes ab urbe lóngius protrahántur: putábunt enim nos fúgere sicut prius. +Jósue Josh 6 8 7 Nobis ergo fugiéntibus, et illis persequéntibus, consurgétis de insídiis, et vastábitis civitátem: tradétque eam Dóminus Deus vester in manus vestras. +Jósue Josh 6 8 8 Cumque cepéritis, succéndite eam, et sic ómnia faciétis, ut jussi. +Jósue Josh 6 8 9 Dimisítque eos, et perrexérunt ad locum insidiárum, sederúntque inter Bethel et Hai, ad occidentálem plagam urbis Hai: Jósue autem nocte illa in médio mansit pópuli, b +Jósue Josh 6 8 10 surgénsque dilúculo recénsuit sócios, et ascéndit cum senióribus in fronte exércitus, vallátus auxílio pugnatórum. +Jósue Josh 6 8 11 Cumque veníssent et ascendíssent ex advérso civitátis, stetérunt ad septentrionálem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis média. +Jósue Josh 6 8 12 Quinque autem míllia viros elégerat, et posúerat in insídiis inter Bethel et Hai ex occidentáli parte ejúsdem civitátis: +Jósue Josh 6 8 13 omnis vero réliquus exércitus ad aquilónem áciem dirigébat, ita ut novíssimi illíus multitúdinis occidentálem plagam urbis attíngerent. Ábiit ergo Jósue nocte illa, et stetit in vallis médio. +Jósue Josh 6 8 14 Quod cum vidísset rex Hai, festinávit mane, et egréssus est cum omni exércitu civitátis, direxítque áciem contra desértum, ignórans quod post tergum latérent insídiæ. b +Jósue Josh 6 8 15 Jósue vero et omnis Israël cessérunt loco, simulántes metum, et fugiéntes per solitúdinis viam. +Jósue Josh 6 8 16 At illi vociferántes páriter, et se mútuo cohortántes, persecúti sunt eos. Cumque recessíssent a civitáte, +Jósue Josh 6 8 17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansísset qui non persequerétur Israël (sicut erúperant apérta óppida relinquéntes), +Jósue Josh 6 8 18 dixit Dóminus ad Jósue: Leva clýpeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quóniam tibi tradam eam. +Jósue Josh 6 8 19 Cumque elevásset clýpeum ex advérso civitátis, insídiæ, quæ latébant, surrexérunt conféstim: et pergéntes ad civitátem, cepérunt, et succendérunt eam. +Jósue Josh 6 8 20 Viri autem civitátis, qui persequebántur Jósue, respiciéntes et vidéntes fumum urbis ad cælum usque conscéndere, non potuérunt ultra huc illúcque diffúgere: præsértim cum hi qui simuláverant fugam, et tendébant ad solitúdinem, contra persequéntes fortíssime restitíssent. b +Jósue Josh 6 8 21 Vidénsque Jósue et omnis Israël quod capta esset cívitas, et fumus urbis ascénderet, revérsus percússit viros Hai. +Jósue Josh 6 8 22 Síquidem et illi qui céperant et succénderant civitátem, egréssi ex urbe contra suos, médios hóstium feríre cœpérunt. Cum ergo ex utráque parte adversárii cæderéntur, ita ut nullus de tanta multitúdine salvarétur, +Jósue Josh 6 8 23 regem quoque urbis Hai apprehendérunt vivéntem, et obtulérunt Jósue. +Jósue Josh 6 8 24 Ígitur ómnibus interféctis, qui Israélem ad desérta tendéntem fúerant persecúti, et in eódem loco gládio corruéntibus, revérsi fílii Israël percussérunt civitátem. +Jósue Josh 6 8 25 Erant autem qui in eódem die concíderant a viro usque ad mulíerem, duódecim míllia hóminum, omnes urbis Hai. +Jósue Josh 6 8 26 Jósue vero non contráxit manum, quam in sublíme porréxerat, tenens clýpeum donec interficeréntur omnes habitatóres Hai. +Jósue Josh 6 8 27 Juménta autem et prædam civitátis divisérunt sibi fílii Israël, sicut præcéperat Dóminus Jósue. +Jósue Josh 6 8 28 Qui succéndit urbem, et fecit eam túmulum sempitérnum: +Jósue Josh 6 8 29 regem quoque ejus suspéndit in patíbulo usque ad vésperam et solis occásum. Præcepítque Jósue, et deposuérunt cadáver ejus de cruce: projecerúntque in ipso intróitu civitátis, congésto super eum magno acérvo lápidum, qui pérmanet usque in præséntem diem. +Jósue Josh 6 8 30 Tunc ædificávit Jósue altáre Dómino Deo Israël in monte Hebal, b +Jósue Josh 6 8 31 sicut præcéperat Móyses fámulus Dómini fíliis Israël, et scriptum est in volúmine legis Móysi: altáre vero de lapídibus impolítis, quos ferrum non tétigit: et óbtulit super eo holocáusta Dómino, immolavítque pacíficas víctimas. +Jósue Josh 6 8 32 Et scripsit super lápides Deuteronómium legis Móysi, quod ille digésserat coram fíliis Israël. +Jósue Josh 6 8 33 Omnis autem pópulus, et majóres natu, ducésque ac júdices, stabant ex utráque parte arcæ, in conspéctu sacerdótum qui portábant arcam fœ́deris Dómini, ut ádvena, ita et indígena. Média pars eórum juxta montem Garízim, et média juxta montem Hebal, sicut præcéperat Móyses fámulus Dómini. Et primum quidem benedíxit pópulo Israël. +Jósue Josh 6 8 34 Post haec legit ómnia verba benedictiónis et maledictiónis, et cuncta quæ scripta erant in legis volúmine. +Jósue Josh 6 8 35 Nihil ex his quæ Móyses jússerat, relíquit intáctum, sed univérsa replicávit coram omni multitúdine Israël, muliéribus ac párvulis, et ádvenis qui inter eos morabántur. +Jósue Josh 6 9 1 Quibus audítis, cuncti reges trans Jordánem, qui versabántur in montánis et campéstribus, in marítimis ac líttore magni maris, hi quoque qui habitábant juxta Líbanum, Hethǽus et Amorrhǽus, Chananǽus, Pherezǽus, et Hevǽus, et Jebusǽus, +Jósue Josh 6 9 2 congregáti sunt páriter, ut pugnárent contra Jósue et Israël uno ánimo, eadémque senténtia. +Jósue Josh 6 9 3 At hi qui habitábant in Gábaon, audiéntes cuncta quæ fécerat Jósue Jéricho, et Hai, +Jósue Josh 6 9 4 et cállide cogitántes, tulérunt sibi cibária, saccos véteres ásinis imponéntes, et utres vinários scissos atque consútos, +Jósue Josh 6 9 5 calceamentáque perantíqua quæ ad indícium vetustátis pittáciis consúta erant, indúti vetéribus vestiméntis: panes quoque, quos portábant ob viáticum, duri erant, et in frustra comminúti. +Jósue Josh 6 9 6 Perrexerúntque ad Jósue, qui tunc morabátur in castris Gálgalæ, et dixérunt ei, atque simul omni Israéli: De terra longínqua vénimus, pacem vobíscum fácere cupiéntes. Responderúntque viri Israël ad eos, atque dixérunt: b +Jósue Josh 6 9 7 Ne forte in terra, quæ nobis sorte debétur, habitétis, et non possímus fœdus iníre vobíscum. +Jósue Josh 6 9 8 At illi ad Jósue: Servi, ínquiunt, tui sumus. Quibus Jósue ait: Quinam estis vos? et unde venístis? +Jósue Josh 6 9 9 Respondérunt: De terra longínqua valde venérunt servi tui in nómine Dómini Dei tui. Audívimus enim famam poténtiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægýpto, +Jósue Josh 6 9 10 et duóbus régibus Amorrhæórum qui fuérunt trans Jordánem, Sehon regi Hésebon, et Og regi Basan, qui erat in Ástaroth: +Jósue Josh 6 9 11 dixerúntque nobis senióres, et omnes habitatóres terræ nostræ: Tóllite in mánibus cibária ob longíssimam viam, et occúrrite eis, et dícite: Servi vestri sumus: fœdus iníte nobíscum. +Jósue Josh 6 9 12 En panes quando egréssi sumus de dómibus nostris, ut venirémus ad vos, cálidos súmpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustáte nímia comminúti. +Jósue Josh 6 9 13 Utres vini novos implévimus; nunc rupti sunt et solúti. Vestes et calceaménta quibus indúimur, et quæ habémus in pédibus, ob longitúdinem longióris viæ trita sunt, et pene consúmpta. +Jósue Josh 6 9 14 Suscepérunt ígitur de cibáriis eórum, et os Dómini non interrogavérunt. b +Jósue Josh 6 9 15 Fecítque Jósue cum eis pacem, et ínito fœ́dere pollícitus est quod non occideréntur: príncipes quoque multitúdinis juravérunt eis. +Jósue Josh 6 9 16 Post dies autem tres íniti fœ́deris, audiérunt quod in vicíno habitárent, et inter eos futúri essent. +Jósue Josh 6 9 17 Moverúntque castra fílii Israël, et venérunt in civitátes eórum die tértio, quarum haec vocábula sunt: Gábaon, et Caphíra, et Beroth, et Cariathíarim. +Jósue Josh 6 9 18 Et non percussérunt eos, eo quod jurássent eis príncipes multitúdinis in nómine Dómini Dei Israël. Murmurávit ítaque omne vulgus contra príncipes. +Jósue Josh 6 9 19 Qui respondérunt eis: Jurávimus illis in nómine Dómini Dei Israël, et idcírco non póssumus eos contíngere. +Jósue Josh 6 9 20 Sed hoc faciémus eis: reservéntur quidem ut vivant, ne contra nos ira Dómini concitétur, si pejeravérimus: +Jósue Josh 6 9 21a sed sic vivant, ut in usus univérsæ multitúdinis ligna cædant, aquásque compórtent. +Jósue Josh 6 9 21b Quibus haec loquéntibus, +Jósue Josh 6 9 22 vocávit Gabaonítas Jósue, et dixit eis: Cur nos decípere fraude voluístis, ut dicerétis: Procul valde habitámus a vobis, cum in médio nostri sitis? +Jósue Josh 6 9 23 ítaque sub maledictióne éritis, et non defíciet de stirpe vestra ligna cædens, aquásque compórtans in domum Dei mei. +Jósue Josh 6 9 24 Qui respondérunt: Nuntiátum est nobis servis tuis, quod promisísset Dóminus Deus tuus Móysi servo suo ut tráderet vobis omnem terram, et dispérderet cunctos habitatóres ejus. Timúimus ígitur valde, et provídimus animábus nostris, vestro terróre compúlsi, et hoc consílium inívimus. +Jósue Josh 6 9 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum vidétur, fac nobis. +Jósue Josh 6 9 26 Fecit ergo Jósue ut díxerat, et liberávit eos de manu filiórum Israël, ut non occideréntur. +Jósue Josh 6 9 27 Decrevítque in illo die eos esse in ministério cuncti pópuli, et altáris Dómini, cædéntes ligna, et aquas comportántes, usque in præsens tempus, in loco quem Dóminus elegísset. +Jósue Josh 6 10 1 Quæ cum audísset Adonísedec rex Jerúsalem, quod scílicet cepísset Jósue Hai, et subvertísset eam (sicut enim fécerat Jéricho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illíus), et quod transfugíssent Gabaonítæ ad Israël, et essent fœderáti eórum, +Jósue Josh 6 10 2 tímuit valde. Urbs enim magna erat Gábaon, et una civitátum regálium, et major óppido Hai, omnésque bellatóres ejus fortíssimi. +Jósue Josh 6 10 3 Misit ergo Adonísedec rex Jerúsalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jérimoth, ad Jáphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: +Jósue Josh 6 10 4 Ad me ascéndite, et ferte præsídium, ut expugnémus Gábaon, quare transfúgerit ad Jósue, et ad fílios Israël. +Jósue Josh 6 10 5 Congregáti ígitur ascendérunt quinque reges Amorrhæórum: rex Jerúsalem, rex Hebron, rex Jérimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercítibus suis: et castrametáti sunt circa Gábaon, oppugnántes eam. +Jósue Josh 6 10 6 Habitatóres autem Gábaon urbis obséssæ misérunt ad Jósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: Ne rétrahas manus tuas ab auxílio servórum tuórum: ascénde cito, et líbera nos, ferque præsídium: convenérunt enim advérsum nos omnes reges Amorrhæórum, qui hábitant in montánis. +Jósue Josh 6 10 7 Ascendítque Jósue de Gálgalis, et omnis exércitus bellatórum cum eo, viri fortíssimi. b +Jósue Josh 6 10 8 Dixítque Dóminus ad Jósue: Ne tímeas eos: in manus enim tuas trádidi illos: nullus ex eis tibi resístere póterit. +Jósue Josh 6 10 9 Írruit ítaque Jósue super eos repénte, tota nocte ascéndens de Gálgalis. +Jósue Josh 6 10 10 Et conturbávit eos Dóminus a fácie Israël: contrivítque plaga magna in Gábaon, ac persecútus est eos per viam ascénsus Béthoron, et percússit usque Azéca et Macéda. +Jósue Josh 6 10 11 Cumque fúgerent fílios Israël, et essent in descénsu Béthoron, Dóminus misit super eos lápides magnos de cælo usque ad Azéca: et mórtui sunt multo plures lapídibus grándinis, quam quos gládio percússerant fílii Israël. +Jósue Josh 6 10 12 Tunc locútus est Jósue Dómino, in die qua trádidit Amorrhǽum in conspéctu filiórum Israël, dixítque coram eis: Sol, contra Gábaon ne moveáris, et luna contra vallem Ájalon. b +Jósue Josh 6 10 13 Steterúntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justórum? Stetit ítaque sol in médio cæli, et non festinávit occúmbere spátio uníus diéi. +Jósue Josh 6 10 14 Non fuit ántea nec póstea tam longa dies, obediénte Dómino voci hóminis, et pugnánte pro Israël. +Jósue Josh 6 10 15 Reversúsque est Jósue cum omni Israël in castra Gálgalæ. +Jósue Josh 6 10 16 Fúgerant enim quinque reges et se abscónderant in spelúnca urbis Macéda. b +Jósue Josh 6 10 17 Nuntiatúmque est Jósue quod invénti essent quinque reges laténtes in spelúnca urbis Macéda. +Jósue Josh 6 10 18 Qui præcépit sóciis, et ait: Vólvite saxa ingéntia ad os spelúncæ, et pónite viros indústrios, qui clausos custódiant: +Jósue Josh 6 10 19 vos autem nolíte stare, sed persequímini hostes, et extrémos quosque fugiéntium cǽdite: nec dimittátis eos úrbium suárum intráre præsídia, quos trádidit Dóminus Deus in manus vestras. +Jósue Josh 6 10 20 Cæsis ergo adversáriis plaga magna, et usque ad interneciónem pene consúmptis, hi qui Israël effúgere potuérunt, ingréssi sunt civitátes munítas. +Jósue Josh 6 10 21 Reversúsque est omnis exércitus ad Jósue in Macéda, ubi tunc erant castra, sani et íntegro número: nullúsque contra fílios Israël mutíre ausus est. +Jósue Josh 6 10 22 Præcepítque Jósue, dicens: Aperíte os spelúncæ, et prodúcite ad me quinque reges, qui in ea látitant. +Jósue Josh 6 10 23 Fecerúntque minístri ut sibi fúerat imperátum: et eduxérunt ad eum quinque reges de spelúnca, regem Jerúsalem, regem Hebron, regem Jérimoth, regem Lachis, regem Eglon. +Jósue Josh 6 10 24 Cumque edúcti essent ad eum, vocávit omnes viros Israël, et ait ad príncipes exércitus qui secum erant: Ite, et pónite pedes super colla regum istórum. Qui cum perrexíssent, et subjectórum colla pédibus calcárent, +Jósue Josh 6 10 25 rursum ait ad eos: Nolíte timére, nec paveátis: confortámini, et estóte robústi: sic enim fáciet Dóminus cunctis hóstibus vestris, advérsum quos dimicátis. +Jósue Josh 6 10 26 Percussítque Jósue, et interfécit eos, atque suspéndit super quinque stípites: fuerúntque suspénsi usque ad vésperum. +Jósue Josh 6 10 27 Cumque occúmberet sol, præcépit sóciis ut depónerent eos de patíbulis. Qui depósitos projecérunt in spelúncam in qua latúerant, et posuérunt super os ejus saxa ingéntia, quæ pérmanent usque in præsens. +Jósue Josh 6 10 28 Eódem quoque die, Macédam cepit Jósue, et percússit eam in ore gládii, regémque illíus interfécit, et omnes habitatóres ejus: non dimísit in ea saltem parvas relíquias. Fecítque regi Macéda sicut fécerat regi Jéricho. b +Jósue Josh 6 10 29 Transívit autem cum omni Israël de Macéda in Lebna, et pugnábat contra eam: +Jósue Josh 6 10 30 quam trádidit Dóminus cum rege suo in manus Israël: percusserúntque urbem in ore gládii, et omnes habitatóres ejus: non dimisérunt in ea ullas relíquias. Fecerúntque regi Lebna sicut fécerant regi Jéricho. +Jósue Josh 6 10 31 De Lebna transívit in Lachis cum omni Israël: et exércitu per gyrum dispósito, oppugnábat eam. +Jósue Josh 6 10 32 Tradidítque Dóminus Lachis in manus Israël, et cepit eam die áltero, atque percússit in ore gládii, omnémque ánimam quæ fúerat in ea, sicut fécerat Lebna. +Jósue Josh 6 10 33 Eo témpore ascéndit Horam rex Gazer, ut auxiliarétur Lachis: quem percússit Jósue cum omni pópulo ejus usque ad interneciónem. +Jósue Josh 6 10 34 Transivítque de Lachis in Eglon, et circumdédit, +Jósue Josh 6 10 35 atque expugnávit eam eádem die: percussítque in ore gládii omnes ánimas quæ erant in ea, juxta ómnia quæ fécerat Lachis. +Jósue Josh 6 10 36 Ascéndit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnávit contra eam: +Jósue Josh 6 10 37 cepit eam, et percússit in ore gládii, regem quoque ejus, et ómnia óppida regiónis illíus, universásque ánimas quæ in ea fúerant commorátæ: non relíquit in ea ullas relíquias: sicut fécerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea réperit consúmens gládio. +Jósue Josh 6 10 38 Inde revérsus in Dabir, +Jósue Josh 6 10 39 cepit eam atque vastávit: regem quoque ejus atque ómnia per circúitum óppida percússit in ore gládii: non dimísit in ea ullas relíquias: sicut fécerat Hebron et Lebna et régibus eárum, sic fecit Dabir et regi illíus. +Jósue Josh 6 10 40 Percússit ítaque Jósue omnem terram montánam et meridiánam atque campéstrem, et Ásedoth, cum régibus suis: non dimísit in ea ullas relíquias, sed omne quod spiráre póterat interfécit, sicut præcéperat ei Dóminus Deus Israël, b +Jósue Josh 6 10 41 a Cadesbárne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gábaon, +Jósue Josh 6 10 42 universósque reges, et regiónes eórum uno ímpetu cepit atque vastávit: Dóminus enim Deus Israël pugnávit pro eo. +Jósue Josh 6 10 43 Reversúsque est cum omni Israël ad locum castrórum in Gálgala. +Jósue Josh 6 11 1 Quæ cum audísset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Sémeron, atque ad regem Achsaph: +Jósue Josh 6 11 2 ad reges quoque aquilónis, qui habitábant in montánis et in planítie contra merídiem Céneroth, in campéstribus quoque et in regiónibus Dor juxta mare: +Jósue Josh 6 11 3 Chananǽum quoque ab oriénte et occidénte, et Amorrhǽum atque Hethǽum ac Pherezǽum et Jebusǽum in montánis: Hevǽum quoque qui habitábat ad radíces Hermon in terra Maspha. +Jósue Josh 6 11 4 Egressíque sunt omnes cum turmis suis, pópulus multus nimis sicut aréna quæ est in líttore maris, equi quoque et currus imménsæ multitúdinis. +Jósue Josh 6 11 5 Convenerúntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnárent contra Israël. +Jósue Josh 6 11 6 Dixítque Dóminus ad Jósue: Ne tímeas eos: cras enim hac eádem hora ego tradam omnes istos vulnerándos in conspéctu Israël: equos eórum subnervábis, et currus igne combúres. b +Jósue Josh 6 11 7 Venítque Jósue, et omnis exércitus cum eo, advérsus illos ad aquas Merom súbito, et irruérunt super eos, +Jósue Josh 6 11 8 tradidítque illos Dóminus in manus Israël. Qui percussérunt eos, et persecúti sunt usque ad Sidónem magnam, et aquas Masérephoth, campúmque Masphe, qui est ad orientálem illíus partem. Ita percússit omnes, ut nullas dimítteret ex eis relíquias: +Jósue Josh 6 11 9 fecítque sicut præcéperat ei Dóminus: equos eórum subnervávit, currúsque combússit igni. +Jósue Josh 6 11 10 Reversúsque statim cepit Asor, et regem ejus percússit gládio. Asor enim antíquitus inter ómnia regna haec principátum tenébat. +Jósue Josh 6 11 11 Percussítque omnes ánimas quæ ibídem morabántur: non dimísit in ea ullas relíquias, sed usque ad interneciónem univérsa vastávit, ipsámque urbem perémit incéndio. +Jósue Josh 6 11 12 Et omnes per circúitum civitátes, regésque eárum, cepit, percússit atque delévit, sicut præcéperat ei Móyses fámulus Dómini. +Jósue Josh 6 11 13 Absque úrbibus, quæ erant in cóllibus et in túmulis sitæ, céteras succéndit Israël: unam tantum Asor munitíssimam flamma consúmpsit. +Jósue Josh 6 11 14 Omnémque prædam istárum úrbium ac juménta divisérunt sibi fílii Israël, cunctis homínibus interféctis. +Jósue Josh 6 11 15 Sicut præcéperat Dóminus Móysi servo suo, ita præcépit Móyses Jósue, et ille univérsa complévit: non prætériit de univérsis mandátis, nec unum quidem verbum quod jússerat Dóminus Móysi. +Jósue Josh 6 11 16 Cepit ítaque Jósue omnem terram montánam et meridiánam, terrámque Gosen, et planítiem, et occidentálem plagam, montémque Israël, et campéstria ejus, b +Jósue Josh 6 11 17 et partem montis, quæ ascéndit Seir usque Baálgad, per planítiem Líbani subter montem Hermon: omnes reges eórum cepit, percússit, et occídit. +Jósue Josh 6 11 18 Multo témpore pugnávit Jósue contra reges istos. +Jósue Josh 6 11 19 Non fuit cívitas quæ se tráderet fíliis Israël, præter Hevǽum, qui habitábat in Gábaon: omnes enim bellándo cepit. +Jósue Josh 6 11 20 Dómini enim senténtia fúerat, ut induraréntur corda eórum, et pugnárent contra Israël, et cáderent, et non mereréntur ullam cleméntiam, ac perírent, sicut præcéperat Dóminus Móysi. +Jósue Josh 6 11 21 In illo témpore venit Jósue, et interfécit Énacim de montánis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbésque eórum delévit. b +Jósue Josh 6 11 22 Non relíquit ullum de stirpe Énacim, in terra filiórum Israël: absque civitátibus Gaza, et Geth, et Azóto, in quibus solis relícti sunt. +Jósue Josh 6 11 23 Cepit ergo Jósue omnem terram, sicut locútus est Dóminus ad Móysen, et trádidit eam in possessiónem fíliis Israël secúndum partes et tribus suas: quievítque terra a prœ́liis. +Jósue Josh 6 12 1 Hi sunt reges, quos percussérunt fílii Israël, et possedérunt terram eórum trans Jordánem ad solis ortum, a torrénte Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientálem plagam, quæ réspicit solitúdinem. +Jósue Josh 6 12 2 Sehon rex Amorrhæórum, qui habitávit in Hésebon, dominátus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torréntis Arnon, et médiæ partis in valle, dimidiǽque Gálaad, usque ad torréntem Jaboc, qui est términus filiórum Ammon. +Jósue Josh 6 12 3 Et a solitúdine usque ad mare Céneroth contra oriéntem, et usque ad mare desérti, quod est mare salsíssimum, ad orientálem plagam per viam quæ ducit Béthsimoth: et ab austráli parte, quæ súbjacet Ásedoth, Phasga. +Jósue Josh 6 12 4 Términus Og regis Basan, de relíquiis Ráphaim, qui habitávit in Ástaroth, et in Édrai, et dominátus est in monte Hermon, et in Sálecha, atque in univérsa Basan, usque ad términos +Jósue Josh 6 12 5 Géssuri, et Macháti, et dimídiæ partis Gálaad: términos Sehon regis Hésebon. +Jósue Josh 6 12 6 Móyses fámulus Dómini et fílii Israël percussérunt eos, tradidítque terram eórum Móyses in possessiónem Rubenítis, et Gadítis, et dimídiæ tríbui Manásse. +Jósue Josh 6 12 7 Hi sunt reges terræ, quos percússit Jósue et fílii Israël trans Jordánem ad occidentálem plagam, a Baálgad in campo Líbani, usque ad montem cujus pars ascéndit in Seir: tradidítque eam Jósue in possessiónem tríbubus Israël, síngulis partes suas, b +Jósue Josh 6 12 8 tam in montánis quam in planis atque campéstribus. In Ásedoth, et in solitúdine, ac in merídie, Hethǽus fuit et Amorrhǽus, Chananǽus, et Pherezǽus, Hevǽus et Jebusǽus. +Jósue Josh 6 12 9 Rex Jéricho unus: rex Hai, quæ est ex látere Bethel, unus: +Jósue Josh 6 12 10 rex Jerúsalem unus, rex Hebron unus, +Jósue Josh 6 12 11 rex Jérimoth unus, rex Lachis unus, +Jósue Josh 6 12 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, +Jósue Josh 6 12 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, +Jósue Josh 6 12 14 rex Herma unus, rex Hered unus, +Jósue Josh 6 12 15 rex Lebna unus, rex Odúllam unus, +Jósue Josh 6 12 16 rex Macéda unus, rex Bethel unus, +Jósue Josh 6 12 17 rex Táphua unus, rex Opher unus, +Jósue Josh 6 12 18 rex Aphec unus, rex Saron unus, +Jósue Josh 6 12 19 rex Madon unus, rex Asor unus, +Jósue Josh 6 12 20 rex Sémeron unus, rex Achsaph unus, +Jósue Josh 6 12 21 rex Thenac unus, rex Magéddo unus, +Jósue Josh 6 12 22 rex Cades unus, rex Jáchanan Carméli unus, +Jósue Josh 6 12 23 rex Dor et provínciæ Dor unus, rex géntium Galgal unus, +Jósue Josh 6 12 24 rex Thersa unus: omnes reges trigínta unus. +Jósue Josh 6 13 1 Jósue senex provectǽque ætátis erat, et dixit Dóminus ad eum: Senuísti, et longǽvus es, terráque latíssima derelícta est, quæ necdum sorte divísa est: +Jósue Josh 6 13 2 omnis vidélicet Galilǽa, Philísthiim, et univérsa Géssuri. +Jósue Josh 6 13 3 A flúvio túrbido, qui írrigat Ægýptum, usque ad términos Áccaron contra aquilónem: terra Chánaan, quæ in quinque régulos Philísthiim divíditur, Gazǽos, et Azótios, Ascalonítas, Gethǽos, et Accaronítas. +Jósue Josh 6 13 4 Ad merídiem vero sunt Hevǽi, omnis terra Chánaan, et Maára Sidoniórum, usque Aphéca et términos Amorrhǽi, +Jósue Josh 6 13 5 ejúsque confínia. Líbani quoque régio contra oriéntem, a Baálgad sub monte Hermon, donec ingrediáris Emath; +Jósue Josh 6 13 6 ómnium qui hábitant in monte a Líbano usque ad aquas Masérephoth, universíque Sidónii. Ego sum qui delébo eos a fácie filiórum Israël. Véniat ergo in partem hæreditátis Israël, sicut præcépi tibi. +Jósue Josh 6 13 7 Et nunc dívide terram in possessiónem novem tríbubus, et dimídiæ tríbui Manásse, b +Jósue Josh 6 13 8 cum qua Ruben et Gad possedérunt terram, quam trádidit eis Móyses fámulus Dómini trans fluénta Jordánis, ad orientálem plagam. +Jósue Josh 6 13 9 Ab Aroër, quæ sita est in ripa torréntis Arnon, et in vallis médio, universáque campéstria Médaba, usque Dibon, +Jósue Josh 6 13 10 et cunctas civitátes Sehon regis Amorrhǽi, qui regnávit in Hésebon, usque ad términos filiórum Ammon, +Jósue Josh 6 13 11 et Gálaad, ac términum Géssuri et Macháti, et omnem montem Hermon, et univérsam Basan, usque ad Sálecha, +Jósue Josh 6 13 12 omne regnum Og in Basan, qui regnávit in Ástaroth et Édrai, ipse fuit de relíquiis Ráphaim: percussítque eos Móyses, atque delévit. +Jósue Josh 6 13 13 Noluerúntque dispérdere fílii Israël Géssuri et Macháti: et habitavérunt in médio Israël usque in præséntem diem. +Jósue Josh 6 13 14 Tríbui autem Levi non dedit possessiónem: sed sacrifícia et víctimæ Dómini Dei Israël, ipsa est ejus hæréditas, sicut locútus est illi. b +Jósue Josh 6 13 15 Dedit ergo Móyses possessiónem tríbui filiórum Ruben juxta cognatiónes suas. +Jósue Josh 6 13 16 Fuítque términus eórum ab Aroër, quæ sita est in ripa torréntis Arnon, et in valle ejúsdem torréntis média: univérsam planítiem, quæ ducit Médaba, +Jósue Josh 6 13 17 et Hésebon, cunctósque vículos eárum, qui sunt in campéstribus: Dibon quoque et Bamóthbaal, et óppidum Baálmaon, +Jósue Josh 6 13 18 et Jassa, et Cédimoth, et Méphaath, +Jósue Josh 6 13 19 et Cariáthaim, et Sábama, et Saráthasar in monte convállis. +Jósue Josh 6 13 20 Béthphogor et Ásedoth, Phasga et Bethiésimoth, +Jósue Josh 6 13 21 et omnes urbes campéstres, universáque regna Sehon regis Amorrhǽi, qui regnávit in Hésebon, quem percússit Móyses cum princípibus Mádian: Hevǽum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatóres terræ. +Jósue Josh 6 13 22 Et Bálaam fílium Beor aríolum occidérunt fílii Israël gládio cum céteris interféctis. +Jósue Josh 6 13 23 Factúsque est términus filiórum Ruben Jordánis flúvius. Hæc est posséssio Rubenitárum per cognatiónes suas úrbium et viculórum. +Jósue Josh 6 13 24 Dedítque Móyses tríbui Gad et fíliis ejus per cognatiónes suas possessiónem, cujus haec divísio est. b +Jósue Josh 6 13 25 Términus Jaser, et omnes civitátes Gálaad, et dimídiam partem terræ filiórum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba, +Jósue Josh 6 13 26 et ab Hésebon usque Ramoth, Masphe et Bétonim: et a Mánaim usque ad términos Dabir. +Jósue Josh 6 13 27 In valle quoque Bétharan, et Bethnémra, et Socoth, et Saphon réliquam partem regni Sehon regis Hésebon: hujus quoque finis, Jordánis est, usque ad extrémam partem maris Cénereth trans Jordánem ad orientálem plagam. +Jósue Josh 6 13 28 Hæc est posséssio filiórum Gad per famílias suas, civitátes et villæ eárum. +Jósue Josh 6 13 29 Dedit et dimídiæ tríbui Manásse, filiísque ejus juxta cognatiónes suas, possessiónem, b +Jósue Josh 6 13 30 cujus hoc princípium est: a Mánaim univérsam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnésque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexagínta óppida: +Jósue Josh 6 13 31 et dimídiam partem Gálaad, et Ástaroth, et Édrai, urbes regni Og in Basan: fíliis Machir, fílii Manásse, dimídiæ parti filiórum Machir juxta cognatiónes suas. +Jósue Josh 6 13 32 Hanc possessiónem divísit Móyses in campéstribus Moab trans Jordánem contra Jéricho ad orientálem plagam. +Jósue Josh 6 13 33 Tríbui autem Levi non dedit possessiónem: quóniam Dóminus Deus Israël ipse est posséssio ejus, ut locútus est illi. +Jósue Josh 6 14 1 Hoc est quod possedérunt fílii Israël in terra Chánaan, quam dedérunt eis Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun, et príncipes familiárum per tribus Israël: +Jósue Josh 6 14 2 sorte ómnia dividéntes, sicut præcéperat Dóminus in manu Móysi, novem tríbubus, et dimídiæ tríbui. +Jósue Josh 6 14 3 Duábus enim tríbubus, et dimídiæ, déderat Móyses trans Jordánem possessiónem: absque Levítis, qui nihil terræ accepérunt inter fratres suos: +Jósue Josh 6 14 4 sed in eórum successérunt locum fílii Joseph in duas divísi tribus, Manásse et Éphraim: nec accepérunt Levítæ áliam in terra partem, nisi urbes ad habitándum, et suburbána eárum ad alénda juménta et pécora sua. +Jósue Josh 6 14 5 Sicut præcéperat Dóminus Móysi, ita fecérunt fílii Israël, et divisérunt terram. +Jósue Josh 6 14 6 Accessérunt ítaque fílii Juda ad Jósue in Gálgala, locutúsque est ad eum Caleb fílius Jéphone Cenezǽus: Nosti quid locútus sit Dóminus ad Móysen hóminem Dei de me et te in Cadesbárne. b +Jósue Josh 6 14 7 Quadragínta annórum eram quando misit me Móyses fámulus Dómini de Cadesbárne, ut considerárem terram, nuntiavíque ei quod mihi verum videbátur. +Jósue Josh 6 14 8 Fratres autem mei, qui ascénderant mecum, dissolvérunt cor pópuli: et nihilóminus ego secútus sum Dóminum Deum meum. +Jósue Josh 6 14 9 Juravítque Móyses in die illo, dicens: Terra, quam calcávit pes tuus, erit posséssio tua, et filiórum tuórum in ætérnum: quia secútus es Dóminum Deum meum. +Jósue Josh 6 14 10 Concéssit ergo Dóminus vitam mihi, sicut pollícitus est, usque in præséntem diem. Quadragínta et quinque anni sunt, ex quo locútus est Dóminus verbum istud ad Móysen, quando ambulábat Israël per solitúdinem: hódie octogínta quinque annórum sum, +Jósue Josh 6 14 11 sic valens ut eo valébam témpore quando ad explorándum missus sum: illíus in me témporis fortitúdo usque hódie perséverat, tam ad bellándum quam ad gradiéndum. +Jósue Josh 6 14 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollícitus est Dóminus, te quoque audiénte, in quo Énacim sunt, et urbes magnæ atque munítæ: si forte sit Dóminus mecum, et potúero delére eos, sicut promísit mihi. +Jósue Josh 6 14 13 Benedixítque ei Jósue, et trádidit ei Hebron in possessiónem: +Jósue Josh 6 14 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb fílio Jéphone Cenezǽo usque in præséntem diem, quia secútus est Dóminum Deum Israël. +Jósue Josh 6 14 15 Nomen Hebron ante vocabátur Cáriath Arbe: Adam máximus ibi inter Énacim situs est: et terra cessávit a prœ́liis. +Jósue Josh 6 15 1 Ígitur sors filiórum Judæ per cognatiónes suas ista fuit: a término Edom, desértum Sin, contra merídiem, et usque ad extrémam partem austrális plagæ. +Jósue Josh 6 15 2 Inítium ejus a summitáte maris salsíssimi, et a lingua ejus, quæ réspicit merídiem. +Jósue Josh 6 15 3 Egreditúrque contra ascénsum Scorpiónis, et pertránsit in Sina: ascendítque in Cadesbárne, et pervénit in Esron, ascéndens ad Addar, et circúiens Cárcaa, +Jósue Josh 6 15 4 atque inde pertránsiens in Asemóna, et pervéniens ad torréntem Ægýpti: erúntque términi ejus mare magnum. Hic erit finis meridiánæ plagæ. +Jósue Josh 6 15 5 Ab oriénte vero erit inítium, mare salsíssimum usque ad extréma Jordánis: et ea quæ respíciunt ad aquilónem, a lingua maris usque ad eúmdem Jordánis flúvium. +Jósue Josh 6 15 6 Ascendítque términus in Beth Hagla, et transit ab aquilóne in Beth Áraba, ascéndens ad lápidem Boën fílii Ruben: +Jósue Josh 6 15 7 et tendens usque ad términos Débera de valle Achor, contra aquilónem respíciens Gálgala, quæ est ex advérso ascensiónis Adómmim, ab austráli parte torréntis: transítque aquas, quæ vocántur fons solis: et erunt éxitus ejus ad fontem Rogel. +Jósue Josh 6 15 8 Ascendítque per convállem fílii Ennom ex látere Jebusǽi ad merídiem, haec est Jerúsalem: et inde se érigens ad vérticem montis, qui est contra Geénnom ad occidéntem in summitáte vallis Ráphaim contra aquilónem: +Jósue Josh 6 15 9 pertransítque a vértice montis usque ad fontem aquæ Néphtoa: et pervénit usque ad vicos montis Ephron: inclinatúrque in Báala, quæ est Cariathíarim, id est, urbs silvárum. +Jósue Josh 6 15 10 Et círcuit de Báala contra occidéntem, usque ad montem Seir: transítque juxta latus montis Jarim ad aquilónem in Cheslon: et descéndit in Béthsames, transítque in Thamna. +Jósue Josh 6 15 11 Et pervénit contra aquilónem partis Áccaron ex látere: inclinatúrque Sechróna, et transit montem Báala: pervenítque in Jébneel, et magni maris contra occidéntem fine conclúditur. +Jósue Josh 6 15 12 Hi sunt términi filiórum Juda per circúitum in cognatiónibus suis. +Jósue Josh 6 15 13 Caleb vero fílio Jéphone dedit partem in médio filiórum Juda, sicut præcéperat ei Dóminus: Cáriath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. b +Jósue Josh 6 15 14 Delevítque ex ea Caleb tres fílios Enac, Sésai et Áhiman et Thólmai de stirpe Enac. +Jósue Josh 6 15 15 Atque inde conscéndens venit ad habitatóres Dabir, quæ prius vocabátur Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum. +Jósue Josh 6 15 16 Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et céperit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem. +Jósue Josh 6 15 17 Cepítque eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb júnior: dedítque ei Axam fíliam suam uxórem. +Jósue Josh 6 15 18 Quæ, cum pérgerent simul, suása est a viro suo ut péteret a patre suo agrum. Suspiravítque ut sedébat in ásino: cui Caleb: Quid habes? inquit. +Jósue Josh 6 15 19 At illa respóndit: Da mihi benedictiónem: terram austrálem et aréntem dedísti mihi; junge et irríguam. Dedit ítaque ei Caleb irríguum supérius et inférius. +Jósue Josh 6 15 20 Hæc est posséssio tribus filiórum Juda per cognatiónes suas. b +Jósue Josh 6 15 21 Erántque civitátes ab extrémis pártibus filiórum Juda juxta términos Edom a merídie: Cábseel et Eder et Jagur, +Jósue Josh 6 15 22 et Cyna et Dimóna et Ádada, +Jósue Josh 6 15 23 et Cades et Asor et Jethnam, +Jósue Josh 6 15 24 Ziph et Telem et Baloth, +Jósue Josh 6 15 25 Asor nova et Cárioth, Hesron, haec est Asor; +Jósue Josh 6 15 26 Amam, Sama, et Mólada, +Jósue Josh 6 15 27 et Asergádda et Hássemon et Béthphelet, +Jósue Josh 6 15 28 et Hasérsual et Bersabée et Baziothía, +Jósue Josh 6 15 29 et Báala et Jim et Esem, +Jósue Josh 6 15 30 et Elthólad et Cesil et Harma, +Jósue Josh 6 15 31 et Síceleg et Medeména et Sensénna, +Jósue Josh 6 15 32 Lébaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitátes vigínti novem, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 33 In campéstribus vero: Éstaol et Saréa et Ásena, b +Jósue Josh 6 15 34 et Zanoë et Engánnim et Táphua et Énaim, +Jósue Josh 6 15 35 et Jérimoth et Adúllam, Socho et Azéca, +Jósue Josh 6 15 36 et Sáraim et Adíthaim et Gedéra et Gederóthaim: urbes quatuórdecim, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 37 Sanan et Hadássa et Magdálgad, +Jósue Josh 6 15 38 Délean et Másepha et Jecthel, +Jósue Josh 6 15 39 Lachis et Bascath et Eglon, +Jósue Josh 6 15 40 Chebbon et Léheman et Cethlis, +Jósue Josh 6 15 41 et Gíderoth et Béthdagon et Náama et Macéda: civitátes sédecim, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 42 Lábana et Ether et Asan, +Jósue Josh 6 15 43 Jephtha et Esna et Nesib, +Jósue Josh 6 15 44 et Ceíla et Achzib et Marésa: civitátes novem, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 45 Áccaron cum vicis et víllulis suis. +Jósue Josh 6 15 46 Ab Áccaron usque ad mare: ómnia quæ vergunt ad Azótum et vículos ejus. +Jósue Josh 6 15 47 Azótus cum vicis et víllulis suis. Gaza cum vicis et víllulis suis, usque ad torréntem Ægýpti, et mare magnum términus ejus. +Jósue Josh 6 15 48 Et in monte: Samir et Jether et Socoth b +Jósue Josh 6 15 49 et Danna et Cariathsénna, haec est Dabir: +Jósue Josh 6 15 50 Anab et Ístemo et Anim, +Jósue Josh 6 15 51 Gosen et Olon et Gilo: civitátes úndecim et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 52 Arab et Ruma et Ésaan, +Jósue Josh 6 15 53 et Janum et Beththaphúa et Aphéca, +Jósue Josh 6 15 54 Áthmatha, et Cáriath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitátes novem, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 55 Maon et Carmel et Ziph et Jota, +Jósue Josh 6 15 56 Jezraël et Júcadam et Zanoë, +Jósue Josh 6 15 57 Áccain, Gábaa et Thamna: civitátes decem et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 58 Halhul, et Besur, et Gedor, +Jósue Josh 6 15 59 Mareth, et Béthanoth, et Éltecon: civitátes sex et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 60 Cariáthbaal, haec est Cariathíarim urbs silvárum, et Arébba: civitátes duæ, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 61 In desérto Betháraba, Meddin, et Sáchacha, b +Jósue Josh 6 15 62 et Nebsan, et cívitas salis, et Engáddi: civitátes sex, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 15 63 Jebusǽum autem habitatórem Jerúsalem non potuérunt fílii Juda delére: habitavítque Jebusǽus cum fíliis Juda in Jerúsalem usque in præséntem diem. b +Jósue Josh 6 16 1 Cécidit quoque sors filiórum Joseph ab Jordáne contra Jéricho et aquas ejus ab oriénte: solitúdo quæ ascéndit de Jéricho ad montem Bethel: +Jósue Josh 6 16 2 et egréditur de Bethel Luza: transítque términum Archi, Átaroth: +Jósue Josh 6 16 3 et descéndit ad occidéntem juxta términum Jephléti, usque ad términos Beth-horon inferióris, et Gazer: finiuntúrque regiónes ejus mari magno: +Jósue Josh 6 16 4 possederúntque fílii Joseph, Manásses et Éphraim. +Jósue Josh 6 16 5 Et factus est términus filiórum Éphraim per cognatiónes suas: et posséssio eórum contra oriéntem Átaroth Addar usque Beth-horon superiórem. +Jósue Josh 6 16 6 Egrediuntúrque confínia in mare: Máchmethath vero aquilónem réspicit, et círcuit términos contra oriéntem in Thanáthselo: et pertránsit ab oriénte Janoë. +Jósue Josh 6 16 7 Descendítque de Janoë in Átaroth et Naarátha: et pervénit in Jéricho, egreditúrque ad Jordánem. +Jósue Josh 6 16 8 De Táphua pertránsit contra mare in vallem arundinéti, suntque egréssus ejus in mare salsíssimum. Hæc est posséssio tribus filiórum Éphraim per famílias suas. +Jósue Josh 6 16 9 Urbésque separátæ sunt fíliis Éphraim in médio possessiónis filiórum Manásse, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 16 10 Et non interfecérunt fílii Éphraim Chananǽum, qui habitábat in Gazer: habitavítque Chananǽus in médio Éphraim usque in diem hanc tributárius. +Jósue Josh 6 17 1 Cécidit autem sors tríbui Manásse (ipse enim est primogénitus Joseph): Machir primogénito Manásse patri Gálaad, qui fuit vir pugnátor, habuítque possessiónem Gálaad et Basan: +Jósue Josh 6 17 2 et réliquis filiórum Manásse juxta famílias suas, fíliis Abiézer, et fíliis Helec, et fíliis Ésriel, et fíliis Sechem, et fíliis Hepher, et fíliis Semída. Isti sunt fílii Manásse fílii Joseph, mares, per cognatiónes suas. +Jósue Josh 6 17 3 Sálphaad vero fílio Hepher fílii Gálaad fílii Machir fílii Manásse non erant fílii, sed solæ fíliæ: quarum ista sunt nómina: Máala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. +Jósue Josh 6 17 4 Venerúntque in conspéctu Eleázari sacerdótis, et Jósue fílii Nun, et príncipum, dicéntes: Dóminus præcépit per manum Móysi, ut darétur nobis posséssio in médio fratrum nostrórum. Dedítque eis juxta impérium Dómini possessiónem in médio fratrum patris eárum. +Jósue Josh 6 17 5 Et cecidérunt funículi Manásse, decem, absque terra Gálaad et Basan trans Jordánem. +Jósue Josh 6 17 6 Fíliæ enim Manásse possedérunt hæreditátem in médio filiórum ejus. Terra autem Gálaad cécidit in sortem filiórum Manásse qui réliqui erant. +Jósue Josh 6 17 7 Fuítque términus Manásse ab Aser, Máchmethath quæ réspicit Sichem: et egréditur ad déxteram juxta habitatóres fontis Táphuæ. b +Jósue Josh 6 17 8 Étenim in sorte Manásse cecíderat terra Táphuæ, quæ est juxta términos Manásse filiórum Éphraim. +Jósue Josh 6 17 9 Descendítque términus vallis arundinéti in merídiem torréntis civitátum Éphraim, quæ in médio sunt úrbium Manásse: términus Manásse ab aquilóne torréntis, et éxitus ejus pergit ad mare: +Jósue Josh 6 17 10 ita ut posséssio Éphraim sit ab austro, et ab aquilóne Manásse, et utrámque claudat mare, et conjungántur sibi in tribu Aser ab aquilóne, et in tribu Íssachar ab oriénte. +Jósue Josh 6 17 11 Fuítque hæréditas Manásse in Íssachar et in Aser, Bethsan et vículi ejus, et Jéblaam cum vículis suis, et habitatóres Dor cum óppidis suis, habitatóres quoque Endor cum vículis suis: similitérque habitatóres Thenac cum vículis suis, et habitatóres Magéddo cum vículis suis, et tértia pars urbis Nopheth. +Jósue Josh 6 17 12 Nec potuérunt fílii Manásse has civitátes subvértere, sed cœpit Chananǽus habitáre in terra sua. +Jósue Josh 6 17 13 Postquam autem convaluérunt fílii Israël, subjecérunt Chananǽos, et fecérunt sibi tributários, nec interfecérunt eos. +Jósue Josh 6 17 14 Locutíque sunt fílii Joseph ad Jósue, et dixérunt: Quare dedísti mihi possessiónem sortis et funículi uníus, cum sim tantæ multitúdinis, et benedíxerit mihi Dóminus? b +Jósue Josh 6 17 15 Ad quos Jósue ait: Si pópulus multus es, ascénde in silvam, et succíde tibi spátia in terra Pherezǽi et Ráphaim: quia angústa est tibi posséssio montis Éphraim. +Jósue Josh 6 17 16 Cui respondérunt fílii Joseph: Non potérimus ad montána conscéndere, cum férreis cúrribus utántur Chananǽi, qui hábitant in terra campéstri, in qua sitæ sunt Bethsan cum vículis suis, et Jezraël médiam póssidens vallem. +Jósue Josh 6 17 17 Dixítque Jósue ad domum Joseph, Éphraim et Manásse: Pópulus multus es, et magnæ fortitúdinis: non habébis sortem unam, +Jósue Josh 6 17 18 sed transíbis ad montem, et succídes tibi, atque purgábis ad habitándum spátia: et póteris ultra procédere cum subvérteris Chananǽum, quem dicis férreos habére currus, et esse fortíssimum. +Jósue Josh 6 18 1 Congregatíque sunt omnes fílii Israël in Silo, ibíque fixérunt tabernáculum testimónii, et fuit eis terra subjécta. +Jósue Josh 6 18 2 Remánserant autem filiórum Israël septem tribus, quæ necdum accéperant possessiónes suas. +Jósue Josh 6 18 3 Ad quos Jósue ait: Úsquequo marcétis ignávia, et non intrátis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum dedit vobis? +Jósue Josh 6 18 4 Elígite de síngulis tríbubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circúmeant terram, et descríbant eam juxta númerum uniuscujúsque multitúdinis: referántque ad me quod descrípserint. +Jósue Josh 6 18 5 Divídite vobis terram in septem partes: Judas sit in términis suis ab austráli plaga, et domus Joseph ab aquilóne. +Jósue Josh 6 18 6 Médiam inter hos terram in septem partes descríbite: et huc veniétis ad me, ut coram Dómino Deo vestro mittam vobis hic sortem: +Jósue Josh 6 18 7 quia non est inter vos pars Levitárum, sed sacerdótium Dómini est eórum hæréditas. Gad autem et Ruben, et dimídia tribus Manásse, jam accéperant possessiónes suas trans Jordánem ad orientálem plagam, quas dedit eis Móyses fámulus Dómini. +Jósue Josh 6 18 8 Cumque surrexíssent viri, ut pérgerent ad describéndam terram, præcépit eis Jósue, dicens: Circuíte terram, et descríbite eam, ac revertímini ad me: ut hic coram Dómino, in Silo, mittam vobis sortem. +Jósue Josh 6 18 9 Ítaque perrexérunt: et lustrántes eam, in septem partes divisérunt, scribéntes in volúmine. Reversíque sunt ad Jósue in castra Silo. +Jósue Josh 6 18 10 Qui misit sortes coram Dómino in Silo, divisítque terram fíliis Israël in septem partes. +Jósue Josh 6 18 11 Et ascéndit sors prima filiórum Bénjamin per famílias suas, ut possidérent terram inter fílios Juda et fílios Joseph. b +Jósue Josh 6 18 12 Fuítque términus eórum contra aquilónem a Jordáne: pergens juxta latus Jéricho septentrionális plagæ, et inde contra occidéntem ad montána conscéndens et pervéniens ad solitúdinem Betháven, +Jósue Josh 6 18 13 atque pertránsiens juxta Luzam ad merídiem, ipsa est Bethel: descendítque in Átaroth Addar, in montem qui est ad merídiem Beth-horon inferióris: +Jósue Josh 6 18 14 et inclinátur circúiens contra mare ad merídiem montis qui réspicit Beth-horon contra Áfricum: suntque éxitus ejus in Cáriath-baal, quæ vocátur et Cariathíarim, urbem filiórum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidéntem. +Jósue Josh 6 18 15 A merídie autem ex parte Cariathíarim egréditur términus contra mare, et pervénit usque ad fontem aquárum Néphtoa. +Jósue Josh 6 18 16 Descendítque in partem montis, qui réspicit vallem filiórum Ennom: et est contra septentrionálem plagam in extréma parte vallis Ráphaim. Descendítque in Geénnom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusǽi ad austrum: et pervénit ad fontem Rogel, +Jósue Josh 6 18 17 tránsiens ad aquilónem, et egrédiens ad Énsemes, id est, fontem solis: +Jósue Josh 6 18 18 et pertránsit usque ad túmulos, qui sunt e regióne ascénsus Adómmim: descendítque ad Abénboën, id est, lápidem Boën fílii Ruben: et pertránsit ex látere aquilónis ad campéstria: descendítque in planítiem, +Jósue Josh 6 18 19 et prætergréditur contra aquilónem Beth Hagla: suntque éxitus ejus contra linguam maris salsíssimi ab aquilóne in fine Jordánis ad austrálem plagam: +Jósue Josh 6 18 20 qui est términus illíus ab oriénte. Hæc est posséssio filiórum Bénjamin per términos suos in circúitu, et famílias suas. +Jósue Josh 6 18 21 Fuerúntque civitátes ejus, Jéricho et Beth Hagla et vallis Casis, b +Jósue Josh 6 18 22 Beth Áraba et Samáraim et Bethel +Jósue Josh 6 18 23 et Avim et Áphara et Óphera, +Jósue Josh 6 18 24 villa Emóna et Ophni et Gabée: civitátes duódecim, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 18 25 Gábaon et Rama et Beroth, +Jósue Josh 6 18 26 et Mesphe et Cáphara, et Amósa +Jósue Josh 6 18 27 et Recem, Járephel et Thárela, +Jósue Josh 6 18 28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerúsalem, Gábaath et Cáriath: civitátes quatuórdecim, et villæ eárum. Hæc est posséssio filiórum Bénjamin juxta famílias suas. +Jósue Josh 6 19 1 Et egréssa est sors secúnda filiórum Símeon per cognatiónes suas: fuítque hæréditas +Jósue Josh 6 19 2 eórum in médio possessiónis filiórum Juda: Bersabée et Sabée et Mólada +Jósue Josh 6 19 3 et Hasérsual, Bala et Asem +Jósue Josh 6 19 4 et Elthólad, Bethul et Harma +Jósue Josh 6 19 5 et Síceleg et Bethmárchaboth et Hasérsusa +Jósue Josh 6 19 6 et Bethlébaoth et Sárohen: civitátes trédecim, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 19 7 Ain et Remmon et Athar et Asan: civitátes quátuor, et villæ eárum: +Jósue Josh 6 19 8 omnes vículi per circúitum úrbium istárum usque ad Báalath Beer Ramath contra austrálem plagam. Hæc est hæréditas filiórum Símeon juxta cognatiónes suas, +Jósue Josh 6 19 9 in possessióne et funículo filiórum Juda: quia major erat, et idcírco fílii Símeon possedérunt in médio hæreditátis eórum. +Jósue Josh 6 19 10 Cecidítque sors tértia filiórum Zábulon per cognatiónes suas: factus est términus possessiónis eórum usque Sarid. b +Jósue Josh 6 19 11 Ascendítque de mari et Mérala, et pervénit in Débbaseth, usque ad torréntem qui est contra Jéconam. +Jósue Josh 6 19 12 Et revértitur de Sared contra oriéntem in fines Ceseléththabor: et egréditur ad Dábereth, ascendítque contra Jáphie. +Jósue Josh 6 19 13 Et inde pertránsit usque ad orientálem plagam Géthepher et Thácasin: et egréditur in Remmon, Amthar et Noa. +Jósue Josh 6 19 14 Et círcuit ad aquilónem Hánathon: suntque egréssus ejus vallis Jephthaël, +Jósue Josh 6 19 15 et Cateth et Náalol et Sémeron et Jérala et Béthlehem: civitátes duódecim, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 19 16 Hæc est hæréditas tribus filiórum Zábulon per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. +Jósue Josh 6 19 17 Íssachar egréssa est sors quarta per cognatiónes suas: b +Jósue Josh 6 19 18 fuítque ejus hæréditas Jezraël et Cásaloth et Sunem +Jósue Josh 6 19 19 et Hapháraim et Seon, et Anáharath +Jósue Josh 6 19 20 et Rabboth et Césion, Abes, +Jósue Josh 6 19 21 et Rameth, et Engánnim, et Enhádda et Béthpheses. +Jósue Josh 6 19 22 Et pervénit términus ejus usque Thabor et Sehesíma et Béthsames, erúntque éxitus ejus Jordánis: civitátes sédecim, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 19 23 Hæc est posséssio filiórum Íssachar per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. +Jósue Josh 6 19 24 Cecidítque sors quinta tríbui filiórum Aser per cognatiónes suas: b +Jósue Josh 6 19 25 fuítque términus eórum Halcath et Chali et Beten et Axaph +Jósue Josh 6 19 26 et Élmelech et Ámaad et Messal: et pervénit usque ad Carmélum maris et Sihor et Lábanath, +Jósue Josh 6 19 27 ac revértitur contra oriéntem Béthdagon: et pertránsit usque Zábulon et vallem Jephthaël contra aquilónem in Béthemec et Néhiel. Egreditúrque ad lævam Cabul, +Jósue Josh 6 19 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidónem magnam. +Jósue Josh 6 19 29 Revertitúrque in Horma usque ad civitátem munitíssimam Tyrum, et usque Hosa: erúntque éxitus ejus in mare de funículo Achzíba: +Jósue Josh 6 19 30 et Amma et Aphec et Rohob: civitátes vigínti duæ, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 19 31 Hæc est posséssio filiórum Aser per cognatiónes suas, urbésque et vículi eárum. +Jósue Josh 6 19 32 Filiórum Néphthali sexta sors cécidit per famílias suas: b +Jósue Josh 6 19 33 et cœpit términus de Heleph et Elon in Saánanim, et Ádami, quæ est Neceb, et Jebnaël usque Lecum: et egréssus eórum usque ad Jordánem: +Jósue Josh 6 19 34 revertitúrque términus contra occidéntem in Azanótthabor, atque inde egréditur in Húcuca, et pertránsit in Zábulon contra merídiem, et in Aser contra occidéntem, et in Juda ad Jordánem contra ortum solis: +Jósue Josh 6 19 35 civitátes munitíssimæ, Ássedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cénereth, +Jósue Josh 6 19 36 et Édema et Árama, Asor +Jósue Josh 6 19 37 et Cedes et Édrai, Énhasor, +Jósue Josh 6 19 38 et Jeron et Mágdalel, Horem et Béthanath et Béthsames: civitátes decem et novem, et villæ eárum. +Jósue Josh 6 19 39 Hæc est posséssio tribus filiórum Néphthali per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. +Jósue Josh 6 19 40 Tríbui filiórum Dan per famílias suas egréssa est sors séptima: b +Jósue Josh 6 19 41 et fuit términus possessiónis ejus Sara et Ésthaol, et Hírsemes, id est, cívitas solis. +Jósue Josh 6 19 42 Sélebin et Ájalon et Jéthela, +Jósue Josh 6 19 43 Elon et Themna et Acron, +Jósue Josh 6 19 44 Élthece, Gébbethon et Bálaath, +Jósue Josh 6 19 45 et Jud et Bane et Barach et Gethrémmon: +Jósue Josh 6 19 46 et Mejárcon et Árecon, cum término qui réspicit Joppen, +Jósue Josh 6 19 47 et ipso fine conclúditur. Ascenderúntque fílii Dan, et pugnavérunt contra Lesem, ceperúntque eam: et percussérunt eam in ore gládii, et possedérunt, et habitavérunt in ea, vocántes nomen ejus Lesem Dan, ex nómine Dan patris sui. +Jósue Josh 6 19 48 Hæc est posséssio tribus filiórum Dan, per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. +Jósue Josh 6 19 49 Cumque complésset sorte divídere terram síngulis per tribus suas, dedérunt fílii Israël possessiónem Jósue fílio Nun in médio sui, b +Jósue Josh 6 19 50 juxta præcéptum Dómini, urbem quam postulávit Thamnath Sáraa in monte Éphraim: et ædificávit civitátem, habitavítque in ea. +Jósue Josh 6 19 51 Hae sunt possessiónes, quas sorte divisérunt Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun, et príncipes familiárum ac tríbuum filiórum Israël in Silo, coram Dómino ad óstium tabernáculi testimónii: partitíque sunt terram. +Jósue Josh 6 20 1 Et locútus est Dóminus ad Jósue, dicens: Lóquere fíliis Israël, et dic eis: +Jósue Josh 6 20 2 Separáte urbes fugitivórum, de quibus locútus sum ad vos per manum Móysi: +Jósue Josh 6 20 3 ut confúgiat ad eas quicúmque ánimam percússerit néscius, et possit evádere iram próximi, qui ultor est sánguinis: +Jósue Josh 6 20 4 cum ad unam harum confúgerit civitátum, stabit ante portam civitátis, et loquétur senióribus urbis illíus ea quæ se cómprobent innocéntem: sicque suscípient eum, et dabunt ei locum ad habitándum. +Jósue Josh 6 20 5 Cumque ultor sánguinis eum fúerit persecútus, non tradent in manus ejus: quia ignórans percússit próximum ejus, nec ante bíduum triduúmve ejus probátur inimícus. +Jósue Josh 6 20 6 Et habitábit in civitáte illa, donec stet ante judícium, causam reddens facti sui, et moriátur sacérdos magnus, qui fúerit in illo témpore: tunc revertétur homicída, et ingrediétur civitátem et domum suam de qua fúgerat. +Jósue Josh 6 20 7 Decreverúntque Cedes in Galilǽa montis Néphthali, et Sichem in monte Éphraim, et Cariathárbe, ipsa est Hebron in monte Juda. b +Jósue Josh 6 20 8 Et trans Jordánem contra orientálem plagam Jéricho, statuérunt Bosor, quæ sita est in campéstri solitúdine de tribu Ruben, et Ramoth in Gálaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manásse. +Jósue Josh 6 20 9 Hae civitátes constitútæ sunt cunctis fíliis Israël, et ádvenis qui habitábant inter eos, ut fúgeret ad eas qui ánimam néscius percussísset, et non morerétur in manu próximi, effúsum sánguinem vindicáre cupiéntis, donec staret ante pópulum expositúrus causam suam. +Jósue Josh 6 21 1 Accesserúntque príncipes familiárum Levi ad Eleázarum sacerdótem, et Jósue fílium Nun, et ad duces cognatiónum per síngulas tribus filiórum Israël: +Jósue Josh 6 21 2 locutíque sunt ad eos in Silo terræ Chánaan, atque dixérunt: Dóminus præcépit per manum Móysi, ut daréntur nobis urbes ad habitándum, et suburbána eárum ad alénda juménta. +Jósue Josh 6 21 3 Dederúntque fílii Israël de possessiónibus suis juxta impérium Dómini, civitátes et suburbána eárum. +Jósue Josh 6 21 4 Egressáque est sors in famíliam Caath filiórum Áaron sacerdótis, de tríbubus Juda, et Símeon, et Bénjamin, civitátes trédecim: b +Jósue Josh 6 21 5 et réliquis filiórum Caath, id est Levítis, qui superfúerant, de tríbubus Éphraim, et Dan, et dimídia tribu Manásse, civitátes decem. +Jósue Josh 6 21 6 Porro fílii Gerson egréssa est sors, ut accíperent de tríbubus Íssachar et Aser et Néphthali, dimidiáque tribu Manásse in Basan, civitátes número trédecim. +Jósue Josh 6 21 7 Et fíliis Merári per cognatiónes suas de tríbubus Ruben et Gad et Zábulon urbes duódecim. +Jósue Josh 6 21 8 Dederúntque fílii Israël Levítis civitátes et suburbána eárum, sicut præcépit Dóminus per manum Móysi, síngulis sorte tribuéntes. +Jósue Josh 6 21 9 De tríbubus filiórum Juda et Símeon dedit Jósue civitátes, quarum ista sunt nómina, b +Jósue Josh 6 21 10 fíliis Áaron per famílias Caath Levítici géneris (prima enim sors illis egréssa est), +Jósue Josh 6 21 11 Cariathárbe patris Enac, quæ vocátur Hebron, in monte Juda, et suburbána ejus per circúitum. +Jósue Josh 6 21 12 Agros vero et villas ejus déderat Caleb fílio Jéphone ad possidéndum. +Jósue Josh 6 21 13 Dedit ergo fíliis Áaron sacerdótis Hebron confúgii civitátem, ac suburbána ejus: et Lobnam cum suburbánis suis: +Jósue Josh 6 21 14 et Jether, et Ésthemo, +Jósue Josh 6 21 15 et Holon, et Dabir, +Jósue Josh 6 21 16 et Ain, et Jeta, et Béthsames, cum suburbánis suis: civitátes novem de tríbubus, ut dictum est, duábus. +Jósue Josh 6 21 17 De tribu autem filiórum Bénjamin, Gábaon, et Gabæ, +Jósue Josh 6 21 18 et Ánathoth et Almon, cum suburbánis suis: civitátes quátuor. +Jósue Josh 6 21 19 Omnes simul civitátes filiórum Áaron sacerdótis, trédecim, cum suburbánis suis. +Jósue Josh 6 21 20 Réliquis vero per famílias filiórum Caath Levítici géneris, haec est data posséssio. +Jósue Josh 6 21 21 De tribu Éphraim urbes confúgii, Sichem cum suburbánis suis in monte Éphraim, et Gazer +Jósue Josh 6 21 22 et Cíbsaim et Beth-horon, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. +Jósue Josh 6 21 23 De tribu quoque Dan, Éltheco et Gábathon, +Jósue Josh 6 21 24 et Ájalon et Gethrémmon, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. +Jósue Josh 6 21 25 Porro de dimídia tribu Manásse, Thanach et Gethrémmon, cum suburbánis suis, civitátes duæ. +Jósue Josh 6 21 26 Omnes civitátes decem, et suburbána eárum, datæ sunt fíliis Caath inferióris gradus. +Jósue Josh 6 21 27 Fíliis quoque Gerson Levítici géneris dedit de dimídia tribu Manásse confúgii civitátes, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbánis suis, civitátes duas. b +Jósue Josh 6 21 28 Porro de tribu Íssachar, Césion, et Dábereth, +Jósue Josh 6 21 29 et Járamoth, et Engánnim, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. +Jósue Josh 6 21 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, +Jósue Josh 6 21 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. +Jósue Josh 6 21 32 De tribu quoque Néphthali civitátes confúgii, Cedes in Galilǽa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbánis suis, civitátes tres. +Jósue Josh 6 21 33 Omnes urbes familiárum Gerson, trédecim, cum suburbánis suis. +Jósue Josh 6 21 34 Fíliis autem Merári Levítis inferióris gradus per famílias suas data est de tribu Zábulon, Jecnam, et Cartha b +Jósue Josh 6 21 35 et Damna et Náalol, civitátes quátuor cum suburbánis suis. +Jósue Josh 6 21 36 De tribu Ruben ultra Jordánem contra Jéricho civitátes refúgii, Bosor in solitúdine, Misor et Jaser et Jethson et Méphaath, civitátes quátuor cum suburbánis suis. +Jósue Josh 6 21 37 De tribu Gad civitátes confúgii, Ramoth in Gálaad, et Mánaim et Hésebon et Jazer, civitátes quátuor cum suburbánis suis. +Jósue Josh 6 21 38 Omnes urbes filiórum Merári per famílias et cognatiónes suas, duódecim. +Jósue Josh 6 21 39 Ítaque civitátes univérsæ Levitárum in médio possessiónis filiórum Israël fuérunt quadragínta octo b +Jósue Josh 6 21 40 cum suburbánis suis, síngulæ per famílias distribútæ. +Jósue Josh 6 21 41 Dedítque Dóminus Deus Israéli omnem terram, quam traditúrum se pátribus eórum juráverat: et possedérunt illam, atque habitavérunt in ea. b +Jósue Josh 6 21 42 Datáque est ab eo pax in omnes per circúitum natiónes: nullúsque eis hóstium resístere ausus est, sed cuncti in eórum ditiónem redácti sunt. +Jósue Josh 6 21 43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstitúrum se esse promíserat, írritum fuit, sed rebus expléta sunt ómnia. +Jósue Josh 6 22 1 Eódem témpore vocávit Jósue Rubenítas, et Gadítas, et dimídiam tribum Manásse, +Jósue Josh 6 22 2 dixítque ad eos: Fecístis ómnia quæ præcépit vobis Móyses fámulus Dómini: mihi quoque in ómnibus obedístis, +Jósue Josh 6 22 3 nec reliquístis fratres vestros longo témpore, usque in præséntem diem, custodiéntes impérium Dómini Dei vestri. +Jósue Josh 6 22 4 Quia ígitur dedit Dóminus Deus vester frátribus vestris quiétem et pacem, sicut pollícitus est: revertímini, et ite in tabernácula vestra, et in terram possessiónis, quam trádidit vobis Móyses fámulus Dómini trans Jordánem: +Jósue Josh 6 22 5 ita dumtáxat ut custodiátis atténte, et ópere compleátis mandátum et legem quam præcépit vobis Móyses fámulus Dómini, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, et observétis mandáta illíus, adhæreatísque ei, ac serviátis in omni corde, et in omni ánima vestra. +Jósue Josh 6 22 6 Benedixítque eis Jósue, et dimísit eos. Qui revérsi sunt in tabernácula sua. +Jósue Josh 6 22 7a Dimídiæ autem tríbui Manásse possessiónem Móyses déderat in Basan: et idcírco médiæ, quæ supérfuit, dedit Jósue sortem inter céteros fratres suos trans Jordánem ad occidentálem plagam. +Jósue Josh 6 22 7b Cumque dimítteret eos in tabernácula sua, et benedixísset eis, +Jósue Josh 6 22 8 dixit ad eos: In multa substántia atque divítiis revertímini ad sedes vestras, cum argénto et auro, áëre ac ferro, et veste multíplici: divídite prædam hóstium cum frátribus vestris. +Jósue Josh 6 22 9 Reversíque sunt, et abiérunt fílii Ruben, et fílii Gad, et dimídia tribus Manásse, a fíliis Israël de Silo, quæ sita est in Chánaan, ut intrárent Gálaad terram possessiónis suæ, quam obtinúerant juxta impérium Dómini in manu Móysi. +Jósue Josh 6 22 10 Cumque veníssent ad túmulos Jordánis in terram Chánaan, ædificavérunt juxta Jordánem altáre infinítæ magnitúdinis. +Jósue Josh 6 22 11 Quod cum audíssent fílii Israël, et ad eos certi núntii detulíssent, ædificásse fílios Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, altáre in terra Chánaan, super Jordánis túmulos, contra fílios Israël: b +Jósue Josh 6 22 12 convenérunt omnes in Silo, ut ascénderent, et dimicárent contra eos. +Jósue Josh 6 22 13 Et ínterim misérunt ad illos in terram Gálaad Phínees fílium Eleázari sacerdótis, +Jósue Josh 6 22 14 et decem príncipes cum eo, síngulos de síngulis tríbubus. +Jósue Josh 6 22 15 Qui venérunt ad fílios Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse in terram Gálaad, dixerúntque ad eos: +Jósue Josh 6 22 16 Hæc mandat omnis pópulus Dómini: Quæ est ista transgréssio? cur reliquístis Dóminum Deum Israël, ædificántes altáre sacrílegum, et a cultu illíus recedéntes? +Jósue Josh 6 22 17 an parum vobis est quod peccástis in Beélphegor, et usque in præséntem diem mácula hujus scéleris in nobis pérmanet, multíque de pópulo corruérunt? +Jósue Josh 6 22 18 Et vos hódie reliquístis Dóminum, et cras in univérsum Israël ira ejus desǽviet. +Jósue Josh 6 22 19 Quod si putátis immúndam esse terram possessiónis vestræ, transíte ad terram, in qua tabernáculum Dómini est, et habitáte inter nos: tantum ut a Dómino et a nostro consórtio non recedátis, ædificáto altári præter altáre Dómini Dei nostri. +Jósue Josh 6 22 20 Nonne Achan fílius Zare prætériit mandátum Dómini, et super omnem pópulum Israël ira ejus incúbuit? et ille erat unus homo, atque útinam solum periísset in scélere suo. +Jósue Josh 6 22 21 Responderúntque fílii Ruben et Gad, et dimídia tribus Manásse, princípibus legatiónis Israël: b +Jósue Josh 6 22 22 Fortíssimus Deus Dóminus, fortíssimus Deus Dóminus, ipse novit, et Israël simul intélliget: si prævaricatiónis ánimo hoc altáre constrúximus, non custódiat nos, sed púniat nos in præsénti: +Jósue Josh 6 22 23 et si ea mente fécimus ut holocáusta, et sacrifícium, et pacíficas víctimas super eo imponerémus, ipse quærat et júdicet: +Jósue Josh 6 22 24 et non ea magis cogitatióne atque tractátu, ut dicerémus: Cras dicent fílii vestri fíliis nostris: Quid vobis et Dómino Deo Israël? +Jósue Josh 6 22 25 términum pósuit Dóminus inter nos et vos, o fílii Ruben, et fílii Gad, Jordánem flúvium, et idcírco partem non habétis in Dómino: et per hanc occasiónem avértent fílii vestri fílios nostros a timóre Dómini. Putávimus ítaque mélius, +Jósue Josh 6 22 26 et díximus: Exstruámus nobis altáre, non in holocáusta, neque ad víctimas offeréndas, +Jósue Josh 6 22 27 sed in testimónium inter nos et vos, et sóbolem nostram vestrámque progéniem, ut serviámus Dómino, et juris nostri sit offérre et holocáusta, et víctimas, et pacíficas hóstias: et nequáquam dicant cras fílii vestri fíliis nostris: Non est vobis pars in Dómino. +Jósue Josh 6 22 28 Quod si volúerint dícere, respondébunt eis: Ecce altáre Dómini, quod fecérunt patres nostri, non in holocáusta, neque in sacrifícium, sed in testimónium nostrum ac vestrum. +Jósue Josh 6 22 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedámus a Dómino, et ejus vestígia relinquámus, exstrúcto altári ad holocáusta, et sacrifícia, et víctimas offeréndas, præter altáre Dómini Dei nostri, quod exstrúctum est ante tabernáculum ejus. +Jósue Josh 6 22 30 Quibus audítis, Phínees sacérdos, et príncipes legatiónis Israël, qui erant cum eo, placáti sunt: et verba filiórum Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, libentíssime suscepérunt. b +Jósue Josh 6 22 31 Dixítque Phínees fílius Eleázari sacérdos ad eos: Nunc scimus quod nobíscum sit Dóminus, quóniam aliéni estis a prævaricatióne hac, et liberástis fílios Israël de manu Dómini. +Jósue Josh 6 22 32 Reversúsque est cum princípibus a fíliis Ruben et Gad de terra Gálaad, fínium Chánaan, ad fílios Israël, et rétulit eis. +Jósue Josh 6 22 33 Placuítque sermo cunctis audiéntibus. Et laudavérunt Deum fílii Israël, et nequáquam ultra dixérunt, ut ascénderent contra eos, atque pugnárent, et delérent terram possessiónis eórum. +Jósue Josh 6 22 34 Vocaverúntque fílii Ruben, et fílii Gad, altáre quod exstrúxerant, Testimónium nostrum, quod Dóminus ipse sit Deus. +Jósue Josh 6 23 1 Evolúto autem multo témpore, postquam pacem déderat Dóminus Israéli, subjéctis in gyro natiónibus univérsis, et Jósue jam longǽvo, et persenílis ætátis, +Jósue Josh 6 23 2 vocávit Jósue omnem Israélem, majorésque natu, et príncipes ac duces, et magístros, dixítque ad eos: Ego sénui, et progressióris ætátis sum: +Jósue Josh 6 23 3 vosque cérnitis ómnia, quæ fécerit Dóminus Deus vester cunctis per circúitum natiónibus, quómodo pro vobis ipse pugnáverit: +Jósue Josh 6 23 4 et nunc quia vobis sorte divísit omnem terram, ab orientáli parte Jordánis usque ad mare magnum, multǽque adhuc supérsunt natiónes: +Jósue Josh 6 23 5 Dóminus Deus vester dispérdet eas et áuferet a fácie vestra, et possidébitis terram, sicut vobis pollícitus est. +Jósue Josh 6 23 6 Tantum confortámini, et estóte sollíciti, ut custodiátis cuncta quæ scripta sunt in volúmine legis Móysi: et non declinétis ab eis neque ad déxteram neque ad sinístram: b +Jósue Josh 6 23 7 ne postquam intravéritis ad gentes quæ inter vos futúræ sunt, jurétis in nómine deórum eárum, et serviátis eis, et adorétis illos: +Jósue Josh 6 23 8 sed adhæreátis Dómino Deo vestro: quod fecístis usque in diem hanc. +Jósue Josh 6 23 9 Et tunc áuferet Dóminus Deus in conspéctu vestro gentes magnas et robustíssimas, et nullus vobis resístere póterit. +Jósue Josh 6 23 10 Unus e vobis persequétur hóstium mille viros: quia Dóminus Deus vester pro vobis ipse pugnábit, sicut pollícitus est. +Jósue Josh 6 23 11 Hoc tantum diligentíssime præcavéte: ut diligátis Dóminum Deum vestrum. +Jósue Josh 6 23 12 Quod si voluéritis géntium harum, quæ inter vos hábitant, erróribus adhærére, et cum eis miscére connúbia, atque amicítias copuláre: +Jósue Josh 6 23 13 jam nunc scitóte quod Dóminus Deus vester non eas déleat ante fáciem vestram, sed sint vobis in fóveam ac láqueum, et offendículum ex látere vestro, et sudes in óculis vestris, donec vos áuferat atque dispérdat de terra hac óptima, quam trádidit vobis. +Jósue Josh 6 23 14 En ego hódie ingrédior viam univérsæ terræ, et toto ánimo cognoscétis quod de ómnibus verbis, quæ se Dóminus præstitúrum vobis esse pollícitus est, unum non præteríerit incássum. b +Jósue Josh 6 23 15 Sicut ergo implévit ópere quod promísit, et próspera cuncta venérunt: sic addúcet super vos quidquid malórum comminátus est, donec vos áuferat atque dispérdat de terra hac óptima, quam trádidit vobis, +Jósue Josh 6 23 16 eo quod præteriéritis pactum Dómini Dei vestri, quod pépigit vobíscum, et serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos: cito atque velóciter consúrget in vos furor Dómini, et auferémini ab hac terra óptima, quam trádidit vobis. +Jósue Josh 6 24 1 Congregavítque Jósue omnes tribus Israël in Sichem, et vocávit majóres natu, ac príncipes, et júdices, et magístros: steterúntque in conspéctu Dómini, +Jósue Josh 6 24 2 et ad pópulum sic locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Ábraham et Nachor: servierúntque diis aliénis. +Jósue Josh 6 24 3 Tuli ergo patrem vestrum Ábraham de Mesopotámiæ fínibus, et addúxi eum in terram Chánaan, multiplicavíque semen ejus, +Jósue Josh 6 24 4 et dedi ei Ísaac: illíque rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidéndum: Jacob vero et fílii ejus descendérunt in Ægýptum. +Jósue Josh 6 24 5 Misíque Móysen et Áaron, et percússi Ægýptum multis signis atque porténtis. +Jósue Josh 6 24 6 Eduxíque vos et patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare: persecutíque sunt Ægýptii patres vestros cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum. +Jósue Josh 6 24 7 Clamavérunt autem ad Dóminum fílii Israël: qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios, et addúxit super eos mare, et opéruit eos. Vidérunt óculi vestri cuncta quæ in Ægýpto fécerim, et habitástis in solitúdine multo témpore. +Jósue Josh 6 24 8 Et introdúxi vos in terram Amorrhǽi, qui habitábat trans Jordánem. Cumque pugnárent contra vos, trádidi eos in manus vestras, et possedístis terram eórum, atque interfecístis eos. b +Jósue Josh 6 24 9 Surréxit autem Balac fílius Sephor rex Moab, et pugnávit contra Israélem. Misítque et vocávit Bálaam fílium Beor, ut maledíceret vobis: +Jósue Josh 6 24 10 et ego nólui audíre eum, sed e contrário per illum benedíxi vobis, et liberávi vos de manu ejus. +Jósue Josh 6 24 11 Transistísque Jordánem, et venístis ad Jéricho. Pugnaverúntque contra vos viri civitátis ejus, Amorrhǽus et Pherezǽus, et Chananǽus, et Hethǽus, et Gergezǽus, et Hevǽus, et Jebusǽus: et trádidi illos in manus vestras. +Jósue Josh 6 24 12 Misíque ante vos crabrónes: et ejéci eos de locis suis, duos reges Amorrhæórum, non in gládio nec in arcu tuo. +Jósue Josh 6 24 13 Dedíque vobis terram, in qua non laborástis, et urbes quas non ædificástis, ut habitarétis in eis: víneas, et olivéta, quæ non plantástis. +Jósue Josh 6 24 14 Nunc ergo timéte Dóminum, et servíte ei perfécto corde atque veríssimo: et auférte deos quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino. b +Jósue Josh 6 24 15 Sin autem malum vobis vidétur ut Dómino serviátis, óptio vobis datur: elígite hódie quod placet, cui servíre potíssimum debeátis: utrum diis, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia, an diis Amorrhæórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino. +Jósue Josh 6 24 16 Respondítque pópulus, et ait: Absit a nobis ut relinquámus Dóminum, et serviámus diis aliénis. b +Jósue Josh 6 24 17 Dóminus Deus noster, ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis: fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia, et custodívit nos in omni via per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis per quos transívimus. +Jósue Josh 6 24 18 Et ejécit univérsas gentes, Amorrhǽum habitatórem terræ quam nos intrávimus. Serviémus ígitur Dómino, quia ipse est Deus noster. +Jósue Josh 6 24 19 Dixítque Jósue ad pópulum: Non potéritis servíre Dómino: Deus enim sanctus et fortis æmulátor est, nec ignóscet sceléribus vestris atque peccátis. +Jósue Josh 6 24 20 Si dimiséritis Dóminum, et serviéritis diis aliénis, convértet se, et afflíget vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona. +Jósue Josh 6 24 21 Dixítque pópulus ad Jósue: Nequáquam ita ut loquéris erit, sed Dómino serviémus. +Jósue Josh 6 24 22 Et Jósue ad pópulum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegéritis vobis Dóminum ut serviátis ei. Responderúntque: Testes. +Jósue Josh 6 24 23 Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri, et inclináte corda vestra ad Dóminum Deum Israël. +Jósue Josh 6 24 24 Dixítque pópulus ad Jósue: Dómino Deo nostro serviémus, et obediéntes érimus præcéptis ejus. +Jósue Josh 6 24 25 Percússit ergo Jósue in die illo fœdus, et propósuit pópulo præcépta atque judícia in Sichem. +Jósue Josh 6 24 26 Scripsit quoque ómnia verba haec in volúmine legis Dómini: et tulit lápidem pergrándem, posuítque eum subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini: +Jósue Josh 6 24 27 et dixit ad omnem pópulum: En lapis iste erit vobis in testimónium, quod audíerit ómnia verba Dómini, quæ locútus est vobis: ne forte póstea negáre velítis, et mentíri Dómino Deo vestro. +Jósue Josh 6 24 28 Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam. +Jósue Josh 6 24 29 Et post haec mórtuus est Jósue fílius Nun servus Dómini, centum et decem annórum: b +Jósue Josh 6 24 30 sepelierúntque eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare, quæ est sita in monte Éphraim, a septentrionáli parte montis Gaas. +Jósue Josh 6 24 31 Servivítque Israël Dómino cunctis diébus Jósue et seniórum, qui longo vixérunt témpore post Jósue, et qui novérunt ómnia ópera Dómini quæ fécerat in Israël. +Jósue Josh 6 24 32 Ossa quoque Joseph, quæ túlerant fílii Israël de Ægýpto, sepeliérunt in Sichem, in parte agri quem émerat Jacob a fíliis Hemor patris Sichem, centum novéllis óvibus, et fuit in possessiónem filiórum Joseph. b +Jósue Josh 6 24 33 Eleázar quoque fílius Áaron mórtuus est: et sepeliérunt eum in Gábaath Phínees fílii ejus, quæ data est ei in monte Éphraim. b # Judici Jdgs Liber Judicum -Judici Jdgs 7 1 1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli? -Judici Jdgs 7 1 2 Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. -Judici Jdgs 7 1 3 Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. -Judici Jdgs 7 1 4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum. -Judici Jdgs 7 1 5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. -Judici Jdgs 7 1 6 Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum. -Judici Jdgs 7 1 7 Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. -Judici Jdgs 7 1 8 Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. -Judici Jdgs 7 1 9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. b -Judici Jdgs 7 1 10 Pergensque Judas contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: -Judici Jdgs 7 1 11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. -Judici Jdgs 7 1 12 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. -Judici Jdgs 7 1 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. -Judici Jdgs 7 1 14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes? -Judici Jdgs 7 1 15 At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. -Judici Jdgs 7 1 16 Filii autem Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. -Judici Jdgs 7 1 17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananaeum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. -Judici Jdgs 7 1 18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. -Judici Jdgs 7 1 19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. -Judici Jdgs 7 1 20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. -Judici Jdgs 7 1 21 Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in praesentem diem. -Judici Jdgs 7 1 22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. b -Judici Jdgs 7 1 23 Nam cum obsiderent urbem, quae prius Luza vocabatur, -Judici Jdgs 7 1 24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. -Judici Jdgs 7 1 25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. -Judici Jdgs 7 1 26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et aedificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: quae ita appellatur usque in praesentem diem. -Judici Jdgs 7 1 27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis. -Judici Jdgs 7 1 28 Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit. -Judici Jdgs 7 1 29 Ephraim etiam non interfecit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. -Judici Jdgs 7 1 30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananaeus in medio ejus, factusque est ei tributarius. -Judici Jdgs 7 1 31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: -Judici Jdgs 7 1 32 habitavitque in medio Chananaei habitatoris illius terrae, nec interfecit eum. -Judici Jdgs 7 1 33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. -Judici Jdgs 7 1 34 Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: -Judici Jdgs 7 1 35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. -Judici Jdgs 7 1 36 Fuit autem terminus Amorrhaei ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca. -Judici Jdgs 7 2 1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Aegypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, -Judici Jdgs 7 2 2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis? -Judici Jdgs 7 2 3 Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. -Judici Jdgs 7 2 4 Cumque loqueretur angelus Domini haec verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt. -Judici Jdgs 7 2 5 Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum: immolaveruntque ibi hostias Domini. -Judici Jdgs 7 2 6 Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: b -Judici Jdgs 7 2 7 servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israël. -Judici Jdgs 7 2 8 Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, -Judici Jdgs 7 2 9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. -Judici Jdgs 7 2 10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quae fecerat cum Israël. -Judici Jdgs 7 2 11 Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim. -Judici Jdgs 7 2 12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum, -Judici Jdgs 7 2 13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. -Judici Jdgs 7 2 14 Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis, b -Judici Jdgs 7 2 15 sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt. -Judici Jdgs 7 2 16 Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt, -Judici Jdgs 7 2 17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria. -Judici Jdgs 7 2 18 Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium. -Judici Jdgs 7 2 19 Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt. -Judici Jdgs 7 2 20 Iratusque est furor Domini in Israël, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit: -Judici Jdgs 7 2 21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est: -Judici Jdgs 7 2 22 ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. -Judici Jdgs 7 2 23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue. b -Judici Jdgs 7 3 1 Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum: -Judici Jdgs 7 3 2 ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi: -Judici Jdgs 7 3 3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. -Judici Jdgs 7 3 4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. -Judici Jdgs 7 3 5 Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei: b -Judici Jdgs 7 3 6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. -Judici Jdgs 7 3 7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. -Judici Jdgs 7 3 8 Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. -Judici Jdgs 7 3 9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: -Judici Jdgs 7 3 10 fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum. -Judici Jdgs 7 3 11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. -Judici Jdgs 7 3 12 Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. b -Judici Jdgs 7 3 13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum. -Judici Jdgs 7 3 14 Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis. -Judici Jdgs 7 3 15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab. b -Judici Jdgs 7 3 16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. -Judici Jdgs 7 3 17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. -Judici Jdgs 7 3 18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. -Judici Jdgs 7 3 19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant, -Judici Jdgs 7 3 20 ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in aestivo coenaculo solus: dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. -Judici Jdgs 7 3 21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus -Judici Jdgs 7 3 22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. -Judici Jdgs 7 3 23 Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera, -Judici Jdgs 7 3 24a per posticum egressus est. -Judici Jdgs 7 3 24b Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo. -Judici Jdgs 7 3 25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum. -Judici Jdgs 7 3 26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: -Judici Jdgs 7 3 27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente. -Judici Jdgs 7 3 28 Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam: -Judici Jdgs 7 3 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. -Judici Jdgs 7 3 30 Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis. -Judici Jdgs 7 3 31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël. b -Judici Jdgs 7 4 1 Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, -Judici Jdgs 7 4 2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. -Judici Jdgs 7 4 3 Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. -Judici Jdgs 7 4 4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quae judicabat populum in illo tempore. b -Judici Jdgs 7 4 5 Et sedebat sub palma, quae nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. -Judici Jdgs 7 4 6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Praecepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon: -Judici Jdgs 7 4 7 ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. -Judici Jdgs 7 4 8 Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam. b -Judici Jdgs 7 4 9 Quae dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. -Judici Jdgs 7 4 10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. -Judici Jdgs 7 4 11 Haber autem Cinaeus recesserat quondam a ceteris Cinaeis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quae vocatur Sennim, et erat juxta Cedes. -Judici Jdgs 7 4 12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor: b -Judici Jdgs 7 4 13 et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. -Judici Jdgs 7 4 14 Dixitque Debbora ad Barac: Surge, haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. -Judici Jdgs 7 4 15 Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, -Judici Jdgs 7 4 16 et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. -Judici Jdgs 7 4 17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinaei. -Judici Jdgs 7 4 18 Egressa igitur Jahel in occursum Sisarae, dixit ad eum: Intra ad me, domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio, -Judici Jdgs 7 4 19 dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. -Judici Jdgs 7 4 20 Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? respondebis: Nullus est. -Judici Jdgs 7 4 21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. -Judici Jdgs 7 4 22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus. b -Judici Jdgs 7 4 23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: -Judici Jdgs 7 4 24 qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. -Judici Jdgs 7 5 1 Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: -Judici Jdgs 7 5 2 Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino. -Judici Jdgs 7 5 3 Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israël. -Judici Jdgs 7 5 4 Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis. -Judici Jdgs 7 5 5 Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël. -Judici Jdgs 7 5 6 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. b -Judici Jdgs 7 5 7 Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël. -Judici Jdgs 7 5 8 Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël. -Judici Jdgs 7 5 9 Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. b -Judici Jdgs 7 5 10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. -Judici Jdgs 7 5 11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. -Judici Jdgs 7 5 12 Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm. b -Judici Jdgs 7 5 13 Salvatae sunt reliquiae populi: Dominus in fortibus dimicavit. -Judici Jdgs 7 5 14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. -Judici Jdgs 7 5 15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. -Judici Jdgs 7 5 16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. -Judici Jdgs 7 5 17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur. -Judici Jdgs 7 5 18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome. -Judici Jdgs 7 5 19 Venerunt reges et pugnaverunt: pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes. b -Judici Jdgs 7 5 20 De caelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. -Judici Jdgs 7 5 21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos. -Judici Jdgs 7 5 22 Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium. -Judici Jdgs 7 5 23 Maledicite terrae Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. b -Judici Jdgs 7 5 24 Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo. -Judici Jdgs 7 5 25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. -Judici Jdgs 7 5 26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans: -Judici Jdgs 7 5 27 inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. -Judici Jdgs 7 5 28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de coenaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? -Judici Jdgs 7 5 29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus, haec socrui verba respondit: b -Judici Jdgs 7 5 30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur. -Judici Jdgs 7 5 31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. b -Judici Jdgs 7 5 32 Quievitque terra per quadraginta annos. b -Judici Jdgs 7 6 1 Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, -Judici Jdgs 7 6 2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. -Judici Jdgs 7 6 3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: -Judici Jdgs 7 6 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos. -Judici Jdgs 7 6 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. -Judici Jdgs 7 6 6 Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian. -Judici Jdgs 7 6 7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. -Judici Jdgs 7 6 8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis, -Judici Jdgs 7 6 9 et liberavi de manu Aegyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos: ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum. -Judici Jdgs 7 6 10 Et dixi: Ego Dominus Deus vester: ne timeatis deos Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam. -Judici Jdgs 7 6 11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, b -Judici Jdgs 7 6 12 apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. -Judici Jdgs 7 6 13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Aegypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. -Judici Jdgs 7 6 14 Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te. -Judici Jdgs 7 6 15 Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. -Judici Jdgs 7 6 16 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum. -Judici Jdgs 7 6 17 Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me: b -Judici Jdgs 7 6 18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego praestolabor adventum tuum. -Judici Jdgs 7 6 19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. -Judici Jdgs 7 6 20 Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita, -Judici Jdgs 7 6 21 extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. -Judici Jdgs 7 6 22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem. -Judici Jdgs 7 6 23 Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris. -Judici Jdgs 7 6 24a Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. -Judici Jdgs 7 6 24b Cumque adhuc esset in Ephra, quae est familiae Ezri, -Judici Jdgs 7 6 25 nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. -Judici Jdgs 7 6 26 Et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quae de nemore succideris. -Judici Jdgs 7 6 27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut praeceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. -Judici Jdgs 7 6 28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. -Judici Jdgs 7 6 29 Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit haec omnia. -Judici Jdgs 7 6 30 Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. -Judici Jdgs 7 6 31 Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. -Judici Jdgs 7 6 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. -Judici Jdgs 7 6 33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. b -Judici Jdgs 7 6 34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se. -Judici Jdgs 7 6 35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. -Judici Jdgs 7 6 36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, -Judici Jdgs 7 6 37 ponam hoc vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. -Judici Jdgs 7 6 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit. -Judici Jdgs 7 6 39 Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. -Judici Jdgs 7 6 40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. -Judici Jdgs 7 7 1 Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. -Judici Jdgs 7 7 2 Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum. -Judici Jdgs 7 7 3 Loquere ad populum, et cunctis audientibus praedica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. -Judici Jdgs 7 7 4 Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est: duc eos ad aquas et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur. -Judici Jdgs 7 7 5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. -Judici Jdgs 7 7 6 Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerunt aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. -Judici Jdgs 7 7 7 Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. -Judici Jdgs 7 7 8a Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. -Judici Jdgs 7 7 8b Castra autem Madian erant subter in valle. -Judici Jdgs 7 7 9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. -Judici Jdgs 7 7 10 Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. -Judici Jdgs 7 7 11 Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. -Judici Jdgs 7 7 12 Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quae jacet in littore maris. -Judici Jdgs 7 7 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. -Judici Jdgs 7 7 14 Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitae: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. -Judici Jdgs 7 7 15 Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. b -Judici Jdgs 7 7 16 Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. -Judici Jdgs 7 7 17 Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini. -Judici Jdgs 7 7 18 Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. -Judici Jdgs 7 7 19 Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae: et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. -Judici Jdgs 7 7 20 Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis: -Judici Jdgs 7 7 21a stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. -Judici Jdgs 7 7 21b Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt: -Judici Jdgs 7 7 22 et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se caede truncabant, -Judici Jdgs 7 7 23 fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian. -Judici Jdgs 7 7 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera. -Judici Jdgs 7 7 25 Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis. -Judici Jdgs 7 8 1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. -Judici Jdgs 7 8 2 Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer? -Judici Jdgs 7 8 3 In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. -Judici Jdgs 7 8 4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et prae lassitudine, fugientes persequi non poterant. b -Judici Jdgs 7 8 5 Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian. -Judici Jdgs 7 8 6 Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes. -Judici Jdgs 7 8 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. -Judici Jdgs 7 8 8 Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth. -Judici Jdgs 7 8 9 Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc. -Judici Jdgs 7 8 10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. b -Judici Jdgs 7 8 11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. -Judici Jdgs 7 8 12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. -Judici Jdgs 7 8 13 Revertensque de bello ante solis ortum, -Judici Jdgs 7 8 14 apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros. -Judici Jdgs 7 8 15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes. -Judici Jdgs 7 8 16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth. -Judici Jdgs 7 8 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. -Judici Jdgs 7 8 18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis. b -Judici Jdgs 7 8 19 Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. -Judici Jdgs 7 8 20 Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat. -Judici Jdgs 7 8 21 Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta aetatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent. -Judici Jdgs 7 8 22 Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian. b -Judici Jdgs 7 8 23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus. -Judici Jdgs 7 8 24 Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex praeda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitae habere consueverant. -Judici Jdgs 7 8 25 Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de praeda: -Judici Jdgs 7 8 26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et praeter torques aureas camelorum. -Judici Jdgs 7 8 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. -Judici Jdgs 7 8 28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon praefuit. -Judici Jdgs 7 8 29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua: b -Judici Jdgs 7 8 30 habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores. -Judici Jdgs 7 8 31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech. -Judici Jdgs 7 8 32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri. -Judici Jdgs 7 8 33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal foedus, ut esset eis in deum: -Judici Jdgs 7 8 34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum: -Judici Jdgs 7 8 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quae fecerat Israëli. -Judici Jdgs 7 9 1 Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suae, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suae, dicens: -Judici Jdgs 7 9 2 Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. -Judici Jdgs 7 9 3 Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est. b -Judici Jdgs 7 9 4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. -Judici Jdgs 7 9 5 Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est. -Judici Jdgs 7 9 6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universae familiae urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quae stabat in Sichem. -Judici Jdgs 7 9 7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus. b -Judici Jdgs 7 9 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivae: Impera nobis. -Judici Jdgs 7 9 9 Quae respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? -Judici Jdgs 7 9 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. -Judici Jdgs 7 9 11 Quae respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? -Judici Jdgs 7 9 12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. -Judici Jdgs 7 9 13 Quae respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? -Judici Jdgs 7 9 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. -Judici Jdgs 7 9 15 Quae respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. -Judici Jdgs 7 9 16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis, b -Judici Jdgs 7 9 17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, -Judici Jdgs 7 9 18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillae ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit: -Judici Jdgs 7 9 19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis. -Judici Jdgs 7 9 20 Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech. -Judici Jdgs 7 9 21 Quae cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui. -Judici Jdgs 7 9 22 Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis. b -Judici Jdgs 7 9 23 Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui coeperunt eum detestari, -Judici Jdgs 7 9 24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant. -Judici Jdgs 7 9 25 Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius praestolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes praedas de praetereuntibus: nuntiatumque est Abimelech. -Judici Jdgs 7 9 26 Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem, -Judici Jdgs 7 9 27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, -Judici Jdgs 7 9 28 clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei? -Judici Jdgs 7 9 29a utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. -Judici Jdgs 7 9 29b Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni. -Judici Jdgs 7 9 30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde, -Judici Jdgs 7 9 31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem. -Judici Jdgs 7 9 32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro: -Judici Jdgs 7 9 33 et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris. -Judici Jdgs 7 9 34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis. -Judici Jdgs 7 9 35 Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portae civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco. b -Judici Jdgs 7 9 36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. -Judici Jdgs 7 9 37 Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum. -Judici Jdgs 7 9 38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum. -Judici Jdgs 7 9 39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, -Judici Jdgs 7 9 40 qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis. -Judici Jdgs 7 9 41 Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. -Judici Jdgs 7 9 42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, b -Judici Jdgs 7 9 43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos -Judici Jdgs 7 9 44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: duae autem turmae palantes per campum adversarios persequebantur. -Judici Jdgs 7 9 45 Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. -Judici Jdgs 7 9 46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde. b -Judici Jdgs 7 9 47 Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, -Judici Jdgs 7 9 48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, praecidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. -Judici Jdgs 7 9 49 Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes praesidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem. -Judici Jdgs 7 9 50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu. b -Judici Jdgs 7 9 51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula. -Judici Jdgs 7 9 52 Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: -Judici Jdgs 7 9 53 et ecce una mulier fragmen molae desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. -Judici Jdgs 7 9 54 Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum. -Judici Jdgs 7 9 55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas: -Judici Jdgs 7 9 56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. -Judici Jdgs 7 9 57 Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal. -Judici Jdgs 7 10 1 Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim: -Judici Jdgs 7 10 2 et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. -Judici Jdgs 7 10 3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos, -Judici Jdgs 7 10 4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus sunt appellatae Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in praesentem diem, in terra Galaad. -Judici Jdgs 7 10 5 Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. -Judici Jdgs 7 10 6 Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. b -Judici Jdgs 7 10 7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon. -Judici Jdgs 7 10 8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei, qui est in Galaad: -Judici Jdgs 7 10 9 in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. -Judici Jdgs 7 10 10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. -Judici Jdgs 7 10 11 Quibus locutus est Dominus: Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim, -Judici Jdgs 7 10 12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? -Judici Jdgs 7 10 13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem: -Judici Jdgs 7 10 14 ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae. -Judici Jdgs 7 10 15 Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. -Judici Jdgs 7 10 16 Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum. -Judici Jdgs 7 10 17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt. b -Judici Jdgs 7 10 18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad. -Judici Jdgs 7 11 1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. -Judici Jdgs 7 11 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. -Judici Jdgs 7 11 3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. -Judici Jdgs 7 11 4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël. -Judici Jdgs 7 11 5 Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob: -Judici Jdgs 7 11 6 dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. -Judici Jdgs 7 11 7 Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei? et nunc venistis ad me necessitate compulsi. -Judici Jdgs 7 11 8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venímus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. b -Judici Jdgs 7 11 9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? -Judici Jdgs 7 11 10 Qui responderunt ei: Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus. -Judici Jdgs 7 11 11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. -Judici Jdgs 7 11 12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? -Judici Jdgs 7 11 13 Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. -Judici Jdgs 7 11 14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon: b -Judici Jdgs 7 11 15 Haec dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon: -Judici Jdgs 7 11 16 sed quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. -Judici Jdgs 7 11 17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades, -Judici Jdgs 7 11 18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terrae Moab.) -Judici Jdgs 7 11 19 Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. -Judici Jdgs 7 11 20 Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. -Judici Jdgs 7 11 21 Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius, b -Judici Jdgs 7 11 22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem. -Judici Jdgs 7 11 23 Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus? -Judici Jdgs 7 11 24 Nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem: b -Judici Jdgs 7 11 25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum, -Judici Jdgs 7 11 26 quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? -Judici Jdgs 7 11 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon. -Judici Jdgs 7 11 28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat. b -Judici Jdgs 7 11 29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, -Judici Jdgs 7 11 30 votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, -Judici Jdgs 7 11 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. -Judici Jdgs 7 11 32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus. b -Judici Jdgs 7 11 33 Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël. -Judici Jdgs 7 11 34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. b -Judici Jdgs 7 11 35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. -Judici Jdgs 7 11 36 Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. -Judici Jdgs 7 11 37 Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi praesta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. -Judici Jdgs 7 11 38 Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. -Judici Jdgs 7 11 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est, -Judici Jdgs 7 11 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor. -Judici Jdgs 7 12 1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam. -Judici Jdgs 7 12 2 Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut praeberetis mihi auxilium, et facere noluistis. -Judici Jdgs 7 12 3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in praelium? -Judici Jdgs 7 12 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. -Judici Jdgs 7 12 5 Occupaveruntque Galaaditae vada Jordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditae: Numquid Ephrathaeus es? quo dicente: Non sum: -Judici Jdgs 7 12 6 interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. -Judici Jdgs 7 12 7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. b -Judici Jdgs 7 12 8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem: -Judici Jdgs 7 12 9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël: -Judici Jdgs 7 12 10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. -Judici Jdgs 7 12 11 Cui successit Ahialon Zabulonites: et judicavit Israël decem annis: -Judici Jdgs 7 12 12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. -Judici Jdgs 7 12 13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites: -Judici Jdgs 7 12 14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis: -Judici Jdgs 7 12 15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim, in monte Amalec. -Judici Jdgs 7 13 1 Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. -Judici Jdgs 7 13 2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. -Judici Jdgs 7 13 3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. -Judici Jdgs 7 13 4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: -Judici Jdgs 7 13 5 quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. -Judici Jdgs 7 13 6 Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: -Judici Jdgs 7 13 7 sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae. -Judici Jdgs 7 13 8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. b -Judici Jdgs 7 13 9 Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum, -Judici Jdgs 7 13 10 festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram. -Judici Jdgs 7 13 11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. -Judici Jdgs 7 13 12 Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? -Judici Jdgs 7 13 13 Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se, -Judici Jdgs 7 13 14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo: et quod ei praecepi, impleat atque custodiat. -Judici Jdgs 7 13 15 Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris. -Judici Jdgs 7 13 16 Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. -Judici Jdgs 7 13 17 Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? -Judici Jdgs 7 13 18 Cui ille respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? -Judici Jdgs 7 13 19 Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. -Judici Jdgs 7 13 20 Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, -Judici Jdgs 7 13 21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, -Judici Jdgs 7 13 22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. -Judici Jdgs 7 13 23 Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset. -Judici Jdgs 7 13 24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. -Judici Jdgs 7 13 25 Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol. -Judici Jdgs 7 14 1 Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, -Judici Jdgs 7 14 2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suae, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem. -Judici Jdgs 7 14 3 Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis. -Judici Jdgs 7 14 4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli. -Judici Jdgs 7 14 5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis saevus, et rugiens, et occurrit ei. -Judici Jdgs 7 14 6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. -Judici Jdgs 7 14 7 Descenditque, et locutus est mulieri quae placuerat oculis ejus. -Judici Jdgs 7 14 8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. b -Judici Jdgs 7 14 9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. -Judici Jdgs 7 14 10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant. -Judici Jdgs 7 14 11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. -Judici Jdgs 7 14 12 Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: -Judici Jdgs 7 14 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. -Judici Jdgs 7 14 14 Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. -Judici Jdgs 7 14 15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis? -Judici Jdgs 7 14 16 Quae fundebat apud Samson lacrimas, et quaerebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero? -Judici Jdgs 7 14 17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis. -Judici Jdgs 7 14 18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. -Judici Jdgs 7 14 19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: -Judici Jdgs 7 14 20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis. -Judici Jdgs 7 15 1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei haedum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens: -Judici Jdgs 7 15 2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quae junior et pulchrior illa est: sit tibi pro ea uxor. -Judici Jdgs 7 15 3 Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos: faciam enim vobis mala. -Judici Jdgs 7 15 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio: -Judici Jdgs 7 15 5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatae jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematae sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. -Judici Jdgs 7 15 6 Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathaei: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, haec operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. -Judici Jdgs 7 15 7 Quibus ait Samson: Licet haec feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam. -Judici Jdgs 7 15 8a Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. -Judici Jdgs 7 15 8b Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam. -Judici Jdgs 7 15 9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus. -Judici Jdgs 7 15 10 Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quae in nos operatus est. -Judici Jdgs 7 15 11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. -Judici Jdgs 7 15 12 Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me. -Judici Jdgs 7 15 13 Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam. -Judici Jdgs 7 15 14 Qui cum venisset ad locum Maxillae, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta. b -Judici Jdgs 7 15 15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quae jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros, -Judici Jdgs 7 15 16 et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros. -Judici Jdgs 7 15 17 Cumque haec verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillae. -Judici Jdgs 7 15 18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum. -Judici Jdgs 7 15 19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressae sunt ex eo aquae. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in praesentem diem. -Judici Jdgs 7 15 20 Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis. b -Judici Jdgs 7 16 1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. -Judici Jdgs 7 16 2 Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio praestolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. -Judici Jdgs 7 16 3 Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. -Judici Jdgs 7 16 4 Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila. b -Judici Jdgs 7 16 5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. -Judici Jdgs 7 16 6 Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas? -Judici Jdgs 7 16 7 Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines. -Judici Jdgs 7 16 8 Attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eum, -Judici Jdgs 7 16 9 latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. -Judici Jdgs 7 16 10 Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas. b -Judici Jdgs 7 16 11 Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis. -Judici Jdgs 7 16 12 Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. -Judici Jdgs 7 16 13 Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terrae fixeris, infirmus ero. -Judici Jdgs 7 16 14 Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. -Judici Jdgs 7 16 15 Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. b -Judici Jdgs 7 16 16 Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhaereret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est. -Judici Jdgs 7 16 17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meae: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines. -Judici Jdgs 7 16 18 Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant. -Judici Jdgs 7 16 19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et coepit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit. -Judici Jdgs 7 16 20 Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus. -Judici Jdgs 7 16 21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt. -Judici Jdgs 7 16 22 Jamque capilli ejus renasci coeperunt. b -Judici Jdgs 7 16 23 Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. -Judici Jdgs 7 16 24 Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. -Judici Jdgs 7 16 25 Laetantesque per convivia, sumptis jam epulis, praeceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas. -Judici Jdgs 7 16 26 Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam. -Judici Jdgs 7 16 27 Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson. b -Judici Jdgs 7 16 28 At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. -Judici Jdgs 7 16 29 Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram laeva tenens, -Judici Jdgs 7 16 30 ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quae ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. -Judici Jdgs 7 16 31 Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis. b -Judici Jdgs 7 17 1 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, -Judici Jdgs 7 17 2 qui dixit matri suae: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino. -Judici Jdgs 7 17 3 Reddidit ergo eos matri suae, quae dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi. -Judici Jdgs 7 17 4 Reddidit igitur eos matri suae: quae tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae. -Judici Jdgs 7 17 5 Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. -Judici Jdgs 7 17 6 In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. -Judici Jdgs 7 17 7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi. b -Judici Jdgs 7 17 8 Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michae, -Judici Jdgs 7 17 9 interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero. -Judici Jdgs 7 17 10 Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quae ad victum sunt necessaria. -Judici Jdgs 7 17 11 Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. -Judici Jdgs 7 17 12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se: -Judici Jdgs 7 17 13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem. -Judici Jdgs 7 18 1 In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. -Judici Jdgs 7 18 2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi: -Judici Jdgs 7 18 3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti? -Judici Jdgs 7 18 4 Qui respondit eis: Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos. -Judici Jdgs 7 18 5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. -Judici Jdgs 7 18 6 Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. -Judici Jdgs 7 18 7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. b -Judici Jdgs 7 18 8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt: -Judici Jdgs 7 18 9 Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor. -Judici Jdgs 7 18 10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra. -Judici Jdgs 7 18 11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis, b -Judici Jdgs 7 18 12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim. -Judici Jdgs 7 18 13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae, -Judici Jdgs 7 18 14 dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat. -Judici Jdgs 7 18 15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae: salutaveruntque eum verbis pacificis. -Judici Jdgs 7 18 16 Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium. -Judici Jdgs 7 18 17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus. -Judici Jdgs 7 18 18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis? -Judici Jdgs 7 18 19 Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël? -Judici Jdgs 7 18 20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis. -Judici Jdgs 7 18 21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, b -Judici Jdgs 7 18 22 et jam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt, -Judici Jdgs 7 18 23 et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? -Judici Jdgs 7 18 24 Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis: Quid tibi est? -Judici Jdgs 7 18 25 Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. -Judici Jdgs 7 18 26 Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. -Judici Jdgs 7 18 27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt, b -Judici Jdgs 7 18 28 nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, -Judici Jdgs 7 18 29 vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quae prius Lais dicebatur. -Judici Jdgs 7 18 30 Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae. -Judici Jdgs 7 18 31 Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël. -Judici Jdgs 7 19 1 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda: -Judici Jdgs 7 19 2 quae reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus. -Judici Jdgs 7 19 3 Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos: quae suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei laetus, -Judici Jdgs 7 19 4 et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter. -Judici Jdgs 7 19 5 Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris. -Judici Jdgs 7 19 6 Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: Quaeso te ut hodie hic maneas, pariterque laetemur. -Judici Jdgs 7 19 7 At ille consurgens, coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere. -Judici Jdgs 7 19 8 Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. -Judici Jdgs 7 19 9 Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam. -Judici Jdgs 7 19 10 Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quae altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam. -Judici Jdgs 7 19 11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem: dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro: declinemus ad urbem Jebusaeorum, et maneamus in ea. b -Judici Jdgs 7 19 12 Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israël: sed transibo usque Gabaa, -Judici Jdgs 7 19 13 et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama. -Judici Jdgs 7 19 14 Transierunt ergo Jebus, et coeptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quae est in tribu Benjamin: -Judici Jdgs 7 19 15 diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio. -Judici Jdgs 7 19 16 Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa: homines autem regionis illius erant filii Jemini. -Judici Jdgs 7 19 17 Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis? -Judici Jdgs 7 19 18 Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere, -Judici Jdgs 7 19 19 habentes paleas et foenum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio. -Judici Jdgs 7 19 20 Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego praebebo omnia quae necessaria sunt: tantum, quaeso, ne in platea maneas. -Judici Jdgs 7 19 21 Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis praebuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. -Judici Jdgs 7 19 22 Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare coeperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo. b -Judici Jdgs 7 19 23 Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia. -Judici Jdgs 7 19 24 Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam: educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis: tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum. -Judici Jdgs 7 19 25 Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. -Judici Jdgs 7 19 26 At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. -Judici Jdgs 7 19 27 Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam: et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus. -Judici Jdgs 7 19 28 Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam. -Judici Jdgs 7 19 29 Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israël. b -Judici Jdgs 7 19 30 Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit. -Judici Jdgs 7 20 1 Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha. -Judici Jdgs 7 20 2 Omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum. -Judici Jdgs 7 20 3 (Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectae, quomodo tantum scelus perpetratum esset, -Judici Jdgs 7 20 4 respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti: -Judici Jdgs 7 20 5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est. -Judici Jdgs 7 20 6 Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestrae: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël. -Judici Jdgs 7 20 7 Adestis, omnes filii Israël: decernite quid facere debeatis. -Judici Jdgs 7 20 8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum: -Judici Jdgs 7 20 9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus. -Judici Jdgs 7 20 10 Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. -Judici Jdgs 7 20 11 Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio. b -Judici Jdgs 7 20 12 Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est? -Judici Jdgs 7 20 13 Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum: -Judici Jdgs 7 20 14 sed ex cunctis urbibus, quae sortis suae erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent. -Judici Jdgs 7 20 15 Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, -Judici Jdgs 7 20 16 qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra praeliantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. -Judici Jdgs 7 20 17 Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam. b -Judici Jdgs 7 20 18 Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. -Judici Jdgs 7 20 19 Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa: -Judici Jdgs 7 20 20 et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare coeperunt. -Judici Jdgs 7 20 21 Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. -Judici Jdgs 7 20 22 Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt: -Judici Jdgs 7 20 23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen. -Judici Jdgs 7 20 24 Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad praelium processissent, -Judici Jdgs 7 20 25 eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos caede bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent. -Judici Jdgs 7 20 26 Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas, -Judici Jdgs 7 20 27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, -Judici Jdgs 7 20 28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras. -Judici Jdgs 7 20 29 Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa: b -Judici Jdgs 7 20 30 et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. -Judici Jdgs 7 20 31 Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et caederent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros: -Judici Jdgs 7 20 32 putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. -Judici Jdgs 7 20 33 Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque, quae circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt, -Judici Jdgs 7 20 34 et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. -Judici Jdgs 7 20 35 Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. -Judici Jdgs 7 20 36 Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad praeparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant. b -Judici Jdgs 7 20 37 Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga caedentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii. -Judici Jdgs 7 20 38 Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. -Judici Jdgs 7 20 39 Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, caesis de exercitu eorum triginta viris), -Judici Jdgs 7 20 40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere: Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri: -Judici Jdgs 7 20 41 qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt, -Judici Jdgs 7 20 42 et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus: sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis. -Judici Jdgs 7 20 43 Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. -Judici Jdgs 7 20 44 Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores. b -Judici Jdgs 7 20 45 Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. -Judici Jdgs 7 20 46 Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi. -Judici Jdgs 7 20 47 Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor. -Judici Jdgs 7 20 48 Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit. -Judici Jdgs 7 21 1 Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. -Judici Jdgs 7 21 2 Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes: -Judici Jdgs 7 21 3 Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? -Judici Jdgs 7 21 4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt: -Judici Jdgs 7 21 5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. -Judici Jdgs 7 21 6 Ductique poenitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël: -Judici Jdgs 7 21 7 unde uxores accipient? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras. -Judici Jdgs 7 21 8 Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. -Judici Jdgs 7 21 9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) -Judici Jdgs 7 21 10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. b -Judici Jdgs 7 21 11 Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate. -Judici Jdgs 7 21 12 Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. -Judici Jdgs 7 21 13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos susciperent in pace. -Judici Jdgs 7 21 14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent. -Judici Jdgs 7 21 15 Universusque Israël valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israël. b -Judici Jdgs 7 21 16 Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminae conciderunt, -Judici Jdgs 7 21 17 et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël. -Judici Jdgs 7 21 18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. -Judici Jdgs 7 21 19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona. -Judici Jdgs 7 21 20 Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, et latitate in vineis. -Judici Jdgs 7 21 21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin. -Judici Jdgs 7 21 22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. -Judici Jdgs 7 21 23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis. b -Judici Jdgs 7 21 24 Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. +Judici Jdgs 7 1 1 Post mortem Jósue, consuluérunt fílii Israël Dóminum, dicéntes: Quis ascéndet ante nos contra Chananǽum, et erit dux belli? +Judici Jdgs 7 1 2 Dixítque Dóminus: Judas ascéndet: ecce trádidi terram in manus ejus. +Judici Jdgs 7 1 3 Et ait Judas Simeóni fratri suo: Ascénde mecum in sortem meam, et pugna contra Chananǽum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et ábiit cum eo Símeon. +Judici Jdgs 7 1 4 Ascendítque Judas, et trádidit Dóminus Chananǽum ac Pherezǽum in manus eórum: et percussérunt in Bezec decem míllia virórum. +Judici Jdgs 7 1 5 Invenerúntque Adoníbezec in Bezec, et pugnavérunt contra eum, ac percussérunt Chananǽum et Pherezǽum. +Judici Jdgs 7 1 6 Fugit autem Adoníbezec: quem persecúti comprehendérunt, cæsis summitátibus mánuum ejus ac pedum. +Judici Jdgs 7 1 7 Dixítque Adoníbezec: Septuagínta reges amputátis mánuum ac pedum summitátibus colligébant sub mensa mea cibórum relíquias: sicut feci, ita réddidit mihi Deus. Adduxerúntque eum in Jerúsalem, et ibi mórtuus est. +Judici Jdgs 7 1 8 Oppugnántes ergo fílii Juda Jerúsalem, cepérunt eam, et percussérunt in ore gládii, tradéntes cunctam incéndio civitátem. +Judici Jdgs 7 1 9 Et póstea descendéntes pugnavérunt contra Chananǽum, qui habitábat in montánis, et ad merídiem, et in campéstribus. b +Judici Jdgs 7 1 10 Pergénsque Judas contra Chananǽum, qui habitábat in Hebron (cujus nomen fuit antíquitus Cáriath Arbe), percússit Sésai, et Áhiman, et Thólmai: +Judici Jdgs 7 1 11 atque inde proféctus ábiit ad habitatóres Dabir, cujus nomen vetus erat Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum. +Judici Jdgs 7 1 12 Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et vastáverit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem. +Judici Jdgs 7 1 13 Cumque cepísset eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam fíliam suam cónjugem. +Judici Jdgs 7 1 14 Quam pergéntem in itínere mónuit vir suus ut péteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirásset sedens in ásino, dixit ei Caleb: Quid habes? +Judici Jdgs 7 1 15 At illa respóndit: Da mihi benedictiónem, quia terram aréntem dedísti mihi: da et irríguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irríguum supérius, et irríguum inférius. +Judici Jdgs 7 1 16 Fílii autem Cinǽi cognáti Móysi ascendérunt de civitáte palmárum cum fíliis Juda, in desértum sortis ejus, quod est ad merídiem Arad, et habitavérunt cum eo. +Judici Jdgs 7 1 17 Ábiit autem Judas cum Simeóne fratre suo, et percussérunt simul Chananǽum qui habitábat in Séphaath, et interfecérunt eum. Vocatúmque est nomen urbis, Horma, id est, anáthema. +Judici Jdgs 7 1 18 Cepítque Judas Gazam cum fínibus suis, et Ascalónem, atque Áccaron cum términis suis. +Judici Jdgs 7 1 19 Fuítque Dóminus cum Juda, et montána possédit: nec pótuit delére habitatóres vallis, quia falcátis cúrribus abundábant. +Judici Jdgs 7 1 20 Dederúntque Caleb Hebron, sicut díxerat Móyses, qui delévit ex ea tres fílios Enac. +Judici Jdgs 7 1 21 Jebusǽum autem habitatórem Jerúsalem non delevérunt fílii Bénjamin: habitavítque Jebusǽus cum fíliis Bénjamin in Jerúsalem, usque in præséntem diem. +Judici Jdgs 7 1 22 Domus quoque Joseph ascéndit in Bethel, fuítque Dóminus cum eis. b +Judici Jdgs 7 1 23 Nam cum obsidérent urbem, quæ prius Luza vocabátur, +Judici Jdgs 7 1 24 vidérunt hóminem egrediéntem de civitáte, dixerúntque ad eum: Osténde nobis intróitum civitátis, et faciémus tecum misericórdiam. +Judici Jdgs 7 1 25 Qui cum ostendísset eis, percussérunt urbem in ore gládii: hóminem autem illum, et omnem cognatiónem ejus, dimisérunt. +Judici Jdgs 7 1 26 Qui dimíssus, ábiit in terram Hetthim, et ædificávit ibi civitátem, vocavítque eam Luzam: quæ ita appellátur usque in præséntem diem. +Judici Jdgs 7 1 27 Manásses quoque non delévit Bethsan, et Thanac cum vículis suis, et habitatóres Dor, et Jéblaam, et Magéddo cum vículis suis, cœpítque Chananǽus habitáre cum eis. +Judici Jdgs 7 1 28 Postquam autem confortátus est Israël, fecit eos tributários, et delére nóluit. +Judici Jdgs 7 1 29 Éphraim étiam non interfécit Chananǽum, qui habitábat in Gazer, sed habitávit cum eo. +Judici Jdgs 7 1 30 Zábulon non delévit habitatóres Cetron, et Náalol: sed habitávit Chananǽus in médio ejus, factúsque est ei tributárius. +Judici Jdgs 7 1 31 Aser quoque non delévit habitatóres Accho, et Sidónis, Áhalab, et Áchazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: +Judici Jdgs 7 1 32 habitavítque in médio Chananǽi habitatóris illíus terræ, nec interfécit eum. +Judici Jdgs 7 1 33 Néphthali quoque non delévit habitatóres Béthsames, et Béthanath: et habitávit inter Chananǽum habitatórem terræ, fuerúntque ei Bethsamítæ et Bethanítæ tributárii. +Judici Jdgs 7 1 34 Arctavítque Amorrhǽus fílios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planióra descénderent: +Judici Jdgs 7 1 35 habitavítque in monte Hares, quod interpretátur testáceo, in Ájalon et Sálebim. Et aggraváta est manus domus Joseph, factúsque est ei tributárius. +Judici Jdgs 7 1 36 Fuit autem términus Amorrhǽi ab ascénsu Scorpiónis, petra, et superióra loca. +Judici Jdgs 7 2 1 Ascendítque ángelus Dómini de Gálgalis ad Locum fléntium, et ait: Edúxi vos de Ægýpto, et introdúxi in terram, pro qua jurávi pátribus vestris: et pollícitus sum ut non fácerem írritum pactum meum vobíscum in sempitérnum, +Judici Jdgs 7 2 2 ita dumtáxat ut non ferirétis fœdus cum habitatóribus terræ hujus, sed aras eórum subverterétis: et noluístis audíre vocem meam: cur hoc fecístis? +Judici Jdgs 7 2 3 Quam ob rem nólui delére eos a fácie vestra: ut habeátis hostes, et dii eórum sint vobis in ruínam. +Judici Jdgs 7 2 4 Cumque loquerétur ángelus Dómini haec verba ad omnes fílios Israël, elevavérunt ipsi vocem suam, et flevérunt. +Judici Jdgs 7 2 5 Et vocátum est nomen loci illíus, Locus fléntium, sive lacrimárum: immolaverúntque ibi hóstias Dómini. +Judici Jdgs 7 2 6 Dimísit ergo Jósue pópulum, et abiérunt fílii Israël unusquísque in possessiónem suam, ut obtinérent eam: b +Judici Jdgs 7 2 7 servierúntque Dómino cunctis diébus ejus, et seniórum, qui longo post eum vixérunt témpore, et nóverant ómnia ópera Dómini quæ fécerat cum Israël. +Judici Jdgs 7 2 8 Mórtuus est autem Jósue fílius Nun, fámulus Dómini, centum et decem annórum, +Judici Jdgs 7 2 9 et sepeliérunt eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare in monte Éphraim, a septentrionáli plaga montis Gaas. +Judici Jdgs 7 2 10 Omnísque illa generátio congregáta est ad patres suos: et surrexérunt álii, qui non nóverant Dóminum, et ópera quæ fécerat cum Israël. +Judici Jdgs 7 2 11 Fecerúntque fílii Israël malum in conspéctu Dómini, et serviérunt Báalim. +Judici Jdgs 7 2 12 Ac dimisérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, deósque populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos: et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum, +Judici Jdgs 7 2 13 dimitténtes eum, et serviéntes Baal et Ástaroth. +Judici Jdgs 7 2 14 Iratúsque Dóminus contra Israël, trádidit eos in manus diripiéntium: qui cepérunt eos, et vendidérunt hóstibus qui habitábant per gyrum: nec potuérunt resístere adversáriis suis, b +Judici Jdgs 7 2 15 sed quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini super eos erat, sicut locútus est, et jurávit eis, et veheménter afflícti sunt. +Judici Jdgs 7 2 16 Suscitavítque Dóminus júdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus: sed nec eos audíre voluérunt, +Judici Jdgs 7 2 17 fornicántes cum diis aliénis, et adorántes eos. Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum: et audiéntes mandáta Dómini, ómnia fecére contrária. +Judici Jdgs 7 2 18 Cumque Dóminus júdices suscitáret, in diébus eórum flectebátur misericórdia, et audiébat afflictórum gémitus, et liberábat eos de cæde vastántium. +Judici Jdgs 7 2 19 Postquam autem mórtuus esset judex, revertebántur, et multo faciébant pejóra quam fécerant patres eórum, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis, et adorántes illos. Non dimisérunt adinventiónes suas, et viam duríssimam per quam ambuláre consuevérunt. +Judici Jdgs 7 2 20 Iratúsque est furor Dómini in Israël, et ait: Quia írritum fecit gens ista pactum meum, quod pepígeram cum pátribus eórum, et vocem meam audíre contémpsit: +Judici Jdgs 7 2 21 et ego non delébo gentes, quas dimísit Jósue, et mórtuus est: +Judici Jdgs 7 2 22 ut in ipsis expériar Israël, utrum custódiant viam Dómini, et ámbulent in ea, sicut custodiérunt patres eórum, an non. +Judici Jdgs 7 2 23 Dimísit ergo Dóminus omnes natiónes has, et cito subvértere nóluit, nec trádidit in manus Jósue. b +Judici Jdgs 7 3 1 Hae sunt gentes quas Dóminus derelíquit, ut erudíret in eis Israélem, et omnes qui non nóverant bella Chananæórum: +Judici Jdgs 7 3 2 ut póstea díscerent fílii eórum certáre cum hóstibus, et habére consuetúdinem prœliándi: +Judici Jdgs 7 3 3 quinque sátrapas Philisthinórum, omnémque Chananǽum, et Sidónium, atque Hevǽum, qui habitábat in monte Líbano, de monte Baal Hermon usque ad intróitum Emath. +Judici Jdgs 7 3 4 Dimisítque eos, ut in ipsis experirétur Israélem, utrum audíret mandáta Dómini quæ præcéperat pátribus eórum per manum Móysi, an non. +Judici Jdgs 7 3 5 Ítaque fílii Israël habitavérunt in médio Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi: b +Judici Jdgs 7 3 6 et duxérunt uxóres fílias eórum, ipsíque fílias suas fíliis eórum tradidérunt, et serviérunt diis eórum. +Judici Jdgs 7 3 7 Fecerúntque malum in conspéctu Dómini, et oblíti sunt Dei sui, serviéntes Báalim et Ástaroth. +Judici Jdgs 7 3 8 Iratúsque contra Israël Dóminus, trádidit eos in manus Chusan Rasáthaim regis Mesopotámiæ, servierúntque ei octo annis. +Judici Jdgs 7 3 9 Et clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem, et liberávit eos, Othóniel vidélicet fílium Cenez, fratrem Caleb minórem: +Judici Jdgs 7 3 10 fuítque in eo spíritus Dómini, et judicávit Israël. Egressúsque est ad pugnam, et trádidit Dóminus in manus ejus Chusan Rasáthaim regem Sýriæ, et oppréssit eum. +Judici Jdgs 7 3 11 Quievítque terra quadragínta annis, et mórtuus est Othóniel fílius Cenez. +Judici Jdgs 7 3 12 Addidérunt autem fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini: qui confortávit advérsum eos Eglon regem Moab, quia fecérunt malum in conspéctu ejus. b +Judici Jdgs 7 3 13 Et copulávit ei fílios Ammon, et Ámalec: abiítque et percússit Israël, atque possédit urbem palmárum. +Judici Jdgs 7 3 14 Servierúntque fílii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis. +Judici Jdgs 7 3 15 Et póstea clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem vocábulo Aod, fílium Gera, fílii Jémini, qui utráque manu pro déxtera utebátur. Miserúntque fílii Israël per illum múnera Eglon regi Moab. b +Judici Jdgs 7 3 16 Qui fecit sibi gládium ancípitem, habéntem in médio cápulum longitúdinis palmæ manus, et accínctus est eo subter sagum in dextro fémore. +Judici Jdgs 7 3 17 Obtulítque múnera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. +Judici Jdgs 7 3 18 Cumque obtulísset ei múnera, prosecútus est sócios, qui cum eo vénerant. +Judici Jdgs 7 3 19 Et revérsus de Gálgalis, ubi erant idóla, dixit ad regem: Verbum secrétum hábeo ad te, o rex. Et ille imperávit siléntium: egressísque ómnibus qui circa eum erant, +Judici Jdgs 7 3 20 ingréssus est Aod ad eum: sedébat autem in æstívo cœnáculo solus: dixítque: Verbum Dei hábeo ad te. Qui statim surréxit de throno. +Judici Jdgs 7 3 21 Extendítque Aod sinístram manum, et tulit sicam de dextro fémore suo, infixítque eam in ventre ejus +Judici Jdgs 7 3 22 tam válide, ut cápulus sequerétur ferrum in vúlnere, ac pinguíssimo ádipe stringerétur. Nec edúxit gládium, sed ita ut percússerat, relíquit in córpore: statímque per secréta natúræ alvi stércora prorupérunt. +Judici Jdgs 7 3 23 Aod autem clausis diligentíssime óstiis cœnáculi, et obfirmátis sera, +Judici Jdgs 7 3 24a per postícum egréssus est. +Judici Jdgs 7 3 24b Servíque regis ingréssi vidérunt clausas fores cœnáculi, atque dixérunt: Fórsitan purgat alvum in æstívo cubículo. +Judici Jdgs 7 3 25 Expectantésque diu donec erubéscerent, et vidéntes quod nullus aperíret, tulérunt clavem: et aperiéntes invenérunt dóminum suum in terra jacéntem mórtuum. +Judici Jdgs 7 3 26 Aod autem, dum illi turbaréntur, effúgit, et pertránsiit locum idolórum, unde revérsus fúerat. Venítque in Séirath: +Judici Jdgs 7 3 27 et statim insónuit búccina in monte Éphraim, descenderúntque cum eo fílii Israël, ipso in fronte gradiénte. +Judici Jdgs 7 3 28 Qui dixit ad eos: Sequímini me: trádidit enim Dóminus inimícos nostros Moabítas in manus nostras. Descenderúntque post eum, et occupavérunt vada Jordánis quæ transmíttunt in Moab: et non dimisérunt transíre quemquam: +Judici Jdgs 7 3 29 sed percussérunt Moabítas in témpore illo, círciter decem míllia, omnes robústos et fortes viros. Nullus eórum evádere pótuit. +Judici Jdgs 7 3 30 Humiliatúsque est Moab in die illo sub manu Israël: et quiévit terra octogínta annis. +Judici Jdgs 7 3 31 Post hunc fuit Samgar fílius Anath, qui percússit de Philísthiim sexcéntos viros vómere: et ipse quoque deféndit Israël. b +Judici Jdgs 7 4 1 Addiderúntque fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod, +Judici Jdgs 7 4 2 et trádidit illos Dóminus in manus Jabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor: habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram, ipse autem habitábat in Hároseth géntium. +Judici Jdgs 7 4 3 Clamaverúntque fílii Israël ad Dóminum: nongéntos enim habébat falcátos currus, et per vigínti annos veheménter opprésserat eos. +Judici Jdgs 7 4 4 Erat autem Débbora prophétis uxor Lápidoth, quæ judicábat pópulum in illo témpore. b +Judici Jdgs 7 4 5 Et sedébat sub palma, quæ nómine illíus vocabátur, inter Rama et Bethel in monte Éphraim: ascendebántque ad eam fílii Israël in omne judícium. +Judici Jdgs 7 4 6 Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoëm de Cedes Néphthali: dixítque ad eum: Præcépit tibi Dóminus Deus Israël: Vade, et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem míllia pugnatórum de fíliis Néphthali, et de fíliis Zábulon: +Judici Jdgs 7 4 7 ego autem addúcam ad te in loco torréntis Cison, Sísaram príncipem exércitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitúdinem, et tradam eos in manu tua. +Judici Jdgs 7 4 8 Dixítque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolúeris veníre mecum, non pergam. b +Judici Jdgs 7 4 9 Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victória non reputábitur tibi, quia in manu mulíeris tradétur Sísara. Surréxit ítaque Débbora, et perréxit cum Barac in Cedes. +Judici Jdgs 7 4 10 Qui, accítis Zábulon et Néphthali, ascéndit cum decem míllibus pugnatórum, habens Débboram in comitátu suo. +Judici Jdgs 7 4 11 Haber autem Cinǽus recésserat quondam a céteris Cinǽis frátribus suis, fíliis Hobab cognáti Móysi: et teténderat tabernácula usque ad vallem, quæ vocátur Sennim, et erat juxta Cedes. +Judici Jdgs 7 4 12 Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoëm in montem Thabor: b +Judici Jdgs 7 4 13 et congregávit nongéntos falcátos currus, et omnem exércitum de Hároseth géntium ad torréntem Cison. +Judici Jdgs 7 4 14 Dixítque Débbora ad Barac: Surge, haec est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem míllia pugnatórum cum eo. +Judici Jdgs 7 4 15 Perterruítque Dóminus Sísaram, et omnes currus ejus, universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac: in tantum, ut Sísara de curru desíliens, pédibus fúgeret, +Judici Jdgs 7 4 16 et Barac persequerétur fugiéntes currus, et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet. +Judici Jdgs 7 4 17 Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Jahel uxóris Haber Cinǽi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinǽi. +Judici Jdgs 7 4 18 Egréssa ígitur Jahel in occúrsum Sísaræ, dixit ad eum: Intra ad me, dómine mi: intra, ne tímeas. Qui ingréssus tabernáculum ejus, et opértus ab ea pállio, +Judici Jdgs 7 4 19 dixit ad eam: Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio valde. Quæ apéruit utrem lactis, et dedit ei bíbere, et opéruit illum. +Judici Jdgs 7 4 20 Dixítque Sísara ad eam: Sta ante óstium tabernáculi: et cum vénerit áliquis intérrogans te, et dicens: Numquid hic est áliquis? respondébis: Nullus est. +Judici Jdgs 7 4 21 Tulit ítaque Jahel uxor Haber clavum tabernáculi, assúmens páriter et málleum: et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis ejus clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram: qui sopórem morti consócians defécit, et mórtuus est. +Judici Jdgs 7 4 22 Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat: egressáque Jahel in occúrsum ejus, dixit ei: Veni, et osténdam tibi virum quem quæris. Qui cum intrásset ad eam, vidit Sísaram jacéntem mórtuum, et clavum infíxum in témpore ejus. b +Judici Jdgs 7 4 23 Humiliávit ergo Deus in die illo Jabin regem Chánaan coram fíliis Israël: +Judici Jdgs 7 4 24 qui crescébant quotídie, et forti manu opprimébant Jabin regem Chánaan, donec delérent eum. +Judici Jdgs 7 5 1 Cecinerúntque Débbora et Barac fílius Abínoëm in illo die, dicéntes: +Judici Jdgs 7 5 2 Qui sponte obtulístis de Israël ánimas vestras ad perículum, benedícite Dómino. +Judici Jdgs 7 5 3 Audíte, reges; áuribus percípite, príncipes: ego sum, ego sum, quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël. +Judici Jdgs 7 5 4 Dómine, cum exíres de Seir, et transíres per regiónes Edom, terra mota est, cælíque ac nubes distillavérunt aquis. +Judici Jdgs 7 5 5 Montes fluxérunt a fácie Dómini, et Sínai a fácie Dómini Dei Israël. +Judici Jdgs 7 5 6 In diébus Samgar fílii Anath, in diébus Jahel quievérunt sémitæ: et qui ingrediebántur per eas, ambulavérunt per calles dévios. b +Judici Jdgs 7 5 7 Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret Débbora, súrgeret mater in Israël. +Judici Jdgs 7 5 8 Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit: clýpeus et hasta si apparúerint in quadragínta míllibus Israël. +Judici Jdgs 7 5 9 Cor meum díligit príncipes Israël: qui própria voluntáte obtulístis vos discrímini, benedícite Dómino. b +Judici Jdgs 7 5 10 Qui ascénditis super niténtes ásinos, et sedétis in judício, et ambulátis in via, loquímini. +Judici Jdgs 7 5 11 Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur justítiæ Dómini, et cleméntia in fortes Israël: tunc descéndit pópulus Dómini ad portas, et obtínuit principátum. +Judici Jdgs 7 5 12 Surge, surge Débbora; surge, surge, et lóquere cánticum: surge Barac, et apprehénde captívos tuos, fili Abínoëm. b +Judici Jdgs 7 5 13 Salvátæ sunt relíquiæ pópuli: Dóminus in fórtibus dimicávit. +Judici Jdgs 7 5 14 Ex Éphraim delévit eos in Ámalec, et post eum ex Bénjamin in pópulos tuos, o Ámalec: de Machir príncipes descendérunt, et de Zábulon qui exércitum dúcerent ad bellándum. +Judici Jdgs 7 5 15 Duces Íssachar fuére cum Débbora, et Barac vestígia sunt secúti, qui quasi in præceps ac bárathrum se discrímini dedit: divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio. +Judici Jdgs 7 5 16 Quare hábitas inter duos términos, ut áudias síbilos gregum? divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio. +Judici Jdgs 7 5 17 Gálaad trans Jordánem quiescébat, et Dan vacábat návibus: Aser habitábat in líttore maris, et in pórtubus morabátur. +Judici Jdgs 7 5 18 Zábulon vero et Néphthali obtulérunt ánimas suas morti in regióne Meróme. +Judici Jdgs 7 5 19 Venérunt reges et pugnavérunt: pugnavérunt reges Chánaan in Thanach juxta aquas Magéddo, et tamen nihil tulére prædántes. b +Judici Jdgs 7 5 20 De cælo dimicátum est contra eos: stellæ manéntes in órdine et cursu suo, advérsus Sísaram pugnavérunt. +Judici Jdgs 7 5 21 Torrens Cison traxit cadávera eórum, torrens Cádumim, torrens Cison: concúlca, ánima mea, robústos. +Judici Jdgs 7 5 22 Úngulæ equórum cecidérunt, fugiéntibus ímpetu, et per præceps ruéntibus fortíssimis hóstium. +Judici Jdgs 7 5 23 Maledícite terræ Meroz, dixit ángelus Dómini: maledícite habitatóribus ejus, quia non venérunt ad auxílium Dómini, in adjutórium fortissimórum ejus. b +Judici Jdgs 7 5 24 Benedícta inter mulíeres Jahel uxor Haber Cinǽi, et benedicátur in tabernáculo suo. +Judici Jdgs 7 5 25 Aquam peténti lac dedit, et in phíala príncipum óbtulit butýrum. +Judici Jdgs 7 5 26 Sinístram manum misit ad clavum, et déxteram ad fabrórum málleos. Percussítque Sísaram quærens in cápite vúlneri locum, et tempus válide pérforans: +Judici Jdgs 7 5 27 inter pedes ejus ruit; defécit, et mórtuus est: volvebátur ante pedes ejus, et jacébat exánimis et miserábilis. +Judici Jdgs 7 5 28 Per fenéstram respíciens, ululábat mater ejus: et de cœnáculo loquebátur: Cur morátur régredi currus ejus? quare tardavérunt pedes quadrigárum illíus? +Judici Jdgs 7 5 29 Una sapiéntior céteris uxóribus ejus, haec sócrui verba respóndit: b +Judici Jdgs 7 5 30 Fórsitan nunc dívidit spólia, et pulchérrima feminárum elígitur ei: vestes diversórum colórum Sísaræ tradúntur in prædam, et supéllex vária ad ornánda colla congéritur. +Judici Jdgs 7 5 31 Sic péreant omnes inimíci tui, Dómine: qui autem díligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rútilent. b +Judici Jdgs 7 5 32 Quievítque terra per quadragínta annos. b +Judici Jdgs 7 6 1 Fecérunt autem fílii Israël malum in conspéctu Dómini: qui trádidit illos in manu Mádian septem annis, +Judici Jdgs 7 6 2 et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus, et munitíssima ad repugnándum loca. +Judici Jdgs 7 6 3 Cumque sevísset Israël, ascendébat Mádian et Ámalec, ceteríque orientálium natiónum: +Judici Jdgs 7 6 4 et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ: nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Israël, non oves, non boves, non ásinos. +Judici Jdgs 7 6 5 Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis, et instar locustárum univérsa complébant, innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant devastántes. +Judici Jdgs 7 6 6 Humiliatúsque est Israël valde in conspéctu Mádian. +Judici Jdgs 7 6 7 Et clamávit ad Dóminum póstulans auxílium contra Madianítas. +Judici Jdgs 7 6 8 Qui misit ad eos virum prophétam, et locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego vos feci conscéndere de Ægýpto, et edúxi vos de domo servitútis, +Judici Jdgs 7 6 9 et liberávi de manu Ægyptiórum, et ómnium inimicórum qui affligébant vos: ejecíque eos ad intróitum vestrum, et trádidi vobis terram eórum. +Judici Jdgs 7 6 10 Et dixi: Ego Dóminus Deus vester: ne timeátis deos Amorrhæórum, in quorum terra habitátis. Et noluístis audíre vocem meam. +Judici Jdgs 7 6 11 Venit autem ángelus Dómini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinébat ad Joas patrem famíliæ Ezri. Cumque Gédeon fílius ejus excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut fúgeret Mádian, b +Judici Jdgs 7 6 12 appáruit ei ángelus Dómini, et ait: Dóminus tecum, virórum fortíssime. +Judici Jdgs 7 6 13 Dixítque ei Gédeon: Óbsecro, mi dómine, si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos haec ómnia? ubi sunt mirabília ejus, quæ narravérunt patres nostri, atque dixérunt: De Ægýpto edúxit nos Dóminus? nunc autem derelíquit nos Dóminus, et trádidit in manu Mádian. +Judici Jdgs 7 6 14 Respexítque ad eum Dóminus, et ait: Vade in hac fortitúdine tua, et liberábis Israël de manu Mádian: scito quod míserim te. +Judici Jdgs 7 6 15 Qui respóndens ait: Óbsecro, mi dómine, in quo liberábo Israël? ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei. +Judici Jdgs 7 6 16 Dixítque ei Dóminus: Ego ero tecum: et percúties Mádian quasi unum virum. +Judici Jdgs 7 6 17 Et ille: Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquéris ad me: b +Judici Jdgs 7 6 18 nec recédas hinc, donec revértar ad te, portans sacrifícium, et ófferens tibi. Qui respóndit: Ego præstolábor advéntum tuum. +Judici Jdgs 7 6 19 Ingréssus est ítaque Gédeon, et coxit hædum, et de farínæ módio ázymos panes: carnésque ponens in canístro, et jus cárnium mittens in ollam, tulit ómnia sub quercu, et óbtulit ei. +Judici Jdgs 7 6 20 Cui dixit ángelus Dómini: Tolle carnes et ázymos panes, et pone supra petram illam, et jus désuper funde. Cumque fecísset ita, +Judici Jdgs 7 6 21 exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et panes ázymos: ascendítque ignis de petra, et carnes azymósque panes consúmpsit: ángelus autem Dómini evánuit ex óculis ejus. +Judici Jdgs 7 6 22 Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini, ait: Heu mi Dómine Deus: quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem. +Judici Jdgs 7 6 23 Dixítque ei Dóminus: Pax tecum: ne tímeas, non moriéris. +Judici Jdgs 7 6 24a Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino, vocavítque illud, Dómini pax, usque in præséntem diem. +Judici Jdgs 7 6 24b Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est famíliæ Ezri, +Judici Jdgs 7 6 25 nocte illa dixit Dóminus ad eum: Tolle táurum patris tui, et álterum táurum annórum septem, destruésque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succíde. +Judici Jdgs 7 6 26 Et ædificábis altáre Dómino Deo tuo in summitáte petræ hujus, super quam ante sacrifícium posuísti: tollésque táurum secúndum, et ófferes holocáustum super struem lignórum, quæ de némore succíderis. +Judici Jdgs 7 6 27 Assúmptis ergo Gédeon decem viris de servis suis, fecit sicut præcéperat ei Dóminus. Timens autem domum patris sui, et hómines illíus civitátis, per diem nóluit id fácere, sed ómnia nocte complévit. +Judici Jdgs 7 6 28 Cumque surrexíssent viri óppidi ejus mane, vidérunt destrúctam aram Baal, lucúmque succísum, et táurum álterum impósitum super altáre, quod tunc ædificátum erat. +Judici Jdgs 7 6 29 Dixerúntque ad ínvicem: Quis hoc fecit? Cumque perquírerent auctórem facti, dictum est: Gédeon fílius Joas fecit haec ómnia. +Judici Jdgs 7 6 30 Et dixérunt ad Joas: Produc fílium tuum huc, ut moriátur: quia destrúxit aram Baal, et succídit nemus. +Judici Jdgs 7 6 31 Quibus ille respóndit: Numquid ultóres estis Baal, ut pugnétis pro eo? qui adversárius est ejus, moriátur ántequam lux crástina véniat: si deus est, víndicet se de eo, qui suffódit aram ejus. +Judici Jdgs 7 6 32 Ex illo die vocátus est Gédeon Jeróbaal, eo quod dixísset Joas: Ulciscátur se de eo Baal, qui suffódit aram ejus. +Judici Jdgs 7 6 33 Ígitur omnis Mádian, et Ámalec, et orientáles pópuli, congregáti sunt simul: et transeúntes Jordánem, castrametáti sunt in valle Jezraël. b +Judici Jdgs 7 6 34 Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búccina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur se. +Judici Jdgs 7 6 35 Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum: et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei. +Judici Jdgs 7 6 36 Dixítque Gédeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locútus es, +Judici Jdgs 7 6 37 ponam hoc vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit, et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Israël. +Judici Jdgs 7 6 38 Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore implévit. +Judici Jdgs 7 6 39 Dixítque rursus ad Deum: Ne irascátur furor tuus contra me si adhuc semel tentávero, signum quærens in véllere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. +Judici Jdgs 7 6 40 Fecítque Deus nocte illa ut postuláverat: et fuit síccitas in solo véllere, et ros in omni terra. +Judici Jdgs 7 7 1 Ígitur Jeróbaal qui et Gédeon, de nocte consúrgens, et omnis pópulus cum eo, venit ad fontem qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis excélsi. +Judici Jdgs 7 7 2 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Multus tecum est pópulus, nec tradétur Mádian in manus ejus: ne gloriétur contra me Israël, et dicat: Meis víribus liberátus sum. +Judici Jdgs 7 7 3 Lóquere ad pópulum, et cunctis audiéntibus prǽdica: Qui formidolósus et tímidus est, revertátur. Recesserúntque de monte Gálaad, et revérsi sunt de pópulo vigínti duo míllia virórum, et tantum decem míllia remansérunt. +Judici Jdgs 7 7 4 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Adhuc pópulus multus est: duc eos ad aquas et ibi probábo illos: et de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibúero, revertátur. +Judici Jdgs 7 7 5 Cumque descendísset pópulus ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum: qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt. +Judici Jdgs 7 7 6 Fuit ítaque númerus eórum qui manu ad os projiciénte lambuérunt aquas, trecénti viri: omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat. +Judici Jdgs 7 7 7 Et ait Dóminus ad Gédeon: In trecéntis viris qui lambuérunt aquas, liberábo vos, et tradam in manu tua Mádian: omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum. +Judici Jdgs 7 7 8a Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua: et ipse cum trecéntis viris se certámini dedit. +Judici Jdgs 7 7 8b Castra autem Mádian erant subter in valle. +Judici Jdgs 7 7 9 Eádem nocte dixit Dóminus ad eum: Surge, et descénde in castra: quia trádidi eos in manu tua. +Judici Jdgs 7 7 10 Sin autem solus ire formídas, descéndat tecum Phara puer tuus. +Judici Jdgs 7 7 11 Et cum audíeris quid loquántur, tunc confortabúntur manus tuæ, et secúrior ad hóstium castra descéndes. Descéndit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrórum, ubi erant armatórum vigíliæ. +Judici Jdgs 7 7 12 Mádian autem et Ámalec, et omnes orientáles pópuli, fusi jacébant in valle, ut locustárum multitúdo: caméli quoque innumerábiles erant, sicut aréna quæ jacet in líttore maris. +Judici Jdgs 7 7 13 Cumque venísset Gédeon, narrábat áliquis sómnium próximo suo: et in hunc modum referébat quod víderat: Vidi sómnium, et videbátur mihi quasi subcinerícius panis ex hórdeo volvi, et in castra Mádian descéndere: cumque pervenísset ad tabernáculum, percússit illud, atque subvértit, et terræ fúnditus coæquávit. +Judici Jdgs 7 7 14 Respóndit is, cui loquebátur: Non est hoc áliud, nisi gládius Gedeónis fílii Joas viri Israëlítæ: trádidit enim Dóminus in manus ejus Mádian, et ómnia castra ejus. +Judici Jdgs 7 7 15 Cumque audísset Gédeon sómnium, et interpretatiónem ejus, adorávit: et revérsus est ad castra Israël, et ait: Súrgite, trádidit enim Dóminus in manus nostras castra Mádian. b +Judici Jdgs 7 7 16 Divisítque trecéntos viros in tres partes, et dedit tubas in mánibus eórum, lagenásque vácuas, ac lámpades in médio lagenárum. +Judici Jdgs 7 7 17 Et dixit ad eos: Quod me fácere vidéritis, hoc fácite: ingrédiar partem castrórum, et quod fécero, sectámini. +Judici Jdgs 7 7 18 Quando personúerit tuba in manu mea, vos quoque per castrórum circúitum clángite, et conclamáte: Dómino et Gedeóni. +Judici Jdgs 7 7 19 Ingressúsque est Gédeon, et trecénti viri qui erant cum eo, in partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ: et custódibus suscitátis, cœpérunt búccinis clángere, et complódere inter se lagénas. +Judici Jdgs 7 7 20 Cumque per gyrum castrórum in tribus personárent locis, et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades, et dextris sonántes tubas, clamaverúntque: Gládius Dómini et Gedeónis: +Judici Jdgs 7 7 21a stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium. +Judici Jdgs 7 7 21b Ómnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt: +Judici Jdgs 7 7 22 et nihilóminus insistébant trecénti viri búccinis personántes. Immisítque Dóminus gládium ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant, +Judici Jdgs 7 7 23 fugiéntes usque ad Bethsétta, et crepídinem Abelméhula in Tebbath. Conclamántes autem viri Israël de Néphthali, et Aser, et omni Manásse, persequebántur Mádian. +Judici Jdgs 7 7 24 Misítque Gédeon núntios in omnem montem Éphraim, dicens: Descéndite in occúrsum Mádian, et occupáte aquas usque Béthbera atque Jordánem. Clamavítque omnis Éphraim, et præoccupávit aquas atque Jordánem usque Béthbera. +Judici Jdgs 7 7 25 Apprehensósque duos viros Mádian, Oreb et Zeb, interfécit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculári Zeb. Et persecúti sunt Mádian, cápita Oreb et Zeb portántes ad Gédeon trans fluénta Jordánis. +Judici Jdgs 7 8 1 Dixerúntque ad eum viri Éphraim: Quid est hoc quod fácere voluísti, ut nos non vocáres, cum ad pugnam pérgeres contra Mádian? jurgántes fórtiter, et prope vim inferéntes. +Judici Jdgs 7 8 2 Quibus ille respóndit: Quod enim tale fácere pótui, quale vos fecístis? nonne mélior est racémus Éphraim, vindémiis Abiézer? +Judici Jdgs 7 8 3 In manus vestras Dóminus trádidit príncipes Mádian, Oreb et Zeb: quid tale fácere pótui, quale vos fecístis? Quod cum locútus esset, requiévit spíritus eórum, quo tumébant contra eum. +Judici Jdgs 7 8 4 Cumque venísset Gédeon ad Jordánem, transívit eum cum trecéntis viris, qui secum erant: et prae lassitúdine, fugiéntes pérsequi non póterant. b +Judici Jdgs 7 8 5 Dixítque ad viros Soccoth: Date, óbsecro, panes pópulo qui mecum est, quia valde defecérunt: ut possímus pérsequi Zébee et Sálmana reges Mádian. +Judici Jdgs 7 8 6 Respondérunt príncipes Soccoth: Fórsitan palmæ mánuum Zébee et Sálmana in manu tua sunt, et idcírco póstulas ut demus exercítui tuo panes. +Judici Jdgs 7 8 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradíderit Dóminus Zébee et Sálmana in manus meas, cónteram carnes vestras cum spinis tribulísque desérti. +Judici Jdgs 7 8 8 Et inde conscéndens, venit in Phánuel: locutúsque est ad viros loci illíus simília. Cui et illi respondérunt, sicut respónderant viri Soccoth. +Judici Jdgs 7 8 9 Dixit ítaque et eis: Cum revérsus fúero victor in pace, déstruam turrim hanc. +Judici Jdgs 7 8 10 Zébee autem et Sálmana requiescébant cum omni exércitu suo. Quíndecim enim míllia viri remánserant ex ómnibus turmis orientálium populórum, cæsis centum vigínti míllibus bellatórum educéntium gládium. b +Judici Jdgs 7 8 11 Ascendénsque Gédeon per viam eórum, qui in tabernáculis morabántur, ad orientálem partem Nobe et Jégbaa, percússit castra hóstium, qui secúri erant, et nihil advérsi suspicabántur. +Judici Jdgs 7 8 12 Fugerúntque Zébee et Sálmana, quos pérsequens Gédeon comprehéndit, turbáto omni exércitu eórum. +Judici Jdgs 7 8 13 Reverténsque de bello ante solis ortum, +Judici Jdgs 7 8 14 apprehéndit púerum de viris Soccoth: interrogavítque eum nómina príncipum et seniórum Soccoth, et descrípsit septuagínta septem viros. +Judici Jdgs 7 8 15 Venítque ad Soccoth, et dixit eis: En Zébee et Sálmana, super quibus exprobrástis mihi, dicéntes: Fórsitan manus Zébee et Sálmana in mánibus tuis sunt, et idcírco póstulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecérunt, panes. +Judici Jdgs 7 8 16 Tulit ergo senióres civitátis et spinas desérti ac tríbulos, et contrívit cum eis atque commínuit viros Soccoth. +Judici Jdgs 7 8 17 Turrim quoque Phánuel subvértit, occísis habitatóribus civitátis. +Judici Jdgs 7 8 18 Dixítque ad Zébee et Sálmana: Quales fuérunt viri, quos occidístis in Thabor? Qui respondérunt: Símiles tui, et unus ex eis quasi fílius regis. b +Judici Jdgs 7 8 19 Quibus ille respóndit: Fratres mei fuérunt, fílii matris meæ. Vivit Dóminus, quia si servassétis eos, non vos occíderem. +Judici Jdgs 7 8 20 Dixítque Jether primogénito suo: Surge, et intérfice eos. Qui non edúxit gládium: timébat enim, quia adhuc puer erat. +Judici Jdgs 7 8 21 Dixerúntque Zébee et Sálmana: Tu surge, et írrue in nos: quia juxta ætátem robur est hóminis. Surréxit Gédeon, et interfécit Zébee et Sálmana: et tulit ornaménta ac bullas quibus colla regálium camelórum decorári solent. +Judici Jdgs 7 8 22 Dixerúntque omnes viri Israël ad Gédeon: Domináre nostri tu, et fílius tuus, et fílius fílii tui: quia liberásti nos de manu Mádian. b +Judici Jdgs 7 8 23 Quibus ille ait: Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur vobis Dóminus. +Judici Jdgs 7 8 24 Dixítque ad eos: Unam petitiónem póstulo a vobis: date mihi ináures ex præda vestra. Ináures enim áureas Ismaëlítæ habére consuéverant. +Judici Jdgs 7 8 25 Qui respondérunt: Libentíssime dábimus. Expandentésque super terram pállium, projecérunt in eo ináures de præda: +Judici Jdgs 7 8 26 et fuit pondus postulatárum ináurium, mille septingénti auri sicli, absque ornaméntis, et monílibus, et veste purpúrea, quibus reges Mádian uti sóliti erant, et præter torques áureas camelórum. +Judici Jdgs 7 8 27 Fecítque ex eo Gédeon ephod, et pósuit illud in civitáte sua Ephra. Fornicatúsque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeóni et omni dómui ejus in ruínam. +Judici Jdgs 7 8 28 Humiliátus est autem Mádian coram fíliis Israël, nec potuérunt ultra cervíces eleváre: sed quiévit terra per quadragínta annos, quibus Gédeon prǽfuit. +Judici Jdgs 7 8 29 Ábiit ítaque Jeróbaal fílius Joas, et habitávit in domo sua: b +Judici Jdgs 7 8 30 habuítque septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore ejus: eo quod plures habéret uxóres. +Judici Jdgs 7 8 31 Concubína autem illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium nómine Abímelech. +Judici Jdgs 7 8 32 Mortuúsque est Gédeon fílius Joas in senectúte bona, et sepúltus est in sepúlchro Joas patris sui in Ephra de família Ezri. +Judici Jdgs 7 8 33 Postquam autem mórtuus est Gédeon, avérsi sunt fílii Israël, et fornicáti sunt cum Báalim. Percusserúntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: +Judici Jdgs 7 8 34 nec recordáti sunt Dómini Dei sui, qui éruit eos de mánibus inimicórum suórum ómnium per circúitum: +Judici Jdgs 7 8 35 nec fecérunt misericórdiam cum domo Jeróbaal Gédeon, juxta ómnia bona quæ fécerat Israéli. +Judici Jdgs 7 9 1 Ábiit autem Abímelech fílius Jeróbaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locútus est ad eos, et ad omnem cognatiónem domus patris matris suæ, dicens: +Judici Jdgs 7 9 2 Loquímini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri omnes fílii Jeróbaal, an ut dominétur unus vir? simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum. +Judici Jdgs 7 9 3 Locutíque sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos, et inclinavérunt cor eórum post Abímelech, dicéntes: Frater noster est. b +Judici Jdgs 7 9 4 Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberit. Qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum. +Judici Jdgs 7 9 5 Et venit in domum patris sui in Ephra, et occídit fratres suos fílios Jeróbaal, septuagínta viros super lápidem unum: remansítque Jóatham fílius Jeróbaal mínimus, et abscónditus est. +Judici Jdgs 7 9 6 Congregáti sunt autem omnes viri Sichem, et univérsæ famíliæ urbis Mello: abierúntque et constituérunt regem Abímelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem. +Judici Jdgs 7 9 7 Quod cum nuntiátum esset Jóatham, ivit, et stetit in vértice montis Garízim: elevatáque voce, clamávit, et dixit: Audíte me, viri Sichem; ita áudiat vos Deus. b +Judici Jdgs 7 9 8 Iérunt ligna, ut úngerent super se regem: dixerúntque olívæ: Ímpera nobis. +Judici Jdgs 7 9 9 Quæ respóndit: Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii utúntur et hómines, et veníre ut inter ligna promóvear? +Judici Jdgs 7 9 10 Dixerúntque ligna ad árborem ficum: Veni, et super nos regnum áccipe. +Judici Jdgs 7 9 11 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere dulcédinem meam, fructúsque suavíssimos, et ire ut inter cétera ligna promóvear? +Judici Jdgs 7 9 12 Locutáque sunt ligna ad vitem: Veni, et ímpera nobis. +Judici Jdgs 7 9 13 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat Deum et hómines, et inter ligna cétera promovéri? +Judici Jdgs 7 9 14 Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: Veni, et ímpera super nos. +Judici Jdgs 7 9 15 Quæ respóndit eis: Si vere me regem vobis constitúitis, veníte, et sub umbra mea requiéscite: si autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno, et dévoret cedros Líbani. +Judici Jdgs 7 9 16 Nunc ígitur, si recte et absque peccáto constituístis super vos regem Abímelech, et bene egístis cum Jeróbaal, et cum domo ejus, et reddidístis vicem benefíciis ejus, qui pugnávit pro vobis, b +Judici Jdgs 7 9 17 et ánimam suam dedit perículis, ut erúeret vos de manu Mádian, +Judici Jdgs 7 9 18 qui nunc surrexístis contra domum patris mei, et interfecístis fílios ejus septuagínta viros super unum lápidem, et constituístis regem Abímelech fílium ancíllæ ejus super habitatóres Sichem, eo quod frater vester sit: +Judici Jdgs 7 9 19 si ergo recte et absque vítio egístis cum Jeróbaal et domo ejus, hódie lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis. +Judici Jdgs 7 9 20 Sin autem pervérse: egrediátur ignis ex eo, et consúmat habitatóres Sichem, et óppidum Mello: egrediatúrque ignis de viris Sichem, et de óppido Mello, et dévoret Abímelech. +Judici Jdgs 7 9 21 Quæ cum dixísset, fugit, et ábiit in Bera: habitavítque ibi ob metum Abímelech fratris sui. +Judici Jdgs 7 9 22 Regnávit ítaque Abímelech super Israël tribus annis. b +Judici Jdgs 7 9 23 Misítque Dóminus spíritum péssimum inter Abímelech et habitatóres Sichem: qui cœpérunt eum detestári, +Judici Jdgs 7 9 24 et scelus interfectiónis septuagínta filiórum Jeróbaal, et effusiónem sánguinis eórum conférre in Abímelech fratrem suum, et in céteros Sichimórum príncipes, qui eum adjúverant. +Judici Jdgs 7 9 25 Posuerúntque insídias advérsus eum in summitáte móntium: et dum illíus præstolabántur advéntum, exercébant latrocínia, agéntes prædas de prætereúntibus: nuntiatúmque est Abímelech. +Judici Jdgs 7 9 26 Venit autem Gaal fílius Obed cum frátribus suis, et transívit in Síchimam. Ad cujus advéntum erécti habitatóres Sichem, +Judici Jdgs 7 9 27 egréssi sunt in agros, vastántes víneas, uvásque calcántes: et factis cantántium choris, ingréssi sunt fanum dei sui, et inter épulas et pócula maledicébant Abímelech, +Judici Jdgs 7 9 28 clamánte Gaal fílio Obed: Quis est Abímelech, et quæ est Sichem, ut serviámus ei? numquid non est fílius Jeróbaal, et constítuit príncipem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviémus ei? +Judici Jdgs 7 9 29a útinam daret áliquis pópulum istum sub manu mea, ut auférrem de médio Abímelech. +Judici Jdgs 7 9 29b Dictúmque est Abímelech: Cóngrega exércitus multitúdinem, et veni. +Judici Jdgs 7 9 30 Zebul enim princeps civitátis, audítis sermónibus Gaal fílii Obed, irátus est valde, +Judici Jdgs 7 9 31 et misit clam ad Abímelech núntios, dicens: Ecce Gaal fílius Obed venit in Síchimam cum frátribus suis, et oppúgnat advérsum te civitátem. +Judici Jdgs 7 9 32 Surge ítaque nocte cum pópulo qui tecum est, et látita in agro: +Judici Jdgs 7 9 33 et primo mane, oriénte sole, írrue super civitátem. Illo autem egrediénte advérsum te cum pópulo suo, fac ei quod potúeris. +Judici Jdgs 7 9 34 Surréxit ítaque Abímelech cum omni exércitu suo nocte, et teténdit insídias juxta Síchimam in quátuor locis. +Judici Jdgs 7 9 35 Egressúsque est Gaal fílius Obed, et stetit in intróitu portæ civitátis. Surréxit autem Abímelech, et omnis exércitus cum eo, de insidiárum loco. b +Judici Jdgs 7 9 36 Cumque vidísset pópulum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de móntibus multitúdo descéndit. Cui ille respóndit: Umbras móntium vides quasi cápita hóminum, et hoc erróre decíperis. +Judici Jdgs 7 9 37 Rursúmque Gaal ait: Ecce pópulus de umbilíco terræ descéndit, et unus cúneus venit per viam quæ réspicit quercum. +Judici Jdgs 7 9 38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebáris: Quis est Abímelech ut serviámus ei? nonne hic pópulus est, quem despiciébas? egrédere, et pugna contra eum. +Judici Jdgs 7 9 39 Ábiit ergo Gaal, spectánte Sichimórum pópulo, et pugnávit contra Abímelech, +Judici Jdgs 7 9 40 qui persecútus est eum fugiéntem, et in urbem cómpulit: ceciderúntque ex parte ejus plúrimi, usque ad portam civitátis. +Judici Jdgs 7 9 41 Et Abímelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et sócios ejus éxpulit de urbe, nec in ea passus est commorári. +Judici Jdgs 7 9 42 Sequénti ergo die, egréssus est pópulus in campum. Quod cum nuntiátum esset Abímelech, b +Judici Jdgs 7 9 43 tulit exércitum suum, et divísit in tres turmas, tendens insídias in agris. Vidénsque quod egrederétur pópulus de civitáte, surréxit, et írruit in eos +Judici Jdgs 7 9 44 cum cúneo suo, oppúgnans et óbsidens civitátem: duæ autem turmæ palántes per campum adversários persequebántur. +Judici Jdgs 7 9 45 Porro Abímelech omni die illo oppugnábat urbem: quam cepit, interféctis habitatóribus ejus, ipsáque destrúcta, ita ut sal in ea dispérgeret. +Judici Jdgs 7 9 46 Quod cum audíssent qui habitábant in turre Sichimórum, ingréssi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepígerant, et ex eo locus nomen accéperat: qui erat munítus valde. b +Judici Jdgs 7 9 47 Abímelech quoque áudiens viros turris Sichimórum páriter conglobátos, +Judici Jdgs 7 9 48 ascéndit in montem Selmon cum omni pópulo suo: et arrépta secúri, præcídit árboris ramum, impositúmque ferens húmero, dixit ad sócios: Quod me vidétis fácere, cito fácite. +Judici Jdgs 7 9 49 Ígitur certátim ramos de arbóribus præcidéntes, sequebántur ducem. Qui circumdántes præsídium, succendérunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille hómines necaréntur, viri páriter et mulíeres, habitatórum turris Sichem. +Judici Jdgs 7 9 50 Abímelech autem inde proficíscens venit ad óppidum Thebes, quod circúmdans obsidébat exércitu. b +Judici Jdgs 7 9 51 Erat autem turris excélsa in média civitáte, ad quam confúgerant simul viri ac mulíeres, et omnes príncipes civitátis, clausa firmíssime jánua, et super turris tectum stantes per propugnácula. +Judici Jdgs 7 9 52 Accedénsque Abímelech juxta turrim, pugnábat fórtiter: et appropínquans óstio, ignem suppónere nitebátur: +Judici Jdgs 7 9 53 et ecce una múlier fragmen molæ désuper jáciens, illísit cápiti Abímelech, et confrégit cérebrum ejus. +Judici Jdgs 7 9 54 Qui vocávit cito armígerum suum, et ait ad eum: Evagína gládium tuum, et pércute me, ne forte dicátur quod a fémina interféctus sim. Qui jussa perfíciens, interfécit eum. +Judici Jdgs 7 9 55 Illóque mórtuo, omnes qui cum eo erant de Israël, revérsi sunt in sedes suas: +Judici Jdgs 7 9 56 et réddidit Deus malum quod fécerat Abímelech contra patrem suum, interféctis septuagínta frátribus suis. +Judici Jdgs 7 9 57 Sichimítis quoque quod operáti erant, retribútum est, et venit super eos maledíctio Jóatham fílii Jeróbaal. +Judici Jdgs 7 10 1 Post Abímelech surréxit dux in Israël Thola fílius Phua pátrui Abímelech, vir de Íssachar, qui habitávit in Samir montis Éphraim: +Judici Jdgs 7 10 2 et judicávit Israélem vigínti et tribus annis, mortuúsque est, ac sepúltus in Samir. +Judici Jdgs 7 10 3 Huic succéssit Jair Galaadítes, qui judicávit Israël per vigínti et duos annos, +Judici Jdgs 7 10 4 habens trigínta fílios sedéntes super trigínta pullos asinárum, et príncipes trigínta civitátum, quæ ex nómine ejus sunt appellátæ Havoth Jair, id est, óppida Jair, usque in præséntem diem, in terra Gálaad. +Judici Jdgs 7 10 5 Mortuúsque est Jair, ac sepúltus in loco cui est vocábulum Camon. +Judici Jdgs 7 10 6 Fílii autem Israël peccátis vetéribus jungéntes nova, fecérunt malum in conspéctu Dómini, et serviérunt idólis, Báalim et Ástaroth, et diis Sýriæ ac Sidónis et Moab et filiórum Ammon et Philísthiim: dimiserúntque Dóminum, et non coluérunt eum. b +Judici Jdgs 7 10 7 Contra quos Dóminus irátus, trádidit eos in manus Philísthiim et filiórum Ammon. +Judici Jdgs 7 10 8 Afflictíque sunt, et veheménter oppréssi per annos decem et octo, omnes qui habitábant trans Jordánem in terra Amorrhǽi, qui est in Gálaad: +Judici Jdgs 7 10 9 in tantum ut fílii Ammon, Jordáne transmísso, vastárent Judam et Bénjamin et Éphraim: afflictúsque est Israël nimis. +Judici Jdgs 7 10 10 Et clamántes ad Dóminum, dixérunt: Peccávimus tibi, quia derelíquimus Dóminum Deum nostrum, et servívimus Báalim. +Judici Jdgs 7 10 11 Quibus locútus est Dóminus: Numquid non Ægýptii et Amorrhǽi, filiíque Ammon et Philísthiim, +Judici Jdgs 7 10 12 Sidónii quoque et Ámalec et Chánaan oppressérunt vos, et clamástis ad me, et érui vos de manu eórum? +Judici Jdgs 7 10 13 Et tamen reliquístis me, et coluístis deos aliénos: idcírco non addam ut ultra vos líberem: +Judici Jdgs 7 10 14 ite, et invocáte deos quos elegístis: ipsi vos líberent in témpore angústiæ. +Judici Jdgs 7 10 15 Dixerúntque fílii Israël ad Dóminum: Peccávimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc líbera nos. +Judici Jdgs 7 10 16 Quæ dicéntes, ómnia de fínibus suis alienórum deórum idóla projecérunt, et serviérunt Dómino Deo: qui dóluit super misériis eórum. +Judici Jdgs 7 10 17 Ítaque fílii Ammon conclamántes in Gálaad fixére tentória, contra quos congregáti fílii Israël in Maspha castrametáti sunt. b +Judici Jdgs 7 10 18 Dixerúntque príncipes Gálaad sínguli ad próximos suos: Qui primus ex nobis contra fílios Ammon cœ́perit dimicáre, erit dux pópuli Gálaad. +Judici Jdgs 7 11 1 Fuit illo témpore Jephte Galaadítes vir fortíssimus atque pugnátor, fílius mulíeris meretrícis, qui natus est de Gálaad. +Judici Jdgs 7 11 2 Hábuit autem Gálaad uxórem, de qua suscépit fílios: qui postquam créverant, ejecérunt Jephte, dicéntes: Hæres in domo patris nostri esse non póteris, quia de áltera matre natus es. +Judici Jdgs 7 11 3 Quos ille fúgiens atque devítans, habitávit in terra Tob: congregatíque sunt ad eum viri ínopes, et latrocinántes, et quasi príncipem sequebántur. +Judici Jdgs 7 11 4 In illis diébus pugnábant fílii Ammon contra Israël. +Judici Jdgs 7 11 5 Quibus ácriter instántibus perrexérunt majóres natu de Gálaad, ut tóllerent in auxílium sui Jephte de terra Tob: +Judici Jdgs 7 11 6 dixerúntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra fílios Ammon. +Judici Jdgs 7 11 7 Quibus ille respóndit: Nonne vos estis, qui odístis me, et ejecístis de domo patris mei? et nunc venístis ad me necessitáte compúlsi. +Judici Jdgs 7 11 8 Dixerúntque príncipes Gálaad ad Jephte: Ob hanc ígitur causam nunc ad te venímus, ut proficiscáris nobíscum, et pugnes contra fílios Ammon, sisque dux ómnium qui hábitant in Gálaad. b +Judici Jdgs 7 11 9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venístis ad me, ut pugnem pro vobis contra fílios Ammon, tradiderítque eos Dóminus in manus meas, ego ero vester princeps? +Judici Jdgs 7 11 10 Qui respondérunt ei: Dóminus, qui haec audit, ipse mediátor ac testis est quod nostra promíssa faciémus. +Judici Jdgs 7 11 11 Ábiit ítaque Jephte cum princípibus Gálaad, fecítque eum omnis pópulus príncipem sui. Locutúsque est Jephte omnes sermónes suos coram Dómino in Maspha. +Judici Jdgs 7 11 12 Et misit núntios ad regem filiórum Ammon, qui ex persóna sua dícerent: Quid mihi et tibi est, quia venísti contra me, ut vastáres terram meam? +Judici Jdgs 7 11 13 Quibus ille respóndit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascéndit de Ægýpto, a fínibus Arnon usque Jaboc atque Jordánem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. +Judici Jdgs 7 11 14 Per quos rursum mandávit Jephte, et imperávit eis ut dícerent regi Ammon: b +Judici Jdgs 7 11 15 Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiórum Ammon: +Judici Jdgs 7 11 16 sed quando de Ægýpto conscendérunt, ambulávit per solitúdinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. +Judici Jdgs 7 11 17 Misítque núntios ad regem Edom, dicens: Dimítte me ut tránseam per terram tuam. Qui nóluit acquiéscere précibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse tránsitum præbére contémpsit. Mansit ítaque in Cades, +Judici Jdgs 7 11 18 et circuívit ex látere terram Edom et terram Moab: venítque contra orientálem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec vóluit intráre términos Moab. (Arnon quippe confínium est terræ Moab.) +Judici Jdgs 7 11 19 Misit ítaque Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et dixérunt ei: Dimítte ut tránseam per terram tuam usque ad flúvium. +Judici Jdgs 7 11 20 Qui et ipse Israël verba despíciens, non dimísit eum transíre per términos suos: sed infiníta multitúdine congregáta, egréssus est contra eum in Jasa, et fórtiter resistébat. +Judici Jdgs 7 11 21 Tradidítque eum Dóminus in manus Israël cum omni exércitu suo: qui percússit eum, et possédit omnem terram Amorrhǽi habitatóris regiónis illíus, b +Judici Jdgs 7 11 22 et univérsos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitúdine usque ad Jordánem. +Judici Jdgs 7 11 23 Dóminus ergo Deus Israël subvértit Amorrhǽum, pugnánte contra illum pópulo suo Israël, et tu nunc vis possidére terram ejus? +Judici Jdgs 7 11 24 Nonne ea quæ póssidet Chamos deus tuus, tibi jure debéntur? quæ autem Dóminus Deus noster victor obtínuit, in nostram cedent possessiónem: b +Judici Jdgs 7 11 25 nisi forte mélior es Balac fílio Sephor rege Moab; aut docére potes, quod jurgátus sit contra Israël, et pugnáverit contra eum, +Judici Jdgs 7 11 26 quando habitávit in Hésebon et vículis ejus, et in Aroër et villis illíus, vel in cunctis civitátibus juxta Jordánem, per trecéntos annos. Quare tanto témpore nihil super hac repetitióne tentástis? +Judici Jdgs 7 11 27 Ígitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, índicens mihi bella non justa. Júdicet Dóminus árbiter hujus diéi inter Israël, et inter fílios Ammon. +Judici Jdgs 7 11 28 Noluítque acquiéscere rex filiórum Ammon verbis Jephte, quæ per núntios mandáverat. b +Judici Jdgs 7 11 29 Factus est ergo super Jephte spíritus Dómini, et circúiens Gálaad et Manásse, Maspha quoque Gálaad, et inde tránsiens ad fílios Ammon, +Judici Jdgs 7 11 30 votum vovit Dómino, dicens: Si tradíderis fílios Ammon in manus meas, +Judici Jdgs 7 11 31 quicúmque primus fúerit egréssus de fóribus domus meæ, mihíque occúrrerit reverténti cum pace a fíliis Ammon, eum holocáustum ófferam Dómino. +Judici Jdgs 7 11 32 Transivítque Jephte ad fílios Ammon, ut pugnáret contra eos: quos trádidit Dóminus in manus ejus. b +Judici Jdgs 7 11 33 Percussítque ab Aroër usque dum vénias in Mennith, vigínti civitátes, et usque ad Abel, quæ est víneis cónsita, plaga magna nimis: humiliatíque sunt fílii Ammon a fíliis Israël. +Judici Jdgs 7 11 34 Reverténte autem Jephte in Maspha domum suam, occúrrit ei unigénita fília sua cum týmpanis et choris: non enim habébat álios líberos. b +Judici Jdgs 7 11 35 Qua visa, scidit vestiménta sua, et ait: Heu me, fília mea! decepísti me, et ipsa decépta es: apérui enim os meum ad Dóminum, et áliud fácere non pótero. +Judici Jdgs 7 11 36 Cui illa respóndit: Pater mi, si aperuísti os tuum ad Dóminum, fac mihi quodcúmque pollícitus es, concéssa tibi ultióne atque victória de hóstibus tuis. +Judici Jdgs 7 11 37 Dixítque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod déprecor: dimítte me ut duóbus ménsibus circúmeam montes, et plangam virginitátem meam cum sodálibus meis. +Judici Jdgs 7 11 38 Cui ille respóndit: Vade. Et dimísit eam duóbus ménsibus. Cumque abiísset cum sóciis ac sodálibus suis, flebat virginitátem suam in móntibus. +Judici Jdgs 7 11 39 Expletísque duóbus ménsibus, revérsa est ad patrem suum, et fecit ei sicut vóverat, quæ ignorábat virum. Exínde mos incrébruit in Israël, et consuetúdo serváta est, +Judici Jdgs 7 11 40 ut post anni círculum convéniant in unum fíliæ Israël, et plangant fíliam Jephte Galaadítæ diébus quátuor. +Judici Jdgs 7 12 1 Ecce autem in Éphraim orta est sedítio: nam transeúntes contra aquilónem, dixérunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra fílios Ammon, vocáre nos noluísti, ut pergerémus tecum? ígitur incendémus domum tuam. +Judici Jdgs 7 12 2 Quibus ille respóndit: Disceptátio erat mihi et pópulo meo contra fílios Ammon véhemens: vocavíque vos, ut præberétis mihi auxílium, et fácere noluístis. +Judici Jdgs 7 12 3 Quod cernens, pósui ánimam meam in mánibus meis, transivíque ad fílios Ammon, et trádidit eos Dóminus in manus meas. Quid commérui, ut advérsum me consurgátis in prœ́lium? +Judici Jdgs 7 12 4 Vocátis ítaque ad se cunctis viris Gálaad, pugnábat contra Éphraim: percusserúntque viri Gálaad Éphraim, quia díxerat: Fugitívus est Gálaad de Éphraim, et hábitat in médio Éphraim et Manásse. +Judici Jdgs 7 12 5 Occupaverúntque Galaadítæ vada Jordánis, per quæ Éphraim reversúrus erat. Cumque venísset ad ea de Éphraim número, fúgiens, atque dixísset: Óbsecro ut me transíre permittátis: dicébant ei Galaadítæ: Numquid Ephrathǽus es? quo dicénte: Non sum: +Judici Jdgs 7 12 6 interrogábant eum: Dic ergo Scíbboleth, quod interpretátur Spica. Qui respondébat: Síbboleth: eádem líttera spicam exprímere non valens. Statímque apprehénsum jugulábant in ipso Jordánis tránsitu. Et cecidérunt in illo témpore de Éphraim quadragínta duo míllia. +Judici Jdgs 7 12 7 Judicávit ítaque Jephte Galaadítes Israël sex annis: et mórtuus est, ac sepúltus in civitáte sua Gálaad. b +Judici Jdgs 7 12 8 Post hunc judicávit Israël Ábesan de Béthlehem: +Judici Jdgs 7 12 9 qui hábuit trigínta fílios, et tótidem fílias, quas emíttens foras, marítis dedit, et ejúsdem númeri fíliis suis accépit uxóres, introdúcens in domum suam. Qui septem annis judicávit Israël: +Judici Jdgs 7 12 10 mortuúsque est, ac sepúltus in Béthlehem. +Judici Jdgs 7 12 11 Cui succéssit Ahíalon Zabulonítes: et judicávit Israël decem annis: +Judici Jdgs 7 12 12 mortuúsque est, ac sepúltus in Zábulon. +Judici Jdgs 7 12 13 Post hunc judicávit Israël Abdon fílius Illel Pharathonítes: +Judici Jdgs 7 12 14 qui hábuit quadragínta fílios, et trigínta ex eis nepótes, ascendéntes super septuagínta pullos asinárum. Et judicávit Israël octo annis: +Judici Jdgs 7 12 15 mortuúsque est, ac sepúltus in Phárathon terræ Éphraim, in monte Ámalec. +Judici Jdgs 7 13 1 Rursúmque fílii Israël fecérunt malum in conspéctu Dómini: qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis. +Judici Jdgs 7 13 2 Erat autem quidam vir de Sáraa, et de stirpe Dan, nómine Mánue, habens uxórem stérilem. +Judici Jdgs 7 13 3 Cui appáruit ángelus Dómini, et dixit ad eam: Stérilis es et absque líberis: sed concípies, et páries fílium. +Judici Jdgs 7 13 4 Cave ergo ne bibas vinum ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas: +Judici Jdgs 7 13 5 quia concípies, et páries fílium, cujus non tanget caput novácula: erit enim nazarǽus Dei ab infántia sua et ex matris útero, et ipse incípiet liberáre Israël de manu Philisthinórum. +Judici Jdgs 7 13 6 Quæ cum venísset ad marítum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angélicum, terríbilis nimis. Quem cum interrogássem quis esset, et unde venísset, et quo nómine vocarétur, nóluit mihi dícere: +Judici Jdgs 7 13 7 sed hoc respóndit: Ecce concípies et páries fílium: cave ne vinum bibas, nec síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer nazarǽus Dei ab infántia sua, ex útero matris suæ usque ad diem mortis suæ. +Judici Jdgs 7 13 8 Orávit ítaque Mánue Dóminum, et ait: Óbsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum, et dóceat nos quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est. b +Judici Jdgs 7 13 9 Exaudivítque Dóminus deprecántem Mánue, et appáruit rursum ángelus Dei uxóri ejus sedénti in agro: Mánue autem marítus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidísset ángelum, +Judici Jdgs 7 13 10 festinávit, et cucúrrit ad virum suum: nuntiavítque ei, dicens: Ecce appáruit mihi vir, quem ante víderam. +Judici Jdgs 7 13 11 Qui surréxit, et secútus est uxórem suam: veniénsque ad virum, dixit ei: Tu es qui locútus es mulíeri? Et ille respóndit: Ego sum. +Judici Jdgs 7 13 12 Cui Mánue: Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid vis ut fáciat puer? aut a quo se observáre debébit? +Judici Jdgs 7 13 13 Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se, +Judici Jdgs 7 13 14 et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat: vinum et síceram non bibat; nullo vescátur immúndo: et quod ei præcépi, ímpleat atque custódiat. +Judici Jdgs 7 13 15 Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: Óbsecro te ut acquiéscas précibus meis, et faciámus tibi hædum de capris. +Judici Jdgs 7 13 16 Cui respóndit ángelus: Si me cogis, non cómedam panes tuos: si autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino. Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset. +Judici Jdgs 7 13 17 Dixítque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te? +Judici Jdgs 7 13 18 Cui ille respóndit: Cur quæris nomen meum, quod est mirábile? +Judici Jdgs 7 13 19 Tulit ítaque Mánue hædum de capris, et libaménta, et pósuit super petram, ófferens Dómino, qui facit mirabília: ipse autem et uxor ejus intuebántur. +Judici Jdgs 7 13 20 Cumque ascénderet flamma altáris in cælum, ángelus Dómini páriter in flamma ascéndit. Quod cum vidíssent Mánue et uxor ejus, proni cecidérunt in terram, +Judici Jdgs 7 13 21 et ultra eis non appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum Dómini esse, +Judici Jdgs 7 13 22 et dixit ad uxórem suam: Morte moriémur, quia vídimus Deum. +Judici Jdgs 7 13 23 Cui respóndit múlier: Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et libaménta non suscepísset, nec ostendísset nobis haec ómnia, neque ea quæ sunt ventúra dixísset. +Judici Jdgs 7 13 24 Péperit ítaque fílium, et vocávit nomen ejus Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus. +Judici Jdgs 7 13 25 Cœpítque spíritus Dómini esse cum eo in castris Dan inter Sáraa et Ésthaol. +Judici Jdgs 7 14 1 Descéndit ergo Samson in Thámnatha: vidénsque ibi mulíerem de filiábus Philísthiim, +Judici Jdgs 7 14 2 ascéndit, et nuntiávit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulíerem in Thámnatha de filiábus Philisthinórum: quam quæso ut mihi accipiátis uxórem. +Judici Jdgs 7 14 3 Cui dixérunt pater et mater sua: Numquid non est múlier in filiábus fratrum tuórum, et in omni pópulo meo, quia vis accípere uxórem de Philísthiim, qui incircumcísi sunt? Dixítque Samson ad patrem suum: Hanc mihi áccipe: quia plácuit óculis meis. +Judici Jdgs 7 14 4 Paréntes autem ejus nesciébant quod res a Dómino fíeret, et quǽreret occasiónem contra Philísthiim: eo enim témpore Philísthiim dominabántur Israéli. +Judici Jdgs 7 14 5 Descéndit ítaque Samson cum patre suo et matre in Thámnatha. Cumque veníssent ad víneas óppidi, appáruit cátulus leónis sævus, et rúgiens, et occúrrit ei. +Judici Jdgs 7 14 6 Írruit autem spíritus Dómini in Samson, et dilacerávit leónem, quasi hædum in frustra discérpens, nihil omníno habens in manu: et hoc patri et matri nóluit indicáre. +Judici Jdgs 7 14 7 Descendítque, et locútus est mulíeri quæ placúerat óculis ejus. +Judici Jdgs 7 14 8 Et post áliquot dies revértens ut accíperet eam, declinávit ut vidéret cadáver leónis, et ecce exámen apum in ore leónis erat ac favus mellis. b +Judici Jdgs 7 14 9 Quem cum sumpsísset in mánibus comedébat in via: veniénsque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comedérunt: nec tamen eis vóluit indicáre quod mel de córpore leónis assúmpserat. +Judici Jdgs 7 14 10 Descéndit ítaque pater ejus ad mulíerem, et fecit fílio suo Samson convívium: sic enim júvenes fácere consuéverant. +Judici Jdgs 7 14 11 Cum ergo cives loci illíus vidíssent eum, dedérunt ei sodáles trigínta ut essent cum eo. +Judici Jdgs 7 14 12 Quibus locútus est Samson: Propónam vobis probléma: quod si solvéritis mihi intra septem dies convívii, dabo vobis trigínta síndones, et tótidem túnicas: +Judici Jdgs 7 14 13 sin autem non potuéritis sólvere, vos dábitis mihi trigínta síndones, et ejúsdem númeri túnicas. Qui respondérunt ei: Propóne probléma, ut audiámus. +Judici Jdgs 7 14 14 Dixítque eis: De comedénte exívit cibus, et de forti egréssa est dulcédo. Nec potuérunt per tres dies propositiónem sólvere. +Judici Jdgs 7 14 15 Cumque adésset dies séptimus, dixérunt ad uxórem Samson: Blandíre viro tuo et suáde ei ut índicet tibi quid signíficet probléma: quod si fácere nolúeris, incendémus te, et domum patris tui: an idcírco vocástis nos ad núptias ut spoliarétis? +Judici Jdgs 7 14 16 Quæ fundébat apud Samson lácrimas, et quærebátur, dicens: Odísti me, et non díligis: idcírco probléma, quod proposuísti fíliis pópuli mei, non vis mihi expónere. At ille respóndit: Patri meo et matri nólui dícere: et tibi indicáre pótero? +Judici Jdgs 7 14 17 Septem ígitur diébus convívii flebat ante eum: tandémque die séptimo cum ei esset molésta, expósuit. Quæ statim indicávit cívibus suis. +Judici Jdgs 7 14 18 Et illi dixérunt ei die séptimo ante solis occúbitum: Quid dúlcius melle, et quid fórtius leóne? Qui ait ad eos: Si non arassétis in vítula mea, non invenissétis propositiónem meam. +Judici Jdgs 7 14 19 Írruit ítaque in eum spíritus Dómini, descendítque Ascalónem, et percússit ibi trigínta viros: quorum ablátas vestes dedit iis qui probléma sólverant. Iratúsque nimis ascéndit in domum patris sui: +Judici Jdgs 7 14 20 uxor autem ejus accépit marítum unum de amícis ejus et prónubis. +Judici Jdgs 7 15 1 Post aliquántulum autem témporis, cum dies tritíceæ messis instárent, venit Samson, invísere volens uxórem suam, et áttulit ei hædum de capris. Cumque cubículum ejus sólito vellet intráre, prohíbuit eum pater illíus, dicens: +Judici Jdgs 7 15 2 Putávi quod odísses eam, et ídeo trádidi illam amíco tuo: sed habet sorórem, quæ júnior et púlchrior illa est: sit tibi pro ea uxor. +Judici Jdgs 7 15 3 Cui Samson respóndit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthǽos: fáciam enim vobis mala. +Judici Jdgs 7 15 4 Perrexítque et cepit trecéntas vulpes, caudásque eárum junxit ad caudas, et faces ligávit in médio: +Judici Jdgs 7 15 5 quas igne succéndens, dimísit ut huc illúcque discúrrerent. Quæ statim perrexérunt in ségetes Philisthinórum. Quibus succénsis, et comportátæ jam fruges, et adhuc stantes in stípula, concremátæ sunt, in tantum ut víneas quoque et olivéta flamma consúmeret. +Judici Jdgs 7 15 6 Dixerúntque Philísthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathǽi: quia tulit uxórem ejus, et álteri trádidit, haec operátus est. Ascenderúntque Philísthiim, et combussérunt tam mulíerem quam patrem ejus. +Judici Jdgs 7 15 7 Quibus ait Samson: Licet haec fecéritis, tamen adhuc ex vobis éxpetam ultiónem, et tunc quiéscam. +Judici Jdgs 7 15 8a Percussítque eos ingénti plaga, ita ut stupéntes suram fémori impónerent. +Judici Jdgs 7 15 8b Et descéndens habitávit in spelúnca petræ Etam. +Judici Jdgs 7 15 9 Ígitur ascendéntes Philísthiim in terram Juda, castrametáti sunt in loco, qui póstea vocátus est Lechi, id est, Maxílla, ubi eórum effúsus est exércitus. +Judici Jdgs 7 15 10 Dixerúntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendístis advérsum nos? Qui respondérunt: Ut ligémus Samson vénimus, et reddámus ei quæ in nos operátus est. +Judici Jdgs 7 15 11 Descendérunt ergo tria míllia virórum de Juda ad specum sílicis Etam, dixerúntque ad Samson: Nescis quod Philísthiim ímperent nobis? quare hoc fácere voluísti? Quibus ille ait: Sicut fecérunt mihi, sic feci eis. +Judici Jdgs 7 15 12 Ligáre, ínquiunt, te vénimus, et trádere in manus Philisthinórum. Quibus Samson: Juráte, ait, et spondéte mihi quod non occidátis me. +Judici Jdgs 7 15 13 Dixérunt: Non te occidémus, sed vinctum tradémus. Ligaverúntque eum duóbus novis fúnibus, et tulérunt eum de petra Etam. +Judici Jdgs 7 15 14 Qui cum venísset ad locum Maxíllæ, et Philísthiim vociferántes occurríssent ei, írruit spíritus Dómini in eum: et sicut solent ad odórem ignis lina consúmi, ita víncula, quibus ligátus erat, dissipáta sunt et solúta. b +Judici Jdgs 7 15 15 Inventámque maxíllam, id est, mandíbulam ásini, quæ jacébat, arrípiens interfécit in ea mille viros, +Judici Jdgs 7 15 16 et ait: In maxílla ásini, in mandíbula pulli asinárum, delévi eos, et percússi mille viros. +Judici Jdgs 7 15 17 Cumque haec verba canens complésset, projécit mandíbulam de manu, et vocávit nomen loci illíus Ramáthlechi, quod interpretátur, Elevátio maxíllæ. +Judici Jdgs 7 15 18 Sitiénsque valde, clamávit ad Dóminum, et ait: Tu dedísti in manu servi tui salútem hanc máximam atque victóriam: en siti mórior, incidámque in manus incircumcisórum. +Judici Jdgs 7 15 19 Apéruit ítaque Dóminus molárem dentem in maxílla ásini, et egréssæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillávit spíritum, et vires recépit. Idcírco appellátum est nomen loci illíus, Fons invocántis de maxílla, usque in præséntem diem. +Judici Jdgs 7 15 20 Judicavítque Israël in diébus Philísthiim vigínti annis. b +Judici Jdgs 7 16 1 Ábiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulíerem meretrícem, ingressúsque est ad eam. +Judici Jdgs 7 16 2 Quod cum audíssent Philísthiim, et percrebruísset apud eos intrásse urbem Samson, circumdedérunt eum, pósitis in porta civitátis custódibus: et ibi tota nocte cum siléntio præstolántes, ut facto mane exeúntem occíderent. +Judici Jdgs 7 16 3 Dormívit autem Samson usque ad médium noctem: et inde consúrgens, apprehéndit ambas portæ fores cum póstibus suis et sera, impositásque húmeris suis portávit ad vérticem montis, qui réspicit Hebron. +Judici Jdgs 7 16 4 Post haec amávit mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec, et vocabátur Dálila. b +Judici Jdgs 7 16 5 Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum, atque dixérunt: Décipe eum, et disce ab illo, in quo hábeat tantam fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus, et vinctum afflígere: quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille et centum argénteos. +Judici Jdgs 7 16 6 Locúta est ergo Dálila ad Samson: Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit quo ligátus erúmpere néqueas? +Judici Jdgs 7 16 7 Cui respóndit Samson: Si septem nervíceis fúnibus necdum siccis, et adhuc huméntibus, ligátus fúero, infírmus ero ut céteri hómines. +Judici Jdgs 7 16 8 Attulerúntque ad eam sátrapæ Philisthinórum septem funes, ut díxerat: quibus vinxit eum, +Judici Jdgs 7 16 9 laténtibus apud se insídiis, et in cubículo finem rei expectántibus: clamavítque ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui rupit víncula, quómodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putámine, cum odórem ignis accéperit: et non est cógnitum in quo esset fortitúdo ejus. +Judici Jdgs 7 16 10 Dixítque ad eum Dálila: Ecce illusísti mihi, et falsum locútus es: saltem nunc índica mihi quo ligári débeas. b +Judici Jdgs 7 16 11 Cui ille respóndit: Si ligátus fúero novis fúnibus, qui numquam fuérunt in ópere, infírmus ero, et aliórum hóminum símilis. +Judici Jdgs 7 16 12 Quibus rursum Dálila vinxit eum, et clamávit: Philísthiim super te, Samson: in cubículo insídiis præparátis. Qui ita rupit víncula quasi fila telárum. +Judici Jdgs 7 16 13 Dixítque Dálila rursum ad eum: Úsquequo décipis me, et falsum loquéris? osténde quo vincíri débeas. Cui respóndit Samson: Si septem crines cápitis mei cum lício plexúeris, et clavum his circumligátum terræ fíxeris, infírmus ero. +Judici Jdgs 7 16 14 Quod cum fecísset Dálila, dixit ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui consúrgens de somno extráxit clavum cum crínibus et lício. +Judici Jdgs 7 16 15 Dixítque ad eum Dálila: Quómodo dicis quod amas me, cum ánimus tuus non sit mecum? Per tres vices mentítus es mihi, et noluísti dícere in quo sit máxima fortitúdo tua. b +Judici Jdgs 7 16 16 Cumque molésta esset ei, et per multos dies júgiter adhæréret, spátium ad quiétem non tríbuens, defécit ánima ejus, et ad mortem usque lassáta est. +Judici Jdgs 7 16 17 Tunc apériens veritátem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascéndit super caput meum, quia nazarǽus, id est, consecrátus Deo, sum de útero matris meæ: si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam, eróque sicut céteri hómines. +Judici Jdgs 7 16 18 Vidénsque illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum ac mandávit: Ascénde adhuc semel, quia nunc mihi apéruit cor suum. Qui ascendérunt assúmpta pecúnia, quam promíserant. +Judici Jdgs 7 16 19 At illa dormíre eum fecit super génua sua, et in sinu suo reclináre caput. Vocavítque tonsórem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abígere eum, et a se repéllere: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. +Judici Jdgs 7 16 20 Dixítque: Philísthiim super te, Samson. Qui de somno consúrgens, dixit in ánimo suo: Egrédiar sicut ante feci, et me excútiam: nésciens quod recessísset ab eo Dóminus. +Judici Jdgs 7 16 21 Quem cum apprehendíssent Philísthiim, statim eruérunt óculos ejus, et duxérunt Gazam vinctum caténis, et clausum in cárcere molére fecérunt. +Judici Jdgs 7 16 22 Jamque capílli ejus renásci cœpérunt. b +Judici Jdgs 7 16 23 Et príncipes Philisthinórum convenérunt in unum ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo, et epularéntur, dicéntes: Trádidit deus noster inimícum nostrum Samson in manus nostras. +Judici Jdgs 7 16 24 Quod étiam pópulus videns, laudábat deum suum, eadémque dicébat: Trádidit deus noster adversárium nostrum in manus nostras, qui delévit terram nostram, et occídit plúrimos. +Judici Jdgs 7 16 25 Lætantésque per convívia, sumptis jam épulis, præcepérunt ut vocarétur Samson, et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos, fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. +Judici Jdgs 7 16 26 Qui dixit púero regénti gressus suos: Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus omnis ímminet domus, et reclíner super eas, et páululum requiéscam. +Judici Jdgs 7 16 27 Domus autem erat plena virórum ac mulíerum, et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto et solário círciter tria míllia utriúsque sexus spectántes ludéntem Samson. b +Judici Jdgs 7 16 28 At ille invocáto Dómino ait: Dómine Deus, meménto mei, et redde mihi nunc fortitúdinem prístinam, Deus meus, ut ulcíscar me de hóstibus meis, et pro amissióne duórum lúminum unam ultiónem recípiam. +Judici Jdgs 7 16 29 Et apprehéndens ambas colúmnas quibus innitebátur domus, alterámque eárum déxtera et álteram læva tenens, +Judici Jdgs 7 16 30 ait: Moriátur ánima mea cum Philísthiim. Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes, et céteram multitúdinem quæ ibi erat: multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. +Judici Jdgs 7 16 31 Descendéntes autem fratres ejus et univérsa cognátio, tulérunt corpus ejus, et sepeliérunt inter Sáraa et Ésthaol in sepúlchro patris sui Mánue: judicavítque Israël vigínti annis. b +Judici Jdgs 7 17 1 Fuit eo témpore vir quidam de monte Éphraim nómine Michas, +Judici Jdgs 7 17 2 qui dixit matri suæ: Mille et centum argénteos, quos separáveras tibi, et super quibus me audiénte juráveras, ecce ego hábeo, et apud me sunt. Cui illa respóndit: Benedíctus fílius meus Dómino. +Judici Jdgs 7 17 3 Réddidit ergo eos matri suæ, quæ díxerat ei: Consecrávi et vovi hoc argéntum Dómino, ut de manu mea suscípiat fílius meus, et fáciat scúlptile atque conflátile: et nunc trado illud tibi. +Judici Jdgs 7 17 4 Réddidit ígitur eos matri suæ: quæ tulit ducéntos argénteos, et dedit eos argentário, ut fáceret ex eis scúlptile atque conflátile, quod fuit in domo Michæ. +Judici Jdgs 7 17 5 Qui ædículam quoque in ea deo separávit, et fecit ephod, et théraphim, id est, vestem sacerdotálem, et idóla: implevítque uníus filiórum suórum manum, et factus est ei sacérdos. +Judici Jdgs 7 17 6 In diébus illis non erat rex in Israël, sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat. +Judici Jdgs 7 17 7 Fuit quoque alter adoléscens de Béthlehem Juda, ex cognatióne ejus: erátque ipse Levítes, et habitábat ibi. b +Judici Jdgs 7 17 8 Egressúsque de civitáte Béthlehem, peregrinári vóluit ubicúmque sibi cómmodum reperísset. Cumque venísset in montem Éphraim, iter fáciens, et declinásset parúmper in domum Michæ, +Judici Jdgs 7 17 9 interrogátus est ab eo unde venísset. Qui respóndit: Levíta sum de Béthlehem Juda, et vado ut hábitem ubi potúero, et útile mihi esse perspéxero. +Judici Jdgs 7 17 10 Dixítque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacérdos: dabóque tibi per annos síngulos decem argénteos, ac vestem dúplicem, et quæ ad victum sunt necessária. +Judici Jdgs 7 17 11 Acquiévit, et mansit apud hóminem, fuítque illi quasi unus de fíliis. +Judici Jdgs 7 17 12 Implevítque Michas manum ejus, et hábuit púerum sacerdótem apud se: +Judici Jdgs 7 17 13 Nunc scio, dicens, quod benefáciet mihi Deus habénti Levítici géneris sacerdótem. +Judici Jdgs 7 18 1 In diébus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærébat possessiónem sibi, ut habitáret in ea: usque ad illum enim diem inter céteras tribus sortem non accéperat. +Judici Jdgs 7 18 2 Misérunt ergo fílii Dan stirpis et famíliæ suæ quinque viros fortíssimos de Sáraa et Ésthaol, ut explorárent terram, et diligénter inspícerent: dixerúntque eis: Ite, et consideráte terram. Qui cum pergéntes veníssent in montem Éphraim, et intrássent domum Michæ, requievérunt ibi: +Judici Jdgs 7 18 3 et agnoscéntes vocem adolescéntis Levítæ, utentésque illíus diversório, dixérunt ad eum: Quis te huc addúcit? quid hic agis? quam ob causam huc veníre voluísti? +Judici Jdgs 7 18 4 Qui respóndit eis: Hæc et haec prǽstitit mihi Michas, et me mercéde condúxit, ut sim ei sacérdos. +Judici Jdgs 7 18 5 Rogavérunt autem eum ut consúleret Dóminum ut scire possent an próspero itínere pérgerent, et res habéret efféctum. +Judici Jdgs 7 18 6 Qui respóndit eis: Ite in pace: Dóminus réspicit viam vestram, et iter quo pérgitis. +Judici Jdgs 7 18 7 Eúntes ígitur quinque viri venérunt Lais: viderúntque pópulum habitántem in ea absque ullo timóre, juxta consuetúdinem Sidoniórum, secúrum et quiétum, nullo ei pénitus resisténte, magnarúmque opum, et procul a Sidóne atque a cunctis homínibus separátum. b +Judici Jdgs 7 18 8 Reversíque ad fratres suos in Sáraa et Ésthaol, et quid egíssent sciscitántibus respondérunt: +Judici Jdgs 7 18 9 Súrgite, ascendámus ad eos: vídimus enim terram valde opuléntam et úberem. Nolíte neglígere, nolíte cessáre: eámus, et possideámus eam: nullus erit labor. +Judici Jdgs 7 18 10 Intrábimus ad secúros, in regiónem latíssimam, tradétque nobis Dóminus locum, in quo nullíus rei est penúria eórum quæ gignúntur in terra. +Judici Jdgs 7 18 11 Profécti ígitur sunt de cognatióne Dan, id est, de Sáraa et Ésthaol, sexcénti viri accíncti armis béllicis, b +Judici Jdgs 7 18 12 ascendentésque mansérunt in Cariathíarim Judæ: qui locus ex eo témpore Castrórum Dan nomen accépit, et est post tergum Cariathíarim. +Judici Jdgs 7 18 13 Inde transiérunt in montem Éphraim. Cumque veníssent ad domum Michæ, +Judici Jdgs 7 18 14 dixérunt quinque viri, qui prius missi fúerant ad considerándam terram Lais, céteris frátribus suis: Nostis quod in dómibus istis sit ephod, et théraphim, et scúlptile, atque conflátile: vidéte quid vobis pláceat. +Judici Jdgs 7 18 15 Et cum páululum declinássent, ingréssi sunt domum adolescéntis Levítæ, qui erat in domo Michæ: salutaverúntque eum verbis pacíficis. +Judici Jdgs 7 18 16 Sexcénti autem viri ita ut erant armáti, stabant ante óstium. +Judici Jdgs 7 18 17 At illi, qui ingréssi fúerant domum júvenis, scúlptile, et ephod, et théraphim, atque conflátile tóllere nitebántur, et sacérdos stabat ante óstium, sexcéntis viris fortíssimis haud procul expectántibus. +Judici Jdgs 7 18 18 Tulérunt ígitur qui intráverant scúlptile, ephod, et idóla, atque conflátile. Quibus dixit sacérdos: Quid fácitis? +Judici Jdgs 7 18 19 Cui respondérunt: Tace et pone dígitum super os tuum: veníque nobíscum, ut habeámus te patrem, ac sacerdótem. Quid tibi mélius est, ut sis sacérdos in domo uníus viri, an in una tribu et família in Israël? +Judici Jdgs 7 18 20 Quod cum audísset, acquiévit sermónibus eórum, et tulit ephod, et idóla, ac scúlptile, et proféctus est cum eis. +Judici Jdgs 7 18 21 Qui cum pérgerent, et ante se ire fecíssent párvulos ac juménta, et omne quod erat pretiósum, b +Judici Jdgs 7 18 22 et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitábant in ǽdibus Michæ conclamántes secúti sunt, +Judici Jdgs 7 18 23 et post tergum clamáre cœpérunt. Qui cum respexíssent, dixérunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? +Judici Jdgs 7 18 24 Qui respóndit: Deos meos, quos mihi feci, tulístis, et sacerdótem, et ómnia quæ hábeo, et dícitis: Quid tibi est? +Judici Jdgs 7 18 25 Dixerúntque ei fílii Dan: Cave ne ultra loquáris ad nos, et véniant ad te viri ánimo concitáti, et ipse cum omni domo tua péreas. +Judici Jdgs 7 18 26 Et sic cœpto itínere perrexérunt. Videns autem Michas quod fortióres se essent, revérsus est in domum suam. +Judici Jdgs 7 18 27 Sexcénti autem viri tulérunt sacerdótem, et quæ supra díximus: venerúntque in Lais ad pópulum quiescéntem atque secúrum, et percussérunt eos in ore gládii: urbémque incéndio tradidérunt, b +Judici Jdgs 7 18 28 nullo pénitus ferénte præsídium, eo quod procul habitárent a Sidóne, et cum nullo hóminum habérent quidquam societátis ac negótii. Erat autem cívitas sita in regióne Rohob: quam rursum exstruéntes habitavérunt in ea, +Judici Jdgs 7 18 29 vocáto nómine civitátis Dan, juxta vocábulum patris sui, quem genúerat Israël, quæ prius Lais dicebátur. +Judici Jdgs 7 18 30 Posuerúntque sibi scúlptile, et Jónathan fílium Gersam fílii Móysi ac fílios ejus sacerdótes in tribu Dan, usque ad diem captivitátis suæ. +Judici Jdgs 7 18 31 Mansítque apud eos idólum Michæ omni témpore quo fuit domus Dei in Silo. In diébus illis non erat rex in Israël. +Judici Jdgs 7 19 1 Fuit quidam vir Levítes hábitans in látere montis Éphraim, qui accépit uxórem de Béthlehem Juda: +Judici Jdgs 7 19 2 quæ relíquit eum, et revérsa est in domum patris sui in Béthlehem, mansítque apud eum quátuor ménsibus. +Judici Jdgs 7 19 3 Secutúsque est eam vir suus, volens reconciliári ei, atque blandíri, et secum redúcere, habens in comitátu púerum et duos ásinos: quæ suscépit eum, et introdúxit in domum patris sui. Quod cum audísset socer ejus, eúmque vidísset, occúrrit ei lætus, +Judici Jdgs 7 19 4 et amplexátus est hóminem. Mansítque gener in domo sóceri tribus diébus, cómedens cum eo et bibens familiáriter. +Judici Jdgs 7 19 5 Die autem quarto de nocte consúrgens, proficísci vóluit: quem ténuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxíllum panis, et confórta stómachum, et sic proficiscéris. +Judici Jdgs 7 19 6 Sederúntque simul, ac comedérunt et bibérunt. Dixítque pater puéllæ ad génerum suum: Quæso te ut hódie hic máneas, paritérque lætémur. +Judici Jdgs 7 19 7 At ille consúrgens, cœpit velle proficísci. Et nihilóminus obníxe eum socer ténuit, et apud se fecit manére. +Judici Jdgs 7 19 8 Mane autem facto, parábat Levítes iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut páululum cibi cápias, et assúmptis víribus donec incréscat dies, póstea proficiscáris. Comedérunt ergo simul. +Judici Jdgs 7 19 9 Surrexítque adoléscens, ut pérgeret cum uxóre sua et púero. Cui rursum locútus est socer: Consídera quod dies ad occásum declívior sit, et propínquat ad vésperum: mane apud me étiam hódie, et duc lætum diem, et cras proficiscéris ut vadas in domum tuam. +Judici Jdgs 7 19 10 Nóluit gener acquiéscere sermónibus ejus: sed statim perréxit, et venit contra Jebus, quæ áltero nómine vocátur Jerúsalem, ducens secum duos ásinos onústos, et concubínam. +Judici Jdgs 7 19 11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabátur in noctem: dixítque puer ad dóminum suum: Veni, óbsecro: declinémus ad urbem Jebusæórum, et maneámus in ea. b +Judici Jdgs 7 19 12 Cui respóndit dóminus: Non ingrédiar óppidum gentis aliénæ, quæ non est de fíliis Israël: sed transíbo usque Gábaa, +Judici Jdgs 7 19 13 et cum illuc pervénero, manébimus in ea, aut certe in urbe Rama. +Judici Jdgs 7 19 14 Transiérunt ergo Jebus, et cœptum carpébant iter, occubuítque eis sol juxta Gábaa, quæ est in tribu Bénjamin: +Judici Jdgs 7 19 15 diverterúntque ad eam, ut manérent ibi. Quo cum intrássent, sedébant in platéa civitátis, et nullus eos recípere vóluit hospítio. +Judici Jdgs 7 19 16 Et ecce, appáruit homo senex, revértens de agro et de ópere suo vésperi, qui et ipse de monte erat Éphraim, et peregrínus habitábat in Gábaa: hómines autem regiónis illíus erant fílii Jémini. +Judici Jdgs 7 19 17 Elevatísque óculis, vidit senex sedéntem hóminem cum sarcínulis suis in platéa civitátis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis? +Judici Jdgs 7 19 18 Qui respóndit ei: Profécti sumus de Béthlehem Juda, et pérgimus ad locum nostrum, qui est in látere montis Éphraim, unde ierámus in Béthlehem: et nunc vádimus ad domum Dei, nullúsque sub tectum suum nos vult recípere, +Judici Jdgs 7 19 19 habéntes páleas et fœnum in asinórum pábulum, et panem ac vinum in meos et ancíllæ tuæ usus, et púeri qui mecum est: nulla re indigémus nisi hospítio. +Judici Jdgs 7 19 20 Cui respóndit senex: Pax tecum sit, ego præbébo ómnia quæ necessária sunt: tantum, quæso, ne in platéa máneas. +Judici Jdgs 7 19 21 Introduxítque eum in domum suam, et pábulum ásinis prǽbuit: ac postquam lavérunt pedes suos, recépit eos in convívium. +Judici Jdgs 7 19 22 Illis epulántibus, et post labórem itíneris cibo et potu reficiéntibus córpora, venérunt viri civitátis illíus, fílii Bélial (id est, absque jugo), et circumdántes domum senis, fores pulsáre cœpérunt, clamántes ad dóminum domus atque dicéntes: Educ virum, qui ingréssus est domum tuam, ut abutámur eo. b +Judici Jdgs 7 19 23 Egressúsque est ad eos senex, et ait: Nolíte, fratres, nolíte fácere malum hoc, quia ingréssus est homo hospítium meum: et cessáte ab hac stultítia. +Judici Jdgs 7 19 24 Hábeo fíliam vírginem, et hic homo habet concubínam: edúcam eas ad vos, ut humiliétis eas, et vestram libídinem compleátis: tantum, óbsecro, ne scelus hoc contra natúram operémini in virum. +Judici Jdgs 7 19 25 Nolébant acquiéscere sermónibus illíus: quod cernens homo, edúxit ad eos concubínam suam, et eis trádidit illudéndam: qua cum tota nocte abúsi essent, dimisérunt eam mane. +Judici Jdgs 7 19 26 At múlier, recedéntibus ténebris, venit ad óstium domus, ubi manébat dóminus suus, et ibi córruit. +Judici Jdgs 7 19 27 Mane facto, surréxit homo, et apéruit óstium, ut cœptam expléret viam: et ecce concubína ejus jacébat ante óstium sparsis in límine mánibus. +Judici Jdgs 7 19 28 Cui ille, putans eam quiéscere, loquebátur: Surge, et ambulémus. Qua nihil respondénte, intélligens quod erat mórtua, tulit eam, et impósuit ásino, reversúsque est in domum suam. +Judici Jdgs 7 19 29 Quam cum esset ingréssus, arrípuit gládium, et cadáver uxóris cum óssibus suis in duódecim partes ac frustra concídens, misit in omnes términos Israël. b +Judici Jdgs 7 19 30 Quod cum vidíssent sínguli, conclamábant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascendérunt patres nostri de Ægýpto usque in præsens tempus: ferte senténtiam, et in commúne decérnite quid facto opus sit. +Judici Jdgs 7 20 1 Egréssi ítaque sunt omnes fílii Israël, et páriter congregáti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabée, et terra Gálaad, ad Dóminum in Maspha. +Judici Jdgs 7 20 2 Omnésque ánguli populórum, et cunctæ tribus Israël in ecclésiam pópuli Dei convenérunt, quadringénta míllia péditum pugnatórum. +Judici Jdgs 7 20 3 (Nec látuit fílios Bénjamin quod ascendíssent fílii Israël in Maspha.) Interrogatúsque Levíta, marítus mulíeris interféctæ, quómodo tantum scelus perpetrátum esset, +Judici Jdgs 7 20 4 respóndit: Veni in Gábaa Bénjamin cum uxóre mea, illúcque divérti: +Judici Jdgs 7 20 5 et ecce hómines civitátis illíus circumdedérunt nocte domum in qua manébam, voléntes me occídere, et uxórem meam incredíbili furóre libídinis vexántes, dénique mórtua est. +Judici Jdgs 7 20 6 Quam arréptam, in frustra cóncidi, misíque partes in omnes términos possessiónis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piáculum, factum est in Israël. +Judici Jdgs 7 20 7 Adéstis, omnes fílii Israël: decérnite quid fácere debeátis. +Judici Jdgs 7 20 8 Stansque omnis pópulus, quasi uníus hóminis sermóne respóndit: Non recedémus in tabernácula nostra, nec suam quisquam intrábit domum: +Judici Jdgs 7 20 9 sed hoc contra Gábaa in commúne faciámus. +Judici Jdgs 7 20 10 Decem viri eligántur e centum ex ómnibus tríbubus Israël, et centum de mille, et mille de decem míllibus, ut compórtent exercítui cibária, et possímus pugnáre contra Gábaa Bénjamin, et réddere ei pro scélere, quod merétur. +Judici Jdgs 7 20 11 Convenítque univérsus Israël ad civitátem, quasi homo unus eádem mente, unóque consílio. b +Judici Jdgs 7 20 12 Et misérunt núntios ad omnem tribum Bénjamin, qui dícerent: Cur tantum nefas in vobis repértum est? +Judici Jdgs 7 20 13 Trádite hómines de Gábaa, qui hoc flagítium perpetrárunt, ut moriántur, et auferátur malum de Israël. Qui noluérunt fratrum suórum filiórum Israël audíre mandátum: +Judici Jdgs 7 20 14 sed ex cunctis úrbibus, quæ sortis suæ erant, convenérunt in Gábaa, ut illis ferrent auxílium, et contra univérsum pópulum Israël dimicárent. +Judici Jdgs 7 20 15 Inventíque sunt vigínti quinque míllia de Bénjamin educéntium gládium, præter habitatóres Gábaa, +Judici Jdgs 7 20 16 qui septingénti erant viri fortíssimi, ita sinístra ut dextra prœliántes: et sic fundis lápides ad certum jaciéntes, ut capíllum quoque possent percútere, et nequáquam in álteram partem ictus lápidis deferrétur. +Judici Jdgs 7 20 17 Virórum quoque Israël, absque fíliis Bénjamin, invénta sunt quadringénta míllia educéntium gládium, et paratórum ad pugnam. b +Judici Jdgs 7 20 18 Qui surgéntes venérunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consuluerúntque Deum, atque dixérunt: Quis erit in exércitu nostro princeps certáminis contra fílios Bénjamin? Quibus respóndit Dóminus: Judas sit dux vester. +Judici Jdgs 7 20 19 Statímque fílii Israël surgéntes mane, castrametáti sunt juxta Gábaa: +Judici Jdgs 7 20 20 et inde procedéntes ad pugnam contra Bénjamin, urbem oppugnáre cœpérunt. +Judici Jdgs 7 20 21 Egressíque fílii Bénjamin de Gábaa, occidérunt de fíliis Israël die illo vigínti duo míllia virórum. +Judici Jdgs 7 20 22 Rursum fílii Israël et fortitúdine et número confidéntes, in eódem loco in quo prius certáverant, áciem direxérunt: +Judici Jdgs 7 20 23 ita tamen ut prius ascénderent et flerent coram Dómino usque ad noctem, consuleréntque eum, et dícerent: Débeo ultra procédere ad dimicándum contra fílios Bénjamin fratres meos, an non? Quibus ille respóndit: Ascéndite ad eos, et iníte certámen. +Judici Jdgs 7 20 24 Cumque fílii Israël áltera die contra fílios Bénjamin ad prœ́lium processíssent, +Judici Jdgs 7 20 25 erupérunt fílii Bénjamin de portis Gábaa: et occurréntes eis tanta in illos cæde baccháti sunt, ut decem et octo míllia virórum educéntium gládium prostérnerent. +Judici Jdgs 7 20 26 Quam ob rem omnes fílii Israël venérunt in domum Dei, et sedéntes flebant coram Dómino: jejunaverúntque die illo usque ad vésperam, et obtulérunt ei holocáusta, atque pacíficas víctimas, +Judici Jdgs 7 20 27 et super statu suo interrogavérunt. Eo témpore ibi erat arca fœ́deris Dei, +Judici Jdgs 7 20 28 et Phínees fílius Eleázari fílii Áaron præpósitus domus. Consuluérunt ígitur Dóminum, atque dixérunt: Exíre ultra debémus ad pugnam contra fílios Bénjamin fratres nostros, an quiéscere? Quibus ait Dóminus: Ascéndite: cras enim tradam eos in manus vestras. +Judici Jdgs 7 20 29 Posuerúntque fílii Israël insídias per circúitum urbis Gábaa: b +Judici Jdgs 7 20 30 et tértia vice, sicut semel et bis, contra Bénjamin exércitum produxérunt. +Judici Jdgs 7 20 31 Sed et fílii Bénjamin audácter erupérunt de civitáte, et fugiéntes adversários lóngius persecúti sunt, ita ut vulnerárent ex eis sicut primo die et secúndo, et cǽderent per duas sémitas verténtes terga, quarum una ferebátur in Bethel et áltera in Gábaa, atque prostérnerent trigínta círciter viros: +Judici Jdgs 7 20 32 putavérunt enim sólito eos more cédere. Qui fugam arte simulántes iniérunt consílium ut abstráherent eos de civitáte, et quasi fugiéntes ad supradíctas sémitas perdúcerent. +Judici Jdgs 7 20 33 Omnes ítaque fílii Israël surgéntes de sédibus suis, tetendérunt áciem in loco qui vocátur Baálthamar. Insídiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulátim se aperíre cœpérunt, +Judici Jdgs 7 20 34 et ab occidentáli urbis parte procédere. Sed et ália decem míllia virórum de univérso Israël, habitatóres urbis ad certámina provocábant. Ingravatúmque est bellum contra fílios Bénjamin: et non intellexérunt quod ex omni parte illis instáret intéritus. +Judici Jdgs 7 20 35 Percussítque eos Dóminus in conspéctu filiórum Israël, et interfecérunt ex eis in illo die vigínti quinque míllia, et centum viros, omnes bellatóres et educéntes gládium. +Judici Jdgs 7 20 36 Fílii autem Bénjamin cum se inferióres esse vidíssent, cœpérunt fúgere. Quod cernéntes fílii Israël, dedérunt eis ad fugiéndum locum, ut ad præparátas insídias devenírent, quas juxta urbem posúerant. b +Judici Jdgs 7 20 37 Qui cum repénte de latíbulis surrexíssent, et Bénjamin terga cædéntibus daret, ingréssi sunt civitátem, et percussérunt eam in ore gládii. +Judici Jdgs 7 20 38 Signum autem déderant fílii Israël his quos in insídiis collocáverant, ut postquam urbem cepíssent, ignem accénderent: ut ascendénte in altum fumo, captam urbem demonstrárent. +Judici Jdgs 7 20 39 Quod cum cérnerent fílii Israël in ipso certámine pósiti (putavérunt enim fílii Bénjamin eos fúgere, et instántius persequebántur, cæsis de exércitu eórum trigínta viris), +Judici Jdgs 7 20 40 et vidérent quasi colúmnam fumi de civitáte conscéndere: Bénjamin quoque aspíciens retro, cum captam cérneret civitátem, et flammas in sublíme ferri: +Judici Jdgs 7 20 41 qui prius simuláverant fugam, versa fácie fórtius resistébant. Quod cum vidíssent fílii Bénjamin, in fugam versi sunt, +Judici Jdgs 7 20 42 et ad viam desérti ire cœpérunt, illuc quoque eos adversáriis persequéntibus: sed et hi qui urbem succénderant, occurrérunt eis. +Judici Jdgs 7 20 43 Atque ita factum est, ut ex utráque parte ab hóstibus cæderéntur, nec erat ulla réquies moriéntium. Cecidérunt, atque prostráti sunt ad orientálem plagam urbis Gábaa. +Judici Jdgs 7 20 44 Fuérunt autem qui in eódem loco interfécti sunt, decem et octo míllia virórum, omnes robustíssimi pugnatóres. b +Judici Jdgs 7 20 45 Quod cum vidíssent qui remánserant de Bénjamin, fugérunt in solitúdinem: et pergébant ad petram, cujus vocábulum est Remmon. In illa quoque fuga palántes, et in divérsa tendéntes, occidérunt quinque míllia virórum. Et cum ultra ténderent, persecúti sunt eos, et interfecérunt étiam ália duo míllia. +Judici Jdgs 7 20 46 Et sic factum est, ut omnes qui cecíderant de Bénjamin in divérsis locis essent vigínti quinque míllia pugnatóres ad bella promptíssimi. +Judici Jdgs 7 20 47 Remansérunt ítaque de omni número Bénjamin, qui evádere et fúgere in solitúdinem potuérunt, sexcénti viri: sederúntque in petra Remmon ménsibus quátuor. +Judici Jdgs 7 20 48 Regréssi autem fílii Israël, omnes relíquias civitátis a viris usque ad juménta gládio percussérunt, cunctásque urbes et vículos Bénjamin vorax flamma consúmpsit. +Judici Jdgs 7 21 1 Juravérunt quoque fílii Israël in Maspha, et dixérunt: Nullus nostrum dabit fíliis Bénjamin de filiábus suis uxórem. +Judici Jdgs 7 21 2 Venerúntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspéctu ejus sedéntes usque ad vésperam, levavérunt vocem, et magno ululátu cœpérunt flere, dicéntes: +Judici Jdgs 7 21 3 Quare, Dómine Deus Israël, factum est hoc malum in pópulo tuo, ut hódie una tribus auferrétur ex nobis? +Judici Jdgs 7 21 4 Áltera autem die dilúculo consurgéntes, exstruxérunt altáre: obtulerúntque ibi holocáusta, et pacíficas víctimas, et dixérunt: +Judici Jdgs 7 21 5 Quis non ascéndit in exércitu Dómini de univérsis tríbubus Israël? grandi enim juraménto se constrínxerant, cum essent in Maspha, intérfici eos qui defuíssent. +Judici Jdgs 7 21 6 Ductíque pœniténtia fílii Israël super fratre suo Bénjamin, cœpérunt dícere: Abláta est tribus una de Israël: +Judici Jdgs 7 21 7 unde uxóres accípient? omnes enim in commúne jurávimus, non datúros nos his fílias nostras. +Judici Jdgs 7 21 8 Idcírco dixérunt: Quis est de univérsis tríbubus Israël, qui non ascéndit ad Dóminum in Maspha? Et ecce invénti sunt habitatóres Jabes Gálaad in illo exércitu non fuísse. +Judici Jdgs 7 21 9 (Eo quoque témpore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repértus est.) +Judici Jdgs 7 21 10 Misérunt ítaque decem míllia viros robustíssimos, et præcepérunt eis: Ite, et percútite habitatóres Jabes Gálaad in ore gládii, tam uxóres quam párvulos eórum. b +Judici Jdgs 7 21 11 Et hoc erit quod observáre debébitis: omne géneris masculíni, et mulíeres quæ cognovérunt viros, interfícite; vírgines autem reserváte. +Judici Jdgs 7 21 12 Inventǽque sunt de Jabes Gálaad quadringéntæ vírgines, quæ nesciérunt viri thorum: et adduxérunt eas ad castra in Silo, in terram Chánaan. +Judici Jdgs 7 21 13 Miserúntque núntios ad fílios Bénjamin, qui erant in petra Remmon, et præcepérunt eis, ut eos suscíperent in pace. +Judici Jdgs 7 21 14 Venerúntque fílii Bénjamin in illo témpore, et datæ sunt eis uxóres de filiábus Jabes Gálaad: álias autem non reperérunt, quas símili modo tráderent. +Judici Jdgs 7 21 15 Universúsque Israël valde dóluit, et egit pœniténtiam super interfectióne uníus tribus ex Israël. b +Judici Jdgs 7 21 16 Dixerúntque majóres natu: Quid faciémus réliquis, qui non accepérunt uxóres? omnes in Bénjamin féminæ concidérunt, +Judici Jdgs 7 21 17 et magna nobis cura, ingentíque stúdio providéndum est, ne una tribus deleátur ex Israël. +Judici Jdgs 7 21 18 Fílias enim nostras eis dare non póssumus, constrícti juraménto et maledictióne qua díximus: Maledíctus qui déderit de filiábus suis uxórem Bénjamin. +Judici Jdgs 7 21 19 Ceperúntque consílium, atque dixérunt: Ecce solémnitas Dómini est in Silo anniversária, quæ sita est ad septentriónem urbis Bethel, et ad orientálem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Síchimam, et ad merídiem óppidi Lébona. +Judici Jdgs 7 21 20 Præceperúntque fíliis Bénjamin, atque dixérunt: Ite, et latitáte in víneis. +Judici Jdgs 7 21 21 Cumque vidéritis fílias Silo ad ducéndos choros ex more procédere, exíte repénte de víneis, et rápite ex eis sínguli uxóres síngulas, et pérgite in terram Bénjamin. +Judici Jdgs 7 21 22 Cumque vénerint patres eárum, ac fratres, et advérsum vos queri cœ́perint atque jurgári, dicémus eis: Miserémini eórum: non enim rapuérunt eas jure bellántium atque victórum: sed rogántibus ut accíperent, non dedístis, et a vestra parte peccátum est. +Judici Jdgs 7 21 23 Fecerúntque fílii Bénjamin ut sibi fúerat imperátum: et juxta númerum suum, rapuérunt sibi de his quæ ducébant choros, uxóres síngulas: abierúntque in possessiónem suam ædificántes urbes, et habitántes in eis. b +Judici Jdgs 7 21 24 Fílii quoque Israël revérsi sunt per tribus et famílias in tabernácula sua. In diébus illis non erat rex in Israël: sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat. # Ruth Ruth Liber Ruth -Ruth Ruth 8 1 1 In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. -Ruth Ruth 8 1 2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. -Ruth Ruth 8 1 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis. -Ruth Ruth 8 1 4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, -Ruth Ruth 8 1 5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. -Ruth Ruth 8 1 6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. -Ruth Ruth 8 1 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda, b -Ruth Ruth 8 1 8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum. -Ruth Ruth 8 1 9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt, -Ruth Ruth 8 1 10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. -Ruth Ruth 8 1 11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? -Ruth Ruth 8 1 12 Revertimini, filiae meae, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, -Ruth Ruth 8 1 13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me. -Ruth Ruth 8 1 14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhaesit socrui suae. -Ruth Ruth 8 1 15 Cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. b -Ruth Ruth 8 1 16 Quae respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. -Ruth Ruth 8 1 17 Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. -Ruth Ruth 8 1 18 Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: b -Ruth Ruth 8 1 19 profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Haec est illa Noëmi. -Ruth Ruth 8 1 20 Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. -Ruth Ruth 8 1 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? -Ruth Ruth 8 1 22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur. b -Ruth Ruth 8 2 1 Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. -Ruth Ruth 8 2 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea. -Ruth Ruth 8 2 3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. -Ruth Ruth 8 2 4 Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. -Ruth Ruth 8 2 5 Dixitque Booz juveni, qui messoribus praeerat: Cujus est haec puella? -Ruth Ruth 8 2 6 Cui respondit: Haec est Moabitis, quae venit cum Noëmi, de regione Moabitide, -Ruth Ruth 8 2 7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. -Ruth Ruth 8 2 8 Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, b -Ruth Ruth 8 2 9 et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. -Ruth Ruth 8 2 10 Quae cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? -Ruth Ruth 8 2 11 Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas. -Ruth Ruth 8 2 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. -Ruth Ruth 8 2 13 Quae ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. -Ruth Ruth 8 2 14 Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. b -Ruth Ruth 8 2 15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam: -Ruth Ruth 8 2 16 et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. -Ruth Ruth 8 2 17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios. -Ruth Ruth 8 2 18 Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. b -Ruth Ruth 8 2 19 Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. -Ruth Ruth 8 2 20 Cui respondit Noëmi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam praebuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo. -Ruth Ruth 8 2 21 Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. -Ruth Ruth 8 2 22 Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. -Ruth Ruth 8 2 23 Juncta est itaque puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur. -Ruth Ruth 8 3 1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. -Ruth Ruth 8 3 2 Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. -Ruth Ruth 8 3 3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. -Ruth Ruth 8 3 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas. -Ruth Ruth 8 3 5 Quae respondit: Quidquid praeceperis, faciam. b -Ruth Ruth 8 3 6 Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus. -Ruth Ruth 8 3 7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit. -Ruth Ruth 8 3 8 Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, -Ruth Ruth 8 3 9 et ait illi: Quae es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. -Ruth Ruth 8 3 10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites. -Ruth Ruth 8 3 11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. -Ruth Ruth 8 3 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. -Ruth Ruth 8 3 13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. -Ruth Ruth 8 3 14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. b -Ruth Ruth 8 3 15 Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem, -Ruth Ruth 8 3 16 et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo. -Ruth Ruth 8 3 17 Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. -Ruth Ruth 8 3 18 Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est. -Ruth Ruth 8 4 1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. -Ruth Ruth 8 4 2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. -Ruth Ruth 8 4 3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quae reversa est de regione Moabitide: -Ruth Ruth 8 4 4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. -Ruth Ruth 8 4 5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua. -Ruth Ruth 8 4 6 Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. -Ruth Ruth 8 4 7 Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël. b -Ruth Ruth 8 4 8 Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. -Ruth Ruth 8 4 9 At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quae fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi; -Ruth Ruth 8 4 10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. -Ruth Ruth 8 4 11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem: -Ruth Ruth 8 4 12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. -Ruth Ruth 8 4 13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. b -Ruth Ruth 8 4 14 Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israël: -Ruth Ruth 8 4 15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. -Ruth Ruth 8 4 16 Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio. -Ruth Ruth 8 4 17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. -Ruth Ruth 8 4 18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, b -Ruth Ruth 8 4 19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, -Ruth Ruth 8 4 20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon, -Ruth Ruth 8 4 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, -Ruth Ruth 8 4 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David. +Ruth Ruth 8 1 1 In diébus uníus júdicis, quando júdices prǽerant, facta est fames in terra. Abiítque homo de Béthlehem Juda, ut peregrinarétur in regióne Moabítide cum uxóre sua ac duóbus líberis. +Ruth Ruth 8 1 2 Ipse vocabátur Elímelech, et uxor ejus Noëmi: et duo fílii, alter Máhalon, et alter Chélion, Ephrathǽi de Béthlehem Juda. Ingressíque regiónem Moabítidem, morabántur ibi. +Ruth Ruth 8 1 3 Et mórtuus est Elímelech marítus Noëmi: remansítque ipsa cum fíliis. +Ruth Ruth 8 1 4 Qui accepérunt uxóres Moabítidas, quarum una vocabátur Orpha, áltera vero Ruth. Manserúntque ibi decem annis, +Ruth Ruth 8 1 5 et ambo mórtui sunt, Máhalon vidélicet et Chélion: remansítque múlier orbáta duóbus líberis ac maríto. +Ruth Ruth 8 1 6 Et surréxit ut in pátriam pérgeret cum utráque nuru sua de regióne Moabítide: audíerat enim quod respexísset Dóminus pópulum suum, et dedísset eis escas. +Ruth Ruth 8 1 7 Egréssa est ítaque de loco peregrinatiónis suæ, cum utráque nuru: et jam in via reverténdi pósita in terram Juda, b +Ruth Ruth 8 1 8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: fáciat vobíscum Dóminus misericórdiam, sicut fecístis cum mórtuis, et mecum. +Ruth Ruth 8 1 9 Det vobis inveníre réquiem in dómibus virórum quos sortitúræ estis. Et osculáta est eas. Quæ eleváta voce flere cœpérunt, +Ruth Ruth 8 1 10 et dícere: Tecum pergémus ad pópulum tuum. +Ruth Ruth 8 1 11 Quibus illa respóndit: Revertímini, fíliæ meæ, cur venítis mecum? num ultra hábeo fílios in útero meo, ut viros ex me speráre possítis? +Ruth Ruth 8 1 12 Revertímini, fíliæ meæ, et abíte: jam enim senectúte confécta sum, nec apta vínculo conjugáli: etiámsi possem hac nocte concípere, et párere fílios, +Ruth Ruth 8 1 13 si eos expectáre velítis donec crescant, et annos pubertátis ímpleant, ante éritis vétulæ quam nubátis. Nolíte, quæso, fíliæ meæ: quia vestra angústia magis me premit, et egréssa est manus Dómini contra me. +Ruth Ruth 8 1 14 Eleváta ígitur voce, rursum flere cœpérunt: Orpha osculáta est socrum, ac revérsa est; Ruth adhǽsit sócrui suæ. +Ruth Ruth 8 1 15 Cui dixit Noëmi: En revérsa est cognáta tua ad pópulum suum, et ad deos suos, vade cum ea. b +Ruth Ruth 8 1 16 Quæ respóndit: Ne adverséris mihi ut relínquam te et ábeam: quocúmque enim perréxeris, pergam, et ubi moráta fúeris, et ego páriter morábor. Pópulus tuus pópulus meus, et Deus tuus Deus meus. +Ruth Ruth 8 1 17 Quæ te terra moriéntem suscéperit, in ea móriar: ibíque locum accípiam sepultúræ. Hæc mihi fáciat Dóminus, et haec addat, si non sola mors me et te separáverit. +Ruth Ruth 8 1 18 Videns ergo Noëmi quod obstináto ánimo Ruth decrevísset secum pérgere, adversári nóluit, nec ad suos ultra réditum persuadére: b +Ruth Ruth 8 1 19 profectǽque sunt simul, et venérunt in Béthlehem. Quibus urbem ingréssis, velox apud cunctos fama percrébruit: dicebántque mulíeres: Hæc est illa Noëmi. +Ruth Ruth 8 1 20 Quibus ait: Ne vocétis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocáte me Mara (id est, amáram), quia amaritúdine valde replévit me Omnípotens. +Ruth Ruth 8 1 21 Egréssa sum plena, et vácuam redúxit me Dóminus. Cur ergo vocátis me Noëmi, quam Dóminus humiliávit, et afflíxit Omnípotens? +Ruth Ruth 8 1 22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabítide nuru sua, de terra peregrinatiónis suæ: ac revérsa est in Béthlehem, quando primum hórdea metebántur. b +Ruth Ruth 8 2 1 Erat autem viro Elímelech consanguíneus, homo potens, et magnárum opum, nómine Booz. +Ruth Ruth 8 2 2 Dixítque Ruth Moabítis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et cólligam spicas quæ fúgerint manus meténtium, ubicúmque cleméntis in me patrisfamílias repérero grátiam. Cui illa respóndit: Vade, fília mea. +Ruth Ruth 8 2 3 Ábiit ítaque et colligébat spicas post terga meténtium. Áccidit autem ut ager ille habéret dóminum nómine Booz, qui erat de cognatióne Elímelech. +Ruth Ruth 8 2 4 Et ecce, ipse veniébat de Béthlehem, dixítque messóribus: Dóminus vobíscum. Qui respondérunt ei: Benedícat tibi Dóminus. +Ruth Ruth 8 2 5 Dixítque Booz júveni, qui messóribus prǽerat: Cujus est haec puélla? +Ruth Ruth 8 2 6 Cui respóndit: Hæc est Moabítis, quæ venit cum Noëmi, de regióne Moabítide, +Ruth Ruth 8 2 7 et rogávit ut spicas collígeret remanéntes, sequens messórum vestígia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad moméntum quidem domum revérsa est. +Ruth Ruth 8 2 8 Et ait Booz ad Ruth: Audi, fília, ne vadas in álterum agrum ad colligéndum, nec recédas ab hoc loco: sed júngere puéllis meis, b +Ruth Ruth 8 2 9 et ubi messúerint, séquere. Mandávi enim púeris meis, ut nemo moléstus sit tibi: sed étiam si sitíeris, vade ad sarcínulas, et bibe aquas, de quibus et púeri bibunt. +Ruth Ruth 8 2 10 Quæ cadens in fáciem suam et adórans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenírem grátiam ante óculos tuos, et nosse me dignaréris peregrínam mulíerem? +Ruth Ruth 8 2 11 Cui ille respóndit: Nuntiáta sunt mihi ómnia quæ féceris sócrui tuæ post mortem viri tui: et quod relíqueris paréntes tuos, et terram in qua nata es, et véneris ad pópulum, quem ántea nesciébas. +Ruth Ruth 8 2 12 Reddat tibi Dóminus pro ópere tuo, et plenam mercédem recípias a Dómino Deo Israël, ad quem venísti, et sub cujus confugísti alas. +Ruth Ruth 8 2 13 Quæ ait: Invéni grátiam apud óculos tuos, dómine mi, qui consolátus es me, et locútus es ad cor ancíllæ tuæ, quæ non sum símilis uníus puellárum tuárum. +Ruth Ruth 8 2 14 Dixítque ad eam Booz: Quando hora vescéndi fúerit, veni huc, et cómede panem, et intínge buccéllam tuam in acéto. Sedit ítaque ad messórum latus, et congéssit poléntam sibi, comedítque et saturáta est, et tulit relíquias. b +Ruth Ruth 8 2 15 Atque inde surréxit, ut spicas ex more collígeret. Præcépit autem Booz púeris suis, dicens: Etiámsi vobíscum métere volúerit, ne prohibeátis eam: +Ruth Ruth 8 2 16 et de vestris quoque manípulis projícite de indústria, et remanére permíttite, ut absque rubóre cólligat, et colligéntem nemo corrípiat. +Ruth Ruth 8 2 17 Collégit ergo in agro usque ad vésperam: et quæ collégerat virga cædens et excútiens, invénit hórdei quasi ephi mensúram, id est, tres módios. +Ruth Ruth 8 2 18 Quos portans revérsa est in civitátem, et osténdit sócrui suæ: ínsuper prótulit, et dedit ei de relíquiis cibi sui, quo saturáta fúerat. b +Ruth Ruth 8 2 19 Dixítque ei socrus sua: Ubi hódie collegísti, et ubi fecísti opus? sit benedíctus qui misértus est tui. Indicavítque ei apud quem fuísset operáta: et nomen dixit viri, quod Booz vocarétur. +Ruth Ruth 8 2 20 Cui respóndit Noëmi: Benedíctus sit a Dómino: quóniam eámdem grátiam, quam præbúerat vivis, servávit et mórtuis. Rursúmque ait: Propínquus noster est homo. +Ruth Ruth 8 2 21 Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcépit mihi, ut támdiu messóribus ejus júngerer, donec omnes ségetes meteréntur. +Ruth Ruth 8 2 22 Cui dixit socrus: Mélius est, fília mea, ut cum puéllis ejus éxeas ad meténdum, ne in aliéno agro quíspiam resístat tibi. +Ruth Ruth 8 2 23 Juncta est ítaque puéllis Booz: et támdiu cum eis méssuit, donec hórdea et tríticum in hórreis conderéntur. +Ruth Ruth 8 3 1 Postquam autem revérsa est ad socrum suam, audívit ab ea: Fília mea, quæram tibi réquiem, et providébo ut bene sit tibi. +Ruth Ruth 8 3 2 Booz iste, cujus puéllis in agro juncta es, propínquus noster est, et hac nocte áream hórdei véntilat. +Ruth Ruth 8 3 3 Laváre ígitur, et úngere, et indúere cultióribus vestiméntis, et descénde in áream: non te vídeat homo, donec esum potúmque finíerit. +Ruth Ruth 8 3 4 Quando autem íerit ad dormiéndum, nota locum in quo dórmiat: veniésque et discoopéries pállium, quo operítur a parte pedum, et projícies te, et ibi jacébis: ipse autem dicet quid ágere débeas. +Ruth Ruth 8 3 5 Quæ respóndit: Quidquid præcéperis, fáciam. b +Ruth Ruth 8 3 6 Descendítque in áream, et fecit ómnia quæ sibi imperáverat socrus. +Ruth Ruth 8 3 7 Cumque comedísset Booz, et bibísset, et factus esset hilárior, issétque ad dormiéndum juxta acérvum manipulórum, venit abscóndite, et discoopérto pállio, a pédibus ejus se projécit. +Ruth Ruth 8 3 8 Et ecce, nocte jam média expávit homo, et conturbátus est: vidítque mulíerem jacéntem ad pedes suos, +Ruth Ruth 8 3 9 et ait illi: Quæ es? Illáque respóndit: Ego sum Ruth ancílla tua: expánde pállium tuum super fámulam tuam, quia propínquus es. +Ruth Ruth 8 3 10 Et ille: Benedícta, inquit, es a Dómino, fília, et priórem misericórdiam posterióre superásti: quia non est secúta júvenes, páuperes sive dívites. +Ruth Ruth 8 3 11 Noli ergo metúere, sed quidquid díxeris mihi, fáciam tibi. Scit enim omnis pópulus, qui hábitat intra portas urbis meæ, mulíerem te esse virtútis. +Ruth Ruth 8 3 12 Nec ábnuo me propínquum, sed est álius me propínquior. +Ruth Ruth 8 3 13 Quiésce hac nocte: et facto mane, si te volúerit propinquitátis jure retinére, bene res acta est: sin autem ille nolúerit, ego te absque ulla dubitatióne suscípiam, vivit Dóminus. Dormi usque mane. +Ruth Ruth 8 3 14 Dormívit ítaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscéssum. Surréxit ítaque ántequam hómines se cognóscerent mútuo, et dixit Booz: Cave ne quis nóverit quod huc véneris. b +Ruth Ruth 8 3 15 Et rursum: Expánde, inquit, pállium tuum, quo operíris, et tene utráque manu. Qua extendénte, et tenénte, mensus est sex módios hórdei, et pósuit super eam. Quæ portans ingréssa est civitátem, +Ruth Ruth 8 3 16 et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egísti, fília? Narravítque ei ómnia, quæ sibi fecísset homo. +Ruth Ruth 8 3 17 Et ait: Ecce sex módios hórdei dedit mihi, et ait: Nolo vácuam te revérti ad socrum tuam. +Ruth Ruth 8 3 18 Dixítque Noëmi: Expécta, fília, donec videámus quem res éxitum hábeat: neque enim cessábit homo, nisi compléverit quod locútus est. +Ruth Ruth 8 4 1 Ascéndit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidísset propínquum præteríre, de quo prius sermo hábitus est, dixit ad eum: Declína paulísper, et sede hic: vocans eum nómine suo. Qui divértit, et sedit. +Ruth Ruth 8 4 2 Tollens autem Booz decem viros de senióribus civitátis, dixit ad eos: Sedéte hic. +Ruth Ruth 8 4 3 Quibus sedéntibus, locútus est ad propínquum: Partem agri fratris nostri Elímelech vendet Noëmi, quæ revérsa est de regióne Moabítide: +Ruth Ruth 8 4 4 quod audíre te vólui, et tibi dícere coram cunctis sedéntibus, et majóribus natu de pópulo meo. Si vis possidére jure propinquitátis, eme, et pósside: sin autem dísplicet tibi, hoc ipsum índica mihi, ut sciam quid fácere débeam: nullus enim est propínquus, excépto te, qui prior es, et me, qui secúndus sum. At ille respóndit: Ego agrum emam. +Ruth Ruth 8 4 5 Cui dixit Booz: Quando émeris agrum de manu mulíeris, Ruth quoque Moabítidem, quæ uxor defúncti fuit, debes accípere: ut súscites nomen propínqui tui in hæreditáte sua. +Ruth Ruth 8 4 6 Qui respóndit: Cedo juri propinquitátis: neque enim posteritátem famíliæ meæ delére débeo: tu meo útere privilégio, quo me libénter carére profíteor. +Ruth Ruth 8 4 7 Hic autem erat mos antíquitus in Israël inter propínquos, ut siquándo alter álteri suo juri cedébat, ut esset firma concéssio, solvébat homo calceaméntum suum, et dabat próximo suo: hoc erat testimónium cessiónis in Israël. b +Ruth Ruth 8 4 8 Dixit ergo propínquo suo Booz: Tolle calceaméntum tuum. Quod statim solvit de pede suo. +Ruth Ruth 8 4 9 At ille majóribus natu, et univérso pópulo: Testes vos, inquit, estis hódie, quod posséderim omnis quæ fuérunt Elímelech, et Chélion, et Máhalon, tradénte Noëmi; +Ruth Ruth 8 4 10 et Ruth Moabítidem, uxórem Máhalon, in conjúgium súmpserim, ut súscitem nomen defúncti in hæreditáte sua, ne vocábulum ejus de família sua ac frátribus et pópulo deleátur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. +Ruth Ruth 8 4 11 Respóndit omnis pópulus, qui erat in porta, et majóres natu: Nos testes sumus: fáciat Dóminus hanc mulíerem, quæ ingréditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificavérunt domum Israël: ut sit exémplum virtútis in Éphratha, et hábeat célebre nomen in Béthlehem: +Ruth Ruth 8 4 12 fiátque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar péperit Judæ, de sémine quod tibi déderit Dóminus ex hac puélla. +Ruth Ruth 8 4 13 Tulit ítaque Booz Ruth, et accépit uxórem: ingressúsque est ad eam, et dedit illi Dóminus ut concíperet, et páreret fílium. b +Ruth Ruth 8 4 14 Dixerúntque mulíeres ad Noëmi: Benedíctus Dóminus, qui non est passus ut defíceret succéssor famíliæ tuæ, et vocarétur nomen ejus in Israël: +Ruth Ruth 8 4 15 et hábeas qui consolétur ánimam tuam, et enútriat senectútem: de nuru enim tua natus est, quæ te díligit, et multo tibi mélior est, quam si septem habéres fílios. +Ruth Ruth 8 4 16 Susceptúmque Noëmi púerum pósuit in sinu suo, et nutrícis ac gérulæ fungebátur offício. +Ruth Ruth 8 4 17 Vicínæ autem mulíeris congratulántes ei, et dicéntes: Natus est fílius Noëmi: vocavérunt nomen ejus Obed: hic est pater Ísai, patris David. +Ruth Ruth 8 4 18 Hae sunt generatiónes Phares: Phares génuit Esron, b +Ruth Ruth 8 4 19 Esron génuit Aram, Aram génuit Amínadab, +Ruth Ruth 8 4 20 Amínadab génuit Nahásson, Nahásson génuit Salmon, +Ruth Ruth 8 4 21 Salmon génuit Booz, Booz génuit Obed, +Ruth Ruth 8 4 22 Obed génuit Ísai, Ísai génuit David. # 1 Regum 1Kgs Liber Primus Regum -1 Regum 1Kgs 9 1 1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathaeus: -1 Regum 1Kgs 9 1 2 et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii: Annae autem non erant liberi. -1 Regum 1Kgs 9 1 3 Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. -1 Regum 1Kgs 9 1 4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: -1 Regum 1Kgs 9 1 5 Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. -1 Regum 1Kgs 9 1 6 Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus: -1 Regum 1Kgs 9 1 7 sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum. -1 Regum 1Kgs 9 1 8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii? -1 Regum 1Kgs 9 1 9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, b -1 Regum 1Kgs 9 1 10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter, -1 Regum 1Kgs 9 1 11 et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. -1 Regum 1Kgs 9 1 12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. -1 Regum 1Kgs 9 1 13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit ergo eam Heli temulentam, -1 Regum 1Kgs 9 1 14 dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. -1 Regum 1Kgs 9 1 15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. -1 Regum 1Kgs 9 1 16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et moeroris mei locuta sum usque in praesens. -1 Regum 1Kgs 9 1 17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. -1 Regum 1Kgs 9 1 18 Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. -1 Regum 1Kgs 9 1 19a Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. -1 Regum 1Kgs 9 1 19b Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 1 20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. -1 Regum 1Kgs 9 1 21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum. -1 Regum 1Kgs 9 1 22 Et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. -1 Regum 1Kgs 9 1 23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. -1 Regum 1Kgs 9 1 24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus: b -1 Regum 1Kgs 9 1 25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. -1 Regum 1Kgs 9 1 26 Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 1 27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. -1 Regum 1Kgs 9 1 28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait: -1 Regum 1Kgs 9 2 1 Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia laetata sum in salutari tuo. -1 Regum 1Kgs 9 2 2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. -1 Regum 1Kgs 9 2 3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes. -1 Regum 1Kgs 9 2 4 Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. -1 Regum 1Kgs 9 2 5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est. -1 Regum 1Kgs 9 2 6 Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit. -1 Regum 1Kgs 9 2 7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. -1 Regum 1Kgs 9 2 8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. -1 Regum 1Kgs 9 2 9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir. -1 Regum 1Kgs 9 2 10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in caelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui. -1 Regum 1Kgs 9 2 11 Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. -1 Regum 1Kgs 9 2 12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, b -1 Regum 1Kgs 9 2 13 neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, -1 Regum 1Kgs 9 2 14 et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. -1 Regum 1Kgs 9 2 15 Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. -1 Regum 1Kgs 9 2 16 Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi. -1 Regum 1Kgs 9 2 17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. -1 Regum 1Kgs 9 2 18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. b -1 Regum 1Kgs 9 2 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. -1 Regum 1Kgs 9 2 20 Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. -1 Regum 1Kgs 9 2 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 2 22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi: -1 Regum 1Kgs 9 2 23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? -1 Regum 1Kgs 9 2 24 Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. -1 Regum 1Kgs 9 2 25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. -1 Regum 1Kgs 9 2 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. -1 Regum 1Kgs 9 2 27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis? b -1 Regum 1Kgs 9 2 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. -1 Regum 1Kgs 9 2 29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei? -1 Regum 1Kgs 9 2 30 Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. -1 Regum 1Kgs 9 2 31 Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. -1 Regum 1Kgs 9 2 32 Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. -1 Regum 1Kgs 9 2 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit. -1 Regum 1Kgs 9 2 34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. -1 Regum 1Kgs 9 2 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. -1 Regum 1Kgs 9 2 36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. -1 Regum 1Kgs 9 3 1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. -1 Regum 1Kgs 9 3 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: -1 Regum 1Kgs 9 3 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. -1 Regum 1Kgs 9 3 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. -1 Regum 1Kgs 9 3 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. -1 Regum 1Kgs 9 3 6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. -1 Regum 1Kgs 9 3 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. -1 Regum 1Kgs 9 3 8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, -1 Regum 1Kgs 9 3 9 et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. -1 Regum 1Kgs 9 3 10 Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. b -1 Regum 1Kgs 9 3 11 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. -1 Regum 1Kgs 9 3 12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. -1 Regum 1Kgs 9 3 13 Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. -1 Regum 1Kgs 9 3 14 Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. -1 Regum 1Kgs 9 3 15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. -1 Regum 1Kgs 9 3 16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Praesto sum. -1 Regum 1Kgs 9 3 17 Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi. -1 Regum 1Kgs 9 3 18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. -1 Regum 1Kgs 9 3 19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. b -1 Regum 1Kgs 9 3 20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. -1 Regum 1Kgs 9 3 21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli. -1 Regum 1Kgs 9 4 1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, -1 Regum 1Kgs 9 4 2 et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthaeis: et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. -1 Regum 1Kgs 9 4 3 Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. -1 Regum 1Kgs 9 4 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. b -1 Regum 1Kgs 9 4 5 Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. -1 Regum 1Kgs 9 4 6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. -1 Regum 1Kgs 9 4 7 Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: -1 Regum 1Kgs 9 4 8 Vae nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: vae nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto. -1 Regum 1Kgs 9 4 9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebraeis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate. -1 Regum 1Kgs 9 4 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum. -1 Regum 1Kgs 9 4 11 Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. -1 Regum 1Kgs 9 4 12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. b -1 Regum 1Kgs 9 4 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. -1 Regum 1Kgs 9 4 14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. -1 Regum 1Kgs 9 4 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. -1 Regum 1Kgs 9 4 16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? -1 Regum 1Kgs 9 4 17 Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. -1 Regum 1Kgs 9 4 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis. -1 Regum 1Kgs 9 4 19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. b -1 Regum 1Kgs 9 4 20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quae stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit. -1 Regum 1Kgs 9 4 21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo; -1 Regum 1Kgs 9 4 22 et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei. -1 Regum 1Kgs 9 5 1 Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum. -1 Regum 1Kgs 9 5 2 Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. -1 Regum 1Kgs 9 5 3 Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum. -1 Regum 1Kgs 9 5 4 Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duae palmae manuum ejus abscissae erant super limen: -1 Regum 1Kgs 9 5 5 porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem. -1 Regum 1Kgs 9 5 6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villae et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnae in civitate. b -1 Regum 1Kgs 9 5 7 Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israël apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum. -1 Regum 1Kgs 9 5 8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethaei: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël. -1 Regum 1Kgs 9 5 9 Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethaei consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas. -1 Regum 1Kgs 9 5 10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum. b -1 Regum 1Kgs 9 5 11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro. -1 Regum 1Kgs 9 5 12 Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in caelum. -1 Regum 1Kgs 9 6 1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. -1 Regum 1Kgs 9 6 2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: -1 Regum 1Kgs 9 6 3 Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. -1 Regum 1Kgs 9 6 4 Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi: -1 Regum 1Kgs 9 6 5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. -1 Regum 1Kgs 9 6 6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? -1 Regum 1Kgs 9 6 7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas foetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. -1 Regum 1Kgs 9 6 8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat. -1 Regum 1Kgs 9 6 9 Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. -1 Regum 1Kgs 9 6 10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. b -1 Regum 1Kgs 9 6 11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae habebat mures aureos et similitudines anorum. -1 Regum 1Kgs 9 6 12 Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapae Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames. -1 Regum 1Kgs 9 6 13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. -1 Regum 1Kgs 9 6 14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. -1 Regum 1Kgs 9 6 15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino. -1 Regum 1Kgs 9 6 16 Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa. b -1 Regum 1Kgs 9 6 17 Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum: -1 Regum 1Kgs 9 6 18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis. -1 Regum 1Kgs 9 6 19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. -1 Regum 1Kgs 9 6 20 Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? -1 Regum 1Kgs 9 6 21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos. -1 Regum 1Kgs 9 7 1 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. -1 Regum 1Kgs 9 7 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 7 3 Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. -1 Regum 1Kgs 9 7 4 Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. -1 Regum 1Kgs 9 7 5 Dixit autem Samuel: Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 7 6 Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath. -1 Regum 1Kgs 9 7 7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum. b -1 Regum 1Kgs 9 7 8 Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. -1 Regum 1Kgs 9 7 9 Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 7 10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere praelium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israël. -1 Regum 1Kgs 9 7 11 Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. -1 Regum 1Kgs 9 7 12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 7 13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuelis. -1 Regum 1Kgs 9 7 14 Et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhaeum. -1 Regum 1Kgs 9 7 15 Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitae suae: b -1 Regum 1Kgs 9 7 16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis. -1 Regum 1Kgs 9 7 17 Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: aedificavit etiam ibi altare Domino. -1 Regum 1Kgs 9 8 1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. -1 Regum 1Kgs 9 8 2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. -1 Regum 1Kgs 9 8 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. -1 Regum 1Kgs 9 8 4 Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. -1 Regum 1Kgs 9 8 5 Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes. -1 Regum 1Kgs 9 8 6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 8 7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. -1 Regum 1Kgs 9 8 8 Juxta omnia opera sua quae fecerunt, a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. -1 Regum 1Kgs 9 8 9 Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. -1 Regum 1Kgs 9 8 10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. b -1 Regum 1Kgs 9 8 11 Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum, -1 Regum 1Kgs 9 8 12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. -1 Regum 1Kgs 9 8 13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. -1 Regum 1Kgs 9 8 14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. -1 Regum 1Kgs 9 8 15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. -1 Regum 1Kgs 9 8 16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. -1 Regum 1Kgs 9 8 17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. -1 Regum 1Kgs 9 8 18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. -1 Regum 1Kgs 9 8 19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, b -1 Regum 1Kgs 9 8 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. -1 Regum 1Kgs 9 8 21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. -1 Regum 1Kgs 9 8 22 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. -1 Regum 1Kgs 9 9 1 Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. -1 Regum 1Kgs 9 9 2 Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. -1 Regum 1Kgs 9 9 3 Perierant autem asinae Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim -1 Regum 1Kgs 9 9 4 et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt. -1 Regum 1Kgs 9 9 5 Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis. -1 Regum 1Kgs 9 9 6 Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. -1 Regum 1Kgs 9 9 7 Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. -1 Regum 1Kgs 9 9 8 Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti: demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. -1 Regum 1Kgs 9 9 9 (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) -1 Regum 1Kgs 9 9 10 Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. -1 Regum 1Kgs 9 9 11 Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns? b -1 Regum 1Kgs 9 9 12 Quae respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. -1 Regum 1Kgs 9 9 13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. -1 Regum 1Kgs 9 9 14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. -1 Regum 1Kgs 9 9 15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: b -1 Regum 1Kgs 9 9 16 Hac ipsa hora quae nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. -1 Regum 1Kgs 9 9 17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. -1 Regum 1Kgs 9 9 18 Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. b -1 Regum 1Kgs 9 9 19 Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi. -1 Regum 1Kgs 9 9 20 Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cujus erunt optima quaeque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? -1 Regum 1Kgs 9 9 21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? -1 Regum 1Kgs 9 9 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. b -1 Regum 1Kgs 9 9 23 Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te. -1 Regum 1Kgs 9 9 24 Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. -1 Regum 1Kgs 9 9 25 Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit. -1 Regum 1Kgs 9 9 26 Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. -1 Regum 1Kgs 9 9 27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. -1 Regum 1Kgs 9 10 1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. -1 Regum 1Kgs 9 10 2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? -1 Regum 1Kgs 9 10 3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini. -1 Regum 1Kgs 9 10 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. -1 Regum 1Kgs 9 10 5 Post haec venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. -1 Regum 1Kgs 9 10 6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. -1 Regum 1Kgs 9 10 7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. -1 Regum 1Kgs 9 10 8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias. -1 Regum 1Kgs 9 10 9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. b -1 Regum 1Kgs 9 10 10 Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. -1 Regum 1Kgs 9 10 11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas? -1 Regum 1Kgs 9 10 12 Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? -1 Regum 1Kgs 9 10 13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum. -1 Regum 1Kgs 9 10 14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quaerere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. -1 Regum 1Kgs 9 10 15 Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. -1 Regum 1Kgs 9 10 16 Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventae essent asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel. -1 Regum 1Kgs 9 10 17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha: b -1 Regum 1Kgs 9 10 18 et ait ad filios Israël: Haec dicit Dominus Deus Israël: Ego eduxi Israël de Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos. -1 Regum 1Kgs 9 10 19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias. -1 Regum 1Kgs 9 10 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin. -1 Regum 1Kgs 9 10 21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. -1 Regum 1Kgs 9 10 22 Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi. -1 Regum 1Kgs 9 10 23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum. -1 Regum 1Kgs 9 10 24 Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. -1 Regum 1Kgs 9 10 25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. b -1 Regum 1Kgs 9 10 26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. -1 Regum 1Kgs 9 10 27 Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire. -1 Regum 1Kgs 9 11 1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. -1 Regum 1Kgs 9 11 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. -1 Regum 1Kgs 9 11 3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. -1 Regum 1Kgs 9 11 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba haec, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit. b -1 Regum 1Kgs 9 11 5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes. -1 Regum 1Kgs 9 11 6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis. -1 Regum 1Kgs 9 11 7 Et assumens utrumque bovem, concídit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. -1 Regum 1Kgs 9 11 8 Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia. -1 Regum 1Kgs 9 11 9 Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui laetati sunt. b -1 Regum 1Kgs 9 11 10 Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis. -1 Regum 1Kgs 9 11 11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. -1 Regum 1Kgs 9 11 12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos. b -1 Regum 1Kgs 9 11 13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël. -1 Regum 1Kgs 9 11 14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. -1 Regum 1Kgs 9 11 15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis. -1 Regum 1Kgs 9 12 1 Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem. -1 Regum 1Kgs 9 12 2 Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce praesto sum. -1 Regum 1Kgs 9 12 3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. -1 Regum 1Kgs 9 12 4 Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. -1 Regum 1Kgs 9 12 5 Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. -1 Regum 1Kgs 9 12 6 Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti. b -1 Regum 1Kgs 9 12 7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: -1 Regum 1Kgs 9 12 8 quomodo Jacob ingressus est in Aegyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Aegypto, et collocavit eos in loco hoc. -1 Regum 1Kgs 9 12 9 Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab: et pugnaverunt adversum eos. -1 Regum 1Kgs 9 12 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. -1 Regum 1Kgs 9 12 11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. -1 Regum 1Kgs 9 12 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. b -1 Regum 1Kgs 9 12 13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. -1 Regum 1Kgs 9 12 14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum: -1 Regum 1Kgs 9 12 15 si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. -1 Regum 1Kgs 9 12 16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. -1 Regum 1Kgs 9 12 17 Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. -1 Regum 1Kgs 9 12 18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. b -1 Regum 1Kgs 9 12 19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. -1 Regum 1Kgs 9 12 20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. -1 Regum 1Kgs 9 12 21 Et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. -1 Regum 1Kgs 9 12 22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. -1 Regum 1Kgs 9 12 23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. -1 Regum 1Kgs 9 12 24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit. -1 Regum 1Kgs 9 12 25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. -1 Regum 1Kgs 9 13 1 Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super Israël. -1 Regum 1Kgs 9 13 2 Et elegit sibi Saul tria millia de Israël: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. -1 Regum 1Kgs 9 13 3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei. -1 Regum 1Kgs 9 13 4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. -1 Regum 1Kgs 9 13 5 Et Philisthiim congregati sunt ad praeliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quae est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. b -1 Regum 1Kgs 9 13 6 Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. -1 Regum 1Kgs 9 13 7 Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum. -1 Regum 1Kgs 9 13 8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. b -1 Regum 1Kgs 9 13 9 Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum. -1 Regum 1Kgs 9 13 10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum. -1 Regum 1Kgs 9 13 11 Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas, -1 Regum 1Kgs 9 13 12 dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. -1 Regum 1Kgs 9 13 13 Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: -1 Regum 1Kgs 9 13 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 13 15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. b -1 Regum 1Kgs 9 13 16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas. -1 Regum 1Kgs 9 13 17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual: -1 Regum 1Kgs 9 13 18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. -1 Regum 1Kgs 9 13 19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. -1 Regum 1Kgs 9 13 20 Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. -1 Regum 1Kgs 9 13 21 Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum. -1 Regum 1Kgs 9 13 22 Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus. -1 Regum 1Kgs 9 13 23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas. -1 Regum 1Kgs 9 14 1 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. -1 Regum 1Kgs 9 14 2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum. b -1 Regum 1Kgs 9 14 3 Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas. -1 Regum 1Kgs 9 14 4 Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti: nomen uni Boses, et nomen alteri Sene: -1 Regum 1Kgs 9 14 5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa. -1 Regum 1Kgs 9 14 6 Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis. -1 Regum 1Kgs 9 14 7 Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris. -1 Regum 1Kgs 9 14 8 Et ait Jonathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, b -1 Regum 1Kgs 9 14 9 si taliter locuti fuerint ad nos: Manete donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos. -1 Regum 1Kgs 9 14 10 Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum. -1 Regum 1Kgs 9 14 11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. -1 Regum 1Kgs 9 14 12 Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus: sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israël. -1 Regum 1Kgs 9 14 13 Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum. -1 Regum 1Kgs 9 14 14 Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit. -1 Regum 1Kgs 9 14 15 Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo. -1 Regum 1Kgs 9 14 16 Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens. b -1 Regum 1Kgs 9 14 17 Et ait Saul populo qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus. -1 Regum 1Kgs 9 14 18 Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.) -1 Regum 1Kgs 9 14 19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam. -1 Regum 1Kgs 9 14 20 Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et caedes magna nimis. -1 Regum 1Kgs 9 14 21 Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jonatha. -1 Regum 1Kgs 9 14 22 Omnes quoque Israëlitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthaei, sociaverunt se cum suis in praelio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum. -1 Regum 1Kgs 9 14 23 Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven. -1 Regum 1Kgs 9 14 24 Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem: b -1 Regum 1Kgs 9 14 25 omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. -1 Regum 1Kgs 9 14 26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum: timebat enim populus juramentum. -1 Regum 1Kgs 9 14 27 Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgae quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. -1 Regum 1Kgs 9 14 28 Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.) -1 Regum 1Kgs 9 14 29 Dixitque Jonathas: Turbavit pater meus terram: vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: -1 Regum 1Kgs 9 14 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum, quam reperit? nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim? -1 Regum 1Kgs 9 14 31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Ajalon. Defatigatus est autem populus nimis: b -1 Regum 1Kgs 9 14 32 et versus ad praedam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine. -1 Regum 1Kgs 9 14 33 Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Praevaricati estis: volvite ad me jam nunc saxum grande. -1 Regum 1Kgs 9 14 34 Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem: et occiderunt ibi. -1 Regum 1Kgs 9 14 35 Aedificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum coepit aedificare altare Domino. -1 Regum 1Kgs 9 14 36 Et dixit Saul: Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum. b -1 Regum 1Kgs 9 14 37 Et consuluit Saul Dominum: Num persequar Philisthiim? si trades eos in manus Israël? Et non respondit ei in die illa. -1 Regum 1Kgs 9 14 38 Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. -1 Regum 1Kgs 9 14 39 Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. -1 Regum 1Kgs 9 14 40 Et ait ad universum Israël: Separamini vos in partem unam, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis, fac. -1 Regum 1Kgs 9 14 41 Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël: Domine Deus Israël, da indicium: quid est quod non respónderis servo tuo hodie? si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas haec, da ostensionem: aut si haec iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul: populus autem exivit. -1 Regum 1Kgs 9 14 42 Et ait Saul: Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas. -1 Regum 1Kgs 9 14 43 Dixit autem Saul ad Jonathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. b -1 Regum 1Kgs 9 14 44 Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris, Jonatha. -1 Regum 1Kgs 9 14 45 Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. -1 Regum 1Kgs 9 14 46 Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua. -1 Regum 1Kgs 9 14 47 Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthaeos: et quocumque se verterat, superabat. b -1 Regum 1Kgs 9 14 48 Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus. -1 Regum 1Kgs 9 14 49 Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris Michol. -1 Regum 1Kgs 9 14 50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiae ejus Abner filius Ner, patruelis Saul. -1 Regum 1Kgs 9 14 51 Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel. -1 Regum 1Kgs 9 14 52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi. -1 Regum 1Kgs 9 15 1 Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini. -1 Regum 1Kgs 9 15 2 Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto. -1 Regum 1Kgs 9 15 3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. -1 Regum 1Kgs 9 15 4 Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. -1 Regum 1Kgs 9 15 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. -1 Regum 1Kgs 9 15 6 Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Aegypto. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. -1 Regum 1Kgs 9 15 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quae est e regione Aegypti. -1 Regum 1Kgs 9 15 8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii. -1 Regum 1Kgs 9 15 9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. -1 Regum 1Kgs 9 15 10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: b -1 Regum 1Kgs 9 15 11 Poenitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. -1 Regum 1Kgs 9 15 12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis praedarum quae attulerat ex Amalec. -1 Regum 1Kgs 9 15 13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini. -1 Regum 1Kgs 9 15 14 Dixitque Samuel: Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? b -1 Regum 1Kgs 9 15 15 Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus. -1 Regum 1Kgs 9 15 16 Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. -1 Regum 1Kgs 9 15 17 Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël, -1 Regum 1Kgs 9 15 18 et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum? -1 Regum 1Kgs 9 15 19 Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini? -1 Regum 1Kgs 9 15 20 Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. -1 Regum 1Kgs 9 15 21 Tulit autem de praeda populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. -1 Regum 1Kgs 9 15 22 Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. -1 Regum 1Kgs 9 15 23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex. -1 Regum 1Kgs 9 15 24 Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. b -1 Regum 1Kgs 9 15 25 Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 15 26 Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. -1 Regum 1Kgs 9 15 27 Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. -1 Regum 1Kgs 9 15 28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. -1 Regum 1Kgs 9 15 29 Porro triumphator in Israël non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam. -1 Regum 1Kgs 9 15 30 At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. -1 Regum 1Kgs 9 15 31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. -1 Regum 1Kgs 9 15 32 Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? b -1 Regum 1Kgs 9 15 33 Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concídit eum Samuel coram Domino in Galgalis. -1 Regum 1Kgs 9 15 34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. -1 Regum 1Kgs 9 15 35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset eum regem super Israël. -1 Regum 1Kgs 9 16 1 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. -1 Regum 1Kgs 9 16 2 Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. -1 Regum 1Kgs 9 16 3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi. -1 Regum 1Kgs 9 16 4 Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus? b -1 Regum 1Kgs 9 16 5 Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. -1 Regum 1Kgs 9 16 6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus? -1 Regum 1Kgs 9 16 7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. -1 Regum 1Kgs 9 16 8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 16 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 16 10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. -1 Regum 1Kgs 9 16 11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. -1 Regum 1Kgs 9 16 12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim. -1 Regum 1Kgs 9 16 13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. -1 Regum 1Kgs 9 16 14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. b -1 Regum 1Kgs 9 16 15 Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. -1 Regum 1Kgs 9 16 16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. -1 Regum 1Kgs 9 16 17 Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. -1 Regum 1Kgs 9 16 18 Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo. -1 Regum 1Kgs 9 16 19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. -1 Regum 1Kgs 9 16 20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et haedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. -1 Regum 1Kgs 9 16 21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. -1 Regum 1Kgs 9 16 22 Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis. -1 Regum 1Kgs 9 16 23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. -1 Regum 1Kgs 9 17 1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Judae: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. -1 Regum 1Kgs 9 17 2 Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim. -1 Regum 1Kgs 9 17 3 Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos. -1 Regum 1Kgs 9 17 4 Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi: -1 Regum 1Kgs 9 17 5 et cassis aerea super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricae ejus, quinque millia siclorum aeris erat: -1 Regum 1Kgs 9 17 6 et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus. -1 Regum 1Kgs 9 17 7 Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastae ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum. -1 Regum 1Kgs 9 17 8 Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. b -1 Regum 1Kgs 9 17 9 Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. -1 Regum 1Kgs 9 17 10 Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. -1 Regum 1Kgs 9 17 11 Audiens autem Saul et omnes Israëlitae sermones Philisthaei hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. -1 Regum 1Kgs 9 17 12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros. b -1 Regum 1Kgs 9 17 13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in praelium: et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. -1 Regum 1Kgs 9 17 14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, -1 Regum 1Kgs 9 17 15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. -1 Regum 1Kgs 9 17 16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. -1 Regum 1Kgs 9 17 17 Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, -1 Regum 1Kgs 9 17 18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce. -1 Regum 1Kgs 9 17 19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim. b -1 Regum 1Kgs 9 17 20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. -1 Regum 1Kgs 9 17 21 Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati. -1 Regum 1Kgs 9 17 22 Derelinquens ergo David vasa quae attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. -1 Regum 1Kgs 9 17 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo haec éadem verba audivit David. -1 Regum 1Kgs 9 17 24 Omnes autem Israëlitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde. -1 Regum 1Kgs 9 17 25 Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël. -1 Regum 1Kgs 9 17 26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? -1 Regum 1Kgs 9 17 27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro qui percusserit eum. -1 Regum 1Kgs 9 17 28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres praelium, descendisti. b +1 Regum 1Kgs 9 1 1 Fuit vir unus de Ramathaímsophim, de monte Éphraim, et nomen ejus Élcana, fílius Jéroham, fílii Éliu, fílii Thohu, fílii Suph, Ephrathǽus: +1 Regum 1Kgs 9 1 2 et hábuit duas uxóres, nomen uni Anna, et nomen secúndæ Phenénna. Fuerúntque Phenénnæ fílii: Ánnæ autem non erant líberi. +1 Regum 1Kgs 9 1 3 Et ascendébat vir ille de civitáte sua statútis diébus, ut adoráret et sacrificáret Dómino exercítuum in Silo. Erant autem ibi duo fílii Heli, Ophni et Phínees, sacerdótes Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 1 4 Venit ergo dies, et immolávit Élcana, dedítque Phenénnæ uxóri suæ, et cunctis fíliis ejus et filiábus, partes: +1 Regum 1Kgs 9 1 5 Ánnæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligébat. Dóminus autem conclúserat vulvam ejus. +1 Regum 1Kgs 9 1 6 Affligébat quoque eam ǽmula ejus, et veheménter angébat, in tantum ut exprobráret quod Dóminus conclusísset vulvam ejus: +1 Regum 1Kgs 9 1 7 sicque faciébat per síngulos annos: cum redeúnte témpore ascénderent ad templum Dómini, et sic provocábat eam: porro illa flebat, et non capiébat cibum. +1 Regum 1Kgs 9 1 8 Dixit ergo ei Élcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non cómedis? et quam ob rem afflígitur cor tuum? numquid non ego mélior tibi sum, quam decem fílii? +1 Regum 1Kgs 9 1 9 Surréxit autem Anna postquam coméderat et bíberat in Silo. Et Heli sacerdóte sedénte super sellam ante postes templi Dómini, b +1 Regum 1Kgs 9 1 10 cum esset Anna amáro ánimo, orávit ad Dóminum, flens lárgiter, +1 Regum 1Kgs 9 1 11 et votum vovit, dicens: Dómine exercítuum, si respíciens víderis afflictiónem fámulæ tuæ, et recordátus mei fúeris, nec oblítus ancíllæ tuæ, dederísque servæ tuæ sexum virílem: dabo eum Dómino ómnibus diébus vitæ ejus, et novácula non ascéndet super caput ejus. +1 Regum 1Kgs 9 1 12 Factum est autem, cum illa multiplicáret preces coram Dómino, ut Heli observáret os ejus. +1 Regum 1Kgs 9 1 13 Porro Anna loquebátur in corde suo, tantúmque lábia illíus movebántur, et vox pénitus non audiebátur. Æstimávit ergo eam Heli temuléntam, +1 Regum 1Kgs 9 1 14 dixítque ei: Úsquequo ébria eris? dígere paulísper vinum, quo mades. +1 Regum 1Kgs 9 1 15 Respóndens Anna: Nequáquam, inquit, dómine mi: nam múlier infélix nimis ego sum: vinúmque et omne quod inebriáre potest, non bibi, sed effúdi ánimam meam in conspéctu Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 1 16 Ne réputes ancíllam tuam quasi unam de filiábus Bélial: quia ex multitúdine dolóris et mœróris mei locúta sum usque in præsens. +1 Regum 1Kgs 9 1 17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitiónem tuam quam rogásti eum. +1 Regum 1Kgs 9 1 18 Et illa dixit: Útinam invéniat ancílla tua grátiam in óculis tuis. Et ábiit múlier in viam suam, et comédit, vultúsque illíus non sunt ámplius in divérsa mutáti. +1 Regum 1Kgs 9 1 19a Et surrexérunt mane, et adoravérunt coram Dómino: reversíque sunt, et venérunt in domum suam Rámatha. +1 Regum 1Kgs 9 1 19b Cognóvit autem Élcana Annam uxórem suam: et recordátus est ejus Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 1 20 Et factum est post círculum diérum, concépit Anna, et péperit fílium: vocavítque nomen ejus Sámuel, eo quod a Dómino postulásset eum. +1 Regum 1Kgs 9 1 21 Ascéndit autem vir ejus Élcana, et omnis domus ejus, ut immoláret Dómino hóstiam solémnem, et votum suum. +1 Regum 1Kgs 9 1 22 Et Anna non ascéndit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactétur infans, et ducam eum, ut appáreat ante conspéctum Dómini, et máneat ibi júgiter. +1 Regum 1Kgs 9 1 23 Et ait ei Élcana vir suus: Fac quod bonum tibi vidétur, et mane donec abláctes eum: precórque ut ímpleat Dóminus verbum suum. Mansit ergo múlier, et lactávit fílium suum, donec amovéret eum a lacte. +1 Regum 1Kgs 9 1 24 Et addúxit eum secum, postquam ablactáverat, in vítulis tribus, et tribus módiis farínæ, et ámphora vini, et addúxit eum ad domum Dómini in Silo. Puer autem erat adhuc infántulus: b +1 Regum 1Kgs 9 1 25 et immolavérunt vítulum, et obtulérunt púerum Heli. +1 Regum 1Kgs 9 1 26 Et ait Anna: Óbsecro mi dómine, vivit ánima tua, dómine: ego sum illa múlier, quæ steti coram te hic orans Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 1 27 Pro púero isto orávi, et dedit mihi Dóminus petitiónem meam quam postulávi eum. +1 Regum 1Kgs 9 1 28 Idcírco et ego commodávi eum Dómino cunctis diébus quibus fúerit commodátus Dómino. Et adoravérunt ibi Dóminum. Et orávit Anna, et ait: +1 Regum 1Kgs 9 2 1 Exultávit cor meum in Dómino, et exaltátum est cornu meum in Deo meo; dilatátum est os meum super inimícos meos: quia lætáta sum in salutári tuo. +1 Regum 1Kgs 9 2 2 Non est sanctus, ut est Dóminus, neque enim est álius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. +1 Regum 1Kgs 9 2 3 Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes; recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum Dóminus est, et ipsi præparántur cogitatiónes. +1 Regum 1Kgs 9 2 4 Arcus fórtium superátus est, et infírmi accíncti sunt róbore. +1 Regum 1Kgs 9 2 5 Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: et famélici saturáti sunt, donec stérilis péperit plúrimos: et quæ multos habébat fílios, infirmáta est. +1 Regum 1Kgs 9 2 6 Dóminus mortíficat et vivíficat; dedúcit ad ínferos et redúcit. +1 Regum 1Kgs 9 2 7 Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat. +1 Regum 1Kgs 9 2 8 Súscitat de púlvere egénum, et de stércore élevat páuperem: ut sédeat cum princípibus, et sólium glóriæ téneat. Dómini enim sunt cárdines terræ, et pósuit super eos orbem. +1 Regum 1Kgs 9 2 9 Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: quia non in fortitúdine sua roborábitur vir. +1 Regum 1Kgs 9 2 10 Dóminum formidábunt adversárii ejus: et super ipsos in cælis tonábit. Dóminus judicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu christi sui. +1 Regum 1Kgs 9 2 11 Et ábiit Élcana Rámatha, in domum suam: puer autem erat miníster in conspéctu Dómini ante fáciem Heli sacerdótis. +1 Regum 1Kgs 9 2 12 Porro fílii Heli, fílii Bélial, nesciéntes Dóminum, b +1 Regum 1Kgs 9 2 13 neque offícium sacerdótum ad pópulum: sed quicúmque immolásset víctimam, veniébat puer sacerdótis, dum coqueréntur carnes, et habébat fuscínulam tridéntem in manu sua, +1 Regum 1Kgs 9 2 14 et mittébat eam in lebétem, vel in caldáriam, aut in ollam, sive in cácabum: et omne quod levábat fuscínula, tollébat sacérdos sibi: sic faciébant univérso Israéli veniéntium in Silo. +1 Regum 1Kgs 9 2 15 Étiam ántequam adolérent ádipem, veniébat puer sacerdótis, et dicébat immolánti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdóti: non enim accípiam a te carnem coctam, sed crudam. +1 Regum 1Kgs 9 2 16 Dicebátque illi ímmolans: Incendátur primum juxta morem hódie adeps, et tolle tibi quantumcúmque desíderat ánima tua. Qui respóndens aiébat ei: Nequáquam: nunc enim dabis, alióquin tollam vi. +1 Regum 1Kgs 9 2 17 Erat ergo peccátum puerórum grande nimis coram Dómino: quia retrahébant hómines a sacrifício Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 2 18 Sámuel autem ministrábat ante fáciem Dómini, puer accínctus ephod líneo. b +1 Regum 1Kgs 9 2 19 Et túnicam parvam faciébat ei mater sua, quam afferébat statútis diébus, ascéndens cum viro suo, ut immoláret hóstiam solémnem. +1 Regum 1Kgs 9 2 20 Et benedíxit Heli Élcanæ et uxóri ejus: dixítque ei: Reddat tibi Dóminus semen de mulíere hac, pro fœ́nore quod commodásti Dómino. Et abiérunt in locum suum. +1 Regum 1Kgs 9 2 21 Visitávit ergo Dóminus Annam, et concépit, et péperit tres fílios, et duas fílias: et magnificátus est puer Sámuel apud Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 2 22 Heli autem erat senex valde, et audívit ómnia quæ faciébant fílii sui univérso Israéli, et quómodo dormiébant cum muliéribus quæ observábant ad óstium tabernáculi: +1 Regum 1Kgs 9 2 23 et dixit eis: Quare fácitis res hujuscémodi quas ego áudio, res péssimas, ab omni pópulo? +1 Regum 1Kgs 9 2 24 Nolíte, fílii mei: non enim est bona fama quam ego áudio, ut tránsgredi faciátis pópulum Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 2 25 Si peccáverit vir in virum, placári ei potest Deus: si autem in Dóminum peccáverit vir, quis orábit pro eo? Et non audiérunt vocem patris sui: quia vóluit Dóminus occídere eos. +1 Regum 1Kgs 9 2 26 Puer autem Sámuel proficiébat atque crescébat, et placébat tam Dómino quam homínibus. +1 Regum 1Kgs 9 2 27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dóminus: Numquid non apérte revelátus sum dómui patris tui, cum essent in Ægýpto in domo Pharaónis? b +1 Regum 1Kgs 9 2 28 Et elégi eum ex ómnibus tríbubus Israël mihi in sacerdótem, ut ascénderet ad altáre meum, et adoléret mihi incénsum, et portáret ephod coram me: et dedi dómui patris tui ómnia de sacrifíciis filiórum Israël. +1 Regum 1Kgs 9 2 29 Quare calce abjecístis víctimam meam, et múnera mea quæ præcépi ut offerréntur in templo: et magis honorásti fílios tuos quam me, ut comederétis primítias omnis sacrifícii Israël pópuli mei? +1 Regum 1Kgs 9 2 30 Proptérea ait Dóminus Deus Israël: Loquens locútus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministráret in conspéctu meo usque in sempitérnum. Nunc autem dicit Dóminus: Absit hoc a me: sed quicúmque glorificáverit me, glorificábo eum: qui autem contémnunt me, erunt ignóbiles. +1 Regum 1Kgs 9 2 31 Ecce dies véniunt, et præcídam bráchium tuum, et bráchium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. +1 Regum 1Kgs 9 2 32 Et vidébis ǽmulum tuum in templo, in univérsis prósperis Israël: et non erit senex in domo tua ómnibus diébus. +1 Regum 1Kgs 9 2 33 Verúmtamen non áuferam pénitus virum ex te ab altári meo: sed ut defíciant óculi tui, et tabéscat ánima tua: et pars magna domus tuæ moriétur cum ad virílem ætátem vénerit. +1 Regum 1Kgs 9 2 34 Hoc autem erit tibi signum, quod ventúrum est duóbus fíliis tuis, Ophni et Phínees: in die uno moriéntur ambo. +1 Regum 1Kgs 9 2 35 Et suscitábo mihi sacerdótem fidélem, qui juxta cor meum et ánimam meam fáciet: et ædificábo ei domum fidélem, et ambulábit coram christo meo cunctis diébus. +1 Regum 1Kgs 9 2 36 Futúrum est autem, ut quicúmque remánserit in domo tua, véniat ut orétur pro eo, et ófferat nummum argénteum, et tortam panis, dicátque: Dimítte me, óbsecro, ad unam partem sacerdotálem, ut cómedam buccéllam panis. +1 Regum 1Kgs 9 3 1 Puer autem Sámuel ministrábat Dómino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat vísio manifésta. +1 Regum 1Kgs 9 3 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacébat in loco suo, et óculi ejus caligáverant, nec póterat vidére: +1 Regum 1Kgs 9 3 3 lucérna Dei ántequam extinguerétur, Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. +1 Regum 1Kgs 9 3 4 Et vocávit Dóminus Sámuel. Qui respóndens, ait: Ecce ego. +1 Regum 1Kgs 9 3 5 Et cucúrrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocásti enim me. Qui dixit: Non vocávi: revértere, et dormi. Et ábiit, et dormívit. +1 Regum 1Kgs 9 3 6 Et adjécit Dóminus rursum vocáre Samuélem. Consurgénsque Sámuel, ábiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocásti me. Qui respóndit: Non vocávi te, fili mi: revértere et dormi. +1 Regum 1Kgs 9 3 7 Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 3 8 Et adjécit Dóminus, et vocávit adhuc Samuélem tértio. Qui consúrgens ábiit ad Heli, +1 Regum 1Kgs 9 3 9 et ait: Ecce ego, quia vocásti me. Intelléxit ergo Heli quia Dóminus vocáret púerum: et ait ad Samuélem: Vade, et dormi: et si deínceps vocáverit te, dices: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. Ábiit ergo Sámuel, et dormívit in loco suo. +1 Regum 1Kgs 9 3 10 Et venit Dóminus, et stetit: et vocávit, sicut vocáverat secúndo: Sámuel, Sámuel. Et ait Sámuel: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. b +1 Regum 1Kgs 9 3 11 Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ecce ego fácio verbum in Israël, quod quicúmque audíerit, tínnient ambæ aures ejus. +1 Regum 1Kgs 9 3 12 In die illa suscitábo advérsum Heli ómnia quæ locútus sum super domum ejus: incípiam, et complébo. +1 Regum 1Kgs 9 3 13 Prædíxi enim ei quod judicatúrus essem domum ejus in ætérnum propter iniquitátem, eo quod nóverat indígne ágere fílios suos, et non corripúerit eos. +1 Regum 1Kgs 9 3 14 Idcírco jurávi dómui Heli quod non expiétur iníquitas domus ejus víctimis et munéribus usque in ætérnum. +1 Regum 1Kgs 9 3 15 Dormívit autem Sámuel usque mane, aperuítque óstia domus Dómini. Et Sámuel timébat indicáre visiónem Heli. +1 Regum 1Kgs 9 3 16 Vocávit ergo Heli Samuélem, et dixit: Sámuel fili mi? Qui respóndens ait: Præsto sum. +1 Regum 1Kgs 9 3 17 Et interrogávit eum: Quis est sermo, quem locútus est Dóminus ad te? oro te ne celáveris me: haec fáciat tibi Deus, et haec addat, si abscónderis a me sermónem ex ómnibus verbis quæ dicta sunt tibi. +1 Regum 1Kgs 9 3 18 Indicávit ítaque ei Sámuel univérsos sermónes, et non abscóndit ab eo. Et ille respóndit: Dóminus est: quod bonum est in óculis suis fáciat. +1 Regum 1Kgs 9 3 19 Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis ejus in terram. b +1 Regum 1Kgs 9 3 20 Et cognóvit univérsus Israël, a Dan usque Bersabée, quod fidélis Sámuel prophéta esset Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 3 21 Et áddidit Dóminus ut apparéret in Silo, quóniam revelátus fúerat Dóminus Samuéli in Silo juxta verbum Dómini. Et evénit sermo Samuélis univérso Israéli. +1 Regum 1Kgs 9 4 1 Et factum est in diébus illis, convenérunt Philísthiim in pugnam: et egréssus est Israël óbviam Philísthiim in prœ́lium, et castrametatus est juxta lápidem Adjutórii. Porro Philísthiim venérunt in Aphec, +1 Regum 1Kgs 9 4 2 et instruxérunt áciem contra Israël. Ínito autem certámine, terga vertit Israël Philisthǽis: et cæsa sunt in illo certámine passim per agros, quasi quátuor míllia virórum. +1 Regum 1Kgs 9 4 3 Et revérsus est pópulus ad castra: dixerúntque majóres natu de Israël: Quare percússit nos Dóminus hódie coram Philísthiim? afferámus ad nos de Silo arcam fœ́deris Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum. +1 Regum 1Kgs 9 4 4 Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam fœ́deris Dómini exercítuum sedéntis super chérubim: erántque duo fílii Heli cum arca fœ́deris Dei, Ophni et Phínees. b +1 Regum 1Kgs 9 4 5 Cumque venísset arca fœ́deris Dómini in castra, vociferátus est omnis Israël clamóre grandi, et persónuit terra. +1 Regum 1Kgs 9 4 6 Et audiérunt Philísthiim vocem clamóris, dixerúntque: Quænam est haec vox clamóris magni in castris Hebræórum? Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra. +1 Regum 1Kgs 9 4 7 Timuerúntque Philísthiim, dicéntes: Venit Deus in castra. Et ingemuérunt, dicéntes: +1 Regum 1Kgs 9 4 8 Vae nobis: non enim fuit tanta exultátio heri et nudiustértius: vae nobis. Quis nos salvábit de manu deórum sublímium istórum? hi sunt dii, qui percussérunt Ægýptum omni plaga in desérto. +1 Regum 1Kgs 9 4 9 Confortámini, et estóte viri, Philísthiim, ne serviátis Hebrǽis, sicut et illi serviérunt vobis: confortámini, et belláte. +1 Regum 1Kgs 9 4 10 Pugnavérunt ergo Philísthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquísque in tabernáculum suum: et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Israël trigínta míllia péditum. +1 Regum 1Kgs 9 4 11 Et arca Dei capta est: duo quoque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees. +1 Regum 1Kgs 9 4 12 Currens autem vir de Bénjamin ex ácie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspérsus púlvere caput. b +1 Regum 1Kgs 9 4 13 Cumque ille venísset, Heli sedébat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingréssus est, nuntiávit urbi: et ululávit omnis cívitas. +1 Regum 1Kgs 9 4 14 Et audívit Heli sónitum clamóris, dixítque: Quis est hic sónitus tumúltus hujus? At ille festinávit, et venit, et nuntiávit Heli. +1 Regum 1Kgs 9 4 15 Heli autem erat nonagínta et octo annórum, et óculi ejus caligáverant, et vidére non póterat. +1 Regum 1Kgs 9 4 16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prœ́lio, et ego qui de ácie fugi hódie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? +1 Regum 1Kgs 9 4 17 Respóndens autem ille qui nuntiábat: Fugit, inquit, Israël coram Philísthiim, et ruína magna facta est in pópulo: ínsuper et duo fílii tui mórtui sunt, Ophni et Phínees, et arca Dei capta est. +1 Regum 1Kgs 9 4 18 Cumque ille nominásset arcam Dei, cécidit de sella retrórsum juxta óstium, et fractis cervícibus mórtuus est. Senex enim erat vir et grandǽvus: et ipse judicávit Israël quadragínta annis. +1 Regum 1Kgs 9 4 19 Nurus autem ejus, uxor Phínees, prægnans erat, vicináque pártui: et audíto núntio quod capta esset arca Dei, et mórtuus esset socer suus et vir suus, incurvávit se et péperit: irrúerant enim in eam dolóres súbiti. b +1 Regum 1Kgs 9 4 20 In ipso autem moménto mortis ejus, dixérunt ei quæ stabant circa eam: Ne tímeas, quia fílium peperísti. Quæ non respóndit eis, neque animadvértit. +1 Regum 1Kgs 9 4 21 Et vocábit púerum Íchabod, dicens: Transláta est glória de Israël, quia capta est arca Dei, et pro sócero suo et pro viro suo; +1 Regum 1Kgs 9 4 22 et ait: Transláta est glória ab Israël, eo quod capta esset arca Dei. +1 Regum 1Kgs 9 5 1 Philísthiim autem tulérunt arcam Dei, et asportavérunt eam a lápide Adjutórii in Azótum. +1 Regum 1Kgs 9 5 2 Tulerúntque Philísthiim arcam Dei, et intulérunt eam in templum Dagon, et statuérunt eam juxta Dagon. +1 Regum 1Kgs 9 5 3 Cumque surrexíssent dilúculo Azótii áltera die, ecce Dagon jacébat pronus in terra ante arcam Dómini: et tulérunt Dagon, et restituérunt eum in locum suum. +1 Regum 1Kgs 9 5 4 Rursúmque mane die áltera consurgéntes, invenérunt Dagon jacéntem super fáciem suam in terra coram arca Dómini: caput autem Dagon, et duæ palmæ mánuum ejus abscíssæ erant super limen: +1 Regum 1Kgs 9 5 5 porro Dagon solus truncus remánserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdótes Dagon, et omnes qui ingrediúntur templum ejus, super limen Dagon in Azóto, usque in hodiérnum diem. +1 Regum 1Kgs 9 5 6 Aggraváta est autem manus Dómini super Azótios, et demolítus est eos: et percússit in secretióri parte nátium Azótum, et fines ejus. Et ebulliérunt villæ et agri in médio regiónis illíus, et nati sunt mures et facta est confúsio mortis magnæ in civitáte. b +1 Regum 1Kgs 9 5 7 Vidéntes autem viri Azótii hujuscémodi plagam, dixérunt: Non máneat arca Dei Israël apud nos: quóniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum. +1 Regum 1Kgs 9 5 8 Et mitténtes congregavérunt omnes sátrapas Philisthinórum ad se, et dixérunt: Quid faciémus de arca Dei Israël? Responderúntque Gethǽi: Circumducátur arca Dei Israël. Et circumduxérunt arcam Dei Israël. +1 Regum 1Kgs 9 5 9 Illis autem circumducéntibus eam, fiébat manus Dómini per síngulas civitátes interfectiónis magnæ nimis: et percutiébat viros uniuscujúsque urbis, a parvo usque ad majórem, et computrescébant prominéntes extáles eórum. Inierúntque Gethǽi consílium, et fecérunt sibi sedes pellíceas. +1 Regum 1Kgs 9 5 10 Misérunt ergo arcam Dei in Áccaron. Cumque venísset arca Dei in Áccaron, exclamavérunt Accaronítæ, dicéntes: Adduxérunt ad nos arcam Dei Israël ut interfíciat nos et pópulum nostrum. b +1 Regum 1Kgs 9 5 11 Misérunt ítaque et congregavérunt omnes sátrapas Philisthinórum: qui dixérunt: Dimíttite arcam Dei Israël, et revertátur in locum suum, et non interfíciat nos cum pópulo nostro. +1 Regum 1Kgs 9 5 12 Fiébat enim pavor mortis in síngulis úrbibus, et gravíssima valde manus Dei. Viri quoque qui mórtui non fúerant, percutiebántur in secretióri parte nátium: et ascendébat ululátus uniuscujúsque civitátis in cælum. +1 Regum 1Kgs 9 6 1 Fuit ergo arca Dómini in regióne Philisthinórum septem ménsibus. +1 Regum 1Kgs 9 6 2 Et vocavérunt Philísthiim sacerdótes et divínos, dicéntes: Quid faciémus de arca Dómini? indicáte nobis quómodo remittámus eam in locum suum. Qui dixérunt: +1 Regum 1Kgs 9 6 3 Si remíttitis arcam Dei Israël, nolíte dimíttere eam vácuam, sed quod debétis, réddite ei pro peccáto, et tunc curabímini: et sciétis quare non recédat manus ejus a vobis. +1 Regum 1Kgs 9 6 4 Qui dixérunt: Quid est quod pro delícto réddere debeámus ei? Responderúntque illi: +1 Regum 1Kgs 9 6 5 Juxta númerum provinciárum Philisthinórum quinque anos áureos faciétis, et quinque mures áureos: quia plaga una fuit ómnibus vobis, et sátrapis vestris. Facietísque similitúdines anórum vestrórum, et similitúdines múrium, qui demolíti sunt terram: et dábitis Deo Israël glóriam, si forte rélevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. +1 Regum 1Kgs 9 6 6 Quare aggravátis corda vestra, sicut aggravávit Ægýptus et Phárao cor suum? nonne postquam percússus est, tunc dimísit eos, et abiérunt? +1 Regum 1Kgs 9 6 7 Nunc ergo arrípite et fácite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impósitum jugum, júngite in plaustro, et reclúdite vítulos eárum domi. +1 Regum 1Kgs 9 6 8 Tolletísque arcam Dómini, et ponétis in plaustro, et vasa áurea quæ exsolvístis ei pro delícto, ponétis in capséllam ad latus ejus: et dimíttite eam ut vadat. +1 Regum 1Kgs 9 6 9 Et aspiciétis: et si quidem per viam fínium suórum ascénderit contra Béthsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, mínime: sciémus quia nequáquam manus ejus tétigit nos, sed casu áccidit. +1 Regum 1Kgs 9 6 10 Fecérunt ergo illi hoc modo: et tolléntes duas vaccas quæ lactábant vítulos, junxérunt ad plaustrum, vitulósque eárum conclusérunt domi. b +1 Regum 1Kgs 9 6 11 Et posuérunt arcam Dei super plaustrum, et capséllam quæ habébat mures áureos et similitúdines anórum. +1 Regum 1Kgs 9 6 12 Ibant autem in diréctum vaccæ per viam quæ ducit Béthsames, et itínere uno gradiebántur, pergéntes et mugiéntes: et non declinábant neque ad dextram neque ad sinístram: sed et sátrapæ Philísthiim sequebántur usque ad términos Béthsames. +1 Regum 1Kgs 9 6 13 Porro Bethsamítæ metébant tríticum in valle: et elevántes óculos suos, vidérunt arcam, et gavísi sunt cum vidíssent. +1 Regum 1Kgs 9 6 14 Et plaustrum venit in agrum Jósue Bethsamítæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et concidérunt ligna plaustri, vaccásque imposuérunt super ea holocáustum Dómino. +1 Regum 1Kgs 9 6 15 Levítæ autem deposuérunt arcam Dei, et capséllam quæ erat juxta eam, in qua erant vasa áurea, et posuérunt super lápidem grandem. Viri autem Bethsamítæ obtulérunt holocáusta, et immolavérunt víctimas in die illa Dómino. +1 Regum 1Kgs 9 6 16 Et quinque sátrapæ Philisthinórum vidérunt, et revérsi sunt in Áccaron in die illa. b +1 Regum 1Kgs 9 6 17 Hi sunt autem ani áurei quos reddidérunt Philísthiim pro delícto, Dómino: Azótus unum, Gaza unum, Áscalon unum, Geth unum, Áccaron unum: +1 Regum 1Kgs 9 6 18 et mures áureos secúndum númerum úrbium Philísthiim, quinque provinciárum, ab urbe muráta usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmágnum, super quem posuérunt arcam Dómini, quæ erat usque in illum diem in agro Jósue Bethsamítis. +1 Regum 1Kgs 9 6 19 Percússit autem de viris Bethsamítibus, eo quod vidíssent arcam Dómini: et percússit de pópulo septuagínta viros, et quinquagínta míllia plebis. Luxítque pópulus, eo quod Dóminus percussísset plebem plaga magna. +1 Regum 1Kgs 9 6 20 Et dixérunt viri Bethsamítæ: Quis póterit stare in conspéctu Dómini Dei sancti hujus? et ad quem ascéndet a nobis? +1 Regum 1Kgs 9 6 21 Miserúntque núntios ad habitatóres Cariathíarim, dicéntes: Reduxérunt Philísthiim arcam Dómini: descéndite, et redúcite eam ad vos. +1 Regum 1Kgs 9 7 1 Venérunt ergo viri Cariathíarim, et reduxérunt arcam Dómini, et intulérunt eam in domum Abínadab in Gábaa: Eleázarum autem fílium ejus sanctificavérunt, ut custodíret arcam Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 7 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Dómini in Cariathíarim, multiplicáti sunt dies (erat quippe jam annus vigésimus), et requiévit omnis domus Israël post Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 7 3 Ait autem Sámuel ad univérsam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertímini ad Dóminum, auférte deos aliénos de médio vestri, Báalim et Ástaroth: et præparáte corda vestra Dómino, et servíte ei soli, et éruet vos de manu Philísthiim. +1 Regum 1Kgs 9 7 4 Abstulérunt ergo fílii Israël Báalim et Ástaroth, et serviérunt Dómino soli. +1 Regum 1Kgs 9 7 5 Dixit autem Sámuel: Congregáte univérsum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 7 6 Et convenérunt in Masphath: hauserúntque aquam, et effudérunt in conspéctu Dómini: et jejunavérunt in die illa atque dixérunt ibi: Peccávimus Dómino. Judicavítque Sámuel fílios Israël in Masphath. +1 Regum 1Kgs 9 7 7 Et audiérunt Philísthiim quod congregáti essent fílii Israël in Masphath, et ascendérunt sátrapæ Philisthinórum ad Israël. Quod cum audíssent fílii Israël, timuérunt a fácie Philisthinórum. b +1 Regum 1Kgs 9 7 8 Dixerúntque ad Samuélem: Ne cesses pro nobis clamáre ad Dóminum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinórum. +1 Regum 1Kgs 9 7 9 Tulit autem Sámuel agnum lacténtem unum, et óbtulit illum holocáustum íntegrum Dómino: et clamávit Sámuel ad Dóminum pro Israël, et exaudívit eum Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 7 10 Factum est autem, cum Sámuel offérret holocáustum, Philísthiim iniére prœ́lium contra Israël: intónuit autem Dóminus fragóre magno in die illa super Philísthiim, et extérruit eos, et cæsi sunt a fácie Israël. +1 Regum 1Kgs 9 7 11 Egressíque viri Israël de Masphath, persecúti sunt Philisthǽos, et percussérunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. +1 Regum 1Kgs 9 7 12 Tulit autem Sámuel lápidem unum, et pósuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocávit nomen loci illíus, Lapis adjutórii. Dixítque: Hucúsque auxiliátus est nobis Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 7 13 Et humiliáti sunt Philísthiim, nec apposuérunt ultra ut venírent in términos Israël. Facta est ítaque manus Dómini super Philisthǽos cunctis diébus Samuélis. +1 Regum 1Kgs 9 7 14 Et rédditæ sunt urbes quas túlerant Philísthiim ab Israël, Israéli, ab Áccaron usque Geth, et términos suos: liberavítque Israël de manu Philisthinórum, erátque pax inter Israël et Amorrhǽum. +1 Regum 1Kgs 9 7 15 Judicábat quoque Sámuel Israélem cunctis diébus vitæ suæ: b +1 Regum 1Kgs 9 7 16 et ibat per síngulos annos circúiens Bethel et Gálgala et Masphath, et judicábat Israélem in supradíctis locis. +1 Regum 1Kgs 9 7 17 Revertebatúrque in Rámatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicábat Israélem: ædificávit étiam ibi altáre Dómino. +1 Regum 1Kgs 9 8 1 Factum est autem cum senuísset Sámuel, pósuit fílios suos júdices Israël. +1 Regum 1Kgs 9 8 2 Fuítque nomen fílii ejus primogéniti Joël: et nomen secúndi Abía, júdicum in Bersabée. +1 Regum 1Kgs 9 8 3 Et non ambulavérunt fílii illíus in viis ejus: sed declinavérunt post avarítiam, acceperúntque múnera, et pervertérunt judícium. +1 Regum 1Kgs 9 8 4 Congregáti ergo univérsi majóres natu Israël, venérunt ad Samuélem in Rámatha. +1 Regum 1Kgs 9 8 5 Dixerúntque ei: Ecce tu senuísti, et fílii tui non ámbulant in viis tuis: constítue nobis regem, ut júdicet nos, sicut et univérsæ habent natiónes. +1 Regum 1Kgs 9 8 6 Displícuit sermo in óculis Samuélis, eo quod dixíssent: Da nobis regem, ut júdicet nos. Et orávit Sámuel ad Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 8 7 Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem pópuli in ómnibus quæ loquúntur tibi: non enim te abjecérunt, sed me, ne regnem super eos. +1 Regum 1Kgs 9 8 8 Juxta ómnia ópera sua quæ fecérunt, a die qua edúxi eos de Ægýpto usque ad diem hanc: sicut dereliquérunt me, et serviérunt diis aliénis, sic fáciunt étiam tibi. +1 Regum 1Kgs 9 8 9 Nunc ergo vocem eórum audi: verúmtamen contestáre eos, et prædic eis jus regis, qui regnatúrus est super eos. +1 Regum 1Kgs 9 8 10 Dixit ítaque Sámuel ómnia verba Dómini ad pópulum, qui petíerat a se regem. b +1 Regum 1Kgs 9 8 11 Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperatúrus est vobis: fílios vestros tollet, et ponet in cúrribus suis: faciétque sibi équites et præcursóres quadrigárum suárum, +1 Regum 1Kgs 9 8 12 et constítuet sibi tribúnos, et centuriónes, et aratóres agrórum suórum, et messóres ségetum, et fabros armorum et cúrruum suórum. +1 Regum 1Kgs 9 8 13 Fílias quoque vestras fáciet sibi unguentárias, et focárias, et paníficas. +1 Regum 1Kgs 9 8 14 Agros quoque vestros, et víneas, et olivéta óptima tollet, et dabit servis suis. +1 Regum 1Kgs 9 8 15 Sed et ségetes vestras et vineárum réditus addecimábit, ut det eunúchis et fámulis suis. +1 Regum 1Kgs 9 8 16 Servos étiam vestros, et ancíllas, et júvenes óptimos, et ásinos, áuferet, et ponet in ópere suo. +1 Regum 1Kgs 9 8 17 Greges quoque vestros addecimábit, vosque éritis ei servi. +1 Regum 1Kgs 9 8 18 Et clamábitis in die illa a fácie regis vestri, quem elegístis vobis: et non exáudiet vos Dóminus in die illa, quia petístis vobis regem. +1 Regum 1Kgs 9 8 19 Nóluit autem pópulus audíre vocem Samuélis, sed dixérunt: Nequáquam: rex enim erit super nos, b +1 Regum 1Kgs 9 8 20 et érimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicábit nos rex noster, et egrediétur ante nos, et pugnábit bella nostra pro nobis. +1 Regum 1Kgs 9 8 21 Et audívit Sámuel ómnia verba pópuli, et locútus est ea in áuribus Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 8 22 Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem eórum, et constítue super eos regem. Et ait Sámuel ad viros Israël: Vadat unusquísque in civitátem suam. +1 Regum 1Kgs 9 9 1 Et erat vir de Bénjamin nómine Cis, fílius Ábiel, fílii Seror, fílii Béchorath, fílii Áphia, fílii viri Jémini, fortis róbore. +1 Regum 1Kgs 9 9 2 Et erat ei fílius vocábulo Saul, eléctus et bonus: et non erat vir de fíliis Israël mélior illo: ab húmero et sursum eminébat super omnem pópulum. +1 Regum 1Kgs 9 9 3 Períerant autem ásinæ Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul fílium suum: Tolle tecum unum de púeris, et consúrgens vade, et quære ásinas. Qui cum transíssent per montem Éphraim +1 Regum 1Kgs 9 9 4 et per terram Sálisa, et non inveníssent, transiérunt étiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jémini, et mínime reperérunt. +1 Regum 1Kgs 9 9 5 Cum autem veníssent in terram Suph, dixit Saul ad púerum qui erat cum eo: Veni et revertámur, ne forte dimíserit pater meus ásinas, et sollícitus sit pro nobis. +1 Regum 1Kgs 9 9 6 Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitáte hac, vir nóbilis: omne quod lóquitur, sine ambiguitáte venit. Nunc ergo eámus illuc, si forte índicet nobis de via nostra, propter quam vénimus. +1 Regum 1Kgs 9 9 7 Dixítque Saul ad púerum suum: Ecce íbimus: quid ferémus ad virum Dei? panis defécit in sitárciis nostris, et spórtulam non habémus ut demus hómini Dei, nec quidquam áliud. +1 Regum 1Kgs 9 9 8 Rursum puer respóndit Sauli, et ait: Ecce invénta est in manu mea quarta pars statéris argénti: demus hómini Dei, ut índicet nobis viam nostram. +1 Regum 1Kgs 9 9 9 (Olim in Israël sic loquebátur unusquísque vadens consúlere Deum: Veníte, et eámus ad vidéntem. Qui enim prophéta dícitur hódie, vocabátur olim videns.) +1 Regum 1Kgs 9 9 10 Et dixit Saul ad púerum suum: Óptimus sermo tuus. Veni, eámus. Et iérunt in civitátem in qua erat vir Dei. +1 Regum 1Kgs 9 9 11 Cumque ascénderent clivum civitátis, invenérunt puéllas egrediéntes ad hauriéndam aquam, et dixérunt eis: Num hic est videns? b +1 Regum 1Kgs 9 9 12 Quæ respondéntes, dixérunt illis: Hic est: ecce ante te, festína nunc: hódie enim venit in civitátem, quia sacrifícium est hódie pópuli in excélso. +1 Regum 1Kgs 9 9 13 Ingrediéntes urbem, statim inveniétis eum ántequam ascéndat excélsum ad vescéndum, neque enim comesúrus est pópulus donec ille véniat: quia ipse benedícit hóstiæ, et deínceps cómedunt qui vocáti sunt. Nunc ergo conscéndite, quia hódie reperiétis eum. +1 Regum 1Kgs 9 9 14 Et ascendérunt in civitátem. Cumque illi ambulárent in médio urbis, appáruit Sámuel egrédiens óbviam eis, ut ascénderet in excélsum. +1 Regum 1Kgs 9 9 15 Dóminus autem reveláverat aurículam Samuélis ante unam diem quam veníret Saul, dicens: b +1 Regum 1Kgs 9 9 16 Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Bénjamin, et unges eum ducem super pópulum meum Israël: et salvábit pópulum meum de manu Philisthinórum, quia respéxi pópulum meum: venit enim clamor eórum ad me. +1 Regum 1Kgs 9 9 17 Cumque aspexísset Sámuel Saulem, Dóminus dixit ei: Ecce vir quem díxeram tibi: iste dominábitur pópulo meo. +1 Regum 1Kgs 9 9 18 Accéssit autem Saul ad Samuélem in médio portæ, et ait: Índica, oro, mihi, ubi est domus vidéntis. b +1 Regum 1Kgs 9 9 19 Et respóndit Sámuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascénde ante me in excélsum, ut comedátis mecum hódie, et dimíttam te mane: et ómnia quæ sunt in corde tuo indicábo tibi. +1 Regum 1Kgs 9 9 20 Et de ásinis quas nudiustértius perdidísti, ne sollícitus sis, quia invéntæ sunt. Et cujus erunt óptima quæque Israël? nonne tibi et omni dómui patris tui? +1 Regum 1Kgs 9 9 21 Respóndens autem Saul, ait: Numquid non fílius Jémini ego sum de mínima tribu Israël, et cognátio mea novíssima inter omnes famílias de tribu Bénjamin? quare ergo locútus es mihi sermónem istum? +1 Regum 1Kgs 9 9 22 Assúmens ítaque Sámuel Saulem et púerum ejus, introdúxit eos in triclínium, et dedit eis locum in cápite eórum qui fúerant invitáti: erant enim quasi trigínta viri. b +1 Regum 1Kgs 9 9 23 Dixítque Sámuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcépi ut repóneres seórsum apud te. +1 Regum 1Kgs 9 9 24 Levávit autem cocus armum, et pósuit ante Saul. Dixítque Sámuel: Ecce quod remánsit: pone ante te, et cómede, quia de indústria servátum est tibi quando pópulum vocávi. Et comédit Saul cum Samuéle in die illa. +1 Regum 1Kgs 9 9 25 Et descendérunt de excélso in óppidum, et locútus est cum Saule in solário: stravítque Saul in solário, et dormívit. +1 Regum 1Kgs 9 9 26 Cumque mane surrexíssent, et jam elucésceret, vocávit Sámuel Saulem in solário, dicens: Surge, et dimíttam te. Et surréxit Saul: egressíque sunt ambo, ipse vidélicet, et Sámuel. +1 Regum 1Kgs 9 9 27 Cumque descénderent in extréma parte civitátis, Sámuel dixit ad Saul: Dic púero ut antecédat nos et tránseat: tu autem subsíste paulísper, ut índicem tibi verbum Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 10 1 Tulit autem Sámuel lentículam ólei, et effúdit super caput ejus: et deosculátus est eum, et ait: Ecce unxit te Dóminus super hæreditátem suam in príncipem, et liberábis pópulum suum de mánibus inimicórum ejus qui in circúitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in príncipem. +1 Regum 1Kgs 9 10 2 Cum abíeris hódie a me, invénies duos viros juxta sepúlchrum Rachel in fínibus Bénjamin, in merídie: dicéntque tibi: Invéntæ sunt ásinæ ad quas íeras perquiréndas: et intermíssis pater tuus ásinis, sollícitus est pro vobis, et dicit: Quid fáciam de fílio meo? +1 Regum 1Kgs 9 10 3 Cumque abíeris inde, et ultra transíeris, et véneris ad quercum Thabor, invénient te ibi tres viri ascendéntes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et álius tres tortas panis, et álius portans lagénam vini. +1 Regum 1Kgs 9 10 4 Cumque te salutáverint, dabunt tibi duos panes, et accípies de manu eórum. +1 Regum 1Kgs 9 10 5 Post haec vénies in collem Dei, ubi est státio Philisthinórum: et cum ingréssus fúeris ibi urbem, óbvium habébis gregem prophetárum descendéntium de excélso, et ante eos psaltérium, et týmpanum, et tíbiam, et cítharam, ipsósque prophetántes. +1 Regum 1Kgs 9 10 6 Et insíliet in te spíritus Dómini, et prophetábis cum eis, et mutáberis in virum álium. +1 Regum 1Kgs 9 10 7 Quando ergo evénerint signa haec ómnia tibi, fac quæcúmque invénerit manus tua, quia Dóminus tecum est. +1 Regum 1Kgs 9 10 8 Et descéndes ante me in Gálgala (ego quippe descéndam ad te), ut ófferas oblatiónem, et ímmoles víctimas pacíficas: septem diébus expectábis, donec véniam ad te, et osténdam tibi quid fácias. +1 Regum 1Kgs 9 10 9 Ítaque cum avertísset húmerum suum ut abíret a Samuéle, immutávit ei Deus cor áliud, et venérunt ómnia signa haec in die illa. b +1 Regum 1Kgs 9 10 10 Venerúntque ad prædíctum collem, et ecce cúneus prophetárum óbvius ei: et insíluit super eum spíritus Dómini, et prophetávit in médio eórum. +1 Regum 1Kgs 9 10 11 Vidéntes autem omnes qui nóverant eum heri et nudiustértius quod esset cum prophétis, et prophetáret, dixérunt ad ínvicem: Quænam res áccidit fílio Cis? num et Saul inter prophétas? +1 Regum 1Kgs 9 10 12 Respondítque álius ad álterum, dicens: Et quis pater eórum? Proptérea versum est in provérbium: Num et Saul inter prophétas? +1 Regum 1Kgs 9 10 13 Cessávit autem prophetáre, et venit ad excélsum. +1 Regum 1Kgs 9 10 14 Dixítque pátruus Saul ad eum, et ad púerum ejus: Quo abístis? Qui respondérunt: Quǽrere ásinas: quas cum non reperissémus, vénimus ad Samuélem. +1 Regum 1Kgs 9 10 15 Et dixit ei pátruus suus: Índica mihi quid díxerit tibi Sámuel. +1 Regum 1Kgs 9 10 16 Et ait Saul ad pátruum suum: Indicávit nobis quia invéntæ essent ásinæ. De sermóne autem regni non indicávit ei quem locútus fúerat ei Sámuel. +1 Regum 1Kgs 9 10 17 Et convocávit Sámuel pópulum ad Dóminum in Maspha: b +1 Regum 1Kgs 9 10 18 et ait ad fílios Israël: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego edúxi Israël de Ægýpto, et érui vos de manu Ægyptiórum, et de manu ómnium regum qui affligébant vos. +1 Regum 1Kgs 9 10 19 Vos autem hódie projecístis Deum vestrum, qui solus salvávit vos de univérsis malis et tribulatiónibus vestris: et dixístis: Nequáquam: sed regem constítue super nos. Nunc ergo state coram Dómino per tribus vestras, et per famílias. +1 Regum 1Kgs 9 10 20 Et applícuit Sámuel omnes tribus Israël, et cécidit sors tribus Bénjamin. +1 Regum 1Kgs 9 10 21 Et applícuit tribum Bénjamin et cognatiónes ejus, et cécidit cognátio Metri: et pervénit usque ad Saul fílium Cis. Quæsiérunt ergo eum, et non est invéntus. +1 Regum 1Kgs 9 10 22 Et consuluérunt post haec Dóminum utrúmnam ventúrus esset illuc. Respondítque Dóminus: Ecce abscónditus est domi. +1 Regum 1Kgs 9 10 23 Cucurrérunt ítaque et tulérunt eum inde: stetítque in médio pópuli, et áltior fuit univérso pópulo ab húmero et sursum. +1 Regum 1Kgs 9 10 24 Et ait Sámuel ad omnem pópulum: Certe vidétis quem elégit Dóminus, quóniam non sit símilis illi in omni pópulo. Et clamávit omnis pópulus, et ait: Vivat rex. +1 Regum 1Kgs 9 10 25 Locútus est autem Sámuel ad pópulum legem regni, et scripsit in libro, et repósuit coram Dómino: et dimísit Sámuel omnem pópulum, síngulos in domum suam. b +1 Regum 1Kgs 9 10 26 Sed et Saul ábiit in domum suam in Gábaa: et ábiit cum eo pars exércitus, quorum tetígerat Deus corda. +1 Regum 1Kgs 9 10 27 Fílii vero Bélial dixérunt: Num salváre nos póterit iste? Et despexérunt eum, et non attulérunt ei múnera: ille vero dissimulábat se audíre. +1 Regum 1Kgs 9 11 1 Et factum est quasi post mensem, ascéndit Naas Ammonítes, et pugnáre cœpit advérsum Jabes Gálaad. Dixerúntque omnes viri Jabes ad Naas: Habéto nos fœderátos, et serviémus tibi. +1 Regum 1Kgs 9 11 2 Et respóndit ad eos Naas Ammonítes: In hoc fériam vobíscum fœdus, ut éruam ómnium vestrum óculos dextros, ponámque vos oppróbrium in univérso Israël. +1 Regum 1Kgs 9 11 3 Et dixérunt ad eum senióres Jabes: Concéde nobis septem dies, ut mittámus núntios ad univérsos términos Israël, et si non fúerit qui deféndat nos, egrediémur ad te. +1 Regum 1Kgs 9 11 4 Venérunt ergo núntii in Gábaa Saulis: et locúti sunt verba haec, audiénte pópulo: et levávit omnis pópulus vocem suam, et flevit. b +1 Regum 1Kgs 9 11 5 Et ecce Saul veniébat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet pópulus quod plorat? Et narravérunt ei verba virórum Jabes. +1 Regum 1Kgs 9 11 6 Et insilívit spíritus Dómini in Saul cum audísset verba haec, et irátus est furor ejus nimis. +1 Regum 1Kgs 9 11 7 Et assúmens utrúmque bovem, concídit in frustra, misítque in omnes términos Israël per manum nuntiórum, dicens: Quicúmque non exíerit, et secútus fúerit Saul et Sámuel, sic fiet bobus ejus. Invásit ergo timor Dómini pópulum, et egréssi sunt quasi vir unus. +1 Regum 1Kgs 9 11 8 Et recénsuit eos in Bezech: fuerúntque filiórum Israël trecénta míllia, virórum autem Juda trigínta míllia. +1 Regum 1Kgs 9 11 9 Et dixérunt núntiis qui vénerant: Sic dicétis viris qui sunt in Jabes Gálaad: Cras erit vobis salus, cum incalúerit sol. Venérunt ergo núntii, et annuntiavérunt viris Jabes: qui lætáti sunt. b +1 Regum 1Kgs 9 11 10 Et dixérunt: Mane exíbimus ad vos: et faciétis nobis omne quod placúerit vobis. +1 Regum 1Kgs 9 11 11 Et factum est, cum dies crástinus venísset, constítuit Saul pópulum in tres partes: et ingréssus est média castra in vigília matutína, et percússit Ammon usque dum incalésceret dies: réliqui autem dispérsi sunt, ita ut non relinqueréntur in eis duo páriter. +1 Regum 1Kgs 9 11 12 Et ait pópulus ad Samuélem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnábit super nos? Date viros, et interficiémus eos. b +1 Regum 1Kgs 9 11 13 Et ait Saul: Non occidétur quisquam in die hac, quia hódie fecit Dóminus salútem in Israël. +1 Regum 1Kgs 9 11 14 Dixit autem Sámuel ad pópulum: Veníte, et eámus in Gálgala, et innovémus ibi regnum. +1 Regum 1Kgs 9 11 15 Et perréxit omnis pópulus in Gálgala, et fecérunt ibi regem Saul coram Dómino in Gálgala, et immolavérunt ibi víctimas pacíficas coram Dómino. Et lætátus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis. +1 Regum 1Kgs 9 12 1 Dixit autem Sámuel ad univérsum Israël: Ecce audívi vocem vestram juxta ómnia quæ locúti estis ad me, et constítui super vos regem. +1 Regum 1Kgs 9 12 2 Et nunc rex gráditur ante vos: ego autem sénui, et incánui: porro fílii mei vobíscum sunt: ítaque conversátus coram vobis ab adolescéntia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. +1 Regum 1Kgs 9 12 3 Loquímini de me coram Dómino, et coram christo ejus, utrum bovem cujúsquam túlerim, aut ásinum: si quémpiam calumniátus sum, si oppréssi áliquem, si de manu cujúsquam munus accépi: et contémnam illud hódie, restituámque vobis. +1 Regum 1Kgs 9 12 4 Et dixérunt: Non es calumniátus nos, neque oppressísti, neque tulísti de manu alicújus quíppiam. +1 Regum 1Kgs 9 12 5 Dixítque ad eos: Testis est Dóminus advérsum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non invenéritis in manu mea quíppiam. Et dixérunt: Testis. +1 Regum 1Kgs 9 12 6 Et ait Sámuel ad pópulum: Dóminus, qui fecit Móysen et Áaron, et edúxit patres nostros de terra Ægýpti. b +1 Regum 1Kgs 9 12 7 Nunc ergo state, ut judício conténdam advérsum vos coram Dómino de ómnibus misericórdiis Dómini quas fecit vobíscum et cum pátribus vestris: +1 Regum 1Kgs 9 12 8 quómodo Jacob ingréssus est in Ægýptum, et clamavérunt patres vestri ad Dóminum: et misit Dóminus Móysen et Áaron, et edúxit patres vestros de Ægýpto, et collocávit eos in loco hoc. +1 Regum 1Kgs 9 12 9 Qui oblíti sunt Dómini Dei sui, et trádidit eos in manu Sísaræ magístri milítiæ Hasor, et in manu Philisthinórum, et in manu regis Moab: et pugnavérunt advérsum eos. +1 Regum 1Kgs 9 12 10 Póstea autem clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Peccávimus, quia derelíquimus Dóminum, et servívimus Báalim et Ástaroth: nunc ergo érue nos de manu inimicórum nostrórum, et serviémus tibi. +1 Regum 1Kgs 9 12 11 Et misit Dóminus Jeróbaal, et Badan, et Jephte, et Sámuel, et éruit vos de manu inimicórum vestrórum per circúitum, et habitástis confidénter. +1 Regum 1Kgs 9 12 12 Vidéntes autem quod Naas rex filiórum Ammon venísset advérsum vos, dixístis mihi: Nequáquam, sed rex imperábit nobis: cum Dóminus Deus vester regnáret in vobis. b +1 Regum 1Kgs 9 12 13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegístis et petístis: ecce dedit vobis Dóminus regem. +1 Regum 1Kgs 9 12 14 Si timuéritis Dóminum, et serviéritis ei, et audiéritis vocem ejus, et non exasperavéritis os Dómini, éritis et vos, et rex qui ímperat vobis, sequéntes Dóminum Deum vestrum: +1 Regum 1Kgs 9 12 15 si autem non audiéritis vocem Dómini, sed exasperavéritis sermónes ejus, erit manus Dómini super vos, et super patres vestros. +1 Regum 1Kgs 9 12 16 Sed et nunc state, et vidéte rem istam grandem quam factúrus est Dóminus in conspéctu vestro. +1 Regum 1Kgs 9 12 17 Numquid non messis trítici est hódie? invocábo Dóminum, et dabit voces et plúvias: et sciétis, et vidébitis, quia grande malum fecéritis vobis in conspéctu Dómini, peténtes super vos regem. +1 Regum 1Kgs 9 12 18 Et clamávit Sámuel ad Dóminum, et dedit Dóminus voces et plúvias in illa die. b +1 Regum 1Kgs 9 12 19 Et tímuit omnis pópulus nimis Dóminum et Samuélem, et dixit univérsus pópulus ad Samuélem: Ora pro servis tuis ad Dóminum Deum tuum, ut non moriámur: addídimus enim univérsis peccátis nostris malum, ut peterémus nobis regem. +1 Regum 1Kgs 9 12 20 Dixit autem Sámuel ad pópulum: Nolíte timére: vos fecístis univérsum malum hoc, verúmtamen nolíte recédere a tergo Dómini, sed servíte Dómino in omni corde vestro. +1 Regum 1Kgs 9 12 21 Et nolíte declináre post vana, quæ non próderunt vobis, neque éruent vos, quia vana sunt. +1 Regum 1Kgs 9 12 22 Et non derelínquet Dóminus pópulum suum propter nomen suum magnum: quia jurávit Dóminus fácere vos sibi pópulum. +1 Regum 1Kgs 9 12 23 Absit autem a me hoc peccátum in Dóminum, ut cessem oráre pro vobis, et docébo vos viam bonam et rectam. +1 Regum 1Kgs 9 12 24 Ígitur timéte Dóminum, et servíte ei in veritáte, et ex toto corde vestro: vidístis enim magnífica quæ in vobis gésserit. +1 Regum 1Kgs 9 12 25 Quod si perseveravéritis in malítia, et vos et rex vester páriter períbitis. +1 Regum 1Kgs 9 13 1 Fílius uníus anni erat Saul cum regnáre cœpísset: duóbus autem annis regnávit super Israël. +1 Regum 1Kgs 9 13 2 Et elégit sibi Saul tria míllia de Israël: et erant cum Saul duo míllia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jónatha in Gábaa Bénjamin: porro céterum pópulum remísit unumquémque in tabernácula sua. +1 Regum 1Kgs 9 13 3 Et percússit Jónathas statiónem Philisthinórum quæ erat in Gábaa. Quod cum audíssent Philísthiim, Saul cécinit búccina in omni terra, dicens: Áudiant Hebrǽi. +1 Regum 1Kgs 9 13 4 Et univérsus Israël audívit hujuscémodi famam: Percússit Saul statiónem Philisthinórum, et eréxit se Israël advérsus Philísthiim. Clamávit ergo pópulus post Saul in Gálgala. +1 Regum 1Kgs 9 13 5 Et Philísthiim congregáti sunt ad prœliándum contra Israël, trigínta míllia cúrruum, et sex míllia équitum, et réliquum vulgus, sicut aréna quæ est in líttore maris plúrima. Et ascendéntes castrametáti sunt in Machmas ad oriéntem Betháven. b +1 Regum 1Kgs 9 13 6 Quod cum vidíssent viri Israël se in arcto pósitos (afflíctus enim erat pópulus), abscondérunt se in spelúncis, et in ábditis, in petris quoque, et in antris, et in cistérnis. +1 Regum 1Kgs 9 13 7 Hebrǽi autem transiérunt Jordánem in terram Gad et Gálaad. Cumque adhuc esset Saul in Gálgala, univérsus pópulus pertérritus est qui sequebátur eum. +1 Regum 1Kgs 9 13 8 Et expectávit septem diébus juxta plácitum Samuélis, et non venit Sámuel in Gálgala, dilapsúsque est pópulus ab eo. b +1 Regum 1Kgs 9 13 9 Ait ergo Saul: Afférte mihi holocáustum et pacífica. Et óbtulit holocáustum. +1 Regum 1Kgs 9 13 10 Cumque complésset ófferens holocáustum, ecce Sámuel veniébat: et egréssus est Saul óbviam ei ut salutáret eum. +1 Regum 1Kgs 9 13 11 Locutúsque est ad eum Sámuel: Quid fecísti? Respóndit Saul: Quia vidi quod pópulus dilaberétur a me, et tu non véneras juxta plácitos dies, porro Philísthiim congregáti fúerant in Machmas, +1 Regum 1Kgs 9 13 12 dixi: Nunc descéndent Philísthiim ad me in Gálgala, et fáciem Dómini non placávi. Necessitáte compúlsus, óbtuli holocáustum. +1 Regum 1Kgs 9 13 13 Dixítque Sámuel ad Saul: Stulte egísti, nec custodísti mandáta Dómini Dei tui quæ præcépit tibi. Quod si non fecísses, jam nunc præparásset Dóminus regnum tuum super Israël in sempitérnum: +1 Regum 1Kgs 9 13 14 sed nequáquam regnum tuum ultra consúrget. Quæsívit Dóminus sibi virum juxta cor suum: et præcépit ei Dóminus ut esset dux super pópulum suum, eo quod non serváveris quæ præcépit Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 13 15 Surréxit autem Sámuel, et ascéndit de Gálgalis in Gábaa Bénjamin. Et réliqui pópuli ascendérunt post Saul óbviam pópulo, qui expugnábant eos veniéntes de Gálgala in Gábaa, in colle Bénjamin. Et recénsuit Saul pópulum qui invénti fúerant cum eo, quasi sexcéntos viros. b +1 Regum 1Kgs 9 13 16 Et Saul et Jónathas fílius ejus, populúsque qui invéntus fúerat cum eis, erat in Gábaa Bénjamin: porro Philísthiim conséderant in Machmas. +1 Regum 1Kgs 9 13 17 Et egréssi sunt ad prædándum de castris Philisthinórum tres cúnei. Unus cúneus pergébat contra viam Ephra ad terram Sual: +1 Regum 1Kgs 9 13 18 porro álius ingrediebátur per viam Beth-horon: tértius autem vérterat se ad iter términi imminéntis valli Séboim contra desértum. +1 Regum 1Kgs 9 13 19 Porro faber ferrárius non inveniebátur in omni terra Israël: cáverant enim Philísthiim, ne forte fácerent Hebrǽi gládium aut lánceam. +1 Regum 1Kgs 9 13 20 Descendébat ergo omnis Israël ad Philísthiim, ut exacúeret unusquísque vómerem suum, et ligónem, et secúrim, et sárculum. +1 Regum 1Kgs 9 13 21 Retúsæ ítaque erant ácies vómerum, et ligónum, et tridéntum, et secúrium, usque ad stímulum corrigéndum. +1 Regum 1Kgs 9 13 22 Cumque venísset dies prœ́lii, non est invéntus ensis et láncea in manu totíus pópuli qui erat cum Saule et Jónatha, excépto Saul et Jónatha fílio ejus. +1 Regum 1Kgs 9 13 23 Egréssa est autem státio Philísthiim, ut transcénderet in Machmas. +1 Regum 1Kgs 9 14 1 Et áccidit quadam die ut díceret Jónathas fílius Saul ad adolescéntem armígerum suum: Veni, et transeámus ad statiónem Philisthinórum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicávit. +1 Regum 1Kgs 9 14 2 Porro Saul morabátur in extréma parte Gábaa sub malogranáto, quæ erat in Magron: et erat pópulus cum eo quasi sexcentórum virórum. b +1 Regum 1Kgs 9 14 3 Et Achías fílius Áchitob fratris Íchabod fílii Phínees, qui ortus fúerat ex Heli sacerdóte Dómini in Silo, portábat ephod. Sed et pópulus ignorábat quo isset Jónathas. +1 Regum 1Kgs 9 14 4 Erant autem inter ascénsus per quos nitebátur Jónathas transíre ad statiónem Philisthinórum, eminéntes petræ ex utráque parte, et quasi in modum déntium scópuli hinc et inde prærúpti: nomen uni Boses, et nomen álteri Sene: +1 Regum 1Kgs 9 14 5 unus scópulus próminens ad aquilónem ex advérso Machmas, et alter ad merídiem contra Gábaa. +1 Regum 1Kgs 9 14 6 Dixit autem Jónathas ad adolescéntem armígerum suum: Veni, transeámus ad statiónem incircumcisórum horum, si forte fáciat Dóminus pro nobis: quia non est Dómino diffícile salváre, vel in multis, vel in paucis. +1 Regum 1Kgs 9 14 7 Dixítque ei ármiger suus: Fac ómnia quæ placent ánimo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicúmque volúeris. +1 Regum 1Kgs 9 14 8 Et ait Jónathas: Ecce nos transímus ad viros istos. Cumque apparuérimus eis, b +1 Regum 1Kgs 9 14 9 si táliter locúti fúerint ad nos: Manéte donec veniámus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendámus ad eos. +1 Regum 1Kgs 9 14 10 Si autem díxerint: Ascéndite ad nos: ascendámus, quia trádidit eos Dóminus in mánibus nostris: hoc erit nobis signum. +1 Regum 1Kgs 9 14 11 Appáruit ígitur utérque statióni Philisthinórum: dixerúntque Philísthiim: En Hebrǽi egrediúntur de cavérnis in quibus abscónditi fúerant. +1 Regum 1Kgs 9 14 12 Et locúti sunt viri de statióne ad Jónathan et ad armígerum ejus, dixerúntque: Ascéndite ad nos, et ostendémus vobis rem. Et ait Jónathas ad armígerum suum: Ascendámus: séquere me: trádidit enim Dóminus eos in manus Israël. +1 Regum 1Kgs 9 14 13 Ascéndit autem Jónathas mánibus et pédibus reptans, et ármiger ejus post eum. Ítaque álii cadébant ante Jónathan, álios ármiger ejus interficiébat sequens eum. +1 Regum 1Kgs 9 14 14 Et facta est plaga prima qua percússit Jónathas et ármiger ejus, quasi vigínti virórum in média parte júgeri quam par boum in die aráre consuévit. +1 Regum 1Kgs 9 14 15 Et factum est miráculum in castris per agros: sed et omnis pópulus statiónis eórum qui íerant ad prædándum, obstúpuit, et conturbáta est terra: et áccidit quasi miráculum a Deo. +1 Regum 1Kgs 9 14 16 Et respexérunt speculatóres Saul qui erant in Gábaa Bénjamin, et ecce multitúdo prostráta, et huc illúcque diffúgiens. b +1 Regum 1Kgs 9 14 17 Et ait Saul pópulo qui erat cum eo: Requírite, et vidéte quis abíerit ex nobis. Cumque requisíssent, repértum est non adésse Jónathan et armígerum ejus. +1 Regum 1Kgs 9 14 18 Et ait Saul ad Achíam: Ápplica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum fíliis Israël.) +1 Regum 1Kgs 9 14 19 Cumque loquerétur Saul ad sacerdótem, tumúltus magnus exórtus est in castris Philisthinórum: crescebátque paulátim, et clárius resonábat. Et ait Saul ad sacerdótem: Cóntrahe manum tuam. +1 Regum 1Kgs 9 14 20 Conclamávit ergo Saul, et omnis pópulus qui erat cum eo, et venérunt usque ad locum certáminis: et ecce versus fúerat gládius uniuscujúsque ad próximum suum, et cædes magna nimis. +1 Regum 1Kgs 9 14 21 Sed et Hebrǽi qui fúerant cum Philísthiim heri et nudiustértius, ascenderántque cum eis in castris, revérsi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jónatha. +1 Regum 1Kgs 9 14 22 Omnes quoque Israëlítæ qui se abscónderant in monte Éphraim, audiéntes quod fugíssent Philisthǽi, sociavérunt se cum suis in prœ́lio. Et erant cum Saul quasi decem míllia virórum. +1 Regum 1Kgs 9 14 23 Et salvávit Dóminus in die illa Israël: pugna autem pervénit usque ad Betháven. +1 Regum 1Kgs 9 14 24 Et viri Israël sociáti sunt sibi in die illa: adjurávit autem Saul pópulum, dicens: Maledíctus vir qui coméderit panem usque ad vésperam, donec ulcíscar de inimícis meis. Et non manducávit univérsus pópulus panem: b +1 Regum 1Kgs 9 14 25 omnéque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super fáciem agri. +1 Regum 1Kgs 9 14 26 Ingréssus est ítaque pópulus saltum, et appáruit fluens mel, nullúsque applícuit manum ad os suum: timébat enim pópulus juraméntum. +1 Regum 1Kgs 9 14 27 Porro Jónathas non audíerat cum adjuráret pater ejus pópulum: extendítque summitátem virgæ quam habébat in manu, et intínxit in favum mellis: et convértit manum suam ad os suum, et illumináti sunt óculi ejus. +1 Regum 1Kgs 9 14 28 Respondénsque unus de pópulo, ait: Jurejurándo constrínxit pater tuus pópulum, dicens: Maledíctus vir qui coméderit panem hódie. (Defécerat autem pópulus.) +1 Regum 1Kgs 9 14 29 Dixítque Jónathas: Turbávit pater meus terram: vidístis ipsi quia illumináti sunt óculi mei, eo quod gustáverim páululum de melle isto: +1 Regum 1Kgs 9 14 30 quanto magis si comedísset pópulus de præda inimicórum suórum, quam réperit? nonne major plaga facta fuísset in Philísthiim? +1 Regum 1Kgs 9 14 31 Percussérunt ergo in die illa Philisthǽos a Machmis usque in Ájalon. Defatigátus est autem pópulus nimis: b +1 Regum 1Kgs 9 14 32 et versus ad prædam tulit oves, et boves, et vítulos, et mactavérunt in terra: comedítque pópulus cum sánguine. +1 Regum 1Kgs 9 14 33 Nuntiavérunt autem Sauli dicéntes quod pópulus peccásset Dómino, cómedens cum sánguine. Qui ait: Prævaricáti estis: vólvite ad me jam nunc saxum grande. +1 Regum 1Kgs 9 14 34 Et dixit Saul: Dispergímini in vulgus, et dícite eis ut addúcat ad me unusquísque bovem suum et aríetem, et occídite super istud, et vescímini, et non peccábitis Dómino comedéntes cum sánguine. Addúxit ítaque omnis pópulus unusquísque bovem in manu sua usque ad noctem: et occidérunt ibi. +1 Regum 1Kgs 9 14 35 Ædificávit autem Saul altáre Dómino, tuncque primum cœpit ædificáre altáre Dómino. +1 Regum 1Kgs 9 14 36 Et dixit Saul: Irruámus super Philisthǽos nocte, et vastémus eos usque dum illucéscat mane, nec relinquámus ex eis virum. Dixítque pópulus: Omne quod bonum vidétur in óculis tuis, fac. Et ait sacérdos: Accedámus huc ad Deum. b +1 Regum 1Kgs 9 14 37 Et consúluit Saul Dóminum: Num pérsequar Philísthiim? si trades eos in manus Israël? Et non respóndit ei in die illa. +1 Regum 1Kgs 9 14 38 Dixítque Saul: Applicáte huc univérsos ángulos pópuli: et scitóte, et vidéte per quem accíderit peccátum hoc hódie. +1 Regum 1Kgs 9 14 39 Vivit Dóminus salvátor Israël, quia si per Jónathan fílium meum factum est, absque retractióne moriétur. Ad quod nullus contradíxit ei de omni pópulo. +1 Regum 1Kgs 9 14 40 Et ait ad univérsum Israël: Separámini vos in partem unam, et ego cum Jónatha fílio meo ero in parte áltera. Respondítque pópulus ad Saul: Quod bonum vidétur in óculis tuis, fac. +1 Regum 1Kgs 9 14 41 Et dixit Saul ad Dóminum Deum Israël: Dómine Deus Israël, da indícium: quid est quod non respónderis servo tuo hódie? si in me, aut in Jónatha fílio meo, est iníquitas haec, da ostensiónem: aut si haec iníquitas est in pópulo tuo, da sanctitátem. Et deprehénsus est Jónathas et Saul: pópulus autem exívit. +1 Regum 1Kgs 9 14 42 Et ait Saul: Míttite sortem inter me et inter Jónathan fílium meum. Et captus est Jónathas. +1 Regum 1Kgs 9 14 43 Dixit autem Saul ad Jónathan: Índica mihi quid féceris. Et indicávit ei Jónathas, et ait: Gustans gustávi in summitáte virgæ quæ erat in manu mea, páululum mellis, et ecce ego mórior. b +1 Regum 1Kgs 9 14 44 Et ait Saul: Hæc fáciat mihi Deus, et haec addat, quia morte moriéris, Jónatha. +1 Regum 1Kgs 9 14 45 Dixítque pópulus ad Saul: Ergóne Jónathas moriétur, qui fecit salútem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dóminus, si cecíderit capíllus de cápite ejus in terram, quia cum Deo operátus est hódie. Liberávit ergo pópulus Jónathan, ut non morerétur. +1 Regum 1Kgs 9 14 46 Recessítque Saul, nec persecútus est Philísthiim: porro Philísthiim abiérunt in loca sua. +1 Regum 1Kgs 9 14 47 Et Saul, confirmáto regno super Israël, pugnábat per circúitum advérsum omnes inimícos ejus, contra Moab, et fílios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthǽos: et quocúmque se vérterat, superábat. b +1 Regum 1Kgs 9 14 48 Congregatóque exércitu, percússit Ámalec, et éruit Israël de manu vastatórum ejus. +1 Regum 1Kgs 9 14 49 Fuérunt autem fílii Saul, Jónathas, et Jéssui, et Melchísua: et nómina duárum filiárum ejus, nomen primogénitæ Merob, et nomen minóris Michol. +1 Regum 1Kgs 9 14 50 Et nomen uxóris Saul Achínoam fília Achímaas: et nomen príncipis milítiæ ejus Abner fílius Ner, patruélis Saul. +1 Regum 1Kgs 9 14 51 Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, fílius Ábiel. +1 Regum 1Kgs 9 14 52 Erat autem bellum potens advérsum Philisthǽos ómnibus diébus Saul. Nam quemcúmque víderat Saul virum fortem, et aptum ad prœ́lium, sociábat eum sibi. +1 Regum 1Kgs 9 15 1 Et dixit Sámuel ad Saul: Me misit Dóminus ut úngerem te in regem super pópulum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 15 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Recénsui quæcúmque fecit Ámalec Israéli: quómodo réstitit ei in via cum ascénderet de Ægýpto. +1 Regum 1Kgs 9 15 3 Nunc ergo vade, et pércute Ámalec, et demolíre univérsa ejus: non parcas ei, et non concupíscas ex rebus ipsíus áliquid, sed intérfice a viro usque ad mulíerem, et párvulum atque lacténtem, bovem et ovem, camélum et ásinum. +1 Regum 1Kgs 9 15 4 Præcépit ítaque Saul pópulo, et recénsuit eos quasi agnos: ducénta míllia péditum, et decem míllia virórum Juda. +1 Regum 1Kgs 9 15 5 Cumque venísset Saul usque ad civitátem Ámalec, teténdit insídias in torrénte. +1 Regum 1Kgs 9 15 6 Dixítque Saul Cinǽo: Abíte, recédite, atque descéndite ab Ámalec, ne forte invólvam te cum eo: tu enim fecísti misericórdiam cum ómnibus fíliis Israël, cum ascénderent de Ægýpto. Et recéssit Cinǽus de médio Ámalec. +1 Regum 1Kgs 9 15 7 Percussítque Saul Ámalec ab Hevíla donec vénias ad Sur, quæ est e regióne Ægýpti. +1 Regum 1Kgs 9 15 8 Et apprehéndit Agag regem Ámalec vivum: omne autem vulgus interfécit in ore gládii. +1 Regum 1Kgs 9 15 9 Et pepércit Saul et pópulus Agag, et óptimis grégibus óvium et armentórum, et véstibus et ariétibus, et univérsis quæ pulchra erant, nec voluérunt dispérdere ea: quidquid vero vile fuit et réprobum, hoc demolíti sunt. +1 Regum 1Kgs 9 15 10 Factum est autem verbum Dómini ad Sámuel, dicens: b +1 Regum 1Kgs 9 15 11 Pœ́nitet me quod constitúerim Saul regem: quia derelíquit me, et verba mea ópere non implévit. Contristatúsque est Sámuel, et clamávit ad Dóminum tota nocte. +1 Regum 1Kgs 9 15 12 Cumque de nocte surrexísset Sámuel ut iret ad Saul mane, nuntiátum est Samuéli eo quod venísset Saul in Carmélum, et erexísset sibi fórnicem triumphálem, et revérsus transísset, descendissétque in Gálgala. Venit ergo Sámuel ad Saul, et Saul offerébat holocáustum Dómino de inítiis prædárum quæ attúlerat ex Ámalec. +1 Regum 1Kgs 9 15 13 Et cum venísset Sámuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedíctus tu Dómino: implévi verbum Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 15 14 Dixítque Sámuel: Et quæ est haec vox gregum, quæ résonat in áuribus meis, et armentórum, quam ego áudio? b +1 Regum 1Kgs 9 15 15 Et ait Saul: De Ámalec adduxérunt ea: pepércit enim pópulus melióribus óvibus et arméntis ut immolaréntur Dómino Deo tuo, réliqua vero occídimus. +1 Regum 1Kgs 9 15 16 Ait autem Sámuel ad Saul: Sine me, et indicábo tibi quæ locútus sit Dóminus ad me nocte. Dixítque ei: Lóquere. +1 Regum 1Kgs 9 15 17 Et ait Sámuel: Nonne cum párvulus esses in óculis tuis, caput in tríbubus Israël factus es? unxítque te Dóminus in regem super Israël, +1 Regum 1Kgs 9 15 18 et misit te Dóminus in viam, et ait: Vade, et intérfice peccatóres Ámalec, et pugnábis contra eos usque ad interneciónem eórum? +1 Regum 1Kgs 9 15 19 Quare ergo non audísti vocem Dómini: sed versus ad prædam es, et fecísti malum in óculis Dómini? +1 Regum 1Kgs 9 15 20 Et ait Saul ad Samuélem: Immo audívi vocem Dómini, et ambulávi in via per quam misit me Dóminus, et addúxi Agag regem Ámalec, et Ámalec interféci. +1 Regum 1Kgs 9 15 21 Tulit autem de præda pópulus oves et boves, primítias eórum quæ cæsa sunt, ut ímmolet Dómino Deo suo in Gálgalis. +1 Regum 1Kgs 9 15 22 Et ait Sámuel: Numquid vult Dóminus holocáusta et víctimas, et non pótius ut obediátur voci Dómini? mélior est enim obediéntia quam víctimæ, et auscultáre magis quam offérre ádipem aríetum. +1 Regum 1Kgs 9 15 23 Quóniam quasi peccátum ariolándi est, repugnáre: et quasi scelus idololatríæ, nolle acquiéscere. Pro eo ergo quod abjecísti sermónem Dómini, abjécit te Dóminus ne sis rex. +1 Regum 1Kgs 9 15 24 Dixítque Saul ad Samuélem: Peccávi, quia prævaricátus sum sermónem Dómini et verba tua, timens pópulum, et obédiens voci eórum. b +1 Regum 1Kgs 9 15 25 Sed nunc porta, quæso, peccátum meum, et revértere mecum, ut adórem Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 15 26 Et ait Sámuel ad Saul: Non revértar tecum, quia projecísti sermónem Dómini, et projécit te Dóminus ne sis rex super Israël. +1 Regum 1Kgs 9 15 27 Et convérsus est Sámuel ut abíret: ille autem apprehéndit summitátem pállii ejus, quæ et scissa est. +1 Regum 1Kgs 9 15 28 Et ait ad eum Sámuel: Scidit Dóminus regnum Israël a te hódie, et trádidit illud próximo tuo melióri te. +1 Regum 1Kgs 9 15 29 Porro triumphátor in Israël non parcet, et pœnitúdine non flectétur: neque enim homo est ut agat pœniténtiam. +1 Regum 1Kgs 9 15 30 At ille ait: Peccávi: sed nunc honóra me coram senióribus pópuli mei et coram Israël, et revértere mecum, ut adórem Dóminum Deum tuum. +1 Regum 1Kgs 9 15 31 Revérsus ergo Sámuel secútus est Saulem: et adorávit Saul Dóminum. +1 Regum 1Kgs 9 15 32 Dixítque Sámuel: Addúcite ad me Agag regem Ámalec. Et oblátus est ei Agag, pinguíssimus et tremens. Et dixit Agag: Síccine séparat amára mors? b +1 Regum 1Kgs 9 15 33 Et ait Sámuel: Sicut fecit absque líberis mulíeres gládius tuus, sic absque líberis erit inter mulíeres mater tua. Et in frustra concídit eum Sámuel coram Dómino in Gálgalis. +1 Regum 1Kgs 9 15 34 Ábiit autem Sámuel in Rámatha: Saul vero ascéndit in domum suam in Gábaa. +1 Regum 1Kgs 9 15 35 Et non vidit Sámuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verúmtamen lugébat Sámuel Saulem, quóniam Dóminum pœnitébat quod constituísset eum regem super Israël. +1 Regum 1Kgs 9 16 1 Dixítque Dóminus ad Samuélem: Úsquequo tu luges Saul, cum ego projécerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum óleo, et veni, ut mittam te ad Ísai Bethlehemítem: provídi enim in fíliis ejus mihi regem. +1 Regum 1Kgs 9 16 2 Et ait Sámuel: Quómodo vadam? áudiet enim Saul, et interfíciet me. Et ait Dóminus: Vítulum de arménto tolles in manu tua, et dices: Ad immolándum Dómino veni. +1 Regum 1Kgs 9 16 3 Et vocábis Ísai ad víctimam, et ego osténdam tibi quid fácias, et unges quemcúmque monstrávero tibi. +1 Regum 1Kgs 9 16 4 Fecit ergo Sámuel sicut locútus est ei Dóminus. Venítque in Béthlehem, et admiráti sunt senióres civitátis occurréntes ei: dixerúntque: Pacificúsne est ingréssus tuus? b +1 Regum 1Kgs 9 16 5 Et ait: Pacíficus: ad immolándum Dómino veni: sanctificámini, et veníte mecum ut ímmolem. Sanctificávit ergo Ísai et fílios ejus, et vocávit eos ad sacrifícium. +1 Regum 1Kgs 9 16 6 Cumque ingréssi essent, vidit Éliab, et ait: Num coram Dómino est christus ejus? +1 Regum 1Kgs 9 16 7 Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ne respícias vultum ejus, neque altitúdinem statúræ ejus: quóniam abjéci eum, nec juxta intúitum hóminis ego júdico: homo enim videt ea quæ parent, Dóminus autem intuétur cor. +1 Regum 1Kgs 9 16 8 Et vocávit Ísai Abínadab, et addúxit eum coram Samuéle. Qui dixit: Nec hunc elégit Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 16 9 Addúxit autem Ísai Samma, de quo ait: Étiam hunc non elégit Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 16 10 Addúxit ítaque Ísai septem fílios suos coram Samuéle: et ait Sámuel ad Ísai: Non elégit Dóminus ex istis. +1 Regum 1Kgs 9 16 11 Dixítque Sámuel ad Ísai: Numquid jam compléti sunt fílii? Qui respóndit: Adhuc réliquus est párvulus, et pascit oves. Et ait Sámuel ad Ísai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbémus priúsquam huc ille véniat. +1 Regum 1Kgs 9 16 12 Misit ergo, et addúxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspéctu, decoráque fácie: et ait Dóminus: Surge, unge eum: ipse est enim. +1 Regum 1Kgs 9 16 13 Tulit ergo Sámuel cornu ólei, et unxit eum in médio fratrum ejus: et diréctus est spíritus Dómini a die illa in David, et deínceps. Surgénsque Sámuel ábiit in Rámatha. +1 Regum 1Kgs 9 16 14 Spíritus autem Dómini recéssit a Saul, et exagitábat eum spíritus nequam a Dómino. b +1 Regum 1Kgs 9 16 15 Dixerúntque servi Saul ad eum: Ecce spíritus Dei malus exágitat te. +1 Regum 1Kgs 9 16 16 Júbeat dóminus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hóminem sciéntem psállere cíthara, ut quando arripúerit te spíritus Dómini malus, psallat manu sua, et lévius feras. +1 Regum 1Kgs 9 16 17 Et ait Saul ad servos suos: Providéte ergo mihi áliquem bene psalléntem, et addúcite eum ad me. +1 Regum 1Kgs 9 16 18 Et respóndens unus de púeris, ait: Ecce vidi fílium Ísai Bethlehemítem sciéntem psállere, et fortíssimum róbore, et virum bellicósum, et prudéntem in verbis, et virum pulchrum: et Dóminus est cum eo. +1 Regum 1Kgs 9 16 19 Misit ergo Saul núntios ad Ísai, dicens: Mitte ad me David fílium tuum, qui est in páscuis. +1 Regum 1Kgs 9 16 20 Tulit ítaque Ísai ásinum plenum pánibus, et lagénam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David fílii sui Sauli. +1 Regum 1Kgs 9 16 21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille diléxit eum nimis, et factus est ejus ármiger. +1 Regum 1Kgs 9 16 22 Misítque Saul ad Ísai, dicens: Stet David in conspéctu meo: invénit enim grátiam in óculis meis. +1 Regum 1Kgs 9 16 23 Ígitur quandocúmque spíritus Dómini malus arripiébat Saul, David tollébat cítharam, et percutiébat manu sua, et refocillabátur Saul, et lévius habébat: recedébat enim ab eo spíritus malus. +1 Regum 1Kgs 9 17 1 Congregántes autem Philísthiim ágmina sua in prœ́lium, convenérunt in Socho Judæ: et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in fínibus Dommim. +1 Regum 1Kgs 9 17 2 Porro Saul et fílii Israël congregáti venérunt in Vallem terebínthi, et direxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthiim. +1 Regum 1Kgs 9 17 3 Et Philísthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex áltera parte: vallísque erat inter eos. +1 Regum 1Kgs 9 17 4 Et egréssus est vir spúrius de castris Philisthinórum nómine Góliath, de Geth, altitúdinis sex cubitórum et palmi: +1 Regum 1Kgs 9 17 5 et cassis ǽrea super caput ejus, et loríca squamáta induebátur. Porro pondus lorícæ ejus, quinque míllia siclórum æris erat: +1 Regum 1Kgs 9 17 6 et ócreas ǽreas habébat in crúribus, et clýpeus ǽreus tegébat húmeros ejus. +1 Regum 1Kgs 9 17 7 Hastíle autem hastæ ejus erat quasi liciatórium texéntium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcéntos siclos habébat ferri: et ármiger ejus antecedébat eum. +1 Regum 1Kgs 9 17 8 Stansque clamábat advérsum phalángas Israël, et dicébat eis: Quare venístis paráti ad prœ́lium? numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen. b +1 Regum 1Kgs 9 17 9 Si quíverit pugnáre mecum, et percússerit me, érimus vobis servi: si autem ego prævalúero, et percússero eum, vos servi éritis, et serviétis nobis. +1 Regum 1Kgs 9 17 10 Et aiébat Philisthǽus: Ego exprobrávi agmínibus Israël hódie: date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen. +1 Regum 1Kgs 9 17 11 Áudiens autem Saul et omnes Israëlítæ sermónes Philisthǽi hujuscémodi, stupébant, et metuébant nimis. +1 Regum 1Kgs 9 17 12 David autem erat fílius viri Ephrathǽi, de quo supra dictum est, de Béthlehem Juda, cui nomen erat Ísai, qui habébat octo fílios, et erat vir in diébus Saul senex, et grandǽvus inter viros. b +1 Regum 1Kgs 9 17 13 Abiérunt autem tres fílii ejus majóres post Saul in prœ́lium: et nómina trium filiórum ejus qui perrexérunt ad bellum, Éliab primogénitus, et secúndus Abínadab, tertiúsque Samma. +1 Regum 1Kgs 9 17 14 David autem erat mínimus. Tribus ergo majóribus secútis Saulem, +1 Regum 1Kgs 9 17 15 ábiit David, et revérsus est a Saul ut pásceret gregem patris sui in Béthlehem. +1 Regum 1Kgs 9 17 16 Procedébat vero Philisthǽus mane et véspere, et stabat quadragínta diébus. +1 Regum 1Kgs 9 17 17 Dixit autem Ísai ad David fílium suum: Áccipe frátribus tuis ephi poléntæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, +1 Regum 1Kgs 9 17 18 et decem forméllas cásei has déferes ad tribúnum: et fratres tuos visitábis, si recte agant: et cum quibus ordináti sunt, disce. +1 Regum 1Kgs 9 17 19 Saul autem, et illi, et omnes fílii Israël, in Valle terebínthi pugnábant advérsum Philísthiim. b +1 Regum 1Kgs 9 17 20 Surréxit ítaque David mane, et commendávit gregem custódi: et onústus ábiit, sicut præcéperat ei Ísai. Et venit ad locum Mágala, et ad exércitum, qui egréssus ad pugnam vociferátus erat in certámine. +1 Regum 1Kgs 9 17 21 Diréxerat enim áciem Israël, sed et Philísthiim ex advérso fúerant præparáti. +1 Regum 1Kgs 9 17 22 Derelínquens ergo David vasa quæ attúlerat sub manu custódis ad sárcinas, cucúrrit ad locum certáminis, et interrogábat si ómnia recte ageréntur erga fratres suos. +1 Regum 1Kgs 9 17 23 Cumque adhuc ille loquerétur eis, appáruit vir ille spúrius ascéndens, Góliath nómine, Philisthǽus de Geth, de castris Philisthinórum: et loquénte eo haec éadem verba audívit David. +1 Regum 1Kgs 9 17 24 Omnes autem Israëlítæ, cum vidíssent virum, fugérunt a fácie ejus, timéntes eum valde. +1 Regum 1Kgs 9 17 25 Et dixit unus quíspiam de Israël: Num vidístis virum hunc, qui ascéndit? ad exprobrándum enim Israéli ascéndit. Virum ergo qui percússerit eum, ditábit rex divítiis magnis, et fíliam suam dabit ei, et domum patris ejus fáciet absque tribúto in Israël. +1 Regum 1Kgs 9 17 26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dábitur viro qui percússerit Philisthǽum hunc, et túlerit oppróbrium de Israël? quis enim est hic Philisthǽus incircumcísus, qui exprobrávit ácies Dei vivéntis? +1 Regum 1Kgs 9 17 27 Referébat autem ei pópulus eúmdem sermónem, dicens: Hæc dabúntur viro qui percússerit eum. +1 Regum 1Kgs 9 17 28 Quod cum audísset Éliab frater ejus major, loquénte eo cum áliis, irátus est contra David, et ait: Quare venísti, et quare dereliquísti páuculas oves illas in desérto? Ego novi supérbiam tuam, et nequítiam cordis tui: quia ut vidéres prœ́lium, descendísti. b 1 Regum 1Kgs 9 17 29 Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? -1 Regum 1Kgs 9 17 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius. -1 Regum 1Kgs 9 17 31 Audita sunt autem verba quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. -1 Regum 1Kgs 9 17 32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cujusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum. -1 Regum 1Kgs 9 17 33 Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. -1 Regum 1Kgs 9 17 34 Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis: -1 Regum 1Kgs 9 17 35 et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. -1 Regum 1Kgs 9 17 36 Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis? -1 Regum 1Kgs 9 17 37a Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthaei hujus. -1 Regum 1Kgs 9 17 37b Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. -1 Regum 1Kgs 9 17 38 Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput ejus, et vestivit eum lorica. -1 Regum 1Kgs 9 17 39 Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea, -1 Regum 1Kgs 9 17 40 et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthaeum. -1 Regum 1Kgs 9 17 41 Ibat autem Philisthaeus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. b -1 Regum 1Kgs 9 17 42 Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. -1 Regum 1Kgs 9 17 43 Et dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis: -1 Regum 1Kgs 9 17 44 dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae. -1 Regum 1Kgs 9 17 45 Dixit autem David ad Philisthaeum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti -1 Regum 1Kgs 9 17 46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus caeli, et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, -1 Regum 1Kgs 9 17 47 et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. -1 Regum 1Kgs 9 17 48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei. b -1 Regum 1Kgs 9 17 49 Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthaeum in fronte: et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram. -1 Regum 1Kgs 9 17 50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, -1 Regum 1Kgs 9 17 51 cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, praeciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. -1 Regum 1Kgs 9 17 52 Et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron: cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron. -1 Regum 1Kgs 9 17 53 Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum. -1 Regum 1Kgs 9 17 54 Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. b -1 Regum 1Kgs 9 17 55 Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. -1 Regum 1Kgs 9 17 56 Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer. -1 Regum 1Kgs 9 17 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu. -1 Regum 1Kgs 9 17 58 Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum. -1 Regum 1Kgs 9 18 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. -1 Regum 1Kgs 9 18 2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. -1 Regum 1Kgs 9 18 3 Inierunt autem David et Jonathas foedus: diligebat enim eum quasi animam suam. -1 Regum 1Kgs 9 18 4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. -1 Regum 1Kgs 9 18 5 Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. b -1 Regum 1Kgs 9 18 6 Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris. -1 Regum 1Kgs 9 18 7 Et praecinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. -1 Regum 1Kgs 9 18 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? -1 Regum 1Kgs 9 18 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. -1 Regum 1Kgs 9 18 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, -1 Regum 1Kgs 9 18 11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. -1 Regum 1Kgs 9 18 12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. b -1 Regum 1Kgs 9 18 13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. -1 Regum 1Kgs 9 18 14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. -1 Regum 1Kgs 9 18 15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum. -1 Regum 1Kgs 9 18 16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. -1 Regum 1Kgs 9 18 17 Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. -1 Regum 1Kgs 9 18 18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? -1 Regum 1Kgs 9 18 19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitae uxor. -1 Regum 1Kgs 9 18 20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. -1 Regum 1Kgs 9 18 21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. -1 Regum 1Kgs 9 18 22 Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. b -1 Regum 1Kgs 9 18 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis. -1 Regum 1Kgs 9 18 24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. -1 Regum 1Kgs 9 18 25 Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. -1 Regum 1Kgs 9 18 26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. -1 Regum 1Kgs 9 18 27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum praeputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. -1 Regum 1Kgs 9 18 28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. b -1 Regum 1Kgs 9 18 29 Et Saul magis coepit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. -1 Regum 1Kgs 9 18 30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis. -1 Regum 1Kgs 9 19 1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde: -1 Regum 1Kgs 9 19 2 et indicavit Jonathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane: et manebis clam, et absconderis. -1 Regum 1Kgs 9 19 3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi. -1 Regum 1Kgs 9 19 4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. -1 Regum 1Kgs 9 19 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? -1 Regum 1Kgs 9 19 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. -1 Regum 1Kgs 9 19 7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius. -1 Regum 1Kgs 9 19 8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. -1 Regum 1Kgs 9 19 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. b -1 Regum 1Kgs 9 19 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. -1 Regum 1Kgs 9 19 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: -1 Regum 1Kgs 9 19 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. -1 Regum 1Kgs 9 19 13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. -1 Regum 1Kgs 9 19 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod aegrotaret. -1 Regum 1Kgs 9 19 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. -1 Regum 1Kgs 9 19 16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. -1 Regum 1Kgs 9 19 17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. -1 Regum 1Kgs 9 19 18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. b -1 Regum 1Kgs 9 19 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. -1 Regum 1Kgs 9 19 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi. -1 Regum 1Kgs 9 19 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, -1 Regum 1Kgs 9 19 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quae est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha. -1 Regum 1Kgs 9 19 23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. -1 Regum 1Kgs 9 19 24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? -1 Regum 1Kgs 9 20 1 Fugit autem David de Najoth, quae est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? -1 Regum 1Kgs 9 20 2 Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. -1 Regum 1Kgs 9 20 3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. -1 Regum 1Kgs 9 20 4 Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. -1 Regum 1Kgs 9 20 5 Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. -1 Regum 1Kgs 9 20 6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. -1 Regum 1Kgs 9 20 7 Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. -1 Regum 1Kgs 9 20 8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. -1 Regum 1Kgs 9 20 9 Et ait Jonathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. -1 Regum 1Kgs 9 20 10 Responditque David ad Jonathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? b -1 Regum 1Kgs 9 20 11 Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, -1 Regum 1Kgs 9 20 12 ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, -1 Regum 1Kgs 9 20 13 haec faciat Dominus Jonathae, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. -1 Regum 1Kgs 9 20 14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, -1 Regum 1Kgs 9 20 15 non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. -1 Regum 1Kgs 9 20 16 Pepigit ergo Jonathas foedus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. -1 Regum 1Kgs 9 20 17 Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. -1 Regum 1Kgs 9 20 18 Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendae sunt, et requireris: b -1 Regum 1Kgs 9 20 19 requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel. -1 Regum 1Kgs 9 20 20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum. -1 Regum 1Kgs 9 20 21 Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. -1 Regum 1Kgs 9 20 22 Si dixero puero: Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. -1 Regum 1Kgs 9 20 23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. -1 Regum 1Kgs 9 20 24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae, et sedit rex ad comedendum panem. b -1 Regum 1Kgs 9 20 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. -1 Regum 1Kgs 9 20 26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. -1 Regum 1Kgs 9 20 27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? -1 Regum 1Kgs 9 20 28 Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, -1 Regum 1Kgs 9 20 29 et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. -1 Regum 1Kgs 9 20 30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae? -1 Regum 1Kgs 9 20 31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est. -1 Regum 1Kgs 9 20 32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? -1 Regum 1Kgs 9 20 33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. -1 Regum 1Kgs 9 20 34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. -1 Regum 1Kgs 9 20 35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. b -1 Regum 1Kgs 9 20 36 Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum. -1 Regum 1Kgs 9 20 37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. -1 Regum 1Kgs 9 20 38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum: -1 Regum 1Kgs 9 20 39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. -1 Regum 1Kgs 9 20 40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. -1 Regum 1Kgs 9 20 41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. b -1 Regum 1Kgs 9 20 42 Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quaecumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. -1 Regum 1Kgs 9 20 43 Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem. -1 Regum 1Kgs 9 21 1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? -1 Regum 1Kgs 9 21 2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi praecepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. -1 Regum 1Kgs 9 21 3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. -1 Regum 1Kgs 9 21 4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? -1 Regum 1Kgs 9 21 5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. -1 Regum 1Kgs 9 21 6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. -1 Regum 1Kgs 9 21 7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. b -1 Regum 1Kgs 9 21 8 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. b -1 Regum 1Kgs 9 21 9 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum. -1 Regum 1Kgs 9 21 10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth. b -1 Regum 1Kgs 9 21 11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? -1 Regum 1Kgs 9 21 12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. -1 Regum 1Kgs 9 21 13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam. -1 Regum 1Kgs 9 21 14 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? -1 Regum 1Kgs 9 21 15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente? hiccine ingredietur domum meam? -1 Regum 1Kgs 9 22 1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. -1 Regum 1Kgs 9 22 2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. -1 Regum 1Kgs 9 22 3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. -1 Regum 1Kgs 9 22 4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio. -1 Regum 1Kgs 9 22 5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. -1 Regum 1Kgs 9 22 6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, b -1 Regum 1Kgs 9 22 7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones? -1 Regum 1Kgs 9 22 8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie. -1 Regum 1Kgs 9 22 9 Respondens autem Doëg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. -1 Regum 1Kgs 9 22 10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi. -1 Regum 1Kgs 9 22 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem. b -1 Regum 1Kgs 9 22 12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Praesto sum, domine. -1 Regum 1Kgs 9 22 13 Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? -1 Regum 1Kgs 9 22 14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? -1 Regum 1Kgs 9 22 15 num hodie coepi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. -1 Regum 1Kgs 9 22 16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. -1 Regum 1Kgs 9 22 17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini. -1 Regum 1Kgs 9 22 18 Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. -1 Regum 1Kgs 9 22 19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii. -1 Regum 1Kgs 9 22 20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, b -1 Regum 1Kgs 9 22 21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. -1 Regum 1Kgs 9 22 22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. -1 Regum 1Kgs 9 22 23 Mane mecum: ne timeas: si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis. -1 Regum 1Kgs 9 23 1 Et annuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas. -1 Regum 1Kgs 9 23 2 Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam salvabis. -1 Regum 1Kgs 9 23 3 Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum? -1 Regum 1Kgs 9 23 4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthaeos in manu tua. -1 Regum 1Kgs 9 23 5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthaeos: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. -1 Regum 1Kgs 9 23 6 Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. -1 Regum 1Kgs 9 23 7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt. b -1 Regum 1Kgs 9 23 8 Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. -1 Regum 1Kgs 9 23 9 Quod cum David rescisset quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. -1 Regum 1Kgs 9 23 10 Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: -1 Regum 1Kgs 9 23 11 si tradent me viri Ceilae in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. -1 Regum 1Kgs 9 23 12 Dixitque David: Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent. -1 Regum 1Kgs 9 23 13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire. -1 Regum 1Kgs 9 23 14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. b -1 Regum 1Kgs 9 23 15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. -1 Regum 1Kgs 9 23 16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei: -1 Regum 1Kgs 9 23 17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc. -1 Regum 1Kgs 9 23 18 Percussit ergo uterque foedus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam. -1 Regum 1Kgs 9 23 19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, quae est ad dexteram deserti? b -1 Regum 1Kgs 9 23 20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis. -1 Regum 1Kgs 9 23 21 Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. -1 Regum 1Kgs 9 23 22 Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei. -1 Regum 1Kgs 9 23 23 Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda. -1 Regum 1Kgs 9 23 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon. b -1 Regum 1Kgs 9 23 25 Ivit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. -1 Regum 1Kgs 9 23 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. -1 Regum 1Kgs 9 23 27 Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram. -1 Regum 1Kgs 9 23 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem. -1 Regum 1Kgs 9 24 1 Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi. -1 Regum 1Kgs 9 24 2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est Engaddi. -1 Regum 1Kgs 9 24 3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt. -1 Regum 1Kgs 9 24 4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant. -1 Regum 1Kgs 9 24 5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. -1 Regum 1Kgs 9 24 6 Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. -1 Regum 1Kgs 9 24 7 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. -1 Regum 1Kgs 9 24 8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. -1 Regum 1Kgs 9 24 9 Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, b -1 Regum 1Kgs 9 24 10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quaerit malum adversum te? -1 Regum 1Kgs 9 24 11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. -1 Regum 1Kgs 9 24 12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea: quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam. -1 Regum 1Kgs 9 24 13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. -1 Regum 1Kgs 9 24 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. -1 Regum 1Kgs 9 24 15 Quem persequeris, rex Israël? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. -1 Regum 1Kgs 9 24 16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. -1 Regum 1Kgs 9 24 17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox haec tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: b -1 Regum 1Kgs 9 24 18 dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. -1 Regum 1Kgs 9 24 19 Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. -1 Regum 1Kgs 9 24 20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. -1 Regum 1Kgs 9 24 21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël: -1 Regum 1Kgs 9 24 22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. -1 Regum 1Kgs 9 24 23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca. -1 Regum 1Kgs 9 25 1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. -1 Regum 1Kgs 9 25 2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille caprae: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo. b -1 Regum 1Kgs 9 25 3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. -1 Regum 1Kgs 9 25 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, -1 Regum 1Kgs 9 25 5 misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. -1 Regum 1Kgs 9 25 6 Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax. -1 Regum 1Kgs 9 25 7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. -1 Regum 1Kgs 9 25 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. -1 Regum 1Kgs 9 25 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David: et siluerunt. b -1 Regum 1Kgs 9 25 10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos. -1 Regum 1Kgs 9 25 11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? -1 Regum 1Kgs 9 25 12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat. -1 Regum 1Kgs 9 25 13 Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas. -1 Regum 1Kgs 9 25 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos. b -1 Regum 1Kgs 9 25 15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto: -1 Regum 1Kgs 9 25 16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. -1 Regum 1Kgs 9 25 17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui. -1 Regum 1Kgs 9 25 18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos: -1 Regum 1Kgs 9 25 19 dixitque pueris suis: Praecedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. -1 Regum 1Kgs 9 25 20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit. b -1 Regum 1Kgs 9 25 21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quae hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quae ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono. -1 Regum 1Kgs 9 25 22 Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem. -1 Regum 1Kgs 9 25 23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, -1 Regum 1Kgs 9 25 24 et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, haec iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. -1 Regum 1Kgs 9 25 25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. -1 Regum 1Kgs 9 25 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quaerunt domino meo malum. -1 Regum 1Kgs 9 25 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum. -1 Regum 1Kgs 9 25 28 Aufer iniquitatem famulae tuae: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia praelia Domini, domine mi, tu praeliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. -1 Regum 1Kgs 9 25 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae. -1 Regum 1Kgs 9 25 30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël, -1 Regum 1Kgs 9 25 31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae. -1 Regum 1Kgs 9 25 32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, b -1 Regum 1Kgs 9 25 33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. -1 Regum 1Kgs 9 25 34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem. -1 Regum 1Kgs 9 25 35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. -1 Regum 1Kgs 9 25 36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. b -1 Regum 1Kgs 9 25 37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba haec: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. -1 Regum 1Kgs 9 25 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. -1 Regum 1Kgs 9 25 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. b -1 Regum 1Kgs 9 25 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. -1 Regum 1Kgs 9 25 41 Quae consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. -1 Regum 1Kgs 9 25 42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea, pedissequae ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor. -1 Regum 1Kgs 9 25 43 Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit útraque uxor ejus. b -1 Regum 1Kgs 9 25 44 Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. -1 Regum 1Kgs 9 26 1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis. -1 Regum 1Kgs 9 26 2 Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israël, ut quaereret David in deserto Ziph. -1 Regum 1Kgs 9 26 3 Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum, -1 Regum 1Kgs 9 26 4 misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime. -1 Regum 1Kgs 9 26 5 Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiae ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus, b -1 Regum 1Kgs 9 26 6 ait David ad Achimelech Hethaeum, et Abisai filium Sarviae fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum. -1 Regum 1Kgs 9 26 7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus. -1 Regum 1Kgs 9 26 8 Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. -1 Regum 1Kgs 9 26 9 Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? -1 Regum 1Kgs 9 26 10 Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in praelium descendens perierit: -1 Regum 1Kgs 9 26 11 propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput ejus, et scyphum aquae, et abeamus. -1 Regum 1Kgs 9 26 12 Tulit igitur David hastam, et scyphum aquae qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. -1 Regum 1Kgs 9 26 13 Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, b -1 Regum 1Kgs 9 26 14 clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem? -1 Regum 1Kgs 9 26 15 Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israël? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum. -1 Regum 1Kgs 9 26 16 Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquae qui erat ad caput ejus. -1 Regum 1Kgs 9 26 17 Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox haec tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex. b -1 Regum 1Kgs 9 26 18 Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea? -1 Regum 1Kgs 9 26 19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in haereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. -1 Regum 1Kgs 9 26 20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israël ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus. -1 Regum 1Kgs 9 26 21 Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. -1 Regum 1Kgs 9 26 22 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam. -1 Regum 1Kgs 9 26 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. -1 Regum 1Kgs 9 26 24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. -1 Regum 1Kgs 9 26 25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. -1 Regum 1Kgs 9 27 1 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus. -1 Regum 1Kgs 9 27 2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. -1 Regum 1Kgs 9 27 3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. -1 Regum 1Kgs 9 27 4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum. -1 Regum 1Kgs 9 27 5 Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? b -1 Regum 1Kgs 9 27 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc. -1 Regum 1Kgs 9 27 7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium. -1 Regum 1Kgs 9 27 8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti. -1 Regum 1Kgs 9 27 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. -1 Regum 1Kgs 9 27 10 Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. -1 Regum 1Kgs 9 27 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Haec fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. -1 Regum 1Kgs 9 27 12 Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israël: erit igitur mihi servus sempiternus. -1 Regum 1Kgs 9 28 1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui. -1 Regum 1Kgs 9 28 2 Dixitque David ad Achis: Nunc scies quae facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. -1 Regum 1Kgs 9 28 3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. b -1 Regum 1Kgs 9 28 4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë. -1 Regum 1Kgs 9 28 5 Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis. -1 Regum 1Kgs 9 28 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. -1 Regum 1Kgs 9 28 7 Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor. -1 Regum 1Kgs 9 28 8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. -1 Regum 1Kgs 9 28 9 Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? -1 Regum 1Kgs 9 28 10 Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem. -1 Regum 1Kgs 9 28 11 Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita. -1 Regum 1Kgs 9 28 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? tu es enim Saul. b -1 Regum 1Kgs 9 28 13 Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra. -1 Regum 1Kgs 9 28 14 Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. -1 Regum 1Kgs 9 28 15 Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. b -1 Regum 1Kgs 9 28 16 Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum? -1 Regum 1Kgs 9 28 17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David: -1 Regum 1Kgs 9 28 18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. -1 Regum 1Kgs 9 28 19 Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim. -1 Regum 1Kgs 9 28 20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa. b -1 Regum 1Kgs 9 28 21 Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. -1 Regum 1Kgs 9 28 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. -1 Regum 1Kgs 9 28 23 Qui renuit, et ait: Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum. -1 Regum 1Kgs 9 28 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, -1 Regum 1Kgs 9 28 25 et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam. -1 Regum 1Kgs 9 29 1 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. -1 Regum 1Kgs 9 29 2 Et satrapae quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. -1 Regum 1Kgs 9 29 3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebraei isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc? -1 Regum 1Kgs 9 29 4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in praelium, ne fiat nobis adversarius, cum praeliari coeperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? -1 Regum 1Kgs 9 29 5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? -1 Regum 1Kgs 9 29 6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places. b -1 Regum 1Kgs 9 29 7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim. -1 Regum 1Kgs 9 29 8 Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? -1 Regum 1Kgs 9 29 9 Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in praelium. -1 Regum 1Kgs 9 29 10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et coeperit dilucescere, pergite. -1 Regum 1Kgs 9 29 11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel. -1 Regum 1Kgs 9 30 1 Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. -1 Regum 1Kgs 9 30 2 Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo. -1 Regum 1Kgs 9 30 3 Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas, -1 Regum 1Kgs 9 30 4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae. -1 Regum 1Kgs 9 30 5 Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli. -1 Regum 1Kgs 9 30 6 Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. -1 Regum 1Kgs 9 30 7 Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David. -1 Regum 1Kgs 9 30 8 Et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties praedam. -1 Regum 1Kgs 9 30 9 Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt. b -1 Regum 1Kgs 9 30 10 Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. -1 Regum 1Kgs 9 30 11 Et invenerunt virum aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam, -1 Regum 1Kgs 9 30 12 sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus. -1 Regum 1Kgs 9 30 13 Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer aegyptius ego sum, servus viri Amalecitae: dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. -1 Regum 1Kgs 9 30 14 Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni. -1 Regum 1Kgs 9 30 15 Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David. -1 Regum 1Kgs 9 30 16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda. -1 Regum 1Kgs 9 30 17 Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant. -1 Regum 1Kgs 9 30 18 Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. b -1 Regum 1Kgs 9 30 19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quaecumque rapuerant: omnia reduxit David. -1 Regum 1Kgs 9 30 20 Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Haec est praeda David. -1 Regum 1Kgs 9 30 21 Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. -1 Regum 1Kgs 9 30 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant. -1 Regum 1Kgs 9 30 23 Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his quae tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras: -1 Regum 1Kgs 9 30 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc: aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. -1 Regum 1Kgs 9 30 25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc. -1 Regum 1Kgs 9 30 26 Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de praeda hostium Domini: b -1 Regum 1Kgs 9 30 27 his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether, -1 Regum 1Kgs 9 30 28 et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo, -1 Regum 1Kgs 9 30 29 et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni, -1 Regum 1Kgs 9 30 30 et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach, -1 Regum 1Kgs 9 30 31 et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus. -1 Regum 1Kgs 9 31 1 Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë. -1 Regum 1Kgs 9 31 2 Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul: -1 Regum 1Kgs 9 31 3 totumque pondus praelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. -1 Regum 1Kgs 9 31 4 Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. -1 Regum 1Kgs 9 31 5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. -1 Regum 1Kgs 9 31 6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. -1 Regum 1Kgs 9 31 7 Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitae, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. b -1 Regum 1Kgs 9 31 8 Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë. -1 Regum 1Kgs 9 31 9 Et praeciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. -1 Regum 1Kgs 9 31 10 Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. -1 Regum 1Kgs 9 31 11 Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthiim Saul, -1 Regum 1Kgs 9 31 12 surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan: veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi: -1 Regum 1Kgs 9 31 13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus. -# 2 Regum 2Kgs Liber Secundus Regum -2 Regum 2Kgs 10 1 1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. -2 Regum 2Kgs 10 1 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. -2 Regum 2Kgs 10 1 3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. -2 Regum 2Kgs 10 1 4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. -2 Regum 2Kgs 10 1 5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? -2 Regum 2Kgs 10 1 6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, -2 Regum 2Kgs 10 1 7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum: -2 Regum 2Kgs 10 1 8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. -2 Regum 2Kgs 10 1 9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est. -2 Regum 2Kgs 10 1 10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. -2 Regum 2Kgs 10 1 11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, -2 Regum 2Kgs 10 1 12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. -2 Regum 2Kgs 10 1 13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum. b -2 Regum 2Kgs 10 1 14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? -2 Regum 2Kgs 10 1 15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. -2 Regum 2Kgs 10 1 16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. -2 Regum 2Kgs 10 1 17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus b -2 Regum 2Kgs 10 1 18 (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. -2 Regum 2Kgs 10 1 19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? -2 Regum 2Kgs 10 1 20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim; ne exultent filiae incircumcisorum. -2 Regum 2Kgs 10 1 21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. -2 Regum 2Kgs 10 1 22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. -2 Regum 2Kgs 10 1 23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. -2 Regum 2Kgs 10 1 24 Filiae Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. -2 Regum 2Kgs 10 1 25 Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est? -2 Regum 2Kgs 10 1 26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. -2 Regum 2Kgs 10 1 27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? -2 Regum 2Kgs 10 2 1 Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 2 2 Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: -2 Regum 2Kgs 10 2 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 2 4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. -2 Regum 2Kgs 10 2 5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. -2 Regum 2Kgs 10 2 6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. -2 Regum 2Kgs 10 2 7 Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. -2 Regum 2Kgs 10 2 8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, b -2 Regum 2Kgs 10 2 9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum. -2 Regum 2Kgs 10 2 10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. -2 Regum 2Kgs 10 2 11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. -2 Regum 2Kgs 10 2 12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. b -2 Regum 2Kgs 10 2 13 Porro Joab filius Sarviae, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. -2 Regum 2Kgs 10 2 14 Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. -2 Regum 2Kgs 10 2 15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. -2 Regum 2Kgs 10 2 16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. -2 Regum 2Kgs 10 2 17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. b -2 Regum 2Kgs 10 2 18 Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis. -2 Regum 2Kgs 10 2 19 Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. -2 Regum 2Kgs 10 2 20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asaël? Qui respondit: Ego sum. -2 Regum 2Kgs 10 2 21 Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum. -2 Regum 2Kgs 10 2 22 Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. -2 Regum 2Kgs 10 2 23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. -2 Regum 2Kgs 10 2 24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. b -2 Regum 2Kgs 10 2 25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. -2 Regum 2Kgs 10 2 26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? -2 Regum 2Kgs 10 2 27 Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. -2 Regum 2Kgs 10 2 28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. -2 Regum 2Kgs 10 2 29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. -2 Regum 2Kgs 10 2 30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. -2 Regum 2Kgs 10 2 31 Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. -2 Regum 2Kgs 10 2 32 Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 3 1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. -2 Regum 2Kgs 10 3 2 Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide. -2 Regum 2Kgs 10 3 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gessur. -2 Regum 2Kgs 10 3 4 Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital. -2 Regum 2Kgs 10 3 5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 3 6 Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. b -2 Regum 2Kgs 10 3 7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: -2 Regum 2Kgs 10 3 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? -2 Regum 2Kgs 10 3 9 Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, -2 Regum 2Kgs 10 3 10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee. -2 Regum 2Kgs 10 3 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. -2 Regum 2Kgs 10 3 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël. b -2 Regum 2Kgs 10 3 13 Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me. -2 Regum 2Kgs 10 3 14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthiim. -2 Regum 2Kgs 10 3 15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. -2 Regum 2Kgs 10 3 16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est. -2 Regum 2Kgs 10 3 17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos. -2 Regum 2Kgs 10 3 18 Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus. -2 Regum 2Kgs 10 3 19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israëli et universo Benjamin. -2 Regum 2Kgs 10 3 20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium. -2 Regum 2Kgs 10 3 21a Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. -2 Regum 2Kgs 10 3 21b Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, -2 Regum 2Kgs 10 3 22 statim pueri David et Joab venerunt, caesis latronibus, cum praeda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. -2 Regum 2Kgs 10 3 23 Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. -2 Regum 2Kgs 10 3 24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit? -2 Regum 2Kgs 10 3 25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis? -2 Regum 2Kgs 10 3 26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David. -2 Regum 2Kgs 10 3 27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus. -2 Regum 2Kgs 10 3 28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner: -2 Regum 2Kgs 10 3 29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. -2 Regum 2Kgs 10 3 30 Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in praelio. b -2 Regum 2Kgs 10 3 31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum. -2 Regum 2Kgs 10 3 32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus. -2 Regum 2Kgs 10 3 33 Plangensque rex, et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. -2 Regum 2Kgs 10 3 34 Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum. -2 Regum 2Kgs 10 3 35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam. -2 Regum 2Kgs 10 3 36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi. -2 Regum 2Kgs 10 3 37 Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. -2 Regum 2Kgs 10 3 38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël? -2 Regum 2Kgs 10 3 39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. -2 Regum 2Kgs 10 4 1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutae sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. -2 Regum 2Kgs 10 4 2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin. -2 Regum 2Kgs 10 4 3 Et fugerunt Berothitae in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. -2 Regum 2Kgs 10 4 4 Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth. -2 Regum 2Kgs 10 4 5 Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. b -2 Regum 2Kgs 10 4 6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt. -2 Regum 2Kgs 10 4 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, -2 Regum 2Kgs 10 4 8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. -2 Regum 2Kgs 10 4 9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, b -2 Regum 2Kgs 10 4 10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. -2 Regum 2Kgs 10 4 11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? -2 Regum 2Kgs 10 4 12 Praecepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 5 1 Et venerunt universae tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. -2 Regum 2Kgs 10 5 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël. -2 Regum 2Kgs 10 5 3 Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. -2 Regum 2Kgs 10 5 4 Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. -2 Regum 2Kgs 10 5 5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. -2 Regum 2Kgs 10 5 6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. b -2 Regum 2Kgs 10 5 7 Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. -2 Regum 2Kgs 10 5 8 Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. -2 Regum 2Kgs 10 5 9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. b -2 Regum 2Kgs 10 5 10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. -2 Regum 2Kgs 10 5 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et aedificaverunt domum David. -2 Regum 2Kgs 10 5 12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël. -2 Regum 2Kgs 10 5 13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiae: -2 Regum 2Kgs 10 5 14 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, -2 Regum 2Kgs 10 5 15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg, -2 Regum 2Kgs 10 5 16 et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth. -2 Regum 2Kgs 10 5 17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quaererent David: quod cum audisset David, descendit in praesidium. b -2 Regum 2Kgs 10 5 18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. -2 Regum 2Kgs 10 5 19 Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. -2 Regum 2Kgs 10 5 20 Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. -2 Regum 2Kgs 10 5 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri ejus. -2 Regum 2Kgs 10 5 22 Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. -2 Regum 2Kgs 10 5 23 Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. -2 Regum 2Kgs 10 5 24 Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. -2 Regum 2Kgs 10 5 25 Fecit itaque David sicut praeceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer. -2 Regum 2Kgs 10 6 1 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia. -2 Regum 2Kgs 10 6 2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. b -2 Regum 2Kgs 10 6 3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum. -2 Regum 2Kgs 10 6 4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam. -2 Regum 2Kgs 10 6 5 David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. -2 Regum 2Kgs 10 6 6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. -2 Regum 2Kgs 10 6 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. -2 Regum 2Kgs 10 6 8 Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozae, usque in diem hanc. -2 Regum 2Kgs 10 6 9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? -2 Regum 2Kgs 10 6 10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethaei. -2 Regum 2Kgs 10 6 11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. b -2 Regum 2Kgs 10 6 12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. -2 Regum 2Kgs 10 6 13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, -2 Regum 2Kgs 10 6 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. -2 Regum 2Kgs 10 6 15 Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinae. -2 Regum 2Kgs 10 6 16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. -2 Regum 2Kgs 10 6 17 Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. b -2 Regum 2Kgs 10 6 18 Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. -2 Regum 2Kgs 10 6 19 Et partitus est universae multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. -2 Regum 2Kgs 10 6 20 Reversusque est David ut benediceret domui suae: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. -2 Regum 2Kgs 10 6 21 Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël, -2 Regum 2Kgs 10 6 22 et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo. -2 Regum 2Kgs 10 6 23 Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae. -2 Regum 2Kgs 10 7 1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, -2 Regum 2Kgs 10 7 2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? -2 Regum 2Kgs 10 7 3 Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. -2 Regum 2Kgs 10 7 4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: -2 Regum 2Kgs 10 7 5 Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? -2 Regum 2Kgs 10 7 6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Aegypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. -2 Regum 2Kgs 10 7 7 Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui praecepi ut pasceret populum meum Israël, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? -2 Regum 2Kgs 10 7 8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: b -2 Regum 2Kgs 10 7 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. -2 Regum 2Kgs 10 7 10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, -2 Regum 2Kgs 10 7 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. -2 Regum 2Kgs 10 7 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. -2 Regum 2Kgs 10 7 13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. -2 Regum 2Kgs 10 7 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. -2 Regum 2Kgs 10 7 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. -2 Regum 2Kgs 10 7 16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. -2 Regum 2Kgs 10 7 17 Secundum omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. b -2 Regum 2Kgs 10 7 18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? -2 Regum 2Kgs 10 7 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus. -2 Regum 2Kgs 10 7 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus. -2 Regum 2Kgs 10 7 21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. -2 Regum 2Kgs 10 7 22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris. -2 Regum 2Kgs 10 7 23 Quae est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem, et deum ejus. -2 Regum 2Kgs 10 7 24 Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. -2 Regum 2Kgs 10 7 25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, b -2 Regum 2Kgs 10 7 26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino, -2 Regum 2Kgs 10 7 27 quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. -2 Regum 2Kgs 10 7 28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona haec. -2 Regum 2Kgs 10 7 29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. -2 Regum 2Kgs 10 8 1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. -2 Regum 2Kgs 10 8 2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. -2 Regum 2Kgs 10 8 3 Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. -2 Regum 2Kgs 10 8 4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. -2 Regum 2Kgs 10 8 5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. -2 Regum 2Kgs 10 8 6 Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. -2 Regum 2Kgs 10 8 7 Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. b -2 Regum 2Kgs 10 8 8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis. -2 Regum 2Kgs 10 8 9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, -2 Regum 2Kgs 10 8 10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea: -2 Regum 2Kgs 10 8 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, -2 Regum 2Kgs 10 8 12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. -2 Regum 2Kgs 10 8 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus: b -2 Regum 2Kgs 10 8 14 et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. -2 Regum 2Kgs 10 8 15 Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. -2 Regum 2Kgs 10 8 16 Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: -2 Regum 2Kgs 10 8 17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: -2 Regum 2Kgs 10 8 18 Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant. -2 Regum 2Kgs 10 9 1 Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? -2 Regum 2Kgs 10 9 2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. -2 Regum 2Kgs 10 9 3 Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathae, debilis pedibus. -2 Regum 2Kgs 10 9 4 Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar. -2 Regum 2Kgs 10 9 5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. -2 Regum 2Kgs 10 9 6 Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathae filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus. -2 Regum 2Kgs 10 9 7 Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper. -2 Regum 2Kgs 10 9 8 Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? -2 Regum 2Kgs 10 9 9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. b -2 Regum 2Kgs 10 9 10 Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi. -2 Regum 2Kgs 10 9 11 Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis. -2 Regum 2Kgs 10 9 12 Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth. -2 Regum 2Kgs 10 9 13 Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede. -2 Regum 2Kgs 10 10 1 Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. -2 Regum 2Kgs 10 10 2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, -2 Regum 2Kgs 10 10 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te? -2 Regum 2Kgs 10 10 4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. -2 Regum 2Kgs 10 10 5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. -2 Regum 2Kgs 10 10 6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. b -2 Regum 2Kgs 10 10 7 Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. -2 Regum 2Kgs 10 10 8 Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. -2 Regum 2Kgs 10 10 9 Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum: -2 Regum 2Kgs 10 10 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. -2 Regum 2Kgs 10 10 11 Et ait Joab: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. -2 Regum 2Kgs 10 10 12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo. -2 Regum 2Kgs 10 10 13 Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus. -2 Regum 2Kgs 10 10 14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 10 15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter. b -2 Regum 2Kgs 10 10 16 Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militiae Adarezer, erat princeps eorum. -2 Regum 2Kgs 10 10 17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israëlem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. -2 Regum 2Kgs 10 10 18 Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiae percussit, qui statim mortuus est. -2 Regum 2Kgs 10 10 19 Videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël, et servierunt eis: timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon. -2 Regum 2Kgs 10 11 1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 11 2 Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. -2 Regum 2Kgs 10 11 3 Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hethaei. -2 Regum 2Kgs 10 11 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, -2 Regum 2Kgs 10 11 5 et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. -2 Regum 2Kgs 10 11 6 Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David. b -2 Regum 2Kgs 10 11 7 Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. -2 Regum 2Kgs 10 11 8 Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. -2 Regum 2Kgs 10 11 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. -2 Regum 2Kgs 10 11 10 Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? -2 Regum 2Kgs 10 11 11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terrae manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc. -2 Regum 2Kgs 10 11 12 Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: -2 Regum 2Kgs 10 11 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. -2 Regum 2Kgs 10 11 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriae, b -2 Regum 2Kgs 10 11 15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. -2 Regum 2Kgs 10 11 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. -2 Regum 2Kgs 10 11 17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus. -2 Regum 2Kgs 10 11 18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii: -2 Regum 2Kgs 10 11 19 praecepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, -2 Regum 2Kgs 10 11 20 si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? -2 Regum 2Kgs 10 11 21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit. -2 Regum 2Kgs 10 11 22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quae ei praeceperat Joab. b -2 Regum 2Kgs 10 11 23 Et dixit nuntius ad David: Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. -2 Regum 2Kgs 10 11 24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis: quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est. -2 Regum 2Kgs 10 11 25 Et dixit David ad nuntium: Haec dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos. -2 Regum 2Kgs 10 11 26 Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum. b -2 Regum 2Kgs 10 11 27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino. -2 Regum 2Kgs 10 12 1 Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. -2 Regum 2Kgs 10 12 2 Dives habebat oves et boves plurimos valde. -2 Regum 2Kgs 10 12 3 Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia. -2 Regum 2Kgs 10 12 4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini qui venerat ad se. -2 Regum 2Kgs 10 12 5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. -2 Regum 2Kgs 10 12 6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit. +1 Regum 1Kgs 9 17 30 Et declinávit páululum ab eo ad álium: dixítque eúmdem sermónem. Et respóndit ei pópulus verbum sicut prius. +1 Regum 1Kgs 9 17 31 Audíta sunt autem verba quæ locútus est David, et annuntiáta in conspéctu Saul. +1 Regum 1Kgs 9 17 32 Ad quem cum fuísset addúctus, locútus est ei: Non concídat cor cujúsquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnábo advérsus Philisthǽum. +1 Regum 1Kgs 9 17 33 Et ait Saul ad David: Non vales resístere Philisthǽo isti, nec pugnáre advérsus eum, quia puer es: hic autem vir bellátor est ab adolescéntia sua. +1 Regum 1Kgs 9 17 34 Dixítque David ad Saul: Pascébat servus tuus patris sui gregem, et veniébat leo vel ursus, et tollébat aríetem de médio gregis: +1 Regum 1Kgs 9 17 35 et persequébar eos, et percutiébam, eruebámque de ore eórum: et illi consurgébant advérsum me, et apprehendébam mentum eórum, et suffocábam, interficiebámque eos. +1 Regum 1Kgs 9 17 36 Nam et leónem et ursum interféci ego servus tuus: erit ígitur et Philisthǽus hic incircumcísus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et áuferam oppróbrium pópuli: quóniam quis est iste Philisthǽus incircumcísus, qui ausus est maledícere exercítui Dei vivéntis? +1 Regum 1Kgs 9 17 37a Et ait David: Dóminus qui erípuit me de manu leónis, et de manu ursi, ipse me liberábit de manu Philisthǽi hujus. +1 Regum 1Kgs 9 17 37b Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dóminus tecum sit. +1 Regum 1Kgs 9 17 38 Et índuit Saul David vestiméntis suis, et impósuit gáleam ǽream super caput ejus, et vestívit eum loríca. +1 Regum 1Kgs 9 17 39 Accínctus ergo David gládio ejus super vestem suam, cœpit tentáre si armátus posset incédere: non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: Non possum sic incédere, quia non usum hábeo. Et depósuit ea, +1 Regum 1Kgs 9 17 40 et tulit báculum suum, quem semper habébat in mánibus: et elégit sibi quinque limpidíssimos lápides de torrénte, et misit eos in peram pastorálem quam habébat secum, et fundam manu tulit: et procéssit advérsum Philisthǽum. +1 Regum 1Kgs 9 17 41 Ibat autem Philisthǽus incédens, et appropínquans advérsum David, et ármiger ejus ante eum. b +1 Regum 1Kgs 9 17 42 Cumque inspexísset Philisthǽus, et vidísset David, despéxit eum. Erat enim adoléscens, rufus, et pulcher aspéctu. +1 Regum 1Kgs 9 17 43 Et dixit Philisthǽus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo? Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis: +1 Regum 1Kgs 9 17 44 dixítque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ. +1 Regum 1Kgs 9 17 45 Dixit autem David ad Philisthǽum: Tu venis ad me cum gládio, et hasta, et clýpeo: ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israël quibus exprobrásti +1 Regum 1Kgs 9 17 46 hódie, et dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te, et áuferam caput tuum a te: et dabo cadávera castrórum Philísthiim hódie volatílibus cæli, et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, +1 Regum 1Kgs 9 17 47 et nóverit univérsa ecclésia haec, quia non in gládio nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. +1 Regum 1Kgs 9 17 48 Cum ergo surrexísset Philisthǽus, et veníret, et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam ex advérso Philisthǽi. b +1 Regum 1Kgs 9 17 49 Et misit manum suam in peram, tulítque unum lápidem, et funda jecit, et circumdúcens percússit Philisthǽum in fronte: et infíxus est lapis in fronte ejus, et cécidit in fáciem suam super terram. +1 Regum 1Kgs 9 17 50 Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et lápide, percussúmque Philisthǽum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu David, +1 Regum 1Kgs 9 17 51 cucúrrit, et stetit super Philisthǽum, et tulit gládium ejus, et edúxit eum de vagína sua: et interfécit eum, præcidítque caput ejus. Vidéntes autem Philísthiim quod mórtuus esset fortíssimus eórum, fugérunt. +1 Regum 1Kgs 9 17 52 Et consurgéntes viri Israël et Juda vociferáti sunt, et persecúti sunt Philisthǽos usque dum venírent in vallem, et usque ad portas Áccaron: ceciderúntque vulneráti de Philísthiim in via Sáraim, et usque ad Geth, et usque ad Áccaron. +1 Regum 1Kgs 9 17 53 Et reverténtes fílii Israël postquam persecúti fúerant Philisthǽos, invasérunt castra eórum. +1 Regum 1Kgs 9 17 54 Assúmens autem David caput Philisthǽi, áttulit illud in Jerúsalem: arma vero ejus pósuit in tabernáculo suo. b +1 Regum 1Kgs 9 17 55 Eo autem témpore quo víderat Saul David egrediéntem contra Philisthǽum, ait ad Abner príncipem milítiæ: De qua stirpe descéndit hic adoléscens, Abner? Dixítque Abner: Vivit ánima tua, rex, si novi. +1 Regum 1Kgs 9 17 56 Et ait rex: Intérroga tu, cujus fílius sit iste puer. +1 Regum 1Kgs 9 17 57 Cumque regréssus esset David, percússo Philisthǽo, tulit eum Abner, et introdúxit coram Saule, caput Philisthǽi habéntem in manu. +1 Regum 1Kgs 9 17 58 Et ait ad eum Saul: De qua progénie es, o adoléscens? Dixítque David: Fílius servi tui Ísai Bethlehemítæ ego sum. +1 Regum 1Kgs 9 18 1 Et factum est cum complésset loqui ad Saul, ánima Jónathæ conglutináta est ánimæ David, et diléxit eum Jónathas quasi ánimam suam. +1 Regum 1Kgs 9 18 2 Tulítque eum Saul in die illa, et non concéssit ei ut reverterétur in domum patris sui. +1 Regum 1Kgs 9 18 3 Iniérunt autem David et Jónathas fœdus: diligébat enim eum quasi ánimam suam. +1 Regum 1Kgs 9 18 4 Nam expoliávit se Jónathas túnica qua erat indútus, et dedit eam David, et réliqua vestiménta sua, usque ad gládium et arcum suum, et usque ad bálteum. +1 Regum 1Kgs 9 18 5 Egrediebátur quoque David ad ómnia quæcúmque misísset eum Saul, et prudénter se agébat: posuítque eum Saul super viros belli, et accéptus erat in óculis univérsi pópuli, maximéque in conspéctu famulórum Saul. b +1 Regum 1Kgs 9 18 6 Porro cum reverterétur percússo Philisthǽo David, egréssæ sunt mulíeres de univérsis úrbibus Israël, cantántes, chorósque ducéntes in occúrsum Saul regis, in týmpanis lætítiæ, et in sistris. +1 Regum 1Kgs 9 18 7 Et præcinébant mulíeres, ludéntes, atque dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia. +1 Regum 1Kgs 9 18 8 Irátus est autem Saul nimis, et displícuit in óculis ejus sermo iste: dixítque: Dedérunt David decem míllia, et mihi mille dedérunt: quid ei súperest, nisi solum regnum? +1 Regum 1Kgs 9 18 9 Non rectis ergo óculis Saul aspiciébat David a die illa et deínceps. +1 Regum 1Kgs 9 18 10 Post diem autem álteram, invásit spíritus Dei malus Saul, et prophetábat in médio domus suæ: David autem psallébat manu sua, sicut per síngulos dies. Tenebátque Saul lánceam, +1 Regum 1Kgs 9 18 11 et misit eam, putans quod confígere posset David cum paríete: et declinávit David a fácie ejus secúndo. +1 Regum 1Kgs 9 18 12 Et tímuit Saul David, eo quod Dóminus esset cum eo, et a se recessísset. b +1 Regum 1Kgs 9 18 13 Amóvit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribúnum super mille viros: et egrediebátur, et intrábat in conspéctu pópuli. +1 Regum 1Kgs 9 18 14 In ómnibus quoque viis suis David prudénter agébat, et Dóminus erat cum eo. +1 Regum 1Kgs 9 18 15 Vidit ítaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavére eum. +1 Regum 1Kgs 9 18 16 Omnis autem Israël et Juda diligébat David: ipse enim ingrediebátur et egrediebátur ante eos. +1 Regum 1Kgs 9 18 17 Dixítque Saul ad David: Ecce fília mea major Merob: ipsam dabo tibi uxórem: tantúmmodo esto vir fortis, et prœliáre bella Dómini. Saul autem reputábat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinórum. +1 Regum 1Kgs 9 18 18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognátio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? +1 Regum 1Kgs 9 18 19 Factum est autem tempus cum debéret dari Merob fília Saul David, data est Hadriéli Molathítæ uxor. +1 Regum 1Kgs 9 18 20 Diléxit autem David Michol fília Saul áltera. Et nuntiátum est Saul, et plácuit ei. +1 Regum 1Kgs 9 18 21 Dixítque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scándalum, et sit super eum manus Philisthinórum. Dixítque Saul ad David: In duábus rebus gener meus eris hódie. +1 Regum 1Kgs 9 18 22 Et mandávit Saul servis suis: Loquímini ad David clam me, dicéntes: Ecce places regi, et omnes servi ejus díligunt te: nunc ergo esto gener regis. b +1 Regum 1Kgs 9 18 23 Et locúti sunt servi Saul in áuribus David ómnia verba haec. Et ait David: Num parum vidétur vobis, génerum esse regis? ego autem sum vir pauper et ténuis. +1 Regum 1Kgs 9 18 24 Et renuntiavérunt servi Saul dicéntes: Hujuscémodi verba locútus est David. +1 Regum 1Kgs 9 18 25 Dixit autem Saul: Sic loquímini ad David: Non habet rex sponsália necésse, nisi tantum centum præpútia Philisthinórum, ut fiat últio de inimícis regis. Porro Saul cogitábat trádere David in manus Philisthinórum. +1 Regum 1Kgs 9 18 26 Cumque renuntiássent servi ejus David verba quæ díxerat Saul, plácuit sermo in óculis David, ut fíeret gener regis. +1 Regum 1Kgs 9 18 27 Et post paucos dies surgens David, ábiit cum viris qui sub eo erant. Et percússit ex Philísthiim ducéntos viros, et áttulit eórum præpútia et annumerávit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit ítaque Saul ei Michol fíliam suam uxórem. +1 Regum 1Kgs 9 18 28 Et vidit Saul, et intelléxit quod Dóminus esset cum David. Michol autem fília Saul diligébat eum. b +1 Regum 1Kgs 9 18 29 Et Saul magis cœpit timére David: factúsque est Saul inimícus David cunctis diébus. +1 Regum 1Kgs 9 18 30 Et egréssi sunt príncipes Philisthinórum. A princípio autem egressiónis eórum, prudéntius se gerébat David quam omnes servi Saul, et célebre factum est nomen ejus nimis. +1 Regum 1Kgs 9 19 1 Locútus est autem Saul ad Jónathan fílium suum, et ad omnes servos suos, ut occíderent David. Porro Jónathas fílius Saul diligébat David valde: +1 Regum 1Kgs 9 19 2 et indicávit Jónathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occídere te: quaprópter obsérva te, quæso, mane: et manébis clam, et abscónderis. +1 Regum 1Kgs 9 19 3 Ego autem egrédiens stabo juxta patrem meum in agro, ubicúmque fúeris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcúmque vídero, nuntiábo tibi. +1 Regum 1Kgs 9 19 4 Locútus est ergo Jónathas de David bona ad Saul patrem suum: dixítque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccávit tibi, et ópera ejus bona sunt tibi valde. +1 Regum 1Kgs 9 19 5 Et pósuit ánimam suam in manu sua, et percússit Philisthǽum, et fecit Dóminus salútem magnam univérso Israéli: vidísti, et lætátus es. Quare ergo peccas in sánguine innóxio, interfíciens David, qui est absque culpa? +1 Regum 1Kgs 9 19 6 Quod cum audísset Saul, placátus voce Jónathæ, jurávit: Vivit Dóminus, quia non occidétur. +1 Regum 1Kgs 9 19 7 Vocávit ítaque Jónathas David, et indicávit ei ómnia verba haec: et introdúxit Jónathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fúerat heri et nudiustértius. +1 Regum 1Kgs 9 19 8 Motum est autem rursum bellum: et egréssus David, pugnávit advérsum Philísthiim: percussítque eos plaga magna, et fugérunt a fácie ejus. +1 Regum 1Kgs 9 19 9 Et factus est spíritus Dómini malus in Saul: sedébat autem in domo sua, et tenébat lánceam: porro David psallébat manu sua. b +1 Regum 1Kgs 9 19 10 Nisúsque est Saul confígere David láncea in paríete, et declinávit David a fácie Saul: láncea autem casso vúlnere perláta est in paríetem, et David fugit, et salvátus est nocte illa. +1 Regum 1Kgs 9 19 11 Misit ergo Saul satéllites suos in domum David, ut custodírent eum, et interficerétur mane. Quod cum annuntiásset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salváveris te nocte hac, cras moriéris: +1 Regum 1Kgs 9 19 12 depósuit eum per fenéstram. Porro ille ábiit et aufúgit, atque salvátus est. +1 Regum 1Kgs 9 19 13 Tulit autem Michol státuam, et pósuit eam super lectum, et pellem pilósam caprárum pósuit ad caput ejus, et opéruit eam vestiméntis. +1 Regum 1Kgs 9 19 14 Misit autem Saul apparitóres, qui ráperent David: et respónsum est quod ægrotáret. +1 Regum 1Kgs 9 19 15 Rursúmque misit Saul núntios ut vidérent David, dicens: Afférte eum ad me in lecto, ut occidátur. +1 Regum 1Kgs 9 19 16 Cumque veníssent núntii, invéntum est simulácrum super lectum, et pellis caprárum ad caput ejus. +1 Regum 1Kgs 9 19 17 Dixítque Saul ad Michol: Quare sic illusísti mihi, et dimisísti inimícum meum ut fúgeret? Et respóndit Michol ad Saul: Quia ipse locútus est mihi: Dimítte me, alióquin interfíciam te. +1 Regum 1Kgs 9 19 18 David autem fúgiens salvátus est, et venit ad Sámuel in Rámatha, et nuntiávit ei ómnia quæ fécerat sibi Saul: et abiérunt ipse et Sámuel, et moráti sunt in Najoth. b +1 Regum 1Kgs 9 19 19 Nuntiátum est autem Sauli a dicéntibus: Ecce David in Najoth in Rámatha. +1 Regum 1Kgs 9 19 20 Misit ergo Saul lictóres, ut ráperent David: qui cum vidíssent cúneum prophetárum vaticinántium, et Samuélem stantem super eos, factus est étiam spíritus Dómini in illis, et prophetáre cœpérunt étiam ipsi. +1 Regum 1Kgs 9 19 21 Quod cum nuntiátum esset Sauli, misit et álios núntios: prophetavérunt autem et illi. Et rursum misit Saul tértios núntios: qui et ipsi prophetavérunt. Et irátus iracúndia Saul, +1 Regum 1Kgs 9 19 22 ábiit étiam ipse in Rámatha, et venit usque ad cistérnam magnam quæ est in Socho, et interrogávit, et dixit: In quo loco sunt Sámuel et David? Dictúmque est ei: Ecce in Najoth sunt in Rámatha. +1 Regum 1Kgs 9 19 23 Et ábiit in Najoth in Rámatha, et factus est étiam super eum spíritus Dómini, et ambulábat ingrédiens, et prophetábat usque dum veníret in Najoth in Rámatha. +1 Regum 1Kgs 9 19 24 Et expoliávit étiam ipse se vestiméntis suis, et prophetávit cum céteris coram Samuéle, et cécidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exívit provérbium: Num et Saul inter prophétas? +1 Regum 1Kgs 9 20 1 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Rámatha, veniénsque locútus est coram Jónatha: Quid feci? quæ est iníquitas mea, et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam? +1 Regum 1Kgs 9 20 2 Qui dixit ei: Absit, non moriéris: neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hunc ergo celávit me pater meus sermónem tantúmmodo? nequáquam erit istud. +1 Regum 1Kgs 9 20 3 Et jurávit rursum Davídi. Et ille ait: Scit profécto pater tuus quia invéni grátiam in óculis tuis, et dicet: Nésciat hoc Jónathas, ne forte tristétur. Quinímmo vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque divídimur. +1 Regum 1Kgs 9 20 4 Et ait Jónathas ad David: Quodcúmque díxerit mihi ánima tua, fáciam tibi. +1 Regum 1Kgs 9 20 5 Dixit autem David ad Jónathan: Ecce caléndæ sunt crástino, et ego ex more sedére sóleo juxta regem ad vescéndum: dimítte ergo me ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. +1 Regum 1Kgs 9 20 6 Si respíciens requisíerit me pater tuus, respondébis ei: Rogávit me David ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ solémnes ibi sunt univérsis contribúlibus suis. +1 Regum 1Kgs 9 20 7 Si díxerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fúerit irátus, scito quia compléta est malítia ejus. +1 Regum 1Kgs 9 20 8 Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti: si autem est iníquitas áliqua in me, tu me intérfice, et ad patrem tuum ne introdúcas me. +1 Regum 1Kgs 9 20 9 Et ait Jónathas: Absit hoc a te: neque enim fíeri potest, ut si certe cognóvero complétam esse patris mei malítiam contra te, non annúntiem tibi. +1 Regum 1Kgs 9 20 10 Respondítque David ad Jónathan: Quis renuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure de me? b +1 Regum 1Kgs 9 20 11 Et ait Jónathas ad David: Veni, et egrediámur foras in agrum. Cumque exíssent ambo in agrum, +1 Regum 1Kgs 9 20 12 ait Jónathas ad David: Dómine Deus Israël, si investigávero senténtiam patris mei crástino vel peréndie, et áliquid boni fúerit super David, et non statim mísero ad te, et notum tibi fécero, +1 Regum 1Kgs 9 20 13 haec fáciat Dóminus Jónathæ, et haec addat. Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, revelábo aurem tuam, et dimíttam te, ut vadas in pace, et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. +1 Regum 1Kgs 9 20 14 Et si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini: si vero mórtuus fúero, +1 Regum 1Kgs 9 20 15 non áuferes misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum, quando eradicáverit Dóminus inimícos David, unumquémque de terra: áuferat Jónathan de domo sua, et requírat Dóminus de manu inimicórum David. +1 Regum 1Kgs 9 20 16 Pépigit ergo Jónathas fœdus cum domo David: et requisívit Dóminus de manu inimicórum David. +1 Regum 1Kgs 9 20 17 Et áddidit Jónathas dejeráre David, eo quod dilígeret illum: sicut enim ánimam suam, ita diligébat eum. +1 Regum 1Kgs 9 20 18 Dixítque ad eum Jónathas: Cras caléndæ sunt, et requiréris: b +1 Regum 1Kgs 9 20 19 requirétur enim séssio tua usque peréndie. Descéndes ergo festínus, et vénies in locum ubi celándus es in die qua operári licet, et sedébis juxta lápidem cui nomen est Ezel. +1 Regum 1Kgs 9 20 20 Et ego tres sagíttas mittam juxta eum, et jáciam quasi exércens me ad signum. +1 Regum 1Kgs 9 20 21 Mittam quoque et púerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagíttas. +1 Regum 1Kgs 9 20 22 Si díxero púero: Ecce sagíttæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dóminus. Si autem sic locútus fúero púero: Ecce sagíttæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimísit te Dóminus. +1 Regum 1Kgs 9 20 23 De verbo autem quod locúti sumus ego et tu, sit Dóminus inter me et te usque in sempitérnum. +1 Regum 1Kgs 9 20 24 Abscónditus est ergo David in agro, et venérunt caléndæ, et sedit rex ad comedéndum panem. b +1 Regum 1Kgs 9 20 25 Cumque sedísset rex super cáthedram suam (secúndum consuetúdinem) quæ erat juxta paríetem, surréxit Jónathas, et sedit Abner ex látere Saul: vacuúsque appáruit locus David. +1 Regum 1Kgs 9 20 26 Et non est locútus Saul quidquam in die illa: cogitábat enim quod forte evenísset ei, ut non esset mundus, nec purificátus. +1 Regum 1Kgs 9 20 27 Cumque illuxísset dies secúnda post caléndas, rursus appáruit vácuus locus David. Dixítque Saul ad Jónathan fílium suum: Cur non venit fílius Ísai nec heri nec hódie ad vescéndum? +1 Regum 1Kgs 9 20 28 Respondítque Jónathas Sauli: Rogávit me obníxe ut iret in Béthlehem, +1 Regum 1Kgs 9 20 29 et ait: Dimítte me, quóniam sacrifícium solémne est in civitáte, unus de frátribus meis accersívit me: nunc ergo si invéni grátiam in óculis tuis, vadam cito, et vidébo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. +1 Regum 1Kgs 9 20 30 Irátus autem Saul advérsum Jónathan, dixit ei: Fili mulíeris virum ultro rapiéntis, numquid ignóro quia díligis fílium Ísai in confusiónem tuam, et in confusiónem ignominiósæ matris tuæ? +1 Regum 1Kgs 9 20 31 Ómnibus enim diébus quibus fílius Ísai víxerit super terram, non stabiliéris tu, neque regnum tuum. Ítaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia fílius mortis est. +1 Regum 1Kgs 9 20 32 Respóndens autem Jónathas Sauli patri suo, ait: Quare moriétur? quid fecit? +1 Regum 1Kgs 9 20 33 Et arrípuit Saul lánceam ut percúteret eum. Et intelléxit Jónathas quod definítum esset a patre suo, ut interfíceret David. +1 Regum 1Kgs 9 20 34 Surréxit ergo Jónathas a mensa in ira furóris, et non comédit in die calendárum secúnda panem. Contristátus est enim super David, eo quod confudísset eum pater suus. +1 Regum 1Kgs 9 20 35 Cumque illuxísset mane, venit Jónathas in agrum juxta plácitum David, et puer párvulus cum eo. b +1 Regum 1Kgs 9 20 36 Et ait ad púerum suum: Vade, et affer mihi sagíttas quas ego jácio. Cumque puer cucurrísset, jecit áliam sagíttam trans púerum. +1 Regum 1Kgs 9 20 37 Venit ítaque puer ad locum jáculi quod míserat Jónathas: et clamávit Jónathas post tergum púeri, et ait: Ecce ibi est sagítta porro ultra te. +1 Regum 1Kgs 9 20 38 Clamavítque íterum Jónathas post tergum púeri, dicens: Festína velóciter, ne stéteris. Collégit autem puer Jónathæ sagíttas, et áttulit ad dóminum suum: +1 Regum 1Kgs 9 20 39 et quid agerétur, pénitus ignorábat, tantúmmodo enim Jónathas et David rem nóverant. +1 Regum 1Kgs 9 20 40 Dedit ergo Jónathas arma sua púero, et dixit ei: Vade, et defer in civitátem. +1 Regum 1Kgs 9 20 41 Cumque abiísset puer, surréxit David de loco qui vergébat ad austrum, et cadens pronus in terram, adorávit tértio: et osculántes se altérutrum, flevérunt páriter, David autem ámplius. b +1 Regum 1Kgs 9 20 42 Dixit ergo Jónathas ad David: Vade in pace: quæcúmque jurávimus ambo in nómine Dómini, dicéntes: Dóminus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempitérnum. +1 Regum 1Kgs 9 20 43 Et surréxit David, et ábiit: sed et Jónathas ingréssus est civitátem. +1 Regum 1Kgs 9 21 1 Venit autem David in Nobe ad Achímelech sacerdótem: et obstúpuit Achímelech, eo quod venísset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? +1 Regum 1Kgs 9 21 2 Et ait David ad Achímelech sacerdótem: Rex præcépit mihi sermónem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujúsmodi præcépta tibi déderim: nam et púeris condíxi in illum et illum locum. +1 Regum 1Kgs 9 21 3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris. +1 Regum 1Kgs 9 21 4 Et respóndens sacérdos ad David, ait illi: Non hábeo láicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt púeri, máxime a muliéribus? +1 Regum 1Kgs 9 21 5 Et respóndit David sacerdóti, et dixit ei: Équidem, si de muliéribus ágitur: continúimus nos ab heri et nudiustértius quando egrediebámur, et fuérunt vasa puerórum sancta. Porro via haec pollúta est, sed et ipsa hódie sanctificábitur in vasis. +1 Regum 1Kgs 9 21 6 Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fúerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi. +1 Regum 1Kgs 9 21 7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernáculo Dómini: et nomen ejus Doëg Idumǽus, potentíssimus pastórum Saul. b +1 Regum 1Kgs 9 21 8 Dixit autem David ad Achímelech: Si habes hic ad manum hastam aut gládium? quia gládium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgébat. b +1 Regum 1Kgs 9 21 9 Et dixit sacérdos: Ecce hic gládius Góliath Philisthǽi, quem percussísti in Valle terebínthi: est involútus pállio post ephod: si istum vis tóllere, tolle: neque enim hic est álius absque eo. Et ait David: Non est huic alter símilis: da mihi eum. +1 Regum 1Kgs 9 21 10 Surréxit ítaque David, et fugit in die illa a fácie Saul: et venit ad Achis regem Geth. b +1 Regum 1Kgs 9 21 11 Dixerúntque servi Achis ad eum cum vidíssent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantábant per choros, dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia? +1 Regum 1Kgs 9 21 12 Pósuit autem David sermónes istos in corde suo, et extímuit valde a fácie Achis regis Geth. +1 Regum 1Kgs 9 21 13 Et immutávit os suum coram eis, et collabebátur inter manus eórum: et impingébat in óstia portæ, defluebántque salívæ ejus in barbam. +1 Regum 1Kgs 9 21 14 Et ait Achis ad servos suos: Vidístis hóminem insánum: quare adduxístis eum ad me? +1 Regum 1Kgs 9 21 15 an desunt nobis furiósi, quod introduxístis istum, ut fúreret me præsénte? híccine ingrediétur domum meam? +1 Regum 1Kgs 9 22 1 Ábiit ergo David inde, et fugit in spelúncam Odóllam. Quod cum audíssent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descendérunt ad eum illuc. +1 Regum 1Kgs 9 22 2 Et convenérunt ad eum omnes qui erant in angústia constitúti, et oppréssi áëre aliéno, et amáro ánimo: et factus est eórum princeps, fuerúntque cum eo quasi quadringénti viri. +1 Regum 1Kgs 9 22 3 Et proféctus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Máneat, oro, pater meus et mater mea vobíscum, donec sciam quid fáciat mihi Deus. +1 Regum 1Kgs 9 22 4 Et relíquit eos ante fáciem regis Moab: manserúntque apud eum cunctis diébus quibus David fuit in præsídio. +1 Regum 1Kgs 9 22 5 Dixítque Gad prophéta ad David: Noli manére in præsídio: proficíscere, et vade in terram Juda. Et proféctus est David, et venit in saltum Haret. +1 Regum 1Kgs 9 22 6 Et audívit Saul quod apparuísset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum manéret in Gábaa, et esset in némore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctíque servi ejus circumstárent eum, b +1 Regum 1Kgs 9 22 7 ait ad servos suos qui assistébant ei: Audíte nunc, fílii Jémini: numquid ómnibus vobis dabit fílius Ísai agros et víneas, et univérsos vos fáciet tribúnos et centuriónes? +1 Regum 1Kgs 9 22 8 quóniam conjurástis omnes advérsum me, et non est qui mihi renúntiet, máxime cum et fílius meus fœdus iníerit cum fílio Ísai. Non est qui vicem meam dóleat ex vobis, nec qui annúntiet mihi: eo quod suscitáverit fílius meus servum meum advérsum me, insidiántem mihi usque hódie. +1 Regum 1Kgs 9 22 9 Respóndens autem Doëg Idumǽus, qui assistébat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, fílium Ísai in Nobe apud Achímelech fílium Áchitob sacerdótem. +1 Regum 1Kgs 9 22 10 Qui consúluit pro eo Dóminum, et cibária dedit ei: sed et gládium Góliath Philisthǽi dedit illi. +1 Regum 1Kgs 9 22 11 Misit ergo rex ad accerséndum Achímelech sacerdótem fílium Áchitob, et omnem domum patris ejus, sacerdótum qui erant in Nobe, qui univérsi venérunt ad regem. b +1 Regum 1Kgs 9 22 12 Et ait Saul ad Achímelech: Audi, fili Áchitob. Qui respóndit: Præsto sum, dómine. +1 Regum 1Kgs 9 22 13 Dixítque ad eum Saul: Quare conjurástis advérsum me, tu et fílius Ísai, et dedísti ei panes et gládium, et consuluísti pro eo Deum, ut consúrgeret advérsum me, insidiátor usque hódie pérmanens? +1 Regum 1Kgs 9 22 14 Respondénsque Achímelech regi, ait: Et quis in ómnibus servis tuis sicut David, fidélis, et gener regis, et pergens ad impérium tuum, et gloriósus in domo tua? +1 Regum 1Kgs 9 22 15 num hódie cœpi pro eo consúlere Deum? absit hoc a me: ne suspicétur rex advérsus servum suum rem hujuscémodi, in univérsa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negótio, vel módicum vel grande. +1 Regum 1Kgs 9 22 16 Dixítque rex: Morte moriéris Achímelech, tu et omnis domus patris tui. +1 Regum 1Kgs 9 22 17 Et ait rex emissáriis qui circumstábant eum: Convertímini, et interfícite sacerdótes Dómini, nam manus eórum cum David est: sciéntes quod fugísset, et non indicavérunt mihi. Noluérunt autem servi regis exténdere manus suas in sacerdótes Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 22 18 Et ait rex ad Doëg: Convértere tu, et írrue in sacerdótes. Conversúsque Doëg Idumǽus, írruit in sacerdótes, et trucidávit in die illa octogínta quinque viros vestítos ephod líneo. +1 Regum 1Kgs 9 22 19 Nobe autem civitátem sacerdótum percússit in ore gládii, viros et mulíeres, et párvulos et lacténtes, bovémque, et ásinum, et ovem in ore gládii. +1 Regum 1Kgs 9 22 20 Evádens autem unus fílius Achímelech fílii Áchitob, cujus nomen erat Abíathar, fugit ad David, b +1 Regum 1Kgs 9 22 21 et annuntiávit ei quod occidísset Saul sacerdótes Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 22 22 Et ait David ad Abíathar: Sciébam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumǽus, procul dúbio annuntiáret Sauli: ego sum reus ómnium animárum patris tui. +1 Regum 1Kgs 9 22 23 Mane mecum: ne tímeas: si quis quæsíerit ánimam meam, quæret et ánimam tuam, mecúmque serváberis. +1 Regum 1Kgs 9 23 1 Et annuntiavérunt David, dicéntes: Ecce Philísthiim oppúgnant Ceílam et dirípiunt áreas. +1 Regum 1Kgs 9 23 2 Consúluit ergo David Dóminum, dicens: Num vadam, et percútiam Philisthǽos istos? Et ait Dóminus ad David: Vade, et percúties Philisthǽos, et Ceílam salvábis. +1 Regum 1Kgs 9 23 3 Et dixérunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Judǽa consisténtes timémus: quanto magis si iérimus in Ceílam advérsum ágmina Philisthinórum? +1 Regum 1Kgs 9 23 4 Rursum ergo David consúluit Dóminum. Qui respóndens, ait ei: Surge, et vade in Ceílam: ego enim tradam Philisthǽos in manu tua. +1 Regum 1Kgs 9 23 5 Ábiit ergo David et viri ejus in Ceílam, et pugnávit advérsum Philisthǽos: et abégit juménta eórum, et percússit eos plaga magna: et salvávit David habitatóres Ceílæ. +1 Regum 1Kgs 9 23 6 Porro eo témpore quo fugiébat Abíathar fílius Achímelech ad David in Ceílam, ephod secum habens descénderat. +1 Regum 1Kgs 9 23 7 Nuntiátum est autem Sauli quod venísset David in Ceílam: et ait Saul: Trádidit eum Deus in manus meas, conclusúsque est introgréssus urbem, in qua portæ et seræ sunt. b +1 Regum 1Kgs 9 23 8 Et præcépit Saul omni pópulo ut ad pugnam descénderet in Ceílam, et obsidéret David et viros ejus. +1 Regum 1Kgs 9 23 9 Quod cum David rescísset quia præparáret ei Saul clam malum, dixit ad Abíathar sacerdótem: Ápplica ephod. +1 Regum 1Kgs 9 23 10 Et ait David: Dómine Deus Israël, audívit famam servus tuus, quod dispónat Saul veníre in Ceílam, ut evértat urbem propter me: +1 Regum 1Kgs 9 23 11 si tradent me viri Ceílæ in manus ejus? et si descéndet Saul, sicut audívit servus tuus? Dómine Deus Israël, índica servo tuo. Et ait Dóminus: Descéndet. +1 Regum 1Kgs 9 23 12 Dixítque David: Si tradent me viri Ceílæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dóminus: Tradent. +1 Regum 1Kgs 9 23 13 Surréxit ergo David et viri ejus quasi sexcénti, et egréssi de Ceíla, huc atque illuc vagabántur incérti: nuntiatúmque est Sauli quod fugísset David de Ceíla, et salvátus esset: quam ob rem dissimulávit exíre. +1 Regum 1Kgs 9 23 14 Morabátur autem David in desérto in locis firmíssimis, mansítque in monte solitúdinis Ziph, in monte opáco: quærébat eum tamen Saul cunctis diébus, et non trádidit eum Deus in manus ejus. b +1 Regum 1Kgs 9 23 15 Et vidit David quod egréssus esset Saul ut quǽreret ánimam ejus. Porro David erat in desérto Ziph in silva. +1 Regum 1Kgs 9 23 16 Et surréxit Jónathas fílius Saul, et ábiit ad David in silvam, et confortávit manus ejus in Deo: dixítque ei: +1 Regum 1Kgs 9 23 17 Ne tímeas: neque enim invéniet te manus Saul patris mei, et tu regnábis super Israël, et ego ero tibi secúndus: sed et Saul pater meus scit hoc. +1 Regum 1Kgs 9 23 18 Percússit ergo utérque fœdus coram Dómino: mansítque David in silva, Jónathas autem revérsus est in domum suam. +1 Regum 1Kgs 9 23 19 Ascendérunt autem Ziphǽi ad Saul in Gábaa, dicéntes: Nonne ecce David látitat apud nos in locis tutíssimis silvæ, in colle Háchila, quæ est ad déxteram desérti? b +1 Regum 1Kgs 9 23 20 Nunc ergo, sicut desiderávit ánima tua ut descénderes, descénde: nostrum autem erit ut tradámus eum in manus regis. +1 Regum 1Kgs 9 23 21 Dixítque Saul: Benedícti vos a Dómino, quia doluístis vicem meam. +1 Regum 1Kgs 9 23 22 Abíte ergo, oro, et diligéntius præparáte, et curiósius ágite, et consideráte locum ubi sit pes ejus, vel quis víderit eum ibi: recógitat enim de me, quod cállide insídier ei. +1 Regum 1Kgs 9 23 23 Consideráte, et vidéte ómnia latíbula ejus in quibus abscónditur: et revertímini ad me ad rem certam, ut vadam vobíscum. Quod si étiam in terram se abstrúserit, perscrutábor eum in cunctis míllibus Juda. +1 Regum 1Kgs 9 23 24 At illi surgéntes abiérunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in desérto Maon, in campéstribus ad déxteram Jésimon. b +1 Regum 1Kgs 9 23 25 Ivit ergo Saul et sócii ejus ad quæréndum eum. Et nuntiátum est David: statímque descéndit ad petram, et versabátur in desérto Maon: quod cum audísset Saul, persecútus est David in desérto Maon. +1 Regum 1Kgs 9 23 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in látere montis ex parte áltera. Porro David desperábat se posse evádere a fácie Saul: ítaque Saul et viri ejus in modum corónæ cingébant David et viros ejus, ut cáperent eos. +1 Regum 1Kgs 9 23 27 Et núntius venit ad Saul, dicens: Festína, et veni, quóniam infudérunt se Philísthiim super terram. +1 Regum 1Kgs 9 23 28 Revérsus est ergo Saul desístens pérsequi David, et perréxit in occúrsum Philisthinórum: propter hoc vocavérunt locum illum, Petram dividéntem. +1 Regum 1Kgs 9 24 1 Ascéndit ergo David inde: et habitávit in locis tutíssimis Engáddi. +1 Regum 1Kgs 9 24 2 Cumque revérsus esset Saul, postquam persecútus est Philisthǽos, nuntiavérunt ei, dicéntes: Ecce David in desérto est Engáddi. +1 Regum 1Kgs 9 24 3 Assúmens ergo Saul tria míllia electórum virórum ex omni Israël, perréxit ad investigándum David et viros ejus, étiam super abruptíssimas petras, quæ solis ibícibus pérviæ sunt. +1 Regum 1Kgs 9 24 4 Et venit ad caulas óvium, quæ se offerébant viánti: erátque ibi spelúnca, quam ingréssus est Saul ut purgáret ventrem: porro David et viri ejus in interióre parte spelúncæ latébant. +1 Regum 1Kgs 9 24 5 Et dixérunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locútus est Dóminus ad te: Ego tradam tibi inimícum tuum, ut fácias ei sicut placúerit in óculis tuis. Surréxit ergo David, et præcídit oram chlámydis Saul silénter. +1 Regum 1Kgs 9 24 6 Post haec percússit cor suum David, eo quod abscidísset oram chlámydis Saul. +1 Regum 1Kgs 9 24 7 Dixítque ad viros suos: Propítius sit mihi Dóminus, ne fáciam hanc rem dómino meo, christo Dómini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Dómini est. +1 Regum 1Kgs 9 24 8 Et confrégit David viros suos sermónibus, et non permísit eos ut consúrgerent in Saul: porro Saul exsúrgens de spelúnca, pergébat cœpto itínere. +1 Regum 1Kgs 9 24 9 Surréxit autem et David post eum: et egréssus de spelúnca, clamávit post tergum Saul, dicens: Dómine mi rex. Et respéxit Saul post se: et inclínans se David pronus in terram adorávit, b +1 Regum 1Kgs 9 24 10 dixítque ad Saul: Quare audis verba hóminum loquéntium: David quærit malum advérsum te? +1 Regum 1Kgs 9 24 11 Ecce hódie vidérunt óculi tui quod tradíderit te Dóminus in manu mea in spelúnca: et cogitávi ut occíderem te, sed pepércit tibi óculus meus: dixi enim: Non exténdam manum meam in dóminum meum, quia christus Dómini est. +1 Regum 1Kgs 9 24 12 Quin pótius pater mi, vide, et cognósce oram chlámydis tuæ in manu mea: quóniam cum præscínderem summitátem chlámydis tuæ, nólui exténdere manum meam in te: animadvérte, et vide, quóniam non est in manu mea malum, neque iníquitas, neque peccávi in te: tu autem insidiáris ánimæ meæ ut áuferas eam. +1 Regum 1Kgs 9 24 13 Júdicet Dóminus inter me et te, et ulciscátur me Dóminus ex te: manus autem mea non sit in te. +1 Regum 1Kgs 9 24 14 Sicut et in provérbio antíquo dícitur: Ab ímpiis egrediétur impíetas: manus ergo mea non sit in te. +1 Regum 1Kgs 9 24 15 Quem perséqueris, rex Israël? quem perséqueris? canem mórtuum perséqueris, et púlicem unum. +1 Regum 1Kgs 9 24 16 Sit Dóminus judex, et júdicet inter me et te: et vídeat, et júdicet causam meam, et éruat me de manu tua. +1 Regum 1Kgs 9 24 17 Cum autem complésset David loquens sermónes hujuscémodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox haec tua est, fili mi David? Et levávit Saul vocem suam, et flevit: b +1 Regum 1Kgs 9 24 18 dixítque ad David: Jústior tu es quam ego: tu enim tribuísti mihi bona, ego autem réddidi tibi mala. +1 Regum 1Kgs 9 24 19 Et tu indicásti hódie quæ féceris mihi bona: quómodo tradíderit me Dóminus in manum tuam, et non occíderis me. +1 Regum 1Kgs 9 24 20 Quis enim cum invénerit inimícum suum, dimíttet eum in via bona? sed Dóminus reddat tibi vicissitúdinem hanc pro eo quod hódie operátus es in me. +1 Regum 1Kgs 9 24 21 Et nunc quia scio quod certíssime regnatúrus sis, et habitúrus in manu tua regnum Israël: +1 Regum 1Kgs 9 24 22 jura mihi in Dómino, ne déleas semen meum post me, neque áuferas nomen meum de domo patris mei. +1 Regum 1Kgs 9 24 23 Et jurávit David Sauli. Ábiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascendérunt ad tutióra loca. +1 Regum 1Kgs 9 25 1 Mórtuus est autem Sámuel, et congregátus est univérsus Israël, et planxérunt eum, et sepeliérunt eum in domo sua in Rámatha. Consurgénsque David descéndit in desértum Pharan. +1 Regum 1Kgs 9 25 2 Erat autem vir quíspiam in solitúdine Maon, et posséssio ejus in Carmélo, et homo ille magnus nimis: erántque ei oves tria míllia, et mille capræ: et áccidit ut tonderétur grex ejus in Carmélo. b +1 Regum 1Kgs 9 25 3 Nomen autem viri illíus erat Nabal. Et nomen uxóris ejus Abígail: erátque múlier illa prudentíssima, et speciósa: porro vir ejus durus, et péssimus, et malitiósus: erat autem de génere Caleb. +1 Regum 1Kgs 9 25 4 Cum ergo audísset David in desérto quod tondéret Nabal gregem suum, +1 Regum 1Kgs 9 25 5 misit decem júvenes, et dixit eis: Ascéndite in Carmélum, et veniétis ad Nabal, et salutábitis eum ex nómine meo pacífice. +1 Regum 1Kgs 9 25 6 Et dicétis: Sit frátribus meis et tibi pax, et dómui tuæ pax, et ómnibus, quæcúmque habes, sit pax. +1 Regum 1Kgs 9 25 7 Audívi quod tondérent pastóres tui, qui erant nobíscum in desérto: numquam eis molésti fúimus, nec aliquándo défuit quidquam eis de grege, omni témpore quo fuérunt nobíscum in Carmélo. +1 Regum 1Kgs 9 25 8 Intérroga púeros tuos, et indicábunt tibi. Nunc ergo invéniant púeri tui grátiam in óculis tuis: in die enim bona vénimus: quodcúmque invénerit manus tua, da servis tuis, et fílio tuo David. +1 Regum 1Kgs 9 25 9 Cumque veníssent púeri David, locúti sunt ad Nabal ómnia verba haec ex nómine David: et siluérunt. b +1 Regum 1Kgs 9 25 10 Respóndens autem Nabal púeris David, ait: Quis est David? et quis est fílius Ísai? hódie increvérunt servi qui fúgiunt dóminos suos. +1 Regum 1Kgs 9 25 11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pécorum quæ occídi tonsóribus meis, et dabo viris quos néscio unde sint? +1 Regum 1Kgs 9 25 12 Regréssi sunt ítaque púeri David per viam suam, et revérsi venérunt, et nuntiavérunt ei ómnia verba quæ díxerat. +1 Regum 1Kgs 9 25 13 Tunc ait David púeris suis: Accingátur unusquísque gládio suo. Et accíncti sunt sínguli gládiis suis, accinctúsque est et David ense suo: et secúti sunt David quasi quadringénti viri: porro ducénti remansérunt ad sárcinas. +1 Regum 1Kgs 9 25 14 Abígail autem uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis, dicens: Ecce David misit núntios de desérto, ut benedícerent dómino nostro: et aversátus est eos. b +1 Regum 1Kgs 9 25 15 Hómines isti boni satis fúerant nobis, et non molésti: nec quidquam aliquándo périit omni témpore quo fúimus conversáti cum eis in desérto: +1 Regum 1Kgs 9 25 16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, ómnibus diébus quibus pávimus apud eos greges. +1 Regum 1Kgs 9 25 17 Quam ob rem consídera, et recógita quid fácias: quóniam compléta est malítia advérsum virum tuum, et advérsum domum tuam, et ipse est fílius Bélial, ita ut nemo possit ei loqui. +1 Regum 1Kgs 9 25 18 Festinávit ígitur Abígail, et tulit ducéntos panes, et duos utres vini, et quinque aríetes coctos, et quinque sata poléntæ, et centum ligatúras uvæ passæ, et ducéntas massas caricárum, et pósuit super ásinos: +1 Regum 1Kgs 9 25 19 dixítque púeris suis: Præcédite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicávit. +1 Regum 1Kgs 9 25 20 Cum ergo ascendísset ásinum, et descénderet ad radíces montis, David et viri ejus descendébant in occúrsum ejus: quibus et illa occúrrit. b +1 Regum 1Kgs 9 25 21 Et ait David: Vere frustra servávi ómnia quæ hujus erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinébant: et réddidit mihi malum pro bono. +1 Regum 1Kgs 9 25 22 Hæc fáciat Deus inimícis David, et haec addat, si relíquero de ómnibus quæ ad ipsum pértinent usque mane mingéntem ad paríetem. +1 Regum 1Kgs 9 25 23 Cum autem vidísset Abígail David, festinávit, et descéndit de ásino, et prócidit coram David super fáciem suam, et adorávit super terram, +1 Regum 1Kgs 9 25 24 et cécidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, dómine mi, haec iníquitas: loquátur, óbsecro, ancílla tua in áuribus tuis, et audi verba fámulæ tuæ. +1 Regum 1Kgs 9 25 25 Ne ponat, oro, dóminus meus rex cor suum super virum istum iníquum Nabal: quóniam secúndum nomen suum stultus est, et stultítia est cum eo: ego autem ancílla tua non vidi púeros tuos, dómine mi, quos misísti. +1 Regum 1Kgs 9 25 26 Nunc ergo, dómine mi, vivit Dóminus, et vivit ánima tua, qui prohíbuit te ne veníres in sánguinem, et salvávit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimíci tui, et qui quaérunt dómino meo malum. +1 Regum 1Kgs 9 25 27 Quaprópter súscipe benedictiónem hanc, quam áttulit ancílla tua tibi dómino meo, et da púeris qui sequúntur te dóminum meum. +1 Regum 1Kgs 9 25 28 Aufer iniquitátem fámulæ tuæ: fáciens enim fáciet Dóminus tibi dómino meo domum fidélem, quia prœ́lia Dómini, dómine mi, tu prœliáris: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ. +1 Regum 1Kgs 9 25 29 Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te, et quærens ánimam tuam, erit ánima dómini mei custodíta quasi in fascículo vivéntium apud Dóminum Deum tuum: porro inimicórum tuórum ánima rotábitur, quasi in ímpetu et círculo fundæ. +1 Regum 1Kgs 9 25 30 Cum ergo fécerit Dóminus tibi dómino meo ómnia quæ locútus est bona de te, et constitúerit te ducem super Israël, +1 Regum 1Kgs 9 25 31 non erit tibi hoc in singúltum, et in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium, aut ipse te ultus fúeris: et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ. +1 Regum 1Kgs 9 25 32 Et ait David ad Abígail: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui misit hódie te in occúrsum meum, et benedíctum elóquium tuum, b +1 Regum 1Kgs 9 25 33 et benedícta tu, quæ prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem, et ulcíscerer me manu mea. +1 Regum 1Kgs 9 25 34 Alióquin vivit Dóminus Deus Israël, qui prohíbuit me ne malum fácerem tibi: nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam mingens ad paríetem. +1 Regum 1Kgs 9 25 35 Suscépit ergo David de manu ejus ómnia quæ attúlerat ei, dixítque ei: Vade pacífice in domum tuam: ecce audívi vocem tuam, et honorávi fáciem tuam. +1 Regum 1Kgs 9 25 36 Venit autem Abígail ad Nabal: et ecce erat ei convívium in domo ejus quasi convívium regis, et cor Nabal jucúndum: erat enim ébrius nimis: et non indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque mane. b +1 Regum 1Kgs 9 25 37 Dilúculo autem cum digessísset vinum Nabal, indicávit ei uxor sua verba haec: et emórtuum est cor ejus intrínsecus, et factus est quasi lapis. +1 Regum 1Kgs 9 25 38 Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est. +1 Regum 1Kgs 9 25 39 Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: Benedíctus Dóminus, qui judicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal, et servum suum custodívit a malo, et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput ejus. Misit ergo David, et locútus est ad Abígail, ut súmeret eam sibi in uxórem. b +1 Regum 1Kgs 9 25 40 Et venérunt púeri David ad Abígail in Carmélum, et locúti sunt ad eam, dicéntes: David misit nos ad te, ut accípiat te sibi in uxórem. +1 Regum 1Kgs 9 25 41 Quæ consúrgens, adorávit prona in terram, et ait: Ecce fámula tua sit in ancíllam, ut lavet pedes servórum dómini mei. +1 Regum 1Kgs 9 25 42 Et festinávit, et surréxit Abígail, et ascéndit super ásinum, et quinque puéllæ iérunt cum ea, pedíssequæ ejus, et secúta est núntios David: et facta est illi uxor. +1 Regum 1Kgs 9 25 43 Sed et Achínoam accépit David de Jezraël: et fuit útraque uxor ejus. b +1 Regum 1Kgs 9 25 44 Saul autem dedit Michol fíliam suam, uxórem David, Phalti fílio Lais, qui erat de Gallim. +1 Regum 1Kgs 9 26 1 Et venérunt Ziphǽi ad Saul in Gábaa, dicéntes: Ecce David abscónditus est in colle Háchila, quæ est ex advérso solitúdinis. +1 Regum 1Kgs 9 26 2 Et surréxit Saul, et descéndit in desértum Ziph, et cum eo tria míllia virórum de eléctis Israël, ut quǽreret David in desérto Ziph. +1 Regum 1Kgs 9 26 3 Et castrametatus est Saul in Gábaa Háchila, quæ erat ex advérso solitúdinis in via: David autem habitábat in desérto. Videns autem quod venísset Saul post se in desértum, +1 Regum 1Kgs 9 26 4 misit exploratóres, et dídicit quod illuc venísset certíssime. +1 Regum 1Kgs 9 26 5 Et surréxit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidísset locum in quo dormiébat Saul, et Abner fílius Ner, princeps milítiæ ejus, et Saulem dormiéntem in tentório, et réliquum vulgus per circúitum ejus, b +1 Regum 1Kgs 9 26 6 ait David ad Achímelech Hethǽum, et Abísai fílium Sárviæ fratrem Joab, dicens: Quis descéndet mecum ad Saul in castra? Dixítque Abísai: Ego descéndam tecum. +1 Regum 1Kgs 9 26 7 Venérunt ergo David et Abísai ad pópulum nocte, et invenérunt Saul jacéntem et dormiéntem in tentório, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et pópulum dormiéntes in circúitu ejus. +1 Regum 1Kgs 9 26 8 Dixítque Abísai ad David: Conclúsit Deus inimícum tuum hódie in manus tuas: nunc ergo perfódiam eum láncea in terra semel, et secúndo opus non erit. +1 Regum 1Kgs 9 26 9 Et dixit David ad Abísai: Ne interfícias eum: quis enim exténdet manum suam in christum Dómini, et ínnocens erit? +1 Regum 1Kgs 9 26 10 Et dixit David: Vivit Dóminus, quia nisi Dóminus percússerit eum, aut dies ejus vénerit ut moriátur, aut in prœ́lium descéndens períerit: +1 Regum 1Kgs 9 26 11 propítius sit mihi Dóminus ne exténdam manum meam in christum Dómini. Nunc ígitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeámus. +1 Regum 1Kgs 9 26 12 Tulit ígitur David hastam, et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul, et abiérunt: et non erat quisquam qui vidéret, et intellígeret, et evigiláret, sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos. +1 Regum 1Kgs 9 26 13 Cumque transísset David ex advérso, et stetísset in vértice montis de longe, et esset grande intervállum inter eos, b +1 Regum 1Kgs 9 26 14 clamávit David ad pópulum, et ad Abner fílium Ner, dicens: Nonne respondébis, Abner? Et respóndens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquiétas regem? +1 Regum 1Kgs 9 26 15 Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis álius símilis tui in Israël? quare ergo non custodísti dóminum tuum regem? ingréssus est enim unus de turba ut interfíceret regem dóminum tuum. +1 Regum 1Kgs 9 26 16 Non est bonum hoc, quod fecísti: vivit Dóminus, quóniam fílii mortis estis vos, qui non custodístis dóminum vestrum, christum Dómini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus. +1 Regum 1Kgs 9 26 17 Cognóvit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox haec tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, dómine mi rex. b +1 Regum 1Kgs 9 26 18 Et ait: Quam ob causam dóminus meus perséquitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea? +1 Regum 1Kgs 9 26 19 Nunc ergo audi, oro, dómine mi rex, verba servi tui: si Dóminus íncitat te advérsum me, odorétur sacrifícium: si autem fílii hóminum, maledícti sunt in conspéctu Dómini qui ejecérunt me hódie ut non hábitem in hæreditáte Dómini, dicéntes: Vade, servi diis aliénis. +1 Regum 1Kgs 9 26 20 Et nunc non effundátur sanguis meus in terram coram Dómino: quia egréssus est rex Israël ut quærat púlicem unum, sicut perséquitur perdix in móntibus. +1 Regum 1Kgs 9 26 21 Et ait Saul: Peccávi: revértere, fili mi David: nequáquam enim ultra tibi malefáciam, eo quod pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódie: appáret enim quod stulte égerim, et ignoráverim multa nimis. +1 Regum 1Kgs 9 26 22 Et respóndens David, ait: Ecce hasta regis: tránseat unus de púeris regis, et tollat eam. +1 Regum 1Kgs 9 26 23 Dóminus autem retríbuet unicuíque secúndum justítiam suam et fidem: trádidit enim te Dóminus hódie in manum meam, et nólui exténdere manum meam in christum Dómini. +1 Regum 1Kgs 9 26 24 Et sicut magnificáta est ánima tua hódie in óculis meis, sic magnificétur ánima mea in óculis Dómini, et líberet me de omni angústia. +1 Regum 1Kgs 9 26 25 Ait ergo Saul ad David: Benedíctus tu, fili mi David: et quidem fáciens fácies, et potens póteris. Ábiit autem David in viam suam, et Saul revérsus est in locum suum. +1 Regum 1Kgs 9 27 1 Et ait David in corde suo: Aliquándo íncidam una die in manus Saul: nonne mélius est ut fúgiam, et salver in terra Philisthinórum, ut despéret Saul, cessétque me quǽrere in cunctis fínibus Israël? fúgiam ergo manus ejus. +1 Regum 1Kgs 9 27 2 Et surréxit David, et ábiit ipse, et sexcénti viri cum eo, ad Achis fílium Maoch regem Geth. +1 Regum 1Kgs 9 27 3 Et habitávit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxóres ejus, Achínoam Jezrahelítis, et Abígail uxor Nabal Carméli. +1 Regum 1Kgs 9 27 4 Et nuntiátum est Sauli quod fugísset David in Geth, et non áddidit ultra quǽrere eum. +1 Regum 1Kgs 9 27 5 Dixit autem David ad Achis: Si invéni grátiam in óculis tuis, detur mihi locus in una úrbium regiónis hujus, ut hábitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitáte regis tecum? b +1 Regum 1Kgs 9 27 6 Dedit ítaque ei Achis in die illa Síceleg: propter quam causam facta est Síceleg regum Juda usque in diem hanc. +1 Regum 1Kgs 9 27 7 Fuit autem númerus diérum quibus habitávit David in regióne Philisthinórum, quátuor ménsium. +1 Regum 1Kgs 9 27 8 Et ascéndit David et viri ejus, et agébant prædas de Géssuri, et de Gerzi, et de Amalecítis: hi enim pagi habitabántur in terra antíquitus, eúntibus Sur usque ad terram Ægýpti. +1 Regum 1Kgs 9 27 9 Et percutiébat David omnem terram, nec relinquébat vivéntem virum et mulíerem: tollénsque oves, et boves, et ásinos, et camélos, et vestes, revertebátur, et veniébat ad Achis. +1 Regum 1Kgs 9 27 10 Dicébat autem ei Achis: In quem irruísti hódie? Respondébat David: Contra merídiem Judæ, et contra merídiem Jerámeel, et contra merídiem Ceni. +1 Regum 1Kgs 9 27 11 Virum et mulíerem non vivificábat David, nec adducébat in Geth, dicens: Ne forte loquántur advérsum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decrétum illi ómnibus diébus quibus habitávit in regióne Philisthinórum. +1 Regum 1Kgs 9 27 12 Crédidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operátus est contra pópulum suum Israël: erit ígitur mihi servus sempitérnus. +1 Regum 1Kgs 9 28 1 Factum est autem in diébus illis, congregavérunt Philísthiim ágmina sua, ut præpararéntur ad bellum contra Israël: dixítque Achis ad David: Sciens nunc scito quóniam mecum egrediéris in castris, tu et viri tui. +1 Regum 1Kgs 9 28 2 Dixítque David ad Achis: Nunc scies quæ factúrus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custódem cápitis mei ponam te cunctis diébus. +1 Regum 1Kgs 9 28 3 Sámuel autem mórtuus est, planxítque eum omnis Israël, et sepeliérunt eum in Rámatha urbe sua. Et Saul ábstulit magos et haríolos de terra. b +1 Regum 1Kgs 9 28 4 Congregatíque sunt Philísthiim, et venérunt, et castrametáti sunt in Sunam: congregávit autem et Saul univérsum Israël, et venit in Gelboë. +1 Regum 1Kgs 9 28 5 Et vidit Saul castra Philísthiim, et tímuit, et expávit cor ejus nimis. +1 Regum 1Kgs 9 28 6 Consuluítque Dóminum, et non respóndit ei neque per sómnia, neque per sacerdótes, neque per prophétas. +1 Regum 1Kgs 9 28 7 Dixítque Saul servis suis: Quǽrite mihi mulíerem habéntem pythónem, et vadam ad eam, et sciscitábor per illam. Et dixérunt servi ejus ad eum: Est múlier pythónem habens in Endor. +1 Regum 1Kgs 9 28 8 Mutávit ergo hábitum suum, vestitúsque est áliis vestiméntis, et ábiit ipse, et duo viri cum eo: venerúntque ad mulíerem nocte, et ait illi: Divína mihi in pythóne, et súscita mihi quem díxero tibi. +1 Regum 1Kgs 9 28 9 Et ait múlier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fécerit Saul, et quómodo eráserit magos et haríolos de terra: quare ergo insidiáris ánimæ meæ, ut occídar? +1 Regum 1Kgs 9 28 10 Et jurávit ei Saul in Dómino, dicens: Vivit Dóminus, quia non evéniet tibi quidquam mali propter hanc rem. +1 Regum 1Kgs 9 28 11 Dixítque ei múlier: Quem suscitábo tibi? Qui ait: Samuélem mihi súscita. +1 Regum 1Kgs 9 28 12 Cum autem vidísset múlier Samuélem, exclamávit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuísti mihi? tu es enim Saul. b +1 Regum 1Kgs 9 28 13 Dixítque ei rex: Noli timére: quid vidísti? Et ait múlier ad Saul: Deos vidi ascendéntes de terra. +1 Regum 1Kgs 9 28 14 Dixítque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascéndit, et ipse amíctus est pállio. Et intelléxit Saul quod Sámuel esset, et inclinávit se super fáciem suam in terra, et adorávit. +1 Regum 1Kgs 9 28 15 Dixit autem Sámuel ad Saul: Quare inquietásti me ut suscitárer? Et ait Saul: Coárctor nimis: síquidem Philísthiim pugnant advérsum me, et Deus recéssit a me, et exaudíre me nóluit neque in manu prophetárum, neque per sómnia: vocávi ergo te, ut osténderes mihi quid fáciam. b +1 Regum 1Kgs 9 28 16 Et ait Sámuel: Quid intérrogas me, cum Dóminus recésserit a te, et transíerit ad ǽmulum tuum? +1 Regum 1Kgs 9 28 17 Fáciet enim tibi Dóminus sicut locútus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud próximo tuo David: +1 Regum 1Kgs 9 28 18 quia non obedísti voci Dómini, neque fecísti iram furóris ejus in Ámalec: idcírco quod páteris, fecit tibi Dóminus hódie. +1 Regum 1Kgs 9 28 19 Et dabit Dóminus étiam Israël tecum in manus Philísthiim: cras autem tu et fílii tui mecum éritis: sed et castra Israël tradet Dóminus in manus Philísthiim. +1 Regum 1Kgs 9 28 20 Statímque Saul cécidit porréctus in terram: extimúerat enim verba Samuélis, et robur non erat in eo, quia non coméderat panem tota die illa. b +1 Regum 1Kgs 9 28 21 Ingréssa est ítaque múlier illa ad Saul (conturbátus enim erat valde), dixítque ad eum: Ecce obedívit ancílla tua voci tuæ, et pósui ánimam meam in manu mea: et audívi sermónes tuos, quos locútus es ad me. +1 Regum 1Kgs 9 28 22 Nunc ígitur audi et tu vocem ancíllæ tuæ, et ponam coram te buccéllam panis, ut cómedens convaléscas, et possis iter ágere. +1 Regum 1Kgs 9 28 23 Qui rénuit, et ait: Non cómedam. Coëgérunt autem eum servi sui et múlier, et tandem audíta voce eórum surréxit de terra, et sedit super lectum. +1 Regum 1Kgs 9 28 24 Múlier autem illa habébat vítulum pascuálem in domo, et festinávit, et occídit eum: tollénsque farínam, míscuit eam, et coxit ázyma, +1 Regum 1Kgs 9 28 25 et pósuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedíssent, surrexérunt, et ambulavérunt per totam noctem illam. +1 Regum 1Kgs 9 29 1 Congregáta sunt ergo Philísthiim univérsa ágmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jézrahel. +1 Regum 1Kgs 9 29 2 Et sátrapæ quidem Philísthiim incedébant in centúriis et míllibus: David autem et viri ejus erant in novíssimo ágmine cum Achis. +1 Regum 1Kgs 9 29 3 Dixerúntque príncipes Philísthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebrǽi isti? Et ait Achis ad príncipes Philísthiim: Num ignorátis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diébus, vel annis, et non invéni in eo quidquam ex die qua transfúgit ad me usque ad diem hanc? +1 Regum 1Kgs 9 29 4 Iráti sunt autem advérsus eum príncipes Philísthiim, et dixérunt ei: Revertátur vir iste, et sédeat in loco suo in quo constituísti eum, et non descéndat nobíscum in prœ́lium, ne fiat nobis adversárius, cum prœliári cœpérimus: quómodo enim áliter póterit placáre dóminum suum, nisi in capítibus nostris? +1 Regum 1Kgs 9 29 5 Nonne iste est David, cui cantábant in choris, dicéntes: Percússit Saul in míllibus suis, et David in decem míllibus suis? +1 Regum 1Kgs 9 29 6 Vocávit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dóminus, quia rectus es tu, et bonus in conspéctu meo: et éxitus tuus, et intróitus tuus mecum est in castris: et non invéni in te quidquam mali ex die qua venísti ad me usque in diem hanc: sed sátrapis non places. b +1 Regum 1Kgs 9 29 7 Revértere ergo, et vade in pace, et non offéndas óculos satrapárum Philísthiim. +1 Regum 1Kgs 9 29 8 Dixítque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenísti in me servo tuo, a die qua fui in conspéctu tuo usque in diem hanc, ut non véniam et pugnem contra inimícos dómini mei regis? +1 Regum 1Kgs 9 29 9 Respóndens autem Achis, locútus est ad David: Scio quia bonus es tu in óculis meis, sicut ángelus Dei: sed príncipes Philisthinórum dixérunt: Non ascéndet nobíscum in prœ́lium. +1 Regum 1Kgs 9 29 10 Ígitur consúrge mane tu, et servi dómini tui qui venérunt tecum: et cum de nocte surrexéritis, et cœ́perit dilucéscere, pérgite. +1 Regum 1Kgs 9 29 11 Surréxit ítaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficisceréntur mane, et reverteréntur ad terram Philísthiim: Philísthiim autem ascendérunt in Jézrahel. +1 Regum 1Kgs 9 30 1 Cumque veníssent David et viri ejus in Síceleg die tértia, Amalecítæ ímpetum fécerant ex parte austráli in Síceleg, et percússerant Síceleg, et succénderant eam igni. +1 Regum 1Kgs 9 30 2 Et captívas dúxerant mulíeres ex ea, a mínimo usque ad magnum: et non interfécerant quemquam, sed secum dúxerant, et pergébant itínere suo. +1 Regum 1Kgs 9 30 3 Cum ergo veníssent David et viri ejus ad civitátem, et inveníssent eam succénsam igni, et uxóres suas, et fílios suos et fílias, ductas esse captívas, +1 Regum 1Kgs 9 30 4 levavérunt David et pópulus qui erat cum eo voces suas, et planxérunt donec defícerent in eis lácrimæ. +1 Regum 1Kgs 9 30 5 Síquidem et duæ uxóres David captívæ ductæ fúerant, Achínoam Jezrahelítes, et Abígail uxor Nabal Carméli. +1 Regum 1Kgs 9 30 6 Et contristátus est David valde: volébat enim eum pópulus lapidáre, quia amára erat ánima uniuscujúsque viri super fíliis suis et filiábus: confortátus est autem David in Dómino Deo suo. +1 Regum 1Kgs 9 30 7 Et ait ad Abíathar sacerdótem fílium Achímelech: Ápplica ad me ephod. Et applicávit Abíathar ephod ad David. +1 Regum 1Kgs 9 30 8 Et consúluit David Dóminum, dicens: Pérsequar latrúnculos hos, et comprehéndam eos, an non? Dixítque ei Dóminus: Perséquere: absque dúbio enim comprehéndes eos, et excúties prædam. +1 Regum 1Kgs 9 30 9 Ábiit ergo David, ipse et sexcénti viri qui erant cum eo, et venérunt usque ad torréntem Besor: et lassi quidam substitérunt. b +1 Regum 1Kgs 9 30 10 Persecútus est autem David ipse, et quadringénti viri: substíterant enim ducénti, qui lassi transíre non póterant torréntem Besor. +1 Regum 1Kgs 9 30 11 Et invenérunt virum ægýptium in agro, et adduxérunt eum ad David: dederúntque ei panem ut coméderet, et bíberet aquam, +1 Regum 1Kgs 9 30 12 sed et fragmen massæ caricárum, et duas ligatúras uvæ passæ. Quæ cum comedísset, revérsus est spíritus ejus, et refocillátus est: non enim coméderat panem, neque bíberat aquam, tribus diébus et tribus nóctibus. +1 Regum 1Kgs 9 30 13 Dixit ítaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer ægýptius ego sum, servus viri Amalecítæ: derelíquit autem me dóminus meus, quia ægrotáre cœpi nudiustértius. +1 Regum 1Kgs 9 30 14 Síquidem nos erúpimus ad austrálem plagam Ceréthi, et contra Judam, et ad merídiem Caleb, et Síceleg succéndimus igni. +1 Regum 1Kgs 9 30 15 Dixítque ei David: Potes me dúcere ad cúneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occídas me, et non tradas me in manus dómini mei, et ego ducam te ad cúneum istum. Et jurávit ei David. +1 Regum 1Kgs 9 30 16 Qui cum duxísset eum, ecce illi discumbébant super fáciem univérsæ terræ comedéntes et bibéntes, et quasi festum celebrántes diem, pro cuncta præda et spóliis quæ céperant de terra Philísthiim et de terra Juda. +1 Regum 1Kgs 9 30 17 Et percússit eos David a véspere usque ad vésperam altérius diéi, et non evásit ex eis quisquam, nisi quadringénti viri adolescéntes, qui ascénderant camélos et fúgerant. +1 Regum 1Kgs 9 30 18 Éruit ergo David ómnia quæ túlerant Amalecítæ, et duas uxóres suas éruit. b +1 Regum 1Kgs 9 30 19 Nec défuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de fíliis quam de filiábus, et de spóliis, et quæcúmque rapúerant: ómnia redúxit David. +1 Regum 1Kgs 9 30 20 Et tulit univérsos greges et arménta, et minávit ante fáciem suam: dixerúntque: Hæc est præda David. +1 Regum 1Kgs 9 30 21 Venit autem David ad ducéntos viros qui lassi substíterant, nec sequi potúerant David, et residére eos jússerat in torrénte Besor: qui egréssi sunt óbviam David et pópulo qui erat cum eo. Accédens autem David ad pópulum, salutávit eos pacífice. +1 Regum 1Kgs 9 30 22 Respondénsque omnis vir péssimus et iníquus de viris qui íerant cum David, dixit: Quia non venérunt nobíscum, non dábimus eis quidquam de præda quam erúimus: sed suffíciat unicuíque uxor sua et fílii: quos cum accéperint, recédant. +1 Regum 1Kgs 9 30 23 Dixit autem David: Non sic faciétis, fratres mei, de his quæ trádidit nobis Dóminus, et custodívit nos, et dedit latrúnculos qui erúperant advérsum nos, in manus nostras: +1 Regum 1Kgs 9 30 24 nec áudiet vos quisquam super sermóne hoc: æqua enim pars erit descendéntis ad prœ́lium, et remanéntis ad sárcinas, et simíliter dívident. +1 Regum 1Kgs 9 30 25 Et factum est hoc ex die illa et deínceps, constitútum et præfinítum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc. +1 Regum 1Kgs 9 30 26 Venit ergo David in Síceleg, et misit dona de præda senióribus Juda próximis suis, dicens: Accípite benedictiónem de præda hóstium Dómini: b +1 Regum 1Kgs 9 30 27 his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad merídiem, et qui in Jether, +1 Regum 1Kgs 9 30 28 et qui in Aroër, et qui in Séphamoth, et qui in Ésthamo, +1 Regum 1Kgs 9 30 29 et qui in Rachal, et qui in úrbibus Jerámeel, et qui in úrbibus Ceni, +1 Regum 1Kgs 9 30 30 et qui in Árama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach, +1 Regum 1Kgs 9 30 31 et qui in Hebron, et réliquis qui erant in his locis in quibus commorátus fúerat David, ipse et viri ejus. +1 Regum 1Kgs 9 31 1 Philísthiim autem pugnábant advérsum Israël: et fugérunt viri Israël ante fáciem Philísthiim, et cecidérunt interfécti in monte Gelboë. +1 Regum 1Kgs 9 31 2 Irruerúntque Philísthiim in Saul et in fílios ejus, et percussérunt Jónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul: +1 Regum 1Kgs 9 31 3 totúmque pondus prœ́lii versum est in Saul, et consecúti sunt eum viri sagittárii, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis. +1 Regum 1Kgs 9 31 4 Dixítque Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et pércute me: ne forte véniant incircumcísi isti, et interfíciant me, illudéntes mihi. Et nóluit ármiger ejus: fúerat enim nímio terróre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium, et írruit super eum. +1 Regum 1Kgs 9 31 5 Quod cum vidísset ármiger ejus, vidélicet quod mórtuus esset Saul, írruit étiam ipse super gládium suum, et mórtuus est cum eo. +1 Regum 1Kgs 9 31 6 Mórtuus est ergo Saul, et tres fílii ejus, et ármiger illíus, et univérsi viri ejus in die illa páriter. +1 Regum 1Kgs 9 31 7 Vidéntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordánem, quod fugíssent viri Israëlítæ, et quod mórtuus esset Saul et fílii ejus, reliquérunt civitátes suas, et fugérunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt ibi. b +1 Regum 1Kgs 9 31 8 Facta autem die áltera, venérunt Philísthiim ut spoliárent interféctos, et invenérunt Saul et tres fílios ejus jacéntes in monte Gelboë. +1 Regum 1Kgs 9 31 9 Et præcidérunt caput Saul, et spoliavérunt eum armis: et misérunt in terram Philisthinórum per circúitum, ut annuntiarétur in templo idolórum, et in pópulis. +1 Regum 1Kgs 9 31 10 Et posuérunt arma ejus in templo Ástaroth, corpus vero ejus suspendérunt in muro Bethsan. +1 Regum 1Kgs 9 31 11 Quod cum audíssent habitatóres Jabes Gálaad, quæcúmque fécerant Philísthiim Saul, +1 Regum 1Kgs 9 31 12 surrexérunt omnes viri fortíssimi, et ambulavérunt tota nocte, et tulérunt cadáver Saul, et cadávera filiórum ejus, de muro Bethsan: venerúntque Jabes Gálaad, et combussérunt ea ibi: +1 Regum 1Kgs 9 31 13 et tulérunt ossa eórum, et sepeliérunt in némore Jabes, et jejunavérunt septem diébus. +# 2 Regum 2Kgs Liber Secúndus Regum +2 Regum 2Kgs 10 1 1 Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Ámalec, et manéret in Síceleg duos dies. +2 Regum 2Kgs 10 1 2 In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa, et púlvere conspérsus caput: et ut venit ad David, cécidit super fáciem suam, et adorávit. +2 Regum 2Kgs 10 1 3 Dixítque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. +2 Regum 2Kgs 10 1 4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? índica mihi. Qui ait: Fugit pópulus ex prœ́lio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt: sed et Saul et Jónathas fílius ejus interiérunt. +2 Regum 2Kgs 10 1 5 Dixítque David ad adolescéntem qui nuntiábat ei: Unde scis quia mórtuus est Saul, et Jónathas fílius ejus? +2 Regum 2Kgs 10 1 6 Et ait adoléscens qui nuntiábat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbébat super hastam suam: porro currus et équites appropinquábant ei, +2 Regum 2Kgs 10 1 7 et convérsus post tergum suum, vidénsque me, vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum: +2 Regum 2Kgs 10 1 8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecítes ego sum. +2 Regum 2Kgs 10 1 9 Et locútus est mihi: Sta super me, et intérfice me: quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est. +2 Regum 2Kgs 10 1 10 Stansque super eum, occídi illum: sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam: et tuli diadéma quod erat in cápite ejus, et armíllam de bráchio illíus, et áttuli ad te dóminum meum huc. +2 Regum 2Kgs 10 1 11 Apprehéndens autem David, vestiménta sua scidit, omnésque viri qui erant cum eo, +2 Regum 2Kgs 10 1 12 et planxérunt, et flevérunt, et jejunavérunt usque ad vésperam super Saul, et super Jónathan fílium ejus, et super pópulum Dómini, et super domum Israël, eo quod corruíssent gládio. +2 Regum 2Kgs 10 1 13 Dixítque David ad júvenem qui nuntiáverat ei: Unde es tu? Qui respóndit: Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum. b +2 Regum 2Kgs 10 1 14 Et ait ad eum David: Quare non timuísti míttere manum tuam ut occíderes christum Dómini? +2 Regum 2Kgs 10 1 15 Vocánsque David unum de púeris suis, ait: Accédens írrue in eum. Qui percússit illum, et mórtuus est. +2 Regum 2Kgs 10 1 16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locútum est advérsum te, dicens: Ego interféci christum Dómini. +2 Regum 2Kgs 10 1 17 Planxit autem David planctum hujuscémodi super Saul, et super Jónathan fílium ejus b +2 Regum 2Kgs 10 1 18 (et præcépit ut docérent fílios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justórum), et ait: Consídera, Israël, pro his qui mórtui sunt, super excélsa tua vulneráti. +2 Regum 2Kgs 10 1 19 Ínclyti Israël super montes tuos interfécti sunt: quómodo cecidérunt fortes? +2 Regum 2Kgs 10 1 20 Nolíte annuntiáre in Geth, neque annuntiétis in cómpitis Ascalónis: ne forte læténtur fíliæ Philísthiim; ne exúltent fíliæ incircumcisórum. +2 Regum 2Kgs 10 1 21 Montes Gelboë, nec ros, nec plúvia véniant super vos, neque sint agri primitiárum: quia ibi abjéctus est clýpeus fórtium: clýpeus Saul, quasi non esset unctus óleo. +2 Regum 2Kgs 10 1 22 A sánguine interfectórum, ab ádipe fórtium, sagítta Jónathæ numquam rédiit retrórsum, et gládius Saul non est revérsus inánis. +2 Regum 2Kgs 10 1 23 Saul et Jónathas amábiles, et decóri in vita sua, in morte quoque non sunt divísi: áquilis velocióres, leónibus fortióres. +2 Regum 2Kgs 10 1 24 Fíliæ Israël, super Saul flete, qui vestiébat vos cóccino in delíciis, qui præbébat ornaménta áurea cúltui vestro. +2 Regum 2Kgs 10 1 25 Quómodo cecidérunt fortes in prœ́lio? Jónathas in excélsis tuis occísus est? +2 Regum 2Kgs 10 1 26 Dóleo super te, frater mi Jónatha, decóre nimis, et amábilis super amórem mulíerum. Sicut mater únicum amat fílium suum, ita ego te diligébam. +2 Regum 2Kgs 10 1 27 Quómodo cecidérunt robústi, et periérunt arma béllica? +2 Regum 2Kgs 10 2 1 Ígitur post haec consúluit David Dóminum, dicens: Num ascéndam in unam de civitátibus Juda? Et ait Dóminus ad eum: Ascénde. Dixítque David: Quo ascéndam? Et respóndit ei: In Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 2 2 Ascéndit ergo David, et duæ uxóres ejus, Achínoam Jezraëlítes, et Abígail uxor Nabal Carméli: +2 Regum 2Kgs 10 2 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua: et mansérunt in óppidis Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 2 4 Venerúntque viri Juda, et unxérunt ibi David ut regnáret super domum Juda. Et nuntiátum est David quod viri Jabes Gálaad sepelíssent Saul. +2 Regum 2Kgs 10 2 5 Misit ergo David núntios ad viros Jabes Gálaad, dixítque ad eos: Benedícti vos Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul, et sepelístis eum. +2 Regum 2Kgs 10 2 6 Et nunc retríbuet vobis quidem Dóminus misericórdiam et veritátem: sed et ego reddam grátiam, eo quod fecístis verbum istud. +2 Regum 2Kgs 10 2 7 Conforténtur manus vestræ, et estóte fílii fortitúdinis: licet enim mórtuus sit dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. +2 Regum 2Kgs 10 2 8 Abner autem fílius Ner, princeps exércitus Saul, tulit Ísboseth fílium Saul, et circumdúxit eum per castra, b +2 Regum 2Kgs 10 2 9 regémque constítuit super Gálaad, et super Géssuri, et super Jezraël, et super Éphraim, et super Bénjamin, et super Israël univérsum. +2 Regum 2Kgs 10 2 10 Quadragínta annórum erat Ísboseth fílius Saul cum regnáre cœpísset super Israël, et duóbus annis regnávit: sola autem domus Juda sequebátur David. +2 Regum 2Kgs 10 2 11 Et fuit númerus diérum quos commorátus est David ímperans in Hebron super domum Juda, septem annórum et sex ménsium. +2 Regum 2Kgs 10 2 12 Egressúsque est Abner fílius Ner, et púeri Ísboseth fílii Saul, de castris in Gábaon. b +2 Regum 2Kgs 10 2 13 Porro Joab fílius Sárviæ, et púeri David, egréssi sunt, et occurrérunt eis juxta piscínam Gábaon. Et cum in unum conveníssent, e regióne sedérunt: hi ex una parte piscínæ, et illi ex áltera. +2 Regum 2Kgs 10 2 14 Dixítque Abner ad Joab: Surgant púeri, et ludant coram nobis. Et respóndit Joab: Surgant. +2 Regum 2Kgs 10 2 15 Surrexérunt ergo, et transiérunt número duódecim de Bénjamin, ex parte Ísboseth fílii Saul, et duódecim de púeris David. +2 Regum 2Kgs 10 2 16 Apprehensóque unusquísque cápite cómparis sui, defíxit gládium in latus contrárii, et cecidérunt simul: vocatúmque est nomen loci illíus: Ager robustórum, in Gábaon. +2 Regum 2Kgs 10 2 17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatúsque est Abner et viri Israël a púeris David. b +2 Regum 2Kgs 10 2 18 Erant autem ibi tres fílii Sárviæ, Joab, et Abísai, et Asaël: porro Asaël cursor velocíssimus fuit, quasi unus de cápreis quæ morántur in silvis. +2 Regum 2Kgs 10 2 19 Persequebátur autem Asaël Abner, et non declinávit ad dextram neque ad sinístram omíttens pérsequi Abner. +2 Regum 2Kgs 10 2 20 Respéxit ítaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asaël? Qui respóndit: Ego sum. +2 Regum 2Kgs 10 2 21 Dixítque ei Abner: Vade ad déxteram, sive ad sinístram, et apprehénde unum de adolescéntibus, et tolle tibi spólia ejus. Nóluit autem Asaël omíttere quin urgéret eum. +2 Regum 2Kgs 10 2 22 Rursúmque locútus est Abner ad Asaël: Recéde, noli me sequi, ne compéllar confódere te in terram, et leváre non pótero fáciem meam ad Joab fratrem tuum. +2 Regum 2Kgs 10 2 23 Qui audíre contémpsit, et nóluit declináre: percússit ergo eum Abner avérsa hasta in ínguine, et transfódit, et mórtuus est in eódem loco: omnésque qui transíbant per locum illum, in quo cecíderat Asaël et mórtuus erat, subsistébant. +2 Regum 2Kgs 10 2 24 Persequéntibus autem Joab et Abísai fugiéntem Abner, sol occúbuit: et venérunt usque ad collem aquædúctus, qui est ex advérso vallis itíneris desérti in Gábaon. b +2 Regum 2Kgs 10 2 25 Congregatíque sunt fílii Bénjamin ad Abner: et conglobáti in unum cúneum, stetérunt in summitáte túmuli uníus. +2 Regum 2Kgs 10 2 26 Et exclamávit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad interneciónem tuus mucro desǽviet? an ignóras quod periculósa sit desperátio? úsquequo non dicis pópulo ut omíttat pérsequi fratres suos? +2 Regum 2Kgs 10 2 27 Et ait Joab: Vivit Dóminus, si locútus fuísses, mane recessísset pópulus pérsequens fratrem suum. +2 Regum 2Kgs 10 2 28 Insónuit ergo Joab búccina, et stetit omnis exércitus, nec persecúti sunt ultra Israël, neque iniére certámen. +2 Regum 2Kgs 10 2 29 Abner autem et viri ejus abiérunt per campéstria, tota nocte illa: et transiérunt Jordánem, et lustráta omni Beth-horon, venérunt ad castra. +2 Regum 2Kgs 10 2 30 Porro Joab revérsus, omísso Abner, congregávit omnem pópulum: et defuérunt de púeris David decem et novem viri, excépto Asaéle. +2 Regum 2Kgs 10 2 31 Servi autem David percussérunt de Bénjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecéntos sexagínta, qui et mórtui sunt. +2 Regum 2Kgs 10 2 32 Tulerúntque Asaël, et sepeliérunt eum in sepúlchro patris sui in Béthlehem: et ambulavérunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepúsculo pervenérunt in Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 3 1 Facta est ergo longa concertátio inter domum Saul et inter domum David: David proficíscens, et semper seípso robústior, domus autem Saul decréscens quotídie. +2 Regum 2Kgs 10 3 2 Natíque sunt fílii David in Hebron: fuítque primogénitus ejus Amnon, de Achínoam Jezraëlítide. +2 Regum 2Kgs 10 3 3 Et post eum Chéleab, de Abígail uxóre Nabal Carméli: porro tértius Ábsalom, fílius Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur. +2 Regum 2Kgs 10 3 4 Quartus autem Adonías, fílius Haggith: et quintus Saphathía, fílius Abítal. +2 Regum 2Kgs 10 3 5 Sextus quoque Jéthraam, de Egla uxóre David: hi nati sunt David in Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 3 6 Cum ergo esset prœ́lium inter domum Saul et domum David, Abner fílius Ner regébat domum Saul. b +2 Regum 2Kgs 10 3 7 Fúerat autem Sauli concubína nómine Respha, fília Aja. Dixítque Ísboseth ad Abner: +2 Regum 2Kgs 10 3 8 Quare ingréssus es ad concubínam patris mei? Qui irátus nimis propter verba Ísboseth, ait: Numquid caput canis ego sum advérsum Judam hódie, qui fécerim misericórdiam super domum Saul patris tui, et super fratres et próximos ejus, et non trádidi te in manus David, et tu requisísti in me quod argúeres pro mulíere hódie? +2 Regum 2Kgs 10 3 9 Hæc fáciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quómodo jurávit Dóminus David, sic fáciam cum eo, +2 Regum 2Kgs 10 3 10 ut transferátur regnum de domo Saul, et elevétur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabée. +2 Regum 2Kgs 10 3 11 Et non pótuit respondére ei quidquam, quia metuébat illum. +2 Regum 2Kgs 10 3 12 Misit ergo Abner núntios ad David pro se dicéntes: Cujus est terra? et ut loqueréntur: Fac mecum amicítias, et erit manus mea tecum, et redúcam ad te univérsum Israël. b +2 Regum 2Kgs 10 3 13 Qui ait: Óptime: ego fáciam tecum amicítias: sed unam rem peto a te, dicens: Non vidébis fáciem meam ántequam addúxeris Michol fíliam Saul: et sic vénies, et vidébis me. +2 Regum 2Kgs 10 3 14 Misit autem David núntios ad Ísboseth fílium Saul, dicens: Redde uxórem meam Michol, quam despóndi mihi centum præpútiis Philísthiim. +2 Regum 2Kgs 10 3 15 Misit ergo Ísboseth, et tulit eam a viro suo Pháltiel fílio Lais. +2 Regum 2Kgs 10 3 16 Sequebatúrque eam vir suus, plorans usque Bahúrim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revértere. Qui revérsus est. +2 Regum 2Kgs 10 3 17 Sermónem quoque íntulit Abner ad senióres Israël, dicens: Tam heri quam nudiustértius quærebátis David ut regnáret super vos. +2 Regum 2Kgs 10 3 18 Nunc ergo fácite: quóniam Dóminus locútus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvábo pópulum meum Israël de manu Philísthiim, et ómnium inimicórum ejus. +2 Regum 2Kgs 10 3 19 Locútus est autem Abner étiam ad Bénjamin. Et ábiit ut loquerétur ad David in Hebron ómnia quæ placúerant Israéli et univérso Bénjamin. +2 Regum 2Kgs 10 3 20 Venítque ad David in Hebron cum vigínti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui vénerant cum eo, convívium. +2 Regum 2Kgs 10 3 21a Et dixit Abner ad David: Surgam, ut cóngregem ad te dóminum meum regem omnem Israël, et íneam tecum fœdus, et ímperes ómnibus, sicut desíderat ánima tua. +2 Regum 2Kgs 10 3 21b Cum ergo deduxísset David Abner, et ille isset in pace, +2 Regum 2Kgs 10 3 22 statim púeri David et Joab venérunt, cæsis latrónibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimíserat eum, et proféctus fúerat in pace. +2 Regum 2Kgs 10 3 23 Et Joab, et omnis exércitus qui erat cum eo, póstea venérunt: nuntiátum est ítaque Joab a narrántibus: Venit Abner fílius Ner ad regem, et dimísit eum, et ábiit in pace. +2 Regum 2Kgs 10 3 24 Et ingréssus est Joab ad regem, et ait: Quid fecísti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisísti eum, et ábiit et recéssit? +2 Regum 2Kgs 10 3 25 ignóras Abner fílium Ner, quóniam ad hoc venit ad te ut decíperet te, et sciret éxitum tuum et intróitum tuum, et nosset ómnia quæ agis? +2 Regum 2Kgs 10 3 26 Egréssus ítaque Joab a David, misit núntios post Abner, et redúxit eum a cistérna Sira, ignoránte David. +2 Regum 2Kgs 10 3 27 Cumque rediísset Abner in Hebron, seórsum addúxit eum Joab ad médium portæ ut loquerétur ei, in dolo: et percússit illum ibi in ínguine, et mórtuus est in ultiónem sánguinis Asaël fratris ejus. +2 Regum 2Kgs 10 3 28 Quod cum audísset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dóminum usque in sempitérnum, a sánguine Abner fílii Ner: +2 Regum 2Kgs 10 3 29 et véniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec defíciat de domo Joab fluxum séminis sústinens, et leprósus, et tenens fusum, et cadens gládio, et índigens pane. +2 Regum 2Kgs 10 3 30 Ígitur Joab et Abísai frater ejus interfecérunt Abner, eo quod occidísset Asaël fratrem eórum in Gábaon in prœ́lio. b +2 Regum 2Kgs 10 3 31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem pópulum qui erat cum eo: Scíndite vestiménta vestra, et accingímini saccis, et plángite ante exéquias Abner. Porro rex David sequebátur féretrum. +2 Regum 2Kgs 10 3 32 Cumque sepelíssent Abner in Hebron, levávit rex David vocem suam, et flevit super túmulum Abner: flevit autem et omnis pópulus. +2 Regum 2Kgs 10 3 33 Plangénsque rex, et lugens Abner, ait: Nequáquam ut mori solent ignávi, mórtuus est Abner. +2 Regum 2Kgs 10 3 34 Manus tuæ ligátæ non sunt, et pedes tui non sunt compédibus aggraváti: sed sicut solent cádere coram fíliis iniquitátis, sic corruísti. Congeminánsque omnis pópulus flevit super eum. +2 Regum 2Kgs 10 3 35 Cumque venísset univérsa multitúdo cibum cápere cum David, clara adhuc die jurávit David, dicens: Hæc fáciat mihi Deus, et haec addat, si ante occásum solis gustávero panem vel áliud quidquam. +2 Regum 2Kgs 10 3 36 Omnísque pópulus audívit, et placuérunt eis cuncta quæ fecit rex in conspéctu totíus pópuli. +2 Regum 2Kgs 10 3 37 Et cognóvit omne vulgus et univérsus Israël in die illa, quóniam non actum fuísset a rege ut occiderétur Abner fílius Ner. +2 Regum 2Kgs 10 3 38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignorátis quóniam princeps et máximus cécidit hódie in Israël? +2 Regum 2Kgs 10 3 39 Ego autem adhuc delicátus, et unctus rex: porro viri isti fílii Sárviæ duri sunt mihi: retríbuat Dóminus faciénti malum juxta malítiam suam. +2 Regum 2Kgs 10 4 1 Audívit autem Ísboseth fílius Saul quod cecidísset Abner in Hebron: et dissolútæ sunt manus ejus, omnísque Israël perturbátus est. +2 Regum 2Kgs 10 4 2 Duo autem viri príncipes latrónum erant fílio Saul, nomen uni Báana, et nomen álteri Rechab, fílii Remmon Berothítæ de fíliis Bénjamin: síquidem et Beroth reputáta est in Bénjamin. +2 Regum 2Kgs 10 4 3 Et fugérunt Berothítæ in Géthaim, fuerúntque ibi ádvenæ usque ad tempus illud. +2 Regum 2Kgs 10 4 4 Erat autem Jónathæ fílio Saul fílius débilis pédibus: quinquénnis enim fuit, quando venit núntius de Saul et Jónatha ex Jézrahel. Tollens ítaque eum nutrix sua, fugit: cumque festináret ut fúgeret, cécidit, et claudus efféctus est: habuítque vocábulum Miphíboseth. +2 Regum 2Kgs 10 4 5 Veniéntes ígitur fílii Remmon Berothítæ, Rechab et Báana, ingréssi sunt fervénte die domum Ísboseth: qui dormiébat super stratum suum merídie. Et ostiária domus purgans tríticum, obdormívit. b +2 Regum 2Kgs 10 4 6 Ingréssi sunt autem domum laténter assuméntes spicas trítici, et percussérunt eum in ínguine Rechab, et Báana frater ejus, et fugérunt. +2 Regum 2Kgs 10 4 7 Cum autem ingréssi fuíssent domum, ille dormiébat super lectum suum in conclávi, et percutiéntes interfecérunt eum: sublatóque cápite ejus, abiérunt per viam desérti tota nocte, +2 Regum 2Kgs 10 4 8 et attulérunt caput Ísboseth ad David in Hebron: dixerúntque ad regem: Ecce caput Ísboseth fílii Saul inimíci tui, qui quærébat ánimam tuam: et dedit Dóminus dómino meo regi ultiónem hódie de Saul, et de sémine ejus. +2 Regum 2Kgs 10 4 9 Respóndens autem David Rechab, et Báana fratri ejus, fíliis Remmon Berothítæ, dixit ad eos: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, b +2 Regum 2Kgs 10 4 10 quóniam eum qui annuntiáverat mihi, et díxerat: Mórtuus est Saul: qui putábat se próspera nuntiáre, ténui, et occídi eum in Síceleg, cui oportébat mercédem dare pro núntio. +2 Regum 2Kgs 10 4 11 Quanto magis nunc cum hómines ímpii interfecérunt virum innóxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sánguinem ejus de manu vestra, et áuferam vos de terra? +2 Regum 2Kgs 10 4 12 Præcépit ítaque David púeris suis, et interfecérunt eos: præcidentésque manus et pedes eórum, suspendérunt eos super piscínam in Hebron: caput autem Ísboseth tulérunt, et sepeliérunt in sepúlchro Abner in Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 5 1 Et venérunt univérsæ tribus Israël ad David in Hebron, dicéntes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. +2 Regum 2Kgs 10 5 2 Sed et heri et nudiustértius cum esset Saul rex super nos, tu eras edúcens et redúcens Israël: dixit autem Dóminus ad te: Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris dux super Israël. +2 Regum 2Kgs 10 5 3 Venérunt quoque et senióres Israël ad regem in Hebron, et percússit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Dómino: unxerúntque David in regem super Israël. +2 Regum 2Kgs 10 5 4 Fílius trigínta annórum erat David cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit. +2 Regum 2Kgs 10 5 5 In Hebron regnávit super Judam septem annis et sex ménsibus: in Jerúsalem autem regnávit trigínta tribus annis super omnem Israël et Judam. +2 Regum 2Kgs 10 5 6 Et ábiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerúsalem, ad Jebusǽum habitatórem terræ: dictúmque est David ab eis: Non ingrediéris huc, nisi abstúleris cæcos et claudos dicéntes: Non ingrediétur David huc. b +2 Regum 2Kgs 10 5 7 Cepit autem David arcem Sion: haec est cívitas David. +2 Regum 2Kgs 10 5 8 Proposúerat enim David in die illa prǽmium, qui percussísset Jebusǽum, et tetigísset dómatum fístulas, et abstulísset cæcos et claudos odiéntes ánimam David. Idcírco dícitur in provérbio: Cæcus et claudus non intrábunt in templum. +2 Regum 2Kgs 10 5 9 Habitávit autem David in arce, et vocávit eam civitátem David: et ædificávit per gyrum a Mello et intrínsecus. b +2 Regum 2Kgs 10 5 10 Et ingrediebátur profíciens atque succréscens, et Dóminus Deus exercítuum erat cum eo. +2 Regum 2Kgs 10 5 11 Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices lignórum, artificésque lápidum ad paríetes: et ædificavérunt domum David. +2 Regum 2Kgs 10 5 12 Et cognóvit David quóniam confirmásset eum Dóminus regem super Israël, et quóniam exaltásset regnum ejus super pópulum suum Israël. +2 Regum 2Kgs 10 5 13 Accépit ergo David adhuc concubínas et uxóres de Jerúsalem, postquam vénerat de Hebron: natíque sunt David et álii fílii et fíliæ: +2 Regum 2Kgs 10 5 14 et haec nómina eórum, qui nati sunt ei in Jerúsalem: Sámua, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, +2 Regum 2Kgs 10 5 15 et Jébahar, et Elísua, et Nepheg, +2 Regum 2Kgs 10 5 16 et Jáphia, et Elísama, et Elíoda, et Elíphaleth. +2 Regum 2Kgs 10 5 17 Audiérunt ergo Philísthiim quod unxíssent David in regem super Israël, et ascendérunt univérsi ut quǽrerent David: quod cum audísset David, descéndit in præsídium. b +2 Regum 2Kgs 10 5 18 Philísthiim autem veniéntes diffúsi sunt in valle Ráphaim. +2 Regum 2Kgs 10 5 19 Et consúluit David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philísthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dóminus ad David: Ascénde, quia tradens dabo Philísthiim in manu tua. +2 Regum 2Kgs 10 5 20 Venit ergo David in Baal Phárasim: et percússit eos ibi, et dixit: Divísit Dóminus inimícos meos coram me, sicut dividúntur aquæ. Proptérea vocátum est nomen loci illíus, Baal Phárasim. +2 Regum 2Kgs 10 5 21 Et reliquérunt ibi sculptília sua, quæ tulit David et viri ejus. +2 Regum 2Kgs 10 5 22 Et addidérunt adhuc Philísthiim ut ascénderent, et diffúsi sunt in valle Ráphaim. +2 Regum 2Kgs 10 5 23 Consúluit autem David Dóminum: Si ascéndam contra Philisthǽos, et tradas eos in manus meas? Qui respóndit: Non ascéndas contra eos, sed gyra post tergum eórum, et vénies ad eos ex advérso pyrórum. +2 Regum 2Kgs 10 5 24 Et cum audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc iníbis prœ́lium: quia tunc egrediétur Dóminus ante fáciem tuam, ut percútiat castra Philísthiim. +2 Regum 2Kgs 10 5 25 Fecit ítaque David sicut præcéperat ei Dóminus, et percússit Philísthiim de Gábaa usque dum vénias Gezer. +2 Regum 2Kgs 10 6 1 Congregávit autem rursum David omnes eléctos ex Israël, trigínta míllia. +2 Regum 2Kgs 10 6 2 Surrexítque David, et ábiit, et univérsus pópulus qui erat cum eo de viris Juda, ut addúcerent arcam Dei, super quam invocátum est nomen Dómini exercítuum, sedéntis in chérubim super eam. b +2 Regum 2Kgs 10 6 3 Et imposuérunt arcam Dei super plaustrum novum: tulerúntque eam de domo Abínadab, qui erat in Gábaa: Oza autem et Áhio, fílii Abínadab, minábant plaustrum novum. +2 Regum 2Kgs 10 6 4 Cumque tulíssent eam de domo Abínadab, qui erat in Gábaa, custódiens arcam Dei Áhio præcedébat arcam. +2 Regum 2Kgs 10 6 5 David autem et omnis Israël ludébant coram Dómino in ómnibus lignis fabrefáctis, et cítharis et lyris et týmpanis et sistris et cýmbalis. +2 Regum 2Kgs 10 6 6 Postquam autem venérunt ad áream Nachon, exténdit Oza manum ad arcam Dei, et ténuit eam: quóniam calcitrábant boves, et declinavérunt eam. +2 Regum 2Kgs 10 6 7 Iratúsque est indignatióne Dóminus contra Ozam, et percússit eum super temeritáte: qui mórtuus est ibi juxta arcam Dei. +2 Regum 2Kgs 10 6 8 Contristátus est autem David, eo quod percussísset Dóminus Ozam, et vocátum est nomen loci illíus: Percússio Ozæ, usque in diem hanc. +2 Regum 2Kgs 10 6 9 Et extímuit David Dóminum in die illa, dicens: Quómodo ingrediétur ad me arca Dómini? +2 Regum 2Kgs 10 6 10 Et nóluit divértere ad se arcam Dómini in civitátem David: sed divértit eam in domum Obédedom Gethǽi. +2 Regum 2Kgs 10 6 11 Et habitávit arca Dómini in domo Obédedom Gethǽi tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus Obédedom, et omnem domum ejus. b +2 Regum 2Kgs 10 6 12 Nuntiatúmque est regi David quod benedixísset Dóminus Obédedom, et ómnia ejus, propter arcam Dei. Ábiit ergo David, et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio: et erant cum David septem chori, et víctima vítuli. +2 Regum 2Kgs 10 6 13 Cumque transcendíssent qui portábant arcam Dómini sex passus, immolábat bovem et aríetem, +2 Regum 2Kgs 10 6 14 et David saltábat totis víribus ante Dóminum: porro David erat accínctus ephod líneo. +2 Regum 2Kgs 10 6 15 Et David et omnis domus Israël ducébant arcam testaménti Dómini in júbilo, et in clangóre búccinæ. +2 Regum 2Kgs 10 6 16 Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul, prospíciens per fenéstram, vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino: et despéxit eum in corde suo. +2 Regum 2Kgs 10 6 17 Et introduxérunt arcam Dómini, et imposuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David: et óbtulit David holocáusta et pacífica coram Dómino. b +2 Regum 2Kgs 10 6 18 Cumque complésset ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum. +2 Regum 2Kgs 10 6 19 Et partítus est univérsæ multitúdini Israël tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam, et assatúram búbulæ carnis unam, et símilam frixam óleo: et ábiit omnis pópulus, unusquísque in domum suam. +2 Regum 2Kgs 10 6 20 Reversúsque est David ut benedíceret dómui suæ: et egréssa Michol fília Saul in occúrsum David, ait: Quam gloriósus fuit hódie rex Israël discoopériens se ante ancíllas servórum suórum, et nudátus est, quasi si nudétur unus de scurris. +2 Regum 2Kgs 10 6 21 Dixítque David ad Michol: Ante Dóminum, qui elégit me pótius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcépit mihi ut essem dux super pópulum Dómini in Israël, +2 Regum 2Kgs 10 6 22 et ludam, et vílior fiam plus quam factus sum: et ero húmilis in óculis meis, et cum ancíllis de quibus locúta es, gloriósior apparébo. +2 Regum 2Kgs 10 6 23 Ígitur Michol fíliæ Saul non est natus fílius usque in diem mortis suæ. +2 Regum 2Kgs 10 7 1 Factum est autem cum sedísset rex in domo sua, et Dóminus dedísset ei réquiem úndique ab univérsis inimícis suis, +2 Regum 2Kgs 10 7 2 dixit ad Nathan prophétam: Vidésne quod ego hábitem in domo cédrina, et arca Dei pósita sit in médio péllium? +2 Regum 2Kgs 10 7 3 Dixítque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dóminus tecum est. +2 Regum 2Kgs 10 7 4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Dómini ad Nathan, dicens: +2 Regum 2Kgs 10 7 5 Vade, et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum? +2 Regum 2Kgs 10 7 6 Neque enim habitávi in domo ex die illa, qua edúxi fílios Israël de terra Ægýpti, usque in diem hanc: sed ambulábam in tabernáculo, et in tentório. +2 Regum 2Kgs 10 7 7 Per cuncta loca quæ transívi cum ómnibus fíliis Israël, numquid loquens locútus sum ad unam de tríbubus Israël, cui præcépi ut pásceret pópulum meum Israël, dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? +2 Regum 2Kgs 10 7 8 Et nunc haec dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Israël: b +2 Regum 2Kgs 10 7 9 et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua: fecíque tibi nomen grande, juxta nomen magnórum qui sunt in terra. +2 Regum 2Kgs 10 7 10 Et ponam locum pópulo meo Israël, et plantábo eum, et habitábit sub eo, et non turbábitur ámplius: nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius, +2 Regum 2Kgs 10 7 11 ex die qua constítui júdices super pópulum meum Israël: et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis: prædicítque tibi Dóminus quod domum fáciat tibi Dóminus. +2 Regum 2Kgs 10 7 12 Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de útero tuo, et firmábo regnum ejus. +2 Regum 2Kgs 10 7 13 Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni ejus usque in sempitérnum. +2 Regum 2Kgs 10 7 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum, et in plagis filiórum hóminum. +2 Regum 2Kgs 10 7 15 Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amovi a fácie mea. +2 Regum 2Kgs 10 7 16 Et fidélis erit domus tua, et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem tuam, et thronus tuus erit firmus júgiter. +2 Regum 2Kgs 10 7 17 Secúndum ómnia verba haec, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. b +2 Regum 2Kgs 10 7 18 Ingréssus est autem rex David, et sedit coram Dómino, et dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, quia adduxísti me hucúsque? +2 Regum 2Kgs 10 7 19 Sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, Dómine Deus, nisi loqueréris étiam de domo servi tui in longínquum: ista est enim lex Adam, Dómine Deus. +2 Regum 2Kgs 10 7 20 Quid ergo áddere póterit adhuc David, ut loquátur ad te? tu enim scis servum tuum, Dómine Deus. +2 Regum 2Kgs 10 7 21 Propter verbum tuum, et secúndum cor tuum, fecísti ómnia magnália haec, ita ut notum fáceres servo tuo. +2 Regum 2Kgs 10 7 22 Idcírco magnificátus es, Dómine Deus, quia non est símilis tui, neque est deus extra te, in ómnibus quæ audívimus áuribus nostris. +2 Regum 2Kgs 10 7 23 Quæ est autem ut pópulus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redímeret eam sibi in pópulum, et póneret sibi nomen, facerétque eis magnália et horribília super terram a fácie pópuli tui quem redemísti tibi ex Ægýpto, gentem, et deum ejus. +2 Regum 2Kgs 10 7 24 Firmásti enim tibi pópulum tuum Israël in pópulum sempitérnum: et tu, Dómine Deus, factus es eis in Deum. +2 Regum 2Kgs 10 7 25 Nunc ergo Dómine Deus, verbum quod locútus es super servum tuum, et super domum ejus, súscita in sempitérnum: et fac sicut locútus es, b +2 Regum 2Kgs 10 7 26 ut magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, atque dicátur: Dóminus exercítuum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilíta coram Dómino, +2 Regum 2Kgs 10 7 27 quia tu, Dómine exercítuum Deus Israël, revelásti aurem servi tui, dicens: Domum ædificábo tibi: proptérea invénit servus tuus cor suum ut oráret te oratióne hac. +2 Regum 2Kgs 10 7 28 Nunc ergo Dómine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locútus es enim ad servum tuum bona haec. +2 Regum 2Kgs 10 7 29 Íncipe ergo, et bénedic dómui servi tui, ut sit in sempitérnum coram te: quia tu, Dómine Deus, locútus es, et benedictióne tua benedicétur domus servi tui in sempitérnum. +2 Regum 2Kgs 10 8 1 Factum est autem post haec, percússit David Philísthiim, et humiliávit eos, et tulit David frenum tribúti de manu Philísthiim. +2 Regum 2Kgs 10 8 2 Et percússit Moab, et mensus est eos funículo, coǽquans terræ: mensus est autem duos funículos, unum ad occidéndum, et unum ad vivificándum: factúsque est Moab David sérviens sub tribúto. +2 Regum 2Kgs 10 8 3 Et percússit David Adarézer fílium Rohob regem Soba, quando proféctus est ut dominarétur super flumen Euphráten. +2 Regum 2Kgs 10 8 4 Et captis David ex parte ejus mille septingéntis equítibus, et vigínti míllibus péditum, subnervávit omnes jugáles cúrruum: derelíquit autem ex eis centum currus. +2 Regum 2Kgs 10 8 5 Venit quoque Sýria Damásci, ut præsídium ferret Adarézer regi Soba: et percússit David de Sýria vigínti duo míllia virórum. +2 Regum 2Kgs 10 8 6 Et pósuit David præsídium in Sýria Damásci: factáque est Sýria David sérviens sub tribúto: servavítque Dóminus David in ómnibus ad quæcúmque proféctus est. +2 Regum 2Kgs 10 8 7 Et tulit David arma áurea quæ habébant servi Adarézer, et détulit ea in Jerúsalem. b +2 Regum 2Kgs 10 8 8 Et de Bete et de Beroth, civitátibus Adarézer, tulit rex David aes multum nimis. +2 Regum 2Kgs 10 8 9 Audívit autem Thou rex Emath quod percussísset David omne robur Adarézer, +2 Regum 2Kgs 10 8 10 et misit Thou Joram fílium suum ad regem David, ut salutáret eum congrátulans, et grátias ágeret: eo quod expugnásset Adarézer, et percussísset eum. Hostis quippe erat Thou Adarézer, et in manu ejus erant vasa áurea, et vasa argéntea, et vasa ǽrea: +2 Regum 2Kgs 10 8 11 quæ et ipsa sanctificávit rex David Dómino cum argénto et auro quæ sanctificáverat de univérsis géntibus quas subégerat, +2 Regum 2Kgs 10 8 12 de Sýria, et Moab, et fíliis Ammon, et Philísthiim, et Ámalec, et de manúbiis Adarézer fílii Rohob regis Soba. +2 Regum 2Kgs 10 8 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverterétur capta Sýria in valle Salinárum, cæsis decem et octo míllibus: b +2 Regum 2Kgs 10 8 14 et pósuit in Idumǽa custódes, statuítque præsídium: et facta est univérsa Idumǽa sérviens David, et servávit Dóminus David in ómnibus ad quæcúmque proféctus est. +2 Regum 2Kgs 10 8 15 Et regnávit David super omnem Israël: faciébat quoque David judícium et justítiam omni pópulo suo. +2 Regum 2Kgs 10 8 16 Joab autem fílius Sárviæ erat super exércitum: porro Jósaphat fílius Ahílud erat a commentáriis: +2 Regum 2Kgs 10 8 17 et Sadoc fílius Áchitob, et Achímelech fílius Abíathar, erant sacerdótes: et Saraías, scriba: +2 Regum 2Kgs 10 8 18 Banaías autem fílius Jójadæ super Ceréthi et Pheléthi: fílii autem David sacerdótes erant. +2 Regum 2Kgs 10 9 1 Et dixit David: Putásne est áliquis qui remánserit de domo Saul, ut fáciam cum eo misericórdiam propter Jónathan? +2 Regum 2Kgs 10 9 2 Erat autem de domo Saul servus nómine Siba: quem cum vocásset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respóndit: Ego sum servus tuus. +2 Regum 2Kgs 10 9 3 Et ait rex: Numquid súperest áliquis de domo Saul, ut fáciam cum eo misericórdiam Dei? Dixítque Siba regi: Súperest fílius Jónathæ, débilis pédibus. +2 Regum 2Kgs 10 9 4 Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir fílii Ámmiel, in Lódabar. +2 Regum 2Kgs 10 9 5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir fílii Ámmiel, de Lódabar. +2 Regum 2Kgs 10 9 6 Cum autem venísset Miphíboseth fílius Jónathæ fílii Saul ad David, córruit in fáciem suam, et adorávit. Dixítque David: Miphíboseth? Qui respóndit: Adsum servus tuus. +2 Regum 2Kgs 10 9 7 Et ait ei David: Ne tímeas, quia fáciens fáciam in te misericórdiam propter Jónathan patrem tuum, et restítuam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu cómedes panem in mensa mea semper. +2 Regum 2Kgs 10 9 8 Qui adórans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quóniam respexísti super canem mórtuum símilem mei? +2 Regum 2Kgs 10 9 9 Vocávit ítaque rex Sibam púerum Saul, et dixit ei: Ómnia quæcúmque fuérunt Saul, et univérsam domum ejus, dedi fílio dómini tui. b +2 Regum 2Kgs 10 9 10 Operáre ígitur ei terram tu, et fílii tui, et servi tui, et ínferes fílio dómini tui cibos ut alátur: Miphíboseth autem fílius dómini tui cómedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quíndecim fílii, et vigínti servi. +2 Regum 2Kgs 10 9 11 Dixítque Siba ad regem: Sicut jussísti, dómine mi rex, servo tuo, sic fáciet servus tuus: et Miphíboseth cómedet super mensam meam, quasi unus de fíliis regis. +2 Regum 2Kgs 10 9 12 Habébat autem Miphíboseth fílium párvulum nómine Micha: omnis vero cognátio domus Sibæ serviébat Miphíboseth. +2 Regum 2Kgs 10 9 13 Porro Miphíboseth habitábat in Jerúsalem, quia de mensa regis júgiter vescebátur: et erat claudus utróque pede. +2 Regum 2Kgs 10 10 1 Factum est autem post haec ut morerétur rex filiórum Ammon, et regnávit Hanon fílius ejus pro eo. +2 Regum 2Kgs 10 10 2 Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericórdiam. Misit ergo David, consólans eum per servos suos super patris intéritu. Cum autem veníssent servi David in terram filiórum Ammon, +2 Regum 2Kgs 10 10 3 dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon dóminum suum: Putas quod propter honórem patris tui míserit David ad te consolatóres, et non ídeo ut investigáret, et exploráret civitátem, et evérteret eam, misit David servos suos ad te? +2 Regum 2Kgs 10 10 4 Tulit ítaque Hanon servos David, rasítque dimídiam partem barbæ eórum et prǽscidit vestes eórum médias usque ad nates, et dimísit eos. +2 Regum 2Kgs 10 10 5 Quod cum nuntiátum esset David, misit in occúrsum eórum: erant enim viri confúsi túrpiter valde, et mandávit eis David: Manéte in Jéricho donec crescat barba vestra, et tunc revertímini. +2 Regum 2Kgs 10 10 6 Vidéntes autem fílii Ammon quod injúriam fecíssent David, misérunt, et conduxérunt mercéde Syrum Rohob, et Syrum Soba, vigínti míllia péditum, et a rege Máacha mille viros, et ab Istob duódecim míllia virórum. b +2 Regum 2Kgs 10 10 7 Quod cum audísset David, misit Joab et omnem exércitum bellatórum. +2 Regum 2Kgs 10 10 8 Egréssi sunt ergo fílii Ammon, et direxérunt áciem ante ipsum intróitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Máacha, seórsum erant in campo. +2 Regum 2Kgs 10 10 9 Videns ígitur Joab quod præparátum esset advérsum se prœ́lium et ex advérso et post tergum, elégit ex ómnibus eléctis Israël, et instrúxit áciem contra Syrum: +2 Regum 2Kgs 10 10 10 réliquam autem partem pópuli trádidit Abísai fratri suo, qui diréxit áciem advérsus fílios Ammon. +2 Regum 2Kgs 10 10 11 Et ait Joab: Si prævalúerint advérsum me Syri, eris mihi in adjutórium: si autem fílii Ammon prævalúerint advérsum te, auxiliábor tibi. +2 Regum 2Kgs 10 10 12 Esto vir fortis, et pugnémus pro pópulo nostro et civitáte Dei nostri: Dóminus autem fáciet quod bonum est in conspéctu suo. +2 Regum 2Kgs 10 10 13 Íniit ítaque Joab, et pópulus qui erat cum eo, certámen contra Syros: qui statim fugérunt a fácie ejus. +2 Regum 2Kgs 10 10 14 Fílii autem Ammon vidéntes quia fugíssent Syri, fugérunt et ipsi a fácie Abísai, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est Joab a fíliis Ammon, et venit Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 10 15 Vidéntes ígitur Syri quóniam corruíssent coram Israël, congregáti sunt páriter. b +2 Regum 2Kgs 10 10 16 Misítque Adarézer, et edúxit Syros qui erant trans flúvium, et addúxit eórum exércitum: Sobach autem, magíster milítiæ Adarézer, erat princeps eórum. +2 Regum 2Kgs 10 10 17 Quod cum nuntiátum esset David, contráxit omnem Israélem, et transívit Jordánem, venítque in Helam: et direxérunt áciem Syri ex advérso David, et pugnavérunt contra eum. +2 Regum 2Kgs 10 10 18 Fugerúntque Syri a fácie Israël, et occídit David de Syris septingéntos currus, et quadragínta míllia équitum: et Sobach príncipem milítiæ percússit, qui statim mórtuus est. +2 Regum 2Kgs 10 10 19 Vidéntes autem univérsi reges qui erant in præsídio Adarézer, se victos esse ab Israël, expavérunt, et fugérunt quinquagínta et octo míllia coram Israël. Et fecérunt pacem cum Israël, et serviérunt eis: timuerúntque Syri auxílium præbére ultra fíliis Ammon. +2 Regum 2Kgs 10 11 1 Factum est autem, verténte anno, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et univérsum Israël, et vastavérunt fílios Ammon, et obsedérunt Rabba: David autem remánsit in Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 11 2 Dum haec ageréntur, áccidit ut súrgeret David de strato suo post merídiem, et deambuláret in solário domus régiæ: vidítque mulíerem se lavántem ex advérso super solárium suum: erat autem múlier pulchra valde. +2 Regum 2Kgs 10 11 3 Misit ergo rex, et requisívit quæ esset múlier. Nuntiatúmque est ei quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam, uxor Uríæ Hethǽi. +2 Regum 2Kgs 10 11 4 Missis ítaque David núntiis, tulit eam: quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea: statímque sanctificáta est ab immundítia sua, +2 Regum 2Kgs 10 11 5 et revérsa est domum suam concépto fœtu. Mitténsque nuntiávit David, et ait: Concépi. +2 Regum 2Kgs 10 11 6 Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uríam Hethǽum. Misítque Joab Uríam ad David. b +2 Regum 2Kgs 10 11 7 Et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Joab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum. +2 Regum 2Kgs 10 11 8 Et dixit David ad Uríam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egréssus est Urías de domo regis, secutúsque est eum cibus régius. +2 Regum 2Kgs 10 11 9 Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui, et non descéndit ad domum suam. +2 Regum 2Kgs 10 11 10 Nuntiatúmque est David a dicéntibus: Non ivit Urías in domum suam. Et ait David ad Uríam: Numquid non de via venísti? quare non descendísti in domum tuam? +2 Regum 2Kgs 10 11 11 Et ait Urías ad David: Arca Dei et Israël et Juda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Joab et servi dómini mei super fáciem terræ manent: et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam, et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam, et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam rem hanc. +2 Regum 2Kgs 10 11 12 Ait ergo David ad Uríam: Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te. Mansit Urías in Jerúsalem in die illa et áltera: +2 Regum 2Kgs 10 11 13 et vocávit eum David ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum: qui egréssus véspere, dormívit in strato suo cum servis dómini sui, et in domum suam non descéndit. +2 Regum 2Kgs 10 11 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epístolam ad Joab: misítque per manum Uríæ, b +2 Regum 2Kgs 10 11 15 scribens in epístola: Pónite Uríam ex advérso belli, ubi fortíssimum est prœ́lium: et derelínquite eum, ut percússus intéreat. +2 Regum 2Kgs 10 11 16 Ígitur cum Joab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco ubi sciébat viros esse fortíssimos. +2 Regum 2Kgs 10 11 17 Egressíque viri de civitáte, bellábant advérsum Joab, et cecidérunt de pópulo servórum David, et mórtuus est étiam Urías Hethǽus. +2 Regum 2Kgs 10 11 18 Misit ítaque Joab, et nuntiávit David ómnia verba prœ́lii: +2 Regum 2Kgs 10 11 19 præcepítque núntio, dicens: Cum compléveris univérsos sermónes belli ad regem, +2 Regum 2Kgs 10 11 20 si eum víderis indignári, et díxerit: Quare accessístis ad murum, ut prœliarémini? an ignorabátis quod multa désuper ex muro tela mittántur? +2 Regum 2Kgs 10 11 21 Quis percússit Abímelech fílium Jeróbaal? nonne múlier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfécit eum in Thebes? quare juxta murum accessístis? dices: Étiam servus tuus Urías Hethǽus occúbuit. +2 Regum 2Kgs 10 11 22 Ábiit ergo núntius, et venit, et narrávit David ómnia quæ ei præcéperat Joab. b +2 Regum 2Kgs 10 11 23 Et dixit núntius ad David: Prævaluérunt advérsum nos viri, et egréssi sunt ad nos in agrum: nos autem facto ímpetu persecúti eos sumus usque ad portam civitátis. +2 Regum 2Kgs 10 11 24 Et direxérunt jácula sagittárii ad servos tuos ex muro désuper, mortuíque sunt de servis regis: quin étiam servus tuus Urías Hethǽus mórtuus est. +2 Regum 2Kgs 10 11 25 Et dixit David ad núntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: várius enim evéntus est belli, nunc hunc, et nunc illum consúmit gládius: confórta bellatóres tuos advérsus urbem ut déstruas eam, et exhortáre eos. +2 Regum 2Kgs 10 11 26 Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus, et planxit eum. b +2 Regum 2Kgs 10 11 27 Transácto autem luctu, misit David, et introdúxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperítque ei fílium: et displícuit verbum hoc quod fécerat David, coram Dómino. +2 Regum 2Kgs 10 12 1 Misit ergo Dóminus Nathan ad David: qui cum venísset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitáte una, unus dives, et alter pauper. +2 Regum 2Kgs 10 12 2 Dives habébat oves et boves plúrimos valde. +2 Regum 2Kgs 10 12 3 Pauper autem nihil habébat omníno, præter ovem unam párvulam quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis ejus simul, de pane illíus cómedens, et de cálice ejus bibens, et in sinu illíus dórmiens: erátque illi sicut fília. +2 Regum 2Kgs 10 12 4 Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de óvibus et de bobus suis, ut exhíberet convívium peregríno illi qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis, et præparávit cibos hómini qui vénerat ad se. +2 Regum 2Kgs 10 12 5 Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis est vir qui fecit hoc. +2 Regum 2Kgs 10 12 6 Ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit verbum istud, et non pepércerit. 2 Regum 2Kgs 10 12 7a Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. -2 Regum 2Kgs 10 12 7b Haec dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul, -2 Regum 2Kgs 10 12 8 et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. -2 Regum 2Kgs 10 12 9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. -2 Regum 2Kgs 10 12 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei ut esset uxor tua. -2 Regum 2Kgs 10 12 11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. -2 Regum 2Kgs 10 12 12 Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis. -2 Regum 2Kgs 10 12 13 Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. b -2 Regum 2Kgs 10 12 14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur. -2 Regum 2Kgs 10 12 15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est. -2 Regum 2Kgs 10 12 16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. -2 Regum 2Kgs 10 12 17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum. -2 Regum 2Kgs 10 12 18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget? -2 Regum 2Kgs 10 12 19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est. -2 Regum 2Kgs 10 12 20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. -2 Regum 2Kgs 10 12 21 Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem. -2 Regum 2Kgs 10 12 22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans? -2 Regum 2Kgs 10 12 23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me. -2 Regum 2Kgs 10 12 24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea: quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon: et Dominus dilexit eum. -2 Regum 2Kgs 10 12 25 Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. -2 Regum 2Kgs 10 12 26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. b -2 Regum 2Kgs 10 12 27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum. -2 Regum 2Kgs 10 12 28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. -2 Regum 2Kgs 10 12 29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam. -2 Regum 2Kgs 10 12 30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas: et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde: -2 Regum 2Kgs 10 12 31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 13 1 Factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, -2 Regum 2Kgs 10 13 2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus aegrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. -2 Regum 2Kgs 10 13 3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde. -2 Regum 2Kgs 10 13 4 Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo. -2 Regum 2Kgs 10 13 5 Cui respondit Jonadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus. b -2 Regum 2Kgs 10 13 6 Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. -2 Regum 2Kgs 10 13 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum. -2 Regum 2Kgs 10 13 8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacebat. Quae tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas. -2 Regum 2Kgs 10 13 9 Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes, -2 Regum 2Kgs 10 13 10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. -2 Regum 2Kgs 10 13 11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. -2 Regum 2Kgs 10 13 12 Quae respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc. -2 Regum 2Kgs 10 13 13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi. -2 Regum 2Kgs 10 13 14 Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. -2 Regum 2Kgs 10 13 15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. b -2 Regum 2Kgs 10 13 16 Quae respondit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam: -2 Regum 2Kgs 10 13 17 sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. -2 Regum 2Kgs 10 13 18 Quae induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam. -2 Regum 2Kgs 10 13 19 Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans. -2 Regum 2Kgs 10 13 20 Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. -2 Regum 2Kgs 10 13 21 Cum autem audisset rex David verba haec, contristatus est valde: et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. -2 Regum 2Kgs 10 13 22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. -2 Regum 2Kgs 10 13 23 Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis, b -2 Regum 2Kgs 10 13 24 venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. -2 Regum 2Kgs 10 13 25 Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. -2 Regum 2Kgs 10 13 26 Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum. -2 Regum 2Kgs 10 13 27 Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis. -2 Regum 2Kgs 10 13 28 Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes. -2 Regum 2Kgs 10 13 29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt. -2 Regum 2Kgs 10 13 30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus. b -2 Regum 2Kgs 10 13 31 Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram: et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. -2 Regum 2Kgs 10 13 32 Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne aestimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. -2 Regum 2Kgs 10 13 33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est. -2 Regum 2Kgs 10 13 34 Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. b -2 Regum 2Kgs 10 13 35 Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est. -2 Regum 2Kgs 10 13 36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. -2 Regum 2Kgs 10 13 37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. -2 Regum 2Kgs 10 13 38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. -2 Regum 2Kgs 10 13 39 Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. -2 Regum 2Kgs 10 14 1 Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom, -2 Regum 2Kgs 10 14 2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum: -2 Regum 2Kgs 10 14 3 et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus. -2 Regum 2Kgs 10 14 4 Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me, rex. b -2 Regum 2Kgs 10 14 5 Et ait ad eam rex: Quid causae habes? Quae respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. -2 Regum 2Kgs 10 14 6 Et ancillae tuae erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. -2 Regum 2Kgs 10 14 7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus haeredem: et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiae super terram. -2 Regum 2Kgs 10 14 8 Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te. -2 Regum 2Kgs 10 14 9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. -2 Regum 2Kgs 10 14 10 Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. -2 Regum 2Kgs 10 14 11 Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. -2 Regum 2Kgs 10 14 12 Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. b -2 Regum 2Kgs 10 14 13 Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum? -2 Regum 2Kgs 10 14 14 Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. -2 Regum 2Kgs 10 14 15 Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, praesente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillae suae. -2 Regum 2Kgs 10 14 16 Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de haereditate Dei delere me, et filium meum simul. -2 Regum 2Kgs 10 14 17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum. -2 Regum 2Kgs 10 14 18 Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, domine mi rex. b -2 Regum 2Kgs 10 14 19 Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse praecepit mihi, et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec. -2 Regum 2Kgs 10 14 20 Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab praecepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. -2 Regum 2Kgs 10 14 21 Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum: vade ergo, et revoca puerum Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 14 22 Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi: et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui. -2 Regum 2Kgs 10 14 23 Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 14 24 Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. -2 Regum 2Kgs 10 14 25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. b -2 Regum 2Kgs 10 14 26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico. -2 Regum 2Kgs 10 14 27 Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formae. -2 Regum 2Kgs 10 14 28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. b -2 Regum 2Kgs 10 14 29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem: qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum, -2 Regum 2Kgs 10 14 30 dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni. -2 Regum 2Kgs 10 14 31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? -2 Regum 2Kgs 10 14 32 Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meae, interficiat me. -2 Regum 2Kgs 10 14 33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terrae coram eo: osculatusque est rex Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 15 1 Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum. -2 Regum 2Kgs 10 15 2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. -2 Regum 2Kgs 10 15 3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: -2 Regum 2Kgs 10 15 4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? -2 Regum 2Kgs 10 15 5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. -2 Regum 2Kgs 10 15 6 Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. -2 Regum 2Kgs 10 15 7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. b -2 Regum 2Kgs 10 15 8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. -2 Regum 2Kgs 10 15 9 Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 15 10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. -2 Regum 2Kgs 10 15 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. -2 Regum 2Kgs 10 15 12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 15 13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. b -2 Regum 2Kgs 10 15 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. -2 Regum 2Kgs 10 15 15 Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. -2 Regum 2Kgs 10 15 16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. -2 Regum 2Kgs 10 15 17 Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo: -2 Regum 2Kgs 10 15 18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem. -2 Regum 2Kgs 10 15 19 Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. -2 Regum 2Kgs 10 15 20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. -2 Regum 2Kgs 10 15 21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. -2 Regum 2Kgs 10 15 22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. -2 Regum 2Kgs 10 15 23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum. -2 Regum 2Kgs 10 15 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. b -2 Regum 2Kgs 10 15 25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. -2 Regum 2Kgs 10 15 26 Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum: faciat quod bonum est coram se. -2 Regum 2Kgs 10 15 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. -2 Regum 2Kgs 10 15 28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. -2 Regum 2Kgs 10 15 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. -2 Regum 2Kgs 10 15 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. b -2 Regum 2Kgs 10 15 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel. -2 Regum 2Kgs 10 15 32 Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. -2 Regum 2Kgs 10 15 33 Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: -2 Regum 2Kgs 10 15 34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. -2 Regum 2Kgs 10 15 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. -2 Regum 2Kgs 10 15 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. -2 Regum 2Kgs 10 15 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 16 1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae, et centum massis palatharum, et utre vini. -2 Regum 2Kgs 10 16 2 Et dixit rex Sibae: Quid sibi volunt haec? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathae ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto. -2 Regum 2Kgs 10 16 3 Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei. -2 Regum 2Kgs 10 16 4 Et ait rex Sibae: Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex. -2 Regum 2Kgs 10 16 5 Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, b -2 Regum 2Kgs 10 16 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. -2 Regum 2Kgs 10 16 7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. -2 Regum 2Kgs 10 16 8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. -2 Regum 2Kgs 10 16 9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. -2 Regum 2Kgs 10 16 10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit? -2 Regum 2Kgs 10 16 11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini: -2 Regum 2Kgs 10 16 12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. -2 Regum 2Kgs 10 16 13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. -2 Regum 2Kgs 10 16 14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi. -2 Regum 2Kgs 10 16 15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. b -2 Regum 2Kgs 10 16 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. -2 Regum 2Kgs 10 16 17 Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? -2 Regum 2Kgs 10 16 18 Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. -2 Regum 2Kgs 10 16 19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. -2 Regum 2Kgs 10 16 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus. -2 Regum 2Kgs 10 16 21 Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod foedaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. -2 Regum 2Kgs 10 16 22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël. -2 Regum 2Kgs 10 16 23 Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 17 1 Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. -2 Regum 2Kgs 10 17 2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. -2 Regum 2Kgs 10 17 3 Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu quaeris: et omnis populus erit in pace. -2 Regum 2Kgs 10 17 4 Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël. b -2 Regum 2Kgs 10 17 5 Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. -2 Regum 2Kgs 10 17 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? -2 Regum 2Kgs 10 17 7 Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. -2 Regum 2Kgs 10 17 8 Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. -2 Regum 2Kgs 10 17 9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 17 10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. -2 Regum 2Kgs 10 17 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum. -2 Regum 2Kgs 10 17 12 Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. -2 Regum 2Kgs 10 17 13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. -2 Regum 2Kgs 10 17 14 Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitae, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. -2 Regum 2Kgs 10 17 15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. b -2 Regum 2Kgs 10 17 16 Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. -2 Regum 2Kgs 10 17 17 Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem. -2 Regum 2Kgs 10 17 18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum. -2 Regum 2Kgs 10 17 19 Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res. -2 Regum 2Kgs 10 17 20 Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 17 21 Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. -2 Regum 2Kgs 10 17 22 Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. -2 Regum 2Kgs 10 17 23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. b -2 Regum 2Kgs 10 17 24 David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo. b -2 Regum 2Kgs 10 17 25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab. -2 Regum 2Kgs 10 17 26 Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad. -2 Regum 2Kgs 10 17 27 Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, -2 Regum 2Kgs 10 17 28 obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, -2 Regum 2Kgs 10 17 29 et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos: dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto. -2 Regum 2Kgs 10 18 1 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones, -2 Regum 2Kgs 10 18 2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. -2 Regum 2Kgs 10 18 3 Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio. -2 Regum 2Kgs 10 18 4 Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. -2 Regum 2Kgs 10 18 5 Et praecepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 18 6 Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est praelium in saltu Ephraim. b -2 Regum 2Kgs 10 18 7 Et caesus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. -2 Regum 2Kgs 10 18 8 Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa. -2 Regum 2Kgs 10 18 9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui: et illo suspenso inter caelum et terram, mulus cui insederat, pertransivit. -2 Regum 2Kgs 10 18 10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu. -2 Regum 2Kgs 10 18 11 Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? -2 Regum 2Kgs 10 18 12 Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. -2 Regum 2Kgs 10 18 13 Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso? -2 Regum 2Kgs 10 18 14 Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret haerens in quercu, -2 Regum 2Kgs 10 18 15 cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum. -2 Regum 2Kgs 10 18 16 Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini. -2 Regum 2Kgs 10 18 17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua. -2 Regum 2Kgs 10 18 18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem. -2 Regum 2Kgs 10 18 19 Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. b -2 Regum 2Kgs 10 18 20 Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare: filius enim regis est mortuus. -2 Regum 2Kgs 10 18 21 Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. -2 Regum 2Kgs 10 18 22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? non eris boni nuntii bajulus. -2 Regum 2Kgs 10 18 23 Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi. -2 Regum 2Kgs 10 18 24 David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. b -2 Regum 2Kgs 10 18 25 Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius, -2 Regum 2Kgs 10 18 26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius. -2 Regum 2Kgs 10 18 27 Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit. -2 Regum 2Kgs 10 18 28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. -2 Regum 2Kgs 10 18 29 Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud. -2 Regum 2Kgs 10 18 30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret, -2 Regum 2Kgs 10 18 31 apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. -2 Regum 2Kgs 10 18 32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum. -2 Regum 2Kgs 10 18 33 Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom? b -2 Regum 2Kgs 10 19 1 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, -2 Regum 2Kgs 10 19 2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. -2 Regum 2Kgs 10 19 3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de praelio. -2 Regum 2Kgs 10 19 4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. -2 Regum 2Kgs 10 19 5 Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. -2 Regum 2Kgs 10 19 6 Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. -2 Regum 2Kgs 10 19 7 Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens. -2 Regum 2Kgs 10 19 8 Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua. -2 Regum 2Kgs 10 19 9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. b -2 Regum 2Kgs 10 19 10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem? -2 Regum 2Kgs 10 19 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.) -2 Regum 2Kgs 10 19 12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? -2 Regum 2Kgs 10 19 13 Et Amasae dicite: Nonne os meum, et caro mea es? haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab. -2 Regum 2Kgs 10 19 14 Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui. -2 Regum 2Kgs 10 19 15 Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem: et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. b -2 Regum 2Kgs 10 19 16 Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David, -2 Regum 2Kgs 10 19 17 cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem -2 Regum 2Kgs 10 19 18 transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, -2 Regum 2Kgs 10 19 19 dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. -2 Regum 2Kgs 10 19 20 Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. -2 Regum 2Kgs 10 19 21 Respondens vero Abisai filius Sarviae, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? -2 Regum 2Kgs 10 19 22 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël? -2 Regum 2Kgs 10 19 23 Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. -2 Regum 2Kgs 10 19 24 Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. b -2 Regum 2Kgs 10 19 25 Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? -2 Regum 2Kgs 10 19 26 Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. -2 Regum 2Kgs 10 19 27 Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi. -2 Regum 2Kgs 10 19 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae: quid ergo habeo justae querelae? aut quid possum ultra vociferari ad regem? -2 Regum 2Kgs 10 19 29 Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones. -2 Regum 2Kgs 10 19 30 Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. -2 Regum 2Kgs 10 19 31 Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum. b -2 Regum 2Kgs 10 19 32 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. -2 Regum 2Kgs 10 19 33 Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 19 34 Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege in Jerusalem? -2 Regum 2Kgs 10 19 35 Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? -2 Regum 2Kgs 10 19 36 Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine, -2 Regum 2Kgs 10 19 37 sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meae. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. -2 Regum 2Kgs 10 19 38 Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit: et omne quod petieris a me, impetrabis. -2 Regum 2Kgs 10 19 39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum. -2 Regum 2Kgs 10 19 40a Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. -2 Regum 2Kgs 10 19 40b Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël. -2 Regum 2Kgs 10 19 41 Itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? -2 Regum 2Kgs 10 19 42 Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi propior est rex: cur irásceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? -2 Regum 2Kgs 10 19 43 Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël. -2 Regum 2Kgs 10 20 1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël. -2 Regum 2Kgs 10 20 2 Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Juda adhaeserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 20 3 Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae in viduitate viventes. -2 Regum 2Kgs 10 20 4 Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto praesens. b -2 Regum 2Kgs 10 20 5 Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. -2 Regum 2Kgs 10 20 6 Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. -2 Regum 2Kgs 10 20 7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri. -2 Regum 2Kgs 10 20 8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. -2 Regum 2Kgs 10 20 9 Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum. -2 Regum 2Kgs 10 20 10 Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. -2 Regum 2Kgs 10 20 11 Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David. -2 Regum 2Kgs 10 20 12 Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. -2 Regum 2Kgs 10 20 13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. -2 Regum 2Kgs 10 20 14 Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. b -2 Regum 2Kgs 10 20 15 Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quae erat cum Joab, moliebatur destruere muros. -2 Regum 2Kgs 10 20 16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. -2 Regum 2Kgs 10 20 17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit: Audio. -2 Regum 2Kgs 10 20 18 Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant. -2 Regum 2Kgs 10 20 19 Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israël, et tu quaeris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare praecipitas haereditatem Domini? -2 Regum 2Kgs 10 20 20 Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non praecipito, neque demolior. -2 Regum 2Kgs 10 20 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum. -2 Regum 2Kgs 10 20 22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. -2 Regum 2Kgs 10 20 23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadae super Cerethaeos et Phelethaeos: b -2 Regum 2Kgs 10 20 24 Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis: -2 Regum 2Kgs 10 20 25 Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. -2 Regum 2Kgs 10 20 26 Ira autem Jairites erat sacerdos David. -2 Regum 2Kgs 10 21 1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. -2 Regum 2Kgs 10 21 2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israël, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda), -2 Regum 2Kgs 10 21 3 dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini? -2 Regum 2Kgs 10 21 4 Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? -2 Regum 2Kgs 10 21 5 Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël. -2 Regum 2Kgs 10 21 6 Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. -2 Regum 2Kgs 10 21 7 Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. -2 Regum 2Kgs 10 21 8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, -2 Regum 2Kgs 10 21 9 et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. -2 Regum 2Kgs 10 21 10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. -2 Regum 2Kgs 10 21 11 Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja, concubina Saul. -2 Regum 2Kgs 10 21 12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë: -2 Regum 2Kgs 10 21 13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, -2 Regum 2Kgs 10 21 14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec. -2 Regum 2Kgs 10 21 15 Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, b -2 Regum 2Kgs 10 21 16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. -2 Regum 2Kgs 10 21 17 Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël. -2 Regum 2Kgs 10 21 18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. -2 Regum 2Kgs 10 21 19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. -2 Regum 2Kgs 10 21 20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha. -2 Regum 2Kgs 10 21 21 Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. -2 Regum 2Kgs 10 21 22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus. -2 Regum 2Kgs 10 22 1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. -2 Regum 2Kgs 10 22 2 Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. -2 Regum 2Kgs 10 22 3 Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me. -2 Regum 2Kgs 10 22 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. -2 Regum 2Kgs 10 22 5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. -2 Regum 2Kgs 10 22 6 Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. -2 Regum 2Kgs 10 22 7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. -2 Regum 2Kgs 10 22 8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis. b -2 Regum 2Kgs 10 22 9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo. -2 Regum 2Kgs 10 22 10 Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. -2 Regum 2Kgs 10 22 11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti. -2 Regum 2Kgs 10 22 12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum. -2 Regum 2Kgs 10 22 13 Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. -2 Regum 2Kgs 10 22 14 Tonabit de caelo Dominus, et excelsus dabit vocem suam. -2 Regum 2Kgs 10 22 15 Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos. -2 Regum 2Kgs 10 22 16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. -2 Regum 2Kgs 10 22 17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis. -2 Regum 2Kgs 10 22 18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. -2 Regum 2Kgs 10 22 19 Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. -2 Regum 2Kgs 10 22 20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. -2 Regum 2Kgs 10 22 21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. b -2 Regum 2Kgs 10 22 22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. -2 Regum 2Kgs 10 22 23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me. -2 Regum 2Kgs 10 22 24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea. -2 Regum 2Kgs 10 22 25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. -2 Regum 2Kgs 10 22 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus. -2 Regum 2Kgs 10 22 27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. -2 Regum 2Kgs 10 22 28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. -2 Regum 2Kgs 10 22 29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. -2 Regum 2Kgs 10 22 30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. -2 Regum 2Kgs 10 22 31 Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. b -2 Regum 2Kgs 10 22 32 Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum? -2 Regum 2Kgs 10 22 33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. -2 Regum 2Kgs 10 22 34 Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me; -2 Regum 2Kgs 10 22 35 docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea. -2 Regum 2Kgs 10 22 36 Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me. -2 Regum 2Kgs 10 22 37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei. -2 Regum 2Kgs 10 22 38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos. -2 Regum 2Kgs 10 22 39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. -2 Regum 2Kgs 10 22 40 Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me. -2 Regum 2Kgs 10 22 41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos. -2 Regum 2Kgs 10 22 42 Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos. -2 Regum 2Kgs 10 22 43 Delebo eos ut pulverem terrae; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. -2 Regum 2Kgs 10 22 44 Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi. b -2 Regum 2Kgs 10 22 45 Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi. -2 Regum 2Kgs 10 22 46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. -2 Regum 2Kgs 10 22 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meae. -2 Regum 2Kgs 10 22 48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. -2 Regum 2Kgs 10 22 49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. -2 Regum 2Kgs 10 22 50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo: -2 Regum 2Kgs 10 22 51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum. -2 Regum 2Kgs 10 23 1 Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: -2 Regum 2Kgs 10 23 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. -2 Regum 2Kgs 10 23 3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, -2 Regum 2Kgs 10 23 4 sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra. -2 Regum 2Kgs 10 23 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. -2 Regum 2Kgs 10 23 6 Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus. -2 Regum 2Kgs 10 23 7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum. -2 Regum 2Kgs 10 23 8 Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. b -2 Regum 2Kgs 10 23 9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium. -2 Regum 2Kgs 10 23 10 Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda. -2 Regum 2Kgs 10 23 11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, -2 Regum 2Kgs 10 23 12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos: et fecit Dominus salutem magnam. -2 Regum 2Kgs 10 23 13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. b -2 Regum 2Kgs 10 23 14 Et David erat in praesidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. -2 Regum 2Kgs 10 23 15 Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam! -2 Regum 2Kgs 10 23 16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, -2 Regum 2Kgs 10 23 17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. -2 Regum 2Kgs 10 23 18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus, b -2 Regum 2Kgs 10 23 19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. -2 Regum 2Kgs 10 23 20 Et Banaias filius Jojadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. -2 Regum 2Kgs 10 23 21 Ipse quoque interfecit virum aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. -2 Regum 2Kgs 10 23 22 Haec fecit Banaias filius Jojadae. -2 Regum 2Kgs 10 23 23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. -2 Regum 2Kgs 10 23 24 Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, b -2 Regum 2Kgs 10 23 25 Semma de Harodi, Elica de Harodi, -2 Regum 2Kgs 10 23 26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, -2 Regum 2Kgs 10 23 27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, -2 Regum 2Kgs 10 23 28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, -2 Regum 2Kgs 10 23 29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, -2 Regum 2Kgs 10 23 30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, -2 Regum 2Kgs 10 23 31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, -2 Regum 2Kgs 10 23 32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, -2 Regum 2Kgs 10 23 33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, -2 Regum 2Kgs 10 23 34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, -2 Regum 2Kgs 10 23 35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, -2 Regum 2Kgs 10 23 36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, -2 Regum 2Kgs 10 23 37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae, -2 Regum 2Kgs 10 23 38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, -2 Regum 2Kgs 10 23 39 Urias Hethaeus: omnes triginta septem. -2 Regum 2Kgs 10 24 1 Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israël et Judam. -2 Regum 2Kgs 10 24 2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. -2 Regum 2Kgs 10 24 3 Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? -2 Regum 2Kgs 10 24 4 Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël. -2 Regum 2Kgs 10 24 5 Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quae est in valle Gad: -2 Regum 2Kgs 10 24 6 et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, -2 Regum 2Kgs 10 24 7 transierunt prope moenia Tyri, et omnem terram Hevaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee: -2 Regum 2Kgs 10 24 8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. -2 Regum 2Kgs 10 24 9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum. -2 Regum 2Kgs 10 24 10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. b -2 Regum 2Kgs 10 24 11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens: -2 Regum 2Kgs 10 24 12 Vade, et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio: elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. -2 Regum 2Kgs 10 24 13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem. -2 Regum 2Kgs 10 24 14 Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum. -2 Regum 2Kgs 10 24 15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum. -2 Regum 2Kgs 10 24 16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. -2 Regum 2Kgs 10 24 17 Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. -2 Regum 2Kgs 10 24 18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. b -2 Regum 2Kgs 10 24 19 Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. -2 Regum 2Kgs 10 24 20 Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se: -2 Regum 2Kgs 10 24 21 et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. -2 Regum 2Kgs 10 24 22 Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. -2 Regum 2Kgs 10 24 23 Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. -2 Regum 2Kgs 10 24 24 Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta: -2 Regum 2Kgs 10 24 25 et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israël. -# 3 Regum 3Kgs Liber Tertius Regum -3 Regum 3Kgs 11 1 1 Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. -3 Regum 3Kgs 11 1 2 Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. -3 Regum 3Kgs 11 1 3 Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem. -3 Regum 3Kgs 11 1 4 Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam. -3 Regum 3Kgs 11 1 5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. b -3 Regum 3Kgs 11 1 6 Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. -3 Regum 3Kgs 11 1 7 Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae. -3 Regum 3Kgs 11 1 8 Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadae, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. -3 Regum 3Kgs 11 1 9 Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis. -3 Regum 3Kgs 11 1 10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. -3 Regum 3Kgs 11 1 11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? b -3 Regum 3Kgs 11 1 12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. -3 Regum 3Kgs 11 1 13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillae tuae, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? -3 Regum 3Kgs 11 1 14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. -3 Regum 3Kgs 11 1 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. -3 Regum 3Kgs 11 1 16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis? -3 Regum 3Kgs 11 1 17 Quae respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. -3 Regum 3Kgs 11 1 18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. -3 Regum 3Kgs 11 1 19 Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit. -3 Regum 3Kgs 11 1 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. -3 Regum 3Kgs 11 1 21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. -3 Regum 3Kgs 11 1 22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. b -3 Regum 3Kgs 11 1 23 Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, -3 Regum 3Kgs 11 1 24 dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? -3 Regum 3Kgs 11 1 25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias: -3 Regum 3Kgs 11 1 26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit. -3 Regum 3Kgs 11 1 27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? -3 Regum 3Kgs 11 1 28 Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, -3 Regum 3Kgs 11 1 29 juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, -3 Regum 3Kgs 11 1 30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie. -3 Regum 3Kgs 11 1 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in aeternum. -3 Regum 3Kgs 11 1 32 Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege, b -3 Regum 3Kgs 11 1 33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon. -3 Regum 3Kgs 11 1 34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon. -3 Regum 3Kgs 11 1 35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israël et super Judam. -3 Regum 3Kgs 11 1 36 Et respondit Banaias filius Jojadae regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. -3 Regum 3Kgs 11 1 37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. -3 Regum 3Kgs 11 1 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadae, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. -3 Regum 3Kgs 11 1 39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon. -3 Regum 3Kgs 11 1 40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno: et insonuit terra a clamore eorum. -3 Regum 3Kgs 11 1 41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo: jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? b -3 Regum 3Kgs 11 1 42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. -3 Regum 3Kgs 11 1 43 Responditque Jonathas Adoniae: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem: -3 Regum 3Kgs 11 1 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis. -3 Regum 3Kgs 11 1 45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas: haec est vox quam audistis. -3 Regum 3Kgs 11 1 46 Sed et Salomon sedet super solium regni. -3 Regum 3Kgs 11 1 47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo: -3 Regum 3Kgs 11 1 48 et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis. -3 Regum 3Kgs 11 1 49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. b -3 Regum 3Kgs 11 1 50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. -3 Regum 3Kgs 11 1 51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. -3 Regum 3Kgs 11 1 52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. -3 Regum 3Kgs 11 1 53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam. -3 Regum 3Kgs 11 2 1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur: praecepitque Salomoni filio suo, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 2 2 Ego ingredior viam universae terrae: confortare, et esto vir. -3 Regum 3Kgs 11 2 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias caeremonias ejus, et praecepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris: -3 Regum 3Kgs 11 2 4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël. -3 Regum 3Kgs 11 2 5 Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasae filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. b -3 Regum 3Kgs 11 2 6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos. -3 Regum 3Kgs 11 2 7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. -3 Regum 3Kgs 11 2 8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio: -3 Regum 3Kgs 11 2 9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. -3 Regum 3Kgs 11 2 10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David. b -3 Regum 3Kgs 11 2 11 Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus. -3 Regum 3Kgs 11 2 12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. -3 Regum 3Kgs 11 2 13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. b -3 Regum 3Kgs 11 2 14 Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: -3 Regum 3Kgs 11 2 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israël sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei. -3 Regum 3Kgs 11 2 16 Nunc ergo petitionem unam precor a te: ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere. -3 Regum 3Kgs 11 2 17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem. -3 Regum 3Kgs 11 2 18 Et ait Bethsabee: Bene: ego loquar pro te regi. -3 Regum 3Kgs 11 2 19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus. -3 Regum 3Kgs 11 2 20 Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam. -3 Regum 3Kgs 11 2 21 Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor. -3 Regum 3Kgs 11 2 22 Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae. -3 Regum 3Kgs 11 2 23 Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. b -3 Regum 3Kgs 11 2 24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. -3 Regum 3Kgs 11 2 25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Jojadae, qui interfecit eum, et mortuus est. -3 Regum 3Kgs 11 2 26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. -3 Regum 3Kgs 11 2 27 Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. -3 Regum 3Kgs 11 2 28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. b -3 Regum 3Kgs 11 2 29 Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Jojadae, dicens: Vade, interfice eum. -3 Regum 3Kgs 11 2 30 Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Joab, et haec respondit mihi. -3 Regum 3Kgs 11 2 31 Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei. -3 Regum 3Kgs 11 2 32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda: -3 Regum 3Kgs 11 2 33 et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino. -3 Regum 3Kgs 11 2 34 Ascendit itaque Banaias filius Jojadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto. -3 Regum 3Kgs 11 2 35 Et constituit rex Banaiam filium Jojadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. -3 Regum 3Kgs 11 2 36 Misit quoque rex, et vocavit Semei: dixitque ei: Aedifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc. b -3 Regum 3Kgs 11 2 37 Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. -3 Regum 3Kgs 11 2 38 Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. -3 Regum 3Kgs 11 2 39 Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth. -3 Regum 3Kgs 11 2 40 Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. -3 Regum 3Kgs 11 2 41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. -3 Regum 3Kgs 11 2 42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi? -3 Regum 3Kgs 11 2 43 quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi? -3 Regum 3Kgs 11 2 44 Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum: -3 Regum 3Kgs 11 2 45 et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. -3 Regum 3Kgs 11 2 46 Jussit itaque rex Banaiae filio Jojadae, qui egressus, percussit eum, et mortuus est. -3 Regum 3Kgs 11 3 1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. -3 Regum 3Kgs 11 3 2 Attamen populus immolabat in excelsis: non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. -3 Regum 3Kgs 11 3 3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. b -3 Regum 3Kgs 11 3 4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. -3 Regum 3Kgs 11 3 5 Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi. -3 Regum 3Kgs 11 3 6 Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. -3 Regum 3Kgs 11 3 7 Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. -3 Regum 3Kgs 11 3 8 Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. -3 Regum 3Kgs 11 3 9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum? -3 Regum 3Kgs 11 3 10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. b -3 Regum 3Kgs 11 3 11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: -3 Regum 3Kgs 11 3 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. -3 Regum 3Kgs 11 3 13 Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. -3 Regum 3Kgs 11 3 14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. -3 Regum 3Kgs 11 3 15 Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. -3 Regum 3Kgs 11 3 16 Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo: b -3 Regum 3Kgs 11 3 17 quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. -3 Regum 3Kgs 11 3 18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. -3 Regum 3Kgs 11 3 19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum. -3 Regum 3Kgs 11 3 20 Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. -3 Regum 3Kgs 11 3 21 Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. -3 Regum 3Kgs 11 3 22 Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. -3 Regum 3Kgs 11 3 23 Tunc rex ait: Haec dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. b -3 Regum 3Kgs 11 3 24 Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, -3 Regum 3Kgs 11 3 25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. -3 Regum 3Kgs 11 3 26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. -3 Regum 3Kgs 11 3 27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est enim mater ejus. -3 Regum 3Kgs 11 3 28 Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. -3 Regum 3Kgs 11 4 1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël: -3 Regum 3Kgs 11 4 2 et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis: -3 Regum 3Kgs 11 4 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae: Josaphat filius Ahilud a commentariis: -3 Regum 3Kgs 11 4 4 Banaias filius Jojadae super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes: -3 Regum 3Kgs 11 4 5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis: -3 Regum 3Kgs 11 4 6 et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa. -3 Regum 3Kgs 11 4 7 Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israël, qui praebebant annonam regi et domui ejus: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. b -3 Regum 3Kgs 11 4 8 Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim. -3 Regum 3Kgs 11 4 9 Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan. -3 Regum 3Kgs 11 4 10 Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher. -3 Regum 3Kgs 11 4 11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. -3 Regum 3Kgs 11 4 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. -3 Regum 3Kgs 11 4 13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothjair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas. -3 Regum 3Kgs 11 4 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim. -3 Regum 3Kgs 11 4 15 Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. -3 Regum 3Kgs 11 4 16 Baana filius Husi in Aser, et in Baloth. -3 Regum 3Kgs 11 4 17 Josaphat filius Pharue in Issachar. -3 Regum 3Kgs 11 4 18 Semei filius Ela in Benjamin. -3 Regum 3Kgs 11 4 19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra. -3 Regum 3Kgs 11 4 20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes. b -3 Regum 3Kgs 11 4 21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus. -3 Regum 3Kgs 11 4 22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae, -3 Regum 3Kgs 11 4 23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. -3 Regum 3Kgs 11 4 24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu. -3 Regum 3Kgs 11 4 25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. -3 Regum 3Kgs 11 4 26 Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. -3 Regum 3Kgs 11 4 27 Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo. -3 Regum 3Kgs 11 4 28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. -3 Regum 3Kgs 11 4 29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris. b -3 Regum 3Kgs 11 4 30 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, -3 Regum 3Kgs 11 4 31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. -3 Regum 3Kgs 11 4 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille. -3 Regum 3Kgs 11 4 33 Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. -3 Regum 3Kgs 11 4 34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam ejus. -3 Regum 3Kgs 11 5 1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. -3 Regum 3Kgs 11 5 2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 5 3 Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. -3 Regum 3Kgs 11 5 4 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. -3 Regum 3Kgs 11 5 5 Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo. -3 Regum 3Kgs 11 5 6 Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii. -3 Regum 3Kgs 11 5 7 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. b -3 Regum 3Kgs 11 5 8 Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quaecumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. -3 Regum 3Kgs 11 5 9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae. -3 Regum 3Kgs 11 5 10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. -3 Regum 3Kgs 11 5 11 Salomon autem praebebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. -3 Regum 3Kgs 11 5 12 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus. -3 Regum 3Kgs 11 5 13 Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. b -3 Regum 3Kgs 11 5 14 Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. -3 Regum 3Kgs 11 5 15 Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, -3 Regum 3Kgs 11 5 16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et his qui faciebant opus. -3 Regum 3Kgs 11 5 17 Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos: -3 Regum 3Kgs 11 5 18 quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram: porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum. -3 Regum 3Kgs 11 6 1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, aedificari coepit domus Domino. -3 Regum 3Kgs 11 6 2 Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. -3 Regum 3Kgs 11 6 3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. -3 Regum 3Kgs 11 6 4 Fecitque in templo fenestras obliquas. -3 Regum 3Kgs 11 6 5 Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. -3 Regum 3Kgs 11 6 6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. -3 Regum 3Kgs 11 6 7 Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur. -3 Regum 3Kgs 11 6 8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. -3 Regum 3Kgs 11 6 9 Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. -3 Regum 3Kgs 11 6 10 Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. -3 Regum 3Kgs 11 6 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens: b -3 Regum 3Kgs 11 6 12 Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum: -3 Regum 3Kgs 11 6 13 et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël. -3 Regum 3Kgs 11 6 14 Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam. b -3 Regum 3Kgs 11 6 15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. -3 Regum 3Kgs 11 6 16 Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. -3 Regum 3Kgs 11 6 17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. -3 Regum 3Kgs 11 6 18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et caelaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. -3 Regum 3Kgs 11 6 19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. -3 Regum 3Kgs 11 6 20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro. -3 Regum 3Kgs 11 6 21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. -3 Regum 3Kgs 11 6 22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro. -3 Regum 3Kgs 11 6 23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. b -3 Regum 3Kgs 11 6 24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. -3 Regum 3Kgs 11 6 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, -3 Regum 3Kgs 11 6 26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. -3 Regum 3Kgs 11 6 27 Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. -3 Regum 3Kgs 11 6 28 Texit quoque cherubim auro. -3 Regum 3Kgs 11 6 29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. b -3 Regum 3Kgs 11 6 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. -3 Regum 3Kgs 11 6 31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque. -3 Regum 3Kgs 11 6 32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. -3 Regum 3Kgs 11 6 33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, -3 Regum 3Kgs 11 6 34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. -3 Regum 3Kgs 11 6 35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. -3 Regum 3Kgs 11 6 36 Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. -3 Regum 3Kgs 11 6 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio: b -3 Regum 3Kgs 11 6 38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: aedificavitque eam annis septem. -3 Regum 3Kgs 11 7 1 Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. -3 Regum 3Kgs 11 7 2 Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis: et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas. -3 Regum 3Kgs 11 7 3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim -3 Regum 3Kgs 11 7 4 contra se invicem positas, -3 Regum 3Kgs 11 7 5 et e regione se respicientes, aequali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. -3 Regum 3Kgs 11 7 6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis: et alteram porticum in facie majoris porticus: et columnas, et epistylia super columnas. -3 Regum 3Kgs 11 7 7 Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. -3 Regum 3Kgs 11 7 8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiae Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. -3 Regum 3Kgs 11 7 9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus. b -3 Regum 3Kgs 11 7 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum. -3 Regum 3Kgs 11 7 11 Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant, similiterque de cedro. -3 Regum 3Kgs 11 7 12 Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro: necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus. -3 Regum 3Kgs 11 7 13 Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, b -3 Regum 3Kgs 11 7 14 filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. -3 Regum 3Kgs 11 7 15 Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. -3 Regum 3Kgs 11 7 16 Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusilia ex aere: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum: -3 Regum 3Kgs 11 7 17 et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. -3 Regum 3Kgs 11 7 18 Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quae erant super summitatem, malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo. -3 Regum 3Kgs 11 7 19 Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. -3 Regum 3Kgs 11 7 20 Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. -3 Regum 3Kgs 11 7 21 Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin: similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. -3 Regum 3Kgs 11 7 22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit: perfectumque est opus columnarum. -3 Regum 3Kgs 11 7 23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. b -3 Regum 3Kgs 11 7 24 Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare: duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles. -3 Regum 3Kgs 11 7 25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem: et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. -3 Regum 3Kgs 11 7 26 Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat. -3 Regum 3Kgs 11 7 27 Et fecit decem bases aeneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. b -3 Regum 3Kgs 11 7 28 Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturae inter juncturas. -3 Regum 3Kgs 11 7 29 Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex aere dependentia. -3 Regum 3Kgs 11 7 30 Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. -3 Regum 3Kgs 11 7 31 Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate: et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium: in angulis autem columnarum variae caelaturae erant: et media intercolumnia, quadrata non rotunda. -3 Regum 3Kgs 11 7 32 Quatuor quoque rotae quae per quatuor angulos basis erant, cohaerebant sibi subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis. -3 Regum 3Kgs 11 7 33 Tales autem rotae erant quales solent in curru fieri: et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. -3 Regum 3Kgs 11 7 34 Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. -3 Regum 3Kgs 11 7 35 In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa. -3 Regum 3Kgs 11 7 36 Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur. -3 Regum 3Kgs 11 7 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. -3 Regum 3Kgs 11 7 38 Fecit quoque decem luteres aeneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. -3 Regum 3Kgs 11 7 39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. -3 Regum 3Kgs 11 7 40 Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. b -3 Regum 3Kgs 11 7 41 Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos: et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum. -3 Regum 3Kgs 11 7 42 Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis: duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum. -3 Regum 3Kgs 11 7 43 Et bases decem, et luteres decem super bases. -3 Regum 3Kgs 11 7 44 Et mare unum, et boves duodecim subter mare. -3 Regum 3Kgs 11 7 45 Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant. -3 Regum 3Kgs 11 7 46 In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. -3 Regum 3Kgs 11 7 47 Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris. -3 Regum 3Kgs 11 7 48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: b -3 Regum 3Kgs 11 7 49 et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos, -3 Regum 3Kgs 11 7 50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. -3 Regum 3Kgs 11 7 51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. -3 Regum 3Kgs 11 8 1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion. -3 Regum 3Kgs 11 8 2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus. -3 Regum 3Kgs 11 8 3 Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes, -3 Regum 3Kgs 11 8 4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitae. -3 Regum 3Kgs 11 8 5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. -3 Regum 3Kgs 11 8 6 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. -3 Regum 3Kgs 11 8 7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. -3 Regum 3Kgs 11 8 8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. -3 Regum 3Kgs 11 8 9 In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Aegypti. -3 Regum 3Kgs 11 8 10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, b -3 Regum 3Kgs 11 8 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini. -3 Regum 3Kgs 11 8 12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula. -3 Regum 3Kgs 11 8 13 Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum. -3 Regum 3Kgs 11 8 14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israël: omnia enim ecclesia Israël stabat. -3 Regum 3Kgs 11 8 15 Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 8 16 A die qua eduxi populum meum Israël de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israël. -3 Regum 3Kgs 11 8 17 Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israël: -3 Regum 3Kgs 11 8 18 et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. -3 Regum 3Kgs 11 8 19 Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo. -3 Regum 3Kgs 11 8 20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël. -3 Regum 3Kgs 11 8 21 Et constitui ibi locum arcae in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti. -3 Regum 3Kgs 11 8 22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israël, et expandit manus suas in caelum, b -3 Regum 3Kgs 11 8 23 et ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo. -3 Regum 3Kgs 11 8 24 Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat. -3 Regum 3Kgs 11 8 25 Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. -3 Regum 3Kgs 11 8 26 Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo. -3 Regum 3Kgs 11 8 27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim caelum, et caeli caelorum, te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi? b -3 Regum 3Kgs 11 8 28 Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie: -3 Regum 3Kgs 11 8 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus: -3 Regum 3Kgs 11 8 30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo: et cum exaudieris, propitius eris. -3 Regum 3Kgs 11 8 31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, b -3 Regum 3Kgs 11 8 32 tu exaudies in caelo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. -3 Regum 3Kgs 11 8 33 Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac: b -3 Regum 3Kgs 11 8 34 exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. -3 Regum 3Kgs 11 8 35 Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam: b -3 Regum 3Kgs 11 8 36 exaudi eos in caelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. -3 Regum 3Kgs 11 8 37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut aerugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas, b -3 Regum 3Kgs 11 8 38 cuncta devotatio, et imprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, -3 Regum 3Kgs 11 8 39 tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum), -3 Regum 3Kgs 11 8 40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris. -3 Regum 3Kgs 11 8 41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum b -3 Regum 3Kgs 11 8 42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco, -3 Regum 3Kgs 11 8 43 tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi. -3 Regum 3Kgs 11 8 44 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo, b -3 Regum 3Kgs 11 8 45 et exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum. -3 Regum 3Kgs 11 8 46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, b -3 Regum 3Kgs 11 8 47 et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus: -3 Regum 3Kgs 11 8 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo: -3 Regum 3Kgs 11 8 49 exaudies in caelo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum: -3 Regum 3Kgs 11 8 50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. -3 Regum 3Kgs 11 8 51 Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae. -3 Regum 3Kgs 11 8 52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. -3 Regum 3Kgs 11 8 53 Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus. -3 Regum 3Kgs 11 8 54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in caelum. b -3 Regum 3Kgs 11 8 55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israël voce magna, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 8 56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quae locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum. -3 Regum 3Kgs 11 8 57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. -3 Regum 3Kgs 11 8 58 Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus, et judicia quaecumque mandavit patribus nostris. -3 Regum 3Kgs 11 8 59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies: -3 Regum 3Kgs 11 8 60 ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. -3 Regum 3Kgs 11 8 61 Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie. -3 Regum 3Kgs 11 8 62 Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino. b -3 Regum 3Kgs 11 8 63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël. -3 Regum 3Kgs 11 8 64 In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare aereum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum. -3 Regum 3Kgs 11 8 65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. -3 Regum 3Kgs 11 8 66 Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo. -3 Regum 3Kgs 11 9 1 Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, -3 Regum 3Kgs 11 9 2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. -3 Regum 3Kgs 11 9 3 Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. -3 Regum 3Kgs 11 9 4 Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, -3 Regum 3Kgs 11 9 5 ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. -3 Regum 3Kgs 11 9 6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et caeremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos: -3 Regum 3Kgs 11 9 7 auferam Israël de superficie terrae quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis. -3 Regum 3Kgs 11 9 8 Et domus haec erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? -3 Regum 3Kgs 11 9 9 Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. -3 Regum 3Kgs 11 9 10 Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis b -3 Regum 3Kgs 11 9 11 (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. -3 Regum 3Kgs 11 9 12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. -3 Regum 3Kgs 11 9 13 Et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. -3 Regum 3Kgs 11 9 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. -3 Regum 3Kgs 11 9 15 Haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. b -3 Regum 3Kgs 11 9 16 Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. -3 Regum 3Kgs 11 9 17 Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, -3 Regum 3Kgs 11 9 18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis. -3 Regum 3Kgs 11 9 19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae. -3 Regum 3Kgs 11 9 20 Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israël: -3 Regum 3Kgs 11 9 21 horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. -3 Regum 3Kgs 11 9 22 De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum. -3 Regum 3Kgs 11 9 23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. -3 Regum 3Kgs 11 9 24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon: tunc aedificavit Mello. -3 Regum 3Kgs 11 9 25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum. b -3 Regum 3Kgs 11 9 26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae. b -3 Regum 3Kgs 11 9 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. -3 Regum 3Kgs 11 9 28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem. -3 Regum 3Kgs 11 10 1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus. -3 Regum 3Kgs 11 10 2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo. -3 Regum 3Kgs 11 10 3 Et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei. -3 Regum 3Kgs 11 10 4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat, -3 Regum 3Kgs 11 10 5 et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum. -3 Regum 3Kgs 11 10 6 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea -3 Regum 3Kgs 11 10 7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi. -3 Regum 3Kgs 11 10 8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. -3 Regum 3Kgs 11 10 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. -3 Regum 3Kgs 11 10 10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni. b -3 Regum 3Kgs 11 10 11 (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. -3 Regum 3Kgs 11 10 12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.) -3 Regum 3Kgs 11 10 13 Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. -3 Regum 3Kgs 11 10 14 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri, b -3 Regum 3Kgs 11 10 15 excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae. -3 Regum 3Kgs 11 10 16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. -3 Regum 3Kgs 11 10 17 Et trecentas peltas ex auro probato: trecentae minae auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani. -3 Regum 3Kgs 11 10 18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis, -3 Regum 3Kgs 11 10 19 qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duae manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas. -3 Regum 3Kgs 11 10 20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis. -3 Regum 3Kgs 11 10 21 Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, -3 Regum 3Kgs 11 10 22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. -3 Regum 3Kgs 11 10 23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. b -3 Regum 3Kgs 11 10 24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. -3 Regum 3Kgs 11 10 25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos. -3 Regum 3Kgs 11 10 26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. -3 Regum 3Kgs 11 10 27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus. -3 Regum 3Kgs 11 10 28 Et educebantur equi Salomoni de Aegypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant. -3 Regum 3Kgs 11 10 29 Egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethaeorum et Syriae equos venundabant. -3 Regum 3Kgs 11 11 1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas: -3 Regum 3Kgs 11 11 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. -3 Regum 3Kgs 11 11 3 Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor ejus. -3 Regum 3Kgs 11 11 4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. -3 Regum 3Kgs 11 11 5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum. -3 Regum 3Kgs 11 11 6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. -3 Regum 3Kgs 11 11 7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. -3 Regum 3Kgs 11 11 8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. -3 Regum 3Kgs 11 11 9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo, b -3 Regum 3Kgs 11 11 10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quae mandavit ei Dominus. -3 Regum 3Kgs 11 11 11 Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. -3 Regum 3Kgs 11 11 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, -3 Regum 3Kgs 11 11 13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi. -3 Regum 3Kgs 11 11 14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom. b -3 Regum 3Kgs 11 11 15 Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea -3 Regum 3Kgs 11 11 16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumaea), -3 Regum 3Kgs 11 11 17 fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum: erat autem Adad puer parvulus. -3 Regum 3Kgs 11 11 18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. -3 Regum 3Kgs 11 11 19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. -3 Regum 3Kgs 11 11 20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. -3 Regum 3Kgs 11 11 21 Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam. b -3 Regum 3Kgs 11 11 22 Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me. -3 Regum 3Kgs 11 11 23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum: -3 Regum 3Kgs 11 11 24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco: -3 Regum 3Kgs 11 11 25 eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël: regnavitque in Syria. -3 Regum 3Kgs 11 11 26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. b -3 Regum 3Kgs 11 11 27 Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. -3 Regum 3Kgs 11 11 28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph. -3 Regum 3Kgs 11 11 29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. -3 Regum 3Kgs 11 11 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. -3 Regum 3Kgs 11 11 31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. -3 Regum 3Kgs 11 11 32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël: -3 Regum 3Kgs 11 11 33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus. -3 Regum 3Kgs 11 11 34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. -3 Regum 3Kgs 11 11 35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus: -3 Regum 3Kgs 11 11 36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. -3 Regum 3Kgs 11 11 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israël. -3 Regum 3Kgs 11 11 38 Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum: et tradam tibi Israël: -3 Regum 3Kgs 11 11 39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. -3 Regum 3Kgs 11 11 40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. b -3 Regum 3Kgs 11 11 41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. -3 Regum 3Kgs 11 11 42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. -3 Regum 3Kgs 11 11 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 12 1 Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. -3 Regum 3Kgs 11 12 2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Aegypto. -3 Regum 3Kgs 11 12 3 Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: -3 Regum 3Kgs 11 12 4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. -3 Regum 3Kgs 11 12 5 Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus, -3 Regum 3Kgs 11 12 6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic? -3 Regum 3Kgs 11 12 7 Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. -3 Regum 3Kgs 11 12 8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, -3 Regum 3Kgs 11 12 9 dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos? -3 Regum 3Kgs 11 12 10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. -3 Regum 3Kgs 11 12 11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. -3 Regum 3Kgs 11 12 12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia. b -3 Regum 3Kgs 11 12 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant, -3 Regum 3Kgs 11 12 14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. -3 Regum 3Kgs 11 12 15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat. -3 Regum 3Kgs 11 12 16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David? vel quae haereditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua. -3 Regum 3Kgs 11 12 17 Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. -3 Regum 3Kgs 11 12 18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem: b -3 Regum 3Kgs 11 12 19 recessitque Israël a domo David usque in praesentem diem. -3 Regum 3Kgs 11 12 20 Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israël: nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Juda solam. -3 Regum 3Kgs 11 12 21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. -3 Regum 3Kgs 11 12 22 Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 12 23 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 12 24 Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. -3 Regum 3Kgs 11 12 25 Aedificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde aedificavit Phanuel. b -3 Regum 3Kgs 11 12 26 Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, -3 Regum 3Kgs 11 12 27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. -3 Regum 3Kgs 11 12 28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti. -3 Regum 3Kgs 11 12 29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan: -3 Regum 3Kgs 11 12 30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. -3 Regum 3Kgs 11 12 31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. -3 Regum 3Kgs 11 12 32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quae celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat. -3 Regum 3Kgs 11 12 33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum. b -3 Regum 3Kgs 11 13 1 Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. -3 Regum 3Kgs 11 13 2 Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt: et ossa hominum super te incendet. -3 Regum 3Kgs 11 13 3 Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est. -3 Regum 3Kgs 11 13 4 Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. -3 Regum 3Kgs 11 13 5 Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini. -3 Regum 3Kgs 11 13 6 Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat. -3 Regum 3Kgs 11 13 7 Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. -3 Regum 3Kgs 11 13 8 Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto: -3 Regum 3Kgs 11 13 9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. -3 Regum 3Kgs 11 13 10 Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel. -3 Regum 3Kgs 11 13 11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel: ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quae locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. b -3 Regum 3Kgs 11 13 12 Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. -3 Regum 3Kgs 11 13 13 Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, -3 Regum 3Kgs 11 13 14 et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venisti de Juda? Respondit ille: Ego sum. -3 Regum 3Kgs 11 13 15 Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem. -3 Regum 3Kgs 11 13 16 Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum: nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto, -3 Regum 3Kgs 11 13 17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. -3 Regum 3Kgs 11 13 18 Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, -3 Regum 3Kgs 11 13 19 et reduxit secum: comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. -3 Regum 3Kgs 11 13 20 Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum. b -3 Regum 3Kgs 11 13 21 Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens: Haec dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, -3 Regum 3Kgs 11 13 22 et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum. -3 Regum 3Kgs 11 13 23 Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetae quem reduxerat. b -3 Regum 3Kgs 11 13 24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. -3 Regum 3Kgs 11 13 25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat. -3 Regum 3Kgs 11 13 26 Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei. -3 Regum 3Kgs 11 13 27 Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, -3 Regum 3Kgs 11 13 28 et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum. -3 Regum 3Kgs 11 13 29 Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangeret eum. -3 Regum 3Kgs 11 13 30 Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum: Heu, heu mi frater! -3 Regum 3Kgs 11 13 31 Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est: juxta ossa ejus ponite ossa mea. -3 Regum 3Kgs 11 13 32 Profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae. -3 Regum 3Kgs 11 13 33 Post verba haec non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. b -3 Regum 3Kgs 11 13 34 Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae. -3 Regum 3Kgs 11 14 1 In tempore illo aegrotavit Abia filius Jeroboam. -3 Regum 3Kgs 11 14 2 Dixitque Jeroboam uxori suae: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. -3 Regum 3Kgs 11 14 3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. -3 Regum 3Kgs 11 14 4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus prae senectute. -3 Regum 3Kgs 11 14 5 Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat: haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat, -3 Regum 3Kgs 11 14 6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius. -3 Regum 3Kgs 11 14 7 Vade, et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus Deus Israël: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël, b -3 Regum 3Kgs 11 14 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo: -3 Regum 3Kgs 11 14 9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum: -3 Regum 3Kgs 11 14 10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. -3 Regum 3Kgs 11 14 11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli: quia Dominus locutus est. -3 Regum 3Kgs 11 14 12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer, -3 Regum 3Kgs 11 14 13 et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam. -3 Regum 3Kgs 11 14 14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore: -3 Regum 3Kgs 11 14 15 et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. -3 Regum 3Kgs 11 14 16 Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël. -3 Regum 3Kgs 11 14 17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, b -3 Regum 3Kgs 11 14 18 et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. -3 Regum 3Kgs 11 14 19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël. -3 Regum 3Kgs 11 14 20 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 14 21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. b -3 Regum 3Kgs 11 14 22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverunt. -3 Regum 3Kgs 11 14 23 Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam: -3 Regum 3Kgs 11 14 24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël. -3 Regum 3Kgs 11 14 25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, -3 Regum 3Kgs 11 14 26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon: -3 Regum 3Kgs 11 14 27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. -3 Regum 3Kgs 11 14 28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. -3 Regum 3Kgs 11 14 29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. -3 Regum 3Kgs 11 14 30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. -3 Regum 3Kgs 11 14 31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 15 1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. -3 Regum 3Kgs 11 15 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. -3 Regum 3Kgs 11 15 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. -3 Regum 3Kgs 11 15 4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem: -3 Regum 3Kgs 11 15 5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei. -3 Regum 3Kgs 11 15 6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitae ejus. -3 Regum 3Kgs 11 15 7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Fuitque praelium inter Abiam et inter Jeroboam. -3 Regum 3Kgs 11 15 8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 15 9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, b -3 Regum 3Kgs 11 15 10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. -3 Regum 3Kgs 11 15 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus: -3 Regum 3Kgs 11 15 12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres ejus. -3 Regum 3Kgs 11 15 13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron: -3 Regum 3Kgs 11 15 14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis: -3 Regum 3Kgs 11 15 15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa. -3 Regum 3Kgs 11 15 16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. b -3 Regum 3Kgs 11 15 17 Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. -3 Regum 3Kgs 11 15 18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 15 19 Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me. -3 Regum 3Kgs 11 15 20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. -3 Regum 3Kgs 11 15 21 Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa. -3 Regum 3Kgs 11 15 22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. -3 Regum 3Kgs 11 15 23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines ejus, et cuncta quae fecit, et civitates quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes. -3 Regum 3Kgs 11 15 24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 15 25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis. b -3 Regum 3Kgs 11 15 26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. -3 Regum 3Kgs 11 15 27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon. -3 Regum 3Kgs 11 15 28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 15 29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis, -3 Regum 3Kgs 11 15 30 propter peccata Jeroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël: et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël. -3 Regum 3Kgs 11 15 31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? -3 Regum 3Kgs 11 15 32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. b -3 Regum 3Kgs 11 15 33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. -3 Regum 3Kgs 11 15 34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. -3 Regum 3Kgs 11 16 1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 16 2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum: -3 Regum 3Kgs 11 16 3 ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. -3 Regum 3Kgs 11 16 4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres caeli. -3 Regum 3Kgs 11 16 5 Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? -3 Regum 3Kgs 11 16 6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 16 7 Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam. -3 Regum 3Kgs 11 16 8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. b -3 Regum 3Kgs 11 16 9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediae partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa. -3 Regum 3Kgs 11 16 10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 16 11 Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos ejus. -3 Regum 3Kgs 11 16 12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetae, -3 Regum 3Kgs 11 16 13 propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis. -3 Regum 3Kgs 11 16 14 Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? -3 Regum 3Kgs 11 16 15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. b -3 Regum 3Kgs 11 16 16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiae super Israël in die illa in castris. -3 Regum 3Kgs 11 16 17 Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. -3 Regum 3Kgs 11 16 18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est -3 Regum 3Kgs 11 16 19 in peccatis suis quae peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël. -3 Regum 3Kgs 11 16 20 Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? -3 Regum 3Kgs 11 16 21 Tunc divisus est populus Israël in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri. b -3 Regum 3Kgs 11 16 22 Praevaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. -3 Regum 3Kgs 11 16 23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis. -3 Regum 3Kgs 11 16 24 Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti: et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. -3 Regum 3Kgs 11 16 25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. -3 Regum 3Kgs 11 16 26 Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis. -3 Regum 3Kgs 11 16 27 Reliqua autem sermonum Amri, et praelia ejus quae gessit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? -3 Regum 3Kgs 11 16 28 Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 16 29 Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. b -3 Regum 3Kgs 11 16 30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. -3 Regum 3Kgs 11 16 31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. -3 Regum 3Kgs 11 16 32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, -3 Regum 3Kgs 11 16 33 et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum. -3 Regum 3Kgs 11 16 34 In diebus ejus aedificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. b -3 Regum 3Kgs 11 17 1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. -3 Regum 3Kgs 11 17 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 17 3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, -3 Regum 3Kgs 11 17 4 et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi. -3 Regum 3Kgs 11 17 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. -3 Regum 3Kgs 11 17 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. -3 Regum 3Kgs 11 17 7 Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. -3 Regum 3Kgs 11 17 8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens: b -3 Regum 3Kgs 11 17 9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. -3 Regum 3Kgs 11 17 10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase ut bibam. -3 Regum 3Kgs 11 17 11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. -3 Regum 3Kgs 11 17 12 Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. -3 Regum 3Kgs 11 17 13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. -3 Regum 3Kgs 11 17 14 Haec autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae. -3 Regum 3Kgs 11 17 15 Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die -3 Regum 3Kgs 11 17 16 hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae. -3 Regum 3Kgs 11 17 17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. b -3 Regum 3Kgs 11 17 18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? -3 Regum 3Kgs 11 17 19 Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. -3 Regum 3Kgs 11 17 20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus? -3 Regum 3Kgs 11 17 21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. -3 Regum 3Kgs 11 17 22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. -3 Regum 3Kgs 11 17 23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus. -3 Regum 3Kgs 11 17 24 Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. -3 Regum 3Kgs 11 18 1 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. -3 Regum 3Kgs 11 18 2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria. -3 Regum 3Kgs 11 18 3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae: Abdias autem timebat Dominum valde. -3 Regum 3Kgs 11 18 4 Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. -3 Regum 3Kgs 11 18 5 Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant. -3 Regum 3Kgs 11 18 6 Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. -3 Regum 3Kgs 11 18 7 Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait: Num tu es, domine mi, Elias? -3 Regum 3Kgs 11 18 8 Cui ille respondit: Ego. Vade, et dic domino tuo: Adest Elias. -3 Regum 3Kgs 11 18 9 Et ille: Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? b -3 Regum 3Kgs 11 18 10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. -3 Regum 3Kgs 11 18 11 Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias. -3 Regum 3Kgs 11 18 12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. -3 Regum 3Kgs 11 18 13 Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua? -3 Regum 3Kgs 11 18 14 et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias: ut interficiat me? -3 Regum 3Kgs 11 18 15 Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei. -3 Regum 3Kgs 11 18 16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei: venitque Achab in occursum Eliae. b -3 Regum 3Kgs 11 18 17 Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israël? -3 Regum 3Kgs 11 18 18 Et ille ait: Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. -3 Regum 3Kgs 11 18 19 Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel. -3 Regum 3Kgs 11 18 20 Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli. -3 Regum 3Kgs 11 18 21 Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. b -3 Regum 3Kgs 11 18 22 Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. -3 Regum 3Kgs 11 18 23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta caedentes ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. -3 Regum 3Kgs 11 18 24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio. -3 Regum 3Kgs 11 18 25 Dixit ergo Elias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis: et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis. b -3 Regum 3Kgs 11 18 26 Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant. -3 Regum 3Kgs 11 18 27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce majore: deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. -3 Regum 3Kgs 11 18 28 Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. -3 Regum 3Kgs 11 18 29 Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes, b -3 Regum 3Kgs 11 18 30 dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat. -3 Regum 3Kgs 11 18 31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum. -3 Regum 3Kgs 11 18 32 Et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, -3 Regum 3Kgs 11 18 33 et composuit ligna: divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, -3 Regum 3Kgs 11 18 34 et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio, -3 Regum 3Kgs 11 18 35 et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est. -3 Regum 3Kgs 11 18 36 Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta praeceptum tuum feci omnia verba haec. b -3 Regum 3Kgs 11 18 37 Exaudi me, Domine, exaudi me: ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. -3 Regum 3Kgs 11 18 38 Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quae erat in aquaeductu lambens. -3 Regum 3Kgs 11 18 39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. -3 Regum 3Kgs 11 18 40 Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. -3 Regum 3Kgs 11 18 41 Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe, quia sonus multae pluviae est. b -3 Regum 3Kgs 11 18 42 Ascendit Achab ut comederet et biberet: Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua, -3 Regum 3Kgs 11 18 43 et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. -3 Regum 3Kgs 11 18 44 In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia. -3 Regum 3Kgs 11 18 45 Cumque se verteret huc atque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel: -3 Regum 3Kgs 11 18 46 et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel. -3 Regum 3Kgs 11 19 1 Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. -3 Regum 3Kgs 11 19 2 Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. -3 Regum 3Kgs 11 19 3 Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, -3 Regum 3Kgs 11 19 4 et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei. -3 Regum 3Kgs 11 19 5 Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. -3 Regum 3Kgs 11 19 6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. -3 Regum 3Kgs 11 19 7 Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. -3 Regum 3Kgs 11 19 8 Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. -3 Regum 3Kgs 11 19 9 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? b -3 Regum 3Kgs 11 19 10 At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam. -3 Regum 3Kgs 11 19 11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus. -3 Regum 3Kgs 11 19 12 Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. -3 Regum 3Kgs 11 19 13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit: -3 Regum 3Kgs 11 19 14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam. -3 Regum 3Kgs 11 19 15 Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam, b -3 Regum 3Kgs 11 19 16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israël: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. -3 Regum 3Kgs 11 19 17 Et erit: quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. -3 Regum 3Kgs 11 19 18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus. -3 Regum 3Kgs 11 19 19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. b -3 Regum 3Kgs 11 19 20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi. -3 Regum 3Kgs 11 19 21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei. -3 Regum 3Kgs 11 20 1 Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. -3 Regum 3Kgs 11 20 2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem, -3 Regum 3Kgs 11 20 3 ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt. -3 Regum 3Kgs 11 20 4 Responditque rex Israël: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. -3 Regum 3Kgs 11 20 5 Revertentesque nuntii, dixerunt: Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi. -3 Regum 3Kgs 11 20 6 Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent. -3 Regum 3Kgs 11 20 7 Vocavit autem rex Israël omnes seniores terrae, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis: misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui. b -3 Regum 3Kgs 11 20 8 Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi. -3 Regum 3Kgs 11 20 9 Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum. -3 Regum 3Kgs 11 20 10 Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me. -3 Regum 3Kgs 11 20 11 Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus aeque ut discinctus. -3 Regum 3Kgs 11 20 12 Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis: et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. -3 Regum 3Kgs 11 20 13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. b -3 Regum 3Kgs 11 20 14 Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Haec dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet praeliari? Et ille dixit: Tu. -3 Regum 3Kgs 11 20 15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia. -3 Regum 3Kgs 11 20 16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. -3 Regum 3Kgs 11 20 17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad: qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. -3 Regum 3Kgs 11 20 18 Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut praelientur, vivos eos capite. -3 Regum 3Kgs 11 20 19 Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur: -3 Regum 3Kgs 11 20 20 et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis. -3 Regum 3Kgs 11 20 21 Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. -3 Regum 3Kgs 11 20 22 Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te. -3 Regum 3Kgs 11 20 23 Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. b -3 Regum 3Kgs 11 20 24 Tu ergo verbum hoc fac: amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis: -3 Regum 3Kgs 11 20 25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. -3 Regum 3Kgs 11 20 26 Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël. -3 Regum 3Kgs 11 20 27 Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram. -3 Regum 3Kgs 11 20 28 (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.) b -3 Regum 3Kgs 11 20 29 Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una. -3 Regum 3Kgs 11 20 30 Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum. -3 Regum 3Kgs 11 20 31 Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël: forsitan salvabit animas nostras. -3 Regum 3Kgs 11 20 32 Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. -3 Regum 3Kgs 11 20 33 Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. -3 Regum 3Kgs 11 20 34 Qui dixit ei: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum. -3 Regum 3Kgs 11 20 35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. b -3 Regum 3Kgs 11 20 36 Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. -3 Regum 3Kgs 11 20 37 Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. -3 Regum 3Kgs 11 20 38 Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. -3 Regum 3Kgs 11 20 39 Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. -3 Regum 3Kgs 11 20 40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. -3 Regum 3Kgs 11 20 41 At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis. -3 Regum 3Kgs 11 20 42 Qui ait ad eum: Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. -3 Regum 3Kgs 11 20 43 Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam. -3 Regum 3Kgs 11 21 1 Post verba autem haec, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariae. -3 Regum 3Kgs 11 21 2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam: daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. -3 Regum 3Kgs 11 21 3 Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. -3 Regum 3Kgs 11 21 4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. -3 Regum 3Kgs 11 21 5 Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem? -3 Regum 3Kgs 11 21 6 Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitae, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam. -3 Regum 3Kgs 11 21 7 Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et aequo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitae. -3 Regum 3Kgs 11 21 8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. b -3 Regum 3Kgs 11 21 9 Litterarum autem haec erat sententia: Praedicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi: -3 Regum 3Kgs 11 21 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. -3 Regum 3Kgs 11 21 11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: -3 Regum 3Kgs 11 21 12 praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. -3 Regum 3Kgs 11 21 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. -3 Regum 3Kgs 11 21 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. -3 Regum 3Kgs 11 21 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est. -3 Regum 3Kgs 11 21 16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitae, ut possideret eam. -3 Regum 3Kgs 11 21 17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: b -3 Regum 3Kgs 11 21 18 Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. -3 Regum 3Kgs 11 21 19 Et loqueris ad eum, dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. -3 Regum 3Kgs 11 21 20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. b -3 Regum 3Kgs 11 21 21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël. -3 Regum 3Kgs 11 21 22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël. -3 Regum 3Kgs 11 21 23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. -3 Regum 3Kgs 11 21 24 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli. -3 Regum 3Kgs 11 21 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua, b -3 Regum 3Kgs 11 21 26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël. -3 Regum 3Kgs 11 21 27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. -3 Regum 3Kgs 11 21 28 Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: -3 Regum 3Kgs 11 21 29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus. -3 Regum 3Kgs 11 22 1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël. -3 Regum 3Kgs 11 22 2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël. -3 Regum 3Kgs 11 22 3 (Dixitque rex Israël ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae?) -3 Regum 3Kgs 11 22 4 Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad? -3 Regum 3Kgs 11 22 5 Dixitque Josaphat ad regem Israël: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël: Quaere, oro te, hodie sermonem Domini. -3 Regum 3Kgs 11 22 6 Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. -3 Regum 3Kgs 11 22 7 Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? -3 Regum 3Kgs 11 22 8 Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex. -3 Regum 3Kgs 11 22 9 Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. -3 Regum 3Kgs 11 22 10 Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae: et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. b -3 Regum 3Kgs 11 22 11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. -3 Regum 3Kgs 11 22 12 Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. -3 Regum 3Kgs 11 22 13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. -3 Regum 3Kgs 11 22 14 Cui Michaeas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. -3 Regum 3Kgs 11 22 15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. b -3 Regum 3Kgs 11 22 16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. -3 Regum 3Kgs 11 22 17 Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. -3 Regum 3Kgs 11 22 18 (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?) -3 Regum 3Kgs 11 22 19 Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris: -3 Regum 3Kgs 11 22 20 et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. -3 Regum 3Kgs 11 22 21 Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? -3 Regum 3Kgs 11 22 22 Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. -3 Regum 3Kgs 11 22 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. -3 Regum 3Kgs 11 22 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? b -3 Regum 3Kgs 11 22 25 Et ait Michaeas: Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris. -3 Regum 3Kgs 11 22 26 Et ait rex Israël: Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, -3 Regum 3Kgs 11 22 27 et dicite eis: Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae, donec revertar in pace. -3 Regum 3Kgs 11 22 28 Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite, populi omnes. -3 Regum 3Kgs 11 22 29 Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. b -3 Regum 3Kgs 11 22 30 Dixit itaque rex Israël ad Josaphat: Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. -3 Regum 3Kgs 11 22 31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum. -3 Regum 3Kgs 11 22 32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Josaphat. -3 Regum 3Kgs 11 22 33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo. -3 Regum 3Kgs 11 22 34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. -3 Regum 3Kgs 11 22 35 Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus, -3 Regum 3Kgs 11 22 36 et praeco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam. -3 Regum 3Kgs 11 22 37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria, -3 Regum 3Kgs 11 22 38 et laverunt currum ejus in piscina Samariae: et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat. -3 Regum 3Kgs 11 22 39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? b -3 Regum 3Kgs 11 22 40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 22 41 Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Achab regis Israël. b -3 Regum 3Kgs 11 22 42 Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai. -3 Regum 3Kgs 11 22 43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. -3 Regum 3Kgs 11 22 44 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. -3 Regum 3Kgs 11 22 45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël. -3 Regum 3Kgs 11 22 46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? -3 Regum 3Kgs 11 22 47 Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. -3 Regum 3Kgs 11 22 48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom. -3 Regum 3Kgs 11 22 49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. -3 Regum 3Kgs 11 22 50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. -3 Regum 3Kgs 11 22 51 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo. -3 Regum 3Kgs 11 22 52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis. b -3 Regum 3Kgs 11 22 53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. -3 Regum 3Kgs 11 22 54 Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quae fecerat pater ejus. +2 Regum 2Kgs 10 12 7b Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego érui te de manu Saul, +2 Regum 2Kgs 10 12 8 et dedi tibi domum dómini tui, et uxóres dómini tui in sinu tuo, dedíque tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjíciam tibi multo majóra. +2 Regum 2Kgs 10 12 9 Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu meo? Uríam Hethǽum percussísti gládio, et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi, et interfecísti eum gládio filiórum Ammon. +2 Regum 2Kgs 10 12 10 Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod despéxeris me, et túleris uxórem Uríæ Hethǽi ut esset uxor tua. +2 Regum 2Kgs 10 12 11 Ítaque haec dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua, et tollam uxóres tuas in óculis tuis, et dabo próximo tuo: et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis hujus. +2 Regum 2Kgs 10 12 12 Tu enim fecísti abscóndite: ego autem fáciam verbum istud in conspéctu omnis Israël, et in conspéctu solis. +2 Regum 2Kgs 10 12 13 Et dixit David ad Nathan: Peccávi Dómino. Dixítque Nathan ad David: Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum: non moriéris. b +2 Regum 2Kgs 10 12 14 Verúmtamen quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini, propter verbum hoc, fílius qui natus est tibi, morte moriétur. +2 Regum 2Kgs 10 12 15 Et revérsus est Nathan in domum suam. Percússit quoque Dóminus párvulum quem pepérerat uxor Uríæ David, et desperátus est. +2 Regum 2Kgs 10 12 16 Deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo: et jejunávit David jejúnio, et ingréssus seórsum, jácuit super terram. +2 Regum 2Kgs 10 12 17 Venérunt autem senióres domus ejus, cogéntes eum ut súrgeret de terra: qui nóluit, nec comédit cum eis cibum. +2 Regum 2Kgs 10 12 18 Áccidit autem die séptima ut morerétur infans: timuerúntque servi David nuntiáre ei quod mórtuus esset párvulus: dixérunt enim: Ecce cum párvulus adhuc víveret, loquebámur ad eum, et non audiébat vocem nostram: quanto magis si dixérimus: Mórtuus est puer, se afflíget? +2 Regum 2Kgs 10 12 19 Cum ergo David vidísset servos suos mussitántes, intelléxit quod mórtuus esset infántulus: dixítque ad servos suos: Num mórtuus est puer? Qui respondérunt ei: Mórtuus est. +2 Regum 2Kgs 10 12 20 Surréxit ergo David de terra, et lotus unctúsque est: cumque mutásset vestem, ingréssus est domum Dómini: et adorávit, et venit in domum suam, petivítque ut pónerent ei panem, et comédit. +2 Regum 2Kgs 10 12 21 Dixérunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecísti? propter infántem, cum adhuc víveret, jejunásti et flebas: mórtuo autem púero, surrexísti, et comedísti panem. +2 Regum 2Kgs 10 12 22 Qui ait: Propter infántem, dum adhuc víveret, jejunávi et flevi: dicébam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dóminus, et vivat infans? +2 Regum 2Kgs 10 12 23 Nunc autem quia mórtuus est, quare jejúnem? numquid pótero revocáre eum ámplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertétur ad me. +2 Regum 2Kgs 10 12 24 Et consolátus est David Bethsabée uxórem suam, ingressúsque ad eam dormívit cum ea: quæ génuit fílium, et vocávit nomen ejus Sálomon: et Dóminus diléxit eum. +2 Regum 2Kgs 10 12 25 Misítque in manu Nathan prophétæ, et vocávit nomen ejus, Amábilis Dómino, eo quod dilígeret eum Dóminus. +2 Regum 2Kgs 10 12 26 Ígitur pugnábat Joab contra Rabbath filiórum Ammon, et expugnábat urbem régiam. b +2 Regum 2Kgs 10 12 27 Misítque Joab núntios ad David, dicens: Dimicávi advérsum Rabbath, et capiénda est Urbs aquárum. +2 Regum 2Kgs 10 12 28 Nunc ígitur cóngrega réliquam partem pópuli, et óbside civitátem, et cape eam: ne cum a me vastáta fúerit urbs, nómini meo ascribátur victória. +2 Regum 2Kgs 10 12 29 Congregávit ítaque David omnem pópulum, et proféctus est advérsum Rabbath: cumque dimicásset, cepit eam. +2 Regum 2Kgs 10 12 30 Et tulit diadéma regis eórum de cápite ejus, pondo auri taléntum, habens gemmas pretiosíssimas: et impósitum est super caput David. Sed et prædam civitátis asportávit multam valde: +2 Regum 2Kgs 10 12 31 pópulum quoque ejus addúcens serrávit, et circumégit super eos ferráta carpénta: divisítque cultris, et tradúxit in typo láterum: sic fecit univérsis civitátibus filiórum Ammon. Et revérsus est David et omnis exércitus in Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 13 1 Factum est autem post haec ut Ábsalom fílii David sorórem speciosíssimam, vocábulo Thamar, adamáret Amnon fílius David, +2 Regum 2Kgs 10 13 2 et deperíret eam valde, ita ut propter amórem ejus ægrotáret: quia cum esset virgo, diffícile ei videbátur ut quíppiam inhonéste ágeret cum ea. +2 Regum 2Kgs 10 13 3 Erat autem Amnon amícus nómine Jónadab, fílius Sémmaa fratris David, vir prudens valde. +2 Regum 2Kgs 10 13 4 Qui dixit ad eum: Quare sic attenuáris mácie, fili regis, per síngulos dies? cur non índicas mihi? Dixítque ei Amnon: Thamar sorórem fratris mei Ábsalom amo. +2 Regum 2Kgs 10 13 5 Cui respóndit Jónadab: Cuba super lectum tuum, et languórem símula: cumque vénerit pater tuus ut vísitet te, dic ei: Véniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et fáciat pulméntum, ut cómedam de manu ejus. b +2 Regum 2Kgs 10 13 6 Accúbuit ítaque Amnon, et quasi ægrotáre cœpit: cumque venísset rex ad visitándum eum, ait Amnon ad regem: Véniat, óbsecro, Thamar soror mea, ut fáciat in óculis meis duas sorbitiúnculas, et cibum cápiam de manu ejus. +2 Regum 2Kgs 10 13 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulméntum. +2 Regum 2Kgs 10 13 8 Venítque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacébat. Quæ tollens farínam commíscuit, et liquefáciens, in óculis ejus coxit sorbitiúnculas. +2 Regum 2Kgs 10 13 9 Tollénsque quod cóxerat, effúdit, et pósuit coram eo, et nóluit comédere: dixítque Amnon: Ejícite univérsos a me. Cumque ejecíssent omnes, +2 Regum 2Kgs 10 13 10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in concláve, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiúnculas quas fécerat, et íntulit ad Amnon fratrem suum in concláve. +2 Regum 2Kgs 10 13 11 Cumque obtulísset ei cibum, apprehéndit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. +2 Regum 2Kgs 10 13 12 Quæ respóndit ei: Noli frater mi, noli opprímere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli fácere stultítiam hanc. +2 Regum 2Kgs 10 13 13 Ego enim ferre non pótero oppróbrium meum, et tu eris quasi unus de insipiéntibus in Israël: quin pótius lóquere ad regem, et non negábit me tibi. +2 Regum 2Kgs 10 13 14 Nóluit autem acquiéscere précibus ejus, sed prǽvalens víribus oppréssit eam, et cubávit cum ea. +2 Regum 2Kgs 10 13 15 Et exósam eam hábuit Amnon ódio magno nimis: ita ut majus esset ódium quo óderat eam, amóre quo ante diléxerat. Dixítque ei Amnon: Surge, et vade. b +2 Regum 2Kgs 10 13 16 Quæ respóndit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis advérsum me, quam quod ante fecísti, expéllens me. Et nóluit audíre eam: +2 Regum 2Kgs 10 13 17 sed vocáto púero qui ministrábat ei, dixit: Éjice hanc a me foras, et claude óstium post eam. +2 Regum 2Kgs 10 13 18 Quæ indúta erat talári túnica: hujuscémodi enim fíliæ regis vírgines véstibus utebántur. Ejécit ítaque eam miníster illíus foras: clausítque fores post eam. +2 Regum 2Kgs 10 13 19 Quæ aspérgens cínerem cápiti suo, scissa talári túnica, impositísque mánibus super caput suum, ibat ingrédiens, et clamans. +2 Regum 2Kgs 10 13 20 Dixit autem ei Ábsalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concúbuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque afflígas cor tuum pro hac re. Mansit ítaque Thamar contabéscens in domo Ábsalom fratris sui. +2 Regum 2Kgs 10 13 21 Cum autem audísset rex David verba haec, contristátus est valde: et nóluit contristáre spíritum Amnon fílii sui, quóniam diligébat eum, quia primogénitus erat ei. +2 Regum 2Kgs 10 13 22 Porro non est locútus Ábsalom ad Amnon nec malum nec bonum: óderat enim Ábsalom Amnon, eo quod violásset Thamar sorórem suam. +2 Regum 2Kgs 10 13 23 Factum est autem post tempus biénnii ut tonderéntur oves Ábsalom in Baálhasor, quæ est juxta Éphraim: et vocávit Ábsalom omnes fílios regis, b +2 Regum 2Kgs 10 13 24 venítque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondéntur oves servi tui: véniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. +2 Regum 2Kgs 10 13 25 Dixítque rex ad Ábsalom: Noli fili mi, noli rogáre ut veniámus omnes et gravémus te. Cum autem cógeret eum, et noluísset ire, benedíxit ei. +2 Regum 2Kgs 10 13 26 Et ait Ábsalom: Si non vis veníre, véniat, óbsecro, nobíscum saltem Amnon frater meus. Dixítque ad eum rex: Non est necésse ut vadat tecum. +2 Regum 2Kgs 10 13 27 Coëgit ítaque Ábsalom eum, et dimísit cum eo Amnon et univérsos fílios regis. Fecerátque Ábsalom convívium quasi convívium regis. +2 Regum 2Kgs 10 13 28 Præcéperat autem Ábsalom púeris suis, dicens: Observáte cum temuléntus fúerit Amnon vino, et díxero vobis: Percútite eum, et interfícite: nolíte timére: ego enim sum qui præcípio vobis: roborámini, et estóte viri fortes. +2 Regum 2Kgs 10 13 29 Fecérunt ergo púeri Ábsalom advérsum Amnon sicut præcéperat eis Ábsalom. Surgentésque omnes fílii regis ascendérunt sínguli mulas suas, et fugérunt. +2 Regum 2Kgs 10 13 30 Cumque adhuc pérgerent in itínere, fama pervénit ad David, dicens: Percússit Ábsalom omnes fílios regis, et non remánsit ex eis saltem unus. b +2 Regum 2Kgs 10 13 31 Surréxit ítaque rex, et scidit vestiménta sua, et cécidit super terram: et omnes servi illíus qui assistébant ei, scidérunt vestiménta sua. +2 Regum 2Kgs 10 13 32 Respóndens autem Jónadab fílius Sémmaa fratris David, dixit: Ne ǽstimet dóminus meus rex quod omnes púeri fílii regis occísi sint: Amnon solus mórtuus est, quóniam in ore Ábsalom erat pósitus ex die qua oppréssit Thamar sorórem ejus. +2 Regum 2Kgs 10 13 33 Nunc ergo ne ponat dóminus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes fílii regis occísi sunt: quóniam Amnon solus mórtuus est. +2 Regum 2Kgs 10 13 34 Fugit autem Ábsalom. Et elevávit puer speculátor óculos suos, et aspéxit: et ecce pópulus multus veniébat per iter dévium ex látere montis. b +2 Regum 2Kgs 10 13 35 Dixit autem Jónadab ad regem: Ecce fílii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est. +2 Regum 2Kgs 10 13 36 Cumque cessásset loqui, apparuérunt et fílii regis: et intrántes levavérunt vocem suam, et flevérunt: sed et rex et omnes servi ejus flevérunt plorátu magno nimis. +2 Regum 2Kgs 10 13 37 Porro Ábsalom fúgiens ábiit ad Tholómai fílium Ámmiud regem Gessur. Luxit ergo David fílium suum cunctis diébus. +2 Regum 2Kgs 10 13 38 Ábsalom autem cum fugísset, et venísset in Gessur, fuit ibi tribus annis. +2 Regum 2Kgs 10 13 39 Cessavítque rex David pérsequi Ábsalom, eo quod consolátus esset super Amnon intéritu. +2 Regum 2Kgs 10 14 1 Intélligens autem Joab fílius Sárviæ quod cor regis versum esset ad Ábsalom, +2 Regum 2Kgs 10 14 2 misit Thécuam, et tulit inde mulíerem sapiéntem: dixítque ad eam: Lugére te símula, et indúere veste lúgubri, et ne ungáris óleo, ut sis quasi múlier jam plúrimo témpore lugens mórtuum: +2 Regum 2Kgs 10 14 3 et ingrediéris ad regem, et loquéris ad eum sermónes hujuscémodi. Pósuit autem Joab verba in ore ejus. +2 Regum 2Kgs 10 14 4 Ítaque cum ingréssa fuísset múlier Thecuítis ad regem, cécidit coram eo super terram, et adorávit, et dixit: Serva me, rex. b +2 Regum 2Kgs 10 14 5 Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respóndit: Heu, múlier vídua ego sum: mórtuus est enim vir meus. +2 Regum 2Kgs 10 14 6 Et ancíllæ tuæ erant duo fílii: qui rixáti sunt advérsum se in agro, nullúsque erat qui eos prohibére posset: et percússit alter álterum, et interfécit eum. +2 Regum 2Kgs 10 14 7 Et ecce consúrgens univérsa cognátio advérsum ancíllam tuam, dicit: Trade eum qui percússit fratrem suum, ut occidámus eum pro ánima fratris sui quem interfécit, et deleámus hærédem: et quaérunt extínguere scintíllam meam quæ relícta est, ut non supérsit viro meo nomen, et relíquiæ super terram. +2 Regum 2Kgs 10 14 8 Et ait rex ad mulíerem: Vade in domum tuam, et ego jubébo pro te. +2 Regum 2Kgs 10 14 9 Dixítque múlier Thecuítis ad regem: In me, dómine mi rex, sit iníquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit ínnocens. +2 Regum 2Kgs 10 14 10 Et ait rex: Qui contradíxerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. +2 Regum 2Kgs 10 14 11 Quæ ait: Recordétur rex Dómini Dei sui, ut non multiplicéntur próximi sánguinis ad ulciscéndum, et nequáquam interfíciant fílium meum. Qui ait: Vivit Dóminus, quia non cadet de capíllis fílii tui super terram. +2 Regum 2Kgs 10 14 12 Dixit ergo múlier: Loquátur ancílla tua ad dóminum meum regem verbum. Et ait: Lóquere. b +2 Regum 2Kgs 10 14 13 Dixítque múlier: Quare cogitásti hujuscémodi rem contra pópulum Dei, et locútus est rex verbum istud, ut peccet, et non redúcat ejéctum suum? +2 Regum 2Kgs 10 14 14 Omnes mórimur, et quasi aquæ dilábimur in terram, quæ non revertúntur: nec vult Deus períre ánimam, sed retráctat cógitans ne pénitus péreat qui abjéctus est. +2 Regum 2Kgs 10 14 15 Nunc ígitur veni, ut loquar ad dóminum meum regem verbum hoc, præsénte pópulo. Et dixit ancílla tua: Loquar ad regem, si quómodo fáciat rex verbum ancíllæ suæ. +2 Regum 2Kgs 10 14 16 Et audívit rex, ut liberáret ancíllam suam de manu ómnium qui volébant de hæreditáte Dei delére me, et fílium meum simul. +2 Regum 2Kgs 10 14 17 Dicat ergo ancílla tua, ut fiat verbum dómini mei regis sicut sacrifícium. Sicut enim ángelus Dei, sic est dóminus meus rex, ut nec benedictióne, nec maledictióne moveátur: unde et Dóminus Deus tuus est tecum. +2 Regum 2Kgs 10 14 18 Et respóndens rex, dixit ad mulíerem: Ne abscóndas a me verbum quod te intérrogo. Dixítque ei múlier: Lóquere, dómine mi rex. b +2 Regum 2Kgs 10 14 19 Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in ómnibus istis? Respóndit múlier, et ait: Per salútem ánimæ tuæ, dómine mi rex, nec ad sinístram, nec ad déxteram est ex ómnibus his quæ locútus est dóminus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcépit mihi, et ipse pósuit in os ancíllæ tuæ ómnia verba haec. +2 Regum 2Kgs 10 14 20 Ut vérterem figúram sermónis hujus, servus tuus Joab præcépit istud: tu autem, dómine mi rex, sápiens es, sicut habet sapiéntiam ángelus Dei, ut intélligas ómnia super terram. +2 Regum 2Kgs 10 14 21 Et ait rex ad Joab: Ecce placátus feci verbum tuum: vade ergo, et révoca púerum Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 14 22 Cadénsque Joab super fáciem suam in terram, adorávit, et benedíxit regi: et dixit Joab: Hódie intelléxit servus tuus quia invéni grátiam in óculis tuis, dómine mi rex: fecísti enim sermónem servi tui. +2 Regum 2Kgs 10 14 23 Surréxit ergo Joab et ábiit in Gessur, et addúxit Ábsalom in Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 14 24 Dixit autem rex: Revertátur in domum suam, et fáciem meam non vídeat. Revérsus est ítaque Ábsalom in domum suam, et fáciem regis non vidit. +2 Regum 2Kgs 10 14 25 Porro sicut Ábsalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decórus nimis: a vestígio pedis usque ad vérticem non erat in eo ulla mácula. b +2 Regum 2Kgs 10 14 26 Et quando tondébat capíllum (semel autem in anno tondebátur, quia gravábat eum cæsáries), ponderábat capíllos cápitis sui ducéntis siclis, póndere público. +2 Regum 2Kgs 10 14 27 Nati sunt autem Ábsalom fílii tres, et fília una nómine Thamar, elegántis formæ. +2 Regum 2Kgs 10 14 28 Mansítque Ábsalom in Jerúsalem duóbus annis, et fáciem regis non vidit. b +2 Regum 2Kgs 10 14 29 Misit ítaque ad Joab, ut mítteret eum ad regem: qui nóluit veníre ad eum. Cumque secúndo misísset, et ille noluísset veníre ad eum, +2 Regum 2Kgs 10 14 30 dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habéntem messem hórdei: ite ígitur, et succéndite eum igni. Succendérunt ergo servi Ábsalom ségetem igni. Et veniéntes servi Joab, scissis véstibus suis, dixérunt: Succendérunt servi Ábsalom partem agri igni. +2 Regum 2Kgs 10 14 31 Surrexítque Joab, et venit ad Ábsalom in domum ejus, et dixit: Quare succendérunt servi tui ségetem meam igni? +2 Regum 2Kgs 10 14 32 Et respóndit Ábsalom ad Joab: Misi ad te óbsecrans ut veníres ad me, et mítterem te ad regem, et díceres ei: Quare veni de Gessur? mélius mihi erat ibi esse: óbsecro ergo ut vídeam fáciem regis: quod si memor est iniquitátis meæ, interfíciat me. +2 Regum 2Kgs 10 14 33 Ingréssus ítaque Joab ad regem, nuntiávit ei ómnia: vocatúsque est Ábsalom, et intrávit ad regem, et adorávit super fáciem terræ coram eo: osculatúsque est rex Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 15 1 Ígitur post haec fecit sibi Ábsalom currus, et équites, et quinquagínta viros qui præcéderent eum. +2 Regum 2Kgs 10 15 2 Et mane consúrgens Ábsalom, stabat juxta intróitum portæ, et omnem virum qui habébat negótium ut veníret ad regis judícium, vocábat Ábsalom ad se, et dicébat: De qua civitáte es tu? Qui respóndens aiébat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. +2 Regum 2Kgs 10 15 3 Respondebátque ei Ábsalom: Vidéntur mihi sermónes tui boni et justi, sed non est qui te áudiat constitútus a rege. Dicebátque Ábsalom: +2 Regum 2Kgs 10 15 4 Quis me constítuat júdicem super terram, ut ad me véniant omnes qui habent negótium, et juste júdicem? +2 Regum 2Kgs 10 15 5 Sed et cum accéderet ad eum homo ut salutáret illum, extendébat manum suam, et apprehéndens osculabátur eum. +2 Regum 2Kgs 10 15 6 Faciebátque hoc omni Israël veniénti ad judícium ut audirétur a rege, et sollicitábat corda virórum Israël. +2 Regum 2Kgs 10 15 7 Post quadragínta autem annos, dixit Ábsalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Dómino in Hebron. b +2 Regum 2Kgs 10 15 8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Jerúsalem, sacrificábo Dómino. +2 Regum 2Kgs 10 15 9 Dixítque ei rex David: Vade in pace. Et surréxit, et ábiit in Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 15 10 Misit autem Ábsalom exploratóres in univérsas tribus Israël, dicens: Statim ut audiéritis clangórem búccinæ, dícite: Regnávit Ábsalom in Hebron. +2 Regum 2Kgs 10 15 11 Porro cum Ábsalom iérunt ducénti viri de Jerúsalem vocáti, eúntes símplici corde, et causam pénitus ignorántes. +2 Regum 2Kgs 10 15 12 Accersívit quoque Ábsalom Achítophel Gilonítem consiliárium David, de civitáte sua Gilo. Cumque immoláret víctimas, facta est conjurátio válida, populúsque concúrrens augebátur cum Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 15 13 Venit ígitur núntius ad David, dicens: Toto corde univérsus Israël séquitur Ábsalom. b +2 Regum 2Kgs 10 15 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerúsalem: Súrgite, fugiámus: neque enim erit nobis effúgium a fácie Ábsalom: festináte égredi, ne forte véniens óccupet nos, et impéllat super nos ruínam, et percútiat civitátem in ore gládii. +2 Regum 2Kgs 10 15 15 Dixerúntque servi regis ad eum: Ómnia quæcúmque præcéperit dóminus noster rex, libénter exequémur servi tui. +2 Regum 2Kgs 10 15 16 Egréssus est ergo rex et univérsa domus ejus pédibus suis: et derelíquit rex decem mulíeres concubínas ad custodiéndam domum. +2 Regum 2Kgs 10 15 17 Egressúsque rex et omnis Israël pédibus suis, stetit procul a domo: +2 Regum 2Kgs 10 15 18 et univérsi servi ejus ambulábant juxta eum, et legiónes Ceréthi, et Pheléthi, et omnes Gethǽi, pugnatóres válidi, sexcénti viri qui secúti eum fúerant de Geth pédites, præcedébant regem. +2 Regum 2Kgs 10 15 19 Dixit autem rex ad Ethái Gethǽum: Cur venis nobíscum? revértere, et hábita cum rege, quia peregrínus es, et egréssus es de loco tuo. +2 Regum 2Kgs 10 15 20 Heri venísti, et hódie compélleris nobíscum égredi? ego autem vadam quo itúrus sum: revértere, et reduc tecum fratres tuos, et Dóminus fáciet tecum misericórdiam et veritátem, quia ostendísti grátiam et fidem. +2 Regum 2Kgs 10 15 21 Et respóndit Ethái regi dicens: Vivit Dóminus, et vivit dóminus meus rex, quóniam in quocúmque loco fúeris, dómine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. +2 Regum 2Kgs 10 15 22 Et ait David Ethái: Veni, et transi. Et transívit Ethái Gethǽus, et omnes viri qui cum eo erant, et réliqua multitúdo. +2 Regum 2Kgs 10 15 23 Omnésque flebant voce magna, et univérsus pópulus transíbat: rex quoque transgrediebátur torréntem Cedron, et cunctus pópulus incedébat contra viam quæ réspicit ad desértum. +2 Regum 2Kgs 10 15 24 Venit autem et Sadoc sacérdos, et univérsi Levítæ cum eo, portántes arcam fœ́deris Dei: et deposuérunt arcam Dei. Et ascéndit Abíathar, donec explétus esset omnis pópulus qui egréssus fúerat de civitáte. b +2 Regum 2Kgs 10 15 25 Et dixit rex ad Sadoc: Repórta arcam Dei in urbem: si invénero grátiam in óculis Dómini, redúcet me, et osténdet mihi eam, et tabernáculum suum. +2 Regum 2Kgs 10 15 26 Si autem díxerit mihi: Non places: præsto sum: fáciat quod bonum est coram se. +2 Regum 2Kgs 10 15 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdótem: O videns, revértere in civitátem in pace: et Achímaas fílius tuus, et Jónathas fílius Abíathar, duo fílii vestri, sint vobíscum. +2 Regum 2Kgs 10 15 28 Ecce ego abscóndar in campéstribus desérti, donec véniat sermo a vobis índicans mihi. +2 Regum 2Kgs 10 15 29 Reportavérunt ergo Sadoc et Abíathar arcam Dei in Jerúsalem, et mansérunt ibi. +2 Regum 2Kgs 10 15 30 Porro David ascendébat clivum Olivárum, scandens et flens, nudis pédibus incédens, et opérto cápite: sed et omnis pópulus qui erat cum eo, opérto cápite ascendébat plorans. b +2 Regum 2Kgs 10 15 31 Nuntiátum est autem David quod et Achítophel esset in conjuratióne cum Ábsalom: dixítque David: Infátua, quæso, Dómine, consílium Achítophel. +2 Regum 2Kgs 10 15 32 Cumque ascénderet David summitátem montis in quo adoratúrus erat Dóminum, ecce occúrrit ei Chúsai Arachítes, scissa veste, et terra pleno cápite. +2 Regum 2Kgs 10 15 33 Et dixit ei David: Si véneris mecum, eris mihi óneri: +2 Regum 2Kgs 10 15 34 si autem in civitátem revertáris, et díxeris Ábsalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipábis consílium Achítophel. +2 Regum 2Kgs 10 15 35 Habes autem tecum Sadoc et Abíathar sacerdótes: et omne verbum quodcúmque audíeris de domo regis, indicábis Sadoc et Abíathar sacerdótibus. +2 Regum 2Kgs 10 15 36 Sunt autem cum eis duo fílii eórum Achímaas fílius Sadoc, et Jónathas fílius Abíathar: et mittétis per eos ad me omne verbum quod audiéritis. +2 Regum 2Kgs 10 15 37 Veniénte ergo Chúsai amíco David in civitátem, Ábsalom quoque ingréssus est Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 16 1 Cumque David transísset páululum montis vérticem, appáruit Siba puer Miphíboseth in occúrsum ejus, cum duóbus ásinis, qui oneráti erant ducéntis pánibus, et centum alligatúris uvæ passæ, et centum massis palathárum, et utre vini. +2 Regum 2Kgs 10 16 2 Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt haec? Respondítque Siba: Ásini, domésticis regis ut sédeant: panes et pálathæ ad vescéndum púeris tuis: vinum autem ut bibat siquis defécerit in desérto. +2 Regum 2Kgs 10 16 3 Et ait rex: Ubi est fílius dómini tui? Respondítque Siba regi: Remánsit in Jerúsalem, dicens: Hódie restítuet mihi domus Israël regnum patris mei. +2 Regum 2Kgs 10 16 4 Et ait rex Sibæ: Tua sint ómnia quæ fuérunt Miphíboseth. Dixítque Siba: Oro ut invéniam grátiam coram te, dómine mi rex. +2 Regum 2Kgs 10 16 5 Venit ergo rex David usque Bahúrim: et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul, nómine Sémei, fílius Gera: procedebátque egrédiens, et maledicébat, b +2 Regum 2Kgs 10 16 6 mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David: omnis autem pópulus, et univérsi bellatóres, a dextro et a sinístro látere regis incedébant. +2 Regum 2Kgs 10 16 7 Ita autem loquebátur Sémei cum maledíceret regi: Egrédere, egrédere, vir sánguinum, et vir Bélial. +2 Regum 2Kgs 10 16 8 Réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul: quóniam invasísti regnum pro eo, et dedit Dóminus regnum in manu Ábsalom fílii tui: et ecce premunt te mala tua, quóniam vir sánguinum es. +2 Regum 2Kgs 10 16 9 Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? vadam, et amputábo caput ejus. +2 Regum 2Kgs 10 16 10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, fílii Sárviæ? dimíttite eum, ut maledícat: Dóminus enim præcépit ei ut maledíceret David: et quis est qui áudeat dícere quare sic fécerit? +2 Regum 2Kgs 10 16 11 Et ait rex Abísai, et univérsis servis suis: Ecce fílius meus qui egréssus est de útero meo, quærit ánimam meam: quanto magis nunc fílius Jémini? Dimíttite eum ut maledícat juxta præcéptum Dómini: +2 Regum 2Kgs 10 16 12 si forte respíciat Dóminus afflictiónem meam, et reddat mihi Dóminus bonum pro maledictióne hac hodiérna. +2 Regum 2Kgs 10 16 13 Ambulábat ítaque David et sócii ejus per viam cum eo. Sémei autem per jugum montis ex látere contra illum gradiebátur, maledícens, et mittens lápides advérsum eum, terrámque spargens. +2 Regum 2Kgs 10 16 14 Venit ítaque rex, et univérsus pópulus cum eo lassus, et refocilláti sunt ibi. +2 Regum 2Kgs 10 16 15 Ábsalom autem et omnis pópulus ejus ingréssi sunt Jerúsalem, sed et Achítophel cum eo. b +2 Regum 2Kgs 10 16 16 Cum autem venísset Chúsai Arachítes amícus David ad Ábsalom, locútus est ad eum: Salve rex, salve rex. +2 Regum 2Kgs 10 16 17 Ad quem Ábsalom: Hæc est, inquit, grátia tua ad amícum tuum? quare non ivísti cum amíco tuo? +2 Regum 2Kgs 10 16 18 Respondítque Chúsai ad Ábsalom: Nequáquam: quia illíus ero, quem elégit Dóminus, et omnis hic pópulus, et univérsus Israël: et cum eo manébo. +2 Regum 2Kgs 10 16 19 Sed ut et hoc ínferam, cui ego servitúrus sum? nonne fílio regis? Sicut párui patri tuo, ita parébo et tibi. +2 Regum 2Kgs 10 16 20 Dixit autem Ábsalom ad Achítophel: Iníte consílium quid ágere debeámus. +2 Regum 2Kgs 10 16 21 Et ait Achítophel ad Ábsalom: Ingrédere ad concubínas patris tui, quas dimísit ad custodiéndam domum: ut cum audíerit omnis Israël quod fœdáveris patrem tuum, roboréntur tecum manus eórum. +2 Regum 2Kgs 10 16 22 Tetendérunt ergo Ábsalom tabernáculum in solário, ingressúsque est ad concubínas patris sui coram univérso Israël. +2 Regum 2Kgs 10 16 23 Consílium autem Achítophel quod dabat in diébus illis, quasi si quis consúleret Deum: sic erat omne consílium Achítophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 17 1 Dixit ergo Achítophel ad Ábsalom: Éligam mihi duódecim míllia virórum, et consúrgens pérsequar David hac nocte. +2 Regum 2Kgs 10 17 2 Et írruens super eum (quippe qui lassus est, et solútis mánibus), percútiam eum: cumque fúgerit omnis pópulus qui cum eo est, percútiam regem desolátum. +2 Regum 2Kgs 10 17 3 Et redúcam univérsum pópulum, quómodo unus homo revérti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis pópulus erit in pace. +2 Regum 2Kgs 10 17 4 Placuítque sermo ejus Ábsalom, et cunctis majóribus natu Israël. b +2 Regum 2Kgs 10 17 5 Ait autem Ábsalom: Vocáte Chúsai Arachíten, et audiámus quid étiam ipse dicat. +2 Regum 2Kgs 10 17 6 Cumque venísset Chúsai ad Ábsalom, ait Ábsalom ad eum: Hujuscémodi sermónem locútus est Achítophel: fácere debémus an non? quod das consílium? +2 Regum 2Kgs 10 17 7 Et dixit Chúsai ad Ábsalom: Non est bonum consílium quod dedit Achítophel hac vice. +2 Regum 2Kgs 10 17 8 Et rursum íntulit Chúsai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortíssimos et amáro ánimo, véluti si ursa raptis cátulis in saltu sǽviat: sed et pater tuus vir bellátor est, nec morábitur cum pópulo. +2 Regum 2Kgs 10 17 9 Fórsitan nunc látitat in fóveis, aut in uno, quo volúerit, loco: et cum cecíderit unus quílibet in princípio, áudiet quicúmque audíerit, et dicet: Facta est plaga in pópulo qui sequebátur Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 17 10 Et fortíssimus quisque, cujus cor est quasi leónis, pavóre solvétur: scit enim omnis pópulus Israël fortem esse patrem tuum, et robústos omnes qui cum eo sunt. +2 Regum 2Kgs 10 17 11 Sed hoc mihi vidétur rectum esse consílium. Congregétur ad te univérsus Israël, a Dan usque Bersabée, quasi aréna maris innumerábilis: et tu eris in médio eórum. +2 Regum 2Kgs 10 17 12 Et irruémus super eum in quocúmque loco invéntus fúerit, et operiémus eum, sicut cádere solet ros super terram: et non relinquémus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. +2 Regum 2Kgs 10 17 13 Quod si urbem áliquam fúerit ingréssus, circúmdabit omnis Israël civitáti illi funes, et trahémus eam in torréntem, ut non reperiátur ne cálculus quidem ex ea. +2 Regum 2Kgs 10 17 14 Dixítque Ábsalom, et omnes viri Israël: Mélius est consílium Chúsai Arachítæ, consílio Achítophel: Dómini autem nutu dissipátum est consílium Achítophel útile, ut indúceret Dóminus super Ábsalom malum. +2 Regum 2Kgs 10 17 15 Et ait Chúsai Sadoc et Abíathar sacerdótibus: Hoc et hoc modo consílium dedit Achítophel Ábsalom et senióribus Israël: et ego tale et tale dedi consílium. b +2 Regum 2Kgs 10 17 16 Nunc ergo míttite cito, et nuntiáte David, dicéntes: Ne moréris nocte hac in campéstribus desérti, sed absque dilatióne transgrédere: ne forte absorbeátur rex, et omnis pópulus qui cum eo est. +2 Regum 2Kgs 10 17 17 Jónathas autem et Achímaas stabant juxta fontem Rogel: ábiit ancílla et nuntiávit eis. Et illi profécti sunt, ut reférrent ad regem David núntium: non enim póterant vidéri, aut introíre civitátem. +2 Regum 2Kgs 10 17 18 Vidit autem eos quidam puer, et indicávit Ábsalom: illi vero cóncito gradu ingréssi sunt domum cujúsdam viri in Bahúrim, qui habébat púteum in vestíbulo suo: et descendérunt in eum. +2 Regum 2Kgs 10 17 19 Tulit autem múlier, et expándit velámen super os pútei, quasi siccans ptísanas: et sic látuit res. +2 Regum 2Kgs 10 17 20 Cumque veníssent servi Ábsalom in domum, ad mulíerem dixérunt: Ubi est Achímaas et Jónathas? Et respóndit eis múlier: Transiérunt festinánter, gustáta páululum aqua. At hi qui quærébant, cum non reperíssent, revérsi sunt in Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 17 21 Cumque abiíssent, ascendérunt illi de púteo, et pergéntes nuntiavérunt regi David, et dixérunt: Súrgite, et transíte cito flúvium: quóniam hujuscémodi dedit consílium contra vos Achítophel. +2 Regum 2Kgs 10 17 22 Surréxit ergo David, et omnis pópulus qui cum eo erat, et transiérunt Jordánem, donec dilucésceret: et ne unus quidem resíduus fuit, qui non transísset flúvium. +2 Regum 2Kgs 10 17 23 Porro Achítophel videns quod non fuísset factum consílium suum, stravit ásinum suum, surrexítque, et ábiit in domum suam et in civitátem suam: et dispósita domo sua, suspéndio intériit, et sepúltus est in sepúlchro patris sui. b +2 Regum 2Kgs 10 17 24 David autem venit in castra, et Ábsalom transívit Jordánem, ipse et omnes viri Israël cum eo. b +2 Regum 2Kgs 10 17 25 Ámasam vero constítuit Ábsalom pro Joab super exércitum: Ámasa autem erat fílius viri qui vocabátur Jetra de Jezraëli, qui ingréssus est ad Abígail fíliam Naas, sorórem Sárviæ, quæ fuit mater Joab. +2 Regum 2Kgs 10 17 26 Et castrametatus est Israël cum Ábsalom in terra Gálaad. +2 Regum 2Kgs 10 17 27 Cumque venísset David in castra, Sobi fílius Naas de Rabbath filiórum Ammon, et Machir fílius Ámmihel de Lódabar, et Berzellái Galaadítes de Rógelim, +2 Regum 2Kgs 10 17 28 obtulérunt ei stratória, et tapétia, et vasa fictília, fruméntum, et hórdeum, et farínam, et poléntam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, +2 Regum 2Kgs 10 17 29 et mel, et butýrum, oves, et pingues vítulos: dederúntque David, et pópulo qui cum eo erat, ad vescéndum: suspicáti enim sunt pópulum fame et siti fatigári in desérto. +2 Regum 2Kgs 10 18 1 Ígitur consideráto David pópulo suo, constítuit super eos tribúnos et centuriónes, +2 Regum 2Kgs 10 18 2 et dedit pópuli tértiam partem sub manu Joab, et tértiam partem sub manu Abísai fílii Sárviæ fratris Joab, et tértiam partem sub manu Ethái, qui erat de Geth. Dixítque rex ad pópulum: Egrédiar et ego vobíscum. +2 Regum 2Kgs 10 18 3 Et respóndit pópulus: Non exíbis: sive enim fugérimus, non magnópere ad eos de nobis pertinébit: sive média pars cecíderit e nobis, non satis curábunt, quia tu unus pro decem míllibus computáris: mélius est ígitur ut sis nobis in urbe præsídio. +2 Regum 2Kgs 10 18 4 Ad quos rex ait: Quod vobis vidétur rectum, hoc fáciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebatúrque pópulus per turmas suas centéni et milléni. +2 Regum 2Kgs 10 18 5 Et præcépit rex Joab, et Abísai, et Ethái, dicens: Serváte mihi púerum Ábsalom. Et omnis pópulus audiébat præcipiéntem regem cunctis princípibus pro Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 18 6 Ítaque egréssus est pópulus in campum contra Israël, et factum est prœ́lium in saltu Éphraim. b +2 Regum 2Kgs 10 18 7 Et cæsus est ibi pópulus Israël ab exércitu David, factáque est plaga magna in die illa, vigínti míllium. +2 Regum 2Kgs 10 18 8 Fuit autem ibi prœ́lium dispérsum super fáciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi quos voráverat gládius in die illa. +2 Regum 2Kgs 10 18 9 Áccidit autem ut occúrreret Ábsalom servis David, sedens mulo: cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhǽsit caput ejus quércui: et illo suspénso inter cælum et terram, mulus cui inséderat, pertransívit. +2 Regum 2Kgs 10 18 10 Vidit autem hoc quíspiam, et nuntiávit Joab, dicens: Vidi Ábsalom pendére de quercu. +2 Regum 2Kgs 10 18 11 Et ait Joab viro qui nuntiáverat ei: Si vidísti, quare non confodísti eum cum terra, et ego dedíssem tibi decem argénti siclos, et unum bálteum? +2 Regum 2Kgs 10 18 12 Qui dixit ad Joab: Si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis: audiéntibus enim nobis præcépit rex tibi, et Abísai, et Ethái, dicens: Custodíte mihi púerum Ábsalom. +2 Regum 2Kgs 10 18 13 Sed etsi fecíssem contra ánimam meam audácter, nequáquam hoc regem látere potuísset, et tu stares ex advérso? +2 Regum 2Kgs 10 18 14 Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrédiar eum coram te. Tulit ergo tres lánceas in manu sua, et infíxit eas in corde Ábsalom: cumque adhuc palpitáret hærens in quercu, +2 Regum 2Kgs 10 18 15 cucurrérunt decem júvenes armígeri Joab, et percutiéntes interfecérunt eum. +2 Regum 2Kgs 10 18 16 Cécinit autem Joab búccina, et retínuit pópulum, ne persequerétur fugiéntem Israël, volens párcere multitúdini. +2 Regum 2Kgs 10 18 17 Et tulérunt Ábsalom, et projecérunt eum in saltu, in fóveam grandem, et comportavérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernácula sua. +2 Regum 2Kgs 10 18 18 Porro Ábsalom eréxerat sibi, cum adhuc víveret, títulum qui est in Valle regis: díxerat enim: Non hábeo fílium, et hoc erit moniméntum nóminis mei. Vocavítque títulum nómine suo, et appellátur Manus Ábsalom, usque ad hanc diem. +2 Regum 2Kgs 10 18 19 Achímaas autem fílius Sadoc, ait: Curram, et nuntiábo regi quia judícium fécerit ei Dóminus de manu inimicórum ejus. b +2 Regum 2Kgs 10 18 20 Ad quem Joab dixit: Non eris núntius in hac die, sed nuntiábis in ália: hódie nolo te nuntiáre: fílius enim regis est mórtuus. +2 Regum 2Kgs 10 18 21 Et ait Joab Chusi: Vade, et núntia regi quæ vidísti. Adorávit Chusi Joab, et cucúrrit. +2 Regum 2Kgs 10 18 22 Rursus autem Achímaas fílius Sadoc dixit ad Joab: Quid ímpedit si étiam ego curram post Chusi? Dixítque ei Joab: Quid vis cúrrere, fili mi? non eris boni núntii bájulus. +2 Regum 2Kgs 10 18 23 Qui respóndit: Quid enim si cucúrrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achímaas per viam compéndii, transívit Chusi. +2 Regum 2Kgs 10 18 24 David autem sedébat inter duas portas: speculátor vero, qui erat in fastígio portæ super murum, élevans óculos, vidit hóminem curréntem solum. b +2 Regum 2Kgs 10 18 25 Et exclámans indicávit regi: dixítque rex: Si solus est, bonus est núntius in ore ejus. Properánte autem illo, et accedénte própius, +2 Regum 2Kgs 10 18 26 vidit speculátor hóminem álterum curréntem, et vocíferans in cúlmine, ait: Appáret mihi alter homo currens solus. Dixítque rex: Et iste bonus est núntius. +2 Regum 2Kgs 10 18 27 Speculátor autem: Contémplor, ait, cursum prióris, quasi cursum Achímaas fílii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et núntium portans bonum venit. +2 Regum 2Kgs 10 18 28 Clamans autem Achímaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adórans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedíctus Dóminus Deus tuus, qui conclúsit hómines qui levavérunt manus suas contra dóminum meum regem. +2 Regum 2Kgs 10 18 29 Et ait rex: Estne pax púero Ábsalom? Dixítque Achímaas: Vidi tumúltum magnum cum mítteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: néscio áliud. +2 Regum 2Kgs 10 18 30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transísset, et staret, +2 Regum 2Kgs 10 18 31 appáruit Chusi: et véniens ait: Bonum appórto núntium, dómine mi rex: judicávit enim pro te Dóminus hódie de manu ómnium qui surrexérunt contra te. +2 Regum 2Kgs 10 18 32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax púero Ábsalom? Cui respóndens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimíci dómini mei regis, et univérsi qui consúrgunt advérsus eum in malum. +2 Regum 2Kgs 10 18 33 Contristátus ítaque rex, ascéndit cœnáculum portæ, et flevit. Et sic loquebátur, vadens: Fili mi Ábsalom, Ábsalom fili mi: quis mihi tríbuat ut ego móriar pro te, Ábsalom fili mi, fili mi Ábsalom? b +2 Regum 2Kgs 10 19 1 Nuntiátum est autem Joab quod rex fleret et lugéret fílium suum, +2 Regum 2Kgs 10 19 2 et versa est victória in luctum in die illa omni pópulo: audívit enim pópulus in die illa dici: Dolet rex super fílio suo. +2 Regum 2Kgs 10 19 3 Et declinávit pópulus in die illa íngredi civitátem, quómodo declináre solet pópulus versus et fúgiens de prœ́lio. +2 Regum 2Kgs 10 19 4 Porro rex opéruit caput suum, et clamábat voce magna: Fili mi Ábsalom, Ábsalom fili mi, fili mi. +2 Regum 2Kgs 10 19 5 Ingréssus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudísti hódie vultus ómnium servórum tuórum, qui salvam fecérunt ánimam tuam, et ánimam filiórum tuórum et filiárum tuárum, et ánimam uxórum tuárum, et ánimam concubinárum tuárum. +2 Regum 2Kgs 10 19 6 Díligis odiéntes te, et ódio habes diligéntes te: et ostendísti hódie quia non curas de dúcibus tuis et de servis tuis: et vere cognóvi modo, quia si Ábsalom víveret, et omnes nos occubuissémus, tunc placéret tibi. +2 Regum 2Kgs 10 19 7 Nunc ígitur surge, et procéde, et álloquens satísfac servis tuis: juro enim tibi per Dóminum quod si non exíeris, ne unus quidem remansúrus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam ómnia mala quæ venérunt super te ab adolescéntia tua usque in præsens. +2 Regum 2Kgs 10 19 8 Surréxit ergo rex et sedit in porta: et omni pópulo nuntiátum est quod rex sedéret in porta. Venítque univérsa multitúdo coram rege: Israël autem fugit in tabernácula sua. +2 Regum 2Kgs 10 19 9 Omnis quoque pópulus certábat in cunctis tríbubus Israël, dicens: Rex liberávit nos de manu inimicórum nostrórum; ipse salvávit nos de manu Philisthinórum: et nunc fugit de terra propter Ábsalom. b +2 Regum 2Kgs 10 19 10 Ábsalom autem, quem únximus super nos, mórtuus est in bello: úsquequo silétis, et non redúcitis regem? +2 Regum 2Kgs 10 19 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abíathar sacerdótes, dicens: Loquímini ad majóres natu Juda, dicéntes: Cur venítis novíssimi ad reducéndum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervénerat ad regem in domo ejus.) +2 Regum 2Kgs 10 19 12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novíssimi redúcitis regem? +2 Regum 2Kgs 10 19 13 Et Ámasæ dícite: Nonne os meum, et caro mea es? haec fáciat mihi Deus, et haec addat, si non magíster milítiæ fúeris coram me omni témpore pro Joab. +2 Regum 2Kgs 10 19 14 Et inclinávit cor ómnium virórum Juda quasi viri uníus: miserúntque ad regem, dicéntes: Revértere tu, et omnes servi tui. +2 Regum 2Kgs 10 19 15 Et revérsus est rex, et venit usque ad Jordánem: et omnis Juda venit usque in Gálgalam ut occúrreret regi, et tradúceret eum Jordánem. b +2 Regum 2Kgs 10 19 16 Festinávit autem Sémei fílius Gera fílii Jémini de Bahúrim, et descéndit cum viris Juda in occúrsum regis David, +2 Regum 2Kgs 10 19 17 cum mille viris de Bénjamin, et Siba puer de domo Saul: et quíndecim fílii ejus, ac vigínti servi erant cum eo: et irrumpéntes Jordánem, ante regem +2 Regum 2Kgs 10 19 18 transiérunt vada, ut tradúcerent domum regis, et fácerent juxta jussiónem ejus: Sémei autem fílius Gera prostrátus coram rege, cum jam transísset Jordánem, +2 Regum 2Kgs 10 19 19 dixit ad eum: Ne réputes mihi, dómine mi, iniquitátem, neque memíneris injuriárum servi tui in die qua egréssus es, dómine mi rex, de Jerúsalem, neque ponas, rex, in corde tuo. +2 Regum 2Kgs 10 19 20 Agnósco enim servus tuus peccátum meum: et idcírco hódie primus veni de omni domo Joseph, descendíque in occúrsum dómini mei regis. +2 Regum 2Kgs 10 19 21 Respóndens vero Abísai fílius Sárviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidétur Sémei, quia maledíxit christo Dómini? +2 Regum 2Kgs 10 19 22 Et ait David: Quid mihi et vobis, fílii Sárviæ? cur efficímini mihi hódie in satan? ergóne hódie interficiétur vir in Israël? an ignóro hódie me factum regem super Israël? +2 Regum 2Kgs 10 19 23 Et ait rex Sémei: Non moriéris. Juravítque ei. +2 Regum 2Kgs 10 19 24 Miphíboseth quoque fílius Saul descéndit in occúrsum regis, illótis pédibus et intónsa barba: vestésque suas non láverat a die qua egréssus fúerat rex, usque ad diem reversiónis ejus in pace. b +2 Regum 2Kgs 10 19 25 Cumque Jerúsalem occurrísset regi, dixit ei rex: Quare non venísti mecum, Miphíboseth? +2 Regum 2Kgs 10 19 26 Et respóndens ait: Dómine mi rex, servus meus contémpsit me: dixíque ei ego fámulus tuus ut stérneret mihi ásinum, et ascéndens abírem cum rege: claudus enim sum servus tuus. +2 Regum 2Kgs 10 19 27 Ínsuper et accusávit me servum tuum ad te dóminum meum regem: tu autem, dómine mi rex, sicut ángelus Dei es: fac quod plácitum est tibi. +2 Regum 2Kgs 10 19 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnóxia dómino meo regi: tu autem posuísti me servum tuum inter convívas mensæ tuæ: quid ergo hábeo justæ querélæ? aut quid possum ultra vociferári ad regem? +2 Regum 2Kgs 10 19 29 Ait ergo ei rex: Quid ultra loquéris? fixum est quod locútus sum: tu et Siba divídite possessiónes. +2 Regum 2Kgs 10 19 30 Respondítque Miphíboseth regi: Étiam cuncta accípiat, postquam revérsus est dóminus meus rex pacífice in domum suam. +2 Regum 2Kgs 10 19 31 Berzellái quoque Galaadítes, descéndens de Rógelim, tradúxit regem Jordánem, parátus étiam ultra flúvium prósequi eum. b +2 Regum 2Kgs 10 19 32 Erat autem Berzellái Galaadítes senex valde, id est, octogenárius, et ipse prǽbuit aliménta regi cum morarétur in castris: fuit quippe vir dives nimis. +2 Regum 2Kgs 10 19 33 Dixit ítaque rex ad Berzellái: Veni mecum, ut requiéscas secúrus mecum in Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 19 34 Et ait Berzellái ad regem: Quot sunt dies annórum vitæ meæ, ut ascéndam cum rege in Jerúsalem? +2 Regum 2Kgs 10 19 35 Octogenárius sum hódie: numquid vigent sensus mei ad discernéndum suáve aut amárum? aut delectáre potest servum tuum cibus et potus? vel audíre possum ultra vocem cantórum atque cantatrícum? quare servus tuus sit óneri dómino meo regi? +2 Regum 2Kgs 10 19 36 Páululum procédam fámulus tuus ab Jordáne tecum: non indígeo hac vicissitúdine, +2 Regum 2Kgs 10 19 37 sed óbsecro ut revértar servus tuus, et móriar in civitáte mea, et sepéliar juxta sepúlchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chámaam: ipse vadat tecum, dómine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum vidétur. +2 Regum 2Kgs 10 19 38 Dixit ítaque ei rex: Mecum tránseat Chámaam, et ego fáciam ei quidquid tibi placúerit: et omne quod petíeris a me, impetrábis. +2 Regum 2Kgs 10 19 39 Cumque transísset univérsus pópulus et rex Jordánem, osculátus est rex Berzellái, et benedíxit ei: et ille revérsus est in locum suum. +2 Regum 2Kgs 10 19 40a Transívit ergo rex in Gálgalam, et Chámaam cum eo. +2 Regum 2Kgs 10 19 40b Omnis autem pópulus Juda tradúxerat regem, et média tantum pars adfúerat de pópulo Israël. +2 Regum 2Kgs 10 19 41 Ítaque omnes viri Israël concurréntes ad regem dixérunt ei: Quare te furáti sunt fratres nostri viri Juda, et traduxérunt regem et domum ejus Jordánem, omnésque viros David cum eo? +2 Regum 2Kgs 10 19 42 Et respóndit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi própior est rex: cur irásceris super hac re? numquid comédimus áliquid ex rege, aut múnera nobis data sunt? +2 Regum 2Kgs 10 19 43 Et respóndit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem pártibus major ego sum apud regem, magísque ad me pértinet David quam ad te: cur fecísti mihi injúriam, et non mihi nuntiátum est prióri, ut redúcerem regem meum? Dúrius autem respondérunt viri Juda viris Israël. +2 Regum 2Kgs 10 20 1 Áccidit quoque ut ibi esset vir Bélial, nómine Seba, fílius Bochri, vir Jemíneus: et cécinit búccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæréditas in fílio Ísai: revértere in tabernácula tua, Israël. +2 Regum 2Kgs 10 20 2 Et separátus est omnis Israël a David, secutúsque est Seba fílium Bochri: viri autem Juda adhæsérunt regi suo a Jordáne usque Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 20 3 Cumque venísset rex in domum suam in Jerúsalem, tulit decem mulíeres concubínas quas derelíquerat ad custodiéndam domum, et trádidit eas in custódiam, aliménta eis præbens: et non est ingréssus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitáte vivéntes. +2 Regum 2Kgs 10 20 4 Dixit autem rex Ámasæ: Cónvoca mihi omnes viros Juda in diem tértium, et tu adésto præsens. b +2 Regum 2Kgs 10 20 5 Ábiit ergo Ámasa ut convocáret Judam, et morátus est extra plácitum quod ei constitúerat rex. +2 Regum 2Kgs 10 20 6 Ait autem David ad Abísai: Nunc magis afflictúrus est nos Seba fílius Bochri quam Ábsalom: tolle ígitur servos dómini tui, et perséquere eum, ne forte invéniat civitátes munítas, et effúgiat nos. +2 Regum 2Kgs 10 20 7 Egréssi sunt ergo cum eo viri Joab, Ceréthi quoque et Pheléthi: et omnes robústi exiérunt de Jerúsalem ad persequéndum Seba fílium Bochri. +2 Regum 2Kgs 10 20 8 Cumque illi essent juxta lápidem grandem qui est in Gábaon, Ámasa véniens occúrrit eis. Porro Joab vestítus erat túnica stricta ad mensúram hábitus sui, et désuper accínctus gládio dependénte usque ad ília, in vagína, qui fabricátus levi motu égredi póterat, et percútere. +2 Regum 2Kgs 10 20 9 Dixit ítaque Joab ad Ámasam: Salve mi frater. Et ténuit manu déxtera mentum Ámasæ, quasi ósculans eum. +2 Regum 2Kgs 10 20 10 Porro Ámasa non observávit gládium quem habébat Joab: qui percússit eum in látere, et effúdit intestína ejus in terram, nec secúndum vulnus appósuit: et mórtuus est. Joab autem, et Abísai frater ejus, persecúti sunt Seba fílium Bochri. +2 Regum 2Kgs 10 20 11 Intérea quidam viri, cum stetíssent juxta cadáver Ámasæ, de sóciis Joab, dixérunt: Ecce qui esse vóluit pro Joab comes David. +2 Regum 2Kgs 10 20 12 Ámasa autem conspérsus sánguine jacébat in média via. Vidit hoc quidam vir, quod subsísteret omnis pópulus ad vidéndum eum, et amóvit Ámasam de via in agrum, operuítque eum vestiménto, ne subsísterent transeúntes propter eum. +2 Regum 2Kgs 10 20 13 Amóto ergo illo de via, transíbat omnis vir sequens Joab ad persequéndum Seba fílium Bochri. +2 Regum 2Kgs 10 20 14 Porro ille transíerat per omnes tribus Israël in Ábelam et Bethmáacha: omnésque viri elécti congregáti fúerant ad eum. b +2 Regum 2Kgs 10 20 15 Venérunt ítaque, et oppugnábant eum in Ábela et in Bethmáacha, et circumdedérunt munitiónibus civitátem, et obséssa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebátur destrúere muros. +2 Regum 2Kgs 10 20 16 Et exclamávit múlier sápiens de civitáte: Audíte, audíte: dícite Joab: Appropínqua huc, et loquar tecum. +2 Regum 2Kgs 10 20 17 Qui cum accessísset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respóndit: Ego. Ad quem sic locúta est: Audi sermónes ancíllæ tuæ. Qui respóndit: Áudio. +2 Regum 2Kgs 10 20 18 Rursúmque illa: Sermo, inquit, dicebátur in véteri provérbio: Qui intérrogant, intérrogent in Ábela: et sic perficiébant. +2 Regum 2Kgs 10 20 19 Nonne ego sum quæ respóndeo veritátem in Israël, et tu quæris subvértere civitátem et evértere matrem in Israël? quare præcípitas hæreditátem Dómini? +2 Regum 2Kgs 10 20 20 Respondénsque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcípito, neque demólior. +2 Regum 2Kgs 10 20 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Éphraim, Seba fílius Bochri cognómine, levávit manum suam contra regem David: trádite illum solum, et recedémus a civitáte. Et ait múlier ad Joab: Ecce caput ejus mittétur ad te per murum. +2 Regum 2Kgs 10 20 22 Ingréssa est ergo ad omnem pópulum, et locúta est eis sapiénter: qui abscíssum caput Seba fílii Bochri projecérunt ad Joab. Et ille cécinit tuba, et recessérunt ab urbe, unusquísque in tabernácula sua: Joab autem revérsus est Jerúsalem ad regem. +2 Regum 2Kgs 10 20 23 Fuit ergo Joab super omnem exércitum Israël: Banaías autem fílius Jójadæ super Cerethǽos et Phelethǽos: b +2 Regum 2Kgs 10 20 24 Adúram vero super tribúta: porro Jósaphat fílius Ahílud, a commentáriis: +2 Regum 2Kgs 10 20 25 Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abíathar, sacerdótes. +2 Regum 2Kgs 10 20 26 Ira autem Jairítes erat sacérdos David. +2 Regum 2Kgs 10 21 1 Facta est quoque fames in diébus David tribus annis júgiter: et consúluit David oráculum Dómini. Dixítque Dóminus: Propter Saul, et domum ejus sánguinum, quia occídit Gabaonítas. +2 Regum 2Kgs 10 21 2 Vocátis ergo Gabaonítis rex, dixit ad eos (porro Gabaonítæ non erant de fíliis Israël, sed relíquiæ Amorrhæórum: fílii quippe Israël juráverant eis, et vóluit Saul percútere eos zelo, quasi pro fíliis Israël et Juda), +2 Regum 2Kgs 10 21 3 dixit ergo David ad Gabaonítas: Quid fáciam vobis? et quod erit vestri piáculum, ut benedicátis hæreditáti Dómini? +2 Regum 2Kgs 10 21 4 Dixerúntque ei Gabaonítæ: Non est nobis super argénto et auro quǽstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque vólumus ut interficiátur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut fáciam vobis? +2 Regum 2Kgs 10 21 5 Qui dixérunt regi: Virum qui attrívit nos et oppréssit iníque, ita delére debémus, ut ne unus quidem resíduus sit de stirpe ejus in cunctis fínibus Israël. +2 Regum 2Kgs 10 21 6 Dentur nobis septem viri de fíliis ejus, ut crucifigámus eos Dómino in Gábaa Saul, quondam elécti Dómini. Et ait rex: Ego dabo. +2 Regum 2Kgs 10 21 7 Pepercítque rex Miphíboseth fílio Jónathæ fílii Saul, propter jusjurándum Dómini quod fúerat inter David et inter Jónathan fílium Saul. +2 Regum 2Kgs 10 21 8 Tulit ítaque rex duos fílios Respha fíliæ Aja quos péperit Sauli, Armóni, et Miphíboseth: et quinque fílios Michol fíliæ Saul quos genúerat Hadriéli fílio Berzellái, qui fuit de Moláthi, +2 Regum 2Kgs 10 21 9 et dedit eos in manus Gabaonitárum: qui crucifixérunt eos in monte coram Dómino: et cecidérunt hi septem simul occísi in diébus messis primis, incipiénte messióne hórdei. +2 Regum 2Kgs 10 21 10 Tollens autem Respha fília Aja cilícium, substrávit sibi supra petram ab inítio messis, donec stilláret aqua super eos de cælo: et non dimísit aves laceráre eos per diem, neque béstias per noctem. +2 Regum 2Kgs 10 21 11 Et nuntiáta sunt David quæ fécerat Respha fília Aja, concubína Saul. +2 Regum 2Kgs 10 21 12 Et ábiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jónathæ fílii ejus, a viris Jabes Gálaad, qui furáti fúerant ea de platéa Bethsan in qua suspénderant eos Philísthiim cum interfecíssent Saul in Gelboë: +2 Regum 2Kgs 10 21 13 et asportávit inde ossa Saul, et ossa Jónathæ fílii ejus: et colligéntes ossa eórum qui affíxi fúerant, +2 Regum 2Kgs 10 21 14 sepeliérunt ea cum óssibus Saul et Jónathæ fílii ejus in terra Bénjamin, in látere, in sepúlchro Cis patris ejus: fecerúntque ómnia quæ præcéperat rex, et repropitiátus est Deus terræ post haec. +2 Regum 2Kgs 10 21 15 Factum est autem rursum prœ́lium Philisthinórum advérsum Israël, et descéndit David, et servi ejus cum eo, et pugnábant contra Philísthiim. Deficiénte autem David, b +2 Regum 2Kgs 10 21 16 Jesbibénob, qui fuit de génere Árapha, cujus ferrum hastæ trecéntas úncias appendébat, et accínctus erat ense novo, nisus est percútere David. +2 Regum 2Kgs 10 21 17 Præsidióque ei fuit Abísai fílius Sárviæ, et percússum Philisthǽum interfécit. Tunc juravérunt viri David, dicéntes: Jam non egrediéris nobíscum in bellum, ne extínguas lucérnam Israël. +2 Regum 2Kgs 10 21 18 Secúndum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthǽos: tunc percússit Sobóchai de Husáti, Saph de stirpe Árapha de génere gigántum. +2 Regum 2Kgs 10 21 19 Tértium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthǽos, in quo percússit Adeodátus fílius Saltus polymitárius Bethlehemítes Góliath Gethǽum, cujus hastíle hastæ erat quasi liciatórium texéntium. +2 Regum 2Kgs 10 21 20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excélsus, qui senos in mánibus pedibúsque habébat dígitos, id est, vigínti quátuor: et erat de orígine Árapha. +2 Regum 2Kgs 10 21 21 Et blasphemávit Israël: percússit autem eum Jónathan fílius Sámaa fratris David. +2 Regum 2Kgs 10 21 22 Hi quátuor nati sunt de Árapha in Geth, et cecidérunt in manu David et servórum ejus. +2 Regum 2Kgs 10 22 1 Locútus est autem David Dómino verba cárminis hujus in die qua liberávit eum Dóminus de manu ómnium inimicórum suórum, et de manu Saul. +2 Regum 2Kgs 10 22 2 Et ait: Dóminus petra mea, et robur meum, et salvátor meus. +2 Regum 2Kgs 10 22 3 Deus fortis meus: sperábo in eum; scutum meum, et cornu salútis meæ: elevátor meus, et refúgium meum; salvátor meus: de iniquitáte liberábis me. +2 Regum 2Kgs 10 22 4 Laudábilem invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero. +2 Regum 2Kgs 10 22 5 Quia circumdedérunt me contritiónes mortis: torréntes Bélial terruérunt me. +2 Regum 2Kgs 10 22 6 Funes inférni circumdedérunt me: prævenérunt me láquei mortis. +2 Regum 2Kgs 10 22 7 In tribulatióne mea invocábo Dóminum, et ad Deum meum clamábo: et exáudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus véniet ad aures ejus. +2 Regum 2Kgs 10 22 8 Commóta est et contrémuit terra; fundaménta móntium concússa sunt, et conquassáta: quóniam irátus est eis. b +2 Regum 2Kgs 10 22 9 Ascéndit fumus de náribus ejus, et ignis de ore ejus vorábit: carbónes succénsi sunt ab eo. +2 Regum 2Kgs 10 22 10 Inclinávit cælos, et descéndit: et calígo sub pédibus ejus. +2 Regum 2Kgs 10 22 11 Et ascéndit super chérubim, et volávit: et lapsus est super pennas venti. +2 Regum 2Kgs 10 22 12 Pósuit ténebras in circúitu suo latíbulum, cribrans aquas de núbibus cælórum. +2 Regum 2Kgs 10 22 13 Prae fulgóre in conspéctu ejus, succénsi sunt carbónes ignis. +2 Regum 2Kgs 10 22 14 Tonábit de cælo Dóminus, et excélsus dabit vocem suam. +2 Regum 2Kgs 10 22 15 Misit sagíttas et dissipávit eos; fulgur, et consúmpsit eos. +2 Regum 2Kgs 10 22 16 Et apparuérunt effusiónes maris, et reveláta sunt fundaménta orbis ab increpatióne Dómini, ab inspiratióne spíritus furóris ejus. +2 Regum 2Kgs 10 22 17 Misit de excélso, et assúmpsit me, et extráxit me de aquis multis. +2 Regum 2Kgs 10 22 18 Liberávit me ab inimíco meo potentíssimo, et ab his qui óderant me: quóniam robustióres me erant. +2 Regum 2Kgs 10 22 19 Prævénit me in die afflictiónis meæ, et factus est Dóminus firmaméntum meum. +2 Regum 2Kgs 10 22 20 Et edúxit me in latitúdinem: liberávit me, quia complácui ei. +2 Regum 2Kgs 10 22 21 Retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam: et secúndum mundítiam mánuum meárum reddet mihi. b +2 Regum 2Kgs 10 22 22 Quia custodívi vias Dómini, et non egi ímpie a Deo meo. +2 Regum 2Kgs 10 22 23 Ómnia enim judícia ejus in conspéctu meo, et præcépta ejus non amovi a me. +2 Regum 2Kgs 10 22 24 Et ero perféctus cum eo, et custódiam me ab iniquitáte mea. +2 Regum 2Kgs 10 22 25 Et restítuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam, et secúndum mundítiam mánuum meárum in conspéctu oculórum suórum. +2 Regum 2Kgs 10 22 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robústo perféctus. +2 Regum 2Kgs 10 22 27 Cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris. +2 Regum 2Kgs 10 22 28 Et pópulum páuperem salvum fácies: oculísque tuis excélsos humiliábis. +2 Regum 2Kgs 10 22 29 Quia tu lucérna mea, Dómine, et tu, Dómine, illuminábis ténebras meas. +2 Regum 2Kgs 10 22 30 In te enim curram accínctus: in Deo meo transíliam murum. +2 Regum 2Kgs 10 22 31 Deus, immaculáta via ejus; elóquium Dómini igne examinátum: scutum est ómnium sperántium in se. b +2 Regum 2Kgs 10 22 32 Quis est Deus præter Dóminum, et quis fortis præter Deum nostrum? +2 Regum 2Kgs 10 22 33 Deus qui accínxit me fortitúdine, et complanávit perféctam viam meam. +2 Regum 2Kgs 10 22 34 Coǽquans pedes meos cervis, et super excélsa mea státuens me; +2 Regum 2Kgs 10 22 35 docens manus meas ad prœ́lium, et compónens quasi arcum ǽreum bráchia mea. +2 Regum 2Kgs 10 22 36 Dedísti mihi clýpeum salútis tuæ, et mansuetúdo tua multiplicávit me. +2 Regum 2Kgs 10 22 37 Dilatábis gressus meos subtus me, et non defícient tali mei. +2 Regum 2Kgs 10 22 38 Pérsequar inimícos meos, et cónteram, et non convértar donec consúmam eos. +2 Regum 2Kgs 10 22 39 Consúmam eos et confríngam, ut non consúrgant: cadent sub pédibus meis. +2 Regum 2Kgs 10 22 40 Accinxísti me fortitúdine ad prœ́lium: incurvásti resisténtes mihi subtus me. +2 Regum 2Kgs 10 22 41 Inimícos meos dedísti mihi dorsum; odiéntes me, et dispérdam eos. +2 Regum 2Kgs 10 22 42 Clamábunt, et non erit qui salvet; ad Dóminum, et non exáudiet eos. +2 Regum 2Kgs 10 22 43 Delébo eos ut púlverem terræ; quasi lutum plateárum commínuam eos atque confríngam. +2 Regum 2Kgs 10 22 44 Salvábis me a contradictiónibus pópuli mei; custódies me in caput géntium: pópulus quem ignóro sérviet mihi. b +2 Regum 2Kgs 10 22 45 Fílii aliéni resístent mihi; audítu auris obédient mihi. +2 Regum 2Kgs 10 22 46 Fílii aliéni defluxérunt, et contrahéntur in angústiis suis. +2 Regum 2Kgs 10 22 47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus, et exaltábitur Deus fortis salútis meæ. +2 Regum 2Kgs 10 22 48 Deus qui das vindíctas mihi, et déjicis pópulos sub me. +2 Regum 2Kgs 10 22 49 Qui edúcis me ab inimícis meis, et a resisténtibus mihi élevas me: a viro iníquo liberábis me. +2 Regum 2Kgs 10 22 50 Proptérea confitébor tibi, Dómine, in géntibus, et nómini tuo cantábo: +2 Regum 2Kgs 10 22 51 magníficans salútes regis sui, et fáciens misericórdiam christo suo David, et sémini ejus in sempitérnum. +2 Regum 2Kgs 10 23 1 Hæc autem sunt verba David novíssima. Dixit David fílius Ísai: Dixit vir, cui constitútum est de christo Dei Jacob, egrégius psaltes Israël: +2 Regum 2Kgs 10 23 2 Spíritus Dómini locútus est per me, et sermo ejus per linguam meam. +2 Regum 2Kgs 10 23 3 Dixit Deus Israël mihi, locútus est fortis Israël: Dominátor hóminum, justus dominátor in timóre Dei, +2 Regum 2Kgs 10 23 4 sicut lux auróræ, oriénte sole, mane absque núbibus rútilat: et sicut plúviis gérminat herba de terra. +2 Regum 2Kgs 10 23 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum ætérnum iníret mecum, firmum in ómnibus atque munítum. Cuncta enim salus mea, et omnis volúntas, nec est quidquam ex ea quod non gérminet. +2 Regum 2Kgs 10 23 6 Prævaricatóres autem quasi spinæ evelléntur univérsi, quæ non tollúntur mánibus. +2 Regum 2Kgs 10 23 7 Et si quis tángere volúerit eas, armábitur ferro et ligno lanceáto, ignéque succénsæ comburéntur usque ad níhilum. +2 Regum 2Kgs 10 23 8 Hæc nómina fórtium David. Sedens in cáthedra sapientíssimus princeps inter tres, ipse est quasi tenérrimus ligni vermículus, qui octingéntos interfécit ímpetu uno. b +2 Regum 2Kgs 10 23 9 Post hunc, Eleázar fílius pátrui ejus Ahohítes inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobravérunt Philísthiim, et congregáti sunt illuc in prœ́lium. +2 Regum 2Kgs 10 23 10 Cumque ascendíssent viri Israël, ipse stetit et percússit Philisthǽos donec defíceret manus ejus, et obrigésceret cum gládio: fecítque Dóminus salútem magnam in die illa: et pópulus qui fúgerat, revérsus est ad cæsórum spólia detrahénda. +2 Regum 2Kgs 10 23 11 Et post hunc, Semma fílius Age de Arári. Et congregáti sunt Philísthiim in statióne: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugísset pópulus a fácie Philísthiim, +2 Regum 2Kgs 10 23 12 stetit ille in médio agri, et túitus est eum, percussítque Philisthǽos: et fecit Dóminus salútem magnam. +2 Regum 2Kgs 10 23 13 Necnon et ante descénderant tres qui erant príncipes inter trigínta, et vénerant témpore messis ad David in spelúncam Odóllam: castra autem Philisthinórum erant pósita in Valle gigántum. b +2 Regum 2Kgs 10 23 14 Et David erat in præsídio: porro státio Philisthinórum tunc erat in Béthlehem. +2 Regum 2Kgs 10 23 15 Desidéravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cistérna quæ est in Béthlehem juxta portam! +2 Regum 2Kgs 10 23 16 Irrupérunt ergo tres fortes castra Philisthinórum, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem, quæ erat juxta portam, et attulérunt ad David: at ille nóluit bíbere, sed libávit eam Dómino, +2 Regum 2Kgs 10 23 17 dicens: Propítius sit mihi Dóminus, ne fáciam hoc: num sánguinem hóminum istórum qui profécti sunt, et animárum perículum bibam? Nóluit ergo bíbere. Hæc fecérunt tres robustíssimi. +2 Regum 2Kgs 10 23 18 Abísai quoque frater Joab fílius Sárviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levávit hastam suam contra trecéntos, quos interfécit: nominátus in tribus, b +2 Regum 2Kgs 10 23 19 et inter tres nobílior, erátque eórum princeps, sed usque ad tres primos non pervénerat. +2 Regum 2Kgs 10 23 20 Et Banaías fílius Jójadæ viri fortíssimi, magnórum óperum, de Cábseel. Ipse percússit duos leónes Moab, et ipse descéndit, et percússit leónem in média cistérna in diébus nivis. +2 Regum 2Kgs 10 23 21 Ipse quoque interfécit virum ægýptium, virum dignum spectáculo, habéntem in manu hastam: ítaque cum descendísset ad eum in virga, vi extórsit hastam de manu Ægýptii, et interfécit eum hasta sua. +2 Regum 2Kgs 10 23 22 Hæc fecit Banaías fílius Jójadæ. +2 Regum 2Kgs 10 23 23 Et ipse nominátus inter tres robústos, qui erant inter trigínta nobilióres: verúmtamen usque ad tres non pervénerat: fecítque eum sibi David auriculárium, a secréto. +2 Regum 2Kgs 10 23 24 Asaël frater Joab inter trigínta, Eléhanan fílius pátrui ejus de Béthlehem, b +2 Regum 2Kgs 10 23 25 Semma de Hárodi, Élica de Hárodi, +2 Regum 2Kgs 10 23 26 Heles de Phalti, Hira fílius Acces de Thécua, +2 Regum 2Kgs 10 23 27 Abiézer de Ánathoth, Mobónnai de Husáti, +2 Regum 2Kgs 10 23 28 Selmon Ahohítes, Mahárai Netophathítes, +2 Regum 2Kgs 10 23 29 Heled fílius Báana, et ipse Netophathítes, Íthai fílius Ríbai de Gábaath filiórum Bénjamin, +2 Regum 2Kgs 10 23 30 Banaía Pharathonítes, Héddai de torrénte Gaas, +2 Regum 2Kgs 10 23 31 Abiálbon Arbathítes, Ázmaveth de Béromi, +2 Regum 2Kgs 10 23 32 Elíaba de Saláboni. Fílii Jassen, Jónathan, +2 Regum 2Kgs 10 23 33 Semma de Oróri, Ajam fílius Sarar Arorítes, +2 Regum 2Kgs 10 23 34 Elíphelet fílius Aásbai fílii Macháti, Elíam fílius Achítophel Gelonítes, +2 Regum 2Kgs 10 23 35 Hésrai de Carmélo, Phárai de Arbi, +2 Regum 2Kgs 10 23 36 Ígaal fílius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, +2 Regum 2Kgs 10 23 37 Selec de Ammóni, Nahárai Berothítes ármiger Joab fílii Sárviæ, +2 Regum 2Kgs 10 23 38 Ira Jethrítes, Gareb et ipse Jethrítes, +2 Regum 2Kgs 10 23 39 Urías Hethǽus: omnes trigínta septem. +2 Regum 2Kgs 10 24 1 Et áddidit furor Dómini irásci contra Israël, commovítque David in eis dicéntem: Vade, númera Israël et Judam. +2 Regum 2Kgs 10 24 2 Dixítque rex ad Joab príncipem exércitus sui: Perámbula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabée, et numeráte pópulum, ut sciam númerum ejus. +2 Regum 2Kgs 10 24 3 Dixítque Joab regi: Adáugeat Dóminus Deus tuus ad pópulum tuum, quantus nunc est, iterúmque centúplicet in conspéctu dómini mei regis: sed quid sibi dóminus meus rex vult in re hujuscémodi? +2 Regum 2Kgs 10 24 4 Obtínuit autem sermo regis verba Joab et príncipum exércitus: egressúsque est Joab et princeps mílitum a fácie regis, ut numerárent pópulum Israël. +2 Regum 2Kgs 10 24 5 Cumque pertransíssent Jordánem, venérunt in Aroër ad déxteram urbis, quæ est in valle Gad: +2 Regum 2Kgs 10 24 6 et per Jazer transiérunt in Gálaad, et in terram inferiórem Hodsi, et venérunt in Dan silvéstria. Circumeuntésque juxta Sidónem, +2 Regum 2Kgs 10 24 7 transiérunt prope mœ́nia Tyri, et omnem terram Hevǽi et Chananǽi, venerúntque ad merídiem Juda in Bersabée: +2 Regum 2Kgs 10 24 8 et lustráta univérsa terra, affuérunt post novem menses et vigínti dies in Jerúsalem. +2 Regum 2Kgs 10 24 9 Dedit ergo Joab númerum descriptiónis pópuli regi, et invénta sunt de Israël octingénta míllia virórum fórtium qui edúcerent gládium, et de Juda quingénta míllia pugnatórum. +2 Regum 2Kgs 10 24 10 Percússit autem cor David eum, postquam numerátus est pópulus: et dixit David ad Dóminum: Peccávi valde in hoc facto: sed precor, Dómine, ut tránsferas iniquitátem servi tui, quia stulte egi nimis. b +2 Regum 2Kgs 10 24 11 Surréxit ítaque David mane, et sermo Dómini factus est ad Gad prophétam et vidéntem David, dicens: +2 Regum 2Kgs 10 24 12 Vade, et lóquere ad David: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi datur óptio: élige unum quod volúeris ex his, ut fáciam tibi. +2 Regum 2Kgs 10 24 13 Cumque venísset Gad ad David, nuntiávit ei, dicens: Aut septem annis véniet tibi fames in terra tua: aut tribus ménsibus fúgies adversários tuos, et ille te persequéntur: aut certe tribus diébus erit pestiléntia in terra tua. Nunc ergo delíbera, et vide quem respóndeam ei qui me misit sermónem. +2 Regum 2Kgs 10 24 14 Dixit autem David ad Gad: Coárctor nimis: sed mélius est ut íncidam in manus Dómini (multæ enim misericórdiæ ejus sunt) quam in manus hóminum. +2 Regum 2Kgs 10 24 15 Immisítque Dóminus pestiléntiam in Israël, de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo a Dan usque ad Bersabée septuagínta míllia virórum. +2 Regum 2Kgs 10 24 16 Cumque extendísset manum suam ángelus Dómini super Jerúsalem ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne, et ait ángelo percutiénti pópulum: Súfficit: nunc cóntine manum tuam. Erat autem ángelus Dómini juxta áream Aréuna Jebusǽi. +2 Regum 2Kgs 10 24 17 Dixítque David ad Dóminum cum vidísset ángelum cædéntem pópulum: Ego sum qui peccávi, ego iníque egi: isti qui oves sunt, quid fecérunt? vertátur, óbsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. +2 Regum 2Kgs 10 24 18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascénde, et constítue altáre Dómino in área Aréuna Jebusǽi. b +2 Regum 2Kgs 10 24 19 Et ascéndit David juxta sermónem Gad, quem præcéperat ei Dóminus. +2 Regum 2Kgs 10 24 20 Conspiciénsque Aréuna, animadvértit regem et servos ejus transíre ad se: +2 Regum 2Kgs 10 24 21 et egréssus adorávit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut véniat dóminus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te áream, et ædíficem altáre Dómino, et cesset interféctio quæ grassátur in pópulo. +2 Regum 2Kgs 10 24 22 Et ait Aréuna ad David: Accípiat, et ófferat dóminus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocáustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignórum. +2 Regum 2Kgs 10 24 23 Ómnia dedit Aréuna rex regi: dixítque Aréuna ad regem: Dóminus Deus tuus suscípiat votum tuum. +2 Regum 2Kgs 10 24 24 Cui respóndens rex, ait: Nequáquam ut vis, sed emam prétio a te, et non ófferam Dómino Deo meo holocáusta gratuíta. Emit ergo David áream, et boves, argénti siclis quinquagínta: +2 Regum 2Kgs 10 24 25 et ædificávit ibi David altáre Dómino, et óbtulit holocáusta et pacífica: et propitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israël. +# 3 Regum 3Kgs Liber Tértius Regum +3 Regum 3Kgs 11 1 1 Et rex David senúerat, habebátque ætátis plúrimos dies: cumque operirétur véstibus, non calefiébat. +3 Regum 3Kgs 11 1 2 Dixérunt ergo ei servi sui: Quærámus dómino nostro regi adolescéntulam vírginem, et stet coram rege, et fóveat eum, dormiátque in sinu suo, et calefáciat dóminum nostrum regem. +3 Regum 3Kgs 11 1 3 Quæsiérunt ígitur adolescéntulam speciósam in ómnibus fínibus Israël, et invenérunt Abísag Sunamítidem, et adduxérunt eam ad regem. +3 Regum 3Kgs 11 1 4 Erat autem puélla pulchra nimis, dormiebátque cum rege, et ministrábat ei: rex vero non cognóvit eam. +3 Regum 3Kgs 11 1 5 Adonías autem fílius Haggith elevabátur, dicens: Ego regnábo. Fecítque sibi currus et équites, et quinquagínta viros qui cúrrerent ante eum. b +3 Regum 3Kgs 11 1 6 Nec corrípuit eum pater suus aliquándo, dicens: Quare hoc fecísti? Erat autem et ipse pulcher valde, secúndus natu post Ábsalom. +3 Regum 3Kgs 11 1 7 Et sermo ei cum Joab fílio Sárviæ, et cum Abíathar sacerdóte, qui adjuvábant partes Adoníæ. +3 Regum 3Kgs 11 1 8 Sadoc vero sacérdos, et Banaías fílius Jójadæ, et Nathan prophéta, et Sémei et Rei, et robur exércitus David, non erat cum Adonía. +3 Regum 3Kgs 11 1 9 Immolátis ergo Adonías ariétibus et vítulis, et univérsis pínguibus, juxta lápidem Zóheleth, qui erat vicínus fonti Rogel, vocávit univérsos fratres suos fílios regis, et omnes viros Juda servos regis. +3 Regum 3Kgs 11 1 10 Nathan autem prophétam, et Banaíam, et robústos quosque, et Salomónem fratrem suum non vocávit. +3 Regum 3Kgs 11 1 11 Dixit ítaque Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: Num audísti quod regnáverit Adonías fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat? b +3 Regum 3Kgs 11 1 12 Nunc ergo veni, áccipe consílium a me, et salva ánimam tuam, filiíque tui Salomónis. +3 Regum 3Kgs 11 1 13 Vade, et ingrédere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, jurásti mihi ancíllæ tuæ, dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit in sólio meo? quare ergo regnat Adonías? +3 Regum 3Kgs 11 1 14 Et adhuc ibi te loquénte cum rege, ego véniam post te, et complébo sermónes tuos. +3 Regum 3Kgs 11 1 15 Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículum: rex autem senúerat nimis, et Abísag Sunamítis ministrábat ei. +3 Regum 3Kgs 11 1 16 Inclinávit se Bethsabée, et adorávit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis? +3 Regum 3Kgs 11 1 17 Quæ respóndens, ait: Dómine mi, tu jurásti per Dóminum Deum tuum ancíllæ tuæ: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit in sólio meo. +3 Regum 3Kgs 11 1 18 Et ecce nunc Adonías regnat, te, dómine mi rex, ignoránte. +3 Regum 3Kgs 11 1 19 Mactávit boves, et pínguia quæque, et aríetes plúrimos, et vocávit omnes fílios regis, Abíathar quoque sacerdótem, et Joab príncipem milítiæ: Salomónem autem servum tuum non vocávit. +3 Regum 3Kgs 11 1 20 Verúmtamen, dómine mi rex, in te óculi respíciunt totíus Israël, ut índices eis quis sedére débeat in sólio tuo, dómine mi rex, post te. +3 Regum 3Kgs 11 1 21 Erítque, cum dormíerit dóminus meus rex cum pátribus suis, érimus ego et fílius meus Sálomon peccatóres. +3 Regum 3Kgs 11 1 22 Adhuc illa loquénte cum rege, Nathan prophéta venit. b +3 Regum 3Kgs 11 1 23 Et nuntiavérunt regi, dicéntes: Adest Nathan prophéta. Cumque introísset in conspéctu regis, et adorásset eum pronus in terram, +3 Regum 3Kgs 11 1 24 dixit Nathan: Dómine mi rex, tu dixísti: Adonías regnet post me, et ipse sédeat super thronum meum? +3 Regum 3Kgs 11 1 25 Quia descéndit hódie, et immolávit boves, et pínguia, et aríetes plúrimos, et vocávit univérsos fílios regis et príncipes exércitus, Abíathar quoque sacerdótem, illísque vescéntibus et bibéntibus coram eo, et dicéntibus: Vivat rex Adonías: +3 Regum 3Kgs 11 1 26 me servum tuum, et Sadoc sacerdótem, et Banaíam fílium Jójadæ, et Salomónem fámulum tuum non vocávit. +3 Regum 3Kgs 11 1 27 Numquid a dómino meo rege exívit hoc verbum, et mihi non indicásti servo tuo quis sessúrus esset super thronum dómini mei regis post eum? +3 Regum 3Kgs 11 1 28 Et respóndit rex David, dicens: Vocáte ad me Bethsabée. Quæ cum fuísset ingréssa coram rege, et stetísset ante eum, +3 Regum 3Kgs 11 1 29 jurávit rex, et ait: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, +3 Regum 3Kgs 11 1 30 quia sicut jurávi tibi per Dóminum Deum Israël, dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit super sólium meum pro me: sic fáciam hódie. +3 Regum 3Kgs 11 1 31 Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem, dicens: Vivat dóminus meus David in ætérnum. +3 Regum 3Kgs 11 1 32 Dixit quoque rex David: Vocáte mihi Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Jójadæ. Qui cum ingréssi fuíssent coram rege, b +3 Regum 3Kgs 11 1 33 dixit ad eos: Tóllite vobíscum servos dómini vestri, et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam, et dúcite eum in Gihon. +3 Regum 3Kgs 11 1 34 Et ungat eum ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Israël: et canétis búccina, atque dicétis: Vivat rex Sálomon. +3 Regum 3Kgs 11 1 35 Et ascendétis post eum, et véniet, et sedébit super sólium meum, et ipse regnábit pro me: illíque præcípiam ut sit dux super Israël et super Judam. +3 Regum 3Kgs 11 1 36 Et respóndit Banaías fílius Jójadæ regi, dicens: Amen: sic loquátur Dóminus Deus dómini mei regis. +3 Regum 3Kgs 11 1 37 Quómodo fuit Dóminus cum dómino meo rege, sic sit cum Salomóne, et sublímius fáciat sólium ejus a sólio dómini mei regis David. +3 Regum 3Kgs 11 1 38 Descéndit ergo Sadoc sacérdos, et Nathan prophéta, et Banaías fílius Jójadæ, et Ceréthi, et Pheléthi: et imposuérunt Salomónem super mulam regis David, et adduxérunt eum in Gihon. +3 Regum 3Kgs 11 1 39 Sumpsítque Sadoc sacérdos cornu ólei de tabernáculo, et unxit Salomónem: et cecinérunt búccina, et dixit omnis pópulus: Vivat rex Sálomon. +3 Regum 3Kgs 11 1 40 Et ascéndit univérsa multitúdo post eum, et pópulus canéntium tíbiis, et lætántium gáudio magno: et insónuit terra a clamóre eórum. +3 Regum 3Kgs 11 1 41 Audívit autem Adonías, et omnes qui invitáti fúerant ab eo: jamque convívium finítum erat: sed et Joab, audíta voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitátis tumultuántis? b +3 Regum 3Kgs 11 1 42 Adhuc illo loquénte, Jónathas fílius Abíathar sacerdótis venit: cui dixit Adonías: Ingrédere, quia vir fortis es, et bona núntians. +3 Regum 3Kgs 11 1 43 Respondítque Jónathas Adoníæ: Nequáquam: dóminus enim noster rex David regem constítuit Salomónem: +3 Regum 3Kgs 11 1 44 misítque cum eo Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Jójadæ, et Ceréthi, et Pheléthi, et imposuérunt eum super mulam regis. +3 Regum 3Kgs 11 1 45 Unxerúntque eum Sadoc sacérdos et Nathan prophéta regem in Gihon: et ascendérunt inde lætántes, et insónuit cívitas: haec est vox quam audístis. +3 Regum 3Kgs 11 1 46 Sed et Sálomon sedet super sólium regni. +3 Regum 3Kgs 11 1 47 Et ingréssi servi regis benedixérunt dómino nostro regi David, dicéntes: Amplíficet Deus nomen Salomónis super nomen tuum, et magníficet thronus ejus super thronum tuum. Et adorávit rex in léctulo suo: +3 Regum 3Kgs 11 1 48 et locútus est: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui dedit hódie sedéntem in sólio meo, vidéntibus óculis meis. +3 Regum 3Kgs 11 1 49 Térriti sunt ergo, et surrexérunt omnes qui invitáti fúerant ab Adonía, et ivit unusquísque in viam suam. b +3 Regum 3Kgs 11 1 50 Adonías autem timens Salomónem, surréxit, et ábiit, tenuítque cornu altáris. +3 Regum 3Kgs 11 1 51 Et nuntiavérunt Salomóni, dicéntes: Ecce Adonías timens regem Salomónem, ténuit cornu altáris, dicens: Juret mihi rex Sálomon hódie, quod non interfíciat servum suum gládio. +3 Regum 3Kgs 11 1 52 Dixítque Sálomon: Si fúerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capíllus ejus in terram: sin autem malum invéntum fúerit in eo, moriétur. +3 Regum 3Kgs 11 1 53 Misit ergo rex Sálomon, et edúxit eum ab altári: et ingréssus adorávit regem Salomónem: dixítque ei Sálomon: Vade in domum tuam. +3 Regum 3Kgs 11 2 1 Appropinquavérunt autem dies David ut morerétur: præcepítque Salomóni fílio suo, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 2 2 Ego ingrédior viam univérsæ terræ: confortáre, et esto vir. +3 Regum 3Kgs 11 2 3 Et obsérva custódias Dómini Dei tui, ut ámbules in viis ejus: ut custódias cæremónias ejus, et præcépta ejus, et judícia, et testimónia, sicut scriptum est in lege Móysi: ut intélligas univérsa quæ facis, et quocúmque te vérteris: +3 Regum 3Kgs 11 2 4 ut confírmet Dóminus sermónes suos quos locútus est de me, dicens: Si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint coram me in veritáte, in omni corde suo et in omni ánima sua, non auferétur tibi vir de sólio Israël. +3 Regum 3Kgs 11 2 5 Tu quoque nosti quæ fécerit mihi Joab fílius Sárviæ, quæ fécerit duóbus princípibus exércitus Israël, Abner fílio Ner, et Ámasæ fílio Jether: quos occídit, et effúdit sánguinem belli in pace, et pósuit cruórem prœ́lii in bálteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceaménto suo quod erat in pédibus ejus. b +3 Regum 3Kgs 11 2 6 Fácies ergo juxta sapiéntiam tuam, et non dedúces canítiem ejus pacífice ad ínferos. +3 Regum 3Kgs 11 2 7 Sed et fíliis Berzellái Galaadítis reddes grátiam, erúntque comedéntes in mensa tua: occurrérunt enim mihi quando fugiébam a fácie Ábsalom fratris tui. +3 Regum 3Kgs 11 2 8 Habes quoque apud te Sémei fílium Gera fílii Jémini de Bahúrim, qui maledíxit mihi maledictióne péssima quando ibam ad castra: sed quia descéndit mihi in occúrsum cum transírem Jordánem, et jurávi ei per Dóminum, dicens: Non te interfíciam gládio: +3 Regum 3Kgs 11 2 9 tu noli pati eum esse innóxium. Vir autem sápiens es, ut scias quæ fácies ei: deducésque canos ejus cum sánguine ad ínferos. +3 Regum 3Kgs 11 2 10 Dormívit ígitur David cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David. b +3 Regum 3Kgs 11 2 11 Dies autem quibus regnávit David super Israël, quadragínta anni sunt: in Hebron regnávit septem annis; in Jerúsalem, trigínta tribus. +3 Regum 3Kgs 11 2 12 Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum ejus nimis. +3 Regum 3Kgs 11 2 13 Et ingréssus est Adonías fílius Haggith ad Bethsabée matrem Salomónis. Quæ dixit ei: Pacificúsne est ingréssus tuus? Qui respóndit: Pacíficus. b +3 Regum 3Kgs 11 2 14 Addidítque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Lóquere. Et ille: +3 Regum 3Kgs 11 2 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposúerat omnis Israël sibi in regem: sed translátum est regnum, et factum est fratris mei: a Dómino enim constitútum est ei. +3 Regum 3Kgs 11 2 16 Nunc ergo petitiónem unam precor a te: ne confúndas fáciem meam. Quæ dixit ad eum: Lóquere. +3 Regum 3Kgs 11 2 17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomóni regi (neque enim negáre tibi quidquam potest) ut det mihi Abísag Sunamítidem uxórem. +3 Regum 3Kgs 11 2 18 Et ait Bethsabée: Bene: ego loquar pro te regi. +3 Regum 3Kgs 11 2 19 Venit ergo Bethsabée ad regem Salomónem ut loquerétur ei pro Adonía: et surréxit rex in occúrsum ejus, adoravítque eam, et sedit super thronum suum: positúsque est thronus matri regis, quæ sedit ad déxteram ejus. +3 Regum 3Kgs 11 2 20 Dixítque ei: Petitiónem unam párvulam ego déprecor a te: ne confúndas fáciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avértam fáciem tuam. +3 Regum 3Kgs 11 2 21 Quæ ait: Detur Abísag Sunamítis Adoníæ fratri tuo uxor. +3 Regum 3Kgs 11 2 22 Respondítque rex Sálomon, et dixit matri suæ: Quare póstulas Abísag Sunamítidem Adoníæ? póstula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abíathar sacerdótem, et Joab fílium Sárviæ. +3 Regum 3Kgs 11 2 23 Jurávit ítaque rex Sálomon per Dóminum, dicens: Hæc fáciat mihi Deus, et haec addat, quia contra ánimam suam locútus est Adonías verbum hoc. b +3 Regum 3Kgs 11 2 24 Et nunc vivit Dóminus, qui firmávit me, et collocávit me super sólium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locútus est, quia hódie occidétur Adonías. +3 Regum 3Kgs 11 2 25 Misítque rex Sálomon per manum Banaíæ fílii Jójadæ, qui interfécit eum, et mórtuus est. +3 Regum 3Kgs 11 2 26 Abíathar quoque sacerdóti dixit rex: Vade in Ánathoth ad agrum tuum: équidem vir mortis es: sed hódie te non interfíciam, quia portásti arcam Dómini Dei coram David patre meo, et sustinuísti labórem in ómnibus in quibus laborávit pater meus. +3 Regum 3Kgs 11 2 27 Ejécit ergo Sálomon Abíathar ut non esset sacérdos Dómini, ut implerétur sermo Dómini quem locútus est super domum Heli in Silo. +3 Regum 3Kgs 11 2 28 Venit autem núntius ad Joab, quod Joab declinásset post Adoníam, et post Salomónem non declinásset: fugit ergo Joab in tabernáculum Dómini, et apprehéndit cornu altáris. b +3 Regum 3Kgs 11 2 29 Nuntiatúmque est regi Salomóni quod fugísset Joab in tabernáculum Dómini, et esset juxta altáre: misítque Sálomon Banaíam fílium Jójadæ, dicens: Vade, intérfice eum. +3 Regum 3Kgs 11 2 30 Et venit Banaías ad tabernáculum Dómini, et dixit ei: Hæc dicit rex: Egrédere. Qui ait: Non egrédiar, sed hic móriar. Renuntiávit Banaías regi sermónem, dicens: Hæc locútus est Joab, et haec respóndit mihi. +3 Regum 3Kgs 11 2 31 Dixítque ei rex: Fac sicut locútus est, et intérfice eum, et sépeli: et amovébis sánguinem innocéntem qui effúsus est a Joab, a me, et a domo patris mei. +3 Regum 3Kgs 11 2 32 Et reddet Dóminus sánguinem ejus super caput ejus, quia interfécit duos viros justos, meliorésque se: et occídit eos gládio, patre meo David ignoránte, Abner fílium Ner príncipem milítiæ Israël, et Ámasam fílium Jether príncipem exércitus Juda: +3 Regum 3Kgs 11 2 33 et revertétur sanguis illórum in caput Joab, et in caput séminis ejus in sempitérnum. David autem et sémini ejus, et dómui, et throno illíus, sit pax usque in ætérnum a Dómino. +3 Regum 3Kgs 11 2 34 Ascéndit ítaque Banaías fílius Jójadæ, et aggréssus eum interfécit: sepultúsque est in domo sua in desérto. +3 Regum 3Kgs 11 2 35 Et constítuit rex Banaíam fílium Jójadæ pro eo super exércitum, et Sadoc sacerdótem pósuit pro Abíathar. +3 Regum 3Kgs 11 2 36 Misit quoque rex, et vocávit Sémei: dixítque ei: Ædífica tibi domum in Jerúsalem, et hábita ibi: et non egrediéris inde huc atque illuc. b +3 Regum 3Kgs 11 2 37 Quacúmque autem die egréssus fúeris, et transíeris torréntem Cedron, scito te interficiéndum: sanguis tuus erit super caput tuum. +3 Regum 3Kgs 11 2 38 Dixítque Sémei regi: Bonus sermo: sicut locútus est dóminus meus rex, sic fáciet servus tuus. Habitávit ítaque Sémei in Jerúsalem diébus multis. +3 Regum 3Kgs 11 2 39 Factum est autem post annos tres ut fúgerent servi Sémei ad Achis fílium Máacha regem Geth: nuntiatúmque est Sémei quod servi ejus issent in Geth. +3 Regum 3Kgs 11 2 40 Et surréxit Sémei, et stravit ásinum suum, ivítque ad Achis in Geth ad requiréndum servos suos, et addúxit eos de Geth. +3 Regum 3Kgs 11 2 41 Nuntiátum est autem Salomóni quod isset Sémei in Geth de Jerúsalem, et rediísset. +3 Regum 3Kgs 11 2 42 Et mittens vocávit eum, dixítque illi: Nonne testificátus sum tibi per Dóminum, et prædíxi tibi: Quacúmque die egréssus íeris huc et illuc, scito te esse moritúrum: et respondísti mihi: Bonus sermo, quem audívi? +3 Regum 3Kgs 11 2 43 quare ergo non custodísti jusjurándum Dómini, et præcéptum quod præcéperam tibi? +3 Regum 3Kgs 11 2 44 Dixítque rex ad Sémei: Tu nosti omne malum cujus tibi cónscium est cor tuum, quod fecísti David patri meo: réddidit Dóminus malítiam tuam in caput tuum: +3 Regum 3Kgs 11 2 45 et rex Sálomon benedíctus, et thronus David erit stábilis coram Dómino usque in sempitérnum. +3 Regum 3Kgs 11 2 46 Jussit ítaque rex Banaíæ fílio Jójadæ, qui egréssus, percússit eum, et mórtuus est. +3 Regum 3Kgs 11 3 1 Confirmátum est ígitur regnum in manu Salomónis, et affinitáte conjúnctus est Pharaóni regi Ægýpti: accépit namque fíliam ejus, et addúxit in civitátem David, donec compléret ædíficans domum suam, et domum Dómini, et murum Jerúsalem per circúitum. +3 Regum 3Kgs 11 3 2 Áttamen pópulus immolábat in excélsis: non enim ædificátum erat templum nómini Dómini usque in diem illum. +3 Regum 3Kgs 11 3 3 Diléxit autem Sálomon Dóminum, ámbulans in præcéptis David patris sui, excépto quod in excélsis immolábat, et accendébat thymiáma. b +3 Regum 3Kgs 11 3 4 Ábiit ítaque in Gábaon, ut immoláret ibi: illud quippe erat excélsum máximum: mille hóstias in holocáustum óbtulit Sálomon super altáre illud in Gábaon. +3 Regum 3Kgs 11 3 5 Appáruit autem Dóminus Salomóni per sómnium nocte, dicens: Póstula quod vis ut dem tibi. +3 Regum 3Kgs 11 3 6 Et ait Sálomon: Tu fecísti cum servo tuo David patre meo misericórdiam magnam, sicut ambulávit in conspéctu tuo in veritáte et justítia, et recto corde tecum: custodísti ei misericórdiam tuam grandem, et dedísti ei fílium sedéntem super thronum ejus, sicut est hódie. +3 Regum 3Kgs 11 3 7 Et nunc Dómine Deus, tu regnáre fecísti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer párvulus, et ignórans egréssum et intróitum meum. +3 Regum 3Kgs 11 3 8 Et servus tuus in médio est pópuli quem elegísti, pópuli infiníti, qui numerári et supputári non potest prae multitúdine. +3 Regum 3Kgs 11 3 9 Dabis ergo servo tuo cor dócile, ut pópulum tuum judicáre possit, et discérnere inter bonum et malum. Quis enim póterit judicáre pópulum istum, pópulum tuum hunc multum? +3 Regum 3Kgs 11 3 10 Plácuit ergo sermo coram Dómino, quod Sálomon postulásset hujuscémodi rem. b +3 Regum 3Kgs 11 3 11 Et dixit Dóminus Salomóni: Quia postulásti verbum hoc, et non petísti tibi dies multos, nec divítias, aut ánimas inimicórum tuórum, sed postulásti tibi sapiéntiam ad discernéndum judícium: +3 Regum 3Kgs 11 3 12 ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intélligens, in tantum ut nullus ante te símilis tui fúerit, nec post te surrectúrus sit. +3 Regum 3Kgs 11 3 13 Sed et haec quæ non postulásti, dedi tibi: divítias scílicet, et glóriam, ut nemo fúerit símilis tui in régibus cunctis retro diébus. +3 Regum 3Kgs 11 3 14 Si autem ambuláveris in viis meis, et custodíeris præcépta mea et mandáta mea, sicut ambulávit pater tuus, longos fáciam dies tuos. +3 Regum 3Kgs 11 3 15 Ígitur evigilávit Sálomon, et intelléxit quod esset sómnium: cumque venísset Jerúsalem, stetit coram arca fœ́deris Dómini, et óbtulit holocáusta, et fecit víctimas pacíficas, et grande convívium univérsis fámulis suis. +3 Regum 3Kgs 11 3 16 Tunc venérunt duæ mulíeres meretríces ad regem, steterúntque coram eo: b +3 Regum 3Kgs 11 3 17 quarum una ait: Óbsecro, mi dómine: ego et múlier haec habitabámus in domo una, et péperi apud eam in cubículo. +3 Regum 3Kgs 11 3 18 Tértia autem die postquam ego péperi, péperit et haec: et erámus simul, nullúsque álius nobíscum in domo, excéptis nobis duábus. +3 Regum 3Kgs 11 3 19 Mórtuus est autem fílius mulíeris hujus nocte: dórmiens quippe oppréssit eum. +3 Regum 3Kgs 11 3 20 Et consúrgens intempéstæ noctis siléntio, tulit fílium meum de látere meo, ancíllæ tuæ dormiéntis, et collocávit in sinu suo: suum autem fílium, qui erat mórtuus, pósuit in sinu meo. +3 Regum 3Kgs 11 3 21 Cumque surrexíssem mane ut darem lac fílio meo, appáruit mórtuus: quem diligéntius íntuens clara luce, deprehéndi non esse meum quem genúeram. +3 Regum 3Kgs 11 3 22 Respondítque áltera múlier: Non est ita ut dicis, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. E contrário illa dicébat: Mentíris: fílius quippe meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Atque in hunc modum contendébant coram rege. +3 Regum 3Kgs 11 3 23 Tunc rex ait: Hæc dicit: Fílius meus vivit, et fílius tuus mórtuus est: et ista respóndit: Non, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. b +3 Regum 3Kgs 11 3 24 Dixit ergo rex: Afférte mihi gládium. Cumque attulíssent gládium coram rege, +3 Regum 3Kgs 11 3 25 Divídite, inquit, infántem vivum in duas partes, et date dimídiam partem uni, et dimídiam partem álteri. +3 Regum 3Kgs 11 3 26 Dixit autem múlier, cujus fílius erat vivus, ad regem (commóta sunt quippe víscera ejus super fílio suo): Óbsecro, dómine, date illi infántem vivum, et nolíte interfícere eum. E contrário illa dicébat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividátur. +3 Regum 3Kgs 11 3 27 Respóndit rex, et ait: Date huic infántem vivum, et non occidátur: haec est enim mater ejus. +3 Regum 3Kgs 11 3 28 Audívit ítaque omnis Israël judícium quod judicásset rex, et timuérunt regem, vidéntes sapiéntiam Dei esse in eo ad faciéndum judícium. +3 Regum 3Kgs 11 4 1 Erat autem rex Sálomon regnans super omnem Israël: +3 Regum 3Kgs 11 4 2 et hi príncipes quos habébat: Azarías fílius Sadoc sacerdótis: +3 Regum 3Kgs 11 4 3 Elíhoreph et Ahía fílii Sisa scribæ: Jósaphat fílius Ahílud a commentáriis: +3 Regum 3Kgs 11 4 4 Banaías fílius Jójadæ super exércitum: Sadoc autem et Abíathar sacerdótes: +3 Regum 3Kgs 11 4 5 Azarías fílius Nathan super eos qui assistébant regi: Zabud fílius Nathan sacérdos, amícus regis: +3 Regum 3Kgs 11 4 6 et Ahísar præpósitus domus: et Adoníram fílius Abda super tribúta. +3 Regum 3Kgs 11 4 7 Habébat autem Sálomon duódecim præféctos super omnem Israël, qui præbébant annónam regi et dómui ejus: per síngulos enim menses in anno, sínguli necessária ministrábant. b +3 Regum 3Kgs 11 4 8 Et haec nómina eórum: Benhur in monte Éphraim. +3 Regum 3Kgs 11 4 9 Béndecar in Macces, et in Sálebim, et in Béthsames, et in Elon, et in Béthanan. +3 Regum 3Kgs 11 4 10 Bénhesed in Áruboth: ipsíus erat Socho, et omnis terra Epher. +3 Regum 3Kgs 11 4 11 Benabínadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth fíliam Salomónis habébat uxórem. +3 Regum 3Kgs 11 4 12 Bana fílius Ahílud regébat Thanac et Magéddo, et univérsam Bethsan, quæ est juxta Sárthana subter Jézrahel, a Bethsan usque Abelméhula e regióne Jécmaan. +3 Regum 3Kgs 11 4 13 Béngaber in Ramoth Gálaad: habébat Avóthjair fílii Manásse in Gálaad: ipse prǽerat in omni regióne Argob, quæ est in Basan, sexagínta civitátibus magnis atque murátis quæ habébant seras ǽreas. +3 Regum 3Kgs 11 4 14 Ahínadab fílius Addo prǽerat in Mánaim. +3 Regum 3Kgs 11 4 15 Achímaas in Néphthali: sed et ipse habébat Básemath fíliam Salomónis in conjúgio. +3 Regum 3Kgs 11 4 16 Báana fílius Husi in Aser, et in Baloth. +3 Regum 3Kgs 11 4 17 Jósaphat fílius Phárue in Íssachar. +3 Regum 3Kgs 11 4 18 Sémei fílius Ela in Bénjamin. +3 Regum 3Kgs 11 4 19 Gaber fílius Uri in terra Gálaad, in terra Sehon regis Amorrhǽi et Og regis Basan, super ómnia quæ erant in illa terra. +3 Regum 3Kgs 11 4 20 Juda et Israël innumerábiles, sicut aréna maris in multitúdine: comedéntes, et bibéntes, atque lætántes. b +3 Regum 3Kgs 11 4 21 Sálomon autem erat in ditióne sua, habens ómnia regna a flúmine terræ Philísthiim usque ad términum Ægýpti: offeréntium sibi múnera, et serviéntium ei cunctis diébus vitæ ejus. +3 Regum 3Kgs 11 4 22 Erat autem cibus Salomónis per dies síngulos trigínta cori símilæ, et sexagínta cori farínæ, +3 Regum 3Kgs 11 4 23 decem boves pingues, et vigínti boves pascuáles, et centum aríetes, excépta venatióne cervórum, capreárum, atque bubalórum, et ávium altílium. +3 Regum 3Kgs 11 4 24 Ipse enim obtinébat omnem regiónem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illárum regiónum: et habébat pacem ex omni parte in circúitu. +3 Regum 3Kgs 11 4 25 Habitabátque Juda et Israël absque timóre ullo, unusquísque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabée, cunctis diébus Salomónis. +3 Regum 3Kgs 11 4 26 Et habébat Sálomon quadragínta míllia præsépia equórum currílium, et duódecim míllia equéstrium. +3 Regum 3Kgs 11 4 27 Nutriebántque eos supradícti regis præfécti: sed et necessária mensæ regis Salomónis cum ingénti cura præbébant in témpore suo. +3 Regum 3Kgs 11 4 28 Hórdeum quoque, et páleas equórum et jumentórum, deferébant in locum ubi erat rex, juxta constitútum sibi. +3 Regum 3Kgs 11 4 29 Dedit quoque Deus sapiéntiam Salomóni, et prudéntiam multam nimis, et latitúdinem cordis quasi arénam quæ est in líttore maris. b +3 Regum 3Kgs 11 4 30 Et præcedébat sapiéntia Salomónis sapiéntiam ómnium Orientálium et Ægyptiórum, +3 Regum 3Kgs 11 4 31 et erat sapiéntior cunctis homínibus: sapiéntior Ethan Ezrahíta, et Heman, et Chalcol, et Dorda fíliis Mahol: et erat nominátus in univérsis géntibus per circúitum. +3 Regum 3Kgs 11 4 32 Locútus est quoque Sálomon tria míllia parábolas: et fuérunt cármina ejus quinque et mille. +3 Regum 3Kgs 11 4 33 Et disputávit super lignis a cedro quæ est in Líbano, usque ad hyssópum quæ egréditur de paríete: et disséruit de juméntis, et volúcribus, et reptílibus, et píscibus. +3 Regum 3Kgs 11 4 34 Et veniébant de cunctis pópulis ad audiéndam sapiéntiam Salomónis, et ab univérsis régibus terræ qui audiébant sapiéntiam ejus. +3 Regum 3Kgs 11 5 1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomónem: audívit enim quod ipsum unxíssent regem pro patre ejus: quia amícus fúerat Hiram David omni témpore. +3 Regum 3Kgs 11 5 2 Misit autem Sálomon ad Hiram, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 5 3 Tu scis voluntátem David patris mei, et quia non potúerit ædificáre domum nómini Dómini Dei sui propter bella imminéntia per circúitum, donec daret Dóminus eos sub vestígio pedum ejus. +3 Regum 3Kgs 11 5 4 Nunc autem réquiem dedit Dóminus Deus meus mihi per circúitum, et non est satan, neque occúrsus malus. +3 Regum 3Kgs 11 5 5 Quam ob rem cógito ædificáre templum nómini Dómini Dei mei, sicut locútus est Dóminus David patri meo, dicens: Fílius tuus, quem dabo pro te super sólium tuum, ipse ædificábit domum nómini meo. +3 Regum 3Kgs 11 5 6 Prǽcipe ígitur ut præcídant mihi servi tui cedros de Líbano, et servi mei sint cum servis tuis: mercédem autem servórum tuórum dabo tibi quamcúmque petíeris: scis enim quómodo non est in pópulo meo vir qui nóverit ligna cǽdere sicut Sidónii. +3 Regum 3Kgs 11 5 7 Cum ergo audísset Hiram verba Salomónis, lætátus est valde, et ait: Benedíctus Dóminus Deus hódie, qui dedit David fílium sapientíssimum super pópulum hunc plúrimum. b +3 Regum 3Kgs 11 5 8 Et misit Hiram ad Salomónem, dicens: Audívi quæcúmque mandásti mihi: ego fáciam omnem voluntátem tuam in lignis cédrinis et abiégnis. +3 Regum 3Kgs 11 5 9 Servi mei depónent ea de Líbano ad mare, et ego compónam ea in rátibus in mari usque ad locum quem significáveris mihi: et applicábo ea ibi, et tu tolles ea: præbebísque necessária mihi, ut detur cibus dómui meæ. +3 Regum 3Kgs 11 5 10 Ítaque Hiram dabat Salomóni ligna cédrina, et ligna abiégna, juxta omnem voluntátem ejus. +3 Regum 3Kgs 11 5 11 Sálomon autem præbébat Hiram coros trítici vigínti míllia in cibum dómui ejus, et vigínti coros puríssimi ólei: haec tribuébat Sálomon Hiram per síngulos annos. +3 Regum 3Kgs 11 5 12 Dedit quoque Dóminus sapiéntiam Salomóni, sicut locútus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomónem, et percussérunt ambo fœdus. +3 Regum 3Kgs 11 5 13 Elegítque rex Sálomon operários de omni Israël, et erat indíctio trigínta míllia virórum. b +3 Regum 3Kgs 11 5 14 Mittebátque eos in Líbanum, decem míllia per menses síngulos vicíssim, ita ut duóbus ménsibus essent in dómibus suis: et Adoníram erat super hujuscémodi indictióne. +3 Regum 3Kgs 11 5 15 Fuerúntque Salomóni septuagínta míllia eórum qui ónera portábant, et octogínta míllia latomórum in monte, +3 Regum 3Kgs 11 5 16 absque præpósitis qui prǽerant síngulis opéribus, número trium míllium et trecentórum, præcipiéntium pópulo et his qui faciébant opus. +3 Regum 3Kgs 11 5 17 Præcepítque rex ut tóllerent lápides grandes, lápides pretiósos in fundaméntum templi, et quadrárent eos: +3 Regum 3Kgs 11 5 18 quos dolavérunt cæmentárii Salomónis et cæmentárii Hiram: porro Gíblii præparavérunt ligna et lápides ad ædificándam domum. +3 Regum 3Kgs 11 6 1 Factum est ergo quadringentésimo et octogésimo anno egressiónis filiórum Israël de terra Ægýpti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secúndus), regni Salomónis super Israël, ædificári cœpit domus Dómino. +3 Regum 3Kgs 11 6 2 Domus autem quam ædificábat rex Sálomon Dómino, habébat sexagínta cúbitos in longitúdine, et vigínti cúbitos in latitúdine, et trigínta cúbitos in altitúdine. +3 Regum 3Kgs 11 6 3 Et pórticus erat ante templum vigínti cubitórum longitúdinis, juxta mensúram latitúdinis templi: et habébat decem cúbitos latitúdinis ante fáciem templi. +3 Regum 3Kgs 11 6 4 Fecítque in templo fenéstras oblíquas. +3 Regum 3Kgs 11 6 5 Et ædificávit super paríetem templi tabuláta per gyrum, in pariétibus domus per circúitum templi et oráculi, et fecit látera in circúitu. +3 Regum 3Kgs 11 6 6 Tabulátum quod subter erat, quinque cúbitos habébat latitúdinis, et médium tabulátum sex cubitórum latitúdinis, et tértium tabulátum septem habens cúbitos latitúdinis. Trabes autem pósuit in domo per circúitum forínsecus, ut non hærérent muris templi. +3 Regum 3Kgs 11 6 7 Domus autem cum ædificarétur, de lapídibus dolátis atque perféctis ædificáta est: et málleus, et secúris, et omne ferraméntum non sunt audíta in domo cum ædificarétur. +3 Regum 3Kgs 11 6 8 Óstium láteris médii in parte erat domus dextræ: et per cóchleam ascendébant in médium cœnáculum, et a médio in tértium. +3 Regum 3Kgs 11 6 9 Et ædificávit domum, et consummávit eam: texit quoque domum laqueáribus cédrinis. +3 Regum 3Kgs 11 6 10 Et ædificávit tabulátum super omnem domum quinque cúbitis altitúdinis, et opéruit domum lignis cédrinis. +3 Regum 3Kgs 11 6 11 Et factus est sermo Dómini ad Salomónem, dicens: b +3 Regum 3Kgs 11 6 12 Domus haec, quam ædíficas, si ambuláveris in præcéptis meis, et judícia mea féceris, et custodíeris ómnia mandáta mea, grádiens per ea, firmábo sermónem meum tibi, quem locútus sum ad David patrem tuum: +3 Regum 3Kgs 11 6 13 et habitábo in médio filiórum Israël, et non derelínquam pópulum meum Israël. +3 Regum 3Kgs 11 6 14 Ígitur ædificávit Sálomon domum, et consummávit eam. b +3 Regum 3Kgs 11 6 15 Et ædificávit paríetes domus intrínsecus tabulátis cédrinis: a paviménto domus usque ad summitátem párietum, et usque ad laqueária, opéruit lignis cédrinis intrínsecus: et texit paviméntum domus tábulis abiégnis. +3 Regum 3Kgs 11 6 16 Ædificavítque vigínti cubitórum ad posteriórem partem templi tabuláta cédrina, a paviménto usque ad superióra: et fecit interiórem domum oráculi in Sanctum sanctórum. +3 Regum 3Kgs 11 6 17 Porro quadragínta cubitórum erat ipsum templum pro fóribus oráculi. +3 Regum 3Kgs 11 6 18 Et cedro omnis domus intrínsecus vestiebátur, habens tornatúras et junctúras suas fabrefáctas, et cælatúras eminéntes: ómnia cédrinis tábulis vestiebántur: nec omníno lapis apparére póterat in paríete. +3 Regum 3Kgs 11 6 19 Oráculum autem in médio domus, in interióri parte fécerat, ut póneret ibi arcam fœ́deris Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 6 20 Porro oráculum habébat vigínti cúbitos longitúdinis, et vigínti cúbitos latitúdinis, et vigínti cúbitos altitúdinis: et opéruit illud atque vestívit auro puríssimo: sed et altáre vestívit cedro. +3 Regum 3Kgs 11 6 21 Domum quoque ante oráculum opéruit auro puríssimo, et affíxit láminas clavis áureis. +3 Regum 3Kgs 11 6 22 Nihílque erat in templo quod non auro tegerétur: sed et totum altáre oráculi texit auro. +3 Regum 3Kgs 11 6 23 Et fecit in oráculo duos chérubim de lignis olivárum, decem cubitórum altitúdinis. b +3 Regum 3Kgs 11 6 24 Quinque cubitórum ala cherub una, et quinque cubitórum ala cherub áltera: id est, decem cúbitos habéntes, a summitáte alæ uníus usque ad alæ altérius summitátem. +3 Regum 3Kgs 11 6 25 Decem quoque cubitórum erat cherub secúndus: in mensúra pari, et opus unum erat in duóbus chérubim, +3 Regum 3Kgs 11 6 26 id est, altitúdinem habébat unus cherub decem cubitórum, et simíliter cherub secúndus. +3 Regum 3Kgs 11 6 27 Posuítque chérubim in médio templi interióris: extendébant autem alas suas chérubim, et tangébat ala una paríetem, et ala cherub secúndi tangébat paríetem álterum: alæ autem álteræ in média parte templi se ínvicem contingébant. +3 Regum 3Kgs 11 6 28 Texit quoque chérubim auro. +3 Regum 3Kgs 11 6 29 Et omnes paríetes templi per circúitum sculpsit váriis cælatúris et torno: et fecit in eis chérubim, et palmas, et pictúras várias, quasi prominéntes de paríete, et egrediéntes. b +3 Regum 3Kgs 11 6 30 Sed et paviméntum domus texit auro intrínsecus et extrínsecus. +3 Regum 3Kgs 11 6 31 Et in ingréssu oráculi fecit ostíola de lignis olivárum, postésque angulórum quinque. +3 Regum 3Kgs 11 6 32 Et duo óstia de lignis olivárum: et sculpsit in eis pictúram chérubim, et palmárum spécies, et anáglypha valde prominéntia: et texit ea auro, et opéruit tam chérubim quam palmas, et cétera, auro. +3 Regum 3Kgs 11 6 33 Fecítque in intróitu templi postes de lignis olivárum quadrangulátos, +3 Regum 3Kgs 11 6 34 et duo óstia de lignis abiégnis altrínsecus: et utrúmque óstium duplex erat, et se ínvicem tenens aperiebátur. +3 Regum 3Kgs 11 6 35 Et sculpsit chérubim, et palmas, et cælatúras valde eminéntes: operuítque ómnia láminis áureis ópere quadro ad régulam. +3 Regum 3Kgs 11 6 36 Et ædificávit átrium intérius tribus ordínibus lápidum politórum, et uno órdine lignórum cedri. +3 Regum 3Kgs 11 6 37 Anno quarto fundáta est domus Dómini in mense Zio: b +3 Regum 3Kgs 11 6 38 et in anno undécimo, mense Bul (ipse est mensis octávus), perfécta est domus in omni ópere suo, et in univérsis utensílibus suis: ædificavítque eam annis septem. +3 Regum 3Kgs 11 7 1 Domum autem suam ædificávit Sálomon trédecim annis, et ad perféctum usque perdúxit. +3 Regum 3Kgs 11 7 2 Ædificávit quoque domum saltus Líbani centum cubitórum longitúdinis, et quinquagínta cubitórum latitúdinis, et trigínta cubitórum altitúdinis: et quátuor deambulácra inter colúmnas cédrinas: ligna quippe cédrina excíderat in colúmnas. +3 Regum 3Kgs 11 7 3 Et tabulátis cédrinis vestívit totam cámeram, quæ quadragínta quinque colúmnis sustentabátur. Unus autem ordo habébat colúmnas quíndecim +3 Regum 3Kgs 11 7 4 contra se ínvicem pósitas, +3 Regum 3Kgs 11 7 5 et e regióne se respiciéntes, æquáli spátio inter colúmnas, et super colúmnas quadranguláta ligna in cunctis æquália. +3 Regum 3Kgs 11 7 6 Et pórticum columnárum fecit quinquagínta cubitórum longitúdinis, et trigínta cubitórum latitúdinis: et álteram pórticum in fácie majóris pórticus: et colúmnas, et epistýlia super colúmnas. +3 Regum 3Kgs 11 7 7 Pórticum quoque sólii, in qua tribúnal est, fecit: et texit lignis cédrinis a paviménto usque ad summitátem. +3 Regum 3Kgs 11 7 8 Et domúncula, in qua sedebátur ad judicándum, erat in média pórticu símili ópere. Domum quoque fecit fíliæ Pharaónis (quam uxórem dúxerat Sálomon) tali ópere, quali et hanc pórticum. +3 Regum 3Kgs 11 7 9 Ómnia lapídibus pretiósis, qui ad normam quamdam atque mensúram tam intrínsecus quam extrínsecus serráti erant: a fundaménto usque ad summitátem párietum, et extrínsecus usque ad átrium majus. b +3 Regum 3Kgs 11 7 10 Fundaménta autem de lapídibus pretiósis, lapídibus magnis, decem sive octo cubitórum. +3 Regum 3Kgs 11 7 11 Et désuper lápides pretiósi æquális mensúræ secti erant, similitérque de cedro. +3 Regum 3Kgs 11 7 12 Et átrium majus rotúndum trium órdinum de lapídibus sectis, et uníus órdinis de doláta cedro: necnon et in átrio domus Dómini interióri, et in pórticu domus. +3 Regum 3Kgs 11 7 13 Misit quoque rex Sálomon, et tulit Hiram de Tyro, b +3 Regum 3Kgs 11 7 14 fílium mulíeris víduæ de tribu Néphthali, patre Týrio, artíficem ærárium, et plenum sapiéntia, et intelligéntia, et doctrína, ad faciéndum omne opus ex áëre. Qui cum venísset ad regem Salomónem, fecit omne opus ejus. +3 Regum 3Kgs 11 7 15 Et finxit duas colúmnas ǽreas, decem et octo cubitórum altitúdinis colúmnam unam: et línea duódecim cubitórum ambiébat colúmnam utrámque. +3 Regum 3Kgs 11 7 16 Duo quoque capitélla fecit, quæ poneréntur super cápita columnárum, fusília ex áëre: quinque cubitórum altitúdinis capitéllum unum, et quinque cubitórum altitúdinis capitéllum álterum: +3 Regum 3Kgs 11 7 17 et quasi in modum retis, et catenárum sibi ínvicem miro ópere contextárum. Utrúmque capitéllum columnárum fúsile erat: septéna vérsuum retiácula in capitéllo uno, et septéna retiácula in capitéllo áltero. +3 Regum 3Kgs 11 7 18 Et perfécit colúmnas, et duos órdines per circúitum retiaculórum singulórum, ut tégerent capitélla quæ erant super summitátem, malogranatórum: eódem modo fecit et capitéllo secúndo. +3 Regum 3Kgs 11 7 19 Capitélla autem quæ erant super cápita columnárum, quasi ópere lílii fabricáta erant in pórticu quátuor cubitórum. +3 Regum 3Kgs 11 7 20 Et rursum ália capitélla in summitáte columnárum désuper juxta mensúram colúmnæ contra retiácula: malogranatórum autem ducénti órdines erant in circúitu capitélli secúndi. +3 Regum 3Kgs 11 7 21 Et státuit duas colúmnas in pórticu templi: cumque statuísset colúmnam déxteram, vocávit eam nómine Jachin: simíliter eréxit colúmnam secúndam, et vocávit nomen ejus Booz. +3 Regum 3Kgs 11 7 22 Et super cápita columnárum opus in modum lílii pósuit: perfectúmque est opus columnárum. +3 Regum 3Kgs 11 7 23 Fecit quoque mare fúsile decem cubitórum a lábio usque ad lábium, rotúndum in circúitu: quinque cubitórum altitúdo ejus, et restícula trigínta cubitórum cingébat illud per circúitum. b +3 Regum 3Kgs 11 7 24 Et sculptúra subter lábium circuíbat illud decem cúbitis ámbiens mare: duo órdines sculpturárum striatárum erant fúsiles. +3 Regum 3Kgs 11 7 25 Et stabat super duódecim boves, e quibus tres respiciébant ad aquilónem, et tres ad occidéntem, et tres ad merídiem, et tres ad oriéntem: et mare super eos désuper erat: quorum posterióra univérsa intrínsecus latitábant. +3 Regum 3Kgs 11 7 26 Grossitúdo autem lutéris, trium unciárum erat: labiúmque ejus quasi lábium cálicis, et fólium repándi lílii: duo míllia batos capiébat. +3 Regum 3Kgs 11 7 27 Et fecit decem bases ǽneas, quátuor cubitórum longitúdinis bases síngulas, et quátuor cubitórum latitúdinis, et trium cubitórum altitúdinis. b +3 Regum 3Kgs 11 7 28 Et ipsum opus básium, interrásile erat: et sculptúræ inter junctúras. +3 Regum 3Kgs 11 7 29 Et inter corónulas et plectas, leónes et boves et chérubim, et in junctúris simíliter désuper: et subter leónes et boves, quasi lora ex áëre dependéntia. +3 Regum 3Kgs 11 7 30 Et quátuor rotæ per bases síngulas, et axes ǽrei: et per quátuor partes quasi huméruli subter lutérem fúsiles, contra se ínvicem respectántes. +3 Regum 3Kgs 11 7 31 Os quoque lutéris intrínsecus erat in cápitis summitáte: et quod forínsecus apparébat, uníus cúbiti erat totum rotúndum, paritérque habébat unum cúbitum et dimídium: in ángulis autem columnárum váriæ cælatúræ erant: et média intercolúmnia, quadráta non rotúnda. +3 Regum 3Kgs 11 7 32 Quátuor quoque rotæ quæ per quátuor ángulos basis erant, cohærébant sibi subter basim: una rota habébat altitúdinis cúbitum et semis. +3 Regum 3Kgs 11 7 33 Tales autem rotæ erant quales solent in curru fíeri: et axes eárum, et rádii, et canthi, et modíoli, ómnia fusília. +3 Regum 3Kgs 11 7 34 Nam et huméruli illi quátuor per síngulos ángulos basis uníus, ex ipsa basi fúsiles et conjúncti erant. +3 Regum 3Kgs 11 7 35 In summitáte autem basis erat quædam rotúnditas dimídii cúbiti, ita fabrefácta ut luter désuper posset impóni, habens cælatúras suas, variásque sculptúras ex semetípsa. +3 Regum 3Kgs 11 7 36 Sculpsit quoque in tabulátis illis quæ erant ex áëre, et in ángulis, chérubim, et leónes, et palmas, quasi in similitúdinem hóminis stantis, ut non cæláta, sed appósita per circúitum videréntur. +3 Regum 3Kgs 11 7 37 In hunc modum fecit decem bases, fusúra una, et mensúra, sculpturáque consímili. +3 Regum 3Kgs 11 7 38 Fecit quoque decem lutéres ǽneos: quadragínta batos capiébat luter unus, erátque quátuor cubitórum: síngulos quoque lutéres per síngulas, id est, decem bases, pósuit. +3 Regum 3Kgs 11 7 39 Et constítuit decem bases, quinque ad déxteram partem templi, et quinque ad sinístram: mare autem pósuit ad déxteram partem templi contra oriéntem ad merídiem. +3 Regum 3Kgs 11 7 40 Fecit ergo Hiram lebétes, et scutras, et hámulas, et perfécit omne opus regis Salomónis in templo Dómini. b +3 Regum 3Kgs 11 7 41 Colúmnas duas, et funículos capitellórum super capitélla columnárum duos: et retiácula duo, ut operírent duos funículos qui erant super cápita columnárum. +3 Regum 3Kgs 11 7 42 Et malogranáta quadringénta in duóbus retiáculis: duos versus malogranatórum in retiáculis síngulis, ad operiéndos funículos capitellórum qui erant super cápita columnárum. +3 Regum 3Kgs 11 7 43 Et bases decem, et lutéres decem super bases. +3 Regum 3Kgs 11 7 44 Et mare unum, et boves duódecim subter mare. +3 Regum 3Kgs 11 7 45 Et lebétes, et scutras, et hámulas, ómnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomóni in domo Dómini, de auricálco erant. +3 Regum 3Kgs 11 7 46 In campéstri regióne Jordánis fudit ea rex in argillósa terra, inter Sochoth et Sarthan. +3 Regum 3Kgs 11 7 47 Et pósuit Sálomon ómnia vasa: propter multitúdinem autem nímiam non erat pondus æris. +3 Regum 3Kgs 11 7 48 Fecítque Sálomon ómnia vasa in domo Dómini: altáre áureum, et mensam super quam poneréntur panes propositiónis, áuream: b +3 Regum 3Kgs 11 7 49 et candelábra áurea, quinque ad déxteram, et quinque ad sinístram contra oráculum, ex auro puro: et quasi lílii flores, et lucérnas désuper áureas: et fórcipes áureos, +3 Regum 3Kgs 11 7 50 et hýdrias, et fuscínulas, et phíalas, et mortaríola, et thuríbula, de auro puríssimo: et cárdines ostiórum domus interióris Sancti sanctórum, et ostiórum domus templi, ex auro erant. +3 Regum 3Kgs 11 7 51 Et perfécit omne opus quod faciébat Sálomon in domo Dómini, et íntulit quæ sanctificáverat David pater suus, argéntum, et aurum, et vasa, reposuítque in thesáuris domus Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 8 1 Tunc congregáti sunt omnes majóres natu Israël cum princípibus tríbuum, et duces familiárum filiórum Israël, ad regem Salomónem in Jerúsalem, ut deférrent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, id est, de Sion. +3 Regum 3Kgs 11 8 2 Convenítque ad regem Salomónem univérsus Israël in mense Ethánim, in solémni die: ipse est mensis séptimus. +3 Regum 3Kgs 11 8 3 Venerúntque cuncti senes de Israël, et tulérunt arcam sacerdótes, +3 Regum 3Kgs 11 8 4 et portavérunt arcam Dómini, et tabernáculum fœ́deris, et ómnia vasa sanctuárii quæ erant in tabernáculo: et ferébant ea sacerdótes et Levítæ. +3 Regum 3Kgs 11 8 5 Rex autem Sálomon, et omnis multitúdo Israël quæ convénerat ad eum, gradiebátur cum illo ante arcam, et immolábant oves et boves absque æstimatióne et número. +3 Regum 3Kgs 11 8 6 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, in oráculum templi, in Sanctum sanctórum, subter alas chérubim. +3 Regum 3Kgs 11 8 7 Síquidem chérubim expandébant alas super locum arcæ, et protegébant arcam, et vectes ejus désuper. +3 Regum 3Kgs 11 8 8 Cumque eminérent vectes, et apparérent summitátes eórum foris sanctuárium ante oráculum, non apparébant ultra extrínsecus, qui et fuérunt ibi usque in præséntem diem. +3 Regum 3Kgs 11 8 9 In arca autem non erat áliud nisi duæ tábulæ lapídeæ quas posúerat in ea Móyses in Horeb, quando pépigit Dóminus fœdus cum fíliis Israël, cum egrederéntur de terra Ægýpti. +3 Regum 3Kgs 11 8 10 Factum est autem cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit domum Dómini, b +3 Regum 3Kgs 11 8 11 et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam: impléverat enim glória Dómini domum Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 8 12 Tunc ait Sálomon: Dóminus dixit ut habitáret in nébula. +3 Regum 3Kgs 11 8 13 Ædíficans ædificávi domum in habitáculum tuum: firmíssimum sólium tuum in sempitérnum. +3 Regum 3Kgs 11 8 14 Convertítque rex fáciem suam, et benedíxit omni ecclésiæ Israël: ómnia enim ecclésia Israël stabat. +3 Regum 3Kgs 11 8 15 Et ait Sálomon: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui locútus est ore suo ad David patrem meum, et in mánibus ejus perfécit, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 8 16 A die qua edúxi pópulum meum Israël de Ægýpto, non elégi civitátem de univérsis tríbubus Israël, ut ædificarétur domus, et esset nomen meum ibi: sed elégi David ut esset super pópulum meum Israël. +3 Regum 3Kgs 11 8 17 Voluítque David pater meus ædificáre domum nómini Dómini Dei Israël: +3 Regum 3Kgs 11 8 18 et ait Dóminus ad David patrem meum: Quod cogitásti in corde tuo ædificáre domum nómini meo, bene fecísti, hoc ipsum mente tractans. +3 Regum 3Kgs 11 8 19 Verúmtamen tu non ædificábis mihi domum, sed fílius tuus, qui egrediétur de rénibus tuis, ipse ædificábit domum nómini meo. +3 Regum 3Kgs 11 8 20 Confirmávit Dóminus sermónem suum quem locútus est: stetíque pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Israël. +3 Regum 3Kgs 11 8 21 Et constítui ibi locum arcæ in qua fœdus Dómini est, quod percússit cum pátribus nostris quando egréssi sunt de terra Ægýpti. +3 Regum 3Kgs 11 8 22 Stetit autem Sálomon ante altáre Dómini in conspéctu ecclésiæ Israël, et expándit manus suas in cælum, b +3 Regum 3Kgs 11 8 23 et ait: Dómine Deus Israël, non est símilis tui deus in cælo désuper, et super terram deórsum: qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo. +3 Regum 3Kgs 11 8 24 Qui custodísti servo tuo David patri meo quæ locútus es ei: ore locútus es, et mánibus perfecísti, ut haec dies probat. +3 Regum 3Kgs 11 8 25 Nunc ígitur Dómine Deus Israël, consérva fámulo tuo David patri meo quæ locútus es ei, dicens: Non auferétur de te vir coram me, qui sédeat super thronum Israël: ita tamen si custodíerint fílii tui viam suam, ut ámbulent coram me sicut tu ambulásti in conspéctu meo. +3 Regum 3Kgs 11 8 26 Et nunc Dómine Deus Israël, firméntur verba tua quæ locútus es servo tuo David patri meo. +3 Regum 3Kgs 11 8 27 Ergóne putándum est quod vere Deus hábitet super terram? si enim cælum, et cæli cælórum, te cápere non possunt, quanto magis domus haec, quam ædificávi? b +3 Regum 3Kgs 11 8 28 Sed réspice ad oratiónem servi tui, et ad preces ejus, Dómine Deus meus: audi hymnum et oratiónem quam servus tuus orat coram te hódie: +3 Regum 3Kgs 11 8 29 ut sint óculi tui apérti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixísti: Erit nomen meum ibi: ut exáudias oratiónem quam orat in loco isto ad te servus tuus: +3 Regum 3Kgs 11 8 30 ut exáudias deprecatiónem servi tui et pópuli tui Israël, quodcúmque oráverint in loco isto, et exáudies in loco habitáculi tui in cælo: et cum exaudíeris, propítius eris. +3 Regum 3Kgs 11 8 31 Si peccáverit homo in próximum suum, et habúerit áliquod juraméntum quo teneátur astríctus, et vénerit propter juraméntum coram altári tuo in domum tuam, b +3 Regum 3Kgs 11 8 32 tu exáudies in cælo: et fácies, et judicábis servos tuos, condémnans ímpium, et reddens viam suam super caput ejus, justificánsque justum, et retríbuens ei secúndum justítiam suam. +3 Regum 3Kgs 11 8 33 Si fúgerit pópulus tuus Israël inimícos suos (quia peccatúrus est tibi), et agéntes pœniténtiam, et confiténtes nómini tuo, vénerint, et oráverint, et deprecáti te fúerint in domo hac: b +3 Regum 3Kgs 11 8 34 exáudi in cælo, et dimítte peccátum pópuli tui Israël, et redúces eos in terram quam dedísti pátribus eórum. +3 Regum 3Kgs 11 8 35 Si clausum fúerit cælum, et non plúerit propter peccáta eórum, et orántes in loco isto, pœniténtiam égerint nómini tuo, et a peccátis suis convérsi fúerint propter afflictiónem suam: b +3 Regum 3Kgs 11 8 36 exáudi eos in cælo, et dimítte peccáta servórum tuórum, et pópuli tui Israël: et osténde eis viam bonam per quam ámbulent, et da plúviam super terram tuam, quam dedísti pópulo tuo in possessiónem. +3 Regum 3Kgs 11 8 37 Fames si obórta fúerit in terra, aut pestiléntia, aut corrúptus aër, aut ærúgo, aut locústa, vel rubígo, et afflíxerit eum inimícus ejus portas óbsidens: omnis plaga, univérsa infírmitas, b +3 Regum 3Kgs 11 8 38 cuncta devotátio, et imprecátio quæ accíderit omni hómini de pópulo tuo Israël: si quis cognóverit plagam cordis sui, et expánderit manus suas in domo hac, +3 Regum 3Kgs 11 8 39 tu exáudies in cælo in loco habitatiónis tuæ, et repropitiáberis, et fácies ut des unicuíque secúndum omnes vias suas, sicut víderis cor ejus (quia tu nosti solus cor ómnium filiórum hóminum), +3 Regum 3Kgs 11 8 40 ut tímeant te cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris. +3 Regum 3Kgs 11 8 41 Ínsuper et alienígena, qui non est de pópulo tuo Israël, cum vénerit de terra longínqua propter nomen tuum (audiétur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et bráchium tuum b +3 Regum 3Kgs 11 8 42 exténtum ubíque), cum vénerit ergo, et oráverit in hoc loco, +3 Regum 3Kgs 11 8 43 tu exáudies in cælo, in firmaménto habitáculi tui, et fácies ómnia pro quibus invocáverit te alienígena: ut discant univérsi pópuli terrárum nomen tuum timére, sicut pópulus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi. +3 Regum 3Kgs 11 8 44 Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra inimícos suos per viam, quocúmque míseris eos, orábunt te contra viam civitátis quam elegísti, et contra domum quam ædificávi nómini tuo, b +3 Regum 3Kgs 11 8 45 et exáudies in cælo oratiónes eórum et preces eórum, et fácies judícium eórum. +3 Regum 3Kgs 11 8 46 Quod si peccáverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et irátus tradíderis eos inimícis suis, et captívi ducti fúerint in terram inimicórum longe vel prope, b +3 Regum 3Kgs 11 8 47 et égerint pœniténtiam in corde suo in loco captivitátis, et convérsi deprecáti te fúerint in captivitáte sua, dicéntes: Peccávimus: iníque égimus, ímpie géssimus: +3 Regum 3Kgs 11 8 48 et revérsi fúerint ad te in univérso corde suo et tota ánima sua in terra inimicórum suórum, ad quam captívi ducti fúerint: et oráverint te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et civitátis quam elegísti, et templi quod ædificávi nómini tuo: +3 Regum 3Kgs 11 8 49 exáudies in cælo, in firmaménto sólii tui, oratiónes eórum et preces eórum, et fácies judícium eórum: +3 Regum 3Kgs 11 8 50 et propitiáberis pópulo tuo qui peccávit tibi, et ómnibus iniquitátibus eórum quibus prævaricáti sunt in te: et dabis misericórdiam coram eis qui eos captívos habúerint, ut misereántur eis. +3 Regum 3Kgs 11 8 51 Pópulus enim tuus est, et hæréditas tua, quos eduxísti de terra Ægýpti, de médio fornácis férreæ. +3 Regum 3Kgs 11 8 52 Ut sint óculi tui apérti ad deprecatiónem servi tui, et pópuli tui Israël, et exáudias eos in univérsis pro quibus invocáverint te. +3 Regum 3Kgs 11 8 53 Tu enim separásti eos tibi in hæreditátem de univérsis pópulis terræ, sicut locútus es per Móysen servum tuum quando eduxísti patres nostros de Ægýpto, Dómine Deus. +3 Regum 3Kgs 11 8 54 Factum est autem, cum complésset Sálomon orans Dóminum omnem oratiónem et deprecatiónem hanc, surréxit de conspéctu altáris Dómini: utrúmque enim genu in terram fíxerat, et manus expánderat in cælum. b +3 Regum 3Kgs 11 8 55 Stetit ergo, et benedíxit omni ecclésiæ Israël voce magna, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 8 56 Benedíctus Dóminus, qui dedit réquiem pópulo suo Israël, juxta ómnia quæ locútus est: non cécidit ne unus quidem sermo ex ómnibus bonis quæ locútus est per Móysen servum suum. +3 Regum 3Kgs 11 8 57 Sit Dóminus Deus noster nobíscum, sicut fuit cum pátribus nostris, non derelínquens nos, neque projíciens. +3 Regum 3Kgs 11 8 58 Sed inclínet corda nostra ad se, ut ambulémus in univérsis viis ejus, et custodiámus mandáta ejus, et cæremónias ejus, et judícia quæcúmque mandávit pátribus nostris. +3 Regum 3Kgs 11 8 59 Et sint sermónes mei isti, quibus deprecátus sum coram Dómino, appropinquántes Dómino Deo nostro die ac nocte, ut fáciat judícium servo suo, et pópulo suo Israël per síngulos dies: +3 Regum 3Kgs 11 8 60 ut sciant omnes pópuli terræ quia Dóminus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. +3 Regum 3Kgs 11 8 61 Sit quoque cor nostrum perféctum cum Dómino Deo nostro, ut ambulémus in decrétis ejus, et custodiámus mandáta ejus, sicut et hódie. +3 Regum 3Kgs 11 8 62 Ígitur rex, et omnis Israël cum eo, immolábant víctimas coram Dómino. b +3 Regum 3Kgs 11 8 63 Mactavítque Sálomon hóstias pacíficas, quas immolávit Dómino, boum vigínti duo míllia, et óvium centum vigínti míllia: et dedicavérunt templum Dómini rex et fílii Israël. +3 Regum 3Kgs 11 8 64 In die illa sanctificávit rex médium átrii quod erat ante domum Dómini: fecit quippe holocáustum ibi, et sacrifícium, et ádipem pacificórum: quóniam altáre ǽreum quod erat coram Dómino, minus erat, et cápere non póterat holocáustum, et sacrifícium, et ádipem pacificórum. +3 Regum 3Kgs 11 8 65 Fecit ergo Sálomon in témpore illo festivitátem célebrem, et omnis Israël cum eo, multitúdo magna ab intróitu Emath usque ad rivum Ægýpti, coram Dómino Deo nostro, septem diébus et septem diébus, id est, quatuórdecim diébus. +3 Regum 3Kgs 11 8 66 Et in die octáva dimísit pópulos: qui benedicéntes regi, profécti sunt in tabernácula sua lætántes, et álacri corde super ómnibus bonis quæ fécerat Dóminus David servo suo, et Israël pópulo suo. +3 Regum 3Kgs 11 9 1 Factum est autem cum perfecísset Sálomon ædifícium domus Dómini, et ædifícium regis, et omne quod optáverat et volúerat fácere, +3 Regum 3Kgs 11 9 2 appáruit ei Dóminus secúndo, sicut apparúerat ei in Gábaon. +3 Regum 3Kgs 11 9 3 Dixítque Dóminus ad eum: Exaudívi oratiónem tuam et deprecatiónem tuam, quam deprecátus es coram me: sanctificávi domum hanc quam ædificásti, ut pónerem nomen meum ibi in sempitérnum, et erunt óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus. +3 Regum 3Kgs 11 9 4 Tu quoque si ambuláveris coram me sicut ambulávit pater tuus, in simplicitáte cordis et in æquitáte, et féceris ómnia quæ præcépi tibi, et legítima mea et judícia mea serváveris, +3 Regum 3Kgs 11 9 5 ponam thronum regni tui super Israël in sempitérnum, sicut locútus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur vir de génere tuo de sólio Israël. +3 Regum 3Kgs 11 9 6 Si autem aversióne avérsi fuéritis vos et fílii vestri, non sequéntes me, nec custodiéntes mandáta mea et cæremónias meas quas propósui vobis, sed abiéritis et coluéritis deos aliénos, et adoravéritis eos: +3 Regum 3Kgs 11 9 7 áuferam Israël de superfície terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificávi nómini meo, projíciam a conspéctu meo: erítque Israël in provérbium, et in fábulam cunctis pópulis. +3 Regum 3Kgs 11 9 8 Et domus haec erit in exémplum: omnis qui transíerit per eam, stupébit, et sibilábit, et dicet: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic? +3 Regum 3Kgs 11 9 9 Et respondébunt: Quia dereliquérunt Dóminum Deum suum, qui edúxit patres eórum de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt eos: idcírco indúxit Dóminus super eos omne malum hoc. +3 Regum 3Kgs 11 9 10 Explétis autem annis vigínti postquam ædificáverat Sálomon duas domos, id est, domum Dómini, et domum regis b +3 Regum 3Kgs 11 9 11 (Hiram rege Tyri præbénte Salomóni ligna cédrina et abiégna, et aurum juxta omne quod opus habúerat), tunc dedit Sálomon Hiram vigínti óppida in terra Galilǽæ. +3 Regum 3Kgs 11 9 12 Et egréssus est Hiram de Tyro ut vidéret óppida quæ déderat ei Sálomon, et non placuérunt ei. +3 Regum 3Kgs 11 9 13 Et ait: Hǽccine sunt civitátes quas dedísti mihi, frater? Et appellávit eas terram Chabul, usque in diem hanc. +3 Regum 3Kgs 11 9 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomónem centum vigínti talénta auri. +3 Regum 3Kgs 11 9 15 Hæc est summa expensárum quam óbtulit rex Sálomon ad ædificándam domum Dómini et domum suam, et Mello, et murum Jerúsalem, et Heser, et Magéddo, et Gazer. b +3 Regum 3Kgs 11 9 16 Phárao rex Ægýpti ascéndit, et cepit Gazar, succendítque eam igni, et Chananǽum, qui habitábat in civitáte, interfécit: et dedit eam in dotem fíliæ suæ uxóri Salomónis. +3 Regum 3Kgs 11 9 17 Ædificávit ergo Sálomon Gazer, et Béthoron inferiórem, +3 Regum 3Kgs 11 9 18 et Bálaath, et Palmíram in terra solitúdinis. +3 Regum 3Kgs 11 9 19 Et omnes vicos qui ad se pertinébant et erant absque muro, munívit, et civitátes cúrruum et civitátes équitum, et quodcúmque ei plácuit ut ædificáret in Jerúsalem, et in Líbano, et in omni terra potestátis suæ. +3 Regum 3Kgs 11 9 20 Univérsum pópulum qui remánserat de Amorrhǽis, et Hethǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Jebusǽis, qui non sunt de fíliis Israël: +3 Regum 3Kgs 11 9 21 horum fílios qui remánserant in terra, quos scílicet non potúerant fílii Israël extermináre, fecit Sálomon tributários usque in diem hanc. +3 Regum 3Kgs 11 9 22 De fíliis autem Israël non constítuit Sálomon servíre quemquam, sed erant viri bellatóres, et minístri ejus, et príncipes, et duces, et præfécti cúrruum et equórum. +3 Regum 3Kgs 11 9 23 Erant autem príncipes super ómnia ópera Salomónis præpósiti quingénti quinquagínta, qui habébant subjéctum pópulum, et statútis opéribus imperábant. +3 Regum 3Kgs 11 9 24 Fília autem Pharaónis ascéndit de civitáte David in domum suam, quam ædificáverat ei Sálomon: tunc ædificávit Mello. +3 Regum 3Kgs 11 9 25 Offerébat quoque Sálomon, tribus vícibus per annos síngulos, holocáusta et pacíficas víctimas super altáre quod ædificáverat Dómino, et adolébat thymiáma coram Dómino: perfectúmque est templum. b +3 Regum 3Kgs 11 9 26 Classem quoque fecit rex Sálomon in Asióngaber, quæ est juxta Áilath in líttore maris Rubri, in terra Idumǽæ. b +3 Regum 3Kgs 11 9 27 Misítque Hiram in classe illa servos suos viros náuticos et gnaros maris, cum servis Salomónis. +3 Regum 3Kgs 11 9 28 Qui cum veníssent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentórum vigínti talentórum, detulérunt ad regem Salomónem. +3 Regum 3Kgs 11 10 1 Sed et regína Saba, audíta fama Salomónis in nómine Dómini, venit tentáre eum in ænigmátibus. +3 Regum 3Kgs 11 10 2 Et ingréssa Jerúsalem multo cum comitátu et divítiis, camélis portántibus arómata, et aurum infinítum nimis, et gemmas pretiósas, venit ad regem Salomónem, et locúta est ei univérsa quæ habébat in corde suo. +3 Regum 3Kgs 11 10 3 Et dócuit eam Sálomon ómnia verba quæ proposúerat: non fuit sermo qui regem posset látere, et non respondéret ei. +3 Regum 3Kgs 11 10 4 Videns autem regína Saba omnem sapiéntiam Salomónis, et domum quam ædificáverat, +3 Regum 3Kgs 11 10 5 et cibos mensæ ejus, et habitácula servórum, et órdines ministrántium, vestésque eórum, et pincérnas, et holocáusta quæ offerébat in domo Dómini: non habébat ultra spíritum. +3 Regum 3Kgs 11 10 6 Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audívi in terra mea +3 Regum 3Kgs 11 10 7 super sermónibus tuis, et super sapiéntia tua: et non credébam narrántibus mihi, donec ipsa veni, et vidi óculis meis, et probávi quod média pars mihi nuntiáta non fúerit: major est sapiéntia et ópera tua, quam rumor quem audívi. +3 Regum 3Kgs 11 10 8 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui stant coram te semper, et áudiunt sapiéntiam tuam. +3 Regum 3Kgs 11 10 9 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, cui complacuísti, et pósuit te super thronum Israël, eo quod diléxerit Dóminus Israël in sempitérnum, et constítuit te regem ut fáceres judícium et justítiam. +3 Regum 3Kgs 11 10 10 Dedit ergo regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiósas: non sunt alláta ultra arómata tam multa, quam ea quæ dedit regína Saba regi Salomóni. b +3 Regum 3Kgs 11 10 11 (Sed et classis Hiram, quæ portábat aurum de Ophir, áttulit ex Ophir ligna thýina multa nimis, et gemmas pretiósas. +3 Regum 3Kgs 11 10 12 Fecítque rex de lignis thýinis fulcra domus Dómini et domus régiæ, et cítharas lyrásque cantóribus: non sunt alláta hujuscémodi ligna thýina, neque visa usque in præséntem diem.) +3 Regum 3Kgs 11 10 13 Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba ómnia quæ vóluit et petívit ab eo, excéptis his quæ ultro obtúlerat ei múnere régio. Quæ revérsa est, et ábiit in terram suam cum servis suis. +3 Regum 3Kgs 11 10 14 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per annos síngulos, sexcentórum sexagínta sex talentórum auri, b +3 Regum 3Kgs 11 10 15 excépto eo quod afferébant viri qui super vectigália erant, et negotiatóres, universíque scruta vendéntes, et omnes reges Arábiæ, ducésque terræ. +3 Regum 3Kgs 11 10 16 Fecit quoque rex Sálomon ducénta scuta de auro puríssimo: sexcéntos auri siclos dedit in láminas scuti uníus. +3 Regum 3Kgs 11 10 17 Et trecéntas peltas ex auro probáto: trecéntæ minæ auri unam peltam vestiébant: posuítque eas rex in domo saltus Líbani. +3 Regum 3Kgs 11 10 18 Fecit étiam rex Sálomon thronum de ebóre grandem: et vestívit eum auro fulvo nimis, +3 Regum 3Kgs 11 10 19 qui habébat sex gradus: et súmmitas throni rotúnda erat in parte posterióri: et duæ manus hinc atque inde tenéntes sedíle: et duo leónes stabant juxta manus síngulas. +3 Regum 3Kgs 11 10 20 Et duódecim leúnculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in univérsis regnis. +3 Regum 3Kgs 11 10 21 Sed et ómnia vasa quibus potábat rex Sálomon, erant áurea: et univérsa supéllex domus saltus Líbani de auro puríssimo: non erat argéntum, nec alicújus prétii putabátur in diébus Salomónis, +3 Regum 3Kgs 11 10 22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, déferens inde aurum, et argéntum, et dentes elephantórum, et símias, et pavos. +3 Regum 3Kgs 11 10 23 Magnificátus est ergo rex Sálomon super omnes reges terræ divítiis et sapiéntia. b +3 Regum 3Kgs 11 10 24 Et univérsa terra desiderábat vultum Salomónis, ut audíret sapiéntiam ejus, quam déderat Deus in corde ejus. +3 Regum 3Kgs 11 10 25 Et sínguli deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, vestes et arma béllica, arómata quoque, et equos et mulos per annos síngulos. +3 Regum 3Kgs 11 10 26 Congregavítque Sálomon currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et dispósuit eos per civitátes munítas, et cum rege in Jerúsalem. +3 Regum 3Kgs 11 10 27 Fecítque ut tanta esset abundántia argénti in Jerúsalem, quanta et lápidum: et cedrórum prǽbuit multitúdinem quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus. +3 Regum 3Kgs 11 10 28 Et educebántur equi Salomóni de Ægýpto, et de Coa. Negotiatóres enim regis emébant de Coa, et statúto prétio perducébant. +3 Regum 3Kgs 11 10 29 Egrediebátur autem quadríga ex Ægýpto sexcéntis siclis argénti, et equus centum quinquagínta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæórum et Sýriæ equos venundábant. +3 Regum 3Kgs 11 11 1 Rex autem Sálomon adamávit mulíeres alienígenas multas, fíliam quoque Pharaónis, et Moabítidas, et Ammonítidas, Idumǽas, et Sidónias, et Hethǽas: +3 Regum 3Kgs 11 11 2 de géntibus super quibus dixit Dóminus fíliis Israël: Non ingrediémini ad eas, neque de illis ingrediéntur ad vestras: certíssime enim avértent corda vestra ut sequámini deos eárum. His ítaque copulátus est Sálomon ardentíssimo amóre. +3 Regum 3Kgs 11 11 3 Fuerúntque ei uxóres quasi regínæ septingéntæ, et concubínæ trecéntæ: et avertérunt mulíeres cor ejus. +3 Regum 3Kgs 11 11 4 Cumque jam esset senex, depravátum est cor ejus per mulíeres, ut sequerétur deos aliénos: nec erat cor ejus perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris ejus. +3 Regum 3Kgs 11 11 5 Sed colébat Sálomon Astárthen deam Sidoniórum, et Moloch idólum Ammonitárum. +3 Regum 3Kgs 11 11 6 Fecítque Sálomon quod non placúerat coram Dómino, et non adimplévit ut sequerétur Dóminum sicut David pater ejus. +3 Regum 3Kgs 11 11 7 Tunc ædificávit Sálomon fanum Chamos idólo Moab in monte qui est contra Jerúsalem, et Moloch idólo filiórum Ammon. +3 Regum 3Kgs 11 11 8 Atque in hunc modum fecit univérsis uxóribus suis alienígenis, quæ adolébant thura, et immolábant diis suis. +3 Regum 3Kgs 11 11 9 Ígitur irátus est Dóminus Salomóni, quod avérsa esset mens ejus a Dómino Deo Israël, qui apparúerat ei secúndo, b +3 Regum 3Kgs 11 11 10 et præcéperat de verbo hoc ne sequerétur deos aliénos: et non custodívit quæ mandávit ei Dóminus. +3 Regum 3Kgs 11 11 11 Dixit ítaque Dóminus Salomóni: Quia habuísti hoc apud te, et non custodísti pactum meum, et præcépta mea quæ mandávi tibi, disrúmpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. +3 Regum 3Kgs 11 11 12 Verúmtamen in diébus tuis non fáciam propter David patrem tuum: de manu fílii tui scindam illud, +3 Regum 3Kgs 11 11 13 nec totum regnum áuferam, sed tribum unam dabo fílio tuo propter David servum meum, et Jerúsalem, quam elégi. +3 Regum 3Kgs 11 11 14 Suscitávit autem Dóminus adversárium Salomóni Adad Idumǽum de sémine régio, qui erat in Edom. b +3 Regum 3Kgs 11 11 15 Cum enim esset David in Idumǽa, et ascendísset Joab princeps milítiæ ad sepeliéndum eos qui fúerant interfécti, et occidísset omnem masculínum in Idumǽa +3 Regum 3Kgs 11 11 16 (sex enim ménsibus ibi morátus est Joab, et omnis Israël, donec interímeret omne masculínum in Idumǽa), +3 Regum 3Kgs 11 11 17 fugit Adad ipse, et viri Idumǽi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederétur Ægýptum: erat autem Adad puer párvulus. +3 Regum 3Kgs 11 11 18 Cumque surrexíssent de Mádian, venérunt in Pharan, tulerúntque secum viros de Pharan, et introiérunt Ægýptum ad Pharaónem regem Ægýpti: qui dedit ei domum, et cibos constítuit, et terram delegávit. +3 Regum 3Kgs 11 11 19 Et invénit Adad grátiam coram Pharaóne valde, in tantum ut daret ei uxórem sorórem uxóris suæ germánam Taphnes regínæ. +3 Regum 3Kgs 11 11 20 Genuítque ei soror Taphnes Génubath fílium, et nutrívit eum Taphnes in domo Pharaónis: erátque Génubath hábitans apud Pharaónem cum fíliis ejus. +3 Regum 3Kgs 11 11 21 Cumque audísset Adad in Ægýpto dormísse David cum pátribus suis, et mórtuum esse Joab príncipem milítiæ, dixit Pharaóni: Dimítte me, ut vadam in terram meam. b +3 Regum 3Kgs 11 11 22 Dixítque ei Phárao: Qua enim re apud me índiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respóndit: Nulla: sed óbsecro te ut dimíttas me. +3 Regum 3Kgs 11 11 23 Suscitávit quoque ei Deus adversárium Razon fílium Elíada, qui fúgerat Adarézer regem Soba dóminum suum: +3 Regum 3Kgs 11 11 24 et congregávit contra eum viros, et factus est princeps latrónum cum interfíceret eos David: abierúntque Damáscum, et habitavérunt ibi, et constituérunt eum regem in Damásco: +3 Regum 3Kgs 11 11 25 erátque adversárius Israéli cunctis diébus Salomónis: et hoc est malum Adad, et ódium contra Israël: regnavítque in Sýria. +3 Regum 3Kgs 11 11 26 Jeróboam quoque fílius Nabat, Ephrathǽus, de Saréda, servus Salomónis, cujus mater erat nómine Sarva, múlier vídua, levávit manum contra regem. b +3 Regum 3Kgs 11 11 27 Et haec est causa rebelliónis advérsus eum, quia Sálomon ædificávit Mello, et coæquávit voráginem civitátis David patris sui. +3 Regum 3Kgs 11 11 28 Erat autem Jeróboam vir fortis et potens: vidénsque Sálomon adolescéntem bonæ índolis et indústrium, constitúerat eum præféctum super tribúta univérsæ domus Joseph. +3 Regum 3Kgs 11 11 29 Factum est ígitur in témpore illo, ut Jeróboam egrederétur de Jerúsalem, et inveníret eum Ahías Silonítes prophéta in via, opértus pállio novo: erant autem duo tantum in agro. +3 Regum 3Kgs 11 11 30 Apprehendénsque Ahías pállium suum novum quo coopértus erat, scidit in duódecim partes. +3 Regum 3Kgs 11 11 31 Et ait ad Jeróboam: Tolle tibi decem scissúras: haec enim dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomónis, et dabo tibi decem tribus. +3 Regum 3Kgs 11 11 32 Porro una tribus remanébit ei propter servum meum David, et Jerúsalem civitátem, quam elégi ex ómnibus tríbubus Israël: +3 Regum 3Kgs 11 11 33 eo quod derelíquerit me, et adoráverit Astárthen deam Sidoniórum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiórum Ammon: et non ambuláverit in viis meis, ut fáceret justítiam coram me, et præcépta mea et judícia, sicut David pater ejus. +3 Regum 3Kgs 11 11 34 Nec áuferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diébus vitæ suæ, propter David servum meum quem elégi, qui custodívit mandáta mea et præcépta mea. +3 Regum 3Kgs 11 11 35 Áuferam autem regnum de manu fílii ejus, et dabo tibi decem tribus: +3 Regum 3Kgs 11 11 36 fílio autem ejus dabo tribum unam, ut remáneat lucérna David servo meo cunctis diébus coram me in Jerúsalem civitáte, quam elégi ut esset nomen meum ibi. +3 Regum 3Kgs 11 11 37 Te autem assúmam, et regnábis super ómnia quæ desíderat ánima tua, erísque rex super Israël. +3 Regum 3Kgs 11 11 38 Si ígitur audíeris ómnia quæ præcépero tibi, et ambuláveris in viis meis, et féceris quod rectum est coram me, custódiens mandáta mea et præcépta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificábo tibi domum fidélem, quómodo ædificávi David domum: et tradam tibi Israël: +3 Regum 3Kgs 11 11 39 et afflígam semen David super hoc, verúmtamen non cunctis diébus. +3 Regum 3Kgs 11 11 40 Vóluit ergo Sálomon interfícere Jeróboam: qui surréxit, et aufúgit in Ægýptum ad Sesac regem Ægýpti, et fuit in Ægýpto usque ad mortem Salomónis. b +3 Regum 3Kgs 11 11 41 Réliquum autem verbórum Salomónis, et ómnia quæ fecit, et sapiéntia ejus, ecce univérsa scripta sunt in libro verbórum diérum Salomónis. +3 Regum 3Kgs 11 11 42 Dies autem quos regnávit Sálomon in Jerúsalem super omnem Israël, quadragínta anni sunt. +3 Regum 3Kgs 11 11 43 Dormivítque Sálomon cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David patris sui: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 12 1 Venit autem Róboam in Sichem: illuc enim congregátus erat omnis Israël ad constituéndum eum regem. +3 Regum 3Kgs 11 12 2 At vero Jeróboam fílius Nabat, cum adhuc esset in Ægýpto prófugus a fácie regis Salomónis, audíta morte ejus, revérsus est de Ægýpto. +3 Regum 3Kgs 11 12 3 Miserúntque et vocavérunt eum: venit ergo Jeróboam, et omnis multitúdo Israël, et locúti sunt ad Róboam, dicéntes: +3 Regum 3Kgs 11 12 4 Pater tuus duríssimum jugum impósuit nobis: tu ítaque nunc immínue páululum de império patris tui duríssimo, et de jugo gravíssimo quod impósuit nobis, et serviémus tibi. +3 Regum 3Kgs 11 12 5 Qui ait eis: Ite usque ad tértium diem, et revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus, +3 Regum 3Kgs 11 12 6 íniit consílium rex Róboam cum senióribus qui assistébant coram Salomóne patre ejus cum adhuc víveret, et ait: Quod datis mihi consílium, ut respóndeam pópulo huic? +3 Regum 3Kgs 11 12 7 Qui dixérunt ei: Si hódie obedíeris pópulo huic, et servíeris, et petitióni eórum césseris, locutúsque fúeris ad eos verba lénia, erunt tibi servi cunctis diébus. +3 Regum 3Kgs 11 12 8 Qui derelíquit consílium senum, quod déderant ei, et adhíbuit adolescéntes, qui nutríti fúerant cum eo, et assistébant illi, +3 Regum 3Kgs 11 12 9 dixítque ad eos: Quod mihi datis consílium, ut respóndeam pópulo huic, qui dixérunt mihi: Lévius fac jugum quod impósuit pater tuus super nos? +3 Regum 3Kgs 11 12 10 Et dixérunt ei júvenes qui nutríti fúerant cum eo: Sic loquéris pópulo huic, qui locúti sunt ad te, dicéntes: Pater tuus aggravávit jugum nostrum: tu réleva nos. Sic loquéris ad eos: Mínimus dígitus meus gróssior est dorso patris mei. +3 Regum 3Kgs 11 12 11 Et nunc pater meus pósuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cécidit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus. +3 Regum 3Kgs 11 12 12 Venit ergo Jeróboam et omnis pópulus ad Róboam die tértia, sicut locútus fúerat rex, dicens: Revertímini ad me die tértia. b +3 Regum 3Kgs 11 12 13 Respondítque rex pópulo dura, derelícto consílio seniórum quod ei déderant, +3 Regum 3Kgs 11 12 14 et locútus est eis secúndum consílium júvenum, dicens: Pater meus aggravávit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cécidit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus. +3 Regum 3Kgs 11 12 15 Et non acquiévit rex pópulo: quóniam aversátus fúerat eum Dóminus, ut suscitáret verbum suum quod locútus fúerat in manu Ahíæ Silonítæ, ad Jeróboam fílium Nabat. +3 Regum 3Kgs 11 12 16 Videns ítaque pópulus quod noluísset eos audíre rex, respóndit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæréditas in fílio Ísai? vade in tabernácula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et ábiit Israël in tabernácula sua. +3 Regum 3Kgs 11 12 17 Super fílios autem Israël, quicúmque habitábant in civitátibus Juda, regnávit Róboam. +3 Regum 3Kgs 11 12 18 Misit ergo rex Róboam Adúram, qui erat super tribúta: et lapidávit eum omnis Israël, et mórtuus est. Porro rex Róboam festínus ascéndit currum, et fugit in Jerúsalem: b +3 Regum 3Kgs 11 12 19 recessítque Israël a domo David usque in præséntem diem. +3 Regum 3Kgs 11 12 20 Factum est autem cum audísset omnis Israël quod revérsus esset Jeróboam, misérunt, et vocavérunt eum congregáto cœtu, et constituérunt eum regem super omnem Israël: nec secútus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. +3 Regum 3Kgs 11 12 21 Venit autem Róboam Jerúsalem, et congregávit univérsam domum Juda, et tribum Bénjamin, centum octogínta míllia electórum virórum bellatórum, ut pugnárent contra domum Israël, et redúcerent regnum Róboam fílio Salomónis. +3 Regum 3Kgs 11 12 22 Factus est autem sermo Dómini ad Semeíam virum Dei, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 12 23 Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Bénjamin, et réliquos de pópulo, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 12 24 Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque bellábitis contra fratres vestros fílios Israël: revertátur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audiérunt sermónem Dómini, et revérsi sunt de itínere, sicut eis præcéperat Dóminus. +3 Regum 3Kgs 11 12 25 Ædificávit autem Jeróboam Sichem in monte Éphraim, et habitávit ibi: et egréssus inde ædificávit Phánuel. b +3 Regum 3Kgs 11 12 26 Dixítque Jeróboam in corde suo: Nunc revertétur regnum ad domum David, +3 Regum 3Kgs 11 12 27 si ascénderit pópulus iste ut fáciat sacrifícia in domo Dómini in Jerúsalem: et convertétur cor pópuli hujus ad dóminum suum Róboam regem Juda, interficiéntque me, et reverténtur ad eum. +3 Regum 3Kgs 11 12 28 Et excogitáto consílio fecit duos vítulos áureos, et dixit eis: Nolíte ultra ascéndere in Jerúsalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. +3 Regum 3Kgs 11 12 29 Posuítque unum in Bethel, et álterum in Dan: +3 Regum 3Kgs 11 12 30 et factum est verbum hoc in peccátum: ibat enim pópulus ad adorándum vítulum usque in Dan. +3 Regum 3Kgs 11 12 31 Et fecit fana in excélsis, et sacerdótes de extrémis pópuli, qui non erant de fíliis Levi. +3 Regum 3Kgs 11 12 32 Constituítque diem solémnem in mense octávo, quintadécima die mensis, in similitúdinem solemnitátis quæ celebrabátur in Juda. Et ascéndens altáre, simíliter fecit in Bethel, ut immoláret vítulis quos fabricátus fúerat: constituítque in Bethel sacerdótes excelsórum quæ fécerat. +3 Regum 3Kgs 11 12 33 Et ascéndit super altáre quod exstrúxerat in Bethel, quintadécima die mensis octávi, quem fínxerat de corde suo: et fecit solemnitátem fíliis Israël, et ascéndit super altáre, ut adoléret incénsum. b +3 Regum 3Kgs 11 13 1 Et ecce vir Dei venit de Juda in sermóne Dómini in Bethel, Jeróboam stante super altáre, et thus jaciénte. +3 Regum 3Kgs 11 13 2 Et exclamávit contra altáre in sermóne Dómini, et ait: Altáre, altáre, haec dicit Dóminus: Ecce fílius nascétur dómui David, Josías nómine, et immolábit super te sacerdótes excelsórum, qui nunc in te thura succéndunt: et ossa hóminum super te incéndet. +3 Regum 3Kgs 11 13 3 Dedítque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locútus est Dóminus: ecce altáre scindétur, et effundétur cinis qui in eo est. +3 Regum 3Kgs 11 13 4 Cumque audísset rex sermónem hóminis Dei quem inclamáverat contra altáre in Bethel, exténdit manum suam de altári, dicens: Apprehéndite eum. Et exáruit manus ejus quam exténderat contra eum, nec váluit retráhere eam ad se. +3 Regum 3Kgs 11 13 5 Altáre quoque scissum est, et effúsus est cinis de altári, juxta signum quod prædíxerat vir Dei in sermóne Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 13 6 Et ait rex ad virum Dei: Deprecáre fáciem Dómini Dei tui, et ora pro me, ut restituátur manus mea mihi. Oravítque vir Dei fáciem Dómini, et revérsa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fúerat. +3 Regum 3Kgs 11 13 7 Locútus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prándeas, et dabo tibi múnera. +3 Regum 3Kgs 11 13 8 Respondítque vir Dei ad regem: Si déderis mihi médiam partem domus tuæ, non véniam tecum, nec cómedam panem, neque bibam aquam in loco isto: +3 Regum 3Kgs 11 13 9 sic enim mandátum est mihi in sermóne Dómini præcipiéntis: Non cómedes panem, neque bibes aquam, nec revertéris per viam qua venísti. +3 Regum 3Kgs 11 13 10 Ábiit ergo per áliam viam, et non est revérsus per iter quo vénerat in Bethel. +3 Regum 3Kgs 11 13 11 Prophétes autem quidam senex habitábat in Bethel: ad quem venérunt fílii sui, et narravérunt ei ómnia ópera quæ fécerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locútus fúerat ad regem, narravérunt patri suo. b +3 Regum 3Kgs 11 13 12 Et dixit eis pater eórum: Per quam viam ábiit? Ostendérunt ei fílii sui viam per quam abíerat vir Dei, qui vénerat de Juda. +3 Regum 3Kgs 11 13 13 Et ait fíliis suis: Stérnite mihi ásinum. Qui cum stravíssent, ascéndit, +3 Regum 3Kgs 11 13 14 et ábiit post virum Dei, et invénit eum sedéntem subtus terebínthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venísti de Juda? Respóndit ille: Ego sum. +3 Regum 3Kgs 11 13 15 Dixítque ad eum: Veni mecum domum, ut cómedas panem. +3 Regum 3Kgs 11 13 16 Qui ait: Non possum revérti, neque veníre tecum: nec cómedam panem, neque bibam aquam in loco isto, +3 Regum 3Kgs 11 13 17 quia locútus est Dóminus ad me in sermóne Dómini, dicens: Non cómedes panem, et non bibes aquam ibi, nec revertéris per viam qua íeris. +3 Regum 3Kgs 11 13 18 Qui ait illi: Et ego prophéta sum símilis tui: et ángelus locútus est mihi in sermóne Dómini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut cómedat panem, et bibat aquam. Feféllit eum, +3 Regum 3Kgs 11 13 19 et redúxit secum: comédit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. +3 Regum 3Kgs 11 13 20 Cumque sedérent ad mensam, factus est sermo Dómini ad prophétam qui redúxerat eum. b +3 Regum 3Kgs 11 13 21 Et exclamávit ad virum Dei qui vénerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dóminus: Quia non obédiens fuísti ori Dómini, et non custodísti mandátum quod præcépit tibi Dóminus Deus tuus, +3 Regum 3Kgs 11 13 22 et revérsus es, et comedísti panem, et bibísti aquam in loco in quo præcépit tibi ne coméderes panem neque bíberes aquam, non inferétur cadáver tuum in sepúlchrum patrum tuórum. +3 Regum 3Kgs 11 13 23 Cumque comedísset et bibísset, stravit ásinum suum prophétæ quem redúxerat. b +3 Regum 3Kgs 11 13 24 Qui cum abiísset, invénit eum leo in via, et occídit, et erat cadáver ejus projéctum in itínere: ásinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadáver. +3 Regum 3Kgs 11 13 25 Et ecce viri transeúntes vidérunt cadáver projéctum in via, et leónem stantem juxta cadáver. Et venérunt, et divulgavérunt in civitáte in qua prophétes ille senex habitábat. +3 Regum 3Kgs 11 13 26 Quod cum audísset prophéta ille qui redúxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobédiens fuit ori Dómini, et trádidit eum Dóminus leóni, et confrégit eum, et occídit juxta verbum Dómini quod locútus est ei. +3 Regum 3Kgs 11 13 27 Dixítque ad fílios suos: Stérnite mihi ásinum. Qui cum stravíssent, +3 Regum 3Kgs 11 13 28 et ille abiísset, invénit cadáver ejus projéctum in via, et ásinum et leónem stantes juxta cadáver: non comédit leo de cadávere, nec læsit ásinum. +3 Regum 3Kgs 11 13 29 Tulit ergo prophétes cadáver viri Dei, et pósuit illud super ásinum, et revérsus íntulit in civitátem prophétæ senis ut plángeret eum. +3 Regum 3Kgs 11 13 30 Et pósuit cadáver ejus in sepúlchro suo, et planxérunt eum: Heu, heu mi frater! +3 Regum 3Kgs 11 13 31 Cumque planxíssent eum, dixit ad fílios suos: Cum mórtuus fúero, sepelíte me in sepúlchro in quo vir Dei sepúltus est: juxta ossa ejus pónite ossa mea. +3 Regum 3Kgs 11 13 32 Profécto enim véniet sermo quem prædíxit in sermóne Dómini contra altáre quod est in Bethel, et contra ómnia fana excelsórum quæ sunt in úrbibus Samaríæ. +3 Regum 3Kgs 11 13 33 Post verba haec non est revérsus Jeróboam de via sua péssima, sed e contrário fecit de novíssimis pópuli sacerdótes excelsórum: quicúmque volébat, implébat manum suam, et fiébat sacérdos excelsórum. b +3 Regum 3Kgs 11 13 34 Et propter hanc causam peccávit domus Jeróboam, et evérsa est, et deléta de superfície terræ. +3 Regum 3Kgs 11 14 1 In témpore illo ægrotávit Abía fílius Jeróboam. +3 Regum 3Kgs 11 14 2 Dixítque Jeróboam uxóri suæ: Surge, et commúta hábitum, ne cognoscáris quod sis uxor Jeróboam, et vade in Silo, ubi est Ahías prophéta, qui locútus est mihi quod regnatúrus essem super pópulum hunc. +3 Regum 3Kgs 11 14 3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crústulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicábit tibi quid eventúrum sit púero huic. +3 Regum 3Kgs 11 14 4 Fecit ut díxerat, uxor Jeróboam: et consúrgens ábiit in Silo, et venit in domum Ahíæ: at ille non póterat vidére, quia caligáverant óculi ejus prae senectúte. +3 Regum 3Kgs 11 14 5 Dixit autem Dóminus ad Ahíam: Ecce uxor Jeróboam ingréditur ut cónsulat te super fílio suo qui ægrótat: haec et haec loquéris ei. Cum ergo illa intráret, et dissimuláret se esse quæ erat, +3 Regum 3Kgs 11 14 6 audívit Ahías sónitum pedum ejus introëúntis per óstium, et ait: Ingrédere, uxor Jeróboam: quare áliam te esse símulas? ego autem missus sum ad te durus núntius. +3 Regum 3Kgs 11 14 7 Vade, et dic Jeróboam: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quia exaltávi te de médio pópuli, et dedi te ducem super pópulum meum Israël, b +3 Regum 3Kgs 11 14 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuísti sicut servus meus David, qui custodívit mandáta mea, et secútus est me in toto corde suo, fáciens quod plácitum esset in conspéctu meo: +3 Regum 3Kgs 11 14 9 sed operátus es mala super omnes qui fuérunt ante te, et fecísti tibi deos aliénos et conflátiles, ut me ad iracúndiam provocáres, me autem projecísti post corpus tuum: +3 Regum 3Kgs 11 14 10 idcírco ecce ego indúcam mala super domum Jeróboam, et percútiam de Jeróboam mingéntem ad paríetem, et clausum, et novíssimum in Israël: et mundábo relíquias domus Jeróboam, sicut mundári solet fimus usque ad purum. +3 Regum 3Kgs 11 14 11 Qui mórtui fúerint de Jeróboam in civitáte, cómedent eos canes: qui autem mórtui fúerint in agro, vorábunt eos aves cæli: quia Dóminus locútus est. +3 Regum 3Kgs 11 14 12 Tu ígitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso intróitu pedum tuórum in urbem, moriétur puer, +3 Regum 3Kgs 11 14 13 et planget eum omnis Israël, et sepéliet: iste enim solus inferétur de Jeróboam in sepúlchrum, quia invéntus est super eo sermo bonus a Dómino Deo Israël in domo Jeróboam. +3 Regum 3Kgs 11 14 14 Constítuet autem sibi Dóminus regem super Israël, qui percútiet domum Jeróboam in hac die, et in hoc témpore: +3 Regum 3Kgs 11 14 15 et percútiet Dóminus Deus Israël, sicut movéri solet arúndo in aqua: et evéllet Israël de terra bona hac, quam dedit pátribus eórum, et ventilábit eos trans flumen: quia fecérunt sibi lucos, ut irritárent Dóminum. +3 Regum 3Kgs 11 14 16 Et tradet Dóminus Israël propter peccáta Jeróboam, qui peccávit, et peccáre fecit Israël. +3 Regum 3Kgs 11 14 17 Surréxit ítaque uxor Jeróboam, et ábiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederétur limen domus, puer mórtuus est, b +3 Regum 3Kgs 11 14 18 et sepeliérunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermónem Dómini, quem locútus est in manu servi sui Ahíæ prophétæ. +3 Regum 3Kgs 11 14 19 Réliqua autem verbórum Jeróboam, quómodo pugnáverit, et quómodo regnáverit, ecce scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël. +3 Regum 3Kgs 11 14 20 Dies autem quibus regnávit Jeróboam, vigínti duo anni sunt: et dormívit cum pátribus suis, regnavítque Nadab fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 14 21 Porro Róboam fílius Salomónis regnávit in Juda. Quadragínta et uníus anni erat Róboam cum regnáre cœpísset: decem et septem annos regnávit in Jerúsalem civitáte, quam elégit Dóminus ut póneret nomen suum ibi, ex ómnibus tríbubus Israël. Nomen autem matris ejus Náama Ammanítis. b +3 Regum 3Kgs 11 14 22 Et fecit Judas malum coram Dómino, et irritavérunt eum super ómnibus quæ fécerant patres eórum in peccátis suis quæ peccavérunt. +3 Regum 3Kgs 11 14 23 Ædificavérunt enim et ipsi sibi aras, et státuas, et lucos super omnem collem excélsum, et subter omnem árborem frondósam: +3 Regum 3Kgs 11 14 24 sed et effemináti fuérunt in terra, fecerúntque omnes abominatiónes géntium quas attrívit Dóminus ante fáciem filiórum Israël. +3 Regum 3Kgs 11 14 25 In quinto autem anno regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Jerúsalem, +3 Regum 3Kgs 11 14 26 et tulit thesáuros domus Dómini, et thesáuros régios, et univérsa dirípuit: scuta quoque áurea, quæ fécerat Sálomon: +3 Regum 3Kgs 11 14 27 pro quibus fecit rex Róboam scuta ǽrea, et trádidit ea in manum ducum scutariórum, et eórum qui excubábant ante óstium domus regis. +3 Regum 3Kgs 11 14 28 Cumque ingrederétur rex in domum Dómini, portábant ea qui præeúndi habébant offícium: et póstea reportábant ad armamentárium scutariórum. +3 Regum 3Kgs 11 14 29 Réliqua autem sermónum Róboam, et ómnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda. +3 Regum 3Kgs 11 14 30 Fuítque bellum inter Róboam et Jeróboam cunctis diébus. +3 Regum 3Kgs 11 14 31 Dormivítque Róboam cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: nomen autem matris ejus Náama Ammanítis: et regnávit Abíam fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 15 1 Ígitur in octavodécimo anno regni Jeróboam fílii Nabat, regnávit Abíam super Judam. +3 Regum 3Kgs 11 15 2 Tribus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Máacha fília Abéssalom. +3 Regum 3Kgs 11 15 3 Ambulavítque in ómnibus peccátis patris sui, quæ fécerat ante eum: nec erat cor ejus perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris ejus. +3 Regum 3Kgs 11 15 4 Sed propter David dedit ei Dóminus Deus suus lucérnam in Jerúsalem, ut suscitáret fílium ejus post eum, et statúeret Jerúsalem: +3 Regum 3Kgs 11 15 5 eo quod fecísset David rectum in óculis Dómini, et non declinásset ab ómnibus quæ præcéperat ei cunctis diébus vitæ suæ, excépto sermóne Uríæ Hethǽi. +3 Regum 3Kgs 11 15 6 Áttamen bellum fuit inter Róboam et Jeróboam omni témpore vitæ ejus. +3 Regum 3Kgs 11 15 7 Réliqua autem sermónum Abíam, et ómnia quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? Fuítque prœ́lium inter Abíam et inter Jeróboam. +3 Regum 3Kgs 11 15 8 Et dormívit Abíam cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David, regnavítque Asa fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 15 9 In anno ergo vigésimo Jeróboam regis Israël regnávit Asa rex Juda, b +3 Regum 3Kgs 11 15 10 et quadragínta et uno anno regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Máacha fília Abéssalom. +3 Regum 3Kgs 11 15 11 Et fecit Asa rectum ante conspéctum Dómini, sicut David pater ejus: +3 Regum 3Kgs 11 15 12 et ábstulit effeminátos de terra, purgavítque univérsas sordes idolórum quæ fécerant patres ejus. +3 Regum 3Kgs 11 15 13 Ínsuper et Máacham matrem suam amóvit, ne esset princeps in sacris Priápi, et in luco ejus quem consecráverat: subvertítque specum ejus, et confrégit simulácrum turpíssimum, et combússit in torrénte Cedron: +3 Regum 3Kgs 11 15 14 excélsa autem non ábstulit. Verúmtamen cor Asa perféctum erat cum Dómino cunctis diébus suis: +3 Regum 3Kgs 11 15 15 et íntulit ea quæ sanctificáverat pater suus, et vóverat, in domum Dómini, argéntum, et aurum, et vasa. +3 Regum 3Kgs 11 15 16 Bellum autem erat inter Asa, et Báasa regem Israël cunctis diébus eórum. b +3 Regum 3Kgs 11 15 17 Ascéndit quoque Báasa rex Israël in Judam, et ædificávit Rama, ut non posset quíspiam égredi vel íngredi de parte Asa regis Juda. +3 Regum 3Kgs 11 15 18 Tollens ítaque Asa omne argéntum et aurum quod remánserat in thesáuris domus Dómini, et in thesáuris domus régiæ, et dedit illud in manus servórum suórum: et misit ad Bénadad fílium Tábremon fílii Hézion, regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 15 19 Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ídeo misi tibi múnera, argéntum et aurum: et peto ut vénias, et írritum fácias fœdus quod habes cum Báasa rege Israël, et recédat a me. +3 Regum 3Kgs 11 15 20 Acquiéscens Bénadad regi Asa, misit príncipes exércitus sui in civitátes Israël, et percussérunt Áhion, et Dan, et Abeldómum Máacha, et univérsam Cénneroth, omnem scílicet terram Néphthali. +3 Regum 3Kgs 11 15 21 Quod cum audísset Báasa, intermísit ædificáre Rama, et revérsus est in Thersa. +3 Regum 3Kgs 11 15 22 Rex autem Asa núntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusátus. Et tulérunt lápides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificáverat Báasa, et exstrúxit de eis rex Asa Gábaa Bénjamin, et Maspha. +3 Regum 3Kgs 11 15 23 Réliqua autem ómnium sermónum Asa, et univérsæ fortitúdines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitátes quas exstrúxit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? Verúmtamen in témpore senectútis suæ dóluit pedes. +3 Regum 3Kgs 11 15 24 Et dormívit cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David patris sui. Regnavítque Jósaphat fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 15 25 Nadab vero fílius Jeróboam regnávit super Israël anno secúndo Asa regis Juda: regnavítque super Israël duóbus annis. b +3 Regum 3Kgs 11 15 26 Et fecit quod malum est in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis patris sui, et in peccátis ejus quibus peccáre fecit Israël. +3 Regum 3Kgs 11 15 27 Insidiátus est autem ei Báasa fílius Ahíæ de domo Íssachar, et percússit eum in Gébbethon, quæ est urbs Philisthinórum: síquidem Nadab et omnis Israël obsidébant Gébbethon. +3 Regum 3Kgs 11 15 28 Interfécit ergo illum Báasa in anno tértio Asa regis Juda, et regnávit pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 15 29 Cumque regnásset, percússit omnem domum Jeróboam: non dimísit ne unam quidem ánimam de sémine ejus donec deléret eum, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu servi sui Ahíæ Silonítis, +3 Regum 3Kgs 11 15 30 propter peccáta Jeróboam, quæ peccáverat, et quibus peccáre fécerat Israël: et propter delíctum quo irritáverat Dóminum Deum Israël. +3 Regum 3Kgs 11 15 31 Réliqua autem sermónum Nadab, et ómnia quæ operátus est, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël? +3 Regum 3Kgs 11 15 32 Fuítque bellum inter Asa, et Báasa regem Israël, cunctis diébus eórum. b +3 Regum 3Kgs 11 15 33 Anno tértio Asa regis Juda, regnávit Báasa fílius Ahíæ super omnem Israël in Thersa, vigínti quátuor annis. +3 Regum 3Kgs 11 15 34 Et fecit malum coram Dómino, ambulavítque in via Jeróboam, et in peccátis ejus quibus peccáre fecit Israël. +3 Regum 3Kgs 11 16 1 Factus est autem sermo Dómini ad Jehu fílium Hánani contra Báasa, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 16 2 Pro eo quod exaltávi te de púlvere, et pósui te ducem super pópulum meum Israël, tu autem ambulásti in via Jeróboam, et peccáre fecísti pópulum meum Israël, ut me irritáres in peccátis eórum: +3 Regum 3Kgs 11 16 3 ecce ego demétam posterióra Báasa, et posterióra domus ejus, et fáciam domum tuam sicut domum Jeróboam fílii Nabat. +3 Regum 3Kgs 11 16 4 Qui mórtuus fúerit de Báasa in civitáte, cómedent eum canes: et qui mórtuus fúerit ex eo in regióne, cómedent eum vólucres cæli. +3 Regum 3Kgs 11 16 5 Réliqua autem sermónum Báasa, et quæcúmque fecit, et prœ́lia ejus, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël? +3 Regum 3Kgs 11 16 6 Dormívit ergo Báasa cum pátribus suis, sepultúsque est in Thersa: et regnávit Ela fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 16 7 Cum autem in manu Jehu fílii Hánani prophétæ verbum Dómini factum esset contra Báasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fécerat coram Dómino, ad irritándum eum in opéribus mánuum suárum, ut fíeret sicut domus Jeróboam: ob hanc causam occídit eum, hoc est, Jehu fílium Hánani prophétam. +3 Regum 3Kgs 11 16 8 Anno vigésimo sexto Asa regis Juda, regnávit Ela fílius Báasa super Israël in Thersa, duóbus annis. b +3 Regum 3Kgs 11 16 9 Et rebellávit contra eum servus suus Zambri, dux médiæ partis équitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temuléntus in domo Arsa præfécti Thersa. +3 Regum 3Kgs 11 16 10 Írruens ergo Zambri, percússit et occídit eum, anno vigésimo séptimo Asa regis Juda, et regnávit pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 16 11 Cumque regnásset, et sedísset super sólium ejus, percússit omnem domum Báasa, et non derelíquit ex ea mingéntem ad paríetem: et propínquos et amícos ejus. +3 Regum 3Kgs 11 16 12 Delevítque Zambri omnem domum Báasa, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat ad Báasa in manu Jehu prophétæ, +3 Regum 3Kgs 11 16 13 propter univérsa peccáta Báasa, et peccáta Ela fílii ejus, qui peccavérunt, et peccáre fecérunt Israël, provocántes Dóminum Deum Israël in vanitátibus suis. +3 Regum 3Kgs 11 16 14 Réliqua autem sermónum Ela, et ómnia quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël? +3 Regum 3Kgs 11 16 15 Anno vigésimo séptimo Asa regis Juda, regnávit Zambri septem diébus in Thersa: porro exércitus obsidébat Gébbethon urbem Philisthinórum. b +3 Regum 3Kgs 11 16 16 Cumque audísset rebellásse Zambri, et occidísse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps milítiæ super Israël in die illa in castris. +3 Regum 3Kgs 11 16 17 Ascéndit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gébbethon, et obsidébant Thersa. +3 Regum 3Kgs 11 16 18 Videns autem Zambri quod expugnánda esset cívitas, ingréssus est palátium, et succéndit se cum domo régia: et mórtuus est +3 Regum 3Kgs 11 16 19 in peccátis suis quæ peccáverat, fáciens malum coram Dómino, et ámbulans in via Jeróboam, et in peccáto ejus, quo fecit peccáre Israël. +3 Regum 3Kgs 11 16 20 Réliqua autem sermónum Zambri, et insidiárum ejus, et tyránnidis, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël? +3 Regum 3Kgs 11 16 21 Tunc divísus est pópulus Israël in duas partes: média pars pópuli sequebátur Thebni fílium Gineth, ut constitúeret eum regem: et média pars Amri. b +3 Regum 3Kgs 11 16 22 Præváluit autem pópulus qui erat cum Amri, pópulo qui sequebátur Thebni fílium Gineth: mortuúsque est Thebni, et regnávit Amri. +3 Regum 3Kgs 11 16 23 Anno trigésimo primo Asa regis Juda, regnávit Amri super Israël, duódecim annis: in Thersa regnávit sex annis. +3 Regum 3Kgs 11 16 24 Emítque montem Samaríæ a Somer duóbus taléntis argénti: et ædificávit eum, et vocávit nomen civitátis quam exstrúxerat, nómine Semer dómini montis, Samaríam. +3 Regum 3Kgs 11 16 25 Fecit autem Amri malum in conspéctu Dómini, et operátus est néquiter, super omnes qui fuérunt ante eum. +3 Regum 3Kgs 11 16 26 Ambulavítque in omni via Jeróboam fílii Nabat, et in peccátis ejus quibus peccáre fécerat Israël, ut irritáret Dóminum Deum Israël in vanitátibus suis. +3 Regum 3Kgs 11 16 27 Réliqua autem sermónum Amri, et prœ́lia ejus quæ gessit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël? +3 Regum 3Kgs 11 16 28 Dormivítque Amri cum pátribus suis, et sepúltus est in Samaría: regnavítque Achab fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 16 29 Achab vero fílius Amri regnávit super Israël anno trigésimo octávo Asa regis Juda. Et regnávit Achab fílius Amri super Israël in Samaría vigínti et duóbus annis. b +3 Regum 3Kgs 11 16 30 Et fecit Achab fílius Amri malum in conspéctu Dómini super omnes qui fuérunt ante eum. +3 Regum 3Kgs 11 16 31 Nec suffécit ei ut ambuláret in peccátis Jeróboam fílii Nabat: ínsuper duxit uxórem Jézabel fíliam Éthbaal regis Sidoniórum. Et ábiit, et servívit Baal, et adorávit eum. +3 Regum 3Kgs 11 16 32 Et pósuit aram Baal in templo Baal, quod ædificáverat in Samaría, +3 Regum 3Kgs 11 16 33 et plantávit lucum: et áddidit Achab in ópere suo, írritans Dóminum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuérunt ante eum. +3 Regum 3Kgs 11 16 34 In diébus ejus ædificávit Hiel de Bethel Jéricho: in Abíram primitívo suo fundávit eam, et in Segub novíssimo suo pósuit portas ejus, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Jósue fílii Nun. b +3 Regum 3Kgs 11 17 1 Et dixit Elías Thesbítes de habitatóribus Gálaad ad Achab: Vivit Dóminus Deus Israël, in cujus conspéctu sto, si erit annis his ros et plúvia, nisi juxta oris mei verba. +3 Regum 3Kgs 11 17 2 Et factum est verbum Dómini ad eum, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 17 3 Recéde hinc, et vade contra oriéntem, et abscóndere in torrénte Carith, qui est contra Jordánem, +3 Regum 3Kgs 11 17 4 et ibi de torrénte bibes: corvísque præcépi ut pascant te ibi. +3 Regum 3Kgs 11 17 5 Ábiit ergo, et fecit juxta verbum Dómini: cumque abiísset, sedit in torrénte Carith, qui est contra Jordánem. +3 Regum 3Kgs 11 17 6 Corvi quoque deferébant ei panem et carnes mane, simíliter panem et carnes vésperi, et bibébat de torrénte. +3 Regum 3Kgs 11 17 7 Post dies autem siccátus est torrens: non enim plúerat super terram. +3 Regum 3Kgs 11 17 8 Factus est ergo sermo Dómini ad eum, dicens: b +3 Regum 3Kgs 11 17 9 Surge, et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: præcépi enim ibi mulíeri víduæ ut pascat te. +3 Regum 3Kgs 11 17 10 Surréxit, et ábiit in Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquæ in vase ut bibam. +3 Regum 3Kgs 11 17 11 Cumque illa pérgeret ut afférret, clamávit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua. +3 Regum 3Kgs 11 17 12 Quæ respóndit: Vivit Dóminus Deus tuus, quia non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en cólligo duo ligna ut ingrédiar et fáciam illum mihi et fílio meo, ut comedámus, et moriámur. +3 Regum 3Kgs 11 17 13 Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea. +3 Regum 3Kgs 11 17 14 Hæc autem dicit Dóminus Deus Israël: Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terræ. +3 Regum 3Kgs 11 17 15 Quæ ábiit, et fecit juxta verbum Elíæ: et comédit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die +3 Regum 3Kgs 11 17 16 hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Elíæ. +3 Regum 3Kgs 11 17 17 Factum est autem post haec, ægrotávit fílius mulíeris matrisfamílias, et erat languor fortíssimus, ita ut non remanéret in eo hálitus. b +3 Regum 3Kgs 11 17 18 Dixit ergo ad Elíam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingréssus es ad me, ut rememoraréntur iniquitátes meæ, et interfíceres fílium meum? +3 Regum 3Kgs 11 17 19 Et ait ad eam Elías: Da mihi fílium tuum. Tulítque eum de sinu ejus, et portávit in cœnáculum ubi ipse manébat, et pósuit super léctulum suum. +3 Regum 3Kgs 11 17 20 Et clamávit ad Dóminum, et dixit: Dómine Deus meus, étiam ne víduam apud quam ego utcúmque susténtor, afflixísti ut interfíceres fílium ejus? +3 Regum 3Kgs 11 17 21 Et expándit se, atque mensus est super púerum tribus vícibus, et clamávit ad Dóminum, et ait: Dómine Deus meus, revertátur, óbsecro, ánima púeri hujus in víscera ejus. +3 Regum 3Kgs 11 17 22 Et exaudívit Dóminus vocem Elíæ: et revérsa est ánima púeri intra eum, et revíxit. +3 Regum 3Kgs 11 17 23 Tulítque Elías púerum, et depósuit eum de cœnáculo in inferiórem domum, et trádidit matri suæ, et ait illi: En vivit fílius tuus. +3 Regum 3Kgs 11 17 24 Dixítque múlier ad Elíam: Nunc in isto cognóvi quóniam vir Dei es tu, et verbum Dómini in ore tuo verum est. +3 Regum 3Kgs 11 18 1 Post dies multos factum est verbum Dómini ad Elíam, in anno tértio, dicens: Vade, et osténde te Achab, ut dem plúviam super fáciem terræ. +3 Regum 3Kgs 11 18 2 Ivit ergo Elías, ut osténderet se Achab: erat autem fames véhemens in Samaría. +3 Regum 3Kgs 11 18 3 Vocavítque Achab Abdíam dispensatórem domus suæ: Abdías autem timébat Dóminum valde. +3 Regum 3Kgs 11 18 4 Nam cum interfíceret Jézabel prophétas Dómini, tulit ille centum prophétas, et abscóndit eos quinquagénos et quinquagénos in spelúncis, et pavit eos pane et aqua. +3 Regum 3Kgs 11 18 5 Dixit ergo Achab ad Abdíam: Vade in terram ad univérsos fontes aquárum, et in cunctas valles, si forte possímus inveníre herbam, et salváre equos et mulos, et non pénitus juménta intéreant. +3 Regum 3Kgs 11 18 6 Diviserúntque sibi regiónes ut circuírent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdías per viam álteram seórsum. +3 Regum 3Kgs 11 18 7 Cumque esset Abdías in via, Elías occúrrit ei: qui cum cognovísset eum, cécidit super fáciem suam, et ait: Num tu es, dómine mi, Elías? +3 Regum 3Kgs 11 18 8 Cui ille respóndit: Ego. Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías. +3 Regum 3Kgs 11 18 9 Et ille: Quid peccávi, inquit, quóniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interfíciat me? b +3 Regum 3Kgs 11 18 10 Vivit Dóminus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non míserit dóminus meus te requírens: et respondéntibus cunctis: Non est hic: adjurávit regna síngula et gentes, eo quod mínime reperiréris. +3 Regum 3Kgs 11 18 11 Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías. +3 Regum 3Kgs 11 18 12 Cumque recéssero a te, spíritus Dómini asportábit te in locum quem ego ignóro: et ingréssus nuntiábo Achab, et non invéniens te, interfíciet me: servus autem tuus timet Dóminum ab infántia sua. +3 Regum 3Kgs 11 18 13 Numquid non indicátum est tibi dómino meo quid fécerim cum interfíceret Jézabel prophétas Dómini, quod abscónderim de prophétis Dómini centum viros, quinquagénos et quinquagénos, in spelúncis, et páverim eos pane et aqua? +3 Regum 3Kgs 11 18 14 et nunc tu dicis: Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías: ut interfíciat me? +3 Regum 3Kgs 11 18 15 Et dixit Elías: Vivit Dóminus exercítuum, ante cujus vultum sto, quia hódie apparébo ei. +3 Regum 3Kgs 11 18 16 Ábiit ergo Abdías in occúrsum Achab, et indicávit ei: venítque Achab in occúrsum Elíæ. b +3 Regum 3Kgs 11 18 17 Et cum vidísset eum, ait: Tune es ille, qui contúrbas Israël? +3 Regum 3Kgs 11 18 18 Et ille ait: Non ego turbávi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquístis mandáta Dómini, et secúti estis Báalim. +3 Regum 3Kgs 11 18 19 Verúmtamen nunc mitte, et cóngrega ad me univérsum Israël in monte Carméli, et prophétas Baal quadringéntos quinquagínta, prophetásque lucórum quadringéntos, qui cómedunt de mensa Jézabel. +3 Regum 3Kgs 11 18 20 Misit Achab ad omnes fílios Israël, et congregávit prophétas in monte Carméli. +3 Regum 3Kgs 11 18 21 Accédens autem Elías ad omnem pópulum, ait: Úsquequo claudicátis in duas partes? si Dóminus est Deus, sequímini eum: si autem Baal, sequímini illum. Et non respóndit ei pópulus verbum. b +3 Regum 3Kgs 11 18 22 Et ait rursus Elías ad pópulum: Ego remánsi prophéta Dómini solus: prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. +3 Regum 3Kgs 11 18 23 Dentur nobis duo boves, et illi éligant sibi bovem unum, et in frusta cædéntes ponant super ligna, ignem autem non suppónant: et ego fáciam bovem álterum, et impónam super ligna, ignem autem non suppónam. +3 Regum 3Kgs 11 18 24 Invocáte nómina deórum vestrórum, et ego invocábo nomen Dómini mei: et Deus qui exaudíerit per ignem, ipse sit Deus. Respóndens omnis pópulus ait: Óptima proposítio. +3 Regum 3Kgs 11 18 25 Dixit ergo Elías prophétis Baal: Elígite vobis bovem unum, et fácite primi, quia vos plures estis: et invocáte nómina deórum vestrórum, ignémque non supponátis. b +3 Regum 3Kgs 11 18 26 Qui cum tulíssent bovem quem déderat eis, fecérunt: et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem, dicéntes: Baal, exáudi nos. Et non erat vox, nec qui respondéret: transiliebántque altáre quod fécerant. +3 Regum 3Kgs 11 18 27 Cumque esset jam merídies, illudébat illis Elías, dicens: Clamáte voce majóre: deus enim est, et fórsitan lóquitur, aut in diversório est, aut in itínere, aut certe dormit, ut excitétur. +3 Regum 3Kgs 11 18 28 Clamábant ergo voce magna, et incidébant se juxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine. +3 Regum 3Kgs 11 18 29 Postquam autem tránsiit merídies, et illis prophetántibus vénerat tempus quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox, nec áliquis respondébat, nec attendébat orántes, b +3 Regum 3Kgs 11 18 30 dixit Elías omni pópulo: Veníte ad me. Et accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini quod destrúctum fúerat. +3 Regum 3Kgs 11 18 31 Et tulit duódecim lápides juxta númerum tríbuum filiórum Jacob, ad quem factus est sermo Dómini, dicens: Israël erit nomen tuum. +3 Regum 3Kgs 11 18 32 Et ædificávit de lapídibus altáre in nómine Dómini: fecítque aquædúctum, quasi per duas aratiúnculas in circúitu altáris, +3 Regum 3Kgs 11 18 33 et compósuit ligna: divisítque per membra bovem, et pósuit super ligna, +3 Regum 3Kgs 11 18 34 et ait: Impléte quátuor hýdrias aqua, et fúndite super holocáustum et super ligna. Rursúmque dixit: Étiam secúndo hoc fácite. Qui cum fecíssent secúndo, ait: Étiam tértio idípsum fácite. Fecerúntque tértio, +3 Regum 3Kgs 11 18 35 et currébant aquæ circum altáre, et fossa aquædúctus repléta est. +3 Regum 3Kgs 11 18 36 Cumque jam tempus esset ut offerrétur holocáustum, accédens Elías prophéta ait: Dómine Deus Ábraham, et Ísaac, et Israël, osténde hódie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præcéptum tuum feci ómnia verba haec. b +3 Regum 3Kgs 11 18 37 Exáudi me, Dómine, exáudi me: ut discat pópulus iste quia tu es Dóminus Deus, et tu convertísti cor eórum íterum. +3 Regum 3Kgs 11 18 38 Cécidit autem ignis Dómini, et vorávit holocáustum, et ligna, et lápides, púlverem quoque, et aquam quæ erat in aquædúctu lambens. +3 Regum 3Kgs 11 18 39 Quod cum vidísset omnis pópulus, cécidit in fáciem suam, et ait: Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus. +3 Regum 3Kgs 11 18 40 Dixítque Elías ad eos: Apprehéndite prophétas Baal, et ne unus quidem effúgiat ex eis. Quos cum apprehendíssent, duxit eos Elías ad torréntem Cison, et interfécit eos ibi. +3 Regum 3Kgs 11 18 41 Et ait Elías ad Achab: Ascénde, cómede, et bibe, quia sonus multæ plúviæ est. b +3 Regum 3Kgs 11 18 42 Ascéndit Achab ut coméderet et bíberet: Elías autem ascéndit in vérticem Carméli, et pronus in terram pósuit fáciem suam inter génua sua, +3 Regum 3Kgs 11 18 43 et dixit ad púerum suum: Ascénde, et próspice contra mare. Qui cum ascendísset, et contemplátus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revértere septem vícibus. +3 Regum 3Kgs 11 18 44 In séptima autem vice, ecce nubécula parva quasi vestígium hóminis ascendébat de mari. Qui ait: Ascénde, et dic Achab: Junge currum tuum et descénde, ne óccupet te plúvia. +3 Regum 3Kgs 11 18 45 Cumque se vérteret huc atque illuc, ecce cæli contenebráti sunt, et nubes, et ventus, et facta est plúvia grandis. Ascéndens ítaque Achab, ábiit in Jézrahel: +3 Regum 3Kgs 11 18 46 et manus Dómini facta est super Elíam, accinctísque lumbis currébat ante Achab, donec veníret in Jézrahel. +3 Regum 3Kgs 11 19 1 Nuntiávit autem Achab Jézabel ómnia quæ fécerat Elías, et quómodo occidísset univérsos prophétas gládio. +3 Regum 3Kgs 11 19 2 Misítque Jézabel núntium ad Elíam, dicens: Hæc mihi fáciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras pósuero ánimam tuam sicut ánimam uníus ex illis. +3 Regum 3Kgs 11 19 3 Tímuit ergo Elías, et surgens ábiit quocúmque eum ferébat volúntas: venítque in Bersabée Juda, et dimísit ibi púerum suum, +3 Regum 3Kgs 11 19 4 et perréxit in desértum, viam uníus diéi. Cumque venísset, et sedéret subter unam juníperum, petívit ánimæ suæ ut morerétur, et ait: Súfficit mihi, Dómine: tolle ánimam meam: neque enim mélior sum quam patres mei. +3 Regum 3Kgs 11 19 5 Projecítque se, et obdormívit in umbra juníperi: et ecce ángelus Dómini tétigit eum, et dixit illi: Surge, et cómede. +3 Regum 3Kgs 11 19 6 Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis, et vas aquæ: comédit ergo, et bibit, et rursum obdormívit. +3 Regum 3Kgs 11 19 7 Reversúsque est ángelus Dómini secúndo, et tétigit eum, dixítque illi: Surge, cómede: grandis enim tibi restat via. +3 Regum 3Kgs 11 19 8 Qui cum surrexísset, comédit et bibit, et ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus usque ad montem Dei Horeb. +3 Regum 3Kgs 11 19 9 Cumque venísset illuc, mansit in spelúnca: et ecce sermo Dómini ad eum, dixítque illi: Quid hic agis, Elía? b +3 Regum 3Kgs 11 19 10 At ille respóndit: Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quaérunt ánimam meam ut áuferant eam. +3 Regum 3Kgs 11 19 11 Et ait ei: Egrédere, et sta in monte coram Dómino: et ecce Dóminus transit. Et spíritus grandis et fortis subvértens montes, et cónterens petras, ante Dóminum: non in spíritu Dóminus. Et post spíritum commótio: non in commotióne Dóminus. +3 Regum 3Kgs 11 19 12 Et post commotiónem ignis: non in igne Dóminus. Et post ignem síbilus auræ ténuis. +3 Regum 3Kgs 11 19 13 Quod cum audísset Elías, opéruit vultum suum pállio, et egréssus stetit in óstio spelúncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elía? Et ille respóndit: +3 Regum 3Kgs 11 19 14 Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quaérunt ánimam meam ut áuferant eam. +3 Regum 3Kgs 11 19 15 Et ait Dóminus ad eum: Vade, et revértere in viam tuam per desértum in Damáscum: cumque pervéneris illuc, unges Hazaël regem super Sýriam, b +3 Regum 3Kgs 11 19 16 et Jehu fílium Namsi unges regem super Israël: Eliséum autem fílium Saphat, qui est de Abelméhula, unges prophétam pro te. +3 Regum 3Kgs 11 19 17 Et erit: quicúmque fúgerit gládium Hazaël, occídet eum Jehu: et quicúmque fúgerit gládium Jehu, interfíciet eum Eliséus. +3 Regum 3Kgs 11 19 18 Et derelínquam mihi in Israël septem míllia virórum, quorum génua non sunt incurváta ante Baal, et omne os quod non adorávit eum ósculans manus. +3 Regum 3Kgs 11 19 19 Proféctus ergo inde Elías, réperit Eliséum fílium Saphat, arántem in duódecim jugis boum. Et ipse in duódecim jugis boum arántibus unus erat: cumque venísset Elías ad eum, misit pállium suum super illum. b +3 Regum 3Kgs 11 19 20 Qui statim relíctis bobus cucúrrit post Elíam, et ait: Ósculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixítque ei: Vade, et revértere: quod enim meum erat, feci tibi. +3 Regum 3Kgs 11 19 21 Revérsus autem ab eo, tulit par boum, et mactávit illud, et in arátro boum coxit carnes, et dedit pópulo, et comedérunt: consurgénsque ábiit, et secútus est Elíam, et ministrábat ei. +3 Regum 3Kgs 11 20 1 Porro Bénadad rex Sýriæ congregávit omnem exércitum suum, et trigínta duos reges secum, et equos, et currus: et ascéndens pugnábat contra Samaríam, et obsidébat eam. +3 Regum 3Kgs 11 20 2 Mitténsque núntios ad Achab regem Israël in civitátem, +3 Regum 3Kgs 11 20 3 ait: Hæc dicit Bénadad: Argéntum tuum, et aurum tuum meum est: et uxóres tuæ, et fílii tui óptimi, mei sunt. +3 Regum 3Kgs 11 20 4 Respondítque rex Israël: Juxta verbum tuum, dómine mi rex, tuus sum ego, et ómnia mea. +3 Regum 3Kgs 11 20 5 Revertentésque núntii, dixérunt: Hæc dicit Bénadad, qui misit nos ad te: Argéntum tuum, et aurum tuum, et uxóres tuas, et fílios tuos, dabis mihi. +3 Regum 3Kgs 11 20 6 Cras ígitur hac eádem hora mittam servos meos ad te, et scrutabúntur domum tuam, et domum servórum tuórum: et omne quod eis placúerit, ponent in mánibus suis, et áuferent. +3 Regum 3Kgs 11 20 7 Vocávit autem rex Israël omnes senióres terræ, et ait: Animadvértite, et vidéte quóniam insidiétur nobis: misit enim ad me pro uxóribus meis, et fíliis, et pro argénto et auro: et non ábnui. b +3 Regum 3Kgs 11 20 8 Dixerúntque omnes majóres natu, et univérsus pópulus, ad eum: Non áudias, neque acquiéscas illi. +3 Regum 3Kgs 11 20 9 Respóndit ítaque núntiis Bénadad: Dícite dómino meo regi: Ómnia propter quæ misísti ad me servum tuum in inítio, fáciam: hanc autem rem fácere non possum. +3 Regum 3Kgs 11 20 10 Reversíque núntii retulérunt ei. Qui remísit, et ait: Hæc fáciant mihi dii, et haec addant, si suffécerit pulvis Samaríæ pugíllis omnis pópuli qui séquitur me. +3 Regum 3Kgs 11 20 11 Et respóndens rex Israël, ait: Dícite ei: Ne gloriétur, accínctus æque ut discínctus. +3 Regum 3Kgs 11 20 12 Factum est autem cum audísset Bénadad verbum istud, bibébat ipse et reges in umbráculis: et ait servis suis: Circúmdate civitátem. Et circumdedérunt eam. +3 Regum 3Kgs 11 20 13 Et ecce prophéta unus accédens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dóminus: Certe vidísti omnem multitúdinem hanc nímiam? ecce ego tradam eam in manu tua hódie, ut scias quia ego sum Dóminus. b +3 Regum 3Kgs 11 20 14 Et ait Achab: Per quem? Dixítque ei: Hæc dicit Dóminus: Per pedíssequos príncipum provinciárum. Et ait: Quis incípiet prœliári? Et ille dixit: Tu. +3 Regum 3Kgs 11 20 15 Recénsuit ergo púeros príncipum provinciárum, et réperit númerum ducentórum trigínta duórum: et recénsuit post eos pópulum, omnes fílios Israël, septem míllia. +3 Regum 3Kgs 11 20 16 Et egréssi sunt merídie. Bénadad autem bibébat temuléntus in umbráculo suo, et reges trigínta duo cum eo, qui ad auxílium ejus vénerant. +3 Regum 3Kgs 11 20 17 Egréssi sunt autem púeri príncipum provinciárum in prima fronte. Misit ítaque Bénadad: qui nuntiavérunt ei, dicéntes: Viri egréssi sunt de Samaría. +3 Regum 3Kgs 11 20 18 Et ille ait: Sive pro pace véniunt, apprehéndite eos vivos: sive ut prœliéntur, vivos eos cápite. +3 Regum 3Kgs 11 20 19 Egréssi sunt ergo púeri príncipum provinciárum, ac réliquus exércitus sequebátur: +3 Regum 3Kgs 11 20 20 et percússit unusquísque virum qui contra se veniébat: fugerúntque Syri, et persecútus est eos Israël. Fugit quoque Bénadad rex Sýriæ in equo cum equítibus suis. +3 Regum 3Kgs 11 20 21 Necnon egréssus rex Israël percússit equos et currus, et percússit Sýriam plaga magna. +3 Regum 3Kgs 11 20 22 Accédens autem prophéta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortáre, et scito, et vide quid fácias: sequénti enim anno rex Sýriæ ascéndet contra te. +3 Regum 3Kgs 11 20 23 Servi vero regis Sýriæ dixérunt ei: Dii móntium sunt dii eórum, ídeo superavérunt nos: sed mélius est ut pugnémus contra eos in campéstribus, et obtinébimus eos. b +3 Regum 3Kgs 11 20 24 Tu ergo verbum hoc fac: ámove reges síngulos ab exércitu tuo, et pone príncipes pro eis: +3 Regum 3Kgs 11 20 25 et instáura númerum mílitum qui cecidérunt de tuis, et equos secúndum equos prístinos, et currus secúndum currus quos ante habuísti: et pugnábimus contra eos in campéstribus, et vidébis quod obtinébimus eos. Crédidit consílio eórum, et fecit ita. +3 Regum 3Kgs 11 20 26 Ígitur postquam annus transíerat, recénsuit Bénadad Syros, et ascéndit in Aphec ut pugnáret contra Israël. +3 Regum 3Kgs 11 20 27 Porro fílii Israël recensíti sunt, et accéptis cibáriis profécti ex advérso, castráque metáti sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprárum: Syri autem replevérunt terram. +3 Regum 3Kgs 11 20 28 (Et accédens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dóminus: Quia dixérunt Syri: Deus móntium est Dóminus, et non est Deus vállium: dabo omnem multitúdinem hanc grandem in manu tua, et sciétis quia ego sum Dóminus.) b +3 Regum 3Kgs 11 20 29 Dirigebántque septem diébus ex advérso hi atque illi ácies, séptima autem die commíssum est bellum: percusserúntque fílii Israël de Syris centum míllia péditum in die una. +3 Regum 3Kgs 11 20 30 Fugérunt autem qui remánserant in Aphec, in civitátem: et cécidit murus super vigínti septem míllia hóminum qui remánserant. Porro Bénadad fúgiens ingréssus est civitátem, in cubículum quod erat intra cubículum. +3 Regum 3Kgs 11 20 31 Dixerúntque ei servi sui: Ecce, audívimus quod reges domus Israël cleméntes sint: ponámus ítaque saccos in lumbis nostris, et funículos in capítibus nostris, et egrediámur ad regem Israël: fórsitan salvábit ánimas nostras. +3 Regum 3Kgs 11 20 32 Accinxérunt saccis lumbos suos, et posuérunt funículos in capítibus suis, venerúntque ad regem Israël, et dixérunt ei: Servus tuus Bénadad dicit: Vivat, oro te, ánima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. +3 Regum 3Kgs 11 20 33 Quod accepérunt viri pro ómine: et festinántes rapuérunt verbum ex ore ejus, atque dixérunt: Frater tuus Bénadad. Et dixit eis: Ite, et addúcite eum ad me. Egréssus est ergo ad eum Bénadad, et levávit eum in currum suum. +3 Regum 3Kgs 11 20 34 Qui dixit ei: Civitátes quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et platéas fac tibi in Damásco, sicut fecit pater meus in Samaría, et ego fœderátus recédam a te. Pépigit ergo fœdus, et dimísit eum. +3 Regum 3Kgs 11 20 35 Tunc vir quidam de fíliis prophetárum dixit ad sócium suum in sermóne Dómini: Pércute me. At ille nóluit percútere. b +3 Regum 3Kgs 11 20 36 Cui ait: Quia noluísti audíre vocem Dómini, ecce recédes a me, et percútiet te leo. Cumque páululum recessísset ab eo, invénit eum leo, atque percússit. +3 Regum 3Kgs 11 20 37 Sed et álterum invéniens virum, dixit ad eum: Pércute me. Qui percússit eum, et vulnerávit. +3 Regum 3Kgs 11 20 38 Ábiit ergo prophéta, et occúrrit regi in via, et mutávit aspersióne púlveris os et óculos suos. +3 Regum 3Kgs 11 20 39 Cumque rex transísset, clamávit ad regem, et ait: Servus tuus egréssus est ad prœliándum cóminus: cumque fugísset vir unus, addúxit eum quidam ad me, et ait: Custódi virum istum: qui si lapsus fúerit, erit ánima tua pro ánima ejus, aut taléntum argénti appéndes. +3 Regum 3Kgs 11 20 40 Dum autem ego turbátus huc illúcque me vérterem, súbito non compáruit. Et ait rex Israël ad eum: Hoc est judícium tuum, quod ipse decrevísti. +3 Regum 3Kgs 11 20 41 At ille statim abstérsit púlverem de fácie sua, et cognóvit eum rex Israël, quod esset de prophétis. +3 Regum 3Kgs 11 20 42 Qui ait ad eum: Hæc dicit Dóminus: Quia dimisísti virum dignum morte de manu tua, erit ánima tua pro ánima ejus, et pópulus tuus pro pópulo ejus. +3 Regum 3Kgs 11 20 43 Revérsus est ígitur rex Israël in domum suam, audíre contémnens, et furibúndus venit in Samaríam. +3 Regum 3Kgs 11 21 1 Post verba autem haec, témpore illo vínea erat Naboth Jezrahelítæ, quæ erat in Jézrahel, juxta palátium Achab regis Samaríæ. +3 Regum 3Kgs 11 21 2 Locútus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi víneam tuam, ut fáciam mihi hortum ólerum, quia vicína est, et prope domum meam: dabóque tibi pro ea víneam meliórem, aut si commódius tibi putas, argénti prétium, quanto digna est. +3 Regum 3Kgs 11 21 3 Cui respóndit Naboth: Propítius sit mihi Dóminus, ne dem hæreditátem patrum meórum tibi. +3 Regum 3Kgs 11 21 4 Venit ergo Achab in domum suam indígnans, et frendens super verbo quod locútus fúerat ad eum Naboth Jezrahelítes, dicens: Non dabo tibi hæreditátem patrum meórum. Et projíciens se in léctulum suum, avértit fáciem suam ad paríetem, et non comédit panem. +3 Regum 3Kgs 11 21 5 Ingréssa est autem ad eum Jézabel uxor sua, dixítque ei: Quid est hoc, unde ánima tua contristáta est? et quare non cómedis panem? +3 Regum 3Kgs 11 21 6 Qui respóndit ei: Locútus sum Naboth Jezrahelítæ, et dixi ei: Da mihi víneam tuam, accépta pecúnia: aut, si tibi placet, dabo tibi víneam meliórem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi víneam meam. +3 Regum 3Kgs 11 21 7 Dixit ergo ad eum Jézabel uxor ejus: Grandis auctoritátis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et cómede panem, et æquo ánimo esto: ego dabo tibi víneam Naboth Jezrahelítæ. +3 Regum 3Kgs 11 21 8 Scripsit ítaque lítteras ex nómine Achab, et signávit eas ánnulo ejus, et misit ad majóres natu, et optimátes, qui erant in civitáte ejus, et habitábant cum Naboth. b +3 Regum 3Kgs 11 21 9 Litterárum autem haec erat senténtia: Prædicáte jejúnium, et sedére fácite Naboth inter primos pópuli: +3 Regum 3Kgs 11 21 10 et submíttite duos viros fílios Bélial contra eum, et falsum testimónium dicant: Benedíxit Deum et regem: et edúcite eum, et lapidáte, sicque moriátur. +3 Regum 3Kgs 11 21 11 Fecérunt ergo cives ejus majóres natu et optimátes, qui habitábant cum eo in urbe, sicut præcéperat eis Jézabel, et sicut scriptum erat in lítteris quas míserat ad eos: +3 Regum 3Kgs 11 21 12 prædicavérunt jejúnium, et sedére fecérunt Naboth inter primos pópuli. +3 Regum 3Kgs 11 21 13 Et addúctis duóbus viris fíliis diáboli, fecérunt eos sedére contra eum: at illi, scílicet ut viri diabólici, dixérunt contra eum testimónium coram multitúdine: Benedíxit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxérunt eum extra civitátem, et lapídibus interfecérunt. +3 Regum 3Kgs 11 21 14 Miserúntque ad Jézabel, dicéntes: Lapidátus est Naboth, et mórtuus est. +3 Regum 3Kgs 11 21 15 Factum est autem, cum audísset Jézabel lapidátum Naboth et mórtuum, locúta est ad Achab: Surge, et pósside víneam Naboth Jezrahelítæ, qui nóluit tibi acquiéscere, et dare eam accépta pecúnia: non enim vivit Naboth, sed mórtuus est. +3 Regum 3Kgs 11 21 16 Quod cum audísset Achab, mórtuum vidélicet Naboth, surréxit, et descendébat in víneam Naboth Jezrahelítæ, ut possidéret eam. +3 Regum 3Kgs 11 21 17 Factus est ígitur sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: b +3 Regum 3Kgs 11 21 18 Surge, et descénde in occúrsum Achab regis Israël, qui est in Samaría: ecce ad víneam Naboth descéndit, ut possídeat eam. +3 Regum 3Kgs 11 21 19 Et loquéris ad eum, dicens: Hæc dicit Dóminus: Occidísti, ínsuper et possedísti. Et post haec addes: Hæc dicit Dóminus: In loco hoc, in quo linxérunt canes sánguinem Naboth, lambent quoque sánguinem tuum. +3 Regum 3Kgs 11 21 20 Et ait Achab ad Elíam: Num invenísti me inimícum tibi? Qui dixit: Invéni, eo quod venúndatus sis, ut fáceres malum in conspéctu Dómini. b +3 Regum 3Kgs 11 21 21 Ecce ego indúcam super te malum, et demétam posterióra tua, et interfíciam de Achab mingéntem ad paríetem, et clausum et últimum in Israël. +3 Regum 3Kgs 11 21 22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeróboam fílii Nabat, et sicut domum Báasa fílii Ahía: quia egísti ut me ad iracúndiam provocáres, et peccáre fecísti Israël. +3 Regum 3Kgs 11 21 23 Sed et de Jézabel locútus est Dóminus, dicens: Canes cómedent Jézabel in agro Jézrahel. +3 Regum 3Kgs 11 21 24 Si mórtuus fúerit Achab in civitáte, cómedent eum canes: si autem mórtuus fúerit in agro, cómedent eum vólucres cæli. +3 Regum 3Kgs 11 21 25 Ígitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venúndatus est ut fáceret malum in conspéctu Dómini: concitávit enim eum Jézabel uxor sua, b +3 Regum 3Kgs 11 21 26 et abominábilis factus est, in tantum ut sequerétur idóla quæ fécerant Amorrhǽi, quos consúmpsit Dóminus a fácie filiórum Israël. +3 Regum 3Kgs 11 21 27 Ítaque cum audísset Achab sermónes istos, scidit vestiménta sua, et opéruit cilício carnem suam, jejunavítque et dormívit in sacco, et ambulávit demísso cápite. +3 Regum 3Kgs 11 21 28 Et factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: +3 Regum 3Kgs 11 21 29 Nonne vidísti humiliátum Achab coram me? quia ígitur humiliátus est mei causa, non indúcam malum in diébus ejus, sed in diébus fílii sui ínferam malum dómui ejus. +3 Regum 3Kgs 11 22 1 Transiérunt ígitur tres anni absque bello inter Sýriam et Israël. +3 Regum 3Kgs 11 22 2 In anno autem tértio, descéndit Jósaphat rex Juda ad regem Israël. +3 Regum 3Kgs 11 22 3 (Dixítque rex Israël ad servos suos: Ignorátis quod nostra sit Ramoth Gálaad, et neglígimus tóllere eam de manu regis Sýriæ?) +3 Regum 3Kgs 11 22 4 Et ait ad Jósaphat: Veniésne mecum ad prœliándum in Ramoth Gálaad? +3 Regum 3Kgs 11 22 5 Dixítque Jósaphat ad regem Israël: Sicut ego sum, ita et tu: pópulus meus et pópulus tuus unum sunt: et équites mei, équites tui. Dixítque Jósaphat ad regem Israël: Quære, oro te, hódie sermónem Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 22 6 Congregávit ergo rex Israël prophétas, quadringéntos círciter viros, et ait ad eos: Ire débeo in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Qui respondérunt: Ascénde, et dabit eam Dóminus in manu regis. +3 Regum 3Kgs 11 22 7 Dixit autem Jósaphat: Non est hic prophéta Dómini quíspiam, ut interrogémus per eum? +3 Regum 3Kgs 11 22 8 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Remánsit vir unus per quem póssumus interrogáre Dóminum: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum: Michǽas fílius Jemla. Cui Jósaphat ait: Ne loquáris ita, rex. +3 Regum 3Kgs 11 22 9 Vocávit ergo rex Israël eunúchum quemdam, et dixit ei: Festína addúcere Michǽam fílium Jemla. +3 Regum 3Kgs 11 22 10 Rex autem Israël, et Jósaphat rex Juda, sedébant unusquísque in sólio suo, vestíti cultu régio, in área juxta óstium portæ Samaríæ: et univérsi prophétæ prophetábant in conspéctu eórum. b +3 Regum 3Kgs 11 22 11 Fecit quoque sibi Sedecías fílius Chanáana córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec déleas eam. +3 Regum 3Kgs 11 22 12 Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, dicéntes: Ascénde in Ramoth Gálaad, et vade próspere, et tradet Dóminus in manus regis. +3 Regum 3Kgs 11 22 13 Núntius vero qui íerat ut vocáret Michǽam, locútus est ad eum, dicens: Ecce sermónes prophetárum ore uno regi bona prǽdicant: sit ergo sermo tuus símilis eórum, et lóquere bona. +3 Regum 3Kgs 11 22 14 Cui Michǽas ait: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Dóminus, hoc loquar. +3 Regum 3Kgs 11 22 15 Venit ítaque ad regem, et ait illi rex: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad prœliándum, an cessáre? Cui ille respóndit: Ascénde, et vade próspere, et tradet eam Dóminus in manus regis. b +3 Regum 3Kgs 11 22 16 Dixit autem rex ad eum: Íterum atque íterum adjúro te, ut non loquáris mihi nisi quod verum est, in nómine Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 22 17 Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispérsum in móntibus, quasi oves non habéntes pastórem. Et ait Dóminus: Non habent isti dóminum: revertátur unusquísque in domum suam in pace. +3 Regum 3Kgs 11 22 18 (Dixit ergo rex Israël ad Jósaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophétat mihi bonum, sed semper malum?) +3 Regum 3Kgs 11 22 19 Ille vero addens, ait: Proptérea audi sermónem Dómini: vidi Dóminum sedéntem super sólium suum, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris: +3 Regum 3Kgs 11 22 20 et ait Dóminus: Quis decípiet Achab regem Israël, ut ascéndat, et cadat in Ramoth Gálaad? Et dixit unus verba hujuscémodi, et álius áliter. +3 Regum 3Kgs 11 22 21 Egréssus est autem spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam illum. Cui locútus est Dóminus: In quo? +3 Regum 3Kgs 11 22 22 Et ille ait: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum ejus. Et dixit Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita. +3 Regum 3Kgs 11 22 23 Nunc ígitur ecce dedit Dóminus spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, qui hic sunt, et Dóminus locútus est contra te malum. +3 Regum 3Kgs 11 22 24 Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽam in maxíllam, et dixit: Mene ergo dimísit spíritus Dómini, et locútus est tibi? b +3 Regum 3Kgs 11 22 25 Et ait Michǽas: Visúrus es in die illa quando ingrediéris cubículum intra cubículum ut abscondáris. +3 Regum 3Kgs 11 22 26 Et ait rex Israël: Tóllite Michǽam, et máneat apud Amon príncipem civitátis, et apud Joas fílium Ámelech, +3 Regum 3Kgs 11 22 27 et dícite eis: Hæc dicit rex: Míttite virum istum in cárcerem, et sustentáte eum pane tribulatiónis, et aqua angústiæ, donec revértar in pace. +3 Regum 3Kgs 11 22 28 Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus in me Dóminus. Et ait: Audíte, pópuli omnes. +3 Regum 3Kgs 11 22 29 Ascéndit ítaque rex Israël, et Jósaphat rex Juda, in Ramoth Gálaad. b +3 Regum 3Kgs 11 22 30 Dixit ítaque rex Israël ad Jósaphat: Sume arma, et ingrédere prœ́lium, et indúere véstibus tuis. Porro rex Israël mutávit hábitum suum, et ingréssus est bellum. +3 Regum 3Kgs 11 22 31 Rex autem Sýriæ præcéperat princípibus cúrruum trigínta duóbus, dicens: Non pugnábitis contra minórem et majórem quémpiam, nisi contra regem Israël solum. +3 Regum 3Kgs 11 22 32 Cum ergo vidíssent príncipes cúrruum Jósaphat, suspicáti sunt quod ipse esset rex Israël, et ímpetu facto pugnábant contra eum: et exclamávit Jósaphat. +3 Regum 3Kgs 11 22 33 Intellexerúntque príncipes cúrruum quod non esset rex Israël, et cessavérunt ab eo. +3 Regum 3Kgs 11 22 34 Vir autem quidam teténdit arcum, in incértum sagíttam dírigens, et casu percússit regem Israël inter pulmónem et stómachum. At ille dixit aurígæ suo: Verte manum tuam, et éjice me de exércitu, quia gráviter vulnerátus sum. +3 Regum 3Kgs 11 22 35 Commíssum est ergo prœ́lium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mórtuus est véspere: fluébat autem sanguis plagæ in sinum currus, +3 Regum 3Kgs 11 22 36 et præco insónuit in univérso exércitu ántequam sol occúmberet, dicens: Unusquísque revertátur in civitátem, et in terram suam. +3 Regum 3Kgs 11 22 37 Mórtuus est autem rex, et perlátus est in Samaríam: sepelierúntque regem in Samaría, +3 Regum 3Kgs 11 22 38 et lavérunt currum ejus in piscína Samaríæ: et linxérunt canes sánguinem ejus, et habénas lavérunt, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat. +3 Regum 3Kgs 11 22 39 Réliqua autem sermónum Achab, et univérsa quæ fecit, et domus ebúrnea quam ædificávit, cunctarúmque úrbium quas exstrúxit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? b +3 Regum 3Kgs 11 22 40 Dormívit ergo Achab cum pátribus suis, et regnávit Ochozías fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 22 41 Jósaphat vero fílius Asa regnáre cœ́perat super Judam anno quarto Achab regis Israël. b +3 Regum 3Kgs 11 22 42 Trigínta quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti quinque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Ázuba fília Sálai. +3 Regum 3Kgs 11 22 43 Et ambulávit in omni via Asa patris sui, et non declinávit ex ea: fecítque quod rectum erat in conspéctu Dómini. +3 Regum 3Kgs 11 22 44 Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus sacrificábat, et adolébat incénsum in excélsis. +3 Regum 3Kgs 11 22 45 Pacémque hábuit Jósaphat cum rege Israël. +3 Regum 3Kgs 11 22 46 Réliqua autem verbórum Jósaphat, et ópera ejus quæ gessit, et prœ́lia, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? +3 Regum 3Kgs 11 22 47 Sed et relíquias effeminatórum qui remánserant in diébus Asa patris ejus, ábstulit de terra. +3 Regum 3Kgs 11 22 48 Nec erat tunc rex constitútus in Edom. +3 Regum 3Kgs 11 22 49 Rex vero Jósaphat fécerat classes in mari, quæ navigárent in Ophir propter aurum: et ire non potuérunt, quia confráctæ sunt in Asióngaber. +3 Regum 3Kgs 11 22 50 Tunc ait Ochozías fílius Achab ad Jósaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in návibus. Et nóluit Jósaphat. +3 Regum 3Kgs 11 22 51 Dormivítque Jósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David patris sui: regnavítque Joram fílius ejus pro eo. +3 Regum 3Kgs 11 22 52 Ochozías autem fílius Achab regnáre cœ́perat super Israël in Samaría, anno septimodécimo Jósaphat regis Juda: regnavítque super Israël duóbus annis. b +3 Regum 3Kgs 11 22 53 Et fecit malum in conspéctu Dómini, et ambulávit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. +3 Regum 3Kgs 11 22 54 Servívit quoque Baal, et adorávit eum, et irritávit Dóminum Deum Israël, juxta ómnia quæ fécerat pater ejus. # 4 Regum 4Kgs Liber Quartus Regum -4 Regum 4Kgs 12 1 1 Praevaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab. -4 Regum 4Kgs 12 1 2 Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. -4 Regum 4Kgs 12 1 3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? -4 Regum 4Kgs 12 1 4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias. -4 Regum 4Kgs 12 1 5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis? -4 Regum 4Kgs 12 1 6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. -4 Regum 4Kgs 12 1 7 Qui dixit eis: Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec? -4 Regum 4Kgs 12 1 8 At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est. -4 Regum 4Kgs 12 1 9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex praecepit ut descendas. b -4 Regum 4Kgs 12 1 10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo. -4 Regum 4Kgs 12 1 11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, haec dicit rex: Festina, descende. -4 Regum 4Kgs 12 1 12 Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. -4 Regum 4Kgs 12 1 13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. -4 Regum 4Kgs 12 1 14 Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animae meae. -4 Regum 4Kgs 12 1 15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, b -4 Regum 4Kgs 12 1 16 et locutus est ei: Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. -4 Regum 4Kgs 12 1 17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae: non enim habebat filium. -4 Regum 4Kgs 12 1 18 Reliqua autem verborum Ochoziae quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 2 1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis. -4 Regum 4Kgs 12 2 2 Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel, -4 Regum 4Kgs 12 2 3 egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete. -4 Regum 4Kgs 12 2 4 Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, -4 Regum 4Kgs 12 2 5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi: silete. -4 Regum 4Kgs 12 2 6 Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, -4 Regum 4Kgs 12 2 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem. -4 Regum 4Kgs 12 2 8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. b -4 Regum 4Kgs 12 2 9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. -4 Regum 4Kgs 12 2 10 Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit. -4 Regum 4Kgs 12 2 11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in caelum. -4 Regum 4Kgs 12 2 12 Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes. -4 Regum 4Kgs 12 2 13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis, -4 Regum 4Kgs 12 2 14 et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae: et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. -4 Regum 4Kgs 12 2 15 Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, b -4 Regum 4Kgs 12 2 16 dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. -4 Regum 4Kgs 12 2 17 Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt. -4 Regum 4Kgs 12 2 18 Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? -4 Regum 4Kgs 12 2 19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. b -4 Regum 4Kgs 12 2 20 At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, -4 Regum 4Kgs 12 2 21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. -4 Regum 4Kgs 12 2 22 Sanatae sunt ergo aquae usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. -4 Regum 4Kgs 12 2 23 Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve. b -4 Regum 4Kgs 12 2 24 Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. -4 Regum 4Kgs 12 2 25 Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam. -4 Regum 4Kgs 12 3 1 Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judae: regnavitque duodecim annis. -4 Regum 4Kgs 12 3 2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus. -4 Regum 4Kgs 12 3 3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhaesit, nec recessit ab eis. -4 Regum 4Kgs 12 3 4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. b -4 Regum 4Kgs 12 3 5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israël. -4 Regum 4Kgs 12 3 6 Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. -4 Regum 4Kgs 12 3 7 Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui. -4 Regum 4Kgs 12 3 8 Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae. -4 Regum 4Kgs 12 3 9 Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quae sequebantur eos. -4 Regum 4Kgs 12 3 10 Dixitque rex Israël: Heu! heu! heu! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. -4 Regum 4Kgs 12 3 11 Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae. b -4 Regum 4Kgs 12 3 12 Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. -4 Regum 4Kgs 12 3 13 Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab? -4 Regum 4Kgs 12 3 14 Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. -4 Regum 4Kgs 12 3 15 Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: -4 Regum 4Kgs 12 3 16 Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. -4 Regum 4Kgs 12 3 17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. -4 Regum 4Kgs 12 3 18 Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. -4 Regum 4Kgs 12 3 19 Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. -4 Regum 4Kgs 12 3 20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. b -4 Regum 4Kgs 12 3 21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. -4 Regum 4Kgs 12 3 22 Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem, -4 Regum 4Kgs 12 3 23 dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo: nunc perge ad praedam, Moab. -4 Regum 4Kgs 12 3 24 Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, -4 Regum 4Kgs 12 3 25 et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. -4 Regum 4Kgs 12 3 26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. b -4 Regum 4Kgs 12 3 27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam. -4 Regum 4Kgs 12 4 1 Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. -4 Regum 4Kgs 12 4 2 Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. -4 Regum 4Kgs 12 4 3 Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, -4 Regum 4Kgs 12 4 4 et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles. -4 Regum 4Kgs 12 4 5 Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. -4 Regum 4Kgs 12 4 6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. -4 Regum 4Kgs 12 4 7 Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. -4 Regum 4Kgs 12 4 8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. b -4 Regum 4Kgs 12 4 9 Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. -4 Regum 4Kgs 12 4 10 Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. -4 Regum 4Kgs 12 4 11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi. -4 Regum 4Kgs 12 4 12 Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, -4 Regum 4Kgs 12 4 13 dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit: In medio populi mei habito. -4 Regum 4Kgs 12 4 14 Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quaeras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. -4 Regum 4Kgs 12 4 15 Praecepit itaque ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, -4 Regum 4Kgs 12 4 16 dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quaeso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. -4 Regum 4Kgs 12 4 17 Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. -4 Regum 4Kgs 12 4 18 Crevit autem puer: et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, b -4 Regum 4Kgs 12 4 19 ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. -4 Regum 4Kgs 12 4 20 Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. -4 Regum 4Kgs 12 4 21 Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, -4 Regum 4Kgs 12 4 22 vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. -4 Regum 4Kgs 12 4 23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendae, neque sabbatum. Quae respondit: Vadam. -4 Regum 4Kgs 12 4 24 Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod praecipio tibi. -4 Regum 4Kgs 12 4 25 Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. b -4 Regum 4Kgs 12 4 26 Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quae respondit: Recte. -4 Regum 4Kgs 12 4 27 Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. -4 Regum 4Kgs 12 4 28 Quae dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? -4 Regum 4Kgs 12 4 29 Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri. -4 Regum 4Kgs 12 4 30 Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. -4 Regum 4Kgs 12 4 31 Giezi autem praecesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. b -4 Regum 4Kgs 12 4 32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: -4 Regum 4Kgs 12 4 33 ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum. -4 Regum 4Kgs 12 4 34 Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. -4 Regum 4Kgs 12 4 35 At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. -4 Regum 4Kgs 12 4 36 At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. -4 Regum 4Kgs 12 4 37 Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est. -4 Regum 4Kgs 12 4 38a Et Eliseus reversus est in Galgala. -4 Regum 4Kgs 12 4 38b Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. -4 Regum 4Kgs 12 4 39 Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concídit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset. -4 Regum 4Kgs 12 4 40 Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. -4 Regum 4Kgs 12 4 41 At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. -4 Regum 4Kgs 12 4 42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. b -4 Regum 4Kgs 12 4 43 Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. -4 Regum 4Kgs 12 4 44 Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 5 1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriae: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. -4 Regum 4Kgs 12 5 2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman: -4 Regum 4Kgs 12 5 3 quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet. -4 Regum 4Kgs 12 5 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël. -4 Regum 4Kgs 12 5 5 Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, -4 Regum 4Kgs 12 5 6 detulit litteras ad regem Israël in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. -4 Regum 4Kgs 12 5 7 Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me. -4 Regum 4Kgs 12 5 8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël. b -4 Regum 4Kgs 12 5 9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei: -4 Regum 4Kgs 12 5 10 misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. -4 Regum 4Kgs 12 5 11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. -4 Regum 4Kgs 12 5 12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, -4 Regum 4Kgs 12 5 13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis? -4 Regum 4Kgs 12 5 14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. -4 Regum 4Kgs 12 5 15a Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. -4 Regum 4Kgs 12 5 15b Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. -4 Regum 4Kgs 12 5 16 At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. -4 Regum 4Kgs 12 5 17 Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. -4 Regum 4Kgs 12 5 18 Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. -4 Regum 4Kgs 12 5 19 Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore. -4 Regum 4Kgs 12 5 20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. b -4 Regum 4Kgs 12 5 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia? -4 Regum 4Kgs 12 5 22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. -4 Regum 4Kgs 12 5 23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. -4 Regum 4Kgs 12 5 24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. -4 Regum 4Kgs 12 5 25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. -4 Regum 4Kgs 12 5 26 At ille ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. -4 Regum 4Kgs 12 5 27 Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. -4 Regum 4Kgs 12 6 1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. -4 Regum 4Kgs 12 6 2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. -4 Regum 4Kgs 12 6 3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. -4 Regum 4Kgs 12 6 4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. -4 Regum 4Kgs 12 6 5 Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu! heu! heu! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam. -4 Regum 4Kgs 12 6 6 Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum, -4 Regum 4Kgs 12 6 7 et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud. -4 Regum 4Kgs 12 6 8 Rex autem Syriae pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. b -4 Regum 4Kgs 12 6 9 Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. -4 Regum 4Kgs 12 6 10 Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis. -4 Regum 4Kgs 12 6 11 Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël? -4 Regum 4Kgs 12 6 12 Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo. -4 Regum 4Kgs 12 6 13 Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes: Ecce in Dothan. -4 Regum 4Kgs 12 6 14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. -4 Regum 4Kgs 12 6 15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu! heu! heu! domine mi: quid faciemus? b -4 Regum 4Kgs 12 6 16 At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. -4 Regum 4Kgs 12 6 17 Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. -4 Regum 4Kgs 12 6 18 Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei. -4 Regum 4Kgs 12 6 19 Dixit autem ad eos Eliseus: Non est haec via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam: -4 Regum 4Kgs 12 6 20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae. -4 Regum 4Kgs 12 6 21 Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? -4 Regum 4Kgs 12 6 22 At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. -4 Regum 4Kgs 12 6 23 Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israël. -4 Regum 4Kgs 12 6 24 Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. b -4 Regum 4Kgs 12 6 25 Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. -4 Regum 4Kgs 12 6 26 Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quaedam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex. -4 Regum 4Kgs 12 6 27 Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Quae respondit: -4 Regum 4Kgs 12 6 28 Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. -4 Regum 4Kgs 12 6 29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum. -4 Regum 4Kgs 12 6 30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. -4 Regum 4Kgs 12 6 31 Et ait rex: Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie. -4 Regum 4Kgs 12 6 32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. b -4 Regum 4Kgs 12 6 33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino? -4 Regum 4Kgs 12 7 1 Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariae. -4 Regum 4Kgs 12 7 2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. -4 Regum 4Kgs 12 7 3 Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? b -4 Regum 4Kgs 12 7 4 sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriae: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. -4 Regum 4Kgs 12 7 5 Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt. -4 Regum 4Kgs 12 7 6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos. -4 Regum 4Kgs 12 7 7 Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. -4 Regum 4Kgs 12 7 8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. -4 Regum 4Kgs 12 7 9 Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. -4 Regum 4Kgs 12 7 10 Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. b -4 Regum 4Kgs 12 7 11 Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. -4 Regum 4Kgs 12 7 12 Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. -4 Regum 4Kgs 12 7 13 Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus. -4 Regum 4Kgs 12 7 14 Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. -4 Regum 4Kgs 12 7 15 Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi. -4 Regum 4Kgs 12 7 16 Et egressus populus diripuit castra Syriae: factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. b -4 Regum 4Kgs 12 7 17 Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portae, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. -4 Regum 4Kgs 12 7 18 Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariae: -4 Regum 4Kgs 12 7 19 quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. -4 Regum 4Kgs 12 7 20 Evenit ergo ei sicut praedictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. -4 Regum 4Kgs 12 8 1 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. -4 Regum 4Kgs 12 8 2 Quae surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis. -4 Regum 4Kgs 12 8 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis. -4 Regum 4Kgs 12 8 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quae fecit Eliseus. -4 Regum 4Kgs 12 8 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus. -4 Regum 4Kgs 12 8 6 Et interrogavit rex mulierem: quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quae sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad praesens. -4 Regum 4Kgs 12 8 7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. b -4 Regum 4Kgs 12 8 8 Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? -4 Regum 4Kgs 12 8 9 Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? -4 Regum 4Kgs 12 8 10 Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. -4 Regum 4Kgs 12 8 11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. -4 Regum 4Kgs 12 8 12 Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quae facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides. -4 Regum 4Kgs 12 8 13 Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore. -4 Regum 4Kgs 12 8 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem. -4 Regum 4Kgs 12 8 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 8 16 Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. b -4 Regum 4Kgs 12 8 17 Triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 8 18 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini. -4 Regum 4Kgs 12 8 19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. -4 Regum 4Kgs 12 8 20 In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. -4 Regum 4Kgs 12 8 21 Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumaeos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua. -4 Regum 4Kgs 12 8 22 Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. -4 Regum 4Kgs 12 8 23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 8 24 Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 8 25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judae. b -4 Regum 4Kgs 12 8 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël. -4 Regum 4Kgs 12 8 27 Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. -4 Regum 4Kgs 12 8 28 Abiit quoque cum Joram filio Achab ad praeliandum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. -4 Regum 4Kgs 12 8 29 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia aegrotabat ibi. -4 Regum 4Kgs 12 9 1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. -4 Regum 4Kgs 12 9 2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum. -4 Regum 4Kgs 12 9 3 Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes. -4 Regum 4Kgs 12 9 4 Abiit ergo adolescens puer prophetae in Ramoth Galaad, -4 Regum 4Kgs 12 9 5 et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps. -4 Regum 4Kgs 12 9 6 Et surrexit, et ingressus est cubiculum: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Haec dicit Dominus Deus Israël: Unxi te regem super populum Domini Israël, -4 Regum 4Kgs 12 9 7 et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel. -4 Regum 4Kgs 12 9 8 Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël. -4 Regum 4Kgs 12 9 9 Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. -4 Regum 4Kgs 12 9 10 Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit. -4 Regum 4Kgs 12 9 11 Jehu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Rectene sunt omnia? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem, et quid locutus sit. b -4 Regum 4Kgs 12 9 12 At ille responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Haec et haec locutus est mihi, et ait: Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israël. -4 Regum 4Kgs 12 9 13 Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu. -4 Regum 4Kgs 12 9 14 Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriae: b -4 Regum 4Kgs 12 9 15 et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel. -4 Regum 4Kgs 12 9 16 Et ascendit, et profectus est in Jezrahel: Joram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram. -4 Regum 4Kgs 12 9 17 Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia? -4 Regum 4Kgs 12 9 18 Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. -4 Regum 4Kgs 12 9 19 Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Haec dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. -4 Regum 4Kgs 12 9 20 Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, praeceps enim graditur. -4 Regum 4Kgs 12 9 21 Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitae. b -4 Regum 4Kgs 12 9 22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quae pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa, vigent. b -4 Regum 4Kgs 12 9 23 Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiae, Ochozia. -4 Regum 4Kgs 12 9 24 Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. -4 Regum 4Kgs 12 9 25 Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitae: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: -4 Regum 4Kgs 12 9 26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 9 27 Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. b -4 Regum 4Kgs 12 9 28 Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David. -4 Regum 4Kgs 12 9 29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam, b -4 Regum 4Kgs 12 9 30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram -4 Regum 4Kgs 12 9 31 ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum? -4 Regum 4Kgs 12 9 32 Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait: Quae est ista? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. -4 Regum 4Kgs 12 9 33 At ille dixit eis: Praecipitate eam deorsum: et praecipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulae conculcaverunt eam. -4 Regum 4Kgs 12 9 34 Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est. -4 Regum 4Kgs 12 9 35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. -4 Regum 4Kgs 12 9 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel, -4 Regum 4Kgs 12 9 37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Jezrahel, ita ut praetereuntes dicant: Haeccine est illa Jezabel? -4 Regum 4Kgs 12 10 1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens: -4 Regum 4Kgs 12 10 2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, -4 Regum 4Kgs 12 10 3 eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. -4 Regum 4Kgs 12 10 4 Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? b -4 Regum 4Kgs 12 10 5 Miserunt ergo praepositi domus, et praefecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quaecumque tibi placent, fac. -4 Regum 4Kgs 12 10 6 Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur. -4 Regum 4Kgs 12 10 7 Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel. -4 Regum 4Kgs 12 10 8 Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portae usque mane. -4 Regum 4Kgs 12 10 9 Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos? -4 Regum 4Kgs 12 10 10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae. -4 Regum 4Kgs 12 10 11 Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae. -4 Regum 4Kgs 12 10 12 Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via, b -4 Regum 4Kgs 12 10 13 invenit fratres Ochoziae regis Juda: dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziae sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginae. -4 Regum 4Kgs 12 10 14 Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros: et non reliquit ex eis quemquam. -4 Regum 4Kgs 12 10 15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: b -4 Regum 4Kgs 12 10 16 dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo -4 Regum 4Kgs 12 10 17 duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. -4 Regum 4Kgs 12 10 18 Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. b -4 Regum 4Kgs 12 10 19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat: sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. -4 Regum 4Kgs 12 10 20 Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque, -4 Regum 4Kgs 12 10 21 et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. -4 Regum 4Kgs 12 10 22 Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. -4 Regum 4Kgs 12 10 23 Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. -4 Regum 4Kgs 12 10 24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. -4 Regum 4Kgs 12 10 25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum, praecepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal, -4 Regum 4Kgs 12 10 26 et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt, -4 Regum 4Kgs 12 10 27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. -4 Regum 4Kgs 12 10 28 Delevit itaque Jehu Baal de Israël: b -4 Regum 4Kgs 12 10 29 verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan. -4 Regum 4Kgs 12 10 30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. -4 Regum 4Kgs 12 10 31 Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël. -4 Regum 4Kgs 12 10 32 In diebus illis coepit Dominus taedere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël, -4 Regum 4Kgs 12 10 33 a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. -4 Regum 4Kgs 12 10 34 Reliqua autem verborum Jehu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 10 35 Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 10 36 Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria. -4 Regum 4Kgs 12 11 1 Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. -4 Regum 4Kgs 12 11 2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur. -4 Regum 4Kgs 12 11 3 Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. -4 Regum 4Kgs 12 11 4 Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: -4 Regum 4Kgs 12 11 5 et praecepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis: -4 Regum 4Kgs 12 11 6 tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa. -4 Regum 4Kgs 12 11 7 Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. -4 Regum 4Kgs 12 11 8 Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. -4 Regum 4Kgs 12 11 9 Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. b -4 Regum 4Kgs 12 11 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. -4 Regum 4Kgs 12 11 11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem. -4 Regum 4Kgs 12 11 12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. -4 Regum 4Kgs 12 11 13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, -4 Regum 4Kgs 12 11 14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio. -4 Regum 4Kgs 12 11 15 Praecepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. -4 Regum 4Kgs 12 11 16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi. -4 Regum 4Kgs 12 11 17 Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. b -4 Regum 4Kgs 12 11 18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. -4 Regum 4Kgs 12 11 19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. -4 Regum 4Kgs 12 11 20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. -4 Regum 4Kgs 12 11 21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset. -4 Regum 4Kgs 12 12 1 Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. -4 Regum 4Kgs 12 12 2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. -4 Regum 4Kgs 12 12 3 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. -4 Regum 4Kgs 12 12 4 Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: b -4 Regum 4Kgs 12 12 5 accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. -4 Regum 4Kgs 12 12 6 Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. -4 Regum 4Kgs 12 12 7 Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. -4 Regum 4Kgs 12 12 8 Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus. -4 Regum 4Kgs 12 12 9 Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 12 10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini: b -4 Regum 4Kgs 12 12 11 et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum et in caementariis, iis qui operabantur in domo Domini, -4 Regum 4Kgs 12 12 12 et sartatecta faciebant: et in iis qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum. -4 Regum 4Kgs 12 12 13 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 12 14 Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini: -4 Regum 4Kgs 12 12 15 et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. -4 Regum 4Kgs 12 12 16 Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. -4 Regum 4Kgs 12 12 17 Tunc ascendit Hazaël rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. b -4 Regum 4Kgs 12 12 18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quae consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quae ipse obtulerat: et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 12 19 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 12 20 Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella. -4 Regum 4Kgs 12 12 21 Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 13 1 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziae regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis. -4 Regum 4Kgs 12 13 2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis. -4 Regum 4Kgs 12 13 3 Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriae, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus. -4 Regum 4Kgs 12 13 4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriae: -4 Regum 4Kgs 12 13 5 et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriae: habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. -4 Regum 4Kgs 12 13 6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria. -4 Regum 4Kgs 12 13 7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae. -4 Regum 4Kgs 12 13 8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 13 9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 13 10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis. b -4 Regum 4Kgs 12 13 11 Et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit. -4 Regum 4Kgs 12 13 12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 13 13 Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël. -4 Regum 4Kgs 12 13 14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. b -4 Regum 4Kgs 12 13 15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, -4 Regum 4Kgs 12 13 16 dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, -4 Regum 4Kgs 12 13 17 et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. -4 Regum 4Kgs 12 13 18 Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, -4 Regum 4Kgs 12 13 19 iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam. -4 Regum 4Kgs 12 13 20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. b -4 Regum 4Kgs 12 13 21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. -4 Regum 4Kgs 12 13 22 Igitur Hazaël rex Syriae afflixit Israël cunctis diebus Joachaz: b -4 Regum 4Kgs 12 13 23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in praesens tempus. -4 Regum 4Kgs 12 13 24 Mortuus est autem Hazaël rex Syriae, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 13 25 Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure praelii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël. -4 Regum 4Kgs 12 14 1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. -4 Regum 4Kgs 12 14 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 14 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quae fecit Joas pater suus, fecit: -4 Regum 4Kgs 12 14 4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. -4 Regum 4Kgs 12 14 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: -4 Regum 4Kgs 12 14 6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. -4 Regum 4Kgs 12 14 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem. -4 Regum 4Kgs 12 14 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos. b -4 Regum 4Kgs 12 14 9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. -4 Regum 4Kgs 12 14 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? -4 Regum 4Kgs 12 14 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judae. -4 Regum 4Kgs 12 14 12 Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. -4 Regum 4Kgs 12 14 13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziae, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. -4 Regum 4Kgs 12 14 14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam. -4 Regum 4Kgs 12 14 15 Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? b -4 Regum 4Kgs 12 14 16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 14 17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. b -4 Regum 4Kgs 12 14 18 Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 14 19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi: -4 Regum 4Kgs 12 14 20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. -4 Regum 4Kgs 12 14 21 Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia. -4 Regum 4Kgs 12 14 22 Ipse aedificavit Aelath, et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis. -4 Regum 4Kgs 12 14 23 Anno quintodecimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno. b -4 Regum 4Kgs 12 14 24 Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. -4 Regum 4Kgs 12 14 25 Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. -4 Regum 4Kgs 12 14 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli. -4 Regum 4Kgs 12 14 27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub caelo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. -4 Regum 4Kgs 12 14 28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israël, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 14 29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 15 1 Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. -4 Regum 4Kgs 12 15 2 Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 15 3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus. -4 Regum 4Kgs 12 15 4 Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. -4 Regum 4Kgs 12 15 5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terrae. -4 Regum 4Kgs 12 15 6 Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 15 7 Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 15 8 Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus. b -4 Regum 4Kgs 12 15 9 Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. -4 Regum 4Kgs 12 15 10 Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 15 11 Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 15 12 Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita. -4 Regum 4Kgs 12 15 13 Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria. -4 Regum 4Kgs 12 15 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 15 15 Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 15 16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas. -4 Regum 4Kgs 12 15 17 Anno trigesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria. b -4 Regum 4Kgs 12 15 18 Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus. -4 Regum 4Kgs 12 15 19 Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus. -4 Regum 4Kgs 12 15 20 Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. -4 Regum 4Kgs 12 15 21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 15 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 15 23 Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio. -4 Regum 4Kgs 12 15 24 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. -4 Regum 4Kgs 12 15 25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 15 26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 15 27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israël in Samaria viginti annis. b -4 Regum 4Kgs 12 15 28 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. -4 Regum 4Kgs 12 15 29 In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. -4 Regum 4Kgs 12 15 30 Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziae. -4 Regum 4Kgs 12 15 31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? -4 Regum 4Kgs 12 15 32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israël, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda. b -4 Regum 4Kgs 12 15 33 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. -4 Regum 4Kgs 12 15 34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. -4 Regum 4Kgs 12 15 35 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. -4 Regum 4Kgs 12 15 36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 15 37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae. -4 Regum 4Kgs 12 15 38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui: et regnavit Achaz filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 16 1 Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. -4 Regum 4Kgs 12 16 2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus, -4 Regum 4Kgs 12 16 3 sed ambulavit in via regum Israël: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israël. -4 Regum 4Kgs 12 16 4 Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. -4 Regum 4Kgs 12 16 5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israël, in Jerusalem ad praeliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. b -4 Regum 4Kgs 12 16 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila: et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. -4 Regum 4Kgs 12 16 7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me. -4 Regum 4Kgs 12 16 8 Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. -4 Regum 4Kgs 12 16 9 Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit. -4 Regum 4Kgs 12 16 10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus. b -4 Regum 4Kgs 12 16 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quae praeceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco. -4 Regum 4Kgs 12 16 12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum, -4 Regum 4Kgs 12 16 13 et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare. -4 Regum 4Kgs 12 16 14 Porro altare aereum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. -4 Regum 4Kgs 12 16 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes: altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam. -4 Regum 4Kgs 12 16 16 Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quae praeceperat rex Achaz. -4 Regum 4Kgs 12 16 17 Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus aereis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. b -4 Regum 4Kgs 12 16 18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. -4 Regum 4Kgs 12 16 19 Reliqua autem verborum Achaz quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? b -4 Regum 4Kgs 12 16 20 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: et regnavit Ezechias filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 17 1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis. -4 Regum 4Kgs 12 17 2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant. -4 Regum 4Kgs 12 17 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. -4 Regum 4Kgs 12 17 4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. -4 Regum 4Kgs 12 17 5 Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. -4 Regum 4Kgs 12 17 6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. -4 Regum 4Kgs 12 17 7 Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos. b -4 Regum 4Kgs 12 17 8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant. -4 Regum 4Kgs 12 17 9 Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam. -4 Regum 4Kgs 12 17 10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum: -4 Regum 4Kgs 12 17 11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum. -4 Regum 4Kgs 12 17 12 Et coluerunt immunditias de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc. -4 Regum 4Kgs 12 17 13 Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. b -4 Regum 4Kgs 12 17 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo. -4 Regum 4Kgs 12 17 15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant. -4 Regum 4Kgs 12 17 16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli: servieruntque Baal, -4 Regum 4Kgs 12 17 17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum. -4 Regum 4Kgs 12 17 18 Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. -4 Regum 4Kgs 12 17 19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat. -4 Regum 4Kgs 12 17 20 Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: -4 Regum 4Kgs 12 17 21 ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. -4 Regum 4Kgs 12 17 22 Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: et non recesserunt ab eis, -4 Regum 4Kgs 12 17 23 usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc. -4 Regum 4Kgs 12 17 24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. b -4 Regum 4Kgs 12 17 25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos. -4 Regum 4Kgs 12 17 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae. -4 Regum 4Kgs 12 17 27 Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terrae. -4 Regum 4Kgs 12 17 28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum. -4 Regum 4Kgs 12 17 29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat. -4 Regum 4Kgs 12 17 30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthaei fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima. -4 Regum 4Kgs 12 17 31 Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim. -4 Regum 4Kgs 12 17 32 Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus. b -4 Regum 4Kgs 12 17 33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. -4 Regum 4Kgs 12 17 34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël: -4 Regum 4Kgs 12 17 35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis: -4 Regum 4Kgs 12 17 36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. -4 Regum 4Kgs 12 17 37 Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos. -4 Regum 4Kgs 12 17 38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, -4 Regum 4Kgs 12 17 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. -4 Regum 4Kgs 12 17 40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. -4 Regum 4Kgs 12 17 41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem. -4 Regum 4Kgs 12 18 1 Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. -4 Regum 4Kgs 12 18 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariae. -4 Regum 4Kgs 12 18 3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater ejus. -4 Regum 4Kgs 12 18 4 Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan. -4 Regum 4Kgs 12 18 5 In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: -4 Regum 4Kgs 12 18 6 et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quae praeceperat Dominus Moysi. -4 Regum 4Kgs 12 18 7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. -4 Regum 4Kgs 12 18 8 Ipse percussit Philisthaeos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam. -4 Regum 4Kgs 12 18 9 Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam, b -4 Regum 4Kgs 12 18 10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria: -4 Regum 4Kgs 12 18 11 et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum: -4 Regum 4Kgs 12 18 12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus: omnia quae praeceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt. -4 Regum 4Kgs 12 18 13 Anno quartodecimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. b -4 Regum 4Kgs 12 18 14 Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. -4 Regum 4Kgs 12 18 15 Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. -4 Regum 4Kgs 12 18 16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. -4 Regum 4Kgs 12 18 17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agri fullonis. b -4 Regum 4Kgs 12 18 18 Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. -4 Regum 4Kgs 12 18 19 Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? -4 Regum 4Kgs 12 18 20 forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare? -4 Regum 4Kgs 12 18 21 an speras in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se. -4 Regum 4Kgs 12 18 22 Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? -4 Regum 4Kgs 12 18 23 Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. -4 Regum 4Kgs 12 18 24 Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? -4 Regum 4Kgs 12 18 25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. -4 Regum 4Kgs 12 18 26 Dixerunt autem Eliacim filius Helciae, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum. b -4 Regum 4Kgs 12 18 27 Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? -4 Regum 4Kgs 12 18 28 Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. -4 Regum 4Kgs 12 18 29 Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea: -4 Regum 4Kgs 12 18 30 neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum. -4 Regum 4Kgs 12 18 31 Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris, -4 Regum 4Kgs 12 18 32 donec veniam, et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. -4 Regum 4Kgs 12 18 33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum? -4 Regum 4Kgs 12 18 34 ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? -4 Regum 4Kgs 12 18 35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea? -4 Regum 4Kgs 12 18 36 Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei. b -4 Regum 4Kgs 12 18 37 Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. -4 Regum 4Kgs 12 19 1 Quae cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 19 2 Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. -4 Regum 4Kgs 12 19 3 Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. -4 Regum 4Kgs 12 19 4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quae repertae sunt. -4 Regum 4Kgs 12 19 5 Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam. b -4 Regum 4Kgs 12 19 6 Dixitque eis Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. -4 Regum 4Kgs 12 19 7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. -4 Regum 4Kgs 12 19 8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis. b -4 Regum 4Kgs 12 19 9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: -4 Regum 4Kgs 12 19 10 Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. -4 Regum 4Kgs 12 19 11 Tu enim ipse audisti quae fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari? -4 Regum 4Kgs 12 19 12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar? -4 Regum 4Kgs 12 19 13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava? -4 Regum 4Kgs 12 19 14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, b -4 Regum 4Kgs 12 19 15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti caelum et terram. -4 Regum 4Kgs 12 19 16 Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem. -4 Regum 4Kgs 12 19 17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. -4 Regum 4Kgs 12 19 18 Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos. -4 Regum 4Kgs 12 19 19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus. -4 Regum 4Kgs 12 19 20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israël: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. b -4 Regum 4Kgs 12 19 21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 19 22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israël. -4 Regum 4Kgs 12 19 23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus -4 Regum 4Kgs 12 19 24 ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas. -4 Regum 4Kgs 12 19 25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae. b -4 Regum 4Kgs 12 19 26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt: facti sunt velut foenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem. -4 Regum 4Kgs 12 19 27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me. -4 Regum 4Kgs 12 19 28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. -4 Regum 4Kgs 12 19 29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quae repereris: in secundo autem anno, quae sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum. b -4 Regum 4Kgs 12 19 30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. -4 Regum 4Kgs 12 19 31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. -4 Regum 4Kgs 12 19 32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. -4 Regum 4Kgs 12 19 33 Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. -4 Regum 4Kgs 12 19 34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. -4 Regum 4Kgs 12 19 35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, b -4 Regum 4Kgs 12 19 36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. -4 Regum 4Kgs 12 19 37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 20 1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae: morieris enim tu, et non vives. -4 Regum 4Kgs 12 20 2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: -4 Regum 4Kgs 12 20 3 Obsecro, Domine: memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. -4 Regum 4Kgs 12 20 4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: -4 Regum 4Kgs 12 20 5 Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 20 6 Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc: et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. -4 Regum 4Kgs 12 20 7 Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. -4 Regum 4Kgs 12 20 8 Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? -4 Regum 4Kgs 12 20 9 Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? -4 Regum 4Kgs 12 20 10 Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. -4 Regum 4Kgs 12 20 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus. -4 Regum 4Kgs 12 20 12 In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias. b -4 Regum 4Kgs 12 20 13 Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. -4 Regum 4Kgs 12 20 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. -4 Regum 4Kgs 12 20 15 At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quaecumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. -4 Regum 4Kgs 12 20 16 Dixit itaque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini: -4 Regum 4Kgs 12 20 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. -4 Regum 4Kgs 12 20 18 Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. -4 Regum 4Kgs 12 20 19 Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. -4 Regum 4Kgs 12 20 20 Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? b -4 Regum 4Kgs 12 20 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 21 1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba. -4 Regum 4Kgs 12 21 2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. -4 Regum 4Kgs 12 21 3 Conversusque est, et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. -4 Regum 4Kgs 12 21 4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. -4 Regum 4Kgs 12 21 5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini. -4 Regum 4Kgs 12 21 6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. -4 Regum 4Kgs 12 21 7 Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. -4 Regum 4Kgs 12 21 8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. -4 Regum 4Kgs 12 21 9 Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. -4 Regum 4Kgs 12 21 10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: b -4 Regum 4Kgs 12 21 11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis: -4 Regum 4Kgs 12 21 12 propterea haec dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. -4 Regum 4Kgs 12 21 13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. -4 Regum 4Kgs 12 21 14 Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: -4 Regum 4Kgs 12 21 15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad hanc diem. -4 Regum 4Kgs 12 21 16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. b -4 Regum 4Kgs 12 21 17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 21 18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 21 19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. b -4 Regum 4Kgs 12 21 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. -4 Regum 4Kgs 12 21 21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas: -4 Regum 4Kgs 12 21 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. -4 Regum 4Kgs 12 21 23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. -4 Regum 4Kgs 12 21 24 Percussit autem populus terrae omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 21 25 Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? -4 Regum 4Kgs 12 21 26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 22 1 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset: triginta et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath. -4 Regum 4Kgs 12 22 2 Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. -4 Regum 4Kgs 12 22 3 Anno autem octavodecimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei: b -4 Regum 4Kgs 12 22 4 Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quae illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo: -4 Regum 4Kgs 12 22 5 deturque fabris per praepositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi: -4 Regum 4Kgs 12 22 6 tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 22 7 Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide. -4 Regum 4Kgs 12 22 8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. -4 Regum 4Kgs 12 22 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam quae reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini. -4 Regum 4Kgs 12 22 10 Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, b -4 Regum 4Kgs 12 22 11 et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua. -4 Regum 4Kgs 12 22 12 Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens: -4 Regum 4Kgs 12 22 13 Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. -4 Regum 4Kgs 12 22 14 Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuae filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. -4 Regum 4Kgs 12 22 15 Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me: -4 Regum 4Kgs 12 22 16 Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quae legit rex Juda: -4 Regum 4Kgs 12 22 17 quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur. -4 Regum 4Kgs 12 22 18 Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israël: Pro eo quod audisti verba voluminis, -4 Regum 4Kgs 12 22 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: -4 Regum 4Kgs 12 22 20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum. -4 Regum 4Kgs 12 23 1 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 23 2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. -4 Regum 4Kgs 12 23 3 Stetitque rex super gradum: et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. -4 Regum 4Kgs 12 23 4 Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel. b -4 Regum 4Kgs 12 23 5 Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli. -4 Regum 4Kgs 12 23 6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi. -4 Regum 4Kgs 12 23 7 Destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci. -4 Regum 4Kgs 12 23 8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis. -4 Regum 4Kgs 12 23 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. -4 Regum 4Kgs 12 23 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. -4 Regum 4Kgs 12 23 11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. -4 Regum 4Kgs 12 23 12 Altaria quoque quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. -4 Regum 4Kgs 12 23 13 Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. -4 Regum 4Kgs 12 23 14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum. -4 Regum 4Kgs 12 23 15 Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum. b -4 Regum 4Kgs 12 23 16 Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quae erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec. -4 Regum 4Kgs 12 23 17 Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Bethel. -4 Regum 4Kgs 12 23 18 Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria. -4 Regum 4Kgs 12 23 19 Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel. -4 Regum 4Kgs 12 23 20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 23 21 Et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus. b -4 Regum 4Kgs 12 23 22 Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda, -4 Regum 4Kgs 12 23 23 sicut in octavodecimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino in Jerusalem. -4 Regum 4Kgs 12 23 24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. -4 Regum 4Kgs 12 23 25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi. -4 Regum 4Kgs 12 23 26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses. -4 Regum 4Kgs 12 23 27 Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. -4 Regum 4Kgs 12 23 28 Reliqua autem sermonum Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? b -4 Regum 4Kgs 12 23 29 In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum. -4 Regum 4Kgs 12 23 30 Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. -4 Regum 4Kgs 12 23 31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna. b -4 Regum 4Kgs 12 23 32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus. -4 Regum 4Kgs 12 23 33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri. -4 Regum 4Kgs 12 23 34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Aegyptum, et mortuus est ibi. -4 Regum 4Kgs 12 23 35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terrae per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terrae, ut daret Pharaoni Nechao. -4 Regum 4Kgs 12 23 36 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma. -4 Regum 4Kgs 12 23 37 Et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerant patres ejus. -4 Regum 4Kgs 12 24 1 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. -4 Regum 4Kgs 12 24 2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas. -4 Regum 4Kgs 12 24 3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit, -4 Regum 4Kgs 12 24 4 et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. -4 Regum 4Kgs 12 24 5 Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis: -4 Regum 4Kgs 12 24 6 et regnavit Joachin filius ejus pro eo. -4 Regum 4Kgs 12 24 7 Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti. -4 Regum 4Kgs 12 24 8 Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem. b -4 Regum 4Kgs 12 24 9 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus. -4 Regum 4Kgs 12 24 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus. -4 Regum 4Kgs 12 24 11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam. -4 Regum 4Kgs 12 24 12 Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. -4 Regum 4Kgs 12 24 13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae: et concídit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini. -4 Regum 4Kgs 12 24 14 Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. -4 Regum 4Kgs 12 24 15 Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. -4 Regum 4Kgs 12 24 16 Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. -4 Regum 4Kgs 12 24 17 Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam. -4 Regum 4Kgs 12 24 18 Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiae de Lobna. b -4 Regum 4Kgs 12 24 19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim. -4 Regum 4Kgs 12 24 20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis. -4 Regum 4Kgs 12 25 1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. -4 Regum 4Kgs 12 25 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae, -4 Regum 4Kgs 12 25 3 nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. -4 Regum 4Kgs 12 25 4 Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis. -4 Regum 4Kgs 12 25 5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. -4 Regum 4Kgs 12 25 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. -4 Regum 4Kgs 12 25 7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. -4 Regum 4Kgs 12 25 8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem. b -4 Regum 4Kgs 12 25 9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni. -4 Regum 4Kgs 12 25 10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. -4 Regum 4Kgs 12 25 11 Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae. -4 Regum 4Kgs 12 25 12 Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas. -4 Regum 4Kgs 12 25 13 Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem. -4 Regum 4Kgs 12 25 14 Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt. -4 Regum 4Kgs 12 25 15 Necnon et thuribula, et phialas: quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea tulit princeps militiae, -4 Regum 4Kgs 12 25 16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum. -4 Regum 4Kgs 12 25 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum. -4 Regum 4Kgs 12 25 18 Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores. b -4 Regum 4Kgs 12 25 19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. -4 Regum 4Kgs 12 25 20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. -4 Regum 4Kgs 12 25 21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. -4 Regum 4Kgs 12 25 22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. -4 Regum 4Kgs 12 25 23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum. -4 Regum 4Kgs 12 25 24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. -4 Regum 4Kgs 12 25 25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judaeos et Chaldaeos qui erant cum eo in Maspha. -4 Regum 4Kgs 12 25 26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos. -4 Regum 4Kgs 12 25 27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere. b -4 Regum 4Kgs 12 25 28 Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. -4 Regum 4Kgs 12 25 29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae. -4 Regum 4Kgs 12 25 30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae. +4 Regum 4Kgs 12 1 1 Prævaricátus est autem Moab in Israël, postquam mórtuus est Achab. +4 Regum 4Kgs 12 1 2 Cecidítque Ochozías per cancéllos cœnáculi sui, quod habébat in Samaría, et ægrotávit: misítque núntios, dicens ad eos: Ite, consúlite Beélzebub deum Áccaron, utrum vívere queam de infirmitáte mea hac. +4 Regum 4Kgs 12 1 3 Ángelus autem Dómini locútus est ad Elíam Thesbíten, dicens: Surge, et ascénde in occúrsum nuntiórum regis Samaríæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eátis ad consuléndum Beélzebub deum Áccaron? +4 Regum 4Kgs 12 1 4 Quam ob rem haec dicit Dóminus: De léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. Et ábiit Elías. +4 Regum 4Kgs 12 1 5 Reversíque sunt núntii ad Ochozíam. Qui dixit eis: Quare revérsi estis? +4 Regum 4Kgs 12 1 6 At illi respondérunt ei: Vir occúrrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertímini ad regem qui misit vos, et dicétis ei: Hæc dicit Dóminus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulátur Beélzebub deus Áccaron? idcírco de léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. +4 Regum 4Kgs 12 1 7 Qui dixit eis: Cujus figúræ et hábitus est vir ille, qui occúrrit vobis, et locútus est verba haec? +4 Regum 4Kgs 12 1 8 At illi dixérunt: Vir pilósus, et zona pellícea accínctus rénibus. Qui ait: Elías Thesbítes est. +4 Regum 4Kgs 12 1 9 Misítque ad eum quinquagenárium príncipem, et quinquagínta qui erant sub eo. Qui ascéndit ad eum: sedentíque in vértice montis, ait: Homo Dei, rex præcépit ut descéndas. b +4 Regum 4Kgs 12 1 10 Respondénsque Elías, dixit quinquagenário: Si homo Dei sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te, et quinquagínta tuos. Descéndit ítaque ignis de cælo, et devorávit eum, et quinquagínta qui erant cum eo. +4 Regum 4Kgs 12 1 11 Rursúmque misit ad eum príncipem quinquagenárium álterum, et quinquagínta cum eo. Qui locútus est illi: Homo Dei, haec dicit rex: Festína, descénde. +4 Regum 4Kgs 12 1 12 Respóndens Elías, ait: Si homo Dei ego sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te, et quinquagínta tuos. Descéndit ergo ignis de cælo, et devorávit illum, et quinquagínta ejus. +4 Regum 4Kgs 12 1 13 Íterum misit príncipem quinquagenárium tértium, et quinquagínta qui erant cum eo. Qui cum venísset, curvávit génua contra Elíam, et precátus est eum, et ait: Homo Dei, noli despícere ánimam meam, et ánimas servórum tuórum qui mecum sunt. +4 Regum 4Kgs 12 1 14 Ecce descéndit ignis de cælo, et devorávit duos príncipes quinquagenários primos, et quinquagénos qui cum eis erant: sed nunc óbsecro ut misereáris ánimæ meæ. +4 Regum 4Kgs 12 1 15 Locútus est autem ángelus Dómini ad Elíam, dicens: Descénde cum eo: ne tímeas. Surréxit ígitur, et descéndit cum eo ad regem, b +4 Regum 4Kgs 12 1 16 et locútus est ei: Hæc dicit Dóminus: Quia misísti núntios ad consuléndum Beélzebub deum Áccaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogáre sermónem, ídeo de léctulo super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. +4 Regum 4Kgs 12 1 17 Mórtuus est ergo juxta sermónem Dómini quem locútus est Elías, et regnávit Joram frater ejus pro eo, anno secúndo Joram fílii Jósaphat regis Judæ: non enim habébat fílium. +4 Regum 4Kgs 12 1 18 Réliqua autem verbórum Ochozíæ quæ operátus est, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 2 1 Factum est autem cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in cælum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis. +4 Regum 4Kgs 12 2 2 Dixítque Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliséus: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque descendíssent Bethel, +4 Regum 4Kgs 12 2 3 egréssi sunt fílii prophetárum qui erant in Bethel, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum a te? Qui respóndit: Et ego novi: siléte. +4 Regum 4Kgs 12 2 4 Dixit autem Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me in Jéricho. Et ille ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque veníssent Jéricho, +4 Regum 4Kgs 12 2 5 accessérunt fílii prophetárum qui erant in Jéricho, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia Dóminus hódie tollet dóminum tuum a te? Et ait: Et ego novi: siléte. +4 Regum 4Kgs 12 2 6 Dixit autem ei Elías: Sede hic, quia Dóminus misit me usque ad Jordánem. Qui ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Iérunt ígitur ambo páriter, +4 Regum 4Kgs 12 2 7 et quinquagínta viri de fíliis prophetárum secúti sunt eos, qui et stetérunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordánem. +4 Regum 4Kgs 12 2 8 Tulítque Elías pállium suum, et invólvit illud, et percússit aquas: quæ divísæ sunt in utrámque partem, et transiérunt ambo per siccum. b +4 Regum 4Kgs 12 2 9 Cumque transíssent, Elías dixit ad Eliséum: Póstula quod vis ut fáciam tibi, ántequam tollar a te. Dixítque Eliséus: Óbsecro ut fiat in me duplex spíritus tuus. +4 Regum 4Kgs 12 2 10 Qui respóndit: Rem diffícilem postulásti: áttamen si víderis me quando tollar a te, erit tibi quod petísti: si autem non víderis, non erit. +4 Regum 4Kgs 12 2 11 Cumque pérgerent, et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus, et equi ígnei divisérunt utrúmque: et ascéndit Elías per túrbinem in cælum. +4 Regum 4Kgs 12 2 12 Eliséus autem vidébat, et clamábat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auríga ejus. Et non vidit eum ámplius: apprehendítque vestiménta sua, et scidit illa in duas partes. +4 Regum 4Kgs 12 2 13 Et levávit pállium Elíæ, quod cecíderat ei: reversúsque stetit super ripam Jordánis, +4 Regum 4Kgs 12 2 14 et pállio Elíæ, quod cecíderat ei, percússit aquas, et non sunt divísæ: et dixit: Ubi est Deus Elíæ étiam nunc? Percussítque aquas, et divísæ sunt huc atque illuc, et tránsiit Eliséus. +4 Regum 4Kgs 12 2 15 Vidéntes autem fílii prophetárum qui erant in Jéricho e contra, dixérunt: Requiévit spíritus Elíæ super Eliséum. Et veniéntes in occúrsum ejus, adoravérunt eum proni in terram, b +4 Regum 4Kgs 12 2 16 dixerúntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquagínta viri fortes qui possunt ire, et quǽrere dóminum tuum, ne forte túlerit eum spíritus Dómini, et projécerit eum in unum móntium, aut in unam vállium. Qui ait: Nolíte míttere. +4 Regum 4Kgs 12 2 17 Coëgerúntque eum donec acquiésceret, et díceret: Míttite. Et misérunt quinquagínta viros: qui cum quæsíssent tribus diébus, non invenérunt. +4 Regum 4Kgs 12 2 18 Et revérsi sunt ad eum: at ille habitábat in Jéricho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolíte míttere? +4 Regum 4Kgs 12 2 19 Dixérunt quoque viri civitátis ad Eliséum: Ecce habitátio civitátis hujus óptima est, sicut tu ipse, dómine, pérspicis: sed aquæ péssimæ sunt, et terra stérilis. b +4 Regum 4Kgs 12 2 20 At ille ait: Afférte mihi vas novum, et míttite in illud sal. Quod cum attulíssent, +4 Regum 4Kgs 12 2 21 egréssus ad fontem aquárum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dóminus: Sanávi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterílitas. +4 Regum 4Kgs 12 2 22 Sanátæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Eliséi quod locútus est. +4 Regum 4Kgs 12 2 23 Ascéndit autem inde in Bethel: cumque ascénderet per viam, púeri parvi egréssi sunt de civitáte, et illudébant ei, dicéntes: Ascénde calve, ascénde calve. b +4 Regum 4Kgs 12 2 24 Qui cum respexísset, vidit eos, et maledíxit eis in nómine Dómini: egressíque sunt duo ursi de saltu, et laceravérunt ex eis quadragínta duos púeros. +4 Regum 4Kgs 12 2 25 Ábiit autem inde in montem Carméli, et inde revérsus est in Samaríam. +4 Regum 4Kgs 12 3 1 Joram vero fílius Achab regnávit super Israël in Samaría anno decimooctávo Jósaphat regis Judæ: regnavítque duódecim annis. +4 Regum 4Kgs 12 3 2 Et fecit malum coram Dómino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim státuas Baal quas fécerat pater ejus. +4 Regum 4Kgs 12 3 3 Verúmtamen in peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, adhǽsit, nec recéssit ab eis. +4 Regum 4Kgs 12 3 4 Porro Mesa rex Moab nutriébat pécora multa, et solvébat regi Israël centum míllia agnórum, et centum míllia aríetum cum velléribus suis. b +4 Regum 4Kgs 12 3 5 Cumque mórtuus fuísset Achab, prævaricátus est fœdus quod habébat cum rege Israël. +4 Regum 4Kgs 12 3 6 Egréssus est ígitur rex Joram in die illa de Samaría, et recénsuit univérsum Israël. +4 Regum 4Kgs 12 3 7 Misítque ad Jósaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recéssit a me: veni mecum contra eum ad prœ́lium. Qui respóndit: Ascéndam: qui meus est, tuus est: pópulus meus, pópulus tuus, et equi mei, equi tui. +4 Regum 4Kgs 12 3 8 Dixítque: Per quam viam ascendémus? At ille respóndit: Per desértum Idumǽæ. +4 Regum 4Kgs 12 3 9 Perrexérunt ígitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuiérunt per viam septem diérum, nec erat aqua exercítui et juméntis quæ sequebántur eos. +4 Regum 4Kgs 12 3 10 Dixítque rex Israël: Heu! heu! heu! congregávit nos Dóminus tres reges ut tráderet in manus Moab. +4 Regum 4Kgs 12 3 11 Et ait Jósaphat: Estne hic prophéta Dómini, ut deprecémur Dóminum per eum? Et respóndit unus de servis regis Israël: Est hic Eliséus fílius Saphat, qui fundébat aquam super manus Elíæ. b +4 Regum 4Kgs 12 3 12 Et ait Jósaphat: Est apud eum sermo Dómini. Descendítque ad eum rex Israël, et Jósaphat rex Juda, et rex Edom. +4 Regum 4Kgs 12 3 13 Dixit autem Eliséus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophétas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregávit Dóminus tres reges hos ut tráderet eos in manus Moab? +4 Regum 4Kgs 12 3 14 Dixítque ad eum Eliséus: Vivit Dóminus exercítuum, in cujus conspéctu sto, quod si non vultum Jósaphat regis Judæ erubéscerem, non attendíssem quidem te, nec respexíssem. +4 Regum 4Kgs 12 3 15 Nunc autem addúcite mihi psaltem. Cumque cáneret psaltes, facta est super eum manus Dómini, et ait: +4 Regum 4Kgs 12 3 16 Hæc dicit Dóminus: Fácite álveum torréntis hujus fossas et fossas. +4 Regum 4Kgs 12 3 17 Hæc enim dicit Dóminus: Non vidébitis ventum, neque plúviam: et álveus iste replébitur aquis, et bibétis vos, et famíliæ vestræ, et juménta vestra. +4 Regum 4Kgs 12 3 18 Parúmque est hoc in conspéctu Dómini: ínsuper tradet étiam Moab in manus vestras. +4 Regum 4Kgs 12 3 19 Et percutiétis omnem civitátem munítam, et omnem urbem eléctam, et univérsum lignum fructíferum succidétis, cunctósque fontes aquárum obturábitis, et omnem agrum egrégium operiétis lapídibus. +4 Regum 4Kgs 12 3 20 Factum est ígitur mane, quando sacrifícium offérri solet, et ecce aquæ veniébant per viam Edom, et repléta est terra aquis. b +4 Regum 4Kgs 12 3 21 Univérsi autem Moabítæ audiéntes quod ascendíssent reges ut pugnárent advérsum eos, convocavérunt omnes qui accíncti erant bálteo désuper, et stetérunt in términis. +4 Regum 4Kgs 12 3 22 Primóque mane surgéntes, et orto jam sole ex advérso aquárum, vidérunt Moabítæ e contra aquas rubras quasi sánguinem, +4 Regum 4Kgs 12 3 23 dixerúntque: Sanguis gládii est: pugnavérunt reges contra se, et cæsi sunt mútuo: nunc perge ad prædam, Moab. +4 Regum 4Kgs 12 3 24 Perrexerúntque in castra Israël: porro consúrgens Israël, percússit Moab: at illi fugérunt coram eis. Venérunt ígitur qui vícerant, et percussérunt Moab, +4 Regum 4Kgs 12 3 25 et civitátes destruxérunt: et omnem agrum óptimum, mitténtes sínguli lápides, replevérunt: et univérsos fontes aquárum obturavérunt: et ómnia ligna fructífera succidérunt, ita ut muri tantum fíctiles remanérent: et circúmdata est cívitas a fundibuláriis, et magna ex parte percússa. +4 Regum 4Kgs 12 3 26 Quod cum vidísset rex Moab, prævaluísse scílicet hostes, tulit secum septingéntos viros educéntes gládium, ut irrúmperent ad regem Edom: et non potuérunt. b +4 Regum 4Kgs 12 3 27 Arripiénsque fílium suum primogénitum, qui regnatúrus erat pro eo, óbtulit holocáustum super murum: et facta est indignátio magna in Israël, statímque recessérunt ab eo, et revérsi sunt in terram suam. +4 Regum 4Kgs 12 4 1 Múlier autem quædam de uxóribus prophetárum clamábat ad Eliséum, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce créditor venit ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. +4 Regum 4Kgs 12 4 2 Cui dixit Eliséus: Quid vis ut fáciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei quo ungar. +4 Regum 4Kgs 12 4 3 Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca, +4 Regum 4Kgs 12 4 4 et ingrédere, et claude óstium tuum cum intrínsecus fúeris tu, et fílii tui: et mitte inde in ómnia vasa haec, et cum plena fúerint, tolles. +4 Regum 4Kgs 12 4 5 Ivit ítaque múlier, et clausit óstium super se, et super fílios suos: illi offerébant vasa, et illa infundébat. +4 Regum 4Kgs 12 4 6 Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. +4 Regum 4Kgs 12 4 7 Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende óleum, et redde creditóri tuo: tu autem, et fílii tui vívite de réliquo. +4 Regum 4Kgs 12 4 8 Facta est autem quædam dies, et transíbat Eliséus per Sunam: erat autem ibi múlier magna, quæ ténuit eum ut coméderet panem: cumque frequénter inde transíret, divertébat ad eam ut coméderet panem. b +4 Regum 4Kgs 12 4 9 Quæ dixit ad virum suum: Animadvérto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequénter. +4 Regum 4Kgs 12 4 10 Faciámus ergo ei cœnáculum parvum, et ponámus ei in eo léctulum, et mensam, et sellam, et candelábrum, ut cum vénerit ad nos, máneat ibi. +4 Regum 4Kgs 12 4 11 Facta est ergo dies quædam, et véniens divértit in cœnáculum, et requiévit ibi. +4 Regum 4Kgs 12 4 12 Dixítque ad Giézi púerum suum: Voca Sunamítidem istam. Qui cum vocásset eam, et illa stetísset coram eo, +4 Regum 4Kgs 12 4 13 dixit ad púerum suum: Lóquere ad eam: Ecce, sédule in ómnibus ministrásti nobis: quid vis ut fáciam tibi? numquid habes negótium, et vis ut loquar regi, sive príncipi milítiæ? Quæ respóndit: In médio pópuli mei hábito. +4 Regum 4Kgs 12 4 14 Et ait: Quid ergo vult ut fáciam ei? Dixítque Giézi: Ne quæras: fílium enim non habet, et vir ejus senex est. +4 Regum 4Kgs 12 4 15 Præcépit ítaque ut vocáret eam: quæ cum vocáta fuísset, et stetísset ante óstium, +4 Regum 4Kgs 12 4 16 dixit ad eam: In témpore isto, et in hac eádem hora, si vita comes fúerit, habébis in útero fílium. At illa respóndit: Noli quæso, dómine mi vir Dei, noli mentíri ancíllæ tuæ. +4 Regum 4Kgs 12 4 17 Et concépit múlier, et péperit fílium in témpore, et in hora eádem, qua díxerat Eliséus. +4 Regum 4Kgs 12 4 18 Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egréssus isset ad patrem suum, ad messóres, b +4 Regum 4Kgs 12 4 19 ait patri suo: Caput meum dóleo, caput meum dóleo. At ille dixit púero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. +4 Regum 4Kgs 12 4 20 Qui cum tulísset, et duxísset eum ad matrem suam, pósuit eum illa super génua sua usque ad merídiem, et mórtuus est. +4 Regum 4Kgs 12 4 21 Ascéndit autem, et collocávit eum super léctulum hóminis Dei, et clausit óstium: et egréssa, +4 Regum 4Kgs 12 4 22 vocávit virum suum, et ait: Mitte mecum, óbsecro, unum de púeris, et ásinam, ut excúrram usque ad hóminem Dei, et revértar. +4 Regum 4Kgs 12 4 23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hódie non sunt caléndæ, neque sábbatum. Quæ respóndit: Vadam. +4 Regum 4Kgs 12 4 24 Stravítque ásinam, et præcépit púero: Mina, et própera: ne mihi moram fácias in eúndo: et hoc age quod præcípio tibi. +4 Regum 4Kgs 12 4 25 Profécta est ígitur, et venit ad virum Dei in montem Carméli: cumque vidísset eam vir Dei e contra, ait ad Giézi púerum suum: Ecce Sunamítis illa. b +4 Regum 4Kgs 12 4 26 Vade ergo in occúrsum ejus, et dic ei: Recte ne ágitur circa te, et circa virum tuum, et circa fílium tuum? Quæ respóndit: Recte. +4 Regum 4Kgs 12 4 27 Cumque venísset ad virum Dei in montem, apprehéndit pedes ejus: et accéssit Giézi ut amovéret eam. Et ait homo Dei: Dimítte illam: ánima enim ejus in amaritúdine est, et Dóminus celávit a me, et non indicávit mihi. +4 Regum 4Kgs 12 4 28 Quæ dixit illi: Numquid petívi fílium a dómino meo? numquid non dixi tibi: Ne illúdas me? +4 Regum 4Kgs 12 4 29 Et ille ait ad Giézi: Accínge lumbos tuos, et tolle báculum meum in manu tua, et vade. Si occúrrerit tibi homo, non salútes eum: et si salutáverit te quíspiam, non respóndeas illi: et pones báculum meum super fáciem púeri. +4 Regum 4Kgs 12 4 30 Porro mater púeri ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, non dimíttam te. Surréxit ergo, et secútus est eam. +4 Regum 4Kgs 12 4 31 Giézi autem præcésserat ante eos, et posúerat báculum super fáciem púeri, et non erat vox, neque sensus: reversúsque est in occúrsum ejus, et nuntiávit ei, dicens: Non surréxit puer. b +4 Regum 4Kgs 12 4 32 Ingréssus est ergo Eliséus domum, et ecce puer mórtuus jacébat in léctulo ejus: +4 Regum 4Kgs 12 4 33 ingressúsque clausit óstium super se et super púerum, et orávit ad Dóminum. +4 Regum 4Kgs 12 4 34 Et ascéndit, et incúbuit super púerum: posuítque os suum super os ejus, et óculos suos super óculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvávit se super eum, et calefácta est caro púeri. +4 Regum 4Kgs 12 4 35 At ille revérsus, deambulávit in domo, semel huc atque illuc: et ascéndit, et incúbuit super eum: et oscitávit puer sépties, aperuítque óculos. +4 Regum 4Kgs 12 4 36 At ille vocávit Giézi, et dixit ei: Voca Sunamítidem hanc. Quæ vocáta, ingréssa est ad eum. Qui ait: Tolle fílium tuum. +4 Regum 4Kgs 12 4 37 Venit illa, et córruit ad pedes ejus, et adorávit super terram: tulítque fílium suum, et egréssa est. +4 Regum 4Kgs 12 4 38a Et Eliséus revérsus est in Gálgala. +4 Regum 4Kgs 12 4 38b Erat autem fames in terra, et fílii prophetárum habitábant coram eo. Dixítque uni de púeris suis: Pone ollam grandem, et coque pulméntum fíliis prophetárum. +4 Regum 4Kgs 12 4 39 Et egréssus est unus in agrum ut collígeret herbas agréstes: invenítque quasi vitem silvéstrem, et collégit ex ea colocýnthidas agri, et implévit pállium suum, et revérsus concídit in ollam pulménti: nesciébat enim quid esset. +4 Regum 4Kgs 12 4 40 Infudérunt ergo sóciis ut coméderent: cumque gustássent de coctióne, clamavérunt, dicéntes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuérunt comédere. +4 Regum 4Kgs 12 4 41 At ille: Afférte, inquit, farínam. Cumque tulíssent, misit in ollam, et ait: Infúnde turbæ, ut cómedant. Et non fuit ámplius quidquam amaritúdinis in olla. +4 Regum 4Kgs 12 4 42 Vir autem quidam venit de Baalsálisa déferens viro Dei panes primitiárum, vigínti panes hordeáceos, et fruméntum novum in pera sua. At ille dixit: Da pópulo, ut cómedat. b +4 Regum 4Kgs 12 4 43 Respondítque ei miníster ejus: Quantum est hoc, ut appónam centum viris? Rursum ille ait: Da pópulo, ut cómedat: haec enim dicit Dóminus: Cómedent, et supérerit. +4 Regum 4Kgs 12 4 44 Pósuit ítaque coram eis: qui comedérunt, et supérfuit juxta verbum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 5 1 Náaman princeps milítiæ regis Sýriæ erat vir magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus. +4 Regum 4Kgs 12 5 2 Porro de Sýria egréssi fúerant latrúnculi, et captívam dúxerant de terra Israël puéllam párvulam, quæ erat in obséquio uxóris Náaman: +4 Regum 4Kgs 12 5 3 quæ ait ad dóminam suam: Útinam fuísset dóminus meus ad prophétam qui est in Samaría, profécto curásset eum a lepra quam habet. +4 Regum 4Kgs 12 5 4 Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum, et nuntiávit ei, dicens: Sic et sic locúta est puélla de terra Israël. +4 Regum 4Kgs 12 5 5 Dixítque ei rex Sýriæ: Vade, et mittam lítteras ad regem Israël. Qui cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex míllia áureos, et decem mutatória vestimentórum, +4 Regum 4Kgs 12 5 6 détulit lítteras ad regem Israël in haec verba: Cum accéperis epístolam hanc, scito quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. +4 Regum 4Kgs 12 5 7 Cumque legísset rex Israël lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occídere possim et vivificáre, quia iste misit ad me ut curem hóminem a lepra sua? animadvértite, et vidéte quod occasiónes quærat advérsum me. +4 Regum 4Kgs 12 5 8 Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Israël vestiménta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidísti vestiménta tua? véniat ad me, et sciat esse prophétam in Israël. b +4 Regum 4Kgs 12 5 9 Venit ergo Náaman cum equis et cúrribus, et stetit ad óstium domus Eliséi: +4 Regum 4Kgs 12 5 10 misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: Vade, et laváre sépties in Jordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis. +4 Regum 4Kgs 12 5 11 Irátus Náaman recedébat, dicens: Putábam quod egrederétur ad me, et stans invocáret nomen Dómini Dei sui, et tángeret manu sua locum lepræ, et curáret me. +4 Regum 4Kgs 12 5 12 Numquid non melióres sunt Ábana et Pharphar flúvii Damásci, ómnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertísset se, et abíret indígnans, +4 Regum 4Kgs 12 5 13 accessérunt ad eum servi sui, et locúti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixísset tibi prophéta, certe fácere debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Laváre, et mundáberis? +4 Regum 4Kgs 12 5 14 Descéndit, et lavit in Jordáne sépties juxta sermónem viri Dei: et restitúta est caro ejus sicut caro púeri párvuli, et mundátus est. +4 Regum 4Kgs 12 5 15a Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit álius deus in univérsa terra, nisi tantum in Israël. +4 Regum 4Kgs 12 5 15b Óbsecro ítaque ut accípias benedictiónem a servo tuo. +4 Regum 4Kgs 12 5 16 At ille respóndit: Vivit Dóminus, ante quem sto, quia non accípiam. Cumque vim fáceret, pénitus non acquiévit. +4 Regum 4Kgs 12 5 17 Dixítque Náaman: Ut vis: sed, óbsecro, concéde mihi servo tuo ut tollam onus duórum burdónum de terra: non enim fáciet ultra servus tuus holocáustum aut víctimam diis aliénis, nisi Dómino. +4 Regum 4Kgs 12 5 18 Hoc autem solum est, de quo deprecéris Dóminum pro servo tuo, quando ingrediétur dóminus meus templum Remmon ut adóret: et illo inniténte super manum meam, si adorávero in templo Remmon, adoránte eo in eódem loco, ut ignóscat mihi Dóminus servo tuo pro hac re. +4 Regum 4Kgs 12 5 19 Qui dixit ei: Vade in pace. Ábiit ergo ab eo elécto terræ témpore. +4 Regum 4Kgs 12 5 20 Dixítque Giézi puer viri Dei: Pepércit dóminus meus Náaman Syro isti, ut non accíperet ab eo quæ áttulit: vivit Dóminus, quia curram post eum, et accípiam ab eo áliquid. b +4 Regum 4Kgs 12 5 21 Et secútus est Giézi post tergum Náaman: quem cum vidísset ille curréntem ad se, desíliit de curru in occúrsum ejus, et ait: Recténe sunt ómnia? +4 Regum 4Kgs 12 5 22 Et ille ait: Recte. Dóminus meus misit me ad te dicens: Modo venérunt ad me duo adolescéntes de monte Éphraim, ex fíliis prophetárum: da eis taléntum argénti, et vestes mutatórias dúplices. +4 Regum 4Kgs 12 5 23 Dixítque Náaman: Mélius est ut accípias duo talénta. Et coëgit eum, ligavítque duo talénta argénti in duóbus saccis, et duplícia vestiménta, et impósuit duóbus púeris suis, qui et portavérunt coram eo. +4 Regum 4Kgs 12 5 24 Cumque venísset jam vésperi, tulit de manu eórum, et repósuit in domo, dimisítque viros, et abiérunt. +4 Regum 4Kgs 12 5 25 Ipse autem ingréssus, stetit coram dómino suo. Et dixit Eliséus: Unde venis, Giézi? Qui respóndit: Non ivit servus tuus quoquam. +4 Regum 4Kgs 12 5 26 At ille ait: Nonne cor meum in præsénti erat, quando revérsus est homo de curru suo in occúrsum tui? nunc ígitur accepísti argéntum, et accepísti vestes ut emas olivéta, et víneas, et oves, et boves, et servos, et ancíllas. +4 Regum 4Kgs 12 5 27 Sed et lepra Náaman adhærébit tibi, et sémini tuo usque in sempitérnum. Et egréssus est ab eo leprósus quasi nix. +4 Regum 4Kgs 12 6 1 Dixérunt autem fílii prophetárum ad Eliséum: Ecce locus in quo habitámus coram te, angústus est nobis. +4 Regum 4Kgs 12 6 2 Eámus usque ad Jordánem, et tollant sínguli de silva matérias síngulas, ut ædificémus nobis ibi locum ad habitándum. Qui dixit: Ite. +4 Regum 4Kgs 12 6 3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respóndit: Ego véniam. +4 Regum 4Kgs 12 6 4 Et ábiit cum eis. Cumque veníssent ad Jordánem, cædébant ligna. +4 Regum 4Kgs 12 6 5 Áccidit autem ut cum unus matériam succidísset, cáderet ferrum secúris in aquam: exclamavítque ille, et ait: Heu! heu! heu! dómine mi: et hoc ipsum mútuo accéperam. +4 Regum 4Kgs 12 6 6 Dixit autem homo Dei: Ubi cécidit? At ille monstrávit ei locum. Præcídit ergo lignum, et misit illuc: natavítque ferrum, +4 Regum 4Kgs 12 6 7 et ait: Tolle. Qui exténdit manum, et tulit illud. +4 Regum 4Kgs 12 6 8 Rex autem Sýriæ pugnábat contra Israël, consiliúmque íniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponámus insídias. b +4 Regum 4Kgs 12 6 9 Misit ítaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne tránseas in locum illum: quia ibi Syri in insídiis sunt. +4 Regum 4Kgs 12 6 10 Misit ítaque rex Israël ad locum quem díxerat ei vir Dei, et præoccupávit eum, et observávit se ibi non semel neque bis. +4 Regum 4Kgs 12 6 11 Conturbatúmque est cor regis Sýriæ pro hac re: et convocátis servis suis, ait: Quare non indicátis mihi quis próditor mei sit apud regem Israël? +4 Regum 4Kgs 12 6 12 Dixítque unus servórum ejus: Nequáquam, dómine mi rex, sed Eliséus prophéta qui est in Israël, índicat regi Israël ómnia verba quæcúmque locútus fúeris in conclávi tuo. +4 Regum 4Kgs 12 6 13 Dixítque eis: Ite, et vidéte ubi sit, ut mittam, et cápiam eum. Annuntiaverúntque ei, dicéntes: Ecce in Dothan. +4 Regum 4Kgs 12 6 14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exércitus: qui cum veníssent nocte, circumdedérunt civitátem. +4 Regum 4Kgs 12 6 15 Consúrgens autem dilúculo miníster viri Dei, egréssus vidit exércitum in circúitu civitátis, et equos et currus: nuntiavítque ei, dicens: Heu! heu! heu! dómine mi: quid faciémus? b +4 Regum 4Kgs 12 6 16 At ille respóndit: Noli timére: plures enim nobíscum sunt, quam cum illis. +4 Regum 4Kgs 12 6 17 Cumque orásset Eliséus, ait: Dómine, áperi óculos hujus, ut vídeat. Et apéruit Dóminus óculos púeri, et vidit: et ecce mons plenus equórum et cúrruum igneórum in circúitu Eliséi. +4 Regum 4Kgs 12 6 18 Hostes vero descendérunt ad eum: porro Eliséus orávit ad Dóminum, dicens: Pércute, óbsecro, gentem hanc cæcitáte. Percussítque eos Dóminus ne vidérent, juxta verbum Eliséi. +4 Regum 4Kgs 12 6 19 Dixit autem ad eos Eliséus: Non est haec via, neque ista est cívitas: sequímini me, et osténdam vobis virum quem quǽritis. Duxit ergo eos in Samaríam: +4 Regum 4Kgs 12 6 20 cumque ingréssi fuíssent in Samaríam, dixit Eliséus: Dómine, áperi óculos istórum, ut vídeant. Aperuítque Dóminus óculos eórum, et vidérunt se esse in médio Samaríæ. +4 Regum 4Kgs 12 6 21 Dixítque rex Israël ad Eliséum, cum vidísset eos: Numquid percútiam eos, pater mi? +4 Regum 4Kgs 12 6 22 At ille ait: Non percúties: neque enim cepísti eos gládio et arcu tuo, ut percútias: sed pone panem et aquam coram eis, ut cómedant et bibant, et vadant ad dóminum suum. +4 Regum 4Kgs 12 6 23 Appositáque est eis cibórum magna præparátio, et comedérunt et bibérunt, et dimísit eos, abierúntque ad dóminum suum, et ultra non venérunt latrónes Sýriæ in terram Israël. +4 Regum 4Kgs 12 6 24 Factum est autem post haec, congregávit Bénadad rex Sýriæ univérsum exércitum suum, et ascéndit, et obsidébat Samaríam. b +4 Regum 4Kgs 12 6 25 Factáque est fames magna in Samaría: et támdiu obséssa est, donec venundarétur caput ásini octogínta argénteis, et quarta pars cabi stércoris columbárum quinque argénteis. +4 Regum 4Kgs 12 6 26 Cumque rex Israël transíret per murum, múlier quædam exclamávit ad eum, dicens: Salva me, dómine mi rex. +4 Regum 4Kgs 12 6 27 Qui ait: Non te salvat Dóminus: unde te possum salváre? de área, vel de torculári? Dixítque ad eam rex: Quid tibi vis? Quæ respóndit: +4 Regum 4Kgs 12 6 28 Múlier ista dixit mihi: Da fílium tuum, ut comedámus eum hódie, et fílium meum comedémus cras. +4 Regum 4Kgs 12 6 29 Cóximus ergo fílium meum, et comédimus. Dixíque ei die áltera: Da fílium tuum, ut comedámus eum. Quæ abscóndit fílium suum. +4 Regum 4Kgs 12 6 30 Quod cum audísset rex, scidit vestiménta sua, et transíbat per murum. Vidítque omnis pópulus cilícium quo vestítus erat ad carnem intrínsecus. +4 Regum 4Kgs 12 6 31 Et ait rex: Hæc mihi fáciat Deus, et haec addat, si stéterit caput Eliséi fílii Saphat super ipsum hódie. +4 Regum 4Kgs 12 6 32 Eliséus autem sedébat in domo sua, et senes sedébant cum eo. Præmísit ítaque virum: et ántequam veníret núntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod míserit fílius homicídæ hic, ut præcidátur caput meum? vidéte ergo: cum vénerit núntius, cláudite óstium, et non sinátis eum introíre: ecce enim sónitus pedum dómini ejus post eum est. b +4 Regum 4Kgs 12 6 33 Adhuc illo loquénte eis, appáruit núntius qui veniébat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Dómino est: quid ámplius expectábo a Dómino? +4 Regum 4Kgs 12 7 1 Dixit autem Eliséus: Audíte verbum Dómini: Hæc dicit Dóminus: In témpore hoc cras módius símilæ uno statére erit, et duo módii hórdei statére uno, in porta Samaríæ. +4 Regum 4Kgs 12 7 2 Respóndens unus de dúcibus, super cujus manum rex incumbébat, hómini Dei, ait: Si Dóminus fécerit étiam cataráctas in cælo, numquid póterit esse quod loquéris? Qui ait: Vidébis óculis tuis, et inde non cómedes. +4 Regum 4Kgs 12 7 3 Quátuor ergo viri erant leprósi juxta intróitum portæ: qui dixérunt ad ínvicem: Quid hic esse vólumus donec moriámur? b +4 Regum 4Kgs 12 7 4 sive íngredi voluérimus civitátem, fame moriémur: sive mansérimus hic, moriéndum nobis est: veníte ergo, et transfugiámus ad castra Sýriæ: si pepércerint nobis, vivémus: si autem occídere volúerint, nihilóminus moriémur. +4 Regum 4Kgs 12 7 5 Surrexérunt ergo vésperi, ut venírent ad castra Sýriæ. Cumque veníssent ad princípium castrórum Sýriæ, nullum ibídem reperérunt. +4 Regum 4Kgs 12 7 6 Síquidem Dóminus sónitum audíri fécerat in castris Sýriæ, cúrruum, et equórum, et exércitus plúrimi: dixerúntque ad ínvicem: Ecce mercéde condúxit advérsum nos rex Israël reges Hethæórum et Ægyptiórum, et venérunt super nos. +4 Regum 4Kgs 12 7 7 Surrexérunt ergo, et fugérunt in ténebris, et dereliquérunt tentória sua, et equos et ásinos, in castris, fugerúntque ánimas tantum suas salváre cupiéntes. +4 Regum 4Kgs 12 7 8 Ígitur cum veníssent leprósi illi ad princípium castrórum, ingréssi sunt unum tabernáculum, et comedérunt et bibérunt: tulerúntque inde argéntum, et aurum, et vestes, et abiérunt, et abscondérunt: et rursum revérsi sunt ad áliud tabernáculum, et inde simíliter auferéntes abscondérunt. +4 Regum 4Kgs 12 7 9 Dixerúntque ad ínvicem: Non recte fácimus: haec enim dies boni núntii est. Si tacuérimus et noluérimus nuntiáre usque mane, scéleris arguémur: veníte, eámus, et nuntiémus in aula regis. +4 Regum 4Kgs 12 7 10 Cumque veníssent ad portam civitátis, narravérunt eis, dicéntes: Ívimus ad castra Sýriæ, et nullum ibídem repérimus hóminem, nisi equos et ásinos alligátos, et fixa tentória. b +4 Regum 4Kgs 12 7 11 Iérunt ergo portárii, et nuntiavérunt in palátio regis intrínsecus. +4 Regum 4Kgs 12 7 12 Qui surréxit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fécerint nobis Syri: sciunt quia fame laborámus, et idcírco egréssi sunt de castris, et látitant in agris, dicéntes: Cum egréssi fúerint de civitáte, capiémus eos vivos, et tunc civitátem íngredi potérimus. +4 Regum 4Kgs 12 7 13 Respóndit autem unus servórum ejus: Tollámus quinque equos qui remansérunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in univérsa multitúdine Israël, álii enim consúmpti sunt), et mitténtes, exploráre potérimus. +4 Regum 4Kgs 12 7 14 Adduxérunt ergo duos equos, misítque rex in castra Syrórum, dicens: Ite, et vidéte. +4 Regum 4Kgs 12 7 15 Qui abiérunt post eos usque ad Jordánem: ecce autem omnis via plena erat véstibus et vasis quæ projécerant Syri cum turbaréntur: reversíque núntii indicavérunt regi. +4 Regum 4Kgs 12 7 16 Et egréssus pópulus dirípuit castra Sýriæ: factúsque est módius símilæ statére uno, et duo módii hórdei statére uno, juxta verbum Dómini. b +4 Regum 4Kgs 12 7 17 Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbébat, constítuit ad portam: quem conculcávit turba in intróitu portæ, et mórtuus est, juxta quod locútus fúerat vir Dei, quando descénderat rex ad eum. +4 Regum 4Kgs 12 7 18 Factúmque est secúndum sermónem viri Dei quem díxerat regi, quando ait: Duo módii hórdei statére uno erunt, et módius símilæ statére uno, hoc eódem témpore cras in porta Samaríæ: +4 Regum 4Kgs 12 7 19 quando respónderat dux ille viro Dei, et díxerat: Etiámsi Dóminus fécerit cataráctas in cælo, numquid póterit fíeri quod loquéris? Et dixit ei: Vidébis óculis tuis, et inde non cómedes. +4 Regum 4Kgs 12 7 20 Evénit ergo ei sicut prædíctum fúerat, et conculcávit eum pópulus in porta, et mórtuus est. +4 Regum 4Kgs 12 8 1 Eliséus autem locútus est ad mulíerem cujus vívere fécerat fílium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrináre ubicúmque repéreris: vocávit enim Dóminus famem, et véniet super terram septem annis. +4 Regum 4Kgs 12 8 2 Quæ surréxit, et fecit juxta verbum hóminis Dei: et vadens cum domo sua, peregrináta est in terra Philísthiim diébus multis. +4 Regum 4Kgs 12 8 3 Cumque finíti essent anni septem, revérsa est múlier de terra Philísthiim: et egréssa est ut interpelláret regem pro domo sua, et pro agris suis. +4 Regum 4Kgs 12 8 4 Rex autem loquebátur cum Giézi púero viri Dei, dicens: Narra mihi ómnia magnália quæ fecit Eliséus. +4 Regum 4Kgs 12 8 5 Cumque ille narráret regi quómodo mórtuum suscitásset, appáruit múlier cujus vivificáverat fílium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixítque Giézi: Dómine mi rex, haec est múlier, et hic est fílius ejus quem suscitávit Eliséus. +4 Regum 4Kgs 12 8 6 Et interrogávit rex mulíerem: quæ narrávit ei. Dedítque ei rex eunúchum unum, dicens: Restítue ei ómnia quæ sua sunt, et univérsos réditus agrórum, a die qua relíquit terram usque ad præsens. +4 Regum 4Kgs 12 8 7 Venit quoque Eliséus Damáscum, et Bénadad rex Sýriæ ægrotábat: nuntiaverúntque ei, dicéntes: Venit vir Dei huc. b +4 Regum 4Kgs 12 8 8 Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum múnera, et vade in occúrsum viri Dei, et cónsule Dóminum per eum, dicens: Si evádere pótero de infirmitáte mea hac? +4 Regum 4Kgs 12 8 9 Ivit ígitur Hazaël in occúrsum ejus, habens secum múnera, et ómnia bona Damásci, ónera quadragínta camelórum. Cumque stetísset coram eo, ait: Fílius tuus Bénadad rex Sýriæ misit me ad te, dicens: Si sanári pótero de infirmitáte mea hac? +4 Regum 4Kgs 12 8 10 Dixítque ei Eliséus: Vade, dic ei: Sanáberis: porro osténdit mihi Dóminus quia morte moriétur. +4 Regum 4Kgs 12 8 11 Stetíque cum eo, et conturbátus est usque ad suffusiónem vultus: flevítque vir Dei. +4 Regum 4Kgs 12 8 12 Cui Hazaël ait: Quare dóminus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ factúrus sis fíliis Israël mala. Civitátes eórum munítas igne succéndes, et júvenes eórum interfícies gládio, et párvulos eórum elídes, et prægnántes dívides. +4 Regum 4Kgs 12 8 13 Dixítque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut fáciam rem istam magnam? Et ait Eliséus: Osténdit mihi Dóminus te regem Sýriæ fore. +4 Regum 4Kgs 12 8 14 Qui cum recessísset ab Eliséo, venit ad dóminum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliséus? At ille respóndit: Dixit mihi: Recípies sanitátem. +4 Regum 4Kgs 12 8 15 Cumque venísset dies áltera, tulit strágulum, et infúdit aquam, et expándit super fáciem ejus: quo mórtuo, regnávit Hazaël pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 8 16 Anno quinto Joram fílii Achab regis Israël, et Jósaphat regis Juda, regnávit Joram fílius Jósaphat rex Juda. b +4 Regum 4Kgs 12 8 17 Trigínta duórum annórum erat cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 8 18 Ambulavítque in viis regum Israël, sicut ambuláverat domus Achab: fília enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspéctu Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 8 19 Nóluit autem Dóminus dispérdere Judam, propter David servum suum, sicut promíserat ei, ut daret illi lucérnam, et fíliis ejus cunctis diébus. +4 Regum 4Kgs 12 8 20 In diébus ejus recéssit Edom ne esset sub Juda, et constítuit sibi regem. +4 Regum 4Kgs 12 8 21 Venítque Joram Séira, et omnes currus cum eo: et surréxit nocte, percussítque Idumǽos qui eum circumdéderant, et príncipes cúrruum: pópulus autem fugit in tabernácula sua. +4 Regum 4Kgs 12 8 22 Recéssit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recéssit et Lobna in témpore illo. +4 Regum 4Kgs 12 8 23 Réliqua autem sermónum Joram, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 8 24 Et dormívit Joram cum pátribus suis, sepultúsque est cum eis in civitáte David, et regnávit Ochozías fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 8 25 Anno duodécimo Joram fílii Achab regis Israël regnávit Ochozías fílius Joram regis Judæ. b +4 Regum 4Kgs 12 8 26 Vigínti duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Athalía fília Amri regis Israël. +4 Regum 4Kgs 12 8 27 Et ambulávit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Dómino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. +4 Regum 4Kgs 12 8 28 Ábiit quoque cum Joram fílio Achab ad prœliándum contra Hazaël regem Sýriæ in Ramoth Gálaad, et vulneravérunt Syri Joram. +4 Regum 4Kgs 12 8 29 Qui revérsus est ut curarétur in Jézrahel, quia vulneráverant eum Syri in Ramoth prœliántem contra Hazaël regem Sýriæ. Porro Ochozías fílius Joram rex Juda descéndit invísere Joram fílium Achab in Jézrahel, quia ægrotábat ibi. +4 Regum 4Kgs 12 9 1 Eliséus autem prophétes vocávit unum de fíliis prophetárum, et ait illi: Accínge lumbos tuos, et tolle lentículam ólei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Gálaad. +4 Regum 4Kgs 12 9 2 Cumque véneris illuc, vidébis Jehu fílium Jósaphat fílii Namsi: et ingréssus suscitábis eum de médio fratrum suórum, et introdúces in intérius cubículum. +4 Regum 4Kgs 12 9 3 Tenénsque lentículam ólei, fundes super caput ejus, et dices: Hæc dicit Dóminus: Unxi te regem super Israël. Aperiésque óstium, et fúgies, et non ibi subsístes. +4 Regum 4Kgs 12 9 4 Ábiit ergo adoléscens puer prophétæ in Ramoth Gálaad, +4 Regum 4Kgs 12 9 5 et ingréssus est illuc: ecce autem príncipes exércitus sedébant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixítque Jehu: Ad quem ex ómnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps. +4 Regum 4Kgs 12 9 6 Et surréxit, et ingréssus est cubículum: at ille fudit óleum super caput ejus, et ait: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Unxi te regem super pópulum Dómini Israël, +4 Regum 4Kgs 12 9 7 et percúties domum Achab dómini tui, et ulcíscar sánguinem servórum meórum prophetárum, et sánguinem ómnium servórum Dómini de manu Jézabel. +4 Regum 4Kgs 12 9 8 Perdámque omnem domum Achab: et interfíciam de Achab mingéntem ad paríetem, et clausum et novíssimum in Israël. +4 Regum 4Kgs 12 9 9 Et dabo domum Achab sicut domum Jeróboam fílii Nabat, et sicut domum Báasa fílii Ahía. +4 Regum 4Kgs 12 9 10 Jézabel quoque cómedent canes in agro Jézrahel, nec erit qui sepéliat eam. Aperuítque óstium, et fugit. +4 Regum 4Kgs 12 9 11 Jehu autem egréssus est ad servos dómini sui: qui dixérunt ei: Recténe sunt ómnia? quid venit insánus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hóminem, et quid locútus sit. b +4 Regum 4Kgs 12 9 12 At ille respondérunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et haec locútus est mihi, et ait: Hæc dicit Dóminus: Unxi te regem super Israël. +4 Regum 4Kgs 12 9 13 Festinavérunt ítaque, et unusquísque tollens pállium suum posuérunt sub pédibus ejus in similitúdinem tribunális, et cecinérunt tuba, atque dixérunt: Regnávit Jehu. +4 Regum 4Kgs 12 9 14 Conjurávit ergo Jehu fílius Jósaphat fílii Namsi contra Joram: porro Joram obséderat Ramoth Gálaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Sýriæ: b +4 Regum 4Kgs 12 9 15 et revérsus fúerat ut curarétur in Jézrahel propter vúlnera, quia percússerant eum Syri prœliántem contra Hazaël regem Sýriæ. Dixítque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediátur prófugus de civitáte, ne vadat, et núntiet in Jézrahel. +4 Regum 4Kgs 12 9 16 Et ascéndit, et proféctus est in Jézrahel: Joram enim ægrotábat ibi, et Ochozías rex Juda descénderat ad visitándum Joram. +4 Regum 4Kgs 12 9 17 Ígitur speculátor qui stabat super turrim Jézrahel, vidit globum Jehu veniéntis, et ait: Vídeo ego globum. Dixítque Joram: Tolle currum, et mitte in occúrsum eórum, et dicat vadens: Recténe sunt ómnia? +4 Regum 4Kgs 12 9 18 Ábiit ergo qui ascénderat currum, in occúrsum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatáne sunt ómnia? Dixítque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et séquere me. Nuntiávit quoque speculátor, dicens: Venit núntius ad eos, et non revértitur. +4 Regum 4Kgs 12 9 19 Misit étiam currum equórum secúndum: venítque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? transi, et séquere me. +4 Regum 4Kgs 12 9 20 Nuntiávit autem speculátor, dicens: Venit usque ad eos, et non revértitur: est autem incéssus quasi incéssus Jehu fílii Namsi, præceps enim gráditur. +4 Regum 4Kgs 12 9 21 Et ait Joram: Junge currum. Junxerúntque currum ejus, et egréssus est Joram rex Israël, et Ochozías rex Juda, sínguli in cúrribus suis, egressíque sunt in occúrsum Jehu, et invenérunt eum in agro Naboth Jezrahelítæ. b +4 Regum 4Kgs 12 9 22 Cumque vidísset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respóndit: Quæ pax? adhuc fornicatiónes Jézabel matris tuæ, et venefícia ejus multa, vigent. b +4 Regum 4Kgs 12 9 23 Convértit autem Joram manum suam, et fúgiens ait ad Ochozíam: Insídiæ, Ochozía. +4 Regum 4Kgs 12 9 24 Porro Jehu teténdit arcum manu, et percússit Joram inter scápulas: et egréssa est sagítta per cor ejus, statímque córruit in curru suo. +4 Regum 4Kgs 12 9 25 Dixítque Jehu ad Bádacer ducem: Tolle, prójice eum in agro Naboth Jezrahelítæ: mémini enim quando ego et tu sedéntes in curru sequebámur Achab patrem hujus, quod Dóminus onus hoc leváverit super eum, dicens: +4 Regum 4Kgs 12 9 26 Si non pro sánguine Naboth, et pro sánguine filiórum ejus, quem vidi heri, ait Dóminus, reddam tibi in agro isto, dicit Dóminus. Nunc ergo tolle, et prójice eum in agrum juxta verbum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 9 27 Ochozías autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutúsque est eum Jehu, et ait: Étiam hunc percútite in curru suo. Et percussérunt eum in ascénsu Gaver, qui est juxta Jéblaam: qui fugit in Magéddo, et mórtuus est ibi. b +4 Regum 4Kgs 12 9 28 Et imposuérunt eum servi ejus super currum suum, et tulérunt in Jerúsalem: sepelierúntque eum in sepúlchro cum pátribus suis in civitáte David. +4 Regum 4Kgs 12 9 29 Anno undécimo Joram fílii Achab, regnávit Ochozías super Judam, b +4 Regum 4Kgs 12 9 30 venítque Jehu in Jézrahel. Porro Jézabel, intróitu ejus audíto, depínxit óculos suos stíbio, et ornávit caput suum, et respéxit per fenéstram +4 Regum 4Kgs 12 9 31 ingrediéntem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfécit dóminum suum? +4 Regum 4Kgs 12 9 32 Levavítque Jehu fáciem suam ad fenéstram, et ait: Quæ est ista? et inclinavérunt se ad eum duo vel tres eunúchi. +4 Regum 4Kgs 12 9 33 At ille dixit eis: Præcipitáte eam deórsum: et præcipitavérunt eam, aspersúsque est sánguine páries, et equórum úngulæ conculcavérunt eam. +4 Regum 4Kgs 12 9 34 Cumque introgréssus esset ut coméderet biberétque, ait: Ite, et vidéte maledíctam illam, et sepelíte eam: quia fília regis est. +4 Regum 4Kgs 12 9 35 Cumque issent ut sepelírent eam, non invenérunt nisi calváriam, et pedes, et summas manus. +4 Regum 4Kgs 12 9 36 Reversíque nuntiavérunt ei. Et ait Jehu: Sermo Dómini est, quem locútus est per servum suum Elíam Thesbíten, dicens: In agro Jézrahel cómedent canes carnes Jézabel, +4 Regum 4Kgs 12 9 37 et erunt carnes Jézabel sicut stercus super fáciem terræ in agro Jézrahel, ita ut prætereúntes dicant: Hǽccine est illa Jézabel? +4 Regum 4Kgs 12 10 1 Erant autem Achab septuagínta fílii in Samaría: scripsit ergo Jehu lítteras, et misit in Samaríam, ad optimátes civitátis, et ad majóres natu, et ad nutrítios Achab, dicens: +4 Regum 4Kgs 12 10 2 Statim ut accepéritis lítteras has, qui habétis fílios dómini vestri, et currus, et equos, et civitátes firmas, et arma, +4 Regum 4Kgs 12 10 3 elígite meliórem, et eum qui vobis placúerit de fíliis dómini vestri, et eum pónite super sólium patris sui, et pugnáte pro domo dómini vestri. +4 Regum 4Kgs 12 10 4 Timuérunt illi veheménter, et dixérunt: Ecce duo reges non potuérunt stare coram eo, et quómodo nos valébimus resístere? b +4 Regum 4Kgs 12 10 5 Misérunt ergo præpósiti domus, et præfécti civitátis, et majóres natu, et nutrítii, ad Jehu, dicéntes: Servi tui sumus: quæcúmque jússeris faciémus, nec constituémus nobis regem: quæcúmque tibi placent, fac. +4 Regum 4Kgs 12 10 6 Rescrípsit autem eis lítteras secúndo, dicens: Si mei estis, et obedítis mihi, tóllite cápita filiórum dómini vestri, et veníte ad me hac eádem hora cras in Jézrahel. Porro fílii regis, septuagínta viri, apud optimátes civitátes nutriebántur. +4 Regum 4Kgs 12 10 7 Cumque veníssent lítteras ad eos, tulérunt fílios regis, et occidérunt septuagínta viros, et posuérunt cápita eórum in cóphinis, et misérunt ad eum in Jézrahel. +4 Regum 4Kgs 12 10 8 Venit autem núntius, et indicávit ei, dicens: Attulérunt cápita filiórum regis. Qui respóndit: Pónite ea ad duos acérvos juxta intróitum portæ usque mane. +4 Regum 4Kgs 12 10 9 Cumque diluxísset, egréssus est, et stans dixit ad omnem pópulum: Justi estis: si ego conjurávi contra dóminum meum et interféci eum, quis percússit omnes hos? +4 Regum 4Kgs 12 10 10 vidéte ergo nunc quóniam non cécidit de sermónibus Dómini in terram, quos locútus est Dóminus super domum Achab: et Dóminus fecit quod locútus est in manu servi sui Elíæ. +4 Regum 4Kgs 12 10 11 Percússit ígitur Jehu omnes qui réliqui erant de domo Achab in Jézrahel, et univérsos optimátes ejus, et notos, et sacerdótes, donec non remanérent ex eo relíquiæ. +4 Regum 4Kgs 12 10 12 Et surréxit, et venit in Samaríam: cumque venísset ad Cámeram pastórum in via, b +4 Regum 4Kgs 12 10 13 invénit fratres Ochozíæ regis Juda: dixítque ad eos: Quinam estis vos? Qui respondérunt: Fratres Ochozíæ sumus, et descéndimus ad salutándos fílios regis, et fílios regínæ. +4 Regum 4Kgs 12 10 14 Qui ait: Comprehéndite eos vivos. Quos cum comprehendíssent vivos, jugulavérunt eos in cistérna juxta Cámeram, quadragínta duos viros: et non relíquit ex eis quemquam. +4 Regum 4Kgs 12 10 15 Cumque abiísset inde, invénit Jónadab fílium Rechab in occúrsum sibi, et benedíxit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jónadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levávit eum ad se in currum: b +4 Regum 4Kgs 12 10 16 dixítque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Dómino. Et impósitum in curru suo +4 Regum 4Kgs 12 10 17 duxit in Samaríam. Et percússit omnes qui réliqui fúerant de Achab in Samaría usque ad unum, juxta verbum Dómini quod locútus est per Elíam. +4 Regum 4Kgs 12 10 18 Congregávit ergo Jehu omnem pópulum, et dixit ad eos: Achab cóluit Baal parum, ego autem colam eum ámplius. b +4 Regum 4Kgs 12 10 19 Nunc ígitur omnes prophétas Baal, et univérsos servos ejus, et cunctos sacerdótes ipsíus vocáte ad me: nullus sit qui non véniat: sacrifícium enim grande est mihi Baal: quicúmque defúerit, non vivet. Porro Jehu faciébat hoc insidióse, ut dispérderet cultóres Baal. +4 Regum 4Kgs 12 10 20 Et dixit: Sanctificáte diem solémnem Baal. Vocavítque, +4 Regum 4Kgs 12 10 21 et misit in univérsos términos Israël, et venérunt cuncti servi Baal: non fuit resíduus ne unus quidem qui non veníret. Et ingréssi sunt templum Baal: et repléta est domus Baal, a summo usque ad summum. +4 Regum 4Kgs 12 10 22 Dixítque his qui erant super vestes: Proférte vestiménta univérsis servis Baal. Et protulérunt eis vestes. +4 Regum 4Kgs 12 10 23 Ingressúsque Jehu, et Jónadab fílius Rechab, templum Baal, ait cultóribus Baal: Perquírite, et vidéte, ne quis forte vobíscum sit de servis Dómini, sed ut sint servi Baal soli. +4 Regum 4Kgs 12 10 24 Ingréssi sunt ígitur ut fácerent víctimas et holocáusta: Jehu autem præparáverat sibi foris octogínta viros, et díxerat eis: Quicúmque fúgerit de homínibus his, quos ego addúxero in manus vestras, ánima ejus erit pro ánima illíus. +4 Regum 4Kgs 12 10 25 Factum est autem, cum complétum esset holocáustum, præcépit Jehu milítibus et dúcibus suis: Ingredímini, et percútite eos: nullus evádat. Percusserúntque eos in ore gládii, et projecérunt mílites et duces: et iérunt in civitátem templi Baal, +4 Regum 4Kgs 12 10 26 et protulérunt státuam de fano Baal, et combussérunt, +4 Regum 4Kgs 12 10 27 et comminuérunt eam. Destruxérunt quoque ædem Baal, et fecérunt pro ea latrínas usque in diem hanc. +4 Regum 4Kgs 12 10 28 Delévit ítaque Jehu Baal de Israël: b +4 Regum 4Kgs 12 10 29 verúmtamen a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, non recéssit, nec derelíquit vítulos áureos qui erant in Bethel et in Dan. +4 Regum 4Kgs 12 10 30 Dixit autem Dóminus ad Jehu: Quia studióse egísti quod rectum erat, et placébat in óculis meis, et ómnia quæ erant in corde meo fecísti contra domum Achab: fílii tui usque ad quartam generatiónem sedébunt super thronum Israël. +4 Regum 4Kgs 12 10 31 Porro Jehu non custodívit ut ambuláret in lege Dómini Dei Israël in toto corde suo: non enim recéssit a peccátis Jeróboam, qui peccáre fécerat Israël. +4 Regum 4Kgs 12 10 32 In diébus illis cœpit Dóminus tædére super Israël: percussítque eos Hazaël in univérsis fínibus Israël, +4 Regum 4Kgs 12 10 33 a Jordáne contra orientálem plagam, omnem terram Gálaad, et Gad, et Ruben, et Manásse, ab Aroër, quæ est super torréntem Arnon, et Gálaad, et Basan. +4 Regum 4Kgs 12 10 34 Réliqua autem verbórum Jehu, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 10 35 Et dormívit Jehu cum pátribus suis, sepelierúntque eum in Samaría: et regnávit Jóachaz fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 10 36 Dies autem quos regnávit Jehu super Israël, vigínti et octo anni sunt in Samaría. +4 Regum 4Kgs 12 11 1 Athalía vero mater Ochozíæ, videns mórtuum fílium suum, surréxit, et interfécit omne semen régium. +4 Regum 4Kgs 12 11 2 Tollens autem Jósaba fília regis Joram, soror Ochozíæ, Joas fílium Ochozíæ, furáta est eum de médio filiórum regis qui interficiebántur, et nutrícem ejus de triclínio: et abscóndit eum a fácie Athalíæ ut non interficerétur. +4 Regum 4Kgs 12 11 3 Erátque cum ea sex annis clam in domo Dómini: porro Athalía regnávit super terram. +4 Regum 4Kgs 12 11 4 Anno autem séptimo misit Jójada, et assúmens centuriónes et mílites, introdúxit ad se in templum Dómini, pepigítque cum eis fœdus: et adjúrans eos in domo Dómini, osténdit eis fílium regis: +4 Regum 4Kgs 12 11 5 et præcépit illis, dicens: Iste est sermo, quem fácere debétis: +4 Regum 4Kgs 12 11 6 tértia pars vestrum intróëat sábbato, et obsérvet excúbias domus regis. Tértia autem pars sit ad portam Sur, et tértia pars sit ad portam quæ est post habitáculum scutariórum: et custodiétis excúbias domus Messa. +4 Regum 4Kgs 12 11 7 Duæ vero partes e vobis, omnes egrediéntes sábbato, custódiant excúbias domus Dómini circa regem. +4 Regum 4Kgs 12 11 8 Et vallábitis eum, habéntes arma in mánibus vestris: si quis autem ingréssus fúerit septum templi, interficiátur: eritísque cum rege introëúnte et egrediénte. +4 Regum 4Kgs 12 11 9 Et fecérunt centuriónes juxta ómnia quæ præcéperat eis Jójada sacérdos: et assuméntes sínguli viros suos qui ingrediebántur sábbatum, cum his qui egrediebántur sábbato, venérunt ad Jójadam sacerdótem. b +4 Regum 4Kgs 12 11 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 11 11 Et stetérunt sínguli habéntes arma in manu sua, a parte templi déxtera usque ad partem sinístram altáris et ædis, circum regem. +4 Regum 4Kgs 12 11 12 Produxítque fílium regis, et pósuit super eum diadéma et testimónium: fecerúntque eum regem, et unxérunt: et plaudéntes manu, dixérunt: Vivat rex. +4 Regum 4Kgs 12 11 13 Audívit autem Athalía vocem pópuli curréntis: et ingréssa ad turbas in templum Dómini, +4 Regum 4Kgs 12 11 14 vidit regem stantem super tribúnal juxta morem, et cantóres, et tubas prope eum, omnémque pópulum terræ lætántem, et canéntem tubis: et scidit vestiménta sua, clamavítque: Conjurátio, conjurátio. +4 Regum 4Kgs 12 11 15 Præcépit autem Jójada centuriónibus qui erant super exércitum, et ait eis: Edúcite eam extra septa templi, et quicúmque eam secútus fúerit, feriátur gládio. Díxerat enim sacérdos: Non occidátur in templo Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 11 16 Imposuerúntque ei manus, et impegérunt eam per viam intróitus equórum, juxta palátium, et interfécta est ibi. +4 Regum 4Kgs 12 11 17 Pépigit ergo Jójada fœdus inter Dóminum, et inter regem, et inter pópulum, ut esset pópulus Dómini: et inter regem et pópulum. b +4 Regum 4Kgs 12 11 18 Ingressúsque est omnis pópulus terræ templum Baal, et destruxérunt aras ejus, et imágines contrivérunt válide: Mathan quoque sacerdótem Baal occidérunt coram altári. Et pósuit sacérdos custódias in domo Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 11 19 Tulítque centuriónes, et Ceréthi et Pheléthi legiónes, et omnem pópulum terræ, deduxerúntque regem de domo Dómini: et venérunt per viam portæ scutariórum in palátium, et sedit super thronum regum. +4 Regum 4Kgs 12 11 20 Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et cívitas conquiévit: Athalía autem occísa est gládio in domo regis. +4 Regum 4Kgs 12 11 21 Septémque annórum erat Joas, cum regnáre cœpísset. +4 Regum 4Kgs 12 12 1 Anno séptimo Jehu, regnávit Joas: et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Sebía de Bersabée. +4 Regum 4Kgs 12 12 2 Fecítque Joas rectum coram Dómino cunctis diébus quibus dócuit eum Jójada sacérdos. +4 Regum 4Kgs 12 12 3 Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat in excélsis incénsum. +4 Regum 4Kgs 12 12 4 Dixítque Joas ad sacerdótes: Omnem pecúniam sanctórum, quæ illáta fúerit in templum Dómini a prætereúntibus, quæ offértur pro prétio ánimæ, et quam sponte et arbítrio cordis sui ínferunt in templum Dómini: b +4 Regum 4Kgs 12 12 5 accípiant illam sacerdótes juxta órdinem suum, et instáurent sartatécta domus, si quid necessárium víderint instauratióne. +4 Regum 4Kgs 12 12 6 Ígitur usque ad vigésimum tértium annum regis Joas, non instauravérunt sacerdótes sartatécta templi. +4 Regum 4Kgs 12 12 7 Vocavítque rex Joas Jójadam pontíficem et sacerdótes, dicens eis: Quare sartatécta non instaurátis templi? nolíte ergo ámplius accípere pecúniam juxta órdinem vestrum, sed ad instauratiónem templi réddite eam. +4 Regum 4Kgs 12 12 8 Prohibitíque sunt sacerdótes ultra accípere pecúniam a pópulo, et instauráre sartatécta domus. +4 Regum 4Kgs 12 12 9 Et tulit Jójada póntifex gazophylácium unum, aperuítque forámen désuper, et pósuit illud juxta altáre ad déxteram ingrediéntium domum Dómini: mittebántque in eo sacerdótes qui custodiébant óstia, omnem pecúniam quæ deferebátur ad templum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 12 10 Cumque vidérent nímiam pecúniam esse in gazophylácio, ascendébat scriba regis, et póntifex, effundebántque et numerábant pecúniam quæ inveniebátur in domo Dómini: b +4 Regum 4Kgs 12 12 11 et dabant eam juxta númerum atque mensúram in manu eórum qui prǽerant cæmentáriis domus Dómini: qui impendébant eam in fabris lignórum et in cæmentáriis, iis qui operabántur in domo Dómini, +4 Regum 4Kgs 12 12 12 et sartatécta faciébant: et in iis qui cædébant saxa, et ut émerent ligna, et lápides, qui excidebántur, ita ut implerétur instaurátio domus Dómini in univérsis quæ indigébant expénsa ad muniéndam domum. +4 Regum 4Kgs 12 12 13 Verúmtamen non fiébant ex eádem pecúnia hýdriæ templi Dómini, et fuscínulæ, et thuríbula, et tubæ, et omne vas áureum et argénteum, de pecúnia quæ inferebátur in templum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 12 14 Iis enim qui faciébant opus, dabátur ut instaurarétur templum Dómini: +4 Regum 4Kgs 12 12 15 et non fiébat rátio iis homínibus qui accipiébant pecúniam ut distribúerent eam artifícibus, sed in fide tractábant eam. +4 Regum 4Kgs 12 12 16 Pecúniam vero pro delícto, et pecúniam pro peccátis non inferébant in templum Dómini, quia sacerdótum erat. +4 Regum 4Kgs 12 12 17 Tunc ascéndit Hazaël rex Sýriæ, et pugnábat contra Geth, cepítque eam: et diréxit fáciem suam ut ascénderet in Jerúsalem. b +4 Regum 4Kgs 12 12 18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda ómnia sanctificáta quæ consecráverant Jósaphat, et Joram, et Ochozías, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtúlerat: et univérsum argéntum quod inveníri pótuit in thesáuris templi Dómini et in palátio regis: misítque Hazaéli regi Sýriæ, et recéssit ab Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 12 19 Réliqua autem sermónum Joas, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 12 20 Surrexérunt autem servi ejus, et conjuravérunt inter se, percusserúntque Joas in domo Mello in descénsu Sella. +4 Regum 4Kgs 12 12 21 Jósachar namque fílius Sémaath, et Józabad fílius Somer servi ejus, percussérunt eum, et mórtuus est: et sepeliérunt eum cum pátribus suis in civitáte David: regnavítque Amasías fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 13 1 Anno vigésimo tértio Joas fílii Ochozíæ regis Juda, regnávit Jóachaz fílius Jehu super Israël in Samaría decem et septem annis. +4 Regum 4Kgs 12 13 2 Et fecit malum coram Dómino, secutúsque est peccáta Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, et non declinávit ab eis. +4 Regum 4Kgs 12 13 3 Iratúsque est furor Dómini contra Israël, et trádidit eos in manu Hazaël regis Sýriæ, et in manu Bénadad fílii Hazaël, cunctis diébus. +4 Regum 4Kgs 12 13 4 Deprecátus est autem Jóachaz fáciem Dómini, et audívit eum Dóminus: vidit enim angústiam Israël, quia attríverat eos rex Sýriæ: +4 Regum 4Kgs 12 13 5 et dedit Dóminus salvatórem Israéli, et liberátus est de manu regis Sýriæ: habitaverúntque fílii Israël in tabernáculis suis sicut heri et nudiustértius. +4 Regum 4Kgs 12 13 6 Verúmtamen non recessérunt a peccátis domus Jeróboam, qui peccáre fecit Israël, sed in ipsis ambulavérunt: síquidem et lucus permánsit in Samaría. +4 Regum 4Kgs 12 13 7 Et non sunt derelícti Jóachaz de pópulo nisi quinquagínta équites, et decem currus, et decem míllia péditum: interfécerat enim eos rex Sýriæ, et redégerat quasi púlverem in tritúra áreæ. +4 Regum 4Kgs 12 13 8 Réliqua autem sermónum Jóachaz, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 13 9 Dormivítque Jóachaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in Samaría: regnavítque Joas fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 13 10 Anno trigésimo séptimo Joas regis Juda, regnávit Joas fílius Jóachaz super Israël in Samaría sédecim annis. b +4 Regum 4Kgs 12 13 11 Et fecit quod malum est in conspéctu Dómini: non declinávit ab ómnibus peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, sed in ipsis ambulávit. +4 Regum 4Kgs 12 13 12 Réliqua autem sermónum Joas, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus, quómodo pugnáverit contra Amasíam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 13 13 Et dormívit Joas cum pátribus suis: Jeróboam autem sedit super sólium ejus. Porro Joas sepúltus est in Samaría cum régibus Israël. +4 Regum 4Kgs 12 13 14 Eliséus autem ægrotábat infirmitáte, qua et mórtuus est: descendítque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebátque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auríga ejus. b +4 Regum 4Kgs 12 13 15 Et ait illi Eliséus: Affer arcum et sagíttas. Cumque attulísset ad eum arcum et sagíttas, +4 Regum 4Kgs 12 13 16 dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuísset ille manum suam, superpósuit Eliséus manus suas mánibus regis, +4 Regum 4Kgs 12 13 17 et ait: Áperi fenéstram orientálem. Cumque aperuísset, dixit Eliséus: Jace sagíttam. Et jecit. Et ait Eliséus: Sagítta salútis Dómini, et sagítta salútis contra Sýriam: percutiésque Sýriam in Aphec, donec consúmas eam. +4 Regum 4Kgs 12 13 18 Et ait: Tolle sagíttas. Qui cum tulísset, rursum dixit ei: Pércute jáculo terram. Et cum percussísset tribus vícibus, et stetísset, +4 Regum 4Kgs 12 13 19 irátus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussísses quínquies, aut séxies, sive sépties, percussísses Sýriam usque ad consumptiónem: nunc autem tribus vícibus percúties eam. +4 Regum 4Kgs 12 13 20 Mórtuus est ergo Eliséus, et sepeliérunt eum. Latrúnculi autem de Moab venérunt in terram in ipso anno. b +4 Regum 4Kgs 12 13 21 Quidam autem sepeliéntes hóminem, vidérunt latrúnculos, et projecérunt cadáver in sepúlchro Eliséi. Quod cum tetigísset ossa Eliséi, revíxit homo, et stetit super pedes suos. +4 Regum 4Kgs 12 13 22 Ígitur Hazaël rex Sýriæ afflíxit Israël cunctis diébus Jóachaz: b +4 Regum 4Kgs 12 13 23 et misértus est Dóminus eórum, et revérsus est ad eos propter pactum suum, quod habébat cum Ábraham, et Ísaac, et Jacob: et nóluit dispérdere eos, neque projícere pénitus usque in præsens tempus. +4 Regum 4Kgs 12 13 24 Mórtuus est autem Hazaël rex Sýriæ, et regnávit Bénadad fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 13 25 Porro Joas fílius Jóachaz tulit urbes de manu Bénadad fílii Hazaël, quas túlerat de manu Jóachaz patris sui jure prœ́lii: tribus vícibus percússit eum Joas, et réddidit civitátes Israël. +4 Regum 4Kgs 12 14 1 In anno secúndo Joas fílii Jóachaz regis Israël, regnávit Amasías fílius Joas regis Juda. +4 Regum 4Kgs 12 14 2 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset: vigínti autem et novem annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Jóadan de Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 14 3 Et fecit rectum coram Dómino, verúmtamen non ut David pater ejus. Juxta ómnia quæ fecit Joas pater suus, fecit: +4 Regum 4Kgs 12 14 4 nisi hoc tantum, quod excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat incénsum in excélsis. +4 Regum 4Kgs 12 14 5 Cumque obtinuísset regnum, percússit servos suos, qui interfécerant regem patrem suum: +4 Regum 4Kgs 12 14 6 fílios autem eórum qui occíderant, non occídit, juxta quod scriptum est in libro legis Móysi, sicut præcépit Dóminus, dicens: Non moriéntur patres pro fíliis, neque fílii moriéntur pro pátribus: sed unusquísque in peccáto suo moriétur. +4 Regum 4Kgs 12 14 7 Ipse percússit Edom in valle Salinárum decem míllia, et apprehéndit petram in prœ́lio, vocavítque nomen ejus Jéctehel usque in præséntem diem. +4 Regum 4Kgs 12 14 8 Tunc misit Amasías núntios ad Joas fílium Jóachaz fílii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videámus nos. b +4 Regum 4Kgs 12 14 9 Remisítque Joas rex Israël ad Amasíam regem Juda, dicens: Cárduus Líbani misit ad cedrum quæ est in Líbano, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem. Transierúntque béstiæ saltus quæ sunt in Líbano, et conculcavérunt cárduum. +4 Regum 4Kgs 12 14 10 Percútiens invaluísti super Edom, et sublevávit te cor tuum: conténtus esto glória, et sede in domo tua: quare próvocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? +4 Regum 4Kgs 12 14 11 Et non acquiévit Amasías. Ascendítque Joas rex Israël, et vidérunt se, ipse et Amasías rex Juda, in Béthsames óppido Judæ. +4 Regum 4Kgs 12 14 12 Percussúsque est Juda coram Israël, et fugérunt unusquísque in tabernácula sua. +4 Regum 4Kgs 12 14 13 Amasíam vero regem Juda, fílium Joas fílii Ochozíæ, cepit Joas rex Israël in Béthsames, et addúxit eum in Jerúsalem: et interrúpit murum Jerúsalem, a porta Éphraim usque ad portam ánguli, quadringéntis cúbitis. +4 Regum 4Kgs 12 14 14 Tulítque omne aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ invénta sunt in domo Dómini et in thesáuris regis, et óbsides, et revérsus est in Samaríam. +4 Regum 4Kgs 12 14 15 Réliqua autem verbórum Joas quæ fecit, et fortitúdo ejus qua pugnávit contra Amasíam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? b +4 Regum 4Kgs 12 14 16 Dormivítque Joas cum pátribus suis, et sepúltus est in Samaría cum régibus Israël, et regnávit Jeróboam fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 14 17 Vixit autem Amasías fílius Joas rex Juda postquam mórtuus est Joas fílius Jóachaz regis Israël, quíndecim annis. b +4 Regum 4Kgs 12 14 18 Réliqua autem sermónum Amasíæ, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 14 19 Factáque est contra eum conjurátio in Jerúsalem: at ille fugit in Lachis. Miserúntque post eum in Lachis, et interfecérunt eum ibi: +4 Regum 4Kgs 12 14 20 et asportavérunt in equis, sepultúsque est in Jerúsalem cum pátribus suis in civitáte David. +4 Regum 4Kgs 12 14 21 Tulit autem univérsus pópulus Judæ Azaríam annos natum sédecim, et constituérunt eum regem pro patre ejus Amasía. +4 Regum 4Kgs 12 14 22 Ipse ædificávit Ælath, et restítuit eam Judæ, postquam dormívit rex cum pátribus suis. +4 Regum 4Kgs 12 14 23 Anno quintodécimo Amasíæ fílii Joas regis Juda, regnávit Jeróboam fílius Joas regis Israël in Samaría, quadragínta et uno anno. b +4 Regum 4Kgs 12 14 24 Et fecit quod malum est coram Dómino: non recéssit ab ómnibus peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. +4 Regum 4Kgs 12 14 25 Ipse restítuit términos Israël ab intróitu Emath usque ad mare solitúdinis, juxta sermónem Dómini Dei Israël quem locútus est per servum suum Jonam fílium Amáthi prophétam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. +4 Regum 4Kgs 12 14 26 Vidit enim Dóminus afflictiónem Israël amáram nimis, et quod consúmpti essent usque ad clausos cárcere et extrémos, et non esset qui auxiliarétur Israéli. +4 Regum 4Kgs 12 14 27 Nec locútus est Dóminus ut deléret nomen Israël de sub cælo, sed salvávit eos in manu Jeróboam fílii Joas. +4 Regum 4Kgs 12 14 28 Réliqua autem sermónum Jeróboam, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus qua prœliátus est, et quómodo restítuit Damáscum et Emath Judæ in Israël, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 14 29 Dormivítque Jeróboam cum pátribus suis régibus Israël, et regnávit Zacharías fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 15 1 Anno vigésimo séptimo Jeróboam regis Israël, regnávit Azarías fílius Amasíæ regis Juda. +4 Regum 4Kgs 12 15 2 Sédecim annórum erat cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jechelía de Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 15 3 Fecítque quod erat plácitum coram Dómino, juxta ómnia quæ fecit Amasías pater ejus. +4 Regum 4Kgs 12 15 4 Verúmtamen excélsa non est demolítus: adhuc pópulus sacrificábat, et adolébat incénsum in excélsis. +4 Regum 4Kgs 12 15 5 Percússit autem Dóminus regem, et fuit leprósus usque in diem mortis suæ, et habitábat in domo líbera seórsum: Jóatham vero fílius regis gubernábat palátium, et judicábit pópulum terræ. +4 Regum 4Kgs 12 15 6 Réliqua autem sermónum Azaríæ, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 15 7 Et dormívit Azarías cum pátribus suis: sepelierúntque eum cum majóribus suis in civitáte David, et regnávit Jóatham fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 15 8 Anno trigésimo octávo Azaríæ regis Juda, regnávit Zacharías fílius Jeróboam super Israël in Samaría sex ménsibus. b +4 Regum 4Kgs 12 15 9 Et fecit quod malum est coram Dómino, sicut fécerant patres ejus: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. +4 Regum 4Kgs 12 15 10 Conjurávit autem contra eum Sellum fílius Jabes: percussítque eum palam, et interfécit, regnavítque pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 15 11 Réliqua autem verbórum Zacharíæ, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 15 12 Iste est sermo Dómini quem locútus est ad Jehu, dicens: Fílii tui usque ad quartam generatiónem sedébunt super thronum Israël. Factúmque est ita. +4 Regum 4Kgs 12 15 13 Sellum fílius Jabes regnávit trigésimo novo anno Azaríæ regis Juda: regnávit autem uno mense in Samaría. +4 Regum 4Kgs 12 15 14 Et ascéndit Mánahem fílius Gadi de Thersa, venítque in Samaríam, et percússit Sellum fílium Jabes in Samaría, et interfécit eum: regnavítque pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 15 15 Réliqua autem verbórum Sellum, et conjurátio ejus, per quam teténdit insídias, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 15 16 Tunc percússit Mánahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et términos ejus de Thersa: nolúerant enim aperíre ei: et interfécit omnes prægnántes ejus, et scidit eas. +4 Regum 4Kgs 12 15 17 Anno trigésimo nono Azaríæ regis Juda, regnávit Mánahem fílius Gadi super Israël decem annis in Samaría. b +4 Regum 4Kgs 12 15 18 Fecítque quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, cunctis diébus ejus. +4 Regum 4Kgs 12 15 19 Veniébat Phul rex Assyriórum in terram, et dabat Mánahem Phul mille talénta argénti, ut esset ei in auxílium, et firmáret regnum ejus. +4 Regum 4Kgs 12 15 20 Indixítque Mánahem argéntum super Israël cunctis poténtibus et divítibus, ut daret regi Assyriórum quinquagínta siclos argénti per síngulos: reversúsque est rex Assyriórum, et non est morátus in terra. +4 Regum 4Kgs 12 15 21 Réliqua autem sermónum Mánahem, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 15 22 Et dormívit Mánahem cum pátribus suis: regnavítque Phaceía fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 15 23 Anno quinquagésimo Azaríæ regis Juda, regnávit Phaceía fílius Mánahem super Israël in Samaría biénnio. +4 Regum 4Kgs 12 15 24 Et fecit quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. +4 Regum 4Kgs 12 15 25 Conjurávit autem advérsus eum Phácee fílius Romelíæ, dux ejus, et percússit eum in Samaría in turre domus régiæ, juxta Argob et juxta Árie, et cum eo quinquagínta viros de fíliis Galaaditárum: et interfécit eum, regnavítque pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 15 26 Réliqua autem sermónum Phaceía, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 15 27 Anno quinquagésimo secúndo Azaríæ regis Juda, regnávit Phácee fílius Romelíæ super Israël in Samaría vigínti annis. b +4 Regum 4Kgs 12 15 28 Et fecit quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. +4 Regum 4Kgs 12 15 29 In diébus Phácee regis Israël, venit Theglathphálasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Máacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Gálaad, et Galilǽam, et univérsam terram Néphthali: et tránstulit eos in Assýrios. +4 Regum 4Kgs 12 15 30 Conjurávit autem et teténdit insídias Osée fílius Ela contra Phácee fílium Romelíæ, et percússit eum, et interfécit: regnavítque pro eo vigésimo anno Jóatham fílii Ozíæ. +4 Regum 4Kgs 12 15 31 Réliqua autem sermónum Phácee, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Israël? +4 Regum 4Kgs 12 15 32 Anno secúndo Phácee fílii Romelíæ regis Israël, regnávit Jóatham fílius Ozíæ regis Juda. b +4 Regum 4Kgs 12 15 33 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jérusa fília Sadoc. +4 Regum 4Kgs 12 15 34 Fecítque quod erat plácitum coram Dómino: juxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, operátus est. +4 Regum 4Kgs 12 15 35 Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc pópulus immolábat, et adolébat incénsum in excélsis. Ipse ædificávit portam domus Dómini sublimíssimam. +4 Regum 4Kgs 12 15 36 Réliqua autem sermónum Jóatham, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 15 37 In diébus illis cœpit Dóminus míttere in Judam Rasin regem Sýriæ, et Phácee fílium Romelíæ. +4 Regum 4Kgs 12 15 38 Et dormívit Jóatham cum pátribus suis, sepultúsque est cum eis in civitáte David patris sui: et regnávit Achaz fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 16 1 Anno decimoséptimo Phácee fílii Romelíæ, regnávit Achaz fílius Jóatham regis Juda. +4 Regum 4Kgs 12 16 2 Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. Non fecit quod erat plácitum in conspéctu Dómini Dei sui sicut David pater ejus, +4 Regum 4Kgs 12 16 3 sed ambulávit in via regum Israël: ínsuper et fílium suum consecrávit, tránsferens per ignem secúndum idóla géntium, quæ dissipávit Dóminus coram fíliis Israël. +4 Regum 4Kgs 12 16 4 Immolábat quoque víctimas, et adolébat incénsum in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso. +4 Regum 4Kgs 12 16 5 Tunc ascéndit Rasin rex Sýriæ, et Phácee fílius Romelíæ rex Israël, in Jerúsalem ad prœliándum: cumque obsidérent Achaz, non valuérunt superáre eum. b +4 Regum 4Kgs 12 16 6 In témpore illo restítuit Rasin rex Sýriæ, Áilam Sýriæ, et ejécit Judǽos de Áila: et Idumǽi venérunt in Áilam, et habitavérunt ibi usque in diem hanc. +4 Regum 4Kgs 12 16 7 Misit autem Achaz núntios ad Theglathphálasar regem Assyriórum, dicens: Servus tuus, et fílius tuus ego sum: ascénde, et salvum me fac de manu regis Sýriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexérunt advérsum me. +4 Regum 4Kgs 12 16 8 Et cum collegísset argéntum et aurum quod inveníri pótuit in domo Dómini et in thesáuris regis, misit regi Assyriórum múnera. +4 Regum 4Kgs 12 16 9 Qui et acquiévit voluntáti ejus: ascéndit enim rex Assyriórum in Damáscum, et vastávit eam, et tránstulit habitatóres ejus Cyrénen: Rasin autem interfécit. +4 Regum 4Kgs 12 16 10 Perrexítque rex Achaz in occúrsum Theglathphálasar regis Assyriórum in Damáscum: cumque vidísset altáre Damásci, misit rex Achaz ad Uríam sacerdótem exémplar ejus, et similitúdinem juxta omne opus ejus. b +4 Regum 4Kgs 12 16 11 Exstruxítque Urías sacérdos altáre: juxta ómnia quæ præcéperat rex Achaz de Damásco, ita fecit sacérdos Urías donec veníret rex Achaz de Damásco. +4 Regum 4Kgs 12 16 12 Cumque venísset rex de Damásco, vidit altáre, et venerátus est illud: ascendítque et immolávit holocáusta et sacrifícium suum, +4 Regum 4Kgs 12 16 13 et libávit libámina, et fudit sánguinem pacificórum quæ obtúlerat super altáre. +4 Regum 4Kgs 12 16 14 Porro altáre ǽreum quod erat coram Dómino, tránstulit de fácie templi, et de loco altáris, et de loco templi Dómini: posuítque illud ex látere altáris ad aquilónem. +4 Regum 4Kgs 12 16 15 Præcépit quoque rex Achaz Uríæ sacerdóti, dicens: Super altáre majus offer holocáustum matutínum, et sacrifícium vespertínum, et holocáustum regis, et sacrifícium ejus, et holocáustum univérsi pópuli terræ, et sacrifícia eórum, et libámina eórum: et omnem sánguinem holocáusti, et univérsum sánguinem víctimæ super illud effúndes: altáre vero ǽreum erit parátum ad voluntátem meam. +4 Regum 4Kgs 12 16 16 Fecit ígitur Urías sacérdos juxta ómnia quæ præcéperat rex Achaz. +4 Regum 4Kgs 12 16 17 Tulit autem rex Achaz cælátas bases, et lutérem qui erat désuper: et mare depósuit de bobus ǽreis qui sustentábant illud, et pósuit super paviméntum stratum lápide. b +4 Regum 4Kgs 12 16 18 Musach quoque sábbati quod ædificáverat in templo: et ingréssum regis extérius convértit in templum Dómini propter regem Assyriórum. +4 Regum 4Kgs 12 16 19 Réliqua autem verbórum Achaz quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? b +4 Regum 4Kgs 12 16 20 Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: et regnávit Ezechías fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 17 1 Anno duodécimo Achaz regis Juda, regnávit Osée fílius Ela in Samaría super Israël novem annis. +4 Regum 4Kgs 12 17 2 Fecítque malum coram Dómino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fúerant. +4 Regum 4Kgs 12 17 3 Contra hunc ascéndit Salmánasar rex Assyriórum, et factus est ei Osée servus, reddebátque illi tribúta. +4 Regum 4Kgs 12 17 4 Cumque deprehendísset rex Assyriórum Osée, quod rebelláre nitens misísset núntios ad Sua regem Ægýpti ne præstáret tribúta regi Assyriórum sicut síngulis annis sólitus erat, obsédit eum, et vinctum misit in cárcerem. +4 Regum 4Kgs 12 17 5 Pervagatúsque est omnem terram: et ascéndens Samaríam, obsédit eam tribus annis. +4 Regum 4Kgs 12 17 6 Anno autem nono Osée, cepit rex Assyriórum Samaríam, et tránstulit Israël in Assýrios: posuítque eos in Hala et in Habor juxta flúvium Gozan, in civitátibus Medórum. +4 Regum 4Kgs 12 17 7 Factum est enim, cum peccássent fílii Israël Dómino Deo suo, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, de manu Pharaónis regis Ægýpti, coluérunt deos aliénos. b +4 Regum 4Kgs 12 17 8 Et ambulavérunt juxta ritum géntium quas consúmpserat Dóminus in conspéctu filiórum Israël et regum Israël, quia simíliter fécerant. +4 Regum 4Kgs 12 17 9 Et offendérunt fílii Israël verbis non rectis Dóminum Deum suum: et ædificavérunt sibi excélsa in cunctis úrbibus suis, a turre custódum usque ad civitátem munítam. +4 Regum 4Kgs 12 17 10 Fecerúntque sibi státuas et lucos in omni colle sublími, et subter omne lignum nemorósum: +4 Regum 4Kgs 12 17 11 et adolébant ibi incénsum super aras in morem géntium quas transtúlerat Dóminus a fácie eórum: fecerúntque verba péssima irritántes Dóminum. +4 Regum 4Kgs 12 17 12 Et coluérunt immundítias de quibus præcépit eis Dóminus ne fácerent verbum hoc. +4 Regum 4Kgs 12 17 13 Et testificátus est Dóminus in Israël et in Juda per manum ómnium prophetárum et vidéntium, dicens: Revertímini a viis vestris péssimis, et custodíte præcépta mea et cæremónias, juxta omnem legem quam præcépi pátribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servórum meórum prophetárum. b +4 Regum 4Kgs 12 17 14 Qui non audiérunt, sed induravérunt cervícem suam juxta cervícem patrum suórum, qui noluérunt obedíre Dómino Deo suo. +4 Regum 4Kgs 12 17 15 Et abjecérunt legítima ejus, et pactum quod pépigit cum pátribus eórum, et testificatiónes quibus contestátus est eos: secutíque sunt vanitátes, et vane egérunt: et secúti sunt gentes quæ erant per circúitum eórum, super quibus præcéperat Dóminus eis ut non fácerent sicut et illæ faciébant. +4 Regum 4Kgs 12 17 16 Et dereliquérunt ómnia præcépta Dómini Dei sui: fecerúntque sibi conflátiles duos vítulos, et lucos, et adoravérunt univérsam milítiam cæli: servierúntque Baal, +4 Regum 4Kgs 12 17 17 et consecravérunt fílios suos et fílias suas per ignem: et divinatiónibus inserviébant, et augúriis: et tradidérunt se ut fácerent malum coram Dómino, ut irritárent eum. +4 Regum 4Kgs 12 17 18 Iratúsque est Dóminus veheménter Israéli, et ábstulit eos a conspéctu suo, et non remánsit nisi tribus Juda tantúmmodo. +4 Regum 4Kgs 12 17 19 Sed nec ipse Juda custodívit mandáta Dómini Dei sui: verum ambulávit in erróribus Israël, quos operátus fúerat. +4 Regum 4Kgs 12 17 20 Projecítque Dóminus omne semen Israël, et afflíxit eos, et trádidit eos in manu diripiéntium, donec projíceret eos a fácie sua: +4 Regum 4Kgs 12 17 21 ex eo jam témpore quo scissus est Israël a domo David, et constituérunt sibi regem Jeróboam fílium Nabat: separávit enim Jeróboam Israël a Dómino, et peccáre eos fecit peccátum magnum. +4 Regum 4Kgs 12 17 22 Et ambulavérunt fílii Israël in univérsis peccátis Jeróboam quæ fécerat: et non recessérunt ab eis, +4 Regum 4Kgs 12 17 23 úsquequo Dóminus auférret Israël a fácie sua, sicut locútus fúerat in manu ómnium servórum suórum prophetárum: translatúsque est Israël de terra sua in Assýrios, usque in diem hanc. +4 Regum 4Kgs 12 17 24 Addúxit autem rex Assyriórum de Babylóne, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sephárvaim: et collocávit eos in civitátibus Samaríæ pro fíliis Israël: qui possedérunt Samaríam, et habitavérunt in úrbibus ejus. b +4 Regum 4Kgs 12 17 25 Cumque ibi habitáre cœpíssent, non timébant Dóminum: et immísit in eos Dóminus leónes, qui interficiébant eos. +4 Regum 4Kgs 12 17 26 Nuntiatúmque est regi Assyriórum, et dictum: Gentes quas transtulísti, et habitáre fecísti in civitátibus Samaríæ, ignórant legítima Dei terræ: et immísit in eos Dóminus leónes, et ecce interfíciunt eos, eo quod ignórent ritum Dei terræ. +4 Regum 4Kgs 12 17 27 Præcépit autem rex Assyriórum, dicens: Dúcite illuc unum de sacerdótibus quos inde captívos adduxístis, et vadat, et hábitet cum eis: et dóceat eos legítima Dei terræ. +4 Regum 4Kgs 12 17 28 Ígitur cum venísset unus de sacerdótibus his qui captívi ducti fúerant de Samaría, habitávit in Bethel, et docébat eos quómodo cólerent Dóminum. +4 Regum 4Kgs 12 17 29 Et unaquǽque gens fabricáta est deum suum: posuerúntque eos in fanis excélsis quæ fécerant Samarítæ, gens et gens in úrbibus suis, in quibus habitábat. +4 Regum 4Kgs 12 17 30 Viri enim Babylónii fecérunt Sochóthbenoth: viri autem Cuthǽi fecérunt Nergel: et viri de Emath fecérunt Ásima. +4 Regum 4Kgs 12 17 31 Porro Hevǽi fecérunt Nébahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sephárvaim, comburébant fílios suos igni, Adrámelech et Anámelech diis Sephárvaim. +4 Regum 4Kgs 12 17 32 Et nihilóminus colébant Dóminum. Fecérunt autem sibi de novíssimis sacerdótes excelsórum, et ponébant eos in fanis sublímibus. b +4 Regum 4Kgs 12 17 33 Et cum Dóminum cólerent, diis quoque suis serviébant juxta consuetúdinem géntium, de quibus transláti fúerant Samaríam. +4 Regum 4Kgs 12 17 34 Usque in præséntem diem morem sequúntur antíquum: non timent Dóminum, neque custódiunt cæremónias ejus, judícia, et legem, et mandátum, quod præcéperat Dóminus fíliis Jacob, quem cognominávit Israël: +4 Regum 4Kgs 12 17 35 et percússerat cum eis pactum, et mandáverat eis, dicens: Nolíte timére deos aliénos, et non adorétis eos, neque colátis eos, et non immolétis eis: +4 Regum 4Kgs 12 17 36 sed Dóminum Deum vestrum, qui edúxit vos de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in bráchio exténto, ipsum timéte, et illum adoráte, et ipsi immoláte. +4 Regum 4Kgs 12 17 37 Cæremónias quoque, et judícia, et legem, et mandátum, quod scripsit vobis, custodíte ut faciátis cunctis diébus: et non timeátis deos aliénos. +4 Regum 4Kgs 12 17 38 Et pactum quod percússit vobíscum, nolíte oblivísci: nec colátis deos aliénos, +4 Regum 4Kgs 12 17 39 sed Dóminum Deum vestrum timéte, et ipse éruet vos de manu ómnium inimicórum vestrórum. +4 Regum 4Kgs 12 17 40 Illi vero non audiérunt, sed juxta consuetúdinem suam prístinam perpetrábant. +4 Regum 4Kgs 12 17 41 Fuérunt ígitur gentes istæ timéntes quidem Dóminum, sed nihilóminus et idólis suis serviéntes: nam et fílii eórum, et nepótes, sicut fecérunt patres sui, ita fáciunt usque in præséntem diem. +4 Regum 4Kgs 12 18 1 Anno tértio Osée fílii Ela regis Israël, regnávit Ezechías fílius Achaz regis Juda. +4 Regum 4Kgs 12 18 2 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Abi fília Zacharíæ. +4 Regum 4Kgs 12 18 3 Fecítque quod erat bonum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus. +4 Regum 4Kgs 12 18 4 Ipse dissipávit excélsa, et contrívit státuas, et succídit lucos, confregítque serpéntem ǽneum quem fécerat Móyses: síquidem usque ad illud tempus fílii Israël adolébant ei incénsum: vocavítque nomen ejus Nohéstan. +4 Regum 4Kgs 12 18 5 In Dómino Deo Israël sperávit: ítaque post eum non fuit símilis ei de cunctis régibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuérunt: +4 Regum 4Kgs 12 18 6 et adhǽsit Dómino, et non recéssit a vestígiis ejus, fecítque mandáta ejus, quæ præcéperat Dóminus Móysi. +4 Regum 4Kgs 12 18 7 Unde et erat Dóminus cum eo, et in cunctis ad quæ procedébat, sapiénter se agébat. Rebellávit quoque contra regem Assyriórum, et non servívit ei. +4 Regum 4Kgs 12 18 8 Ipse percússit Philisthǽos usque ad Gazam, et omnes términos eórum, a turre custódum usque ad civitátem munítam. +4 Regum 4Kgs 12 18 9 Anno quarto regis Ezechíæ, qui erat annus séptimus Osée fílii Ela regis Israël, ascéndit Salmánasar rex Assyriórum in Samaríam, et oppugnávit eam, b +4 Regum 4Kgs 12 18 10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechíæ, id est nono anno Osée regis Israël, capta est Samaría: +4 Regum 4Kgs 12 18 11 et tránstulit rex Assyriórum Israël in Assýrios, collocavítque eos in Hala et in Habor flúviis Gozan in civitátibus Medórum: +4 Regum 4Kgs 12 18 12 quia non audiérunt vocem Dómini Dei sui, sed prætergréssi sunt pactum ejus: ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dómini non audiérunt, neque fecérunt. +4 Regum 4Kgs 12 18 13 Anno quartodécimo regis Ezechíæ, ascéndit Sennácherib rex Assyriórum ad univérsas civitátes Juda munítas, et cepit eas. b +4 Regum 4Kgs 12 18 14 Tunc misit Ezechías rex Juda núntios ad regem Assyriórum in Lachis, dicens: Peccávi: recéde a me, et omne quod imposúeris mihi, feram. Indíxit ítaque rex Assyriórum Ezechíæ regi Judæ trecénta talénta argénti, et trigínta talénta auri. +4 Regum 4Kgs 12 18 15 Dedítque Ezechías omne argéntum quod repértum fúerat in domo Dómini et in thesáuris regis. +4 Regum 4Kgs 12 18 16 In témpore illo confrégit Ezechías valvas templi Dómini, et láminas auri quas ipse affíxerat, et dedit eas regi Assyriórum. +4 Regum 4Kgs 12 18 17 Misit autem rex Assyriórum Tharthan, et Rábsaris, et Rábsacen de Lachis ad regem Ezechíam cum manu válida Jerúsalem: qui cum ascendíssent, venérunt Jerúsalem, et stetérunt juxta aquædúctum piscínæ superióris, quæ est in via Agri fullónis. b +4 Regum 4Kgs 12 18 18 Vocaverúntque regem: egréssus est autem ad eos Elíacim fílius Helcíæ præpósitus domus, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph a commentáriis. +4 Regum 4Kgs 12 18 19 Dixítque ad eos Rábsaces: Loquímini Ezechíæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriórum: Quæ est ista fidúcia, qua níteris? +4 Regum 4Kgs 12 18 20 fórsitan inísti consílium, ut prǽpares te ad prœ́lium. In quo confídis, ut áudeas rebelláre? +4 Regum 4Kgs 12 18 21 an speras in báculo arundíneo atque confrácto Ægýpto, super quem, si incubúerit homo, comminútus ingrediétur manum ejus, et perforábit eam? sic est Phárao rex Ægýpti ómnibus qui confídunt in se. +4 Regum 4Kgs 12 18 22 Quod si dixéritis mihi: In Dómino Deo nostro habémus fidúciam: nonne iste est, cujus ábstulit Ezechías excélsa et altária, et præcépit Judæ et Jerúsalem: Ante altáre hoc adorábitis in Jerúsalem? +4 Regum 4Kgs 12 18 23 Nunc ígitur transíte ad dóminum meum regem Assyriórum, et dabo vobis duo míllia equórum, et vidéte an habére valeátis ascensóres eórum. +4 Regum 4Kgs 12 18 24 Et quómodo potéstis resístere ante unum sátrapam de servis dómini mei mínimis? an fidúciam habes in Ægýpto propter currus et équites? +4 Regum 4Kgs 12 18 25 Numquid sine Dómini voluntáte ascéndi ad locum istum, ut demolírer eum? Dóminus dixit mihi: Ascénde ad terram hanc, et demolíre eam. +4 Regum 4Kgs 12 18 26 Dixérunt autem Elíacim fílius Helcíæ, et Sobna, et Jóahe Rábsaci: Precámur ut loquáris nobis servis tuis syríace: síquidem intellígimus hanc linguam: et non loquáris nobis judáice, audiénte pópulo qui est super murum. b +4 Regum 4Kgs 12 18 27 Respondítque eis Rábsaces, dicens: Numquid ad dóminum tuum, et ad te misit me dóminus meus, ut lóquerer sermónes hos, et non pótius ad viros qui sedent super murum, ut cómedant stércora sua, et bibant urínam suam vobíscum? +4 Regum 4Kgs 12 18 28 Stetit ítaque Rábsaces, et exclamávit voce magna judáice, et ait: Audíte verba regis magni, regis Assyriórum. +4 Regum 4Kgs 12 18 29 Hæc dicit rex: Non vos sedúcat Ezechías: non enim póterit erúere vos de manu mea: +4 Regum 4Kgs 12 18 30 neque fidúciam vobis tríbuat super Dóminum, dicens: Éruens liberábit nos Dóminus, et non tradétur cívitas haec in manu regis Assyriórum. +4 Regum 4Kgs 12 18 31 Nolíte audíre Ezechíam. Hæc enim dicit rex Assyriórum: Fácite mecum quod vobis est útile, et egredímini ad me: et cómedet unusquísque de vínea sua, et de ficu sua: et bibétis aquas de cistérnis vestris, +4 Regum 4Kgs 12 18 32 donec véniam, et tránsferam vos in terram quæ símilis est terræ vestræ, in terram fructíferam, et fértilem vini, terram panis et vineárum, terram olivárum et ólei ac mellis: et vivétis, et non moriémini. Nolíte audíre Ezechíam, qui vos décipit, dicens: Dóminus liberábit nos. +4 Regum 4Kgs 12 18 33 Numquid liberavérunt dii géntium terram suam de manu regis Assyriórum? +4 Regum 4Kgs 12 18 34 ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sephárvaim, Ana, et Ava? numquid liberavérunt Samaríam de manu mea? +4 Regum 4Kgs 12 18 35 Quinam illi sunt in univérsis diis terrárum, qui eruérunt regiónem suam de manu mea, ut possit erúere Dóminus Jerúsalem de manu mea? +4 Regum 4Kgs 12 18 36 Tácuit ítaque pópulus, et non respóndit ei quidquam: síquidem præcéptum regis accéperant ut non respondérent ei. b +4 Regum 4Kgs 12 18 37 Venítque Elíacim fílius Helcíæ, præpósitus domus, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph a commentáriis ad Ezechíam scissis véstibus, et nuntiavérunt ei verba Rábsacis. +4 Regum 4Kgs 12 19 1 Quæ cum audísset Ezechías rex, scidit vestiménta sua, et opértus est sacco, ingressúsque est domum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 19 2 Et misit Elíacim præpósitum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdótibus, opértos saccis, ad Isaíam prophétam fílium Amos. +4 Regum 4Kgs 12 19 3 Qui dixérunt: Hæc dicit Ezechías: Dies tribulatiónis, et increpatiónis, et blasphémiæ dies iste: venérunt fílii usque ad partum, et vires non habet partúriens. +4 Regum 4Kgs 12 19 4 Si forte áudiat Dóminus Deus tuus univérsa verba Rábsacis, quem misit rex Assyriórum dóminus suus ut exprobráret Deum vivéntem et argúeret verbis, quæ audívit Dóminus Deus tuus: et fac oratiónem pro relíquiis quæ repértæ sunt. +4 Regum 4Kgs 12 19 5 Venérunt ergo servi regis Ezechíæ ad Isaíam. b +4 Regum 4Kgs 12 19 6 Dixítque eis Isaías: Hæc dicétis dómino vestro: Hæc dicit Dóminus: Noli timére a fácie sermónum quos audísti, quibus blasphemavérunt púeri regis Assyriórum me. +4 Regum 4Kgs 12 19 7 Ecce ego immíttam ei spíritum, et áudiet núntium, et revertétur in terram suam, et dejíciam eum gládio in terra sua. +4 Regum 4Kgs 12 19 8 Revérsus est ergo Rábsaces, et invénit regem Assyriórum expugnántem Lobnam: audíerat enim quod recessísset de Lachis. b +4 Regum 4Kgs 12 19 9 Cumque audísset de Tháraca rege Æthiópiæ, dicéntes: Ecce egréssus est ut pugnet advérsum te: et iret contra eum, misit núntios ad Ezechíam, dicens: +4 Regum 4Kgs 12 19 10 Hæc dícite Ezechíæ regi Juda: Non te sedúcat Deus tuus in quo habes fidúciam, neque dicas: Non tradétur Jerúsalem in manus regis Assyriórum. +4 Regum 4Kgs 12 19 11 Tu enim ipse audísti quæ fecérunt reges Assyriórum univérsis terris, quómodo vastavérunt eas: num ergo solus póteris liberári? +4 Regum 4Kgs 12 19 12 Numquid liberavérunt dii géntium síngulos quos vastavérunt patres mei, Gozan vidélicet, et Haran, et Reseph, et fílios Eden qui erant in Thelássar? +4 Regum 4Kgs 12 19 13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitátis Sephárvaim, Ana, et Ava? +4 Regum 4Kgs 12 19 14 Ítaque cum accepísset Ezechías lítteras de manu nuntiórum, et legísset eas, ascéndit in domum Dómini, et expándit eas coram Dómino, b +4 Regum 4Kgs 12 19 15 et orávit in conspéctu ejus, dicens: Dómine Deus Israël, qui sedes super chérubim, tu es Deus solus regum ómnium terræ: tu fecísti cælum et terram. +4 Regum 4Kgs 12 19 16 Inclína aurem tuam, et audi: áperi, Dómine, óculos tuos, et vide: audi ómnia verba Sennácherib, qui misit ut exprobráret nobis Deum vivéntem. +4 Regum 4Kgs 12 19 17 Vere, Dómine, dissipavérunt reges Assyriórum gentes, et terras ómnium. +4 Regum 4Kgs 12 19 18 Et misérunt deos eórum in ignem: non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum, ex ligno et lápide: et perdidérunt eos. +4 Regum 4Kgs 12 19 19 Nunc ígitur Dómine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant ómnia regna terræ quia tu es Dóminus Deus solus. +4 Regum 4Kgs 12 19 20 Misit autem Isaías fílius Amos ad Ezechíam, dicens: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quæ deprecátus es me super Sennácherib rege Assyriórum, audívi. b +4 Regum 4Kgs 12 19 21 Iste est sermo, quem locútus est Dóminus de eo: Sprevit te, et subsannávit te, virgo fília Sion: post tergum tuum caput movit, fília Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 19 22 Cui exprobrásti, et quem blasphemásti? contra quem exaltásti vocem tuam, et elevásti in excélsum óculos tuos? Contra Sanctum Israël. +4 Regum 4Kgs 12 19 23 Per manum servórum tuórum exprobrásti Dómino, et dixísti: In multitúdine cúrruum meórum ascéndi excélsa móntium in summitáte Líbani, et succídi sublímes cedros ejus, et eléctas abiétes illíus. Et ingréssus sum usque ad términos ejus, et saltum Carméli ejus +4 Regum 4Kgs 12 19 24 ego succídi. Et bibi aquas aliénas, et siccávi vestígiis pedum meórum omnes aquas clausas. +4 Regum 4Kgs 12 19 25 Numquid non audísti quid ab inítio fécerim? ex diébus antíquis plasmávi illud, et nunc addúxi: erúntque in ruínam cóllium pugnántium civitátes munítæ. b +4 Regum 4Kgs 12 19 26 Et qui sedent in eis, húmiles manu, contremuérunt et confúsi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectórum, quæ arefácta est ántequam veníret ad maturitátem. +4 Regum 4Kgs 12 19 27 Habitáculum tuum, et egréssum tuum, et intróitum tuum, et viam tuam ego præscívi, et furórem tuum contra me. +4 Regum 4Kgs 12 19 28 Insanísti in me, et supérbia tua ascéndit in aures meas: ponam ítaque círculum in náribus tuis, et camum in lábiis tuis, et redúcam te in viam per quam venísti. +4 Regum 4Kgs 12 19 29 Tibi autem, Ezechía, hoc erit signum: cómede hoc anno quæ repéreris: in secúndo autem anno, quæ sponte nascúntur: porro in tértio anno semináte et métite: plantáte víneas, et comédite fructum eárum. b +4 Regum 4Kgs 12 19 30 Et quodcúmque réliquum fúerit de domo Juda, mittet radícem deórsum, et fáciet fructum sursum. +4 Regum 4Kgs 12 19 31 De Jerúsalem quippe egrediéntur relíquiæ, et quod salvétur de monte Sion: zelus Dómini exercítuum fáciet hoc. +4 Regum 4Kgs 12 19 32 Quam ob rem haec dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non ingrediétur urbem hanc, nec mittet in eam sagíttam, nec occupábit eam clýpeus, nec circúmdabit eam munítio. +4 Regum 4Kgs 12 19 33 Per viam qua venit, revertétur: et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. +4 Regum 4Kgs 12 19 34 Protegámque urbem hanc, et salvábo eam propter me, et propter David servum meum. +4 Regum 4Kgs 12 19 35 Factum est ígitur in nocte illa, venit ángelus Dómini, et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque míllia. Cumque dilúculo surrexísset, vidit ómnia córpora mortuórum: et recédens ábiit, b +4 Regum 4Kgs 12 19 36 et revérsus est Sennácherib rex Assyriórum, et mansit in Nínive. +4 Regum 4Kgs 12 19 37 Cumque adoráret in templo Nesroch deum suum, Adrámelech et Sárasar fílii ejus percussérunt eum gládio, fugerúntque in terram Armeniórum: et regnávit Asarháddon fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 20 1 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et venit ad eum Isaías fílius Amos prophéta, dixítque ei: Hæc dicit Dóminus Deus: Prǽcipe dómui tuæ: moriéris enim tu, et non vives. +4 Regum 4Kgs 12 20 2 Qui convértit fáciem suam ad paríetem, et orávit Dóminum, dicens: +4 Regum 4Kgs 12 20 3 Óbsecro, Dómine: meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte, et in corde perfécto, et quod plácitum est coram te fécerim. Flevit ítaque Ezechías fletu magno. +4 Regum 4Kgs 12 20 4 Et ántequam egrederétur Isaías médiam partem átrii, factus est sermo Dómini ad eum, dicens: +4 Regum 4Kgs 12 20 5 Revértere, et dic Ezechíæ duci pópuli mei: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas, et ecce sanávi te: die tértio ascéndes templum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 20 6 Et addam diébus tuis quíndecim annos: sed et de manu regis Assyriórum liberábo te, et civitátem hanc: et prótegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. +4 Regum 4Kgs 12 20 7 Dixítque Isaías: Afférte massam ficórum. Quam cum attulíssent, et posuíssent super ulcus ejus, curátus est. +4 Regum 4Kgs 12 20 8 Díxerat autem Ezechías ad Isaíam: Quod erit signum, quia Dóminus me sanábit, et quia ascensúrus sum die tértia templum Dómini? +4 Regum 4Kgs 12 20 9 Cui ait Isaías: Hoc erit signum a Dómino quod factúrus sit Dóminus sermónem quem locútus est: vis ut ascéndat umbra decem líneis, an ut revertátur tótidem grádibus? +4 Regum 4Kgs 12 20 10 Et ait Ezechías: Fácile est umbram créscere decem líneis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertátur retrórsum decem grádibus. +4 Regum 4Kgs 12 20 11 Invocávit ítaque Isaías prophéta Dóminum, et redúxit umbram per líneas quibus jam descénderat in horológio Achaz, retrórsum decem grádibus. +4 Regum 4Kgs 12 20 12 In témpore illo misit Bérodach Báladan, fílius Báladan, rex Babyloniórum, lítteras et múnera ad Ezechíam: audíerat enim quod ægrotásset Ezechías. b +4 Regum 4Kgs 12 20 13 Lætátus est autem in advéntu eórum Ezechías, et osténdit eis domum arómatum, et aurum et argéntum, et pigménta vária, unguénta quoque, et domum vasórum suórum, et ómnia quæ habére póterat in thesáuris suis. Non fuit quod non monstráret eis Ezechías in domo sua, et in omni potestáte sua. +4 Regum 4Kgs 12 20 14 Venit autem Isaías prophéta ad regem Ezechíam, dixítque ei: Quid dixérunt viri isti? aut unde venérunt ad te? Cui ait Ezechías: De terra longínqua venérunt ad me, de Babylóne. +4 Regum 4Kgs 12 20 15 At ille respóndit: Quid vidérunt in domo tua? Ait Ezechías: Ómnia quæcúmque sunt in domo mea, vidérunt: nihil est quod non monstráverim eis in thesáuris meis. +4 Regum 4Kgs 12 20 16 Dixit ítaque Isaías Ezechíæ: Audi sermónem Dómini: +4 Regum 4Kgs 12 20 17 Ecce dies vénient, et auferéntur ómnia quæ sunt in domo tua, et quæ condidérunt patres tui usque in diem hanc, in Babylónem: non remanébit quidquam, ait Dóminus. +4 Regum 4Kgs 12 20 18 Sed et de fíliis tuis qui egrediéntur ex te, quos generábis, tolléntur, et erunt eunúchi in palátio regis Babylónis. +4 Regum 4Kgs 12 20 19 Dixit Ezechías ad Isaíam: Bonus sermo Dómini quem locútus es: sit pax et véritas in diébus meis. +4 Regum 4Kgs 12 20 20 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et omnis fortitúdo ejus, et quómodo fécerit piscínam et aquædúctum, et introdúxerit aquas in civitátem, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? b +4 Regum 4Kgs 12 20 21 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et regnávit Manásses fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 21 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Haphsíba. +4 Regum 4Kgs 12 21 2 Fecítque malum in conspéctu Dómini, juxta idóla géntium quas delévit Dóminus a fácie filiórum Israël. +4 Regum 4Kgs 12 21 3 Conversúsque est, et ædificávit excélsa quæ dissipáverat Ezechías pater ejus: et eréxit aras Baal, et fecit lucos sicut fécerat Achab rex Israël, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam. +4 Regum 4Kgs 12 21 4 Exstruxítque aras in domo Dómini, de qua dixit Dóminus: In Jerúsalem ponam nomen meum. +4 Regum 4Kgs 12 21 5 Et exstrúxit altária univérsæ milítiæ cæli in duóbus átriis templi Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 21 6 Et tradúxit fílium suum per ignem: et ariolátus est, et observávit augúria, et fecit pythónes, et arúspices multiplicávit, ut fáceret malum coram Dómino, et irritáret eum. +4 Regum 4Kgs 12 21 7 Pósuit quoque idólum luci quem fécerat, in templo Dómini, super quod locútus est Dóminus ad David, et ad Salomónem fílium ejus: In templo hoc, et in Jerúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Israël, ponam nomen meum in sempitérnum. +4 Regum 4Kgs 12 21 8 Et ultra non fáciam commovéri pedem Israël de terra quam dedi pátribus eórum: si tamen custodíerint ópere ómnia quæ præcépi eis, et univérsam legem quam mandávit eis servus meus Móyses. +4 Regum 4Kgs 12 21 9 Illi vero non audiérunt: sed sedúcti sunt a Manásse, ut fácerent malum super gentes quas contrívit Dóminus a fácie filiórum Israël. +4 Regum 4Kgs 12 21 10 Locutúsque est Dóminus in manu servórum suórum prophetárum, dicens: b +4 Regum 4Kgs 12 21 11 Quia fecit Manásses rex Juda abominatiónes istas péssimas, super ómnia quæ fecérunt Amorrhǽi ante eum, et peccáre fecit étiam Judam in immundítiis suis: +4 Regum 4Kgs 12 21 12 proptérea haec dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego indúcam mala super Jerúsalem et Judam, ut quicúmque audíerit, tínniant ambæ aures ejus. +4 Regum 4Kgs 12 21 13 Et exténdam super Jerúsalem funículum Samaríæ, et pondus domus Achab: et delébo Jerúsalem, sicut deléri solent tábulæ: et delens vertam, et ducam crébrius stylum super fáciem ejus. +4 Regum 4Kgs 12 21 14 Dimíttam vero relíquias hæreditátis meæ, et tradam eas in manus inimicórum ejus, erúntque in vastitátem, et in rapínam cunctis adversáriis suis: +4 Regum 4Kgs 12 21 15 eo quod fécerint malum coram me, et perseveráverint irritántes me, ex die qua egréssi sunt patres eórum ex Ægýpto usque ad hanc diem. +4 Regum 4Kgs 12 21 16 Ínsuper et sánguinem innóxium fudit Manásses multum nimis, donec impléret Jerúsalem usque ad os: absque peccátis suis quibus peccáre fecit Judam, ut fáceret malum coram Dómino. b +4 Regum 4Kgs 12 21 17 Réliqua autem sermónum Manásse, ut univérsa quæ fecit, et peccátum ejus quod peccávit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 21 18 Dormivítque Manásses cum pátribus suis, et sepúltus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnávit Amon fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 21 19 Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset: duóbus quoque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Messálemeth fília Harus de Jéteba. b +4 Regum 4Kgs 12 21 20 Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater ejus. +4 Regum 4Kgs 12 21 21 Et ambulávit in omni via per quam ambuláverat pater ejus, servivítque immundítiis quibus servíerat pater ejus, et adorávit eas: +4 Regum 4Kgs 12 21 22 et derelíquit Dóminum Deum patrum suórum, et non ambulávit in via Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 21 23 Tetenderúntque ei insídias servi sui, et interfecérunt regem in domo sua. +4 Regum 4Kgs 12 21 24 Percússit autem pópulus terræ omnes qui conjuráverant contra regem Amon, et constituérunt sibi regem Josíam fílium ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 21 25 Réliqua autem sermónum Amon quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? +4 Regum 4Kgs 12 21 26 Sepelierúntque eum in sepúlchro suo, in horto Oza: et regnávit Josías fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 22 1 Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset: trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Idída fília Hadaía de Bésecath. +4 Regum 4Kgs 12 22 2 Fecítque quod plácitum erat coram Dómino, et ambulávit per omnes vias David patris sui: non declinávit ad déxteram, sive ad sinístram. +4 Regum 4Kgs 12 22 3 Anno autem octavodécimo regis Josíæ, misit rex Saphan fílium Aslía fílii Méssulam scribam templi Dómini, dicens ei: b +4 Regum 4Kgs 12 22 4 Vade ad Helcíam sacerdótem magnum, ut conflétur pecúnia quæ illáta est in templum Dómini, quam collegérunt janitóres templi a pópulo: +4 Regum 4Kgs 12 22 5 detúrque fabris per præpósitos domus Dómini, qui et distríbuant eam his qui operántur in templo Dómini, ad instauránda sartatécta templi: +4 Regum 4Kgs 12 22 6 tignáriis vidélicet et cæmentáriis, et iis qui interrúpta compónunt: et ut emántur ligna, et lápides de lapicidínis, ad instaurándum templum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 22 7 Verúmtamen non supputétur eis argéntum quod accípiunt, sed in potestáte hábeant, et in fide. +4 Regum 4Kgs 12 22 8 Dixit autem Helcías póntifex ad Saphan scribam: Librum legis réperi in domo Dómini. Dedítque Helcías volúmen Saphan, qui et legit illud. +4 Regum 4Kgs 12 22 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiávit ei quod præcéperat, et ait: Conflavérunt servi tui pecúniam quæ repérta est in domo Dómini, et dedérunt ut distribuerétur fabris a præféctis óperum templi Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 22 10 Narrávit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcías sacérdos. Quem cum legísset Saphan coram rege, b +4 Regum 4Kgs 12 22 11 et audísset rex verba libri legis Dómini, scidit vestiménta sua. +4 Regum 4Kgs 12 22 12 Et præcépit Helcíæ sacerdóti, et Áhicam fílio Saphan, et Áchobor fílio Micha, et Saphan scribæ, et Asaíæ servo regis, dicens: +4 Regum 4Kgs 12 22 13 Ite et consúlite Dóminum super me, et super pópulo, et super omni Juda, de verbis volúminis istíus, quod invéntum est: magna enim ira Dómini succénsa est contra nos, quia non audiérunt patres nostri verba libri hujus, ut fácerent omne quod scriptum est nobis. +4 Regum 4Kgs 12 22 14 Iérunt ítaque Helcías sacérdos, et Áhicam, et Áchobor, et Sapham, et Asaía, ad Holdam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuæ fílii Áraas custódis véstium, quæ habitábat in Jerúsalem in Secúnda: locutíque sunt ad eam. +4 Regum 4Kgs 12 22 15 Et illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dícite viro qui misit vos ad me: +4 Regum 4Kgs 12 22 16 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego addúcam mala super locum istum, et super habitatóres ejus, ómnia verba legis quæ legit rex Juda: +4 Regum 4Kgs 12 22 17 quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, irritántes me in cunctis opéribus mánuum suárum: et succendétur indignátio mea in loco hoc, et non extinguétur. +4 Regum 4Kgs 12 22 18 Regi autem Juda, qui misit vos ut consulerétis Dóminum, sic dicétis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Pro eo quod audísti verba volúminis, +4 Regum 4Kgs 12 22 19 et pertérritum est cor tuum, et humiliátus es coram Dómino, audítis sermónibus contra locum istum et habitatóres ejus, quod vidélicet fíerent in stupórem et in maledíctum: et scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me, et ego audívi, ait Dóminus: +4 Regum 4Kgs 12 22 20 idcírco cólligam te ad patres tuos, et colligéris ad sepúlchrum tuum in pace, ut non vídeant óculi tui ómnia mala quæ inductúrus sum super locum istum. +4 Regum 4Kgs 12 23 1 Et renuntiavérunt regi quod díxerat. Qui misit: et congregáti sunt ad eum omnes senes Juda et Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 23 2 Ascendítque rex templum Dómini, et omnes viri Juda, universíque qui habitábant in Jerúsalem cum eo sacerdótes et prophétæ, et omnis pópulus a parvo usque ad magnum: legítque, cunctis audiéntibus, ómnia verba libri fœ́deris, qui invéntus est in domo Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 23 3 Stetítque rex super gradum: et fœdus percússit coram Dómino, ut ambulárent post Dóminum, et custodírent præcépta ejus, et testimónia, et cæremónias in omni corde, et in tota ánima, et suscitárent verba fœ́deris hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievítque pópulus pacto. +4 Regum 4Kgs 12 23 4 Et præcépit rex Helcíæ pontífici, et sacerdótibus secúndi órdinis, et janitóribus, ut projícerent de templo Dómini ómnia vasa quæ facta fúerant Baal, et in luco, et univérsæ milítiæ cæli: et combússit ea foris Jerúsalem in conválle Cedron, et tulit púlverem eórum in Bethel. b +4 Regum 4Kgs 12 23 5 Et delévit arúspices quos posúerant reges Juda ad sacrificándum in excélsis per civitátes Juda, et in circúitu Jerúsalem: et eos qui adolébant incénsum Baal, et soli, et lunæ, et duódecim signis, et omni milítiæ cæli. +4 Regum 4Kgs 12 23 6 Et efférri fecit lucum de domo Dómini foras Jerúsalem in conválle Cedron, et combússit eum ibi, et redégit in púlverem, et projécit super sepúlchra vulgi. +4 Regum 4Kgs 12 23 7 Destrúxit quoque ædículas effeminatórum quæ erant in domo Dómini, pro quibus mulíeres texébant quasi domúnculas luci. +4 Regum 4Kgs 12 23 8 Congregavítque omnes sacerdótes de civitátibus Juda, et contaminávit excélsa ubi sacrificábant sacerdótes de Gábaa usque Bersabée, et destrúxit aras portárum in intróitu óstii Jósue príncipis civitátis, quod erat ad sinístram portæ civitátis. +4 Regum 4Kgs 12 23 9 Verúmtamen non ascendébant sacerdótes excelsórum ad altáre Dómini in Jerúsalem: sed tantum comedébant ázyma in médio fratrum suórum. +4 Regum 4Kgs 12 23 10 Contaminávit quoque Topheth, quod est in conválle fílii Ennom, ut nemo consecráret fílium suum aut fíliam per ignem, Moloch. +4 Regum 4Kgs 12 23 11 Ábstulit quoque equos quos déderant reges Juda soli in intróitu templi Dómini juxta éxedram Nathánmelech eunúchi, qui erat in Phárurim: currus autem solis combússit igni. +4 Regum 4Kgs 12 23 12 Altária quoque quæ erant super tecta cœnáculi Achaz, quæ fécerant reges Juda, et altária quæ fécerat Manásses in duóbus átriis templi Dómini, destrúxit rex, et cucúrrit inde, et dispérsit cínerem eórum in torréntem Cedron. +4 Regum 4Kgs 12 23 13 Excélsa quoque, quæ erant in Jerúsalem ad déxteram partem montis offensiónis, quæ ædificáverat Sálomon rex Israël Ástaroth idólo Sidoniórum, et Chamos offensióni Moab, et Melchom abominatióni filiórum Ammon, pólluit rex. +4 Regum 4Kgs 12 23 14 Et contrívit státuas, et succídit lucos: replevítque loca eórum óssibus mortuórum. +4 Regum 4Kgs 12 23 15 Ínsuper et altáre quod erat in Bethel, et excélsum quod fécerat Jeróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israël: et altáre illud, et excélsum destrúxit, atque combússit, et commínuit in púlverem, succendítque étiam lucum. b +4 Regum 4Kgs 12 23 16 Et convérsus Josías, vidit ibi sepúlchra quæ erant in monte: misítque et tulit ossa de sepúlchris, et combússit ea super altáre, et pólluit illud juxta verbum Dómini quod locútus est vir Dei, qui prædíxerat verba haec. +4 Regum 4Kgs 12 23 17 Et ait: Quis est títulus ille, quem vídeo? Responderúntque ei cives urbis illíus: Sepúlchrum est hóminis Dei, qui venit de Juda, et prædíxit verba haec, quæ fecísti super altáre Bethel. +4 Regum 4Kgs 12 23 18 Et ait: Dimítte eum: nemo commóveat ossa ejus. Et intácta mansérunt ossa illíus cum óssibus prophétæ qui vénerat de Samaría. +4 Regum 4Kgs 12 23 19 Ínsuper et ómnia fana excelsórum quæ erant in civitátibus Samaríæ, quæ fécerant reges Israël ad irritándum Dóminum, ábstulit Josías: et fecit eis secúndum ómnia ópera quæ fécerat in Bethel. +4 Regum 4Kgs 12 23 20 Et occídit univérsos sacerdótes excelsórum qui erant ibi super altária, et combússit ossa humána super ea: reversúsque est Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 23 21 Et præcépit omni pópulo, dicens: Fácite Phase Dómino Deo vestro, secúndum quod scriptum est in libro fœ́deris hujus. b +4 Regum 4Kgs 12 23 22 Nec enim factum est Phase tale a diébus júdicum qui judicavérunt Israël, et ómnium diérum regum Israël et regum Juda, +4 Regum 4Kgs 12 23 23 sicut in octavodécimo anno regis Josíæ factum est Phase istud Dómino in Jerúsalem. +4 Regum 4Kgs 12 23 24 Sed et pythónes, et aríolos, et figúras idolórum, et immundítias, et abominatiónes, quæ fúerant in terra Juda et Jerúsalem, ábstulit Josías: ut statúeret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invénit Helcías sacérdos in templo Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 23 25 Símilis illi non fuit ante eum rex, qui reverterétur ad Dóminum in omni corde suo, et in tota ánima sua, et in univérsa virtúte sua juxta omnem legem Móysi: neque post eum surréxit símilis illi. +4 Regum 4Kgs 12 23 26 Verúmtamen non est avérsus Dóminus ab ira furóris sui magni quo irátus est furor ejus contra Judam propter irritatiónes quibus provocáverat eum Manásses. +4 Regum 4Kgs 12 23 27 Dixit ítaque Dóminus: Étiam Judam áuferam a fácie mea, sicut ábstuli Israël: et projíciam civitátem hanc quam elégi Jerúsalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. +4 Regum 4Kgs 12 23 28 Réliqua autem sermónum Josíæ, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? b +4 Regum 4Kgs 12 23 29 In diébus ejus ascéndit Phárao Néchao rex Ægýpti contra regem Assyriórum ad flumen Euphráten, et ábiit Josías rex in occúrsum ejus: et occísus est in Magéddo cum vidísset eum. +4 Regum 4Kgs 12 23 30 Et portavérunt eum servi sui mórtuum de Magéddo: et pertulérunt in Jerúsalem, et sepeliérunt eum in sepúlchro suo. Tulítque pópulus terræ Jóachaz fílium Josíæ: et unxérunt eum, et constituérunt eum regem pro patre suo. +4 Regum 4Kgs 12 23 31 Vigínti trium annórum erat Jóachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Amítal fília Jeremíæ de Lobna. b +4 Regum 4Kgs 12 23 32 Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerant patres ejus. +4 Regum 4Kgs 12 23 33 Vinxítque eum Phárao Néchao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnáret in Jerúsalem: et impósuit mulctam terræ centum taléntis argénti, et talénto auri. +4 Regum 4Kgs 12 23 34 Regémque constítuit Phárao Néchao Elíacim fílium Josíæ pro Josía patre ejus: vertítque nomen ejus Jóakim. Porro Jóachaz tulit, et duxit in Ægýptum, et mórtuus est ibi. +4 Regum 4Kgs 12 23 35 Argéntum autem et aurum dedit Jóakim Pharaóni, cum indixísset terræ per síngulos, ut conferrétur juxta præcéptum Pharaónis: et unumquémque juxta vires suas exégit, tam argéntum quam aurum, de pópulo terræ, ut daret Pharaóni Néchao. +4 Regum 4Kgs 12 23 36 Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Zebída fília Phadaía de Ruma. +4 Regum 4Kgs 12 23 37 Et fecit malum coram Dómino juxta ómnia quæ fécerant patres ejus. +4 Regum 4Kgs 12 24 1 In diébus ejus ascéndit Nabuchodónosor rex Babylónis, et factus est ei Jóakim servus tribus annis: et rursum rebellávit contra eum. +4 Regum 4Kgs 12 24 2 Immisítque ei Dóminus latrúnculos Chaldæórum, et latrúnculos Sýriæ, et latrúnculos Moab, et latrúnculos filiórum Ammon: et immísit eos in Judam ut dispérderent eum, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat per servos suos prophétas. +4 Regum 4Kgs 12 24 3 Factum est autem hoc per verbum Dómini contra Judam, ut auférret eum coram se propter peccáta Manásse univérsa quæ fecit, +4 Regum 4Kgs 12 24 4 et propter sánguinem innóxium quem effúdit, et implévit Jerúsalem cruóre innocéntium: et ob hanc rem nóluit Dóminus propitiári. +4 Regum 4Kgs 12 24 5 Réliqua autem sermónum Jóakim, et univérsa quæ fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? Et dormívit Jóakim cum pátribus suis: +4 Regum 4Kgs 12 24 6 et regnávit Jóachin fílius ejus pro eo. +4 Regum 4Kgs 12 24 7 Et ultra non áddidit rex Ægýpti ut egrederétur de terra sua: túlerat enim rex Babylónis, a rivo Ægýpti usque ad flúvium Euphráten, ómnia quæ fúerant regis Ægýpti. +4 Regum 4Kgs 12 24 8 Decem et octo annórum erat Jóachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Nohésta fília Élnathan de Jerúsalem. b +4 Regum 4Kgs 12 24 9 Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat pater ejus. +4 Regum 4Kgs 12 24 10 In témpore illo ascendérunt servi Nabuchodónosor regis Babylónis in Jerúsalem, et circúmdata est urbs munitiónibus. +4 Regum 4Kgs 12 24 11 Venítque Nabuchodónosor rex Babylónis ad civitátem cum servis suis ut oppugnárent eam. +4 Regum 4Kgs 12 24 12 Egressúsque est Jóachin rex Juda ad regem Babylónis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et príncipes ejus, et eunúchi ejus: et suscépit eum rex Babylónis anno octávo regni sui. +4 Regum 4Kgs 12 24 13 Et prótulit inde omnes thesáuros domus Dómini, et thesáuros domus régiæ: et concídit univérsa vasa áurea quæ fécerat Sálomon rex Israël in templo Dómini juxta verbum Dómini. +4 Regum 4Kgs 12 24 14 Et tránstulit omnem Jerúsalem, et univérsos príncipes, et omnes fortes exércitus, decem míllia, in captivitátem, et omnem artíficem et clusórem: nihílque relíctum est, excéptis paupéribus pópuli terræ. +4 Regum 4Kgs 12 24 15 Tránstulit quoque Jóachin in Babylónem, et matrem regis, et uxóres regis, et eunúchos ejus: et júdices terræ duxit in captivitátem de Jerúsalem in Babylónem. +4 Regum 4Kgs 12 24 16 Et omnes viros robústos, septem míllia, et artífices, et clusóres mille, omnes viros fortes et bellatóres: duxítque eos rex Babylónis captívos in Babylónem. +4 Regum 4Kgs 12 24 17 Et constítuit Matthaníam pátruum ejus pro eo: imposuítque nomen ei Sedecíam. +4 Regum 4Kgs 12 24 18 Vigésimum et primum annum ætátis habébat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus erat Amítal fília Jeremíæ de Lobna. b +4 Regum 4Kgs 12 24 19 Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat Jóakim. +4 Regum 4Kgs 12 24 20 Irascebátur enim Dóminus contra Jerúsalem et contra Judam, donec projíceret eos a fácie sua: recessítque Sedecías a rege Babylónis. +4 Regum 4Kgs 12 25 1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense décimo, décima die mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus ejus, in Jerúsalem, et circumdedérunt eam: et exstruxérunt in circúitu ejus munitiónes. +4 Regum 4Kgs 12 25 2 Et clausa est cívitas atque valláta usque ad undécimum annum regis Sedecíæ, +4 Regum 4Kgs 12 25 3 nona die mensis: prævaluítque fames in civitáte, nec erat panis pópulo terræ. +4 Regum 4Kgs 12 25 4 Et interrúpta est cívitas: et omnes viri bellatóres nocte fugérunt per viam portæ quæ est inter dúplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldǽi obsidébant in circúitu civitátem. Fugit ítaque Sedecías per viam quæ ducit ad campéstria solitúdinis. +4 Regum 4Kgs 12 25 5 Et persecútus est exércitus Chaldæórum regem, comprehendítque eum in planítie Jéricho: et omnes bellatóres qui erant cum eo, dispérsi sunt, et reliquérunt eum. +4 Regum 4Kgs 12 25 6 Apprehénsum ergo regem duxérunt ad regem Babylónis in Réblatha: qui locútus est cum eo judícium. +4 Regum 4Kgs 12 25 7 Fílios autem Sedecíæ occídit coram eo, et óculos ejus effódit, vinxítque eum caténis, et addúxit in Babylónem. +4 Regum 4Kgs 12 25 8 Mense quinto, séptima die mensis, ipse est annus nonusdécimus regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps exércitus, servus regis Babylónis, in Jerúsalem. b +4 Regum 4Kgs 12 25 9 Et succéndit domum Dómini, et domum regis: et domos Jerúsalem, omnémque domum combússit igni. +4 Regum 4Kgs 12 25 10 Et muros Jerúsalem in circúitu destrúxit omnis exércitus Chaldæórum, qui erat cum príncipe mílitum. +4 Regum 4Kgs 12 25 11 Réliquam autem pópuli partem quæ remánserat in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad regem Babylónis, et réliquum vulgus tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ. +4 Regum 4Kgs 12 25 12 Et de paupéribus terræ relíquit vinitóres et agrícolas. +4 Regum 4Kgs 12 25 13 Colúmnas autem ǽreas quæ erant in templo Dómini, et bases, et mare ǽreum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et transtulérunt aes omne in Babylónem. +4 Regum 4Kgs 12 25 14 Ollas quoque ǽreas, et trullas, et tridéntes, et scyphos, et mortaríola, et ómnia vasa ǽrea, in quibus ministrábant, tulérunt. +4 Regum 4Kgs 12 25 15 Necnon et thuríbula, et phíalas: quæ áurea, áurea, et quæ argéntea, argéntea tulit princeps milítiæ, +4 Regum 4Kgs 12 25 16 id est, colúmnas duas, mare unum, et bases quas fécerat Sálomon in templo Dómini: non erat pondus æris ómnium vasórum. +4 Regum 4Kgs 12 25 17 Decem et octo cúbitos altitúdinis habébat colúmna una: et capitéllum ǽreum super se altitúdinis trium cubitórum: et retiáculum, et malogranáta super capitéllum colúmnæ, ómnia ǽrea: símilem et colúmna secúnda habébat ornátum. +4 Regum 4Kgs 12 25 18 Tulit quoque princeps milítiæ Saraíam sacerdótem primum, et Sophoníam sacerdótem secúndum, et tres janitóres. b +4 Regum 4Kgs 12 25 19 Et de civitáte eunúchum unum, qui erat præféctus super bellatóres viros: et quinque viros de his qui stéterant coram rege, quos réperit in civitáte: et Sopher príncipem exércitus, qui probábat tyrónes de pópulo terræ: et sexagínta viros e vulgo, qui invénti fúerant in civitáte. +4 Regum 4Kgs 12 25 20 Quos tollens Nabuzárdan princeps mílitum, duxit ad regem Babylónis in Réblatha. +4 Regum 4Kgs 12 25 21 Percussítque eos rex Babylónis, et interfécit eos in Réblatha in terra Emath: et translátus est Juda de terra sua. +4 Regum 4Kgs 12 25 22 Pópulo autem qui relíctus erat in terra Juda, quem dimíserat Nabuchodónosor rex Babylónis, præfécit Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan. +4 Regum 4Kgs 12 25 23 Quod cum audíssent omnes duces mílitum, ipsi et viri qui erant cum eis, vidélicet quod constituísset rex Babylónis Godolíam, venérunt ad Godolíam in Maspha, Ísmahel fílius Nathaníæ, et Jóhanan fílius Carée, et Saraía fílius Thanéhumeth Netophathítes, et Jezonías fílius Maáchathi, ipsi et sócii eórum. +4 Regum 4Kgs 12 25 24 Juravítque Godolías ipsis et sóciis eórum, dicens: Nolíte timére servíre Chaldǽis: manéte in terra, et servíte regi Babylónis, et bene erit vobis. +4 Regum 4Kgs 12 25 25 Factum est autem in mense séptimo, venit Ísmahel fílius Nathaníæ fílii Elísama de sémine régio, et decem viri cum eo: percusserúntque Godolíam, qui et mórtuus est: sed et Judǽos et Chaldǽos qui erant cum eo in Maspha. +4 Regum 4Kgs 12 25 26 Consurgénsque omnis pópulus a parvo usque ad magnum, et príncipes mílitum, venérunt in Ægýptum timéntes Chaldǽos. +4 Regum 4Kgs 12 25 27 Factum est vero in anno trigésimo séptimo transmigratiónis Jóachin regis Juda, mense duodécimo, vigésima séptima die mensis: sublevávit Evilmérodach rex Babylónis, anno quo regnáre cœ́perat, caput Jóachin regis Juda de cárcere. b +4 Regum 4Kgs 12 25 28 Et locútus est ei benígne, et pósuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylóne. +4 Regum 4Kgs 12 25 29 Et mutávit vestes ejus quas habúerat in cárcere, et comedébat panem semper in conspéctu ejus cunctis diébus vitæ suæ. +4 Regum 4Kgs 12 25 30 Annónam quoque constítuit ei sine intermissióne, quæ et dabátur ei a rege per síngulos dies ómnibus diébus vitæ suæ. # 1 Paralipomenon 1Par Liber Primus Paralipomenon 1 Paralipomenon 1Par 13 1 1 Adam, Seth, Enos, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 2 Cainan, Malaleel, Jared, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 3 Henoch, Mathusale, Lamech, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 2 Cáinan, Maláleel, Jared, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 3 Henoch, Mathúsale, Lamech, 1 Paralipomenon 1Par 13 1 4 Noë, Sem, Cham, et Japheth. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 7 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 10 Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 14 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 15 Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 16 Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 17 Filii Sem: Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon -1 Paralipomenon 1Par 13 1 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 24 Sem, Arphaxad, Sale, b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 5 Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 6 Porro fílii Gomer: Áscenez, et Riphath, et Thogórma. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 7 Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cethim et Dódanim. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 8 Fílii Cham: Chus, et Mésraim, et Phut, et Chánaan. b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 9 Fílii autem Chus: Saba, et Hevíla, Sábatha, et Regma, et Sabáthacha. Porro fílii Regma: Saba, et Dadan. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 10 Chus autem génuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 11 Mésraim vero génuit Ludim, et Anámim, et Láabim, et Néphtuim, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 12 Phétrusim quoque, et Cásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim, et Cáphtorim. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 13 Chánaan vero génuit Sidónem primogénitum suum, Hethǽum quoque, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 14 et Jebusǽum, et Amorrhǽum, et Gergesǽum, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 15 Hevæúmque et Aracǽum, et Sinǽum. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 16 Arádium quoque, et Samarǽum, et Hamathǽum. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 17 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 18 Arpháxad autem génuit Sale, qui et ipse génuit Heber. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 19 Porro Heber nati sunt duo fílii: nomen uni Phaleg, quia in diébus ejus divísa est terra; et nomen fratris ejus Jectan. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 20 Jectan autem génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, et Jare, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 21 Adóram quoque, et Huzal, et Decla, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 22 Hebal étiam, et Abímaël, et Saba, necnon +1 Paralipomenon 1Par 13 1 23 et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti fílii Jectan. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 24 Sem, Arpháxad, Sale, b 1 Paralipomenon 1Par 13 1 25 Heber, Phaleg, Ragau, 1 Paralipomenon 1Par 13 1 26 Serug, Nachor, Thare, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 27 Abram: iste est Abraham. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 29 Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 27 Abram: iste est Ábraham. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 28 Fílii autem Ábraham, Ísaac et Ísmahel. b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 29 Et hae generatiónes eórum. Primogénitus Ismahélis, Nábaioth, et Cedar, et Ádbeel, et Mabsam, 1 Paralipomenon 1Par 13 1 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 41 Filii Dison: Hamram, et Eseban, et Jethran, et Charan. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab. -1 Paralipomenon 1Par 13 1 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b -1 Paralipomenon 1Par 13 1 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt fílii Ismahélis. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 32 Fílii autem Cetúræ concubínæ Ábraham, quos génuit: Zamran, Jecsan, Madan, Mádian, Jesboc, et Sue. Porro fílii Jecsan: Saba, et Dadan. Fílii autem Dadan: Ássurim, et Latússim, et Láomim. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 33 Fílii autem Mádian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 34 Génuit autem Ábraham Ísaac: cujus fuérunt fílii Esau, et Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 35 Fílii Esau: Éliphaz, Ráhuel, Jehus, Íhelom, et Core. b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 36 Fílii Éliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Ámalec. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 37 Fílii Ráhuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 38 Fílii Seir: Lotan, Sobal, Sébeon, Ana, Dison, Eser, Disan. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 39 Fílii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 40 Fílii Sobal: Álian, et Mánahath, et Ebal, Sephi et Onam. Fílii Sébeon: Aja et Ana. Fílii Ana: Dison. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 41 Fílii Dison: Hamram, et Éseban, et Jethran, et Charan. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 42 Fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Jacan. Fílii Disan: Hus et Aran. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 43 Isti sunt reges qui imperavérunt in terra Edom, ántequam esset rex super fílios Israël. Bale fílius Beor: et nomen civitátis ejus, Dénaba. b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 44 Mórtuus est autem Bale, et regnávit pro eo Jobab fílius Zare de Bosra. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 45 Cumque et Jobab fuísset mórtuus, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 46 Óbiit quoque et Husam, et regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in terra Moab: et nomen civitátis ejus Avith. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 47 Cumque et Adad fuísset mórtuus, regnávit pro eo Semla de Másreca. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 48 Sed et Semla mórtuus est, et regnávit pro eo Saul de Róhoboth, quæ juxta amnem sita est. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 49 Mórtuo quoque Saul, regnávit pro eo Bálanan fílius Áchobor. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 50 Sed et hic mórtuus est, et regnávit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appelláta est uxor ejus Meétabel fília Matred fíliæ Mézaab. +1 Paralipomenon 1Par 13 1 51 Adad autem mórtuo, duces pro régibus in Edom esse cœpérunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b +1 Paralipomenon 1Par 13 1 52 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon, 1 Paralipomenon 1Par 13 1 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, -1 Paralipomenon 1Par 13 1 54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, -1 Paralipomenon 1Par 13 2 2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 6 Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 8 Filii Ethan: Azarias. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, b -1 Paralipomenon 1Par 13 2 14 quartum Nathanaël, quintum Raddai, -1 Paralipomenon 1Par 13 2 15 sextum Asom, septimum David. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Joab, et Asaël, tres. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. b -1 Paralipomenon 1Par 13 2 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 21 Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. b -1 Paralipomenon 1Par 13 2 26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum aegyptium nomine Jeraa. b -1 Paralipomenon 1Par 13 2 35 Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, -1 Paralipomenon 1Par 13 2 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, -1 Paralipomenon 1Par 13 2 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. b -1 Paralipomenon 1Par 13 2 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. b -1 Paralipomenon 1Par 13 2 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae. -1 Paralipomenon 1Par 13 2 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: -1 Paralipomenon 1Par 13 2 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, -1 Paralipomenon 1Par 13 3 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, -1 Paralipomenon 1Par 13 3 3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel: -1 Paralipomenon 1Par 13 3 6 Jebaar quoque et Elisama, -1 Paralipomenon 1Par 13 3 7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, -1 Paralipomenon 1Par 13 3 8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: -1 Paralipomenon 1Par 13 3 9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, b -1 Paralipomenon 1Par 13 3 11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: -1 Paralipomenon 1Par 13 3 12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham -1 Paralipomenon 1Par 13 3 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 15 Filii autem Josiae fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 17 Filii Jechoniae fuerunt: Asir, Salathiel, -1 Paralipomenon 1Par 13 3 18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: -1 Paralipomenon 1Par 13 3 20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 22 Filius Secheniae, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 23 Filius Naariae, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. -1 Paralipomenon 1Par 13 3 24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hae cognationes Sarathi. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 5 Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 9 Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. b -1 Paralipomenon 1Par 13 4 12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 19 Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. b -1 Paralipomenon 1Par 13 4 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: haec autem verba vetera. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. b -1 Paralipomenon 1Par 13 4 25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 27 Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, +1 Paralipomenon 1Par 13 1 54 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 1 Fílii autem Israël: Ruben, Símeon, Levi, Juda, Íssachar, et Zábulon, +1 Paralipomenon 1Par 13 2 2 Dan, Joseph, Bénjamin, Néphthali, Gad, et Aser. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 3 Fílii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de fília Sue Chananítide. Fuit autem Her primogénitus Juda malus coram Dómino, et occídit eum. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 4 Thamar autem nurus ejus péperit ei Phares et Zara: omnes ergo fílii Juda, quinque. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 5 Fílii autem Phares: Hesron et Hamul. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 6 Fílii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 7 Fílii Charmi: Achar, qui turbávit Israël, et peccávit in furto anathématis. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 8 Fílii Ethan: Azarías. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 9 Fílii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerámeel, et Ram, et Cálubi. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 10 Porro Ram génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Nahásson, príncipem filiórum Juda. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 11 Nahásson quoque génuit Salma, de quo ortus est Booz. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 12 Booz vero génuit Obed, qui et ipse génuit Ísai. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 13 Ísai autem génuit primogénitum Éliab, secúndum Abínadab, tértium Símmaa, b +1 Paralipomenon 1Par 13 2 14 quartum Nathánaël, quintum Ráddai, +1 Paralipomenon 1Par 13 2 15 sextum Asom, séptimum David. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 16 Quorum soróres fuérunt Sárvia et Abígail. Fílii Sárviæ: Abísai, Joab, et Asaël, tres. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 17 Abígail autem génuit Ámasa, cujus pater fuit Jether Ismahelítes. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 18 Caleb vero fílius Hesron accépit uxórem nómine Ázuba, de qua génuit Jérioth: fuerúntque fílii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. b +1 Paralipomenon 1Par 13 2 19 Cumque mórtua fuísset Ázuba, accépit uxórem Caleb Éphratha, quæ péperit ei Hur. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 20 Porro Hur génuit Uri, et Uri génuit Bezéleel. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 21 Post haec ingréssus est Hesron ad fíliam Machir patris Gálaad, et accépit eam cum esset annórum sexagínta: quæ péperit ei Segub. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 22 Sed et Segub génuit Jair, et possédit vigínti tres civitátes in terra Gálaad. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 23 Cepítque Gessur et Aram óppida Jair, et Canath, et vículos ejus sexagínta civitátum: omnes isti fílii Machir patris Gálaad. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 24 Cum autem mórtuus esset Hesron, ingréssus est Caleb ad Éphratha. Hábuit quoque Hesron uxórem Abía, quæ péperit ei Assur patrem Thécuæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 25 Nati sunt autem fílii Jerámeel primogéniti Hesron, Ram primogénitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achía. b +1 Paralipomenon 1Par 13 2 26 Duxit quoque uxórem álteram Jerámeel, nómine Átara, quæ fuit mater Onam. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 27 Sed et fílii Ram primogéniti Jerámeel fuérunt Moos, Jamin, et Achar. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 28 Onam autem hábuit fílios Sémei et Jada. Fílii autem Sémei: Nadab et Abísur. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 29 Nomen vero uxóris Abísur, Abíhail, quæ péperit ei Ahóbban et Molid. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 30 Fílii autem Nadab fuérunt Saled et Ápphaim. Mórtuus est autem Saled absque líberis. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 31 Fílius vero Ápphaim, Jesi: qui Jesi génuit Sesan. Porro Sesan génuit Ohólai. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 32 Fílii autem Jada fratris Sémei: Jether, et Jónathan. Sed et Jether mórtuus est absque líberis. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 33 Porro Jónathan génuit Phaleth, et Ziza. Isti fuérunt fílii Jerámeel. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 34 Sesan autem non hábuit fílios, sed fílias: et servum ægýptium nómine Jéraa. b +1 Paralipomenon 1Par 13 2 35 Dedítque ei fíliam suam uxórem: quæ péperit ei Éthei. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 36 Éthei autem génuit Nathan, et Nathan génuit Zabad. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 37 Zabad quoque génuit Ophlal, et Ophlal génuit Obed. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 38 Obed génuit Jehu, Jehu génuit Azaríam, +1 Paralipomenon 1Par 13 2 39 Azarías génuit Helles, et Helles génuit Élasa. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 40 Élasa génuit Sisámoi, Sisámoi génuit Sellum, +1 Paralipomenon 1Par 13 2 41 Sellum génuit Icamíam, Icamía autem génuit Elísama. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 42 Fílii autem Caleb fratris Jerámeel: Mesa primogénitus ejus; ipse est pater Ziph: et fílii Marésa patris Hebron. b +1 Paralipomenon 1Par 13 2 43 Porro fílii Hebron, Core, et Táphua, et Recem, et Samma. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 44 Samma autem génuit Raham, patrem Jércaam, et Recem génuit Sámmai. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 45 Fílius Sámmai, Maon: et Maon pater Bethsur. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 46 Epha autem concubína Caleb péperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran génuit Gezez. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 47 Fílii autem Jaháddai, Regom, et Jóathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 48 Concubína Caleb Máacha, péperit Saber, et Thárana. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 49 Génuit autem Saaph pater Madména Sue, patrem Machbéna et patrem Gábaa. Fília vero Caleb fuit Achsa. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 50 Hi erant fílii Caleb, fílii Hur primogéniti Éphratha, Sobal pater Cariathíarim. b +1 Paralipomenon 1Par 13 2 51 Salma pater Béthlehem, Hariph pater Béthgader. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 52 Fuérunt autem fílii Sobal patris Cariathíarim, qui vidébat dimídium requietiónum. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 53 Et de cognatióne Cariathíarim, Jethréi, et Aphuthéi, et Semathéi, et Maseréi. Ex his egréssi sunt Saraítæ, et Esthaolítæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 2 54 Fílii Salma, Béthlehem, et Netóphathi, corónæ domus Joab, et dimídium requietiónis Sárai: +1 Paralipomenon 1Par 13 2 55 cognatiónes quoque scribárum habitántium in Jabes, canéntes atque resonántes, et in tabernáculis commorántes. Hi sunt Cinǽi, qui venérunt de Calóre patris domus Rechab. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 1 David vero hos hábuit fílios, qui ei nati sunt in Hebron: primogénitum Amnon ex Achínoam Jezrahelítide, secúndum Dániel de Abígail Carmelítide, +1 Paralipomenon 1Par 13 3 2 tértium Ábsalom fílium Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur, quartum Adoníam fílium Aggith, +1 Paralipomenon 1Par 13 3 3 quintum Saphathíam ex Abítal, sextum Jéthraham de Egla uxóre sua. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnávit septem annis et sex ménsibus. Trigínta autem et tribus annis regnávit in Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 5 Porro in Jerúsalem nati sunt ei fílii, Símmaa, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, quátuor de Bethsabée fília Ámmiel: +1 Paralipomenon 1Par 13 3 6 Jébaar quoque et Elísama, +1 Paralipomenon 1Par 13 3 7 et Elíphaleth, et Noge, et Nepheg, et Jáphia, +1 Paralipomenon 1Par 13 3 8 necnon Elísama, et Elíada, et Elípheleth, novem: +1 Paralipomenon 1Par 13 3 9 omnes hi, fílii David absque fíliis concubinárum: habuerúntque sorórem Thamar. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 10 Fílius autem Salomónis, Róboam: cujus Abía fílius génuit Asa. De hoc quoque natus est Jósaphat, b +1 Paralipomenon 1Par 13 3 11 pater Joram: qui Joram génuit Ochozíam, ex quo ortus est Joas: +1 Paralipomenon 1Par 13 3 12 et hujus Amasías fílius génuit Azaríam. Porro Azaríæ fílius Jóatham +1 Paralipomenon 1Par 13 3 13 procreávit Achaz patrem Ezechíæ, de quo natus est Manásses. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 14 Sed et Manásses génuit Amon patrem Josíæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 15 Fílii autem Josíæ fuérunt: primogénitus Jóhanan, secúndus Jóakim, tértius Sedecías, quartus Sellum. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 16 De Jóakim natus est Jechonías, et Sedecías. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 17 Fílii Jechoníæ fuérunt: Asir, Saláthiel, +1 Paralipomenon 1Par 13 3 18 Melchíram, Phadaía, Sénneser, et Jecemía, Sama, et Nadabía. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 19 De Phadaía orti sunt Zoróbabel et Sémei. Zoróbabel génuit Mosóllam, Hananíam, et Sálomith sorórem eórum: +1 Paralipomenon 1Par 13 3 20 Hásaban quoque, et Ohol, et Barachían, et Hasadían, Josábhesed, quinque. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 21 Fílius autem Hananíæ, Phaltías pater Jeseíæ, cujus fílius Raphaía: hujus quoque fílius, Arnan, de quo natus est Obdía, cujus fílius fuit Sechenías. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 22 Fílius Secheníæ, Semeía: cujus fílii Hattus, et Jégaal, et Baría, et Naaría, et Saphat, sex número. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 23 Fílius Naaríæ, Elioénai, et Ezechías, et Ézricam, tres. +1 Paralipomenon 1Par 13 3 24 Fílii Elioénai, Oduía, et Elíasub, et Pheleía, et Accub, et Jóhanan, et Dalaía, et Ánani, septem. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 1 Fílii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 2 Ráia vero fílius Sobal génuit Jahath, de quo nati sunt Ahúmai, et Laad: hae cognatiónes Saráthi. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 3 Ista quoque stirps Etam: Jézrahel, et Jésema, et Jédebos. Nomen quoque soróris eórum, Asalélphuni. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 4 Phánuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt fílii Hur primogéniti Éphratha patris Béthlehem. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 5 Assur vero patri Thécuæ erant duæ uxóres, Hálaa et Náara. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 6 Péperit autem ei Náara, Oózam, et Hepher, et Thémani, et Ahásthari: isti sunt fílii Náara. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 7 Porro fílii Hálaa, Sereth, Ísaar et Ethnan. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 8 Cos autem génuit Anob, et Sóboba, et cognatiónem Ahárehel fílii Arum. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 9 Fuit autem Jabes ínclytus prae frátribus suis, et mater ejus vocávit nomen illíus Jabes, dicens: Quia péperi eum in dolóre. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 10 Invocávit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedícens benedíxeris mihi, et dilatáveris términos meos, et fúerit manus tua mecum, et féceris me a malítia non ópprimi. Et prǽstitit Deus quæ precátus est. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 11 Caleb autem frater Sua génuit Mahir, qui fuit pater Esthon. b +1 Paralipomenon 1Par 13 4 12 Porro Esthon génuit Béthrapha, et Phesse, et Tehínna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 13 Fílii autem Cenez, Othóniel, et Saraía. Porro fílii Othóniel, Hathath, et Maónathi. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 14 Maónathi génuit Ophra, Saraía autem génuit Joab patrem Vallis artíficum: ibi quippe artífices erant. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 15 Fílii vero Caleb fílii Jéphone, Hir, et Ela, et Naham. Fílii quoque Ela: Cenez. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 16 Fílii quoque Jaléleel: Ziph, et Zipha, Thíria, et Asraël. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 17 Et fílii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuítque Maríam, et Sámmai, et Jesba patrem Ésthamo. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 18 Uxor quoque ejus Judaía, péperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icúthiel patrem Zanoë: hi autem fílii Bethíæ fíliæ Pharaónis, quam accépit Mered. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 19 Et fílii uxóris Odaíæ soróris Naham patris Ceíla, Garmi, et Ésthamo, qui fuit de Macháthi. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 20 Fílii quoque Simon, Amnon, et Rinna fílius Hanan, et Thilon. Et fílii Jesi, Zoheth, et Bénzoheth. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 21 Fílii Sela, fílii Juda: Her pater Lecha, et Láada pater Marésa, et cognatiónes domus operántium byssum in domo juraménti. b +1 Paralipomenon 1Par 13 4 22 Et qui stare fecit solem, viríque Mendácii, et Secúrus, et Incéndens, qui príncipes fuérunt in Moab, et qui revérsi sunt in Lahem: haec autem verba vétera. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 23 Hi sunt fíguli habitántes in plantatiónibus et in sépibus, apud regem in opéribus ejus: commoratíque sunt ibi. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 24 Fílii Símeon: Námuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. b +1 Paralipomenon 1Par 13 4 25 Sellum fílius ejus, Mapsam fílius ejus, Masma fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 26 Fílii Masma: Hámuel fílius ejus, Zachur fílius ejus, Sémei fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 27 Fílii Sémei sédecim, et fíliæ sex: fratres autem ejus non habuérunt fílios multos, et univérsa cognátio non pótuit adæquáre summam filiórum Juda. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 28 Habitavérunt autem in Bersabée, et Mólada, et Hasársuhal, 1 Paralipomenon 1Par 13 4 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, -1 Paralipomenon 1Par 13 4 30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, -1 Paralipomenon 1Par 13 4 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hae civitates eorum usque ad regem David. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 32 Villae quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: haec est habitatio eorum, et sedium distributio. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae, b -1 Paralipomenon 1Par 13 4 35 et Joël, et Jehu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel, -1 Paralipomenon 1Par 13 4 36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, -1 Paralipomenon 1Par 13 4 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. -1 Paralipomenon 1Par 13 4 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: -1 Paralipomenon 1Par 13 4 43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) -1 Paralipomenon 1Par 13 5 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. b -1 Paralipomenon 1Par 13 5 4 Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 5 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 5 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 10 In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: b -1 Paralipomenon 1Par 13 5 12 Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. b -1 Paralipomenon 1Par 13 5 19 Dimicaverunt contra Agareos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab -1 Paralipomenon 1Par 13 5 20 praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 21 Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 22 Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. b -1 Paralipomenon 1Par 13 5 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 5 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. b -1 Paralipomenon 1Par 13 5 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. b -1 Paralipomenon 1Par 13 6 17 Et haec nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 20 Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 22 Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth -1 Paralipomenon 1Par 13 6 26 et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 28 Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: b -1 Paralipomenon 1Par 13 6 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiae, filii Samaa, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 40 filii Michaël, filii Basaiae, filii Melchiae, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 45 filii Hasabiae, filii Amasiae, filii Helciae, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 48 Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. b -1 Paralipomenon 1Par 13 6 49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quae praeceperat Moyses servus Dei. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 54 Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. b -1 Paralipomenon 1Par 13 6 55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum: -1 Paralipomenon 1Par 13 6 56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. b -1 Paralipomenon 1Par 13 6 62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 64 Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum: -1 Paralipomenon 1Par 13 6 65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus: -1 Paralipomenon 1Par 13 6 78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 6 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, -1 Paralipomenon 1Par 13 6 81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 2 Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 4 Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 6 Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres. b -1 Paralipomenon 1Par 13 7 7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 10 Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar: -1 Paralipomenon 1Par 13 7 11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad praelium procedentes. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 12 Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 13 Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala. b -1 Paralipomenon 1Par 13 7 14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. b -1 Paralipomenon 1Par 13 7 15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad, b -1 Paralipomenon 1Par 13 7 21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 23 Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: -1 Paralipomenon 1Par 13 7 24 filia autem ejus fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, -1 Paralipomenon 1Par 13 7 26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, -1 Paralipomenon 1Par 13 7 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. b -1 Paralipomenon 1Par 13 7 30 Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. b -1 Paralipomenon 1Par 13 7 31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 33 Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 35 Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, -1 Paralipomenon 1Par 13 7 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. -1 Paralipomenon 1Par 13 7 40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum, viginti sex millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 1 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 2 Nohaa quartum, et Rapha quintum. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 3 Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 12 Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic aedificavit Ono, et Lod, et filias ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 15 et Zabadia, et Arod, et Heder, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, +1 Paralipomenon 1Par 13 4 30 et in Báthuel, et in Horma, et in Síceleg, +1 Paralipomenon 1Par 13 4 31 et in Bethmárchaboth, et in Hasársusim, et in Bethbérai, et in Sáarim: hae civitátes eórum usque ad regem David. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 32 Villæ quoque eórum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitátes quinque. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 33 Et univérsi vículi eórum per circúitum civitátum istárum usque ad Baal: haec est habitátio eórum, et sédium distribútio. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 34 Mosóbab quoque et Jemlech, et Josa fílius Amasíæ, b +1 Paralipomenon 1Par 13 4 35 et Joël, et Jehu fílius Josabíæ fílii Saraíæ fílii Ásiel, +1 Paralipomenon 1Par 13 4 36 et Elioénai, et Jácoba, et Isuhaía, et Asaía, et Ádiel, et Ísmiel, et Banaía, +1 Paralipomenon 1Par 13 4 37 Ziza quoque fílius Séphei fílii Allon fílii Idaía fílii Semri fílii Samaía. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 38 Isti sunt nomináti príncipes in cognatiónibus suis, et in domo affinitátum suárum multiplicáti sunt veheménter. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 39 Et profécti sunt ut ingrederéntur in Gador usque ad oriéntem vallis, et ut quǽrerent páscua grégibus suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 40 Invenerúntque páscuas úberes, et valde bonas, et terram latíssimam et quiétam et fértilem, in qua ante habitáverant de stirpe Cham. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 41 Hi ergo venérunt, quos supra descrípsimus nominátim, in diébus Ezechíæ regis Juda: et percussérunt tabernácula eórum, et habitatóres qui invénti fúerant ibi, et delevérunt eos usque in præséntem diem: habitaverúntque pro eis, quóniam ubérrimas páscuas ibídem reperérunt. +1 Paralipomenon 1Par 13 4 42 De fíliis quoque Símeon abiérunt in montem Seir viri quingénti, habéntes príncipes Phalthíam et Naaríam et Raphaíam et Óziel fílios Jesi: +1 Paralipomenon 1Par 13 4 43 et percussérunt relíquias, quæ evádere potúerant, Amalecitárum, et habitavérunt ibi pro eis usque ad diem hanc. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 1 Fílii quoque Ruben primogéniti Israël. (Ipse quippe fuit primogénitus ejus: sed cum violásset thorum patris sui, data sunt primogénita ejus fíliis Joseph fílii Israël, et non est ille reputátus in primogénitum. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 2 Porro Judas, qui erat fortíssimus inter fratres suos, de stirpe ejus príncipes germináti sunt: primogénita autem reputáta sunt Joseph.) +1 Paralipomenon 1Par 13 5 3 Fílii ergo Ruben primogéniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. b +1 Paralipomenon 1Par 13 5 4 Fílii Joël: Sámia fílius ejus, Gog fílius ejus, Sémei fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 5 5 Micha fílius ejus, Reía fílius ejus, Baal fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 5 6 Beéra fílius ejus, quem captívum duxit Thelgathphálnasar rex Assyriórum, et fuit princeps in tribu Ruben. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 7 Fratres autem ejus, et univérsa cognátio ejus, quando numerabántur per famílias suas, habuérunt príncipes Jéhiel, et Zacharíam. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 8 Porro Bala fílius Azaz fílii Samma fílii Joël, ipse habitávit in Aroër usque ad Nebo, et Beélmeon. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 9 Contra orientálem quoque plagam habitávit usque ad intróitum erémi, et flumen Euphráten. Multum quippe jumentórum númerum possidébant in terra Gálaad. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 10 In diébus autem Saul prœliáti sunt contra Agaréos, et interfecérunt illos, habitaverúntque pro eis in tabernáculis eórum, in omni plaga quæ réspicit ad oriéntem Gálaad. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 11 Fílii vero Gad e regióne eórum habitavérunt in terra Basan usque Selcha: b +1 Paralipomenon 1Par 13 5 12 Joël in cápite, et Saphan secúndus: Jánai autem et Saphat in Basan. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 13 Fratres vero eórum secúndum domos cognatiónum suárum, Michaël, et Mosóllam, et Sebe, et Jórai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 14 Hi fílii Abíhail, fílii Huri, fílii Jara, fílii Gálaad, fílii Michaël, fílii Jésesi, fílii Jeddo, fílii Buz. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 15 Fratres quoque, fílii Ábdiel fílii Guni, princeps domus in famíliis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 16 Et habitavérunt in Gálaad, et in Basan, et in vículis ejus, et in cunctis suburbánis Saron, usque ad términos. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 17 Omnes hi numeráti sunt in diébus Jóathan regis Juda, et in diébus Jeróboam regis Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 18 Fílii Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, viri bellatóres, scuta portántes et gládios, et tendéntes arcum, eruditíque ad prœ́lia, quadragínta quátuor míllia et septingénti sexagínta, procedéntes ad pugnam. b +1 Paralipomenon 1Par 13 5 19 Dimicavérunt contra Agaréos: Iturǽi vero, et Naphis, et Nodab +1 Paralipomenon 1Par 13 5 20 præbuérunt eis auxílium. Traditíque sunt in manus eórum Agaréi, et univérsi qui fúerant cum eis, quia Deum invocavérunt cum prœliaréntur: et exaudívit eos, eo quod credidíssent in eum. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 21 Ceperúntque ómnia quæ posséderant, camelórum quinquagínta míllia, et óvium ducénta quinquagínta míllia, et ásinos duo míllia, et ánimas hóminum centum míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 22 Vulneráti autem multi corruérunt: fuit enim bellum Dómini. Habitaverúntque pro eis usque ad transmigratiónem. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 23 Fílii quoque dimídiæ tribus Manásse possedérunt terram a fínibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe númerus erat. b +1 Paralipomenon 1Par 13 5 24 Et hi fuérunt príncipes domus cognatiónis eórum: Epher, et Jesi, et Éliel, et Ézriel, et Jeremía, et Odoía, et Jédiel, viri fortíssimi et poténtes, et nomináti duces in famíliis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 5 25 Reliquérunt autem Deum patrum suórum, et fornicáti sunt post deos populórum terræ, quos ábstulit Deus coram eis. b +1 Paralipomenon 1Par 13 5 26 Et suscitávit Deus Israël spíritum Phul regis Assyriórum, et spíritum Thelgathphálnasar regis Assur: et tránstulit Ruben, et Gad, et dimídiam tribum Manásse, et addúxit eos in Láhela, et in Habor, et Ara, et flúvium Gozan, usque ad diem hanc. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 1 Fílii Levi: Gerson, Caath, et Merári. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 2 Fílii Caath: Amram, Ísaar, Hebron, et Óziel. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 3 Fílii Amram: Áaron, Móyses, et María. Fílii Áaron: Nadab et Ábiu, Eleázar, et Íthamar. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 4 Eleázar génuit Phínees, et Phínees génuit Abísue. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 5 Abísue vero génuit Bocci, et Bocci génuit Ozi. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 6 Ozi génuit Zaraíam, et Zaraías génuit Méraioth. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 7 Porro Méraioth génuit Amaríam, et Amarías génuit Áchitob. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 8 Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Achímaas, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 9 Achímaas génuit Azaríam, Azarías génuit Jóhanan, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 10 Jóhanan génuit Azaríam: ipse est qui sacerdótio functus est in domo quam ædificávit Sálomon in Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 11 Génuit autem Azarías Amaríam, et Amarías génuit Áchitob, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 12 Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Sellum, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 13 Sellum génuit Helcíam, et Helcías génuit Azaríam, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 14 Azarías génuit Saraíam, et Saraías génuit Jósedec. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 15 Porro Jósedec egréssus est, quando tránstulit Dóminus Judam et Jerúsalem per manus Nabuchodónosor. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 16 Fílii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merári. b +1 Paralipomenon 1Par 13 6 17 Et haec nómina filiórum Gersom: Lobni, et Sémei. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 18 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi. Hae autem cognatiónes Levi secúndum famílias eórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 20 Gersom: Lobni fílius ejus, Jahath fílius ejus, Zamma fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 21 Joah fílius ejus, Addo fílius ejus, Zara fílius ejus, Jéthrai fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 22 Fílii Caath: Amínadab fílius ejus, Core fílius ejus, Asir fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 23 Élcana fílius ejus, Abíasaph fílius ejus, Asir fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 24 Thahath fílius ejus, Úriel fílius ejus, Ozías fílius ejus, Saul fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 25 Fílii Élcana, Amásai et Áchimoth +1 Paralipomenon 1Par 13 6 26 et Élcana. Fílii Élcana: Sóphai fílius ejus, Nahath fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 27 Éliab fílius ejus, Jéroham fílius ejus, Élcana fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 28 Fílii Sámuel: primogénitus Vásseni, et Abía. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 29 Fílii autem Merári, Móholi: Lobni fílius ejus, Sémei fílius ejus, Oza fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 30 Sámmaa fílius ejus, Haggía fílius ejus, Asaía fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 31 Isti sunt quos constítuit David super cantóres domus Dómini, ex quo collocáta est arca: b +1 Paralipomenon 1Par 13 6 32 et ministrábant coram tabernáculo testimónii, canéntes donec ædificáret Sálomon domum Dómini in Jerúsalem: stabant autem juxta órdinem suum in ministério. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 33 Hi vero sunt qui assistébant cum fíliis suis, de fíliis Caath, Hemam cantor fílius Johel, fílii Sámuel, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 34 fílii Élcana, fílii Jéroham, fílii Éliel, fílii Thohu, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 35 fílii Suph, fílii Élcana, fílii Mahath, fílii Amásai, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 36 fílii Élcana, fílii Johel, fílii Azaríæ, fílii Sophoníæ, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 37 fílii Thahath, fílii Asir, fílii Abíasaph, fílii Core, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 38 fílii Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, fílii Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph fílius Barachíæ, fílii Sámaa, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 40 fílii Michaël, fílii Basaíæ, fílii Melchíæ, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 41 fílii Athánai, fílii Zara, fílii Adaía, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 42 fílii Ethan, fílii Zamma, fílii Sémei, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 43 fílii Jeth, fílii Gersom, fílii Levi. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 44 Fílii autem Merári fratres eórum, ad sinístram, Ethan fílius Cusi, fílii Abdi, fílii Maloch, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 45 fílii Hasabíæ, fílii Amasíæ, fílii Helcíæ, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 46 fílii Amásai, fílii Boni, fílii Somer, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 47 fílii Móholi, fílii Musi, fílii Merári, fílii Levi. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 48 Fratres quoque eórum Levítæ, qui ordináti sunt in cunctum ministérium tabernáculi domus Dómini. b +1 Paralipomenon 1Par 13 6 49 Áaron vero et fílii ejus adolébant incénsum super altáre holocáusti, et super altáre thymiámatis, in omne opus Sancti sanctórum: et ut precaréntur pro Israël juxta ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dei. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 50 Hi sunt autem fílii Áaron: Eleázar fílius ejus, Phínees fílius ejus, Abísue fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 51 Bocci fílius ejus, Ozi fílius ejus, Zarahía fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 52 Méraioth fílius ejus, Amarías fílius ejus, Áchitob fílius ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 53 Sadoc fílius ejus, Achímaas fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 54 Et haec habitácula eórum per vicos atque confínia, filiórum scílicet Áaron, juxta cognatiónes Caathitárum: ipsis enim sorte contígerant. b +1 Paralipomenon 1Par 13 6 55 Dedérunt ígitur eis Hebron in terra Juda, et suburbána ejus per circúitum: +1 Paralipomenon 1Par 13 6 56 agros autem civitátis, et villas, Caleb fílio Jéphone. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 57 Porro fíliis Áaron dedérunt civitátes ad confugiéndum Hebron, et Lobna, et suburbána ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 58 Jether quoque, et Ésthemo cum suburbánis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbánis suis, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 59 Asan quoque, et Béthsemes, et suburbána eárum. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 60 De tribu autem Bénjamin, Gabée et suburbána ejus, et Almath cum suburbánis suis, Ánathoth quoque cum suburbánis suis: omnes civitátes, trédecim, per cognatiónes suas. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 61 Fíliis autem Caath resíduis de cognatióne sua dedérunt ex dimídia tribu Manásse in possessiónem urbes decem. b +1 Paralipomenon 1Par 13 6 62 Porro fíliis Gersom per cognatiónes suas de tribu Íssachar, et de tribu Aser, et de tribu Néphthali, et de tribu Manásse in Basan, urbes trédecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 63 Fíliis autem Merári per cognatiónes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zábulon, dedérunt sorte civitátes duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 64 Dedérunt quoque fílii Israël Levítis civitátes, et suburbána eárum: +1 Paralipomenon 1Par 13 6 65 dederúntque per sortem, ex tribu filiórum Juda, et ex tribu filiórum Símeon, et ex tribu filiórum Bénjamin urbes has, quas vocavérunt nomínibus suis, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 66 et his, qui erant de cognatióne filiórum Caath, fuerúntque civitátes in términis eórum de tribu Éphraim. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 67 Dedérunt ergo eis urbes ad confugiéndum, Sichem cum suburbánis suis in monte Éphraim, et Gazer cum suburbánis suis, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 68 Jécmaam quoque cum suburbánis suis, et Béthoron simíliter, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 69 necnon et Helon cum suburbánis suis, et Gethrémmon in eúmdem modum. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 70 Porro ex dimídia tribu Manásse, Aner et suburbána ejus, Bálaam et suburbána ejus: his vidélicet, qui de cognatióne filiórum Caath réliqui erant. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 71 Fíliis autem Gersom de cognatióne dimídiæ tribus Manásse, Gaulon in Basan, et suburbána ejus, et Ástaroth cum suburbánis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 72 De tribu Íssachar, Cedes et suburbánis suis, et Dábereth cum suburbánis suis, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 73 Ramoth quoque et suburbána ejus, et Anem cum suburbánis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbánis suis, et Abdon simíliter, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 75 Hucac quoque et suburbána ejus, et Rohob cum suburbánis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 76 Porro de tribu Néphthali, Cedes in Galilǽa et suburbána ejus, Hamon cum suburbánis suis, et Cariáthaim et suburbána ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 77 Fíliis autem Merári resíduis: de tribu Zábulon, Rémmono et suburbána ejus, et Thabor cum suburbánis sus: +1 Paralipomenon 1Par 13 6 78 trans Jordánem quoque ex advérso Jéricho contra oriéntem Jordánis, de tribu Ruben, Bosor in solitúdine cum suburbánis suis, et Jassa cum suburbánis suis, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 79 Cádemoth quoque et suburbána ejus, et Méphaat cum suburbánis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 6 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Gálaad et suburbána ejus, et Mánaim cum suburbánis suis, +1 Paralipomenon 1Par 13 6 81 sed et Hésebon cum suburbánis suis, et Jezer cum suburbánis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 1 Porro fílii Íssachar: Thola, et Phua, Jasub, et Símeron, quátuor. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 2 Fílii Thola: Ozi, et Raphaía, et Jériel, et Jémai, et Jebsem, et Sámuel, príncipes per domos cognatiónum suárum. De stirpe Thola viri fortíssimi numeráti sunt in diébus David, vigínti duo míllia sexcénti. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 3 Fílii Ozi: Izrahía, de quo nati sunt Michaël, et Obadía, et Joël, et Jesía, quinque omnes príncipes. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 4 Cumque eis per famílias et pópulos suos, accíncti ad prœ́lium, viri fortíssimi, trigínta sex míllia: multas enim habuérunt uxóres, et fílios. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 5 Fratres quoque eórum per omnem cognatiónem Íssachar robustíssimi ad pugnándum, octogínta septem míllia numeráti sunt. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 6 Fílii Bénjamin: Bela, et Bechor, et Jádihel, tres. b +1 Paralipomenon 1Par 13 7 7 Fílii Bela: Esbon, et Ozi, et Óziel, et Jérimoth, et Úrai, quinque príncipes familiárum, et ad pugnándum robustíssimi: númerus autem eórum, vigínti duo míllia et trigínta quátuor. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 8 Porro fílii Bechor: Zamíra, et Joas, et Eliézer, et Elioénai, et Amri, et Jérimoth, et Abía, et Ánathoth, et Almath: omnes hi fílii Bechor. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 9 Numeráti sunt autem per famílias suas príncipes cognatiónum suárum ad bella fortíssimi, vigínti míllia et ducénti. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 10 Porro fílii Jádihel: Balan. Fílii autem Balan: Jehus, et Bénjamin, et Aod, et Chánana, et Zethan, et Tharsis, et Ahísahar: +1 Paralipomenon 1Par 13 7 11 omnes hi fílii Jádihel, príncipes cognatiónum suárum viri fortíssimi, decem et septem míllia et ducénti ad prœ́lium procedéntes. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 12 Sepham quoque et Hapham fílii Hir: et Hasim fílii Aher. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 13 Fílii autem Néphthali: Jáziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, fílii Bala. b +1 Paralipomenon 1Par 13 7 14 Porro fílius Manásse, Ésriel: concubináque ejus Syra péperit Machir patrem Gálaad. b +1 Paralipomenon 1Par 13 7 15 Machir autem accépit uxóres fíliis suis Happhim, et Saphan: et hábuit sorórem nómine Máacha: nomen autem secúndi, Sálphaad, natǽque sunt Sálphaad fíliæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 16 Et péperit Máacha uxor Machir fílium, vocavítque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et fílii ejus, Ulam, et Recen. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 17 Fílius autem Ulam, Badan: hi sunt fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 18 Soror autem ejus Regína péperit Virum decórum, et Abiézer, et Móhola. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 19 Erant autem fílii Semída, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aníam. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 20 Fílii autem Éphraim: Súthala, Bared fílius ejus, Thahath fílius ejus, Élada fílius ejus, Thahath fílius ejus, hujus fílius Zabad, b +1 Paralipomenon 1Par 13 7 21 et hujus fílius Súthula, et hujus fílius Ezer et Elad: occidérunt autem eos viri Geth indígenæ, quia descénderant ut inváderent possessiónes eórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 22 Luxit ígitur Éphraim pater eórum multis diébus, et venérunt fratres ejus ut consolaréntur eum. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 23 Ingressúsque est ad uxórem suam: quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Béria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: +1 Paralipomenon 1Par 13 7 24 fília autem ejus fuit Sara, quæ ædificávit Béthoron inferiórem et superiórem, et Ozénsara. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 25 Porro fílius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, +1 Paralipomenon 1Par 13 7 26 qui génuit Láadan: hujus quoque fílius Ámmiud, qui génuit Elísama, +1 Paralipomenon 1Par 13 7 27 de quo ortus est Nun, qui hábuit fílium Jósue. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 28 Posséssio autem eórum et habitátio, Bethel cum filiábus suis, et contra oriéntem Noran, ad occidentálem plagam Gazer et fíliæ ejus, Sichem quoque cum filiábus suis, usque ad Aza cum filiábus ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 29 Juxta fílios quoque Manásse, Bethsan et fílias ejus, Thanach et fílias ejus, Magéddo et fílias ejus, Dor et fílias ejus: in his habitavérunt fílii Joseph, fílii Israël. b +1 Paralipomenon 1Par 13 7 30 Fílii Aser: Jemna, et Jésua, et Jéssui, et Baría, et Sara soror eórum. b +1 Paralipomenon 1Par 13 7 31 Fílii autem Baría: Heber, et Mélchiel: ipse est pater Bársaith. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 32 Heber autem génuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Súaa sorórem eórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 33 Fílii Jephlat: Phosech, et Chámaal, et Asoth: hi fílii Jephlat. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 34 Porro fílii Somer: Ahi, et Róaga, et Haba, et Aram. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 35 Fílii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 36 Fílii Supha: Sue, Hárnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, +1 Paralipomenon 1Par 13 7 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Sálusa, et Jethran, et Bera. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 38 Fílii Jether: Jéphone, et Phaspha, et Ara. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 39 Fílii autem Olla: Arée, et Hániel, et Résia. +1 Paralipomenon 1Par 13 7 40 Omnes hi fílii Aser, príncipes cognatiónum, elécti atque fortíssimi duces ducum: númerus autem eórum ætátis quæ apta esset ad bellum, vigínti sex míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 1 Bénjamin autem génuit Bale primogénitum suum, Asbel secúndum, Áhara tértium, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 2 Nóhaa quartum, et Rapha quintum. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 3 Fuerúntque fílii Bale: Addar, et Gera, et Ábiud, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 4 Abísue quoque et Náaman, et Ahoë, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 5 sed et Gera, et Séphuphan, et Huram. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 6 Hi sunt fílii Ahod, príncipes cognatiónum habitántium in Gábaa, qui transláti sunt in Mánahath. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 7 Náaman autem, et Achía, et Gera, ipse tránstulit eos, et génuit Osa, et Áhiud. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 8 Porro Saháraim génuit in regióne Moab, postquam dimísit Husim et Bara uxóres suas. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 9 Génuit autem de Hodes uxóre sua Jobab, et Sebía, et Mosa, et Molchom, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 10 Jehus quoque, et Sechía, et Marma: hi sunt fílii ejus príncipes in famíliis suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 11 Méhusim vero génuit Abítob et Élphaal. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 12 Porro fílii Élphaal: Heber, et Mísaam, et Samad: hic ædificávit Ono, et Lod, et fílias ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 13 Baría autem et Sama príncipes cognatiónum habitántium in Ájalon: hi fugavérunt habitatóres Geth. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 14 Et Áhio, et Sesac, et Jérimoth, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 15 et Zabadía, et Arod, et Heder, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha fílii Baría. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 17 Et Zabadía, et Mosóllam, et Hézeci, et Heber, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 18 et Jesámari, et Jézlia, et Jobab fílii Élphaal, 1 Paralipomenon 1Par 13 8 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 22 Et Jespham, et Heber, et Eliel, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 20 et Elioénai, et Sélethai, et Éliel, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 21 et Adaía, et Baraía, et Sámarath, fílii Sémei. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 22 Et Jespham, et Heber, et Éliel, 1 Paralipomenon 1Par 13 8 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 24 et Hanania, et Aelam, et Anathothia, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 28 Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: -1 Paralipomenon 1Par 13 8 30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: -1 Paralipomenon 1Par 13 8 32 et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. b -1 Paralipomenon 1Par 13 8 34 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, -1 Paralipomenon 1Par 13 8 37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. -1 Paralipomenon 1Par 13 8 40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 1 Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 5 Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 7 Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, -1 Paralipomenon 1Par 13 9 8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiae, filii Rahuel, filii Jebaniae, -1 Paralipomenon 1Par 13 9 9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 10 De sacerdotibus autem: Jedaia, Jojarib, et Jachin: b -1 Paralipomenon 1Par 13 9 11 Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiae, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. b -1 Paralipomenon 1Par 13 9 15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: -1 Paralipomenon 1Par 13 9 16 et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 17 Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, -1 Paralipomenon 1Par 13 9 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portae tabernaculi testimonii. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, -1 Paralipomenon 1Par 13 9 23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 24 Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. b -1 Paralipomenon 1Par 13 9 27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. b -1 Paralipomenon 1Par 13 9 36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, -1 Paralipomenon 1Par 13 9 37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 38 Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 40 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. -1 Paralipomenon 1Par 13 9 44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 1 Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 2 Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 3 Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 4 Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 6 Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 7 Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. b -1 Paralipomenon 1Par 13 10 8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: -1 Paralipomenon 1Par 13 10 10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul, -1 Paralipomenon 1Par 13 10 12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. -1 Paralipomenon 1Par 13 10 13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, -1 Paralipomenon 1Par 13 10 14 nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: haec est Jebus, ubi erant Jebusaei habitatores terrae. b -1 Paralipomenon 1Par 13 11 5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 6 dixitque: Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. b -1 Paralipomenon 1Par 13 11 11 Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in praelium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 17 Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! -1 Paralipomenon 1Par 13 11 18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 19 dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: haec fecerunt tres robustissimi. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, b -1 Paralipomenon 1Par 13 11 21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 22 Banaias filius Jojadae viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 23 Et ipse percussit virum aegyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 24 Haec fecit Banaias filius Jojadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, b -1 Paralipomenon 1Par 13 11 27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. -1 Paralipomenon 1Par 13 11 33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 34 Ahiam filius Sachar Ararites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 35 Eliphal filius Ur, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 40 Ira Jethraeus, Gareb Jethraeus, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 41 Urias Hethaeus, Zabad filius Oholi, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta: -1 Paralipomenon 1Par 13 11 43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, -1 Paralipomenon 1Par 13 11 46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 1 Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, -1 Paralipomenon 1Par 13 12 2 tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 3 Princeps Ahiezer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 5 Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 6 Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim: -1 Paralipomenon 1Par 13 12 7 Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus: b -1 Paralipomenon 1Par 13 12 9 Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius, -1 Paralipomenon 1Par 13 12 10 Masmana quartus, Jeremias quintus, -1 Paralipomenon 1Par 13 12 11 Ethi sextus, Eliel septimus, -1 Paralipomenon 1Par 13 12 12 Johanan octavus, Elzebad nonus, -1 Paralipomenon 1Par 13 12 13 Jeremias decimus, Machbanai undecimus. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 14 Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus praeerat, et maximus mille. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 15 Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 16 Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad praesidium in quo morabatur David. b -1 Paralipomenon 1Par 13 12 17 Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 18 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 19 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 20 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 21 Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 22 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. b -1 Paralipomenon 1Par 13 12 24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 27 Jojada quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 28 Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 31 Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 33 Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 34 Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 35 De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 36 Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 37 Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David. b -1 Paralipomenon 1Par 13 12 39 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: praeparaverant enim eis fratres sui. -1 Paralipomenon 1Par 13 12 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 1 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, -1 Paralipomenon 1Par 13 13 2 et ait ad omnem coetum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, -1 Paralipomenon 1Par 13 13 3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 5 Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Aegypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. b -1 Paralipomenon 1Par 13 13 6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozae, usque in praesentem diem. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? -1 Paralipomenon 1Par 13 13 13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei. -1 Paralipomenon 1Par 13 13 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 4 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, -1 Paralipomenon 1Par 13 14 5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, -1 Paralipomenon 1Par 13 14 6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia, -1 Paralipomenon 1Par 13 14 7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. b -1 Paralipomenon 1Par 13 14 9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 16 Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. -1 Paralipomenon 1Par 13 14 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. b -1 Paralipomenon 1Par 13 15 1 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 2 Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 3 Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei: -1 Paralipomenon 1Par 13 15 4 necnon et filios Aaron, et Levitas. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 7 De filiis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum triginta. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 9 De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab: -1 Paralipomenon 1Par 13 15 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei praeparatus est: -1 Paralipomenon 1Par 13 15 13 ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israël. b -1 Paralipomenon 1Par 13 15 15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiae. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcae. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcae. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 25 Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. b -1 Paralipomenon 1Par 13 15 26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 28 Universusque Israël deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. -1 Paralipomenon 1Par 13 15 29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël: -1 Paralipomenon 1Par 13 16 5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: -1 Paralipomenon 1Par 13 16 6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: b -1 Paralipomenon 1Par 13 16 8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. b -1 Paralipomenon 1Par 13 16 9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 10 Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 11 Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 12 Recordamini mirabilium ejus quae fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus, -1 Paralipomenon 1Par 13 16 13 semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 15 Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem praecepit in mille generationes, -1 Paralipomenon 1Par 13 16 16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 17 Et constituit illud Jacob in praeceptum, et Israël in pactum sempiternum, -1 Paralipomenon 1Par 13 16 18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae: -1 Paralipomenon 1Par 13 16 19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 23 Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus: b -1 Paralipomenon 1Par 13 16 24 narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 26 Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem caelos fecit. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 28 Afferte Domino, familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium. b -1 Paralipomenon 1Par 13 16 29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 30 Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 31 Laetentur caeli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 32 Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quae in eis sunt. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus. b -1 Paralipomenon 1Par 13 16 35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 36a Benedictus Dominus Deus Israël, ab aeterno usque in aeternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 36b Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas. b -1 Paralipomenon 1Par 13 16 38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores; -1 Paralipomenon 1Par 13 16 39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, -1 Paralipomenon 1Par 13 16 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israëli. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. -1 Paralipomenon 1Par 13 16 43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 2 Et ait Nathan ad David: Omnia quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: -1 Paralipomenon 1Par 13 17 4 Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio -1 Paralipomenon 1Par 13 17 6 manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? -1 Paralipomenon 1Par 13 17 7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: b -1 Paralipomenon 1Par 13 17 8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 9 Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, -1 Paralipomenon 1Par 13 17 10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 15 Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. b -1 Paralipomenon 1Par 13 17 16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia? -1 Paralipomenon 1Par 13 17 17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? -1 Paralipomenon 1Par 13 17 19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Aegypto liberarat? -1 Paralipomenon 1Par 13 17 22 Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. b -1 Paralipomenon 1Par 13 17 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. -1 Paralipomenon 1Par 13 17 27 Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, -1 Paralipomenon 1Par 13 18 2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. b -1 Paralipomenon 1Par 13 18 8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, -1 Paralipomenon 1Par 13 18 10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: b -1 Paralipomenon 1Par 13 18 13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. -1 Paralipomenon 1Par 13 18 15 Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis: -1 Paralipomenon 1Par 13 18 16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: -1 Paralipomenon 1Par 13 18 17 Banaias quoque filius Jojadae super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, -1 Paralipomenon 1Par 13 19 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium: -1 Paralipomenon 1Par 13 19 9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium: et fugavit eos. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiae Adarezer erat dux eorum. b -1 Paralipomenon 1Par 13 19 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. -1 Paralipomenon 1Par 13 19 19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon. -1 Paralipomenon 1Par 13 20 1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. -1 Paralipomenon 1Par 13 20 2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit; -1 Paralipomenon 1Par 13 20 3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 20 4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. b -1 Paralipomenon 1Par 13 20 5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cujus hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. -1 Paralipomenon 1Par 13 20 6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus. -1 Paralipomenon 1Par 13 20 7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? -1 Paralipomenon 1Par 13 21 4 Sed sermo regis magis praevaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem, -1 Paralipomenon 1Par 13 21 5 deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 7 Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël. b -1 Paralipomenon 1Par 13 21 8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens: -1 Paralipomenon 1Par 13 21 10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: -1 Paralipomenon 1Par 13 21 12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 18 Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei. b -1 Paralipomenon 1Par 13 21 19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 22 Dixitque ei David: Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens praebebo. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 26 Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 27 Praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas. b -1 Paralipomenon 1Par 13 21 29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. -1 Paralipomenon 1Par 13 21 30 Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 1 Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 2 Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David: et aeris pondus innumerabile. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 6 Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israël. b -1 Paralipomenon 1Par 13 22 7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei: -1 Paralipomenon 1Par 13 22 8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: -1 Paralipomenon 1Par 13 22 9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in aeternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. b -1 Paralipomenon 1Par 13 22 12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, -1 Paralipomenon 1Par 13 22 16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: b -1 Paralipomenon 1Par 13 22 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 22 19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. b -1 Paralipomenon 1Par 13 23 4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: praepositorum autem et judicum, sex millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae, canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 7 Filii Gerson: Leedan, et Semei. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 16 Filii Gersom: Subuel primus. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 18 Filii Isaar: Salomith primus. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. b -1 Paralipomenon 1Par 13 23 25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 27 Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam, -1 Paralipomenon 1Par 13 23 31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. -1 Paralipomenon 1Par 13 23 32 Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 1 Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 8 tertia Harim, quarta Seorim, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 9 quinta Melchia, sexta Maiman, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 10 septima Accos, octava Abia, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 11 nona Jesua, decima Sechenia, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 12 undecima Eliasib, duodecima Jacim, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, -1 Paralipomenon 1Par 13 24 18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. b -1 Paralipomenon 1Par 13 24 21 De filiis quoque Rohobiae, princeps Jesias. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: -1 Paralipomenon 1Par 13 24 23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiae, Zacharias. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 29 Filius vero Cis, Jerameel. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. -1 Paralipomenon 1Par 13 24 31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors aequaliter dividebat. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 3 Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 4 Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: -1 Paralipomenon 1Par 13 25 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. b -1 Paralipomenon 1Par 13 25 8 Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 12 Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 15 Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 16 Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 17 Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 20 Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 21 Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 23 Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 24 Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 25 31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 1 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, -1 Paralipomenon 1Par 13 26 3 Aelam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, -1 Paralipomenon 1Par 13 26 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 7 Filii ergo Semeiae: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 9 Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), -1 Paralipomenon 1Par 13 26 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. b -1 Paralipomenon 1Par 13 26 13 Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 17 Ad orientem vero Levitae sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 19 Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. b -1 Paralipomenon 1Par 13 26 21 Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 22 Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, praepositus thesauris. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, -1 Paralipomenon 1Par 13 26 27 de bellis et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 28 Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 29 Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. b -1 Paralipomenon 1Par 13 26 30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. -1 Paralipomenon 1Par 13 26 31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, -1 Paralipomenon 1Par 13 26 32 fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 1 Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli praeerant. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 2 Primae turmae in primo mense Jesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia; -1 Paralipomenon 1Par 13 27 3 de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 4 Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Jojadae sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius ejus. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 10 Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 11 Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 13 Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma ejus viginti quatuor millia. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 16 Porro tribubus praeerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha: b -1 Paralipomenon 1Par 13 27 17 Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 18 Juda, Eliu frater David: Issachar, Amri filius Michaël. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 19 Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiae: Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiae tribui Manasse, Joël filius Phadaiae: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 21 et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariae: Benjamin autem, Jasiel filius Abner: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas caeli. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 24 Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae. b -1 Paralipomenon 1Par 13 27 26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 28 Nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 29 Porro armentis quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites: -1 Paralipomenon 1Par 13 27 31 super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiae regis David. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. b -1 Paralipomenon 1Par 13 27 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. -1 Paralipomenon 1Par 13 27 34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad aedificandum, omnia praeparavi. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 3 Deus autem dixit mihi: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 4 Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël, -1 Paralipomenon 1Par 13 28 6 dixitque mihi: Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 7 Et firmabo regnum ejus usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et judicia, sicut et hodie. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 8 Nunc ergo coram universo coetu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii, confortare, et perfice. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, b -1 Paralipomenon 1Par 13 28 12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, -1 Paralipomenon 1Par 13 28 13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradidit. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 19 Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. -1 Paralipomenon 1Par 13 28 21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 2 Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: -1 Paralipomenon 1Par 13 29 3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. b -1 Paralipomenon 1Par 13 29 7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 9 Laetatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex laetatus est gaudio magno. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 10a Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: -1 Paralipomenon 1Par 13 29 10b Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab aeterno in aeternum -1 Paralipomenon 1Par 13 29 11a Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria -1 Paralipomenon 1Par 13 29 11b Et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt -1 Paralipomenon 1Par 13 29 11c Tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes -1 Paralipomenon 1Par 13 29 12a Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium -1 Paralipomenon 1Par 13 29 12b In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium -1 Paralipomenon 1Par 13 29 13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum b -1 Paralipomenon 1Par 13 29 14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. b -1 Paralipomenon 1Par 13 29 15 Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 16 Domine Deus noster, omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem, cujus impensas paravi. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 20 Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. b -1 Paralipomenon 1Par 13 29 21 Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël. b -1 Paralipomenon 1Par 13 29 27 Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo. -1 Paralipomenon 1Par 13 29 29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis: -1 Paralipomenon 1Par 13 29 30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quae transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum. -# 2 Paralipomenon 2Par Liber Secundus Paralipomenon -2 Paralipomenon 2Par 14 1 1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 2 Praecepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum: -2 Paralipomenon 2Par 14 1 3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 5 Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 6 Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 1 8 Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare? -2 Paralipomenon 2Par 14 1 11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: -2 Paralipomenon 2Par 14 1 12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 13 Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israël. b -2 Paralipomenon 2Par 14 1 14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 15 Praebuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna. -2 Paralipomenon 2Par 14 1 16 Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio, -2 Paralipomenon 2Par 14 1 17 quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 1 Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit: -2 Paralipomenon 2Par 14 2 4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israëli. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 5 Domus enim quam aedificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 6 Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? si caelum, et caeli caelorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judaea, et Jerusalem, quos praeparavit David pater meus. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis, -2 Paralipomenon 2Par 14 2 9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 10 Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 2 12 Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit caelum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum, -2 Paralipomenon 2Par 14 2 14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 16 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 2 17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti. b -2 Paralipomenon 2Par 14 2 18 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent: tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 2 Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 3 Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 5 Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 7 Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et caelavit cherubim in parietibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 3 9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: coenacula quoque texit auro. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit. -2 Paralipomenon 2Par 14 3 17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quae a dextris erat, vocavit Jachin: et quae ad laevam, Booz. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: -2 Paralipomenon 2Par 14 4 4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 5 Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 6 Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. b -2 Paralipomenon 2Par 14 4 8 Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: b -2 Paralipomenon 2Par 14 4 12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: -2 Paralipomenon 2Par 14 4 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari, -2 Paralipomenon 2Par 14 4 16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: b -2 Paralipomenon 2Par 14 4 20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: -2 Paralipomenon 2Par 14 4 21 et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 4 22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 1 Intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 2 Post quae congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 4 Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitae arcam, -2 Paralipomenon 2Par 14 5 5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 6 Rex autem Salomon, et universus coetus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 7 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: -2 Paralipomenon 2Par 14 5 8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Aegypto. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), b -2 Paralipomenon 2Par 14 5 12 tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. -2 Paralipomenon 2Par 14 5 13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, -2 Paralipomenon 2Par 14 5 14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 2 ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 5 A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israël, -2 Paralipomenon 2Par 14 6 8 dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 9 sed non tu aedificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israël, et extendit manus suas. b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 13 Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in caelum levatis, -2 Paralipomenon 2Par 14 6 14 ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei: et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 16 Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 17 Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi? b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum, -2 Paralipomenon 2Par 14 6 21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de caelis, et propitiare. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista: b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 23 tu audies de caelo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 24 Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 25 tu exaudies de caelo: et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 26 Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 27 exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 29 si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, -2 Paralipomenon 2Par 14 6 30 tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum): -2 Paralipomenon 2Par 14 6 31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto, b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo, b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 35 tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est, b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 39 tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori: -2 Paralipomenon 2Par 14 6 40 tu es enim Deus meus: aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto. -2 Paralipomenon 2Par 14 6 41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 6 42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 5 Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare aeneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. b -2 Paralipomenon 2Par 14 7 12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 13 Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum: -2 Paralipomenon 2Par 14 7 14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quae praecepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris: b -2 Paralipomenon 2Par 14 7 18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, -2 Paralipomenon 2Par 14 7 20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis. -2 Paralipomenon 2Par 14 7 21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? -2 Paralipomenon 2Par 14 7 22 Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa haec mala. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 1 Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam, -2 Paralipomenon 2Par 14 8 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 4 Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: -2 Paralipomenon 2Par 14 8 6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 7 Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israël, -2 Paralipomenon 2Par 14 8 8 de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 9 Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, b -2 Paralipomenon 2Par 14 8 13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 15 Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 16 Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. b -2 Paralipomenon 2Par 14 8 17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. -2 Paralipomenon 2Par 14 8 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 2 Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat, -2 Paralipomenon 2Par 14 9 4 necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat prae stupore ultra in ea spiritus. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 5 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni. b -2 Paralipomenon 2Par 14 9 10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas: -2 Paralipomenon 2Par 14 9 11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri, b -2 Paralipomenon 2Par 14 9 14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: -2 Paralipomenon 2Par 14 9 16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola, -2 Paralipomenon 2Par 14 9 19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. b -2 Paralipomenon 2Par 14 9 23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus: -2 Paralipomenon 2Par 14 9 24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Aegypti. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 27 Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quae gignuntur in campestribus. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 28 Adducebantur autem ei equi de Aegypto, cunctisque regionibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat. b -2 Paralipomenon 2Par 14 9 30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis. -2 Paralipomenon 2Par 14 9 31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 1 Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes: -2 Paralipomenon 2Par 14 10 4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus, -2 Paralipomenon 2Par 14 10 6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo? -2 Paralipomenon 2Par 14 10 7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus? -2 Paralipomenon 2Par 14 10 10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 10 13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: -2 Paralipomenon 2Par 14 10 14 locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 17 Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 18 Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 10 19 Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 1 Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: -2 Paralipomenon 2Par 14 11 3 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin: -2 Paralipomenon 2Par 14 11 4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 5 Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et aedificavit civitates muratas in Juda. b -2 Paralipomenon 2Par 14 11 6 Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, -2 Paralipomenon 2Par 14 11 7 Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, -2 Paralipomenon 2Par 14 11 8 necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, -2 Paralipomenon 2Par 14 11 9 sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, -2 Paralipomenon 2Par 14 11 10 Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quae erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 13 Sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, -2 Paralipomenon 2Par 14 11 14 relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 16 Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 17 Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, b -2 Paralipomenon 2Par 14 11 19 quae peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. -2 Paralipomenon 2Par 14 11 22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, -2 Paralipomenon 2Par 14 11 23 quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) -2 Paralipomenon 2Par 14 12 3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego relíqui vos in manu Sesac. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 6 Consternatique principes Israël et rex, dixerunt: Justus est Dominus. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 9 Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: -2 Paralipomenon 2Par 14 12 10 pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 12 14 Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. -2 Paralipomenon 2Par 14 12 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 1 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 13 4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 5 Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis? -2 Paralipomenon 2Par 14 13 6 Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 9 Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 10 Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo: -2 Paralipomenon 2Par 14 13 11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis praecepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernae ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 13 Haec illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu. b -2 Paralipomenon 2Par 14 13 14 Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 15 Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 16 Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 17 Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium. b -2 Paralipomenon 2Par 14 13 18 Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: -2 Paralipomenon 2Par 14 13 20 nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias. -2 Paralipomenon 2Par 14 13 22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetae. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 3 Et confregit statuas, lucosque succidit: -2 Paralipomenon 2Par 14 14 4 et praecepit Judae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata: -2 Paralipomenon 2Par 14 14 5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 6 Aedificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 7 Dixit autem Judae: Aedificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Aedificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 14 9 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 10 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quae est juxta Maresa: -2 Paralipomenon 2Par 14 14 11 et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venímus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non praevaleat contra te homo. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 12 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Juda: fugeruntque Aethiopes. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 13 Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt, et exercitu illius praeliante. Tulerunt ergo spolia multa, -2 Paralipomenon 2Par 14 14 14 et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerarae: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam praedam asportaverunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 14 15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, -2 Paralipomenon 2Par 14 15 2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 3 Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quaesierint eum, reperient eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum: -2 Paralipomenon 2Par 14 15 6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae: erit enim merces operi vestro. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariae filii Oded prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini. b -2 Paralipomenon 2Par 14 15 9 Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa, -2 Paralipomenon 2Par 14 15 11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 12 Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 13 Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum, -2 Paralipomenon 2Par 14 15 15 omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt: praestititque eis Dominus requiem per circuitum. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron. b -2 Paralipomenon 2Par 14 15 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, -2 Paralipomenon 2Par 14 15 18 eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem. -2 Paralipomenon 2Par 14 15 19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: -2 Paralipomenon 2Par 14 16 3 Foedus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 5 Quod cum audisset Baasa, desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua. b -2 Paralipomenon 2Par 14 16 8 Nonne Aethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? -2 Paralipomenon 2Par 14 16 9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. b -2 Paralipomenon 2Par 14 16 12 Aegrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. -2 Paralipomenon 2Par 14 16 14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, -2 Paralipomenon 2Par 14 17 4 sed in Deo patris sui: et perrexit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michaeam, ut docerent in civitatibus Juda: b -2 Paralipomenon 2Par 14 17 8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes: -2 Paralipomenon 2Par 14 17 9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. b -2 Paralipomenon 2Par 14 17 11 Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 13 Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, -2 Paralipomenon 2Par 14 17 14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 17 Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. -2 Paralipomenon 2Par 14 17 19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 3 Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 4 Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 6 Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? -2 Paralipomenon 2Par 14 18 7 Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 8 Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michaeam filium Jemla. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 9 Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 18 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 11 Omnesque prophetae similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 13 Cui respondit Michaeas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. b -2 Paralipomenon 2Par 14 18 15 Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 16 At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 17 Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quae mala sunt? -2 Paralipomenon 2Par 14 18 18 At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, -2 Paralipomenon 2Par 14 18 20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? -2 Paralipomenon 2Par 14 18 21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeae maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? b -2 Paralipomenon 2Par 14 18 24 Dixitque Michaeas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 25 Praecepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michaeam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 26 Et dicetis: Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquae pauxillum, donec revertar in pace. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 27 Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 28 Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. b -2 Paralipomenon 2Par 14 18 29 Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigae suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. -2 Paralipomenon 2Par 14 18 34 Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 1 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 2 Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia júngeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: -2 Paralipomenon 2Par 14 19 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 4 Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 19 5 Constituitque judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, -2 Paralipomenon 2Par 14 19 6 et praecipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 8 In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 9 Praecepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 10 Omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de lege, de mandato, de caeremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis. -2 Paralipomenon 2Par 14 19 11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Deum pertinent, praesidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quae ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 1 Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 2 Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 3 Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium universo Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 4 Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 5 Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, b -2 Paralipomenon 2Par 14 20 6 ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 7 Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? -2 Paralipomenon 2Par 14 20 8 Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes: -2 Paralipomenon 2Par 14 20 9 Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 10 Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos, -2 Paralipomenon 2Par 14 20 11 e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 12 Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 13 Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 20 14 Erat autem Jahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Jehiel filii Mathaniae, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbae, -2 Paralipomenon 2Par 14 20 15 et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: haec dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 16 Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Jeruel. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 17 Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 18 Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 20 19 Porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 21 Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 22 Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt. b -2 Paralipomenon 2Par 14 20 23 Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 24 Porro Juda, cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 25 Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 26 Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in praesentem diem. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 27 Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 28 Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 29 Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 30 Quievitque regnum Josaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 31 Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 20 32 Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quae placita erant coram Domino. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 33 Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 34 Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quae digessit in libros regum Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 35 Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima. b -2 Paralipomenon 2Par 14 20 36 Et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber. -2 Paralipomenon 2Par 14 20 37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam: omnes hi filii Josaphat regis Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 4 Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. b -2 Paralipomenon 2Par 14 21 6 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judae, et constituit sibi regem. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: -2 Paralipomenon 2Par 14 21 11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et praevaricari Judam. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, b -2 Paralipomenon 2Par 14 21 13 sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti: -2 Paralipomenon 2Par 14 21 14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 15 Tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 16 Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Aethiopibus: b -2 Paralipomenon 2Par 14 21 17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 18 Et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 21 20 Triginta duorum annorum fuit cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: et nomen matris ejus Athalia filia Amri. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 4 Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus: -2 Paralipomenon 2Par 14 22 5a ambulavitque in consiliis eorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 5b Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 6 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel aegrotantem. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 7 Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 8 Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 9a Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit: et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 9b Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziae: -2 Paralipomenon 2Par 14 22 10 siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 11 Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziae, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadae pontificis, soror Ochoziae: et idcirco Athalia non interfecit eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 22 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 1 Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis foedus. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 2 Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 3 Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 4 Iste est ergo sermo quem facietis: -2 Paralipomenon 2Par 14 23 5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam quae appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 6 Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 7 Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 8 Fecerunt ergo Levitae, et universus Juda, juxta omnia quae praeceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. b -2 Paralipomenon 2Par 14 23 9 Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 10 Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 11 Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiae, insidiae. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 14 Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, -2 Paralipomenon 2Par 14 23 15 et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 16 Pepigit autem Jojada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. b -2 Paralipomenon 2Par 14 23 17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 18 Constituit autem Jojada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 19 Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 20 Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. -2 Paralipomenon 2Par 14 23 21 Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 1 Septem annorum erat Joas cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadae sacerdotis. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 4 Post quae placuit Joas ut instauraret domum Domini. b -2 Paralipomenon 2Par 14 24 5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitae egere negligentius. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? -2 Paralipomenon 2Par 14 24 7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quae sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 9 Et praedicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 10 Laetatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quae erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia, -2 Paralipomenon 2Par 14 24 12 quam dederunt rex et Jojada his qui praeerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea caesores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere coeperat, fulciretur. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniae: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialae quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadae. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum: b -2 Paralipomenon 2Par 14 24 16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Haec dicit Dominus Deus: Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? -2 Paralipomenon 2Par 14 24 21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 22 Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi in Damascum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 24 24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadae sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semarith Moabitidis. -2 Paralipomenon 2Par 14 24 27 Porro filii ejus, ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 1 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum, -2 Paralipomenon 2Par 14 25 4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 5 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum: b -2 Paralipomenon 2Par 14 25 6 mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël: non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim: -2 Paralipomenon 2Par 14 25 8 quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 10 Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia: -2 Paralipomenon 2Par 14 25 12 et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps: qui universi crepuerunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 13 At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 14 Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 25 15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? -2 Paralipomenon 2Par 14 25 16 Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 17 Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israël, dicens: Veni, videamus nos mutuo. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 18 At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 19 Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum? -2 Paralipomenon 2Par 14 25 20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 21 Ascendit igitur Joas rex Israël, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda: -2 Paralipomenon 2Par 14 25 22 corruitque Juda coram Israël, et fugit in tabernacula sua. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 25 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël, quindecim annis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 25 26 Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi. -2 Paralipomenon 2Par 14 25 28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 1 Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 2 Ipse aedificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 3 Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 4 Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Amasias pater ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 5 Et exquisivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 6 Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniae, murumque Azoti: aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim. b -2 Paralipomenon 2Par 14 26 7 Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 8 Appendebantque Ammonitae munera Oziae: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 9 Aedificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturae deditus. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 11 Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad praelia sub manu Jehiel scribae, Maasiaeque doctoris, et sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 26 12 Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum millium sexcentorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. b -2 Paralipomenon 2Par 14 26 17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, -2 Paralipomenon 2Par 14 26 18 restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 19 Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terrae. b -2 Paralipomenon 2Par 14 26 22 Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. -2 Paralipomenon 2Par 14 26 23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 3 Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 4 Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 8 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 27 9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 1 Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, -2 Paralipomenon 2Par 14 28 2 sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 3 Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 5 Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriae, qui percussit eum, magnamque praedam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 28 6 Occiditque Phacee filius Romeliae, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 8 Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam: pertuleruntque eam in Samariam. b -2 Paralipomenon 2Par 14 28 9 Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 10 Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de praelio, -2 Paralipomenon 2Par 14 28 13 et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 14 Dimiseruntque viri bellatores praedam, et universa quae ceperant, coram principibus, et omni multitudine. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 15 Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. b -2 Paralipomenon 2Par 14 28 17 Veneruntque Idumaei, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt praedam magnam. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 19 Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 22 Insuper et tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz, -2 Paralipomenon 2Par 14 28 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi: cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei, et universo Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 25 In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 26 Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 28 27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariae. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quae fecerat David pater ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 5 Dixitque ad eos: Audite me, Levitae, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et praebuerunt dorsum. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 7 Clauserunt ostia quae erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 9 En corruerunt patres nostri gladiis: filii nostri, et filiae nostrae, et conjuges captivae ductae sunt propter hoc scelus. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem irae suae. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 11 Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 12 Surrexerunt ergo Levitae: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariae de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. b -2 Paralipomenon 2Par 14 29 13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias: -2 Paralipomenon 2Par 14 29 14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei: sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitae, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 17 Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod coeperant, impleverunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, -2 Paralipomenon 2Par 14 29 19 cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam praevaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini: b -2 Paralipomenon 2Par 14 29 21 obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare: mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos: -2 Paralipomenon 2Par 14 29 24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël praeceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetae: siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 26 Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quae David rex Israël praeparaverat, concrepare. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 30 Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna laetitia, et incurvato genu adoraverunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 31 Ezechias autem etiam haec addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. b -2 Paralipomenon 2Par 14 29 32 Porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitae fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 29 36 Laetatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat. b -2 Paralipomenon 2Par 14 30 1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, praedicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in aeternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. b -2 Paralipomenon 2Par 14 30 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praeceptum regis et principum verbum Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo: -2 Paralipomenon 2Par 14 30 14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini: -2 Paralipomenon 2Par 14 30 16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, -2 Paralipomenon 2Par 14 30 17 eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitae Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur -2 Paralipomenon 2Par 14 30 19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 21 Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant. b -2 Paralipomenon 2Par 14 30 22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 23 Placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 24 Ezechias enim rex Juda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universae frequentiae quae venerat ex Israël: proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat. -2 Paralipomenon 2Par 14 30 27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 1 Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini. b -2 Paralipomenon 2Par 14 31 3 Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere: sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 4 Praecepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium quae gignit humus, decimas obtulerunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 6 Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 7 Mense tertio coeperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 31 10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 11 Praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent, -2 Paralipomenon 2Par 14 31 12 intulerunt tam primitias quam decimas, et quaecumque voverant, fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus, -2 Paralipomenon 2Par 14 31 13 post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 14 Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portae, praepositus erat iis quae sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus: -2 Paralipomenon 2Par 14 31 16 exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas, -2 Paralipomenon 2Par 14 31 17 sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas, -2 Paralipomenon 2Par 14 31 18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant, praebebantur. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 19 Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis. -2 Paralipomenon 2Par 14 31 20 Fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, b -2 Paralipomenon 2Par 14 31 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et caeremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 1 Post quae et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem, -2 Paralipomenon 2Par 14 32 3 inito cum principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium qui erant extra urbem: et hoc omnium decernente sententia, -2 Paralipomenon 2Par 14 32 4 congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 5 Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos: -2 Paralipomenon 2Par 14 32 6 constituitque principes bellatorum in exercitu, et convocavit universos in platea portae civitatis, ac locutus est ad cor eorum, dicens: -2 Paralipomenon 2Par 14 32 7 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 8 Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiae regis Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens: b -2 Paralipomenon 2Par 14 32 10 Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Jerusalem? -2 Paralipomenon 2Par 14 32 11 num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? -2 Paralipomenon 2Par 14 32 12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et praecepit Juda et Jerusalem, dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum? -2 Paralipomenon 2Par 14 32 13 an ignoratis quae ego fecerim, et patres mei, cunctis terrarum populis? numquid praevaluerunt dii gentium, omniumque terrarum, liberare regionem suam de manu mea? -2 Paralipomenon 2Par 14 32 14 Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu? -2 Paralipomenon 2Par 14 32 15 non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 16 Sed et alia multa locuti sunt servi ejus contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 17 Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 18 Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terrae, opera manuum hominum. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 20 Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in caelum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 32 21 Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 22 Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Jerusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et praestitit eis quietem per circuitum. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 23 Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiae regi Juda: qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 24 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 32 25 Sed non juxta beneficia quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 27 Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 28 Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et praesepia omnium jumentorum, caulasque pecorum, -2 Paralipomenon 2Par 14 32 29 et urbes aedificavit sibi: habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 31 Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 32 Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro regum Juda et Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 32 33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem: regnavitque Manasses filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël: -2 Paralipomenon 2Par 14 33 3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in aeternum. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 7 Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 8 Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias atque judicia, per manum Moysi. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 9 Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis: b -2 Paralipomenon 2Par 14 33 15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem. b -2 Paralipomenon 2Par 14 33 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. -2 Paralipomenon 2Par 14 33 25 Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 1 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare coeperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quae superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 5 Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 6 Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 7 Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 8 Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliae, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. b -2 Paralipomenon 2Par 14 34 9 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, -2 Paralipomenon 2Par 14 34 10 tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quaeque sarcirent. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 11 At illi dederunt eam artificibus et caementariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras aedificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitae scientes organis canere. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 13 Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribae, et magistri de Levitis, janitores. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 14 Cumque efferrent pecuniam quae illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. b -2 Paralipomenon 2Par 14 34 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 16 At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. b -2 Paralipomenon 2Par 14 34 17 Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est praefectis artificum, et diversa opera fabricantium. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 18 Praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege praesente recitasset, -2 Paralipomenon 2Par 14 34 19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua: -2 Paralipomenon 2Par 14 34 20 et praecepit Helciae, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae, et Asaae servo regis, dicens: -2 Paralipomenon 2Par 14 34 21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba quae supra narravimus. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 23 At illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me: -2 Paralipomenon 2Par 14 34 24 Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 25 Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Haec dicit Dominus Deus Israël: Quoniam audisti verba voluminis, -2 Paralipomenon 2Par 14 34 27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 28a Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 28b Retulerunt itaque regi cuncta quae dixerat. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, -2 Paralipomenon 2Par 14 34 30 ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitae, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis: -2 Paralipomenon 2Par 14 34 31 et stans in tribunali suo, percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret praecepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quae scripta sunt in volumine illo, quod legerat. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 32 Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum. -2 Paralipomenon 2Par 14 34 33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. b -2 Paralipomenon 2Par 14 35 1 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: -2 Paralipomenon 2Par 14 35 2 et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini: -2 Paralipomenon 2Par 14 35 3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 4 Et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut praecepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas, -2 Paralipomenon 2Par 14 35 6 et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quae locutus est Dominus in manu Moysi facere, praeparate. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 7 Dedit praeterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et haedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: haec de regis universa substantia. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 8 Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 10 Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levitae quoque in turmis, juxta regis imperium. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 11 Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum: b -2 Paralipomenon 2Par 14 35 12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 13 Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universae plebi: -2 Paralipomenon 2Par 14 35 14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitae sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta praeceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta praeceptum regis Josiae. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 17 Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 18 Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetae: sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judae et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 19 Octavodecimo anno regni Josiae hoc Phase celebratum est. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 20 Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias. b -2 Paralipomenon 2Par 14 35 21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 22 Noluit Josias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 25 Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus. -2 Paralipomenon 2Par 14 35 26 Reliqua autem sermonum Josiae, et misericordiarum ejus, quae lege praecepta sunt Domini, b -2 Paralipomenon 2Par 14 35 27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 1 Tulit ergo populus terrae Joachaz filium Josiae, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 3 Amovit autem eum rex Aegypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 4 Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Aegyptum. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 5 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 7 Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 8 Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 9 Octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: b -2 Paralipomenon 2Par 14 36 12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 14 Sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 17 Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, -2 Paralipomenon 2Par 14 36 21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni. -2 Paralipomenon 2Par 14 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: b -2 Paralipomenon 2Par 14 36 23 Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat. -# 1 Esdras Ezra Liber Primus Esdrae -1 Esdras Ezra 15 1 1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: -1 Esdras Ezra 15 1 2 Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea. -1 Esdras Ezra 15 1 3 Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel: ipse est Deus qui est in Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 1 4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 1 5 Et surrexerunt principes patrum de Juda, et Benjamin, et sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. b -1 Esdras Ezra 15 1 6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant. -1 Esdras Ezra 15 1 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. -1 Esdras Ezra 15 1 8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. -1 Esdras Ezra 15 1 9 Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, -1 Esdras Ezra 15 1 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille. -1 Esdras Ezra 15 1 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 2 1 Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. -1 Esdras Ezra 15 2 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel: -1 Esdras Ezra 15 2 3 Filii Pharos duo millia centum septuaginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 4 Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 5 Filii Area, septingenti septuaginta quinque. -1 Esdras Ezra 15 2 6 Filii Phahath Moab, filiorum Josue: Joab, duo millia octingenti duodecim. -1 Esdras Ezra 15 2 7 Filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor. -1 Esdras Ezra 15 2 8 Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. -1 Esdras Ezra 15 2 9 Filii Zachai, septingenti sexaginta. -1 Esdras Ezra 15 2 10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 11 Filii Bebai, sexcenti viginti tres. -1 Esdras Ezra 15 2 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. -1 Esdras Ezra 15 2 13 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex. -1 Esdras Ezra 15 2 14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. -1 Esdras Ezra 15 2 15 Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor. -1 Esdras Ezra 15 2 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo. -1 Esdras Ezra 15 2 17 Filii Besai, trecenti viginti tres. -1 Esdras Ezra 15 2 18 Filii Jora, centum duodecim. -1 Esdras Ezra 15 2 19 Filii Hasum, ducenti viginti tres. -1 Esdras Ezra 15 2 20 Filii Gebbar, nonaginta quinque. b -1 Esdras Ezra 15 2 21 Filii Bethlehem, centum viginti tres. -1 Esdras Ezra 15 2 22 Viri Netupha, quinquaginta sex. -1 Esdras Ezra 15 2 23 Viri Anathoth, centum viginti octo. -1 Esdras Ezra 15 2 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. -1 Esdras Ezra 15 2 26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. -1 Esdras Ezra 15 2 27 Viri Machmas, centum viginti duo. -1 Esdras Ezra 15 2 28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. -1 Esdras Ezra 15 2 29 Filii Nebo, quinquaginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex. -1 Esdras Ezra 15 2 31 Filii Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. -1 Esdras Ezra 15 2 32 Filii Harim, trecenti viginti. -1 Esdras Ezra 15 2 33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque. -1 Esdras Ezra 15 2 34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. -1 Esdras Ezra 15 2 35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta. -1 Esdras Ezra 15 2 36 Sacerdotes: filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. b -1 Esdras Ezra 15 2 37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. -1 Esdras Ezra 15 2 39 Filii Harim, mille decem et septem. -1 Esdras Ezra 15 2 40 Levitae: filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviae, septuaginta quatuor. b -1 Esdras Ezra 15 2 41 Cantores: filii Asaph, centum viginti octo. -1 Esdras Ezra 15 2 42 Filii janitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai: universi centum triginta novem. -1 Esdras Ezra 15 2 43 Nathinaei: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, b -1 Esdras Ezra 15 2 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, -1 Esdras Ezra 15 2 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, -1 Esdras Ezra 15 2 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, -1 Esdras Ezra 15 2 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, -1 Esdras Ezra 15 2 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, -1 Esdras Ezra 15 2 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee, -1 Esdras Ezra 15 2 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim, -1 Esdras Ezra 15 2 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, -1 Esdras Ezra 15 2 52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, -1 Esdras Ezra 15 2 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, -1 Esdras Ezra 15 2 54 filii Nasia, filii Hatipha, -1 Esdras Ezra 15 2 55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, -1 Esdras Ezra 15 2 56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel, -1 Esdras Ezra 15 2 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami: -1 Esdras Ezra 15 2 58 omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent. b -1 Esdras Ezra 15 2 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo. -1 Esdras Ezra 15 2 61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum: -1 Esdras Ezra 15 2 62 hi quaesierunt scripturam genealogiae suae, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. -1 Esdras Ezra 15 2 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. -1 Esdras Ezra 15 2 64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: b -1 Esdras Ezra 15 2 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem: et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. -1 Esdras Ezra 15 2 66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, -1 Esdras Ezra 15 2 67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. -1 Esdras Ezra 15 2 68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. b -1 Esdras Ezra 15 2 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. -1 Esdras Ezra 15 2 70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitae, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinaei, in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis. -1 Esdras Ezra 15 3 1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 3 2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. -1 Esdras Ezra 15 3 3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. -1 Esdras Ezra 15 3 4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo. -1 Esdras Ezra 15 3 5 Et post haec holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini, quae erant consecratae, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. -1 Esdras Ezra 15 3 6 A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. -1 Esdras Ezra 15 3 7 Dederunt autem pecunias latomis et caementariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis. b -1 Esdras Ezra 15 3 8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitae, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. -1 Esdras Ezra 15 3 9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitae. -1 Esdras Ezra 15 3 10 Fundato igitur a caementariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis: et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel. -1 Esdras Ezra 15 3 11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. -1 Esdras Ezra 15 3 12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in laetitia, elevabant vocem. b -1 Esdras Ezra 15 3 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul. -1 Esdras Ezra 15 4 1 Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israel: -1 Esdras Ezra 15 4 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos, quaerimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. -1 Esdras Ezra 15 4 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israel: Non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum. -1 Esdras Ezra 15 4 4 Factum est igitur ut populus terrae impediret manus populi Judae, et turbaret eos in aedificando. -1 Esdras Ezra 15 4 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum. -1 Esdras Ezra 15 4 6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judae et Jerusalem. b -1 Esdras Ezra 15 4 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. -1 Esdras Ezra 15 4 8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: -1 Esdras Ezra 15 4 9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinaei, et Apharsathachaei, Terphalaei, Apharsaei, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Dievi, et Aelamitae, -1 Esdras Ezra 15 4 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et in reliquis regionibus trans flumen in pace. -1 Esdras Ezra 15 4 11 (Hoc est exemplar epistolae, quam miserunt ad eum.) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. -1 Esdras Ezra 15 4 12 Notum sit regi quia Judaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes. -1 Esdras Ezra 15 4 13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa aedificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges haec noxa perveniet. -1 Esdras Ezra 15 4 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, -1 Esdras Ezra 15 4 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est. -1 Esdras Ezra 15 4 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. -1 Esdras Ezra 15 4 17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariae, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. b -1 Esdras Ezra 15 4 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, -1 Esdras Ezra 15 4 19 et a me praeceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et praelia concitantur in ea: -1 Esdras Ezra 15 4 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant. -1 Esdras Ezra 15 4 21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos ut urbs illa non aedificetur, donec si forte a me jussum fuerit -1 Esdras Ezra 15 4 22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. -1 Esdras Ezra 15 4 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. b -1 Esdras Ezra 15 4 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. b -1 Esdras Ezra 15 5 1 Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos, qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel. -1 Esdras Ezra 15 5 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos. -1 Esdras Ezra 15 5 3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis, et muros ejus instauraretis? -1 Esdras Ezra 15 5 4 Ad quod respondimus eis, quae essent nomina hominum auctorum aedificationis illius. -1 Esdras Ezra 15 5 5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judaeorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuique ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. -1 Esdras Ezra 15 5 6 Exemplar epistolae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachaei, qui erant trans flumen, ad Darium regem. b -1 Esdras Ezra 15 5 7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis. -1 Esdras Ezra 15 5 8 Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. -1 Esdras Ezra 15 5 9 Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis? -1 Esdras Ezra 15 5 10 Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. -1 Esdras Ezra 15 5 11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei caeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat, et exstruxerat. -1 Esdras Ezra 15 5 12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem. -1 Esdras Ezra 15 5 13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei haec aedificaretur. -1 Esdras Ezra 15 5 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit, -1 Esdras Ezra 15 5 15 dixitque ei: Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo. -1 Esdras Ezra 15 5 16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur, et necdum completum est. -1 Esdras Ezra 15 5 17 Nunc ergo, si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, quae est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut aedificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos. b -1 Esdras Ezra 15 6 1 Tunc Darius rex praecepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone, -1 Esdras Ezra 15 6 2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius: -1 Esdras Ezra 15 6 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei aedificaretur, quae est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, -1 Esdras Ezra 15 6 4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. -1 Esdras Ezra 15 6 5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quae et posita sunt in templo Dei. -1 Esdras Ezra 15 6 6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachaei, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, b -1 Esdras Ezra 15 6 7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judaeorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam aedificent in loco suo. -1 Esdras Ezra 15 6 8 Sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judaeorum illis ut aedificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. -1 Esdras Ezra 15 6 9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et haedos in holocaustum Deo caeli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. -1 Esdras Ezra 15 6 10 Et offerant oblationes Deo caeli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. -1 Esdras Ezra 15 6 11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. -1 Esdras Ezra 15 6 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quae est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. -1 Esdras Ezra 15 6 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt. b -1 Esdras Ezra 15 6 14 Seniores autem Judaeorum aedificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggaei prophetae, et Zachariae filii Addo: et aedificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israel, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: -1 Esdras Ezra 15 6 15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. -1 Esdras Ezra 15 6 16 Fecerunt autem filii Israel sacerdotes et Levitae, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. -1 Esdras Ezra 15 6 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, juxta numerum tribuum Israel. -1 Esdras Ezra 15 6 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. -1 Esdras Ezra 15 6 19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. b -1 Esdras Ezra 15 6 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. -1 Esdras Ezra 15 6 21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terrae ad eos, ut quaererent Dominum Deum Israel. -1 Esdras Ezra 15 6 22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel. -1 Esdras Ezra 15 7 1 Post haec autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiae, filii Azariae, filii Helciae, -1 Esdras Ezra 15 7 2 filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob, -1 Esdras Ezra 15 7 3 filii Amariae, filii Azariae, filii Maraioth, -1 Esdras Ezra 15 7 4 filii Zarahiae, filii Ozi, filii Bocci, -1 Esdras Ezra 15 7 5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio. -1 Esdras Ezra 15 7 6 Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israel: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. -1 Esdras Ezra 15 7 7 Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinaeis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. -1 Esdras Ezra 15 7 8 Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. -1 Esdras Ezra 15 7 9 Quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se. -1 Esdras Ezra 15 7 10 Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel praeceptum et judicium. -1 Esdras Ezra 15 7 11 Hoc est autem exemplar epistolae edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini, et caeremoniis ejus in Israel. b -1 Esdras Ezra 15 7 12 Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti scribae legis Dei caeli doctissimo, salutem. -1 Esdras Ezra 15 7 13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. -1 Esdras Ezra 15 7 14 A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judaeam et Jerusalem in lege Dei tui, quae est in manu tua: -1 Esdras Ezra 15 7 15 et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israel, cujus in Jerusalem tabernaculum est. -1 Esdras Ezra 15 7 16 Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quae sponte obtulerint domui Dei sui, quae est in Jerusalem, -1 Esdras Ezra 15 7 17 libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 7 18 Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri facite. -1 Esdras Ezra 15 7 19 Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 7 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 24 et Hananía, et Ælam, et Anathothía, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 25 et Jephdaía, et Phánuel, fílii Sesac. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 26 Et Sámsari, et Sohoría, et Otholía, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 27 et Jersía, et Elía, et Zechri, fílii Jéroham. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 28 Hi patriárchæ, et cognatiónum príncipes, qui habitavérunt in Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 29 In Gábaon autem habitavérunt Abigábaon, et nomen uxóris ejus Máacha: +1 Paralipomenon 1Par 13 8 30 filiúsque ejus primogénitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 31 Gedor quoque, et Áhio, et Zacher, et Macélloth: +1 Paralipomenon 1Par 13 8 32 et Macélloth génuit Sámaa: habitaverúntque ex advérso fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 33 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul. Porro Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal. b +1 Paralipomenon 1Par 13 8 34 Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 35 Fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 36 Et Ahaz génuit Jóada, et Jóada génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri génuit Mosa, +1 Paralipomenon 1Par 13 8 37 et Mosa génuit Bánaa, cujus fílius fuit Rapha, de quo ortus est Élasa, qui génuit Asel. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 38 Porro Asel sex fílii fuérunt his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, et Hanan: omnes hi fílii Asel. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 39 Fílii autem Esec fratris ejus, Ulam primogénitus, et Jehus secúndus, et Elíphalet tértius. +1 Paralipomenon 1Par 13 8 40 Fuerúntque fílii Ulam viri robustíssimi, et magno róbore tendéntes arcum: et multos habéntes fílios ac nepótes, usque ad centum quinquagínta. Omnes hi fílii Bénjamin. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 1 Univérsus ergo Israël dinumerátus est, et summa eórum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatíque sunt in Babylónem propter delíctum suum. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 2 Qui autem habitavérunt primi in possessiónibus et in úrbibus suis: Israël, et sacerdótes, et Levítæ, et Nathinǽi. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 3 Commoráti sunt in Jerúsalem de fíliis Juda, et de fíliis Bénjamin, de fíliis quoque Éphraim, et Manásse. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 4 Óthei fílius Ámmiud, fílii Amri, fílii Ómrai, fílii Bonni, de fíliis Phares fílii Juda. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 5 Et de Síloni: Asaía primogénitus, et fílii ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 6 De fíliis autem Zara, Jéhuel, et fratres eórum, sexcénti nonagínta. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 7 Porro de fíliis Bénjamin: Salo fílius Mosóllam, fílii Oduía, fílii Ásana, +1 Paralipomenon 1Par 13 9 8 et Jobanía fílius Jéroham, et Ela fílius Ozi, fílii Móchori, et Mosóllam fílius Saphatíæ, fílii Ráhuel, fílii Jebaníæ, +1 Paralipomenon 1Par 13 9 9 et fratres eórum per famílias suas, nongénti quinquagínta sex. Omnes hi príncipes cognatiónum per domos patrum suórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 10 De sacerdótibus autem: Jedaía, Jójarib, et Jachin: b +1 Paralipomenon 1Par 13 9 11 Azarías quoque fílius Helcíæ, fílii Mosóllam, fílii Sadoc, fílii Máraioth, fílii Áchitob, póntifex domus Dei. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 12 Porro Adaías fílius Jéroham, fílii Phassur, fílii Melchíæ, et Maásai fílius Ádiel fílii Jezra, fílii Mosóllam, fílii Mosóllamith, fílii Emmer. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 13 Fratres quoque eórum príncipes per famílias suas, mille septingénti sexagínta, fortíssimi róbore ad faciéndum opus ministérii in domo Dei. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 14 De Levítis autem: Semeía fílius Hassub fílii Ézricam, fílii Hasebía de fíliis Merári. b +1 Paralipomenon 1Par 13 9 15 Bácbacar quoque carpentárius, et Galal, et Mathanía fílius Micha, fílii Zechri, fílii Asaph: +1 Paralipomenon 1Par 13 9 16 et Obdía fílius Semeíæ, fílii Galal, fílii Ídithun: et Barachía fílius Asa, fílii Élcana, qui habitávit in átriis Netóphati. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 17 Janitóres autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Áhimam: et frater eórum Sellum princeps, +1 Paralipomenon 1Par 13 9 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad oriéntem, observábant per vices suas de fíliis Levi. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 19 Sellum vero fílius Core fílii Abíasaph, fílii Core, cum frátribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corítæ super ópera ministérii, custódes vestibulórum tabernáculi: et famíliæ eórum per vices castrórum Dómini custodiéntes intróitum. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 20 Phínees autem fílius Eleázari erat dux eórum coram Dómino. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 21 Porro Zacharías fílius Mosollamía, jánitor portæ tabernáculi testimónii. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 22 Omnes hi elécti in ostiários per portas, ducénti duódecim: et descrípti in villis própriis, quos constituérunt David, et Sámuel videns, in fide sua, +1 Paralipomenon 1Par 13 9 23 tam ipsos quam fílios eórum, in óstiis domus Dómini et in tabernáculo vícibus suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 24 Per quátuor ventos erant ostiárii: id est, ad oriéntem, et ad occidéntem, et ad aquilónem, et ad austrum. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 25 Fratres autem eórum in vículis morabántur, et veniébant in sábbatis suis de témpore usque ad tempus. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 26 His quátuor Levítis créditus erat omnis númerus janitórum, et erant super éxedras et thesáuros domus Dómini. b +1 Paralipomenon 1Par 13 9 27 Per gyrum quoque templi Dómini morabántur in custódiis suis: ut cum tempus fuísset, ipsi mane aperírent fores. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 28 De horum génere erant et super vasa ministérii: ad númerum enim et inferebántur vasa, et efferebántur. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 29 De ipsis et qui crédita habébant utensília sanctuárii, prǽerant símilæ, et vino, et óleo, et thuri, et aromátibus. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 30 Fílii autem sacerdótum unguénta ex aromátibus conficiébant. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 31 Et Mathathías Levítes primogénitus Sellum Corítæ, præféctus erat eórum quæ in sartágine frigebántur. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 32 Porro de fíliis Caath frátribus eórum, super panes erant propositiónis, ut semper novos per síngula sábbata præparárent. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 33 Hi sunt príncipes cantórum per famílias Levitárum, qui in éxedris morabántur, ut die ac nocte júgiter suo ministério deservírent. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 34 Cápita Levitárum, per famílias suas príncipes, mansérunt in Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 35 In Gábaon autem commoráti sunt pater Gábaon Jéhiel, et nomen uxóris ejus Máacha. b +1 Paralipomenon 1Par 13 9 36 Fílius primogénitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, +1 Paralipomenon 1Par 13 9 37 Gedor quoque, et Áhio, et Zacharías, et Macélloth. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 38 Porro Macélloth génuit Sámaan: isti habitavérunt e regióne fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 39 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul, et Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 40 Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 41 Porro fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 42 Ahaz autem génuit Jara, et Jara génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem génuit Mosa. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 43 Mosa vero génuit Bánaa, cujus fílius Raphaía, génuit Élasa, de quo ortus est Asel. +1 Paralipomenon 1Par 13 9 44 Porro Asel sex fílios hábuit, his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, Hanan: hi sunt fílii Asel. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 1 Philísthiim autem pugnábant contra Israël, fugerúntque viri Israël Palæsthínos, et cecidérunt vulneráti in monte Gelboë. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 2 Cumque appropinquássent Philisthǽi, persequéntes Saul et fílios ejus, percussérunt Jónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 3 Et aggravátum est prœ́lium contra Saul, invenerúntque eum sagittárii, et vulneravérunt jáculis. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 4 Et dixit Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et intérfice me, ne forte véniant incircumcísi isti, et illúdant mihi. Nóluit autem ármiger ejus hoc fácere, timóre pertérritus: arrípuit ergo Saul ensem, et írruit in eum. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 5 Quod cum vidísset ármiger ejus, vidélicet mórtuum esse Saul, írruit étiam ipse in gládium suum, et mórtuus est. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 6 Intériit ergo Saul: et tres fílii ejus, et omnis domus illíus páriter cóncidit. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 7 Quod cum vidíssent viri Israël qui habitábant in campéstribus, fugérunt: et Saul ac fíliis ejus mórtuis, dereliquérunt urbes suas, et huc illúcque dispérsi sunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt in eis. b +1 Paralipomenon 1Par 13 10 8 Die ígitur áltero detrahéntes Philísthiim spólia cæsórum, invenérunt Saul et fílios ejus jacéntes in monte Gelboë. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 9 Cumque spoliássent eum, et amputássent caput, armísque nudássent, misérunt in terram suam, ut circumferrétur, et ostenderétur idolórum templis, et pópulis: +1 Paralipomenon 1Par 13 10 10 arma autem ejus consecravérunt in fano dei sui, et caput affixérunt in templo Dagon. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 11 Hoc cum audíssent viri Jabes Gálaad, ómnia scílicet quæ Philísthiim fécerant super Saul, +1 Paralipomenon 1Par 13 10 12 consurrexérunt sínguli virórum fórtium, et tulérunt cadávera Saul et filiórum ejus: attulerúntque ea in Jabes, et sepeliérunt ossa eórum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunavérunt septem diébus. +1 Paralipomenon 1Par 13 10 13 Mórtuus est ergo Saul propter iniquitátes suas, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini quod præcéperat, et non custodíerit illud: sed ínsuper étiam pythoníssam consulúerit, +1 Paralipomenon 1Par 13 10 14 nec speráverit in Dómino: propter quod interfécit eum, et tránstulit regnum ejus ad David fílium Ísai. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 1 Congregátus est ígitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 2 Heri quoque et nudiustértius cum adhuc regnáret Saul, tu eras qui educébas et introducébas Israël: tibi enim dixit Dóminus Deus tuus: Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris princeps super eum. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 3 Venérunt ergo omnes majóres natu Israël ad regem in Hebron, et íniit David cum eis fœdus coram Dómino: unxerúntque eum regem super Israël, juxta sermónem Dómini quem locútus est in manu Sámuel. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 4 Ábiit quoque David et omnis Israël in Jerúsalem: haec est Jebus, ubi erant Jebusǽi habitatóres terræ. b +1 Paralipomenon 1Par 13 11 5 Dixerúntque qui habitábant in Jebus ad David: Non ingrediéris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est cívitas David, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 6 dixítque: Omnis qui percússerit Jebusǽum in primis, erit princeps et dux. Ascéndit ígitur primus Joab fílius Sárviæ, et factus est princeps. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 7 Habitávit autem David in arce, et idcírco appelláta est cívitas David. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 8 Ædificavítque urbem in circúitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem réliqua urbis exstrúxit. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 9 Proficiebátque David vadens et crescens, et Dóminus exercítuum erat cum eo. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 10 Hi príncipes virórum fórtium David, qui adjuvérunt eum ut rex fíeret super omnem Israël, juxta verbum Dómini quod locútus est ad Israël. b +1 Paralipomenon 1Par 13 11 11 Et iste númerus robustórum David: Jésbaam fílius Hachamóni princeps inter trigínta: iste levávit hastam suam super trecéntos vulnerátos una vice. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 12 Et post eum Eleázar fílius pátrui ejus Ahohítes, qui erat inter tres poténtes. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 13 Iste fuit cum David in Phésdomim, quando Philísthiim congregáti sunt ad locum illum in prœ́lium: et erat ager regiónis illíus plenus hórdeo, fugerátque pópulus a fácie Philisthinórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 14 Hi stetérunt in médio agri, et defendérunt eum: cumque percussíssent Philisthǽos, dedit Dóminus salútem magnam pópulo suo. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 15 Descendérunt autem tres de trigínta princípibus ad petram, in qua erat David, ad spelúncam Odóllam, quando Philísthiim fúerant castrametáti in valle Ráphaim. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 16 Porro David erat in præsídio, et státio Philisthinórum in Béthlehem. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 17 Desidéravit ígitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cistérna Béthlehem, quæ est in porta! +1 Paralipomenon 1Par 13 11 18 Tres ergo isti per média castra Philisthinórum perrexérunt, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem quæ erat in porta, et attulérunt ad David ut bíberet. Qui nóluit, sed magis libávit illam Dómino, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 19 dicens: Absit ut in conspéctu Dei mei hoc fáciam, et sánguinem istórum virórum bibam: quia in perículo animárum suárum attulérunt mihi aquam. Et ob hanc causam nóluit bíbere: haec fecérunt tres robustíssimi. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 20 Abísai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levávit hastam suam contra trecéntos vulnerátos, et ipse erat inter tres nominatíssimus, b +1 Paralipomenon 1Par 13 11 21 et inter tres secúndos ínclytus, et princeps eórum: verúmtamen usque ad tres primos non pervénerat. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 22 Banaías fílius Jójadæ viri robustíssimi, qui multa ópera perpetrárat, de Cábseel: ipse percússit duos áriel Moab, et ipse descéndit et interfécit leónem in média cistérna témpore nivis. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 23 Et ipse percússit virum ægýptium, cujus statúra erat quinque cubitórum, et habébat lánceam ut liciatórium texéntium: descéndit ígitur ad eum cum virga, et rápuit hastam quam tenébat manu, et interfécit eum hasta sua. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 24 Hæc fecit Banaías fílius Jójadæ, qui erat inter tres robústos nominatíssimus, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 25 inter trigínta primus, verúmtamen ad tres usque non pervénerat: pósuit autem eum David ad aurículam suam. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 26 Porro fortíssimi viri in exércitu, Ásahel frater Joab, et Élchanan fílius pátrui ejus de Béthlehem, b +1 Paralipomenon 1Par 13 11 27 Sammoth Arorítes, Helles Pharonítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 28 Ira fílius Acces Thecuítes, Abiézer Anathothítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 29 Sobbóchai Husathítes, Ílai Ahohítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 30 Mahárai Netophathítes, Heled fílius Báana Netophathítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 31 Ethái fílius Ríbai de Gábaath filiórum Bénjamin, Banaía Pharatonítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 32 Húrai de torrénte Gaas, Ábiel Arbathítes, Azmoth Bauramítes, Elíaba Salabonítes. +1 Paralipomenon 1Par 13 11 33 Fílii Assem Gezonítes, Jónathan fílius Sage Ararítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 34 Ahíam fílius Sachar Ararítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 35 Éliphal fílius Ur, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 36 Hepher Mecherathítes, Ahía Phelonítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 37 Hesro Carmelítes, Naárai fílius Ásbai, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 38 Joël frater Nathan, Míbahar fílius Agárai, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 39 Selec Ammonítes, Nahárai Berothítes ármiger Joab fílii Sárviæ, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 40 Ira Jethrǽus, Gareb Jethrǽus, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 41 Urías Hethǽus, Zabad fílius Ohóli, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 42 Ádina fílius Siza Rubenítes princeps Rubenitárum, et cum eo trigínta: +1 Paralipomenon 1Par 13 11 43 Hanan fílius Máacha, et Jósaphat Mathanítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 44 Ozía Astarothítes, Samma, et Jéhiel fílii Hotham Arorítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 45 Jédihel fílius Samri, et Joha frater ejus Thosaítes, +1 Paralipomenon 1Par 13 11 46 Éliel Mahumítes, et Jeríbai, et Josaía fílii Elnaëm, et Jethma Moabítes, Éliel, et Obed, et Jásiel de Masobía. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 1 Hi quoque venérunt ad David in Síceleg, cum adhuc fúgeret Saul fílium Cis, qui erant fortíssimi et egrégii pugnatóres, +1 Paralipomenon 1Par 13 12 2 tendéntes arcum, et utráque manu fundis saxa jaciéntes, et dirigéntes sagíttas, de frátribus Saul ex Bénjamin. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 3 Princeps Ahiézer, et Joas fílii Sámaa Gabaathítes, et Jáziel, et Phallet fílii Azmoth, et Báracha, et Jehu Anathotítes. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 4 Samaías quoque Gabaonítes fortíssimus inter trigínta et super trigínta. Jeremías, et Jehéziel, et Jóhanan, et Jézabad Gaderothítes. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 5 Et Elúzai, et Jérimuth, et Baalía, et Samaría, et Saphatía Haruphítes. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 6 Élcana, et Jesía, et Azáreel, et Joëzer, et Jésbaam de Cárehim: +1 Paralipomenon 1Par 13 12 7 Joëla quoque, et Zabadía fílii Jéroham de Gedor. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 8 Sed et de Gaddi transfugérunt ad David cum latéret in desérto, viri robustíssimi, et pugnatóres óptimi, tenéntes clýpeum et hastam: fácies eórum quasi fácies leónis, et velóces quasi cápreæ in móntibus: b +1 Paralipomenon 1Par 13 12 9 Ezer princeps, Obdías secúndus, Éliab tértius, +1 Paralipomenon 1Par 13 12 10 Másmana quartus, Jeremías quintus, +1 Paralipomenon 1Par 13 12 11 Ethi sextus, Éliel séptimus, +1 Paralipomenon 1Par 13 12 12 Jóhanan octávus, Élzebad nonus, +1 Paralipomenon 1Par 13 12 13 Jeremías décimus, Machbánai undécimus. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 14 Hi de fíliis Gad príncipes exércitus: novíssimus centum milítibus prǽerat, et máximus mille. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 15 Isti sunt qui transiérunt Jordánem mense primo, quando inundáre consuévit super ripas suas: et omnes fugavérunt qui morabántur in vállibus ad orientálem plagam et occidentálem. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 16 Venérunt autem et de Bénjamin et de Juda ad præsídium in quo morabátur David. b +1 Paralipomenon 1Par 13 12 17 Egressúsque est David óbviam eis, et ait: Si pacífice venístis ad me ut auxiliémini mihi, cor meum jungátur vobis: si autem insidiámini mihi pro adversáriis meis, cum ego iniquitátem in mánibus non hábeam, vídeat Deus patrum nostrórum, et júdicet. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 18 Spíritus vero índuit Amásai príncipem inter trigínta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Ísai. Pax, pax tibi, et pax adjutóribus tuis: te enim ádjuvat Deus tuus. Suscépit ergo eos David, et constítuit príncipes turmæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 19 Porro de Manásse transfugérunt ad David, quando veniébat cum Philísthiim advérsus Saul ut pugnáret: et non dimicávit cum eis, quia ínito consílio remisérunt eum príncipes Philisthinórum, dicéntes: Perículo cápitis nostri revertétur ad dóminum suum Saul. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 20 Quando ígitur revérsus est in Síceleg, transfugérunt ad eum de Manásse, Ednas, et Józabad, et Jédihel, et Michaël, et Ednas, et Józabad, et Éliu, et Sálathi, príncipes míllium in Manásse. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 21 Hi præbuérunt auxílium David advérsus latrúnculos: omnes enim erant viri fortíssimi, et facti sunt príncipes in exércitu. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 22 Sed et per síngulos dies veniébant ad David ad auxiliándum ei, usque dum fíeret grandis númerus, quasi exércitus Dei. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 23 Iste quoque est númerus príncipum exércitus qui venérunt ad David cum esset in Hebron, ut transférrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Dómini. b +1 Paralipomenon 1Par 13 12 24 Fílii Juda portántes clýpeum et hastam, sex míllia octingénti expedíti ad prœ́lium. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 25 De fíliis Símeon virórum fortissimórum ad pugnándum, septem míllia centum. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 26 De fíliis Levi, quátuor míllia sexcénti. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 27 Jójada quoque princeps de stirpe Áaron, et cum eo tria míllia septingénti. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 28 Sadoc étiam puer egrégiæ índolis, et domus patris ejus, príncipes vigínti duo. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 29 De fíliis autem Bénjamin frátribus Saul, tria míllia: magna enim pars eórum adhuc sequebátur domum Saul. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 30 Porro de fíliis Éphraim vigínti míllia octingénti, fortíssimi róbore, viri nomináti in cognatiónibus suis. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 31 Et ex dimídia tribu Manásse, decem et octo míllia, sínguli per nómina sua, venérunt ut constitúerent regem David. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 32 De fíliis quoque Íssachar viri erudíti, qui nóverant síngula témpora ad præcipiéndum quid fácere debéret Israël, príncipes ducénti: omnis autem réliqua tribus eórum consílium sequebátur. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 33 Porro de Zábulon qui egrediebántur ad prœ́lium, et stabant in ácie instrúcti armis béllicis, quinquagínta míllia venérunt in auxílium, non in corde dúplici. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 34 Et de Néphthali, príncipes mille, et cum eis instrúcti clýpeo et hasta, trigínta et septem míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 35 De Dan étiam præparáti ad prœ́lium, vigínti octo míllia sexcénti. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 36 Et de Aser egrediéntes ad pugnam, et in ácie provocántes, quadragínta míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 37 Trans Jordánem autem de fíliis Ruben, et de Gad, et dimídia parte tribus Manásse, instrúcti armis béllicis, centum vigínti míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 38 Omnes isti viri bellatóres expedíti ad pugnándum, corde perfécto venérunt in Hebron, ut constitúerent regem David super univérsum Israël: sed et omnes réliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fíeret David. b +1 Paralipomenon 1Par 13 12 39 Fuerúntque ibi apud David tribus diébus comedéntes et bibéntes: præparáverant enim eis fratres sui. +1 Paralipomenon 1Par 13 12 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Íssachar, et Zábulon, et Néphthali, afferébant panes in ásinis, et camélis, et mulis, et bobus ad vescéndum: farínam, pálathas, uvam passam, vinum, óleum, boves, aríetes ad omnem cópiam: gáudium quippe erat in Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 1 Íniit autem consílium David cum tribúnis, et centuriónibus, et univérsis princípibus, +1 Paralipomenon 1Par 13 13 2 et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Dómino Deo nostro egréditur sermo quem loquor, mittámus ad fratres nostros réliquos in univérsas regiónes Israël, et ad sacerdótes et Levítas qui hábitant in suburbánis úrbium, ut congregéntur ad nos, +1 Paralipomenon 1Par 13 13 3 et reducámus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisívimus eam in diébus Saul. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 4 Et respóndit univérsa multitúdo ut ita fíeret: placúerat enim sermo omni pópulo. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 5 Congregávit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægýpti usque dum ingrediáris Emath, ut addúceret arcam Dei de Cariathíarim. b +1 Paralipomenon 1Par 13 13 6 Et ascéndit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathíarim, qui est in Juda, ut afférret inde arcam Dómini Dei sedéntis super chérubim, ubi invocátum est nomen ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 7 Imposuerúntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abínadab: Oza autem, et frater ejus minábant plaustrum. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 8 Porro David, et univérsus Israël, ludébant coram Deo omni virtúte in cánticis, et in cítharis, et psaltériis, et týmpanis, et cýmbalis, et tubis. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 9 Cum autem pervenísset ad áream Chidon, teténdit Oza manum suam, ut sustentáret arcam: bos quippe lascíviens páululum inclináverat eam. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 10 Irátus est ítaque Dóminus contra Ozam, et percússit eum, eo quod tetigísset arcam: et mórtuus est ibi coram Dómino. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 11 Contristatúsque est David, eo quod divisísset Dóminus Ozam: vocavítque locum illum Divísio Ozæ, usque in præséntem diem. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 12 Et tímuit Deum tunc témporis, dicens: Quómodo possum ad me introdúcere arcam Dei? +1 Paralipomenon 1Par 13 13 13 et ob hanc causam non addúxit eam ad se, hoc est, in civitátem David, sed avértit in domum Obédedom Gethǽi. +1 Paralipomenon 1Par 13 13 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obédedom tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus dómui ejus, et ómnibus quæ habébat. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices párietum, lignorúmque, ut ædificárent ei domum. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 2 Cognovítque David quod confirmásset eum Dóminus in regem super Israël, et sublevátum esset regnum suum super pópulum ejus Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 3 Accépit quoque David álias uxóres in Jerúsalem, genuítque fílios et fílias. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 4 Et haec nómina eórum, qui nati sunt ei in Jerúsalem: Sámua, et Sobab, Nathan, et Sálomon, +1 Paralipomenon 1Par 13 14 5 Jébahar, et Elísua, et Elíphalet, +1 Paralipomenon 1Par 13 14 6 Noga quoque, et Napheg, et Jáphia, +1 Paralipomenon 1Par 13 14 7 Elísama, et Baalíada, et Elíphalet. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 8 Audiéntes autem Philísthiim eo quod unctus esset David regem super univérsum Israël, ascendérunt omnes ut quǽrerent eum: quod cum audísset David, egréssus est óbviam eis. b +1 Paralipomenon 1Par 13 14 9 Porro Philísthiim veniéntes, diffúsi sunt in valle Ráphaim. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 10 Consuluítque David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philisthǽos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dóminus: Ascénde, et tradam eos in manu tua. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 11 Cumque illi ascendíssent in Baalphárasim, percússit eos ibi David, et dixit: Divísit Deus inimícos meos per manum meam, sicut dividúntur aquæ: et idcírco vocátum est nomen illíus loci Baalphárasim. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 12 Dereliquerúntque ibi deos suos, quos David jussit exúri. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 13 Ália étiam vice Philísthiim irruérunt, et diffúsi sunt in valle. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 14 Consuluítque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascéndas post eos: recéde ab eis, et vénies contra illos ex advérso pyrórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 15 Cumque audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc egrediéris ad bellum: egréssus est enim Deus ante te, ut percútiat castra Philísthiim. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 16 Fecit ergo David sicut præcéperat ei Deus, et percússit castra Philisthinórum, de Gábaon usque Gázera. +1 Paralipomenon 1Par 13 14 17 Divulgatúmque est nomen David in univérsis regiónibus, et Dóminus dedit pavórem ejus super omnes gentes. b +1 Paralipomenon 1Par 13 15 1 Fecit quoque sibi domos in civitáte David: et ædificávit locum arcæ Dei, tetendítque ei tabernáculum. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 2 Tunc dixit David: Illícitum est ut a quocúmque portétur arca Dei nisi a Levítis, quos elégit Dóminus ad portándum eam, et ad ministrándum sibi usque in ætérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 3 Congregavítque univérsum Israël in Jerúsalem, ut afferrétur arca Dei in locum suum, quem præparáverat ei: +1 Paralipomenon 1Par 13 15 4 necnon et fílios Áaron, et Levítas. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 5 De fíliis Caath, Úriel princeps fuit, et fratres ejus centum vigínti. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 6 De fíliis Merári, Asaía princeps: et fratres ejus ducénti vigínti. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 7 De fíliis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum trigínta. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 8 De fíliis Elísaphan, Semeías princeps: et fratres ejus ducénti. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 9 De fíliis Hebron, Éliel princeps: et fratres ejus octogínta. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 10 De fíliis Óziel, Amínadab princeps: et fratres ejus centum duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 11 Vocavítque David Sadoc et Abíathar sacerdótes, et Levítas, Úriel, Asaíam, Joël, Semeíam, Éliel, et Amínadab: +1 Paralipomenon 1Par 13 15 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis príncipes familiárum Leviticárum, sanctificámini cum frátribus vestris, et afférte arcam Dómini Dei Israël ad locum qui ei præparátus est: +1 Paralipomenon 1Par 13 15 13 ne ut a princípio, quia non erátis præséntes, percússit nos Dóminus; sic et nunc fiat, illícitum quid nobis agéntibus. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 14 Sanctificáti sunt ergo sacerdótes et Levítæ ut portárent arcam Dómini Dei Israël. b +1 Paralipomenon 1Par 13 15 15 Et tulérunt fílii Levi arcam Dei, sicut præcéperat Móyses juxta verbum Dómini, húmeris suis in véctibus. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 16 Dixítque David princípibus Levitárum, ut constitúerent de frátribus suis cantóres in órganis musicórum, nablis vidélicet, et lyris, et cýmbalis, ut resonáret in excélsis sónitus lætítiæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 17 Constituerúntque Levítas: Heman fílium Joël, et de frátribus ejus Asaph fílium Barachíæ: de fíliis vero Merári, frátribus eórum: Ethan fílium Casaíæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 18 Et cum eis fratres eórum: in secúndo órdine, Zacharíam, et Ben, et Jáziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, Éliab, et Banaíam, et Maasíam, et Mathathíam, et Elíphalu, et Maceníam, et Obédedom, et Jéhiel, janitóres. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 19 Porro cantóres, Heman, Asaph, et Ethan, in cýmbalis ǽneis concrepántes. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 20 Zacharías autem, et Óziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, et Éliab, et Maasías, et Banaías in nablis arcána cantábant. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 21 Porro Mathathías, et Elíphalu, et Macenías, et Obédedom, et Jéhiel, et Ozáziu, in cítharis pro octáva canébant epinícion. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 22 Chonenías autem princeps Levitárum, prophetíæ prǽerat, ad præcinéndam melódiam: erat quippe valde sápiens. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 23 Et Barachías, et Élcana, janitóres arcæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 24 Porro Sebenías, et Jósaphat, et Nathánaël, et Amásai, et Zacharías, et Banaías, et Eliézer sacerdótes, clangébant tubis coram arca Dei: et Obédedom et Jehías erant janitóres arcæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 25 Ígitur David, et omnes majóres natu Israël, et tribúni, iérunt ad deportándam arcam fœ́deris Dómini de domo Obédedom cum lætítia. b +1 Paralipomenon 1Par 13 15 26 Cumque adjuvísset Deus Levítas qui portábant arcam fœ́deris Dómini, immolabántur septem táuri, et septem aríetes. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 27 Porro David erat indútus stola býssina, et univérsi Levítæ qui portábant arcam, cantorésque, et Chonenías princeps prophetíæ inter cantóres: David autem étiam indútus erat ephod líneo. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 28 Universúsque Israël deducébant arcam fœ́deris Dómini in júbilo, et sónitu búccinæ, et tubis, et cýmbalis, et nablis, et cítharis concrepántes. +1 Paralipomenon 1Par 13 15 29 Cumque pervenísset arca fœ́deris Dómini usque ad civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David saltántem atque ludéntem, et despéxit eum in corde suo. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 1 Attulérunt ígitur arcam Dei, et constituérunt eam in médio tabernáculi quod teténderat ei David: et obtulérunt holocáusta et pacífica coram Deo. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 2 Cumque complésset David ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 3 Et divísit univérsis per síngulos, a viro usque ad mulíerem, tortam panis, et partem assæ carnis búbalæ, et frixam óleo símilam. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 4 Constituítque coram arca Dómini de Levítis, qui ministrárent, et recordaréntur óperum ejus, et glorificárent atque laudárent Dóminum Deum Israël: +1 Paralipomenon 1Par 13 16 5 Asaph príncipem, et secúndum ejus Zacharíam: porro Jáhiel, et Semíramoth, et Jéhiel, et Mathathíam, et Éliab, et Banaíam, et Obédedom: Jéhiel super órgana psaltérii et lyras: Asaph autem ut cýmbalis personáret: +1 Paralipomenon 1Par 13 16 6 Banaíam vero et Jáziel sacerdótes cánere tuba júgiter coram arca fœ́deris Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 7 In illo die fecit David príncipem ad confiténdum Dómino Asaph et fratres ejus: b +1 Paralipomenon 1Par 13 16 8 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: notas fácite in pópulis adinventiónes ejus. b +1 Paralipomenon 1Par 13 16 9 Cantáte ei, et psállite ei, et narráte ómnia mirabília ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 10 Laudáte nomen sanctum ejus: lætétur cor quæréntium Dóminum. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 11 Quǽrite Dóminum, et virtútem ejus: quǽrite fáciem ejus semper. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 12 Recordámini mirabílium ejus quæ fecit; signórum illíus, et judiciórum oris ejus, +1 Paralipomenon 1Par 13 16 13 semen Israël servi ejus, fílii Jacob elécti ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 14 Ipse Dóminus Deus noster: in univérsa terra judícia ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 15 Recordámini in sempitérnum pacti ejus: sermónis quem præcépit in mille generatiónes, +1 Paralipomenon 1Par 13 16 16 quem pépigit cum Ábraham, et juraménti illíus cum Ísaac. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 17 Et constítuit illud Jacob in præcéptum, et Israël in pactum sempitérnum, +1 Paralipomenon 1Par 13 16 18 dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hæreditátis vestræ: +1 Paralipomenon 1Par 13 16 19 cum essent pauci número, parvi et colóni ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 20 Et transiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 21 Non dimísit quemquam calumniári eos, sed increpávit pro eis reges. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 22 Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 23 Cantáte Dómino omnis terra; annuntiáte ex die in diem salutáre ejus: b +1 Paralipomenon 1Par 13 16 24 narráte in géntibus glóriam ejus; in cunctis pópulis mirabília ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 25 Quia magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et horríbilis super omnes deos. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 26 Omnes enim dii populórum idóla: Dóminus autem cælos fecit. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 27 Conféssio et magnificéntia coram eo: fortitúdo et gáudium in loco ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 28 Afférte Dómino, famíliæ populórum: afférte Dómino glóriam et impérium. b +1 Paralipomenon 1Par 13 16 29 Date Dómino glóriam; nómini ejus leváte sacrifícium, et veníte in conspéctu ejus: et adoráte Dóminum in decóre sancto. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 30 Commoveátur a fácie ejus omnis terra: ipse enim fundávit orbem immóbilem. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 31 Læténtur cæli, et exúltet terra, et dicant in natiónibus: Dóminus regnávit. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 32 Tonet mare et plenitúdo ejus; exúltent agri, et ómnia quæ in eis sunt. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 33 Tunc laudábunt ligna saltus coram Dómino: quia venit judicáre terram. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 34 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in ætérnum misericórdia ejus. b +1 Paralipomenon 1Par 13 16 35 Et dícite: Salva nos, Deus salvátor noster, et cóngrega nos, et érue de géntibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et exultémus in carmínibus tuis. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 36a Benedíctus Dóminus Deus Israël, ab ætérno usque in ætérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 36b Et dicat omnis pópulo: Amen, et hymnum Dómino. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 37 Relíquit ítaque ibi coram arca fœ́deris Dómini Asaph et fratres ejus, ut ministrárent in conspéctu arcæ júgiter per síngulos dies, et vices suas. b +1 Paralipomenon 1Par 13 16 38 Porro Obédedom, et fratres ejus sexagínta octo: et Obédedom fílium Ídithun, et Hosa, constítuit janitóres; +1 Paralipomenon 1Par 13 16 39 Sadoc autem sacerdótem, et fratres ejus sacerdótes, coram tabernáculo Dómini in excélso quod erat in Gábaon, +1 Paralipomenon 1Par 13 16 40 ut offérrent holocáusta Dómino super altáre holocautómatis júgiter, mane et véspere, juxta ómnia quæ scripta sunt in lege Dómini, quam præcépit Israéli. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 41 Et post eum Heman, et Ídithun, et réliquos eléctos, unumquémque vocábulo suo ad confiténdum Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 42 Heman quoque et Ídithun canéntes tuba, et quatiéntes cýmbala et ómnia musicórum órgana ad canéndum Deo: fílios autem Ídithun fecit esse portários. +1 Paralipomenon 1Par 13 16 43 Reversúsque est omnis pópulus in domum suam: et David, ut benedíceret étiam dómui suæ. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 1 Cum autem habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: Ecce ego hábito in domo cédrina: arca autem fœ́deris Dómini sub péllibus est. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 2 Et ait Nathan ad David: Ómnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 3 Ígitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: +1 Paralipomenon 1Par 13 17 4 Vade, et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 5 Neque enim mansi in domo ex eo témpore quo edúxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernáculi, et in tentório +1 Paralipomenon 1Par 13 17 6 manens cum omni Israël. Numquid locútus sum saltem uni júdicum Israël, quibus præcéperam ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? +1 Paralipomenon 1Par 13 17 7 Nunc ítaque sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israël: b +1 Paralipomenon 1Par 13 17 8 et fui tecum quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te, fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum qui celebrántur in terra. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 9 Et dedi locum pópulo meo Israël: plantábitur, et habitábit in eo, et ultra non commovébitur: nec fílii iniquitátis átterent eos, sicut a princípio, +1 Paralipomenon 1Par 13 17 10 ex diébus quibus dedi júdices pópulo meo Israël, et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi, quod ædificatúrus sit tibi Dóminus domum. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 11 Cumque impléveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis: et stabíliam regnum ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 12 Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium ejus usque in ætérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo qui ante te fuit. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 14 Et státuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempitérnum: et thronus ejus erit firmíssimus in perpétuum. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 15 Juxta ómnia verba haec, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. b +1 Paralipomenon 1Par 13 17 16 Cumque venísset rex David, et sedísset coram Dómino, dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, ut præstáres mihi tália? +1 Paralipomenon 1Par 13 17 17 sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, ideóque locútus es super domum servi tui étiam in futúrum: et fecísti me spectábilem super omnes hómines, Dómine Deus. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 18 Quid ultra áddere potest David, cum ita glorificáveris servum tuum, et cognóveris eum? +1 Paralipomenon 1Par 13 17 19 Dómine, propter fámulum tuum juxta cor tuum fecísti omnem magnificéntiam hanc, et nota esse voluísti univérsa magnália. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 20 Dómine, non est símilis tui, et non est álius deus absque te, ex ómnibus quos audívimus áuribus nostris. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 21 Quis enim est álius, ut pópulus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perréxit Deus ut liberáret et fáceret pópulum sibi, et magnitúdine sua atque terróribus ejíceret natiónes a fácie ejus, quem de Ægýpto liberárat? +1 Paralipomenon 1Par 13 17 22 Et posuísti pópulum tuum Israël tibi in pópulum usque in ætérnum, et tu, Dómine, factus es Deus ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 23 Nunc ígitur Dómine, sermo quem locútus es fámulo tuo et super domum ejus confirmétur in perpétuum, et fac sicut locútus es. b +1 Paralipomenon 1Par 13 17 24 Permaneátque et magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, et dicátur: Dóminus exercítuum Deus Israël, et domus David servi ejus pérmanens coram eo. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 25 Tu enim, Dómine Deus meus, revelásti aurículam servi tui, ut ædificáres ei domum: et idcírco invénit servus tuus fidúciam, ut oret coram te. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 26 Nunc ergo Dómine, tu es Deus, et locútus es ad servum tuum tanta benefícia. +1 Paralipomenon 1Par 13 17 27 Et cœpísti benedícere dómui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Dómine, benedicénte, benedícta erit in perpétuum. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 1 Factum est autem post haec, ut percúteret David Philísthiim, et humiliáret eos, et tólleret Geth et fílias ejus de manu Philísthiim, +1 Paralipomenon 1Par 13 18 2 percuterétque Moab, et fíerent Moabítæ servi David, offeréntes ei múnera. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 3 Eo témpore percússit David étiam Adarézer regem Soba regiónis Hemath, quando perréxit ut dilatáret impérium suum usque ad flumen Euphráten. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 4 Cepit ergo David mille quadrígas ejus, et septem míllia équitum, ac vigínti míllia virórum péditum, subnervavítque omnes equos cúrruum, excéptis centum quadrígis, quas reservávit sibi. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 5 Supervénit autem et Syrus Damascénus, ut auxílium præbéret Adarézer regi Soba: sed et hujus percússit David vigínti duo míllia virórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 6 Et pósuit mílites in Damásco, ut Sýria quoque servíret sibi, et offérret múnera. Adjuvítque eum Dóminus in cunctis ad quæ perréxerat. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 7 Tulit quoque David pháretras áureas, quas habúerant servi Adarézer, et áttulit eas in Jerúsalem. b +1 Paralipomenon 1Par 13 18 8 Necnon de Thebath et Chun úrbibus Adarézer æris plúrimum, de quo fecit Sálomon mare ǽneum, et colúmnas, et vasa ænéa. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 9 Quod cum audísset Thou rex Hemath, percussísse vidélicet David omnem exércitum Adarézer regis Soba, +1 Paralipomenon 1Par 13 18 10 misit Adóram fílium suum ad regem David, ut postuláret ab eo pacem, et congratularétur ei quod percussísset et expugnásset Adarézer: adversárius quippe erat Thou Adarézer. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 11 Sed et ómnia vasa áurea, et argéntea, et ænéa consecrávit David rex Dómino, cum argénto et auro quod túlerat ex univérsis géntibus, tam de Idumǽa, et Moab, et fíliis Ammon, quam de Philísthiim et Ámalec. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 12 Abísai vero fílius Sárviæ percússit Edom in valle Salinárum, decem et octo míllia: b +1 Paralipomenon 1Par 13 18 13 et constítuit in Edom præsídium, ut servíret Idumǽa David: salvavítque Dóminus David in cunctis ad quæ perréxerat. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 14 Regnávit ergo David super univérsum Israël, et faciébat judícium atque justítiam cuncto pópulo suo. +1 Paralipomenon 1Par 13 18 15 Porro Joab fílius Sárviæ erat super exércitum, et Jósaphat fílius Ahílud a commentáriis: +1 Paralipomenon 1Par 13 18 16 Sadoc autem fílius Áchitob, et Ahímelech fílius Abíathar, sacerdótes: et Susa, scriba: +1 Paralipomenon 1Par 13 18 17 Banaías quoque fílius Jójadæ super legiónes Ceréthi et Pheléthi: porro fílii David, primi ad manum regis. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 1 Áccidit autem ut morerétur Naas rex filiórum Ammon, et regnáret fílius ejus pro eo. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 2 Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas: prǽstitit enim mihi pater ejus grátiam. Misítque David núntios ad consolándum eum super morte patris sui. Qui cum perveníssent in terram filiórum Ammon ut consolaréntur Hanon, +1 Paralipomenon 1Par 13 19 3 dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon: Tu fórsitan putas, quod David honóris causa in patrem tuum míserit qui consoléntur te: nec animadvértis quod ut explórent, et invéstigent, et scruténtur terram tuam, vénerint ad te servi ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 4 Ígitur Hanon púeros David decalvávit, et rasit, et præcídit túnicas eórum a nátibus usque ad pedes, et dimísit eos. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 5 Qui cum abiíssent, et hoc mandássent David, misit in occúrsum eórum (grandem enim contuméliam sustinúerant) et præcépit ut manérent in Jéricho, donec crésceret barba eórum, et tunc reverteréntur. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 6 Vidéntes autem fílii Ammon quod injúriam fecíssent David, tam Hanon quam réliquus pópulus, misérunt mille talénta argénti, ut condúcerent sibi de Mesopotámia, et de Sýria Máacha, et de Soba currus et équites. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 7 Conduxerúntque trigínta duo míllia cúrruum, et regem Máacha cum pópulo ejus. Qui cum veníssent, castrametáti sunt e regióne Médaba. Fílii quoque Ammon congregáti de úrbibus suis venérunt ad bellum. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 8 Quod cum audísset David, misit Joab, et omnem exércitum virórum fórtium: +1 Paralipomenon 1Par 13 19 9 egressíque fílii Ammon, direxérunt áciem juxta portam civitátis; reges autem, qui ad auxílium ejus vénerant, separátim in agro stetérunt. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 10 Ígitur Joab, intélligens bellum ex advérso et post tergum contra se fíeri, elégit viros fortíssimos de univérso Israël, et perréxit contra Syrum. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 11 Réliquam autem partem pópuli dedit sub manu Abísai fratris sui: et perrexérunt contra fílios Ammon. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 12 Dixítque: Si vícerit me Syrus, auxílio eris mihi: si autem superáverint te fílii Ammon, ero tibi in præsídium. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 13 Confortáre, et agámus viríliter pro pópulo nostro, et pro úrbibus Dei nostri: Dóminus autem, quod in conspéctu suo bonum est, fáciet. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 14 Perréxit ergo Joab et pópulus qui cum eo erat, contra Syrum ad prœ́lium: et fugávit eos. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 15 Porro fílii Ammon vidéntes quod fugísset Syrus, ipsi quoque fugérunt Abísai fratrem ejus, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est étiam Joab in Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 16 Videns autem Syrus quod cecidísset coram Israël, misit núntios, et addúxit Syrum, qui erat trans flúvium: Sophach autem princeps milítiæ Adarézer erat dux eórum. b +1 Paralipomenon 1Par 13 19 17 Quod cum nuntiátum esset David, congregávit univérsum Israël, et transívit Jordánem, irruítque in eos et diréxit ex advérso áciem, illis contra pugnántibus. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfécit David de Syris septem míllia cúrruum, et quadragínta míllia péditum, et Sophach exércitus príncipem. +1 Paralipomenon 1Par 13 19 19 Vidéntes autem servi Adarézer se ab Israël esse superátos, transfugérunt ad David, et serviérunt ei: noluítque ultra Sýria auxílium præbére fíliis Ammon. +1 Paralipomenon 1Par 13 20 1 Factum est autem post anni círculum, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, congregávit Joab exércitum, et robur milítiæ, et vastávit terram filiórum Ammon: perrexítque et obsédit Rabba. Porro David manébat in Jerúsalem, quando Joab percússit Rabba et destrúxit eam. +1 Paralipomenon 1Par 13 20 2 Tulit autem David corónam Melchom de cápite ejus, et invénit in ea auri pondo taléntum, et pretiosíssimas gemmas, fecítque sibi inde diadéma: manúbias quoque urbis plúrimas tulit; +1 Paralipomenon 1Par 13 20 3 pópulum autem, qui erat in ea, edúxit, et fecit super eos tríbulas, et trahas, et ferráta carpénta transíre, ita ut dissecaréntur et contereréntur. Sic fecit David cunctis úrbibus filiórum Ammon: et revérsus est cum omni pópulo suo in Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 20 4 Post haec ínitum est bellum in Gazer advérsum Philisthǽos, in quo percússit Sobóchai Husathítes, Sáphai de génere Ráphaim, et humiliávit eos. b +1 Paralipomenon 1Par 13 20 5 Áliud quoque bellum gestum est advérsus Philisthǽos, in quo percússit Adeodátus fílius Saltus Bethlehemítes fratrem Góliath Gethǽi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatórium texéntium. +1 Paralipomenon 1Par 13 20 6 Sed et áliud bellum áccidit in Geth, in quo fuit homo longíssimus, senos habens dígitos, id est, simul vigínti quátuor: qui et ipse de Rapha fúerat stirpe generátus. +1 Paralipomenon 1Par 13 20 7 Hic blasphemávit Israël: et percússit eum Jónathan fílius Sámaa fratris David. Hi sunt fílii Rapha in Geth, qui cecidérunt in manu David et servórum ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 1 Consurréxit autem Satan contra Israël, et concitávit David ut numeráret Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 2 Dixítque David ad Joab et ad príncipes pópuli: Ite, et numeráte Israël a Bersabée usque Dan: et afférte mihi númerum ut sciam. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 3 Respondítque Joab: Áugeat Dóminus pópulum suum céntuplum quam sunt: nonne, dómine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dóminus meus, quod in peccátum reputétur Israéli? +1 Paralipomenon 1Par 13 21 4 Sed sermo regis magis præváluit: egressúsque est Joab, et circuívit univérsum Israël: et revérsus est Jerúsalem, +1 Paralipomenon 1Par 13 21 5 dedítque David númerum eórum quos circuíerat: et invéntus est omnis númerus Israël, mille míllia et centum míllia virórum educéntium gládium: de Juda autem quadringénta septuagínta míllia bellatórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 6 Nam Levi et Bénjamin non numerávit: eo quod Joab invítus exsequerétur regis impérium. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 7 Displícuit autem Deo quod jussum erat: et percússit Israël. b +1 Paralipomenon 1Par 13 21 8 Dixítque David ad Deum: Peccávi nimis ut hoc fácerem: óbsecro, aufer iniquitátem servi tui, quia insipiénter egi. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 9 Et locútus est Dóminus ad Gad vidéntem Davídis, dicens: +1 Paralipomenon 1Par 13 21 10 Vade, et lóquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi optiónem do: unum, quod volúeris, élige, et fáciam tibi. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 11 Cumque venísset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Élige, quod volúeris: +1 Paralipomenon 1Par 13 21 12 aut tribus annis famem; aut tribus ménsibus te fúgere hostes tuos, et gládium eórum non posse evádere; aut tribus diébus gládium Dómini, et pestiléntiam versári in terra, et ángelum Dómini interfícere in univérsis fínibus Israël: nunc ígitur vide quid respóndeam ei qui misit me. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angústiæ premunt: sed mélius mihi est ut íncidam in manus Dómini, quia multæ sunt miseratiónes ejus, quam in manus hóminum. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 14 Misit ergo Dóminus pestiléntiam in Israël: et cecidérunt de Israël septuagínta míllia virórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 15 Misit quoque ángelum in Jerúsalem ut percúteret eam: cumque percuterétur, vidit Dóminus, et misértus est super magnitúdine mali: et imperávit ángelo qui percutiébat: Súfficit, jam cesset manus tua. Porro ángelus Dómini stabat juxta áream Ornan Jebusǽi. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 16 Levánsque David óculos suos, vidit ángelum Dómini stantem inter cælum et terram, et evaginátum gládium in manu ejus, et versum contra Jerúsalem: et cecidérunt tam ipse quam majóres natu, vestíti cilíciis, proni in terram. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 17 Dixítque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numerarétur pópulus? ego, qui peccávi? ego, qui malum feci? iste grex, quid comméruit? Dómine Deus meus, vertátur, óbsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: pópulus autem tuus non percutiátur. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 18 Ángelus autem Dómini præcépit Gad ut díceret Davídi ut ascénderet, exstruerétque altáre Dómino Deo in área Ornan Jebusǽi. b +1 Paralipomenon 1Par 13 21 19 Ascéndit ergo David juxta sermónem Gad, quem locútus ei fúerat ex nómine Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 20 Porro Ornan cum suspexísset et vidísset ángelum, quatuórque fílii ejus cum eo, abscondérunt se: nam eo témpore terébat in área tríticum. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 21 Ígitur cum veníret David ad Ornan, conspéxit eum Ornan, et procéssit ei óbviam de área, et adorávit eum pronus in terram. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 22 Dixítque ei David: Da mihi locum áreæ tuæ, ut ædíficem in ea altáre Dómino: ita ut quantum valet argénti accípias, et cesset plaga a pópulo. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et fáciat dóminus meus rex quodcúmque ei placet: sed et boves do in holocáustum, et tríbulas in ligna, et tríticum in sacrifícium: ómnia libens præbébo. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 24 Dixítque ei rex David: Nequáquam ita fiet, sed argéntum dabo quantum valet: neque enim tibi auférre débeo, et sic offérre Dómino holocáusta gratuíta. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justíssimi pónderis sexcéntos. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 26 Et ædificávit ibi altáre Dómino, obtulítque holocáusta et pacífica, et invocávit Dóminum; et exaudívit eum in igne de cælo super altáre holocáusti. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 27 Præcepítque Dóminus ángelo, et convértit gládium suum in vagínam. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 28 Prótinus ergo David, videns quod exaudísset eum Dóminus in área Ornan Jebusǽi, immolávit ibi víctimas. b +1 Paralipomenon 1Par 13 21 29 Tabernáculum autem Dómini, quod fécerat Móyses in desérto, et altáre holocaustórum, ea tempestáte erat in excélso Gábaon. +1 Paralipomenon 1Par 13 21 30 Et non præváluit David ire ad altáre ut ibi obsecráret Deum: nímio enim fúerat in timóre pertérritus, videns gládium ángeli Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 1 Dixítque David: Hæc est domus Dei, et hoc altáre in holocáustum Israéli. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 2 Et præcépit ut congregaréntur omnes prosélyti de terra Israël, et constítuit ex eis látomos ad cædéndos lápides et poliéndos, ut ædificarétur domus Dei. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 3 Ferrum quoque plúrimum ad clavos januárum, et ad commissúras atque junctúras, præparávit David: et æris pondus innumerábile. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 4 Ligna quoque cédrina non póterant æstimári, quæ Sidónii et Týrii deportáverant ad David. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 5 Et dixit David: Sólomon fílius meus puer párvulus est et delicátus: domus autem, quam ædificári volo Dómino, talis esse debet ut in cunctis regiónibus nominétur: præparábo ergo ei necessária. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparávit impénsas. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 6 Vocavítque Salomónem fílium suum, et præcépit ei ut ædificáret domum Dómino Deo Israël. b +1 Paralipomenon 1Par 13 22 7 Dixítque David ad Salomónem: Fili mi, voluntátis meæ fuit ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei: +1 Paralipomenon 1Par 13 22 8 sed factus est sermo Dómini ad me, dicens: Multum sánguinem effudísti, et plúrima bella bellásti: non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me: +1 Paralipomenon 1Par 13 22 9 fílius qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus: fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum: et ob hanc causam Pacíficus vocábitur: et pacem et ótium dabo in Israël cunctis diébus ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 10 Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium, et ego ero illi in patrem: firmabóque sólium regni ejus super Israël in ætérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 11 Nunc ergo fili mi, sit Dóminus tecum, et prosperáre, et ædífica domum Dómino Deo tuo sicut locútus est de te. b +1 Paralipomenon 1Par 13 22 12 Det quoque Dóminus prudéntiam et sensum ut régere possis Israël, et custodíre legem Dómini Dei tui. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 13 Tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et judícia quæ præcépit Dóminus Móysi ut docéret Israël. Confortáre, et viríliter age: ne tímeas, neque páveas. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 14 Ecce ego in paupertáte mea præparávi impénsas domus Dómini, auri talénta centum míllia, et argénti mille míllia talentórum: æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine; ligna et lápides præparávi ad univérsa impéndia. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 15 Habes quoque plúrimos artífices, látomos, et cæmentários, artificésque lignórum, et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos, +1 Paralipomenon 1Par 13 22 16 in auro et argénto et áëre et ferro, cujus non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 17 Præcépit quoque David cunctis princípibus Israël ut adjuvárent Salomónem fílium suum: b +1 Paralipomenon 1Par 13 22 18 Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit, et déderit vobis réquiem per circúitum, et tradíderit omnes inimícos vestros in manus vestras, et subjécta sit terra coram Dómino, et coram pópulo ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 22 19 Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum: et consúrgite, et ædificáte sanctuárium Dómino Deo, ut introducátur arca fœ́deris Dómini, et vasa Dómino consecráta, in domum quæ ædificátur nómini Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 1 Ígitur David, senex et plenus diérum, regem constítuit Salomónem fílium suum super Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 2 Et congregávit omnes príncipes Israël, et sacerdótes atque Levítas. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 3 Numeratíque sunt Levítæ a trigínta annis et supra: et invénta sunt trigínta octo míllia virórum. b +1 Paralipomenon 1Par 13 23 4 Ex his elécti sunt, et distribúti in ministérium domus Dómini, vigínti quátuor míllia: præpositórum autem et júdicum, sex míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 5 Porro quátuor míllia janitóres, et tótidem psaltæ, canéntes Dómino in órganis quæ fécerat ad canéndum. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 6 Et distríbuit eos David per vices filiórum Levi, Gerson vidélicet, et Caath, et Merári. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 7 Fílii Gerson: Léedan, et Sémei. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 8 Fílii Léedan: princeps Jáhiel, et Zethan, et Joël, tres. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 9 Fílii Sémei: Sálomith, et Hósiel, et Aran, tres: isti príncipes familiárum Léedan. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 10 Porro fílii Sémei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baría: isti fílii Sémei, quátuor. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secúndus: porro Jaus et Baría non habuérunt plúrimos fílios, et idcírco in una família, unáque domo computáti sunt. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 12 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, Hebron, et Óziel, quátuor. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 13 Fílii Amram: Áaron et Móyses. Separatúsque est Áaron ut ministráret in Sancto sanctórum, ipse et fílii ejus in sempitérnum, et adoléret incénsum Dómino secúndum ritum suum, ac benedíceret nómini ejus in perpétuum. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 14 Móysi quoque hóminis Dei fílii annumeráti sunt in tribu Levi. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 15 Fílii Móysi: Gersom et Eliézer. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 16 Fílii Gersom: Súbuel primus. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 17 Fuérunt autem fílii Eliézer: Rohobía primus: et non erant Eliézer fílii álii. Porro fílii Rohobía multiplicáti sunt nimis. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 18 Fílii Ísaar: Sálomith primus. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 19 Fílii Hebron: Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaam quartus. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 20 Fílii Óziel: Micha primus, Jesía secúndus. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 21 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílii Móholi: Eleázar et Cis. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 22 Mórtuus est autem Eleázar, et non hábuit fílios, sed fílias: acceperúntque eas fílii Cis fratres eárum. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 23 Fílii Musi: Móholi, et Eder, et Jérimoth, tres. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 24 Hi fílii Levi in cognatiónibus et famíliis suis, príncipes per vices, et númerum cápitum singulórum qui faciébant ópera ministérii domus Dómini, a vigínti annis et supra. b +1 Paralipomenon 1Par 13 23 25 Dixit enim David: Réquiem dedit Dóminus Deus Israël pópulo suo, et habitatiónem Jerúsalem usque in ætérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 26 Nec erit offícii Levitárum ut ultra portent tabernáculum et ómnia vasa ejus ad ministrándum. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 27 Juxta præcépta quoque David novíssima, supputábitur númerus filiórum Levi a vigínti annis et supra. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 28 Et erunt sub manu filiórum Áaron in cultum domus Dómini, in vestíbulis, et in éxedris, et in loco purificatiónis, et in sanctuário, et in univérsis opéribus ministérii templi Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 29 Sacerdótes autem, super panes propositiónis, et ad símilæ sacrifícium, et ad lágana ázyma, et sartáginem, et ad torréndum, et super omne pondus atque mensúram. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 30 Levítæ vero ut stent mane ad confiténdum et canéndum Dómino: similitérque ad vésperam, +1 Paralipomenon 1Par 13 23 31 tam in oblatióne holocaustórum Dómini, quam in sábbatis et caléndis et solemnitátibus réliquis juxta númerum et cæremónias uniuscujúsque rei, júgiter coram Dómino. +1 Paralipomenon 1Par 13 23 32 Et custódiant observatiónes tabernáculi fœ́deris, et ritum sanctuárii, et observatiónem filiórum Áaron fratrum suórum, ut minístrent in domo Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 1 Porro fíliis Áaron hae partitiónes erant. Fílii Áaron: Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 2 Mórtui sunt autem Nadab et Ábiu ante patrem suum absque líberis: sacerdotióque functus est Eleázar, et Íthamar. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 3 Et divísit eos David, id est, Sadoc de fíliis Eleázari, et Ahímelech de fíliis Íthamar, secúndum vices suas et ministérium. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 4 Inventíque sunt multo plures fílii Eleázar in princípibus viris, quam fílii Íthamar. Divísit autem eis, hoc est, fíliis Eleázar, príncipes per famílias sédecim: et fíliis Íthamar per famílias et domos suas octo. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 5 Porro divísit utrásque inter se famílias sórtibus: erant enim príncipes sanctuárii, et príncipes Dei, tam de fíliis Eleázar quam de fíliis Íthamar. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 6 Descripsítque eos Semeías fílius Nathánaël scriba Levítes, coram rege et princípibus, et Sadoc sacerdóte, et Ahímelech fílio Abíathar, princípibus quoque familiárum sacerdotálium, et Leviticárum: unam domum, quæ céteris prǽerat, Eleázar: et álteram domum, quæ sub se habébat céteros, Íthamar. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 7 Exívit autem sors prima Jójarib, secúnda Jédei, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 8 tértia Harim, quarta Séorim, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 9 quinta Melchía, sexta Máiman, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 10 séptima Accos, octáva Abía, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 11 nona Jésua, décima Sechenía, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 12 undécima Elíasib, duodécima Jacim, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 13 tertiadécima Hoppha, decimaquárta Ísbaab, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 14 decimaquínta Belga, decimaséxta Emmer, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 15 decimaséptima Hezir, decimaoctáva Aphses, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 16 decimanóna Pheteía, vigésima Hezéchiel, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 17 vigésima prima Jachin, vigésima secúnda Gamul, +1 Paralipomenon 1Par 13 24 18 vigésima tértia Dalaíau, vigésima quarta Maazíau. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 19 Hae vices eórum secúndum ministéria sua, ut ingrediántur domum Dómini, et juxta ritum suum sub manu Áaron patris eórum, sicut præcéperat Dóminus Deus Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 20 Porro filiórum Levi qui réliqui fúerant, de fíliis Amram erat Subaël, et de fíliis Subaël, Jehedeía. b +1 Paralipomenon 1Par 13 24 21 De fíliis quoque Rohobíæ, princeps Jesías. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 22 Isáari vero fílius Sálemoth, filiúsque Sálemoth Jahath: +1 Paralipomenon 1Par 13 24 23 filiúsque ejus Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaan quartus. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 24 Fílius Óziel, Micha: fílius Micha, Samir. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 25 Frater Micha, Jesía: filiúsque Jesíæ, Zacharías. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 26 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílius Ozíau: Benno. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 27 Fílius quoque Merári: Ozíau, et Soam, et Zachur, et Hebri. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 28 Porro Móholi fílius, Eleázar, qui non habébat líberos. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 29 Fílius vero Cis, Jerámeel. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 30 Fílii Musi: Móholi, Eder et Jérimoth: isti fílii Levi secúndum domos familiárum suárum. +1 Paralipomenon 1Par 13 24 31 Miserúntque et ipsi sortes contra fratres suos fílios Áaron coram David rege, et Sadoc, et Ahímelech, et princípibus familiárum sacerdotálium et Leviticárum, tam majóres quam minóres: omnes sors æquáliter dividébat. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 1 Ígitur David et magistrátus exércitus segregavérunt in ministérium fílios Asaph, et Heman, et Ídithun, qui prophetárent in cítharis, et psaltériis, et cýmbalis secúndum númerum suum, dedicáto sibi offício serviéntes. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 2 De fíliis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathanía, et Asaréla, fílii Asaph: sub manu Asaph prophetántis juxta regem. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 3 Porro Ídithun: fílii Ídithun, Godolías, Sori, Jeseías, et Hasabías, et Mathathías, sex, sub manu patris sui Ídithun, qui in cíthara prophetábat super confiténtes et laudántes Dóminum. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 4 Heman quoque: fílii Heman, Boccíau, Mathaníau, Óziel, Súbuel, et Jérimoth, Hananías, Hánani, Elíatha, Geddélthi, et Romemthiézer, et Jesbacássa, Mellóthi, Othir, Maházioth: +1 Paralipomenon 1Par 13 25 5 omnes isti fílii Heman vidéntis regis in sermónibus Dei, ut exaltáret cornu: dedítque Deus Heman fílios quatuórdecim, et fílias tres. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 6 Univérsi sub manu patris sui ad cantándum in templo Dómini distribúti erant, in cýmbalis, et psaltériis, et cítharis, in ministéria domus Dómini juxta regem: Asaph vidélicet, et Ídithun, et Heman. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 7 Fuit autem númerus eórum cum frátribus suis, qui erudiébant cánticum Dómini, cuncti doctóres, ducénti octogínta octo. b +1 Paralipomenon 1Par 13 25 8 Miserúntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus páriter et indóctus. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 9 Egressáque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secúnda Godolíæ, ipsi et fíliis ejus, et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 10 Tértia Zachur, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 11 Quarta Ísari, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 12 Quinta Nathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 13 Sexta Boccíau, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 14 Séptima Isreéla, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 15 Octáva Jesaíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 16 Nona Mathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 17 Décima Semeíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 18 Undécima Azáreel, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 19 Duodécima Hasabíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 20 Tertiadécima Subaël, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 21 Quartadécima Mathathíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 22 Quintadécima Jérimoth, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 23 Sextadécima Hananíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 24 Septimadécima Jesbacássæ, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 25 Octavadécima Hánani, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 26 Nonadécima Mellóthi, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 27 Vigésima Elíatha, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 28 Vigésima prima Othir, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 29 Vigésima secúnda Geddélthi, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 30 Vigésima tértia Maházioth, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 25 31 Vigésima quarta Romemthiézer, fíliis et frátribus ejus duódecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 1 Divisiónes autem janitórum: de Corítis Meselemía, fílius Core, de fíliis Asaph. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 2 Fílii Meselemíæ: Zacharías primogénitus, Jádihel secúndus, Zabadías tértius, Jathánaël quartus, +1 Paralipomenon 1Par 13 26 3 Ælam quintus, Jóhanan sextus, Elioénai séptimus. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 4 Fílii autem Obédedom: Semeías primogénitus, Józabad secúndus, Jóaha tértius, Sachar quartus, Nathánaël quintus, +1 Paralipomenon 1Par 13 26 5 Ámmiel sextus, Íssachar séptimus, Phóllathi octávus: quia benedíxit illi Dóminus. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 6 Sémei autem fílio ejus nati sunt fílii, præfécti familiárum suárum: erant enim viri fortíssimi. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 7 Fílii ergo Semeíæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Élzabad, fratres ejus viri fortíssimi: Éliu quoque et Samachías. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 8 Omnes hi, de fíliis Obédedom: ipsi, et fílii et fratres eórum, fortíssimi ad ministrándum, sexagínta duo de Obédedom. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 9 Porro Meselemíæ fílii, et fratres eórum robustíssimi, decem et octo. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 10 De Hosa autem, id est, de fíliis Merári: Semri princeps (non enim habúerat primogénitum, et idcírco posúerat eum pater ejus in príncipem), +1 Paralipomenon 1Par 13 26 11 Helcías secúndus, Tabelías tértius, Zacharías quartus: omnes hi fílii et fratres Hosa, trédecim. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 12 Hi divísi sunt in janitóres, ut semper príncipes custodiárum, sicut et fratres eórum ministrárent in domo Dómini. b +1 Paralipomenon 1Par 13 26 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per famílias suas in unamquámque portárum. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 14 Cécidit ergo sors orientális, Selemíæ. Porro Zacharíæ fílio ejus, viro prudentíssimo et erudíto, sortíto óbtigit plaga septentrionális. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 15 Obédedom vero et fíliis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniórum concílium. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 16 Sephim et Hosa ad occidéntem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensiónis: custódia contra custódiam. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 17 Ad oriéntem vero Levítæ sex: et ad aquilónem, quátuor per diem: atque ad merídiem simíliter in die quátuor: et ubi erat concílium bini et bini. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 18 In céllulis quoque janitórum ad occidéntem quátuor in via, biníque per céllulas. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 19 Hae sunt divisiónes janitórum filiórum Core et Merári. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 20 Porro Achías erat super thesáuros domus Dei, et vasa sanctórum. b +1 Paralipomenon 1Par 13 26 21 Fílii Ledan, fílii Gersónni: de Ledan príncipes familiárum Ledan, et Gersónni, Jehiéli. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 22 Fílii Jehiéli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesáuros domus Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 23 Amramítis, et Isaarítis, et Hebronítis, et Ozihelítis. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 24 Subaël autem fílius Gersom fílii Móysi, præpósitus thesáuris. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 25 Fratres quoque ejus Eliézer, cujus fílius Rahabía, et hujus fílius Isaías, et hujus fílius Joram, hujus quoque fílius Zechri, et hujus fílius Sélemith. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 26 Ipse Sélemith, et fratres ejus, super thesáuros sanctórum quæ sanctificávit David rex, et príncipes familiárum, et tribúni, et centuriónes, et duces exércitus, +1 Paralipomenon 1Par 13 26 27 de bellis et manúbiis prœliórum, quæ consecráverant ad instauratiónem et supelléctilem templi Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 28 Hæc autem univérsa sanctificávit Sámuel videns, et Saul fílius Cis, et Abner fílius Ner, et Joab fílius Sárviæ: omnes qui sanctificáverant ea per manum Sélemith et fratrum ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 29 Isaarítis vero prǽerat Chonenías, et fílii ejus ad ópera forínsecus super Israël ad docéndum et judicándum eos. b +1 Paralipomenon 1Par 13 26 30 Porro de Hebronítis Hasabías, et fratres ejus viri fortíssimi, mille septingénti prǽerant Israéli trans Jordánem contra occidéntem, in cunctis opéribus Dómini, et in ministérium regis. +1 Paralipomenon 1Par 13 26 31 Hebronitárum autem princeps fuit Jería secúndum famílias et cognatiónes eórum. Quadragésimo anno regni David recensíti sunt, et invénti sunt viri fortíssimi in Jazer Gálaad, +1 Paralipomenon 1Par 13 26 32 fratrésque ejus robustióris ætátis, duo míllia septingénti príncipes familiárum. Præpósuit autem eos David rex Rubenítis, et Gaddítis, et dimídiæ tríbui Manásse, in omne ministérium Dei et regis. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 1 Fílii autem Israël secúndum númerum suum, príncipes familiárum, tribúni, et centuriónes, et præfécti, qui ministrábant regi juxta turmas suas, ingrediéntes et egrediéntes per síngulos menses in anno, vigínti quátuor míllibus sínguli prǽerant. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 2 Primæ turmæ in primo mense Jésboam prǽerat fílius Zábdiel, et sub eo vigínti quátuor míllia; +1 Paralipomenon 1Par 13 27 3 de fíliis Phares, princeps cunctórum príncipum in exércitu mense primo. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 4 Secúndi mensis habébat turmam Dudía Ahohítes, et post se alter nómine Macélloth, qui regébat partem exércitus vigínti quátuor míllium. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 5 Dux quoque turmæ tértiæ in mense tértio erat Banaías fílius Jójadæ sacérdos: et in divisióne sua vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 6 Ipse est Banaías fortíssimus inter trigínta, et super trigínta: prǽerat autem turmæ ipsíus Amízabad fílius ejus. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 7 Quartus, mense quarto, Ásahel frater Joab, et Zabadías fílius ejus post eum: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 8 Quintus, mense quinto, princeps Sámaoth Jezerítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 9 Sextus, mense sexto, Hira fílius Acces Thecuítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 10 Séptimus, mense séptimo, Helles Phallonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 11 Octávus, mense octávo, Sobóchai Husathítes de stirpe Zárahi: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 12 Nonus, mense nono, Abiézer Anathothítes de fíliis Jémini: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 13 Décimus, mense décimo, Márai, et ipse Netophathítes de stirpe Zárai: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 14 Undécimus, mense undécimo, Banaías Pharathonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 15 Duodécimus, mense duodécimo, Hóldai Netophathítes, de stirpe Gothóniel: et in turma ejus vigínti quátuor míllia. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 16 Porro tríbubus prǽerant Israël, Rubenítis, dux Eliézer fílius Zechri: Simeonítis, dux Saphatías fílius Máacha: b +1 Paralipomenon 1Par 13 27 17 Levítis, Hasabías fílius Cámuel: Aaronítis, Sadoc: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 18 Juda, Éliu frater David: Íssachar, Amri fílius Michaël. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 19 Zabulonítis, Jesmaías fílius Abdíæ: Nephthalítibus, Jérimoth fílius Ózriel: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 20 fíliis Éphraim, Osée fílius Ozáziu: dimídiæ tríbui Manásse, Joël fílius Phadaíæ: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 21 et dimídiæ tríbui Manásse in Gálaad, Jaddo fílius Zacharíæ: Bénjamin autem, Jásiel fílius Abner: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 22 Dan vero, Ézrihel fílius Jéroham: hi príncipes filiórum Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 23 Nóluit autem David numeráre eos a vigínti annis inférius: quia díxerat Dóminus ut multiplicáret Israël quasi stellas cæli. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 24 Joab fílius Sárviæ cœ́perat numeráre, nec complévit: quia super hoc ira irrúerat in Israël, et idcírco númerus eórum qui fúerant recensíti, non est relátus in fastos regis David. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 25 Super thesáuros autem regis fuit Azmoth fílius Ádiel: his autem thesáuris, qui erant in úrbibus, et in vicis, et in túrribus, præsidébat Jónathan fílius Ozíæ. b +1 Paralipomenon 1Par 13 27 26 Óperi autem rústico, et agrícolis qui exercébant terram, prǽerat Ezri fílius Chelub: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 27 vinearúmque cultóribus, Semeías Romathítes: cellis autem vináriis, Zabdías Aphonítes. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 28 Nam super olivéta et ficéta quæ erant in campéstribus, Bálanam Gederítes: super apothécas autem ólei, Joas. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 29 Porro arméntis quæ pascebántur in Saron, præpósitus fuit Sétrai Saronítes: et super boves in vállibus, Saphat fílius Adli: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 30 super camélos vero, Ubil Ismahelítes: et super ásinos, Jadías Meronathítes: +1 Paralipomenon 1Par 13 27 31 super oves quoque, Jaziz Agaréus: omnes hi, príncipes substántiæ regis David. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 32 Jónathan autem pátruus David, consiliárius, vir prudens et litterátus: ipse et Jáhiel fílius Hachamóni erant cum fíliis regis. b +1 Paralipomenon 1Par 13 27 33 Achítophel étiam consiliárius regis, et Chúsai Arachítes amícus regis. +1 Paralipomenon 1Par 13 27 34 Post Achítophel fuit Jójada fílius Banaíæ, et Abíathar. Princeps autem exércitus regis erat Joab. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 1 Convocávit ígitur David omnes príncipes Israël, duces tríbuum, et præpósitos turmárum, qui ministrábant regi: tribúnos quoque et centuriónes, et qui prǽerant substántiæ et possessiónibus regis, filiósque suos cum eunúchis, et poténtes et robustíssimos quosque in exércitu Jerúsalem. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 2 Cumque surrexísset rex, et stetísset, ait: Audíte me, fratres mei et pópulus meus: cogitávi ut ædificárem domum, in qua requiésceret arca fœ́deris Dómini, et scabéllum pedum Dei nostri: et ad ædificándum, ómnia præparávi. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 3 Deus autem dixit mihi: Non ædificábis domum nómini meo, eo quod sis vir bellátor, et sánguinem fúderis. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 4 Sed elégit Dóminus Deus Israël me de univérsa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempitérnum: de Juda enim elégit príncipes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de fíliis patris mei plácuit ei ut me elígeret regem super cunctum Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 5 Sed et de fíliis meis (fílios enim mihi multos dedit Dóminus) elégit Salomónem fílium meum ut sedéret in throno regni Dómini super Israël, +1 Paralipomenon 1Par 13 28 6 dixítque mihi: Sálomon fílius tuus ædificábit domum meam, et átria mea: ipsum enim elégi mihi in fílium, et ego ero ei in patrem. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 7 Et firmábo regnum ejus usque in ætérnum, si perseveráverit fácere præcépta mea et judícia, sicut et hódie. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 8 Nunc ergo coram univérso cœtu Israël audiénte Deo nostro, custodíte, et perquírite cuncta mandáta Dómini Dei nostri: ut possideátis terram bonam, et relinquátis eam fíliis vestris post vos usque in sempitérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 9 Tu autem, Sálomon fili mi, scito Deum patris tui, et servíto ei corde perfécto, ánimo voluntário: ómnia enim corda scrutátur Dóminus, et univérsas méntium cogitatiónes intélligit. Si quæsíeris eum, invénies: si autem derelíqueris eum, projíciet te in ætérnum. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 10 Nunc ergo quia elégit te Dóminus ut ædificáres domum sanctuárii, confortáre, et pérfice. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 11 Dedit autem David Salomóni fílio suo descriptiónem pórticus, et templi, et cellariórum, et cœnáculi, et cubiculórum in ádytis, et domus propitiatiónis, b +1 Paralipomenon 1Par 13 28 12 necnon et ómnium quæ cogitáverat atriórum et exedrárum per circúitum in thesáuros domus Dómini, et in thesáuros sanctórum, +1 Paralipomenon 1Par 13 28 13 divisionúmque sacerdotálium et Leviticárum, in ómnia ópera domus Dómini, et in univérsa vasa ministérii templi Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 14 Aurum in póndere per síngula vasa ministérii. Argénti quoque pondus pro vasórum et óperum diversitáte. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 15 Sed et in candelábra áurea, et ad lucérnas eórum, aurum pro mensúra uniuscujúsque candelábri et lucernárum. Simíliter et in candelábra argéntea, et in lucérnas eórum, pro diversitáte mensúræ, pondus argénti trádidit. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 16 Aurum quoque dedit in mensas propositiónis pro diversitáte mensárum: simíliter et argéntum in álias mensas argénteas. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 17 Ad fuscínulas quoque, et phíalas, et thuríbula ex auro puríssimo, et leúnculos áureos pro qualitáte mensúræ pondus distríbuit in leúnculum et leúnculum. Simíliter et in leónes argénteos divérsum argénti pondus separávit. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 18 Altári autem, in quo adolétur incénsum, aurum puríssimum dedit: ut ex ipso fíeret similitúdo quadrígæ chérubim extendéntium alas, et velántium arcam fœ́deris Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 19 Ómnia, inquit, venérunt scripta manu Dómini ad me, ut intellígerem univérsa ópera exempláris. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 20 Dixit quoque David Salomóni fílio suo: Viríliter age, et confortáre, et fac: ne tímeas, et ne páveas: Dóminus enim Deus meus tecum erit, et non dimíttet te nec derelínquet, donec perfícias omne opus ministérii domus Dómini. +1 Paralipomenon 1Par 13 28 21 Ecce divisiónes sacerdótum et Levitárum: in omne ministérium domus Dómini assístunt tibi, et paráti sunt, et novérunt tam príncipes quam pópulus fácere ómnia præcépta tua. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 1 Locutúsque est David rex ad omnem ecclésiam: Salomónem fílium meum unum elégit Deus, adhuc púerum et tenéllum: opus namque grande est, neque enim hómini præparátur habitátio, sed Deo. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 2 Ego autem totis víribus meis præparávi impénsas domus Dei mei. Aurum ad vasa áurea, et argéntum in argéntea, aes in ænéa, ferrum in férrea, ligna ad lígnea: et lápides onýchinos, et quasi stíbinos, et diversórum colórum, omnémque pretiósum lápidem, et marmor Párium abundantíssime: +1 Paralipomenon 1Par 13 29 3 et super haec quæ óbtuli in domum Dei mei de pecúlio meo aurum et argéntum, do in templum Dei mei, excéptis his quæ præparávi in ædem sanctam. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 4 Tria míllia talénta auri de auro Ophir, et septem míllia talentórum argénti probatíssimi ad deaurándos paríetes templi. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 5 Et ubicúmque opus est aurum de auro, et ubicúmque opus est argéntum de argénto, ópera fiant per manus artíficum: et si quis sponte offert, ímpleat manum suam hódie, et ófferat quod volúerit Dómino. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 6 Pollíciti sunt ítaque príncipes familiárum, et próceres tríbuum Israël, tribúni quoque, et centuriónes, et príncipes possessiónum regis. b +1 Paralipomenon 1Par 13 29 7 Dederúntque in ópera domus Dei auri talénta quinque míllia, et sólidos decem míllia: argénti talénta decem míllia, et æris talénta decem et octo míllia: ferri quoque centum míllia talentórum. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 8 Et apud quemcúmque invénti sunt lápides, dedérunt in thesáuros domus Dómini per manum Jáhiel Gersonítis. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 9 Lætatúsque est pópulus cum vota sponte promítterent, quia corde toto offerébant ea Dómino: sed et David rex lætátus est gáudio magno. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 10a Et benedíxit Dómino coram univérsa multitúdine, et ait: +1 Paralipomenon 1Par 13 29 10b Benedíctus es, Dómine Deus Israël patris nostri, ab ætérno in ætérnum +1 Paralipomenon 1Par 13 29 11a Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, et glória, atque victória +1 Paralipomenon 1Par 13 29 11b Et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt +1 Paralipomenon 1Par 13 29 11c Tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes +1 Paralipomenon 1Par 13 29 12a Tuæ divítiæ, et tua est glória: tu domináris ómnium +1 Paralipomenon 1Par 13 29 12b In manu tua virtus et poténtia: in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium +1 Paralipomenon 1Par 13 29 13 Nunc ígitur Deus noster, confitémur tibi, et laudámus nomen tuum ínclytum b +1 Paralipomenon 1Par 13 29 14 Quis ego, et quis pópulus meus, ut possímus haec tibi univérsa promíttere? Tua sunt ómnia: et quæ de manu tua accépimus, dédimus tibi. b +1 Paralipomenon 1Par 13 29 15 Peregríni enim sumus coram te, et ádvenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 16 Dómine Deus noster, omnis haec cópia quam parávimus ut ædificarétur domus nómini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt ómnia. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitátem díligas, unde et ego in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa haec: et pópulum tuum qui hic repértus est, vidi cum ingénti gáudio tibi offérre donária. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 18 Dómine Deus Ábraham, et Ísaac, et Israël patrum nostrórum, custódi in ætérnum hanc voluntátem cordis eórum, et semper in veneratiónem tui mens ista permáneat. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 19 Salomóni quoque fílio meo da cor perféctum, ut custódiat mandáta tua, testimónia tua, et cæremónias tuas, et fáciat univérsa: et ædíficet ædem, cujus impénsas parávi. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 20 Præcépit autem David univérsæ ecclésiæ: Benedícite Dómino Deo nostro. Et benedíxit omnis ecclésia Dómino Deo patrum suórum: et inclinavérunt se, et adoravérunt Deum, et deínde regem. b +1 Paralipomenon 1Par 13 29 21 Immolaverúntque víctimas Dómino: et obtulérunt holocáusta die sequénti, táuros mille, aríetes mille, agnos mille cum libamínibus suis, et univérso ritu abundantíssime in omnem Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 22 Et comedérunt, et bibérunt coram Dómino in die illo cum grandi lætítia. Et unxérunt secúndo Salomónem fílium David. Unxérunt autem eum Dómino in príncipem, et Sadoc in pontíficem. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 23 Sedítque Sálomon super sólium Dómini in regem pro David patre suo, et cunctis plácuit: et páruit illi omnis Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 24 Sed et univérsi príncipes, et poténtes, et cuncti fílii regis David dedérunt manum, et subjécti fuérunt Salomóni regi. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 25 Magnificávit ergo Dóminus Salomónem super omnem Israël: et dedit illi glóriam regni, qualem nullus hábuit ante eum rex Israël. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 26 Ígitur David fílius Ísai regnávit super univérsum Israël. b +1 Paralipomenon 1Par 13 29 27 Et dies quibus regnávit super Israël, fuérunt quadragínta anni: in Hebron regnávit septem annis, et in Jerúsalem annis trigínta tribus. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 28 Et mórtuus est in senectúte bona, plenus diérum, et divítiis, et glória: et regnávit Sálomon fílius ejus pro eo. +1 Paralipomenon 1Par 13 29 29 Gesta autem David regis prióra et novíssima scripta sunt in libro Samuélis vidéntis, et in libro Nathan prophétæ, atque in volúmine Gad vidéntis: +1 Paralipomenon 1Par 13 29 30 universíque regni ejus, et fortitúdinis, et témporum quæ transiérunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrárum. +# 2 Paralipomenon 2Par Liber Secúndus Paralipomenon +2 Paralipomenon 2Par 14 1 1 Confortátus est ergo Sálomon fílius David in regno suo, et Dóminus Deus ejus erat cum eo, et magnificávit eum in excélsum. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 2 Præcepítque Sálomon univérso Israéli, tribúnis, et centuriónibus, et dúcibus, et judícibus omnis Israël, et princípibus familiárum: +2 Paralipomenon 2Par 14 1 3 et ábiit cum univérsa multitúdine in excélsum Gábaon, ubi erat tabernáculum fœ́deris Dei, quod fecit Móyses fámulus Dei in solitúdine. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 4 Arcam autem Dei addúxerat David de Cariathíarim in locum quem præparáverat ei, et ubi fíxerat illi tabernáculum, hoc est, in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 5 Altáre quoque ǽneum quod fabricátus fúerat Beséleel fílius Uri fílii Hur, ibi erat coram tabernáculo Dómini: quod et requisívit Sálomon, et omnis ecclésia. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 6 Ascendítque Sálomon ad altáre ǽneum, coram tabernáculo fœ́deris Dómini, et óbtulit in eo mille hóstias. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 7 Ecce autem in ipsa nocte appáruit ei Deus, dicens: Póstula quod vis, ut dem tibi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 1 8 Dixítque Sálomon Deo: Tu fecísti cum David patre meo misericórdiam magnam, et constituísti me regem pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 9 Nunc ergo Dómine Deus, impleátur sermo tuus quem pollícitus es David patri meo: tu enim me fecísti regem super pópulum tuum multum, qui tam innumerábilis est quam pulvis terræ. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 10 Da mihi sapiéntiam et intelligéntiam, ut ingrédiar et egrédiar coram pópulo tuo: quis enim potest hunc pópulum tuum digne, qui tam grandis est, judicáre? +2 Paralipomenon 2Par 14 1 11 Dixit autem Deus ad Salomónem: Quia hoc magis plácuit cordi tuo, et non postulásti divítias, et substántiam, et glóriam, neque ánimas eórum qui te óderant, sed nec dies vitæ plúrimos: petísti autem sapiéntiam et sciéntiam, ut judicáre possis pópulum meum super quem constítui te regem: +2 Paralipomenon 2Par 14 1 12 sapiéntia et sciéntia data sunt tibi: divítias autem et substántiam et glóriam dabo tibi, ita ut nullus in régibus nec ante te nec post te fúerit símilis tui. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 13 Venit ergo Sálomon ab excélso Gábaon in Jerúsalem coram tabernáculo fœ́deris, et regnávit super Israël. b +2 Paralipomenon 2Par 14 1 14 Congregavítque sibi currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et fecit eos esse in úrbibus quadrigárum, et cum rege in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 15 Præbuítque rex argéntum et aurum in Jerúsalem quasi lápides, et cedros quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus multitúdine magna. +2 Paralipomenon 2Par 14 1 16 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto et de Coa a negotiatóribus regis, qui ibant et emébant prétio, +2 Paralipomenon 2Par 14 1 17 quadrígam equórum sexcéntis argénteis, et equum centum quinquagínta: simíliter de univérsis regnis Hethæórum, et a régibus Sýriæ émptio celebrabátur. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 1 Decrévit autem Sálomon ædificáre domum nómini Dómini, et palátium sibi. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 2 Et numerávit septuagínta míllia virórum portántium húmeris, et octogínta míllia qui cǽderent lápides in móntibus, præpositósque eórum tria míllia sexcéntos. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egísti cum David patre meo, et misísti ei ligna cédrina ut ædificáret sibi domum, in qua et habitávit: +2 Paralipomenon 2Par 14 2 4 sic fac mecum ut ædíficem domum nómini Dómini Dei mei, ut cónsecrem eam ad adoléndum incénsum coram illo, et fumigánda arómata, et ad propositiónem panum sempitérnam, et ad holocautómata mane, et véspere, sábbatis quoque, et neoméniis, et solemnitátibus Dómini Dei nostri in sempitérnum, quæ mandáta sunt Israéli. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 5 Domus enim quam ædificáre cúpio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 6 Quis ergo póterit prævalére, ut ædíficet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælórum, cápere eum néqueunt, quantus ego sum, ut possim ædificáre ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleátur incénsum coram illo. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 7 Mitte ergo mihi virum erudítum, qui nóverit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, púrpura, cóccino, et hyacíntho: et qui sciat scúlpere cælatúras cum his artifícibus quos mecum hábeo in Judǽa, et Jerúsalem, quos præparávit David pater meus. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 8 Sed et ligna cédrina mitte mihi, et arcéuthina, et pínea de Líbano: scio enim quod servi tui nóverint cǽdere ligna de Líbano: et erunt servi mei cum servis tuis, +2 Paralipomenon 2Par 14 2 9 ut paréntur mihi ligna plúrima. Domus enim quam cúpio ædificáre, magna est nimis, et ínclyta. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 10 Prætérea operáriis qui cæsúri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibária trítici coros vigínti míllia, et hórdei coros tótidem, et vini vigínti míllia metrétas, ólei quoque sata vigínti míllia. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 11 Dixit autem Hiram rex Tyri per lítteras quas míserat Salomóni: Quia diléxit Dóminus pópulum suum, idcírco te regnáre fecit super eum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 2 12 Et áddidit, dicens: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi fílium sapiéntem et erudítum et sensátum atque prudéntem, ut ædificáret domum Dómino, et palátium sibi. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 13 Misi ergo tibi virum prudéntem et scientíssimum Hiram patrem meum, +2 Paralipomenon 2Par 14 2 14 fílium mulíeris de filiábus Dan, cujus pater fuit Týrius, qui novit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, et mármore, et lignis, in púrpura quoque, et hyacíntho, et bysso, et cóccino: et qui scit cæláre omnem sculptúram, et adinveníre prudénter quodcúmque in ópere necessárium est cum artifícibus tuis, et cum artifícibus dómini mei David patris tui. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 15 Tríticum ergo, et hórdeum, et óleum, et vinum, quæ pollícitus es, dómine mi, mitte servis tuis. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 16 Nos autem cædémus ligna de Líbano, quot necessária habúeris, et applicábimus ea rátibus per mare in Joppe: tuum autem erit transférre ea in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 2 17 Numerávit ígitur Sálomon omnes viros prosélytos qui erant in terra Israël, post dinumeratiónem quam dinumerávit David pater ejus, et invénti sunt centum quinquagínta míllia, et tria míllia sexcénti. b +2 Paralipomenon 2Par 14 2 18 Fecítque ex eis septuagínta míllia qui húmeris ónera portárent, et octogínta míllia qui lápides in móntibus cǽderent: tria autem míllia et sexcéntos præpósitos óperum pópuli. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 1 Et cœpit Sálomon ædificáre domum Dómini in Jerúsalem in monte Mória, qui demonstrátus fúerat David patri ejus, in loco quem paráverat David in área Ornan Jebusǽi. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 2 Cœpit autem ædificáre mense secúndo, anno quarto regni sui. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 3 Et haec sunt fundaménta quæ jecit Sálomon, ut ædificáret domum Dei: longitúdinis cúbitos in mensúra prima sexagínta, latitúdinis cúbitos vigínti. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 4 Pórticum vero ante frontem, quæ tendebátur in longum juxta mensúram latitúdinis domus, cubitórum vigínti: porro altitúdo centum vigínti cubitórum erat: et deaurávit eam intrínsecus auro mundíssimo. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 5 Domum quoque majórem texit tábulis lígneis abiégnis, et láminas auri obrízi affíxit per totum: sculpsítque in ea palmas, et quasi caténulas se ínvicem complecténtes. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 6 Stravit quoque paviméntum templi pretiosíssimo mármore, decóre multo. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 7 Porro aurum erat probatíssimum, de cujus láminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et paríetes, et óstia: et cælávit chérubim in pariétibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 8 Fecit quoque domum Sancti sanctórum: longitúdinem juxta latitúdinem domus cubitórum vigínti: et latitúdinem simíliter vigínti cubitórum: et láminis áureis texit eam, quasi taléntis sexcéntis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 3 9 Sed et clavos fecit áureos, ita ut sínguli clavi siclos quinquagénos appénderent: cœnácula quoque texit auro. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 10 Fecit étiam in domo Sancti sanctórum chérubim duos, ópere statuário: et texit eos auro. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 11 Alæ chérubim vigínti cúbitis extendebántur, ita ut una ala habéret cúbitos quinque et tángeret paríetem domus: et áltera quinque cúbitos habens, alam tángeret altérius cherub. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 12 Simíliter cherub altérius ala, quinque habébat cúbitos, et tangébat paríetem: et ala ejus áltera quinque cubitórum, alam cherub altérius contingébat. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 13 Ígitur alæ utriúsque chérubim expánsæ erant et extendebántur per cúbitos vigínti: ipsi autem stabant eréctis pédibus, et fácies eórum erant versæ ad exteriórem domum. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 14 Fecit quoque velum ex hyacíntho, púrpura, cocco, et bysso: et intéxuit ei chérubim. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 15 Ante fores étiam templi duas colúmnas, quæ trigínta et quinque cúbitos habébant altitúdinis: porro cápita eárum, quinque cubitórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 16 Necnon et quasi caténulas in oráculo, et superpósuit eas capítibus columnárum: malogranáta étiam centum, quæ caténulis interpósuit. +2 Paralipomenon 2Par 14 3 17 Ipsas quoque colúmnas pósuit in vestíbulo templi, unam a dextris, et álteram a sinístris: eam quæ a dextris erat, vocávit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 1 Fecit quoque altáre ǽneum vigínti cubitórum longitúdinis, et vigínti cubitórum latitúdinis, et decem cubitórum altitúdinis. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 2 Mare étiam fúsile decem cúbitis a lábio usque ad lábium, rotúndum per circúitum: quinque cúbitos habébat altitúdinis, et funículus trigínta cubitórum ambiébat gyrum ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 3 Similitúdo quoque boum erat subter illud, et decem cúbitis quædam extrínsecus cælatúræ, quasi duóbus vérsibus alvum maris circuíbant. Boves autem erant fúsiles: +2 Paralipomenon 2Par 14 4 4 et ipsum mare super duódecim boves impósitum erat, quorum tres respiciébant ad aquilónem, et álii tres ad occidéntem: porro tres álii merídiem, et tres qui réliqui erant, oriéntem, habéntes mare superpósitum: posterióra autem boum erant intrínsecus sub mari. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 5 Porro vástitas ejus habébat mensúram palmi, et lábium illíus erat quasi lábium cálicis, vel repándi lílii: capiebátque tria míllia metrétas. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 6 Fecit quoque conchas decem: et pósuit quinque a dextris, et quinque a sinístris, ut lavárent in eis ómnia quæ in holocáustum oblatúri erant: porro in mari sacerdótes lavabántur. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 7 Fecit autem et candelábra áurea decem secúndum spéciem qua jussa erant fíeri: et pósuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris. b +2 Paralipomenon 2Par 14 4 8 Necnon et mensas decem: et pósuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris: phíalas quoque áureas centum. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 9 Fecit étiam átrium sacerdótum, et basílicam grandem: et óstia in basílica, quæ texit áëre. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 10 Porro mare pósuit in látere dextro contra oriéntem ad merídiem. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 11 Fecit autem Hiram lebétes, et créagras, et phíalas: et complévit omne opus regis in domo Dei: b +2 Paralipomenon 2Par 14 4 12 hoc est, colúmnas duas, et epistýlia, et cápita, et quasi quædam retiácula, quæ cápita tégerent super epistýlia. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 13 Malogranáta quoque quadringénta, et retiácula duo ita ut bini órdines malogranatórum síngulis retiáculis jungeréntur, quæ protégerent epistýlia, et cápita columnárum. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 14 Bases étiam fecit, et conchas, quas superpósuit básibus: +2 Paralipomenon 2Par 14 4 15 mare unum, boves quoque duódecim sub mari, +2 Paralipomenon 2Par 14 4 16 et lebétes, et créagras, et phíalas. Ómnia vasa fecit Salomóni Hiram pater ejus in domo Dómini ex áëre mundíssimo. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 17 In regióne Jordánis, fudit ea rex in argillósa terra inter Sochot et Sarédatha. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 18 Erat autem multitúdo vasórum innumerábilis, ita ut ignorarétur pondus æris. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 19 Fecítque Sálomon ómnia vasa domus Dei, et altáre áureum, et mensas, et super eas panes propositiónis: b +2 Paralipomenon 2Par 14 4 20 candelábra quoque cum lucérnis suis ut lucérent ante oráculum juxta ritum ex auro puríssimo: +2 Paralipomenon 2Par 14 4 21 et floréntia quædam, et lucérnas, et fórcipes áureos: ómnia de auro mundíssimo facta sunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 4 22 Thymiatéria quoque, et thuríbula, et phíalas, et mortaríola ex auro puríssimo. Et óstia cælávit templi interióris, id est, in Sancta sanctórum: et óstia templi forínsecus áurea. Sicque complétum est omne opus quod fecit Sálomon in domo Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 1 Íntulit ígitur Sálomon ómnia quæ vóverat David pater suus: argéntum, et aurum, et univérsa vasa pósuit in thesáuris domus Dei. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 2 Post quæ congregávit majóres natu Israël, et cunctos príncipes tríbuum, et cápita familiárum de fíliis Israël in Jerúsalem, ut addúcerent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, quæ est Sion. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 3 Venérunt ítaque ad regem omnes viri Israël in die solémni mensis séptimi. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 4 Cumque veníssent cuncti seniórum Israël, portavérunt Levítæ arcam, +2 Paralipomenon 2Par 14 5 5 et intulérunt eam, et omnem paratúram tabernáculi. Porro vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo, portavérunt sacerdótes cum Levítis. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 6 Rex autem Sálomon, et univérsus cœtus Israël, et omnes qui fuérunt congregáti ante arcam, immolábant aríetes et boves absque ullo número: tanta enim erat multitúdo victimárum. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 7 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, id est, ad oráculum templi, in Sancta sanctórum subter alas chérubim: +2 Paralipomenon 2Par 14 5 8 ita ut chérubim expánderent alas suas super locum in quo pósita erat arca, et ipsam arcam tégerent cum véctibus suis. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 9 Véctium autem quibus portabátur arca, quia páululum longióres erant, cápita parébant ante oráculum: si vero quis páululum fuísset extrínsecus, eos vidére non póterat. Fuit ítaque arca ibi usque in præséntem diem. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 10 Nihílque erat áliud in arca, nisi duæ tábulæ quas posúerat Móyses in Horeb, quando legem dedit Dóminus fíliis Israël egrediéntibus ex Ægýpto. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 11 Egréssis autem sacerdótibus de sanctuário (omnes enim sacerdótes qui ibi potúerant inveníri, sanctificáti sunt: nec adhuc in illo témpore vices et ministeriórum ordo inter eos divísus erat), b +2 Paralipomenon 2Par 14 5 12 tam Levítæ quam cantóres, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Ídithun, fílii et fratres eórum vestíti býssinis, cýmbalis, et psaltériis, et cítharis concrepábant, stantes ad orientálem plagam altáris: et cum eis sacerdótes centum vigínti canéntes tubis. +2 Paralipomenon 2Par 14 5 13 Ígitur cunctis páriter, et tubis, et voce, et cýmbalis, et órganis, et divérsi géneris musicórum concinéntibus, et vocem in sublíme tolléntibus, longe sónitus audiebátur, ita ut cum Dóminum laudáre cœpíssent et dícere: Confitémini Dómino quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: implerétur domus Dei nube, +2 Paralipomenon 2Par 14 5 14 nec possent sacerdótes stare et ministráre propter calíginem. Compléverat enim glória Dómini domum Dei. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 1 Tunc Sálomon ait: Dóminus pollícitus est ut habitáret in calígine: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 2 ego autem ædificávi domum nómini ejus, ut habitáret ibi in perpétuum. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 3 Et convértit rex fáciem suam, et benedíxit univérsæ multitúdini Israël (nam omnis turba stabat inténta), et ait: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 4 Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui quod locútus est David patri meo, ópere complévit, dicens: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 5 A die qua edúxi pópulum meum de terra Ægýpti, non elégi civitátem de cunctis tríbubus Israël ut ædificarétur in ea domus nómini meo, neque elégi quemquam álium virum ut esset dux in pópulo Israël: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 6 sed elégi Jerúsalem ut sit nomen meum in ea, et elégi David ut constitúerem eum super pópulum meum Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 7 Cumque fuísset voluntátis David patris mei ut ædificáret domum nómini Dómini Dei Israël, +2 Paralipomenon 2Par 14 6 8 dixit Dóminus ad eum: Quia haec fuit volúntas tua, ut ædificáres domum nómini meo, bene quidem fecísti hujuscémodi habére voluntátem: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 9 sed non tu ædificábis domum: verum fílius tuus, qui egrediétur de lumbis tuis, ipse ædificábit domum nómini meo. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 10 Complévit ergo Dóminus sermónem suum quem locútus fúerat: et ego surréxi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 11 Et pósui in ea arcam in qua est pactum Dómini quod pépigit cum fíliis Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 12 Stetit ergo coram altári Dómini ex advérso univérsæ multitúdinis Israël, et exténdit manus suas. b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 13 Síquidem fécerat Sálomon basim ænéam, et posúerat eam in médio basílicæ, habéntem quinque cúbitos longitúdinis, et quinque cúbitos latitúdinis, et tres cúbitos altitúdinis: stetítque super eam, et deínceps flexis génibus contra univérsam multitúdinem Israël, et palmis in cælum levátis, +2 Paralipomenon 2Par 14 6 14 ait: Dómine Deus Israël, non est símilis tui deus in cælo et in terra: qui custódis pactum et misericórdiam cum servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 15 qui præstitísti servo tuo David patri meo quæcúmque locútus fúeras ei: et quæ ore promíseras, ópere complésti, sicut et præsens tempus probat. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 16 Nunc ergo Dómine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcúmque locútus es, dicens: Non defíciet ex te vir coram me, qui sédeat super thronum Israël: ita tamen si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint in lege mea, sicut et tu ambulásti coram me. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 17 Et nunc Dómine Deus Israël, firmétur sermo tuus quem locútus es servo tuo David. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 18 Ergóne credíbile est ut hábitet Deus cum homínibus super terram? si cælum et cæli cælórum non te cápiunt, quanto magis domus ista quam ædificávi? b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respícias oratiónem servi tui, et obsecratiónem ejus, Dómine Deus meus, et áudias preces quas fundit fámulus tuus coram te: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 20 ut apérias óculos tuos super domum istam diébus ac nóctibus, super locum in quo pollícitus es ut invocarétur nomen tuum, +2 Paralipomenon 2Par 14 6 21 et exaudíres oratiónem quam servus tuus orat in eo: et exáudias preces fámuli tui, et pópuli tui Israël. Quicúmque oráverit in loco isto, exáudi de habitáculo tuo, id est, de cælis, et propitiáre. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 22 Si peccáverit quíspiam in próximum suum, et juráre contra eum parátus vénerit, seque maledícto constrínxerit coram altári in domo ista: b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 23 tu áudies de cælo, et fácies judícium servórum tuórum, ita ut reddas iníquo viam suam in caput próprium, et ulciscáris justum, retríbuens ei secúndum justítiam suam. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 24 Si superátus fúerit pópulus tuus Israël ab inimícis (peccábunt enim tibi), et convérsi égerint pœniténtiam, et obsecráverint nomen tuum, et fúerint deprecáti in loco isto, b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 25 tu exáudies de cælo: et propitiáre peccáto pópuli tui Israël, et reduc eos in terram quam dedísti eis, et pátribus eórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 26 Si clauso cælo plúvia non flúxerit propter peccáta pópuli, et deprecáti te fúerint in loco isto, et conféssi nómini tuo, et convérsi a peccátis suis, cum eos afflíxeris, b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 27 exáudi de cælo, Dómine, et dimítte peccáta servis tuis et pópuli tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediántur: et da plúviam terræ quam dedísti pópulo tuo ad possidéndum. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 28 Fames si orta fúerit in terra, et pestiléntia, ærúgo, et aurúgo, et locústa, et bruchus: et hostes, vastátis regiónibus, portas obséderint civitátis, omnísque plaga et infírmitas présserit: b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 29 si quis de pópulo tuo Israël fúerit deprecátus, cognóscens plagam et infirmitátem suam, et expánderit manus suas in domo hac, +2 Paralipomenon 2Par 14 6 30 tu exáudies de cælo, de sublími scílicet habitáculo tuo: et propitiáre, et redde unicuíque secúndum vias suas, quas nosti eum habére in corde suo (tu enim solus nosti corda filiórum hóminum): +2 Paralipomenon 2Par 14 6 31 ut tímeant te, et ámbulent in viis tuis cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 32 Extérnum quoque, qui non est de pópulo tuo Israël, si vénerit de terra longínqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robústam, et bráchium tuum exténtum, et adoráverit in loco isto, b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 33 tu exáudies de cælo firmíssimo habitáculo tuo, et fácies cuncta pro quibus invocáverit te ille peregrínus: ut sciant omnes pópuli terræ nomen tuum, et tímeant te sicut pópulus tuus Israël, et cognóscant quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 34 Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra adversários suos per viam in qua míseris eos, adorábunt te contra viam in qua cívitas haec est, quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo, b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 35 tu exáudies de cælo preces eórum, et obsecratiónem: et ulciscáris. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 36 Si autem peccáverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et irátus fúeris eis, et tradíderis hóstibus, et captívos dúxerint eos in terram longínquam, vel certe quæ juxta est, b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 37 et convérsi in corde suo in terra ad quam captívi ducti fúerant, égerint pœniténtiam, et deprecáti te fúerint in terra captivitátis suæ, dicéntes: Peccávimus: iníque fécimus, injúste égimus: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 38 et revérsi fúerint ad te in toto corde suo, et in tota ánima sua, in terra captivitátis suæ ad quam ducti sunt, adorábunt te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et urbis quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 39 tu exáudies de cælo, hoc est, de firmo habitáculo tuo, preces eórum: et fácias judícium, et dimíttas pópulo tuo, quamvis peccatóri: +2 Paralipomenon 2Par 14 6 40 tu es enim Deus meus: aperiántur, quæso, óculi tui, et aures tuæ inténtæ sint ad oratiónem quæ fit in loco isto. +2 Paralipomenon 2Par 14 6 41 Nunc ígitur consúrge, Dómine Deus, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ: sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 6 42 Dómine Deus, ne avérteris fáciem christi tui: meménto misericordiárum David servi tui. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 1 Cumque complésset Sálomon fundens preces, ignis descéndit de cælo, et devorávit holocáusta et víctimas: et majéstas Dómini implévit domum. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 2 Nec póterant sacerdótes íngredi templum Dómini, eo quod implésset majéstas Dómini templum Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 3 Sed et omnes fílii Israël vidébant descendéntem ignem, et glóriam Dómini super domum: et corruéntes proni in terram super paviméntum stratum lápide, adoravérunt, et laudavérunt Dóminum, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 4 Rex autem et omnis pópulus immolábant víctimas coram Dómino. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 5 Mactávit ígitur rex Sálomon hóstias, boum vigínti duo míllia, aríetum centum vigínti míllia: et dedicávit domum Dei rex, et univérsus pópulus. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 6 Sacerdótes autem stabant in offíciis suis, et Levítæ in órganis cárminum Dómini, quæ fecit David rex ad laudándum Dóminum: Quóniam in ætérnum misericórdia ejus, hymnos David canéntes per manus suas: porro sacerdótes canébant tubis ante eos, cunctúsque Israël stabat. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 7 Sanctificávit quoque Sálomon médium átrii ante templum Dómini: obtúlerat enim ibi holocáusta et ádipes pacificórum: quia altáre ǽneum quod fécerat, non póterat sustinére holocáusta et sacrifícia et ádipes. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 8 Fecit ergo Sálomon solemnitátem in témpore illo septem diébus, et omnis Israël cum eo, ecclésia magna valde, ab intróitu Emath usque ad torréntem Ægýpti. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 9 Fecítque die octávo colléctam, eo quod dedicásset altáre septem diébus, et solemnitátem celebrásset diébus septem. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 10 Ígitur in die vigésimo tértio mensis séptimi, dimísit pópulos ad tabernácula sua, lætántes atque gaudéntes super bono quod fécerat Dóminus Davídi, et Salomóni, et Israéli pópulo suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 11 Complevítque Sálomon domum Dómini, et domum regis, et ómnia quæ disposúerat in corde suo ut fáceret in domo Dómini, et in domo sua, et prosperátus est. b +2 Paralipomenon 2Par 14 7 12 Appáruit autem ei Dóminus nocte, et ait: Audívi oratiónem tuam, et elégi locum istum mihi in domum sacrifícii. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 13 Si cláusero cælum, et plúvia non flúxerit, et mandávero et præcépero locústæ ut dévoret terram, et mísero pestiléntiam in pópulum meum: +2 Paralipomenon 2Par 14 7 14 convérsus autem pópulus meus, super quos invocátum est nomen meum, deprecátus me fúerit, et exquisíerit fáciem meam, et égerit pœniténtiam a viis suis péssimis: et ego exáudiam de cælo, et propítius ero peccátis eórum, et sanábo terram eórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 15 Óculi quoque mei erunt apérti, et aures meæ eréctæ ad oratiónem ejus, qui in loco isto oráverit. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 16 Elégi enim, et sanctificávi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 17 Tu quoque si ambuláveris coram me, sicut ambuláverit David pater tuus, et féceris juxta ómnia quæ præcépi tibi, et justítias meas judiciáque serváveris: b +2 Paralipomenon 2Par 14 7 18 suscitábo thronum regni tui, sicut pollícitus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 19 Si autem avérsi fuéritis, et dereliquéritis justítias meas, et præcépta mea quæ propósui vobis, et abeúntes serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos, +2 Paralipomenon 2Par 14 7 20 evéllam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificávi nómini meo, projíciam a fácie mea, et tradam eam in parábolam, et in exémplum cunctis pópulis. +2 Paralipomenon 2Par 14 7 21 Et domus ista erit in provérbium univérsis transeúntibus, et dicent stupéntes: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic? +2 Paralipomenon 2Par 14 7 22 Respondebúntque: Quia dereliquérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxit eos de terra Ægýpti, et apprehendérunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt: idcírco venérunt super eos univérsa haec mala. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 1 Explétis autem vigínti annis postquam ædificávit Sálomon domum Dómini et domum suam, +2 Paralipomenon 2Par 14 8 2 civitátes quas déderat Hiram Salomóni, ædificávit, et habitáre ibi fecit fílios Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 3 Ábiit quoque in Emath Suba, et obtínuit eam. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 4 Et ædificávit Palmýram in desérto, et álias civitátes munitíssimas ædificávit in Emath. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 5 Exstruxítque Béthoron superiórem, et Béthoron inferiórem, civitátes murátas habéntes portas et vectes et seras: +2 Paralipomenon 2Par 14 8 6 Bálaath étiam et omnes urbes firmíssimas quæ fuérunt Salomónis, cunctásque urbes quadrigárum, et urbes équitum. Ómnia quæcúmque vóluit Sálomon atque dispósuit, ædificávit in Jerúsalem, et in Líbano, et in univérsa terra potestátis suæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 7 Omnem pópulum qui derelíctus fúerat de Hethǽis, et Amorrhǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Jebusǽis, qui non erant de stirpe Israël, +2 Paralipomenon 2Par 14 8 8 de fíliis eórum, et de pósteris, quos non interfécerant fílii Israël, subjugávit Sálomon in tributários, usque in diem hanc. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 9 Porro de fíliis Israël non pósuit ut servírent opéribus regis: ipsi enim erant viri bellatóres, et duces primi, et príncipes quadrigárum et équitum ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 10 Omnes autem príncipes exércitus regis Salomónis fuérunt ducénti quinquagínta, qui erudiébant pópulum. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 11 Fíliam vero Pharaónis tránstulit de civitáte David in domum quam ædificáverat ei. Dixit enim rex: Non habitábit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificáta sit: quia ingréssa est in eam arca Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 12 Tunc óbtulit Sálomon holocáusta Dómino super altáre Dómini, quod exstrúxerat ante pórticum, b +2 Paralipomenon 2Par 14 8 13 ut per síngulos dies offerrétur in eo juxta præcéptum Móysi in sábbatis et in caléndis, et in festis diébus, ter per annum, id est, in solemnitáte azymórum, et in solemnitátem hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 14 Et constítuit juxta dispositiónem David patris sui offícia sacerdótum in ministériis suis, et Levítas in órdine suo, ut laudárent et ministrárent coram sacerdótibus juxta ritum uniuscujúsque diéi, et janitóres in divisiónibus suis per portam et portam: sic enim præcéperat David homo Dei. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 15 Nec prætergréssi sunt de mandátis regis tam sacerdótes quam Levítæ, ex ómnibus quæ præcéperat, et in custódiis thesaurórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 16 Omnes impénsas præparátas hábuit Sálomon ex eo die quo fundávit domum Dómini usque in diem quo perfécit eam. b +2 Paralipomenon 2Par 14 8 17 Tunc ábiit Sálomon in Asióngaber, et in Áilath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. +2 Paralipomenon 2Par 14 8 18 Misit autem ei Hiram per manus servórum suórum naves, et nautas gnaros maris, et abiérunt cum servis Salomónis in Ophir, tulerúntque inde quadringénta quinquagínta talénta auri, et attulérunt ad regem Salomónem. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 1 Regína quoque Saba, cum audísset famam Salomónis, venit ut tentáret eum in ænigmátibus in Jerúsalem, cum magnis ópibus et camélis, qui portábant arómata, et auri plúrimum, gemmásque pretiósas. Cumque venísset ad Salomónem, locúta est ei quæcúmque erant in corde suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 2 Et expósuit ei Sálomon ómnia quæ proposúerat: nec quidquam fuit, quod non perspícuum ei fécerit. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 3 Quæ postquam vidit, sapiéntiam scílicet Salomónis, et domum quam ædificáverat, +2 Paralipomenon 2Par 14 9 4 necnon et cibária mensæ ejus, et habitácula servórum, et offícia ministrórum ejus, et vestiménta eórum, pincérnas quoque et vestes eórum, et víctimas quas immolábat in domo Dómini: non erat prae stupóre ultra in ea spíritus. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 5 Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audíeram in terra mea de virtútibus et sapiéntia tua. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 6 Non credébam narrántibus donec ipsa veníssem, et vidíssent óculi mei, et probássem vix medietátem sapiéntiæ tuæ mihi fuísse narrátam: vicísti famam virtútibus tuis. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 7 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui assístunt coram te omni témpore, et áudiunt sapiéntiam tuam. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 8 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, qui vóluit te ordináre super thronum suum, regem Dómini Dei tui. Quia díligit Deus Israël, et vult serváre eum in ætérnum, idcírco pósuit te super eum regem ut fácias judícia atque justítiam. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 9 Dedit autem regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiosíssimas: non fuérunt arómata tália, ut haec quæ dedit regína Saba regi Salomóni. b +2 Paralipomenon 2Par 14 9 10 Sed et servi Hiram cum servis Salomónis attulérunt aurum de Ophir, et ligna thýina, et gemmas pretiosíssimas: +2 Paralipomenon 2Par 14 9 11 de quibus fecit rex, de lignis scílicet thýinis, gradus in domo Dómini, et in domo régia, cítharas quoque, et psaltéria cantóribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna tália. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 12 Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba cuncta quæ vóluit, et quæ postulávit, et multo plura quam attúlerat ad eum: quæ revérsa ábiit in terram suam cum servis suis. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 13 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per síngulos annos, sexcénta sexagínta sex talénta auri, b +2 Paralipomenon 2Par 14 9 14 excépta ea summa quam legáti diversárum géntium et negotiatóres afférre consuéverant, omnésque reges Arábiæ, et sátrapæ terrárum, qui comportábant aurum et argéntum Salomóni. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 15 Fecit ígitur rex Sálomon ducéntas hastas áureas de summa sexcentórum aureórum, qui in síngulis hastis expendebántur: +2 Paralipomenon 2Par 14 9 16 trecénta quoque scuta áurea trecentórum aureórum, quibus tegebántur síngula scuta: posuítque ea rex in armentário, quod erat cónsitum némore. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 17 Fecit quoque rex sólium ebúrneum grande, et vestívit illud auro mundíssimo. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebátur ad sólium, et scabéllum áureum, et brachíola duo altrínsecus, et duos leónes stantes juxta brachíola, +2 Paralipomenon 2Par 14 9 19 sed et álios duódecim leúnculos stantes super sex gradus ex utráque parte: non fuit tale sólium in univérsis regnis. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 20 Ómnia quoque vasa convívii regis erant áurea, et vasa domus saltus Líbani ex auro puríssimo. Argéntum enim in diébus illis pro níhilo reputabátur. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 21 Síquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferébant inde aurum, et argéntum, et ebur, et símias, et pavos. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 22 Magnificátus est ígitur Sálomon super omnes reges terræ prae divítiis et glória. b +2 Paralipomenon 2Par 14 9 23 Omnésque reges terrárum desiderábant vidére fáciem Salomónis, ut audírent sapiéntiam quam déderat Deus in corde ejus: +2 Paralipomenon 2Par 14 9 24 et deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, et vestes, et arma, et arómata, equos, et mulos, per síngulos annos. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 25 Hábuit quoque Sálomon quadragínta míllia equórum in stábulis, et cúrruum equitúmque duódecim míllia: constituítque eos in úrbibus quadrigárum, et ubi erat rex in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 26 Exércuit étiam potestátem super cunctos reges a flúmine Euphráte usque ad terram Philisthinórum, et usque ad términos Ægýpti. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 27 Tantámque cópiam prǽbuit argénti in Jerúsalem quasi lápidum: et cedrórum tantam multitúdinem velut sycomorórum quæ gignúntur in campéstribus. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 28 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto, cunctísque regiónibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 29 Réliqua autem óperum Salomónis priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Nathan prophétæ, et in libris Ahíæ Silonítis, in visióne quoque Addo vidéntis contra Jeróboam fílium Nabat. b +2 Paralipomenon 2Par 14 9 30 Regnávit autem Sálomon in Jerúsalem super omnem Israël quadragínta annis. +2 Paralipomenon 2Par 14 9 31 Dormivítque cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 1 Proféctus est autem Róboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convénerat ut constitúerent eum regem. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 2 Quod cum audísset Jeróboam fílius Nabat, qui erat in Ægýpto (fúgerat quippe illuc ante Salomónem), statim revérsus est. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 3 Vocaverúntque eum, et venit cum univérso Israël: et locúti sunt ad Róboam, dicéntes: +2 Paralipomenon 2Par 14 10 4 Pater tuus duríssimo jugo nos pressit: tu levióra ímpera patre tuo, qui nobis impósuit gravem servitútem, et páululum de ónere súbleva, ut serviámus tibi. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 5 Qui ait: Post tres dies revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus, +2 Paralipomenon 2Par 14 10 6 íniit consílium cum sénibus qui stéterant coram patre ejus Salomóne dum adhuc víveret, dicens: Quid datis consílii ut respóndeam pópulo? +2 Paralipomenon 2Par 14 10 7 Qui dixérunt ei: Si placúeris pópulo huic, et leníveris eos verbis cleméntibus, sérvient tibi omni témpore. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 8 At ille relíquit consílium senum, et cum juvénibus tractáre cœpit, qui cum eo nutríti fúerant, et erant in comitátu illíus. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 9 Dixítque ad eos: Quid vobis vidétur? vel respondére quid débeo pópulo huic, qui dixit mihi: Súbleva jugum quod impósuit nobis pater tuus? +2 Paralipomenon 2Par 14 10 10 At illi respondérunt ut júvenes, et nutríti cum eo in delíciis, atque dixérunt: Sic loquéris pópulo qui dixit tibi: Pater tuus aggravávit jugum nostrum, tu súbleva: et sic respondébis ei: Mínimus dígitus meus gróssior est lumbis patris mei. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 11 Pater meus impósuit vobis grave jugum, et ego majus pondus appónam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 12 Venit ergo Jeróboam et univérsus pópulus ad Róboam die tértio, sicut præcéperat eis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 10 13 Respondítque rex dura, derelícto consílio seniórum: +2 Paralipomenon 2Par 14 10 14 locutúsque est juxta júvenum voluntátem: Pater meus grave vobis impósuit jugum, quod ego grávius fáciam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 15 Et non acquiévit pópuli précibus: erat enim voluntátis Dei ut complerétur sermo ejus quem locútus fúerat per manum Ahíæ Silonítis ad Jeróboam fílium Nabat. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 16 Pópulus autem univérsus rege durióra dicénte, sic locútus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæréditas in fílio Ísai. Revértere in tabernácula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et ábiit Israël in tabernácula sua. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 17 Super fílios autem Israël qui habitábant in civitátibus Juda, regnávit Róboam. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 18 Misítque rex Róboam Adúram, qui prǽerat tribútis, et lapidavérunt eum fílii Israël, et mórtuus est: porro rex Róboam currum festinávit ascéndere, et fugit in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 10 19 Recessítque Israël a domo David, usque ad diem hanc. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 1 Venit autem Róboam in Jerúsalem, et convocávit univérsam domum Juda et Bénjamin, centum octogínta míllia electórum atque bellántium, ut dimicáret contra Israël, et convérteret ad se regnum suum. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 2 Factúsque est sermo Dómini ad Semeíam hóminem Dei, dicens: +2 Paralipomenon 2Par 14 11 3 Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Juda, et ad univérsum Israël, qui est in Juda et Bénjamin: +2 Paralipomenon 2Par 14 11 4 Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque pugnábitis contra fratres vestros: revertátur unusquísque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntáte. Qui cum audíssent sermónem Dómini, revérsi sunt, nec perrexérunt contra Jeróboam. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 5 Habitávit autem Róboam in Jerúsalem, et ædificávit civitátes murátas in Juda. b +2 Paralipomenon 2Par 14 11 6 Exstruxítque Béthlehem, et Etam, et Thécue, +2 Paralipomenon 2Par 14 11 7 Bethsur quoque, et Socho, et Odóllam, +2 Paralipomenon 2Par 14 11 8 necnon et Geth, et Marésa, et Ziph, +2 Paralipomenon 2Par 14 11 9 sed et Adúram, et Lachis, et Azéca, +2 Paralipomenon 2Par 14 11 10 Sáraa quoque, et Ájalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Bénjamin, civitátes munitíssimas. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 11 Cumque clausísset eas muris, pósuit in eis príncipes, ciborúmque hórrea, hoc est, ólei, et vini. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 12 Sed et in síngulis úrbibus fecit armamentárium scutórum et hastárum, firmavítque eas summa diligéntia, et imperávit super Judam et Bénjamin. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 13 Sacerdótes autem et Levítæ qui erant in univérso Israël, venérunt ad eum de cunctis sédibus suis, +2 Paralipomenon 2Par 14 11 14 relinquéntes suburbána et possessiónes suas, et transeúntes ad Judam et Jerúsalem: eo quod abjecísset eos Jeróboam et pósteri ejus, ne sacerdótio Dómini fungeréntur. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 15 Qui constítuit sibi sacerdótes excelsórum, et dæmoniórum, vitulorúmque quos fécerat. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 16 Sed et de cunctis tríbubus Israël, quicúmque déderant cor suum ut quǽrerent Dóminum Deum Israël, venérunt in Jerúsalem ad immolándum víctimas suas coram Dómino Deo patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 17 Et roboravérunt regnum Juda, et confirmavérunt Róboam fílium Salomónis per tres annos: ambulavérunt enim in viis David et Salomónis, annis tantum tribus. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 18 Duxit autem Róboam uxórem Máhalath fíliam Jérimoth fílii David: Abíhail quoque fíliam Éliab fílii Ísai, b +2 Paralipomenon 2Par 14 11 19 quæ péperit ei fílios Jehus, et Somoríam, et Zoom. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 20 Post hanc quoque accépit Máacha fíliam Ábsalom, quæ péperit ei Abía, et Ethái, et Ziza, et Sálomith. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 21 Amávit autem Róboam Máacha fíliam Ábsalom super omnes uxóres suas et concubínas: nam uxóres decem et octo dúxerat, concubínas autem sexagínta: et génuit vigínti octo fílios, et sexagínta fílias. +2 Paralipomenon 2Par 14 11 22 Constítuit vero in cápite Abíam fílium Máacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem fácere cogitábat, +2 Paralipomenon 2Par 14 11 23 quia sapiéntior fuit, et poténtior super omnes fílios ejus, et in cunctis fínibus Juda et Bénjamin, et in univérsis civitátibus murátis: præbuítque eis escas plúrimas, et multas petívit uxóres. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 1 Cumque roborátum fuísset regnum Róboam et confortátum, derelíquit legem Dómini, et omnis Israël cum eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 2 Anno autem quinto regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Jerúsalem (quia peccáverant Dómino) +2 Paralipomenon 2Par 14 12 3 cum mille ducéntis cúrribus, et sexagínta míllibus équitum: nec erat númerus vulgi quod vénerat cum eo ex Ægýpto, Líbyes scílicet, et Troglódytæ, et Æthíopes. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 4 Cepítque civitátes munitíssimas in Juda, et venit usque in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 5 Semeías autem prophéta ingréssus est ad Róboam, et príncipes Juda qui congregáti fúerant in Jerúsalem, fugiéntes Sesac: dixítque ad eos: Hæc dicit Dóminus: Vos reliquístis me, et ego relíqui vos in manu Sesac. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 6 Consternatíque príncipes Israël et rex, dixérunt: Justus est Dóminus. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 7 Cumque vidísset Dóminus quod humiliáti essent, factus est sermo Dómini ad Semeíam, dicens: Quia humiliáti sunt, non dispérdam eos, dabóque eis pauxíllum auxílii, et non stillábit furor meus super Jerúsalem per manum Sesac. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 8 Verúmtamen sérvient ei, ut sciant distántiam servitútis meæ, et servitútis regni terrárum. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 9 Recéssit ítaque Sesac rex Ægýpti ab Jerúsalem, sublátis thesáuris domus Dómini et domus regis: omniáque secum tulit, et clýpeos áureos quos fécerat Sálomon: +2 Paralipomenon 2Par 14 12 10 pro quibus fecit rex ǽneos, et trádidit illos princípibus scutariórum, qui custodiébant vestíbulum palátii. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 11 Cumque introíret rex domum Dómini, veniébant scutárii et tollébant eos, iterúmque referébant eos ad armamentárium suum. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 12 Verúmtamen quia humiliáti sunt, avérsa est ab eis ira Dómini, nec deléti sunt pénitus: síquidem et in Juda invénta sunt ópera bona. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 13 Confortátus est ergo rex Róboam in Jerúsalem, atque regnávit: quadragínta autem et uníus anni erat cum regnáre cœpísset, et decem et septem annis regnávit in Jerúsalem, urbe quam elégit Dóminus ut confirmáret nomen suum ibi, de cunctis tríbubus Israël: nomen autem matris ejus Náama Ammanítis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 12 14 Fecit autem malum, et non præparávit cor suum ut quǽreret Dóminum. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 15 Ópera vero Róboam prima et novíssima scripta sunt in libris Semeíæ prophétæ, et Addo vidéntis, et diligénter expósita: pugnaverúntque advérsum se Róboam et Jeróboam cunctis diébus. +2 Paralipomenon 2Par 14 12 16 Et dormívit Róboam cum pátribus suis, sepultúsque est in civitáte David: et regnávit Abía fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 1 Anno octavodécimo regis Jeróboam, regnávit Abía super Judam. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 2 Tribus annis regnávit in Jerúsalem, noménque matris ejus Michaía fília Úriel de Gábaa: et erat bellum inter Abíam et Jeróboam. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 3 Cumque iniísset Abía certámen, et habéret bellicosíssimos viros, et electórum quadringénta míllia: Jeróboam instrúxit ecóntra áciem octingénta míllia virórum, qui et ipsi elécti erant, et ad bella fortíssimi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 13 4 Stetit ergo Abía super montem Sémeron, qui erat in Éphraim, et ait: Audi, Jeróboam, et omnis Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 5 Num ignorátis quod Dóminus Deus Israël déderit regnum David super Israël in sempitérnum, ipsi et fíliis ejus in pactum salis? +2 Paralipomenon 2Par 14 13 6 Et surréxit Jeróboam fílius Nabat, servus Salomónis fílii David, et rebellávit contra dóminum suum. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 7 Congregatíque sunt ad eum viri vaníssimi, et fílii Bélial, et prævaluérunt contra Róboam fílium Salomónis: porro Róboam erat rudis, et corde pávido, nec pótuit resístere eis. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 8 Nunc ergo vos dícitis quod resístere possítis regno Dómini, quod póssidet per fílios David, habetísque grandem pópuli multitúdinem, atque vítulos áureos quos fecit vobis Jeróboam in deos. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 9 Et ejecístis sacerdótes Dómini, fílios Áaron, atque Levítas, et fecístis vobis sacerdótes sicut omnes pópuli terrárum: quicúmque vénerit, et initiáverit manum suam in táuro de bobus, et in ariétibus septem, fit sacérdos eórum qui non sunt dii. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 10 Noster autem Dóminus, Deus est, quem non relínquimus, sacerdotésque minístrant Dómino, de fíliis Áaron, et Levítæ sunt in órdine suo: +2 Paralipomenon 2Par 14 13 11 holocáusta quoque ófferunt Dómino per síngulos dies mane et véspere, et thymiáma juxta legis præcépta conféctum, et proponúntur panes in mensa mundíssima, estque apud nos candelábrum áureum, et lucérnæ ejus, ut accendántur semper ad vésperam: nos quippe custodímus præcépta Dómini Dei nostri, quem vos reliquístis. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 12 Ergo in exércitu nostro dux Deus est, et sacerdótes ejus, qui clangunt tubis, et résonant contra vos: fílii Israël, nolíte pugnáre contra Dóminum Deum patrum vestrórum, quia non vobis éxpedit. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 13 Hæc illo loquénte, Jeróboam retro moliebátur insídias. Cumque ex advérso hóstium staret, ignorántem Judam suo ambiébat exércitu. b +2 Paralipomenon 2Par 14 13 14 Respiciénsque Judas, vidit instáre bellum ex advérso et post tergum, et clamávit ad Dóminum, ac sacerdótes tubis cánere cœpérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 15 Omnésque viri Juda vociferáti sunt: et ecce illis clamántibus, pertérruit Deus Jeróboam, et omnem Israël qui stabat ex advérso Abía et Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 16 Fugerúntque fílii Israël Judam, et trádidit eos Deus in manu eórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 17 Percússit ergo eos Abía et pópulus ejus plaga magna: et corruérunt vulneráti ex Israël quingénta míllia virórum fórtium. b +2 Paralipomenon 2Par 14 13 18 Humiliatíque sunt fílii Israël in témpore illo, et vehementíssime confortáti fílii Juda, eo quod sperássent in Dómino Deo patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 19 Persecútus est autem Abía fugiéntem Jeróboam, et cepit civitátes ejus, Bethel et fílias ejus, et Jésana cum filiábus suis, Ephron quoque et fílias ejus: +2 Paralipomenon 2Par 14 13 20 nec váluit ultra resístere Jeróboam in diébus Abía: quem percússit Dóminus, et mórtuus est. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 21 Ígitur Abía, confortáto império suo, accépit uxóres quatuórdecim: procreavítque vigínti duos fílios, et sédecim fílias. +2 Paralipomenon 2Par 14 13 22 Réliqua autem sermónum Abía, viarúmque et óperum ejus, scripta sunt diligentíssime in libro Addo prophétæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 1 Dormívit autem Abía cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Asa fílius ejus pro eo, in cujus diébus quiévit terra annis decem. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 2 Fecit autem Asa quod bonum et plácitum erat in conspéctu Dei sui, et subvértit altária peregríni cultus, et excélsa. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 3 Et confrégit státuas, lucósque succídit: +2 Paralipomenon 2Par 14 14 4 et præcépit Judæ ut quǽreret Dóminum Deum patrum suórum, et fáceret legem, et univérsa mandáta: +2 Paralipomenon 2Par 14 14 5 et ábstulit de cunctis úrbibus Juda aras et fana, et regnávit in pace. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 6 Ædificávit quoque urbes munítas in Juda, quia quiétus erat, et nulla tempóribus ejus bella surréxerant, pacem Dómino largiénte. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 7 Dixit autem Judæ: Ædificémus civitátes istas, et vallémus muris, et roborémus túrribus, et portis, et seris, donec a bellis quiéta sunt ómnia, eo quod quæsiérimus Dóminum Deum patrum nostrórum, et déderit nobis pacem per gyrum. Ædificavérunt ígitur, et nullum in exstruéndo impediméntum fuit. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 8 Hábuit autem Asa in exércitu suo portántium scuta et hastas de Juda trecénta míllia, de Bénjamin vero scutariórum et sagittariórum ducénta octogínta míllia: omnes isti viri fortíssimi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 14 9 Egréssus est autem contra eos Zara Ǽthiops cum exércitu suo, décies centéna míllia, et cúrribus trecéntis: et venit usque Marésa. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 10 Porro Asa perréxit óbviam ei, et instrúxit áciem ad bellum in valle Séphata, quæ est juxta Marésa: +2 Paralipomenon 2Par 14 14 11 et invocávit Dóminum Deum, et ait: Dómine, non est apud te ulla distántia, utrum in paucis auxiliéris, an in plúribus. Ádjuva nos, Dómine Deus noster: in te enim, et in tuo nómine habéntes fidúciam, venímus contra hanc multitúdinem. Dómine, Deus noster tu es: non præváleat contra te homo. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 12 Extérruit ítaque Dóminus Æthíopes coram Asa et Juda: fugerúntque Æthíopes. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 13 Et persecútus est eos Asa, et pópulus qui cum eo erat, usque Gerára: et ruérunt Æthíopes usque ad interneciónem, quia Dómino cædénte contríti sunt, et exércitu illíus prœliánte. Tulérunt ergo spólia multa, +2 Paralipomenon 2Par 14 14 14 et percussérunt civitátes omnes per circúitum Geráræ: grandis quippe cunctos terror inváserat: et diripuérunt urbes, et multam prædam asportavérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 14 15 Sed et caulas óvium destruéntes, tulérunt pécorum infinítam multitúdinem, et camelórum: reversíque sunt in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 1 Azarías autem fílius Oded, facto in se spíritu Dei, +2 Paralipomenon 2Par 14 15 2 egréssus est in occúrsum Asa, et dixit ei: Audíte me, Asa, et omnis Juda et Bénjamin: Dóminus vobíscum, quia fuístis cum eo. Si quæsiéritis eum, inveniétis: si autem dereliquéritis eum, derelínquet vos. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 3 Transíbant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdóte doctóre, et absque lege. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 4 Cumque revérsi fúerint in angústia sua ad Dóminum Deum Israël, et quæsíerint eum, repérient eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 5 In témpore illo, non erit pax egrediénti et ingrediénti, sed terróres úndique in cunctis habitatóribus terrárum: +2 Paralipomenon 2Par 14 15 6 pugnávit enim gens contra gentem, et cívitas contra civitátem, quia Dóminus conturbábit eos in omni angústia. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 7 Vos ergo confortámini, et non dissolvántur manus vestræ: erit enim merces óperi vestro. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 8 Quod cum audísset Asa, verba scílicet, et prophetíam Azaríæ fílii Oded prophétæ, confortátus est, et ábstulit idóla de omni terra Juda et de Bénjamin, et ex úrbibus quas céperat, montis Éphraim: et dedicávit altáre Dómini quod erat ante pórticum Dómini. b +2 Paralipomenon 2Par 14 15 9 Congregavítque univérsum Judam et Bénjamin, et ádvenas cum eis de Éphraim, et de Manásse, et de Símeon: plures enim ad eum confúgerant ex Israël, vidéntes quod Dóminus Deus illíus esset cum eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 10 Cumque veníssent in Jerúsalem mense tértio, anno decimoquínto regni Asa, +2 Paralipomenon 2Par 14 15 11 immolavérunt Dómino in die illa de manúbiis et præda quam addúxerant, boves septingéntos, et aríetes septem míllia. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 12 Et intrávit ex more ad corroborándum fœdus ut quǽrerent Dóminum Deum patrum suórum in toto corde, et in tota ánima sua. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 13 Si quis autem, inquit, non quæsíerit Dóminum Deum Israël, moriátur, a mínimo usque ad máximum, a viro usque ad mulíerem. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 14 Juraverúntque Dómino voce magna in júbilo, et in clangóre tubæ, et in sónitu buccinárum, +2 Paralipomenon 2Par 14 15 15 omnes qui erant in Juda, cum execratióne: in omni enim corde suo juravérunt, et in tota voluntáte quæsiérunt eum, et invenérunt: præstitítque eis Dóminus réquiem per circúitum. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 16 Sed et Máacham matrem Asa regis ex augústo depósuit império, eo quod fecísset in luco simulácrum Priápi: quod omne contrívit, et in frustra commínuens combússit in torrénte Cedron. b +2 Paralipomenon 2Par 14 15 17 Excélsa autem derelícta sunt in Israël: áttamen cor Asa erat perféctum cunctis diébus ejus, +2 Paralipomenon 2Par 14 15 18 eáque quæ vóverat pater suus, et ipse, íntulit in domum Dómini, argéntum, et aurum, vasorúmque divérsam supelléctilem. +2 Paralipomenon 2Par 14 15 19 Bellum vero non fuit usque ad trigésimum quintum annum regni Asa. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 1 Anno autem trigésimo sexto regni ejus, ascéndit Báasa rex Israël in Judam, et muro circúmdabat Rama, ut nullus tute posset égredi et íngredi de regno Asa. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 2 Prótulit ergo Asa argéntum et aurum de thesáuris domus Dómini, et de thesáuris regis, misítque ad Bénadad regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens: +2 Paralipomenon 2Par 14 16 3 Fœdus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuére concórdiam: quam ob rem misi tibi argéntum et aurum, ut rupto fœ́dere quod habes cum Báasa rege Israël, fácias eum a me recédere. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 4 Quo compérto, Bénadad misit príncipes exercítuum suórum ad urbes Israël: qui percussérunt Áhion, et Dan, et Abélmaim, et univérsas urbes Néphthali murátas. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 5 Quod cum audísset Báasa, désiit ædificáre Rama, et intermísit opus suum. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 6 Porro Asa rex assúmpsit univérsum Judam, et tulérunt lápides de Rama, et ligna quæ ædificatióni præparáverat Báasa, ædificavítque ex eis Gábaa et Maspha. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 7 In témpore illo venit Hánani prophéta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuísti fidúciam in rege Sýriæ, et non in Dómino Deo tuo, idcírco evásit Sýriæ regis exércitus de manu tua. b +2 Paralipomenon 2Par 14 16 8 Nonne Æthíopes et Líbyes multo plures erant quadrígis, et equítibus, et multitúdine nímia, quos cum Dómino credidísses, trádidit in manu tua? +2 Paralipomenon 2Par 14 16 9 Óculi enim Dómini contemplántur univérsam terram, et præbent fortitúdinem his qui corde perfécto credunt in eum. Stulte ígitur egísti, et propter hoc ex præsénti témpore advérsum te bella consúrgent. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 10 Iratúsque Asa advérsus vidéntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fúerat indignátus: et interfécit de pópulo in témpore illo plúrimos. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 11 Ópera autem Asa prima et novíssima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. b +2 Paralipomenon 2Par 14 16 12 Ægrotávit étiam Asa anno trigésimo nono regni sui, dolóre pedum vehementíssimo, et nec in infirmitáte sua quæsívit Dóminum, sed magis in medicórum arte confísus est. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 13 Dormivítque cum pátribus suis, et mórtuus est anno quadragésimo primo regni sui. +2 Paralipomenon 2Par 14 16 14 Et sepeliérunt eum in sepúlchro suo quod fóderat sibi in civitáte David: posuerúntque eum super lectum suum plenum aromátibus et unguéntibus meretríciis, quæ erant pigmentariórum arte confécta, et combussérunt super eum ambitióne nímia. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 1 Regnávit autem Jósaphat fílius ejus pro eo, et inváluit contra Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 2 Constituítque mílitum números in cunctis úrbibus Juda quæ erant vallátæ muris. Præsidiáque dispósuit in terra Juda, et in civitátibus Éphraim quas céperat Asa pater ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 3 Et fuit Dóminus cum Jósaphat, quia ambulávit in viis David patris sui primis: et non sperávit in Báalim, +2 Paralipomenon 2Par 14 17 4 sed in Deo patris sui: et perréxit in præcéptis illíus, et non juxta peccáta Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 5 Confirmavítque Dóminus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda múnera Jósaphat: factǽque sunt ei infinítæ divítiæ, et multa glória. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 6 Cumque sumpsísset cor ejus audáciam propter vias Dómini, étiam excélsa et lucos de Juda ábstulit. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 7 Tértio autem anno regni sui misit de princípibus suis Bénhail, et Obdíam, et Zacharíam, et Nathánaël, et Michǽam, ut docérent in civitátibus Juda: b +2 Paralipomenon 2Par 14 17 8 et cum eis Levítas Semeíam, et Nathaníam, et Zabadíam, Asaël quoque, et Semíramoth, et Jónathan, Adoniámque et Thobíam, et Thobadoníam Levítas, et cum eis Elísama, et Joran sacerdótes: +2 Paralipomenon 2Par 14 17 9 docebántque pópulum in Juda, habéntes librum legis Dómini, et circuíbant cunctas urbes Juda, atque erudiébant pópulum. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 10 Ítaque factus est pavor Dómini super ómnia regna terrárum quæ erant per gyrum Juda, nec audébant belláre contra Jósaphat. b +2 Paralipomenon 2Par 14 17 11 Sed et Philisthǽi Jósaphat múnera deferébant, et vectígal argénti: Árabes quoque adducébant pécora, aríetum septem míllia septingénta, et hircórum tótidem. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 12 Crevit ergo Jósaphat, et magnificátus est usque in sublíme: atque ædificávit in Juda domos ad instar túrrium, urbésque murátas. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 13 Et multa ópera parávit in úrbibus Juda: viri quoque bellatóres et robústi erant in Jerúsalem, +2 Paralipomenon 2Par 14 17 14 quorum iste númerus per domos atque famílias singulórum: in Juda príncipes exércitus, Ednas dux, et cum eo robustíssimi viri trecénta míllia. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 15 Post hunc Jóhanan princeps, et cum eo ducénta octogínta míllia. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 16 Post istum quoque Amasías fílius Zechri, consecrátus Dómino, et cum eo ducénta míllia virórum fórtium. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 17 Hunc sequebátur robústus ad prœ́lia Elíada, et cum eo tenéntium arcum et clýpeum ducénta míllia. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 18 Post istum étiam Józabad, et cum eo centum octogínta míllia expeditórum mílitum. +2 Paralipomenon 2Par 14 17 19 Hi omnes erant ad manum regis, excéptis áliis quos posúerat in úrbibus murátis in univérso Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 1 Fuit ergo Jósaphat dives et ínclytus multum, et affinitáte conjúnctus est Achab. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 2 Descendítque post annos ad eum in Samaríam: ad cujus advéntum mactávit Achab aríetes et boves plúrimos, ipsi, et pópulo qui vénerat cum eo: persuasítque illi ut ascénderet in Ramoth Gálaad. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 3 Dixítque Achab rex Israël ad Jósaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Gálaad. Cui ille respóndit: Ut ego, et tu: sicut pópulus tuus, sic et pópulus meus: tecúmque érimus in bello. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 4 Dixítque Jósaphat ad regem Israël: Cónsule, óbsecro, impræsentiárum sermónem Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 5 Congregávit ígitur rex Israël prophetárum quadringéntos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Gálaad ad bellándum ire debémus, an quiéscere? At illi: Ascénde, ínquiunt, et tradet Deus in manu regis. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 6 Dixítque Jósaphat: Numquid non est hic prophétes Dómini, ut ab illo étiam requirámus? +2 Paralipomenon 2Par 14 18 7 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Est vir unus a quo póssumus quǽrere Dómini voluntátem: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum omni témpore: est autem Michǽas fílius Jemla. Dixítque Jósaphat: Ne loquáris, rex, hoc modo. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 8 Vocávit ergo rex Israël unum de eunúchis, et dixit ei: Voca cito Michǽam fílium Jemla. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 9 Porro rex Israël, et Jósaphat rex Juda, utérque sedébant in sólio suo, vestíti cultu régio: sedébant autem in área juxta portam Samaríæ, omnésque prophétæ vaticinabántur coram eis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 18 10 Sedecías vero fílius Chanáana fecit sibi córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec cónteras eam. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 11 Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, atque dicébant: Ascénde in Ramoth Gálaad, et prosperáberis, et tradet eos Dóminus in manu regis. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 12 Núntius autem qui íerat ad vocándum Michǽam, ait illi: En verba ómnium prophetárum uno ore bona regi annúntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non disséntiat, loquarísque próspera. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 13 Cui respóndit Michǽas: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Deus meus, hoc loquar. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Cui ille respóndit: Ascéndite: cuncta enim próspera evénient, et tradéntur hostes in manus vestras. b +2 Paralipomenon 2Par 14 18 15 Dixítque rex: Íterum atque íterum te adjúro, ut mihi non loquáris, nisi quod verum est in nómine Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 16 At ille ait: Vidi univérsum Israël dispérsum in móntibus, sicut oves absque pastóre: et dixit Dóminus: Non habent isti dóminos: revertátur unusquísque in domum suam in pace. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 17 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetáret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? +2 Paralipomenon 2Par 14 18 18 At ille: Idcírco, ait, audíte verbum Dómini: vidi Dóminum sedéntem in sólio suo, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 19 Et dixit Dóminus: Quis decípiet Achab regem Israël ut ascéndat et córruat in Ramoth Gálaad? Cumque díceret unus hoc modo, et alter álio, +2 Paralipomenon 2Par 14 18 20 procéssit spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam eum. Cui Dóminus: In quo, inquit, decípies? +2 Paralipomenon 2Par 14 18 21 At ille respóndit: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum ejus. Dixítque Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 22 Nunc ígitur, ecce Dóminus dedit spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, et Dóminus locútus est de te mala. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 23 Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽæ maxíllam, et ait: Per quam viam transívit spíritus Dómini a me, ut loquerétur tibi? b +2 Paralipomenon 2Par 14 18 24 Dixítque Michǽas: Tu ipse vidébis in die illo, quando ingréssus fúeris cubículum de cubículo ut abscondáris. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 25 Præcépit autem rex Israël, dicens: Tóllite Michǽam, et dúcite eum ad Amon príncipem civitátis, et ad Joas fílium Ámelech. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 26 Et dicétis: Hæc dicit rex: Míttite hunc in cárcerem, et date ei panis módicum, et aquæ pauxíllum, donec revértar in pace. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 27 Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus Dóminus in me. Et ait: Audíte, omnes pópuli. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 28 Ígitur ascendérunt rex Israël et Jósaphat rex Juda in Ramoth Gálaad. b +2 Paralipomenon 2Par 14 18 29 Dixítque rex Israël ad Jósaphat: Mutábo hábitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem indúere véstibus tuis. Mutatóque rex Israël hábitu, venit ad bellum. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 30 Rex autem Sýriæ præcéperat dúcibus equitátus sui, dicens: Ne pugnétis contra mínimum aut contra máximum, nisi contra solum regem Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 31 Ítaque cum vidíssent príncipes equitátus Jósaphat, dixérunt: Rex Israël est iste. Et circumdedérunt eum dimicántes: at ille clamávit ad Dóminum, et auxiliátus est ei, atque avértit eos ab illo. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 32 Cum enim vidíssent duces equitátus quod non esset rex Israël, reliquérunt eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 33 Áccidit autem ut unus e pópulo sagíttam in incértum jacéret, et percúteret regem Israël inter cervícem et scápulas. At ille aurígæ suo ait: Convérte manum tuam, et educ me de ácie, quia vulnerátus sum. +2 Paralipomenon 2Par 14 18 34 Et finíta est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vésperam, et mórtuus est occidénte sole. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 1 Revérsus est autem Jósaphat rex Juda in domum suam pacífice in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 2 Cui occúrrit Jehu fílius Hánani videns, et ait ad eum: Ímpio præbes auxílium, et his qui odérunt Dóminum amicítia júngeris, et idcírco iram quidem Dómini merebáris: +2 Paralipomenon 2Par 14 19 3 sed bona ópera invénta sunt in te, eo quod abstúleris lucos de terra Juda, et præparáveris cor tuum ut requíreres Dóminum Deum patrum tuórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 4 Habitávit ergo Jósaphat in Jerúsalem, rursúmque egréssus est ad pópulum de Bersabée usque ad montem Éphraim, et revocávit eos ad Dóminum Deum patrum suórum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 19 5 Constituítque júdices terræ in cunctis civitátibus Juda munítis per síngula loca, +2 Paralipomenon 2Par 14 19 6 et præcípiens judícibus: Vidéte, ait, quid faciátis: non enim hóminis exercétis judícium, sed Dómini: et quodcúmque judicavéritis, in vos redundábit. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 7 Sit timor Dómini vobíscum, et cum diligéntia cuncta fácite: non est enim apud Dóminum Deum nostrum iníquitas, nec personárum accéptio, nec cupído múnerum. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 8 In Jerúsalem quoque constítuit Jósaphat Levítas, et sacerdótes, et príncipes familiárum ex Israël, ut judícium et causam Dómini judicárent habitatóribus ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 9 Præcepítque eis, dicens: Sic agétis in timóre Dómini fidéliter et corde perfécto. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 10 Omnem causam quæ vénerit ad vos fratrum vestrórum, qui hábitant in úrbibus suis inter cognatiónem et cognatiónem, ubicúmque quǽstio est de lege, de mandáto, de cæremóniis, de justificatiónibus: osténdite eis, ut non peccent in Dóminum, et ne véniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agéntes non peccábitis. +2 Paralipomenon 2Par 14 19 11 Amarías autem sacérdos et póntifex vester in his quæ ad Deum pértinent, præsidébit: porro Zabadías fílius Ísmahel, qui est dux in domo Juda, super ea ópera erit quæ ad regis offícium pértinent: habetísque magístros Levítas coram vobis. Confortámini, et ágite diligénter, et erit Dóminus vobíscum in bonis. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 1 Post haec congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon, et cum eis de Ammonítis, ad Jósaphat, ut pugnárent contra eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 2 Venerúntque núntii, et indicavérunt Jósaphat, dicéntes: Venit contra te multitúdo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Sýria: et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 3 Jósaphat autem timóre pertérritus, totum se cóntulit ad rogándum Dóminum, et prædicávit jejúnium univérso Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 4 Congregatúsque est Judas ad deprecándum Dóminum: sed et omnes de úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 5 Cumque stetísset Jósaphat in médio cœtu Juda et Jerúsalem, in domo Dómini ante átrium novum, b +2 Paralipomenon 2Par 14 20 6 ait: Dómine Deus patrum nostrórum, tu es Deus in cælo, et domináris cunctis regnis géntium: in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 7 Nonne tu, Deus noster, interfecísti omnes habitatóres terræ hujus coram pópulo tuo Israël, et dedísti eam sémini Ábraham amíci tui in sempitérnum? +2 Paralipomenon 2Par 14 20 8 Habitaverúntque in ea, et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo, dicéntes: +2 Paralipomenon 2Par 14 20 9 Si irrúerint super nos mala, gládius judícii, pestiléntia, et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, in qua invocátum est nomen tuum: et clamábimus ad te in tribulatiónibus nostris, et exáudies, salvósque fácies. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 10 Nunc ígitur, ecce fílii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessísti Israël ut transírent quando egrediebántur de Ægýpto, sed declinavérunt ab eis, et non interfecérunt illos, +2 Paralipomenon 2Par 14 20 11 e contrário agunt, et nitúntur ejícere nos de possessióne quam tradidísti nobis. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 12 Deus noster, ergo non judicábis eos? in nobis quidem non est tanta fortitúdo, ut possímus huic multitúdini resístere, quæ írruit super nos. Sed cum ignorémus quid ágere debeámus, hoc solum habémus resídui, ut óculos nostros dirigámus ad te. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 13 Omnis vero Juda stabat coram Dómino cum párvulis, et uxóribus, et líberis suis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 20 14 Erat autem Jaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Jéhiel fílii Mathaníæ, Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est spíritus Dómini, in médio turbæ, +2 Paralipomenon 2Par 14 20 15 et ait: Atténdite, omnis Juda, et qui habitátis Jerúsalem, et tu, rex Jósaphat: haec dicit Dóminus vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem: non est enim vestra pugna, sed Dei. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 16 Cras descendétis contra eos: ascensúri enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis qui est contra solitúdinem Jéruel. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 17 Non éritis vos qui dimicábitis, sed tantúmmodo confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Juda et Jerúsalem: nolíte timére, nec paveátis: cras egrediémini contra eos, et Dóminus erit vobíscum. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 18 Jósaphat ergo, et Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem cecidérunt proni in terram coram Dómino, et adoravérunt eum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 20 19 Porro Levítæ de fíliis Caath et de fíliis Core laudábant Dóminum Deum Israël voce magna in excélsum. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 20 Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt per desértum Thécue: profectísque eis, stans Jósaphat in médio eórum, dixit: Audíte me, viri Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: crédite in Dómino Deo vestro, et secúri éritis: crédite prophétis ejus, et cuncta evénient próspera. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 21 Dedítque consílium pópulo, et státuit cantóres Dómini ut laudárent eum in turmis suis, et antecéderent exércitum, ac voce cónsona dícerent: Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 22 Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum in semetípsos, filiórum scílicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egréssi fúerant ut pugnárent contra Judam: et percússi sunt. b +2 Paralipomenon 2Par 14 20 23 Namque fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos: cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi, mútuis concidére vulnéribus. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 24 Porro Juda, cum venísset ad spéculam quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse quemquam qui necem potuísset evádere. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 25 Venit ergo Jósaphat, et omnis pópulus cum eo, ad detrahénda spólia mortuórum: invenerúntque inter cadávera váriam supelléctilem, vestes quoque, et vasa pretiosíssima, et diripuérunt ita ut ómnia portáre non possent, nec per tres dies spólia auférre prae prædæ magnitúdine. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 26 Die autem quarto congregáti sunt in Valle benedictiónis: étenim quóniam ibi benedíxerant Dómino, vocavérunt locum illum Vallis benedictiónis usque in præséntem diem. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 27 Reversúsque est omnis vir Juda, et habitatóres Jerúsalem, et Jósaphat ante eos, in Jerúsalem cum lætítia magna, eo quod dedísset eis Dóminus gáudium de inimícis suis. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 28 Ingressíque sunt in Jerúsalem cum psaltériis, et cítharis, et tubis in domum Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 29 Írruit autem pavor Dómini super univérsa regna terrárum cum audíssent quod pugnásset Dóminus contra inimícos Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 30 Quievítque regnum Jósaphat, et prǽbuit ei Deus pacem per circúitum. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 31 Regnávit ígitur Jósaphat super Judam, et erat trigínta quinque annórum cum regnáre cœpísset: vigínti autem et quinque annis regnávit in Jerúsalem, et nomen matris ejus Ázuba fília Sélahi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 20 32 Et ambulávit in via patris suis Asa, nec declinávit ab ea, fáciens quæ plácita erant coram Dómino. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 33 Verúmtamen excélsa non ábstulit, et adhuc pópulus non diréxerat cor suum ad Dóminum Deum patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 34 Réliqua autem gestórum Jósaphat priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Jehu fílii Hánani, quæ digéssit in libros regum Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 35 Post haec íniit amicítias Jósaphat rex Juda cum Ochozía rege Israël, cujus ópera fuérunt impiíssima. b +2 Paralipomenon 2Par 14 20 36 Et párticeps fuit ut fácerent naves quæ irent in Tharsis: fecerúntque classem in Asióngaber. +2 Paralipomenon 2Par 14 20 37 Prophetávit autem Eliézer fílius Dodau de Marésa ad Jósaphat, dicens: Quia habuísti fœdus cum Ochozía, percússit Dóminus ópera tua, contritǽque sunt naves, nec potuérunt ire in Tharsis. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 1 Dormívit autem Jósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: regnavítque Joram fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 2 Qui hábuit fratres fílios Jósaphat, Azaríam, et Jáhiel, et Zacharíam, et Azaríam, et Michaël, et Saphatíam: omnes hi fílii Jósaphat regis Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 3 Dedítque eis pater suus multa múnera argénti et auri, et pensitatiónes, cum civitátibus munitíssimis in Juda: regnum autem trádidit Joram, eo quod esset primogénitus. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 4 Surréxit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmásset, occídit omnes fratres suos gládio, et quosdam de princípibus Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 5 Trigínta duórum annórum erat Joram cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. b +2 Paralipomenon 2Par 14 21 6 Ambulavítque in viis regum Israël, sicut égerat domus Achab: fília quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspéctu Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 7 Nóluit autem Dóminus dispérdere domum David propter pactum quod iníerat cum eo: et quia promíserat ut daret ei lucérnam, et fíliis ejus omni témpore. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 8 In diébus illis rebellávit Edom, ne esset súbditus Judæ, et constítuit sibi regem. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 9 Cumque transísset Joram cum princípibus suis, et cuncto equitátu qui erat secum, surréxit nocte, et percússit Edom, qui se circumdéderat, et omnes duces equitátus ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 10 Áttamen rebellávit Edom, ne esset sub ditióne Juda usque ad hanc diem: eo témpore et Lobna recéssit ne esset sub manu illíus. Derelíquerat enim Dóminum Deum patrum suórum: +2 Paralipomenon 2Par 14 21 11 ínsuper et excélsa fabricátus est in úrbibus Juda, et fornicári fecit habitatóres Jerúsalem, et prævaricári Judam. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 12 Allátæ sunt autem ei lítteræ ab Elía prophéta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Quóniam non ambulásti in viis Jósaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, b +2 Paralipomenon 2Par 14 21 13 sed incessísti per iter regum Israël, et fornicári fecísti Judam et habitatóres Jerúsalem, imitátus fornicatiónem domus Achab, ínsuper et fratres tuos, domum patris tui, melióres te, occidísti: +2 Paralipomenon 2Par 14 21 14 ecce Dóminus percútiet te plaga magna cum pópulo tuo, et fíliis, et uxóribus tuis, universáque substántia tua. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 15 Tu autem ægrotábis péssimo languóre úteri tui, donec egrediántur vitália tua paulátim per síngulos dies. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 16 Suscitávit ergo Dóminus contra Joram spíritum Philisthinórum, et Árabum qui confínes sunt Æthiópibus: b +2 Paralipomenon 2Par 14 21 17 et ascendérunt in terram Juda, et vastavérunt eam, diripuerúntque cunctam substántiam quæ invénta est in domo regis, ínsuper et fílios ejus, et uxóres: nec remánsit ei fílius, nisi Jóachaz, qui mínimus natu erat. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 18 Et super haec ómnia percússit eum Dóminus alvi languóre insanábili. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 19 Cumque diéi succéderet dies, et témporum spátia volveréntur, duórum annórum explétus est círculus: et sic longa consúmptus tabe, ita ut egéreret étiam víscera sua, languóre páriter, et vita cáruit. Mortuúsque est in infirmitáte péssima, et non fecit ei pópulus secúndum morem combustiónis exéquias, sicut fécerat majóribus ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 21 20 Trigínta duórum annórum fuit cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. Ambulavítque non recte, et sepeliérunt eum in civitáte David, verúmtamen non in sepúlchro regum. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 1 Constituérunt autem habitatóres Jerúsalem Ochozíam fílium ejus mínimum regem pro eo: omnes enim majóres natu, qui ante eum fúerant, interfécerant latrónes Árabum qui irrúerant in castra: regnavítque Ochozías fílius Joram regis Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 2 Quadragínta duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Jerúsalem: et nomen matris ejus Athalía fília Amri. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 3 Sed et ipse ingréssus est per vias domus Achab: mater enim ejus ímpulit eum ut ímpie ágeret. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 4 Fecit ígitur malum in conspéctu Dómini, sicut domus Achab: ipsi enim fuérunt ei consiliárii post mortem patris sui, in intéritum ejus: +2 Paralipomenon 2Par 14 22 5a ambulavítque in consíliis eórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 5b Et perréxit cum Joram fílio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Sýriæ in Ramoth Gálaad: vulneraverúntque Syri Joram. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 6 Qui revérsus est ut curarétur in Jézrahel: multas enim plagas accéperat in supradícto certámine. Ígitur Ochozías fílius Joram rex Juda descéndit ut invíseret Joram fílium Achab in Jézrahel ægrotántem. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 7 Voluntátis quippe fuit Dei advérsus Ochozíam, ut veníret ad Joram: et cum venísset, et egrederétur cum eo advérsum Jehu fílium Namsi, quem unxit Dóminus ut deléret domum Achab. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 8 Cum ergo evérteret Jehu domum Achab, invénit príncipes Juda, et fílios fratrum Ochozíæ, qui ministrábant ei, et interfécit illos. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 9a Ipsum quoque perquírens Ochozíam, comprehéndit latitántem in Samaría: adductúmque ad se, occídit: et sepeliérunt eum, eo quod esset fílius Jósaphat, qui quæsíerat Dóminum in toto corde suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 9b Nec erat ultra spes áliqua ut de stirpe quis regnáret Ochozíæ: +2 Paralipomenon 2Par 14 22 10 síquidem Athalía mater ejus, videns quod mórtuus esset fílius suus, surréxit, et interfécit omnem stirpem régiam domus Joram. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 11 Porro Jósabeth fília regis tulit Joas fílium Ochozíæ, et furáta est eum de médio filiórum regis, cum interficeréntur: abscondítque eum cum nutríce sua in cubículo lectulórum: Jósabeth autem, quæ abscónderat eum, erat fília regis Joram, uxor Jójadæ pontíficis, soror Ochozíæ: et idcírco Athalía non interfécit eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 22 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei abscónditus sex annis, quibus regnávit Athalía super terram. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 1 Anno autem séptimo, confortátus Jójada, assúmpsit centuriónes, Azaríam vidélicet fílium Jéroham, et Ísmahel fílium Jóhanan, Azaríam quoque fílium Obed, et Maasíam fílium Adaíæ, et Elísaphat fílium Zechri: et íniit cum eis fœdus. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 2 Qui circumeúntes Judam, congregavérunt Levítas de cunctis úrbibus Juda, et príncipes familiárum Israël, venerúntque in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 3 Íniit ergo omnis multitúdo pactum in domo Dei cum rege, dixítque ad eos Jójada: Ecce fílius regis regnábit, sicut locútus est Dóminus super fílios David. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 4 Iste est ergo sermo quem faciétis: +2 Paralipomenon 2Par 14 23 5 tértia pars vestrum qui véniunt ad sábbatum, sacerdótum, et Levitárum, et janitórum erit in portis: tértia vero pars ad domum regis: et tértia ad portam quæ appellátur Fundaménti: omne vero réliquum vulgus sit in átriis domus Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 6 Nec quíspiam álius ingrediátur domum Dómini, nisi sacerdótes, et qui minístrant de Levítis: ipsi tantúmmodo ingrediántur, quia sanctificáti sunt: et omne réliquum vulgus obsérvet custódias Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 7 Levítæ autem circúmdent regem, habéntes sínguli arma sua (et siquis álius ingréssus fúerit templum, interficiátur), sintque cum rege et intránte et egrediénte. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 8 Fecérunt ergo Levítæ, et univérsus Juda, juxta ómnia quæ præcéperat Jójada póntifex: et assumpsérunt sínguli viros qui sub se erant, et veniébant per órdinem sábbati, cum his qui impléverant sábbatum et egressúri erant: síquidem Jójada póntifex non dimíserat abíre turmas quæ sibi per síngulas hebdómadas succédere consuéverant. b +2 Paralipomenon 2Par 14 23 9 Dedítque Jójada sacérdos centuriónibus lánceas, clypeósque et peltas regis David, quas consecráverat in domo Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 10 Constituítque omnem pópulum tenéntium pugiónes a parte templi dextra, usque ad partem templi sinístram, coram altári et templo, per circúitum regis. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 11 Et eduxérunt fílium regis, et imposuérunt ei diadéma et testimónium, dederúntque in manu ejus tenéndam legem, et constituérunt eum regem: unxit quoque illum Jójada póntifex, et fílii ejus: imprecatíque sunt ei, atque dixérunt: Vivat rex. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 12 Quod cum audísset Athalía, vocem scílicet curréntium atque laudántium regem, ingréssa est ad pópulum in templum Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 13 Cumque vidísset regem stantem super gradum in intróitu, et príncipes, turmásque circa eum, omnémque pópulum terræ gaudéntem, atque clangéntem tubis, et divérsi géneris órganis concinéntem, vocémque laudántium, scidit vestiménta sua, et ait: Insídiæ, insídiæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 14 Egréssus autem Jójada póntifex ad centuriónes et príncipes exércitus, dixit eis: Edúcite illam extra septa templi, et interficiátur foris gládio. Præcepítque sacérdos ne occiderétur in domo Dómini, +2 Paralipomenon 2Par 14 23 15 et imposuérunt cervícibus ejus manus: cumque intrásset portam equórum domus regis, interfecérunt eam ibi. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 16 Pépigit autem Jójada fœdus inter se, universúmque pópulum, et regem, ut esset pópulus Dómini. b +2 Paralipomenon 2Par 14 23 17 Ítaque ingréssus est omnis pópulus domum Baal, et destruxérunt eam, et altária ac simulácra illíus confregérunt: Mathan quoque sacerdótem Baal interfecérunt ante aras. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 18 Constítuit autem Jójada præpósitos in domo Dómini sub mánibus sacerdótum et Levitárum quos distríbuit David in domo Dómini, ut offérrent holocáusta Dómino, sicut scriptum est in lege Móysi, in gáudio et cánticis, juxta dispositiónem David. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 19 Constítuit quoque janitóres in portis domus Dómini, ut non ingrederétur eam immúndus in omni re. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 20 Assumpsítque centuriónes, et fortíssimos viros, ac príncipes pópuli, et omne vulgus terræ, et fecérunt descéndere regem de domo Dómini, et introíre per médium portæ superióris in domum regis, et collocavérunt eum in sólio regáli. +2 Paralipomenon 2Par 14 23 21 Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et urbs quiévit: porro Athalía interfécta est gládio. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 1 Septem annórum erat Joas cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Sebía de Bersabée. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 2 Fecítque quod bonum est coram Dómino cunctis diébus Jójadæ sacerdótis. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 3 Accépit autem ei Jójada uxóres duas, e quibus génuit fílios et fílias. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 4 Post quæ plácuit Joas ut instauráret domum Dómini. b +2 Paralipomenon 2Par 14 24 5 Congregavítque sacerdótes et Levítas, et dixit eis: Egredímini ad civitátes Juda, et collígite de univérso Israël pecúniam ad sartatécta templi Dei vestri per síngulos annos, festinatóque hoc fácite. Porro Levítæ égere negligéntius. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 6 Vocavítque rex Jójadam príncipem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cógeres Levítas inférre de Juda et de Jerúsalem pecúniam quæ constitúta est a Móyse servo Dómini, ut inférret eam omnis multitúdo Israël in tabernáculum testimónii? +2 Paralipomenon 2Par 14 24 7 Athalía enim impiíssima, et fílii ejus, destruxérunt domum Dei, et de univérsis quæ sanctificáta fúerant in templo Dómini, ornavérunt fanum Báalim. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 8 Præcépit ergo rex, et fecérunt arcam: posuerúntque eam juxta portam domus Dómini forínsecus. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 9 Et prædicátum est in Juda et Jerúsalem ut deférrent sínguli prétium Dómino, quod constítuit Móyses servus Dei super omnem Israël in desérto. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 10 Lætatíque sunt cuncti príncipes, et omnis pópulus, et ingréssi contulérunt in arcam Dómini, atque misérunt ita ut implerétur. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 11 Cumque tempus esset ut deférrent arcam coram rege per manus Levitárum (vidébant enim multam pecúniam), ingrediebátur scriba regis, et quem primus sacérdos constitúerat, effundebántque pecúniam quæ erat in arca, porro arcam reportábant ad locum suum: sicque faciébant per síngulos dies. Et congregáta est infiníta pecúnia, +2 Paralipomenon 2Par 14 24 12 quam dedérunt rex et Jójada his qui prǽerant opéribus domus Dómini: at illi conducébant ex ea cæsóres lápidum, et artífices óperum singulórum ut instaurárent domum Dómini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cádere cœ́perat, fulcirétur. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 13 Egerúntque hi qui operabántur indústrie, et obducebátur párietum cicátrix per manus eórum, ac suscitavérunt domum Dómini in statum prístinum, et fírmiter eam stare fecérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 14 Cumque compléssent ómnia ópera, detulérunt coram rege et Jójada réliquam partem pecúniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministérium, et ad holocáusta, phíalæ quoque, et cétera vasa áurea et argéntea: offerebántur holocáusta in domo Dómini júgiter cunctis diébus Jójadæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 15 Sénuit autem Jójada plenus diérum, et mórtuus est cum esset centum trigínta annórum: b +2 Paralipomenon 2Par 14 24 16 sepelierúntque eum in civitáte David cum régibus, eo quod fecísset bonum cum Israël, et cum domo ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 17 Postquam autem óbiit Jójada, ingréssi sunt príncipes Juda, et adoravérunt regem: qui delinítus obséquiis eórum, acquiévit eis. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 18 Et dereliquérunt templum Dómini Dei patrum suórum, servierúntque lucis et sculptílibus: et facta est ira contra Judam et Jerúsalem propter hoc peccátum. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 19 Mittebátque eis prophétas ut reverteréntur ad Dóminum, quos protestántes illi audíre nolébant. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 20 Spíritus ítaque Dei índuit Zacharíam fílium Jójadæ sacerdótem, et stetit in conspéctu pópuli, et dixit eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Quare transgredímini præcéptum Dómini, quod vobis non próderit, et dereliquístis Dóminum ut derelínqueret vos? +2 Paralipomenon 2Par 14 24 21 Qui congregáti advérsus eum, misérunt lápides juxta regis impérium in átrio domus Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 22 Et non est recordátus Joas rex misericórdiæ quam fécerat Jójada pater illíus secum, sed interfécit fílium ejus. Qui cum morerétur, ait: Vídeat Dóminus, et requírat. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 23 Cumque evolútus esset annus, ascéndit contra eum exércitus Sýriæ: venítque in Judam et Jerúsalem, et interfécit cunctos príncipes pópuli, atque univérsam prædam misérunt regi in Damáscum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 24 24 Et certe cum permódicus venísset númerus Syrórum, trádidit Dóminus in mánibus eórum infinítam multitúdinem, eo quod dereliquíssent Dóminum Deum patrum suórum: in Joas quoque ignominiósa exercuére judícia. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 25 Et abeúntes dimisérunt eum in languóribus magnis: surrexérunt autem contra eum servi sui in ultiónem sánguinis fílii Jójadæ sacerdótis, et occidérunt eum in léctulo suo, et mórtuus est: sepelierúntque eum in civitáte David, sed non in sepúlchris regum. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 26 Insidiáti vero sunt ei Zabad fílius Sémaath Ammanítidis, et Józabad fílius Sémarith Moabítidis. +2 Paralipomenon 2Par 14 24 27 Porro fílii ejus, ac summa pecúniæ quæ adunáta fúerat sub eo, et instaurátio domus Dei, scripta sunt diligéntius in libro regum: regnávit autem Amasías fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 1 Vigínti quinque annórum erat Amasías cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jóadan de Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 2 Fecítque bonum in conspéctu Dómini, verúmtamen non in corde perfécto. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 3 Cumque roborátum sibi vidéret impérium, jugulávit servos qui occíderant regem patrem suum, +2 Paralipomenon 2Par 14 25 4 sed fílios eórum non interfécit, sicut scriptum est in libro legis Móysi, ubi præcépit Dóminus, dicens: Non occidéntur patres pro fíliis, neque fílii pro pátribus suis, sed unusquísque in suo peccáto moriétur. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 5 Congregávit ígitur Amasías Judam, et constítuit eos per famílias, tribunósque et centuriónes in univérso Juda et Bénjamin: et recénsuit a vigínti annis supra, invenítque trecénta míllia júvenum qui egrederéntur ad pugnam, et tenérent hastam et clýpeum: b +2 Paralipomenon 2Par 14 25 6 mercéde quoque condúxit de Israël centum míllia robustórum, centum taléntis argénti. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediátur tecum exércitus Israël: non est enim Dóminus cum Israël, et cunctis fíliis Éphraim: +2 Paralipomenon 2Par 14 25 8 quod si putas in róbore exércitus bella consístere, superári te fáciet Deus ab hóstibus: Dei quippe est et adjuváre, et in fugam convértere. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 9 Dixítque Amasías ad hóminem Dei: Quid ergo fiet de centum taléntis, quæ dedi milítibus Israël? Et respóndit ei homo Dei: Habet Dóminus unde tibi dare possit multo his plura. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 10 Separávit ítaque Amasías exércitum qui vénerat ad eum ex Éphraim, ut reverterétur in locum suum: at illi contra Judam veheménter iráti, revérsi sunt in regiónem suam. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 11 Porro Amasías confidénter edúxit pópulum suum, et ábiit in vallem Salinárum, percussítque fílios Seir decem míllia: +2 Paralipomenon 2Par 14 25 12 et ália decem míllia virórum cepérunt fílii Juda, et adduxérunt ad prærúptum cujúsdam petræ, præcipitaverúntque eos de summo in præceps: qui univérsi crepuérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 13 At ille exércitus quem remíserat Amasías ne secum iret ad prœ́lium, diffúsus est in civitátibus Juda, a Samaría usque ad Béthoron, et interféctis tribus míllibus, dirípuit prædam magnam. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 14 Amasías vero post cædem Idumæórum, et allátos deos filiórum Seir, státuit illos in deos sibi, et adorábat eos, et illis adolébat incénsum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 25 15 Quam ob rem irátus Dóminus contra Amasíam misit ad illum prophétam, qui díceret ei: Cur adorásti deos qui non liberavérunt pópulum suum de manu tua? +2 Paralipomenon 2Par 14 25 16 Cumque haec ille loquerétur, respóndit ei: Num consiliárius regis es? quiésce, ne interfíciam te. Discedénsque prophéta: Scio, inquit, quod cogitáverit Deus occídere te quia fecísti hoc malum, et ínsuper non acquievísti consílio meo. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 17 Ígitur Amasías rex Juda ínito péssimo consílio, misit ad Joas fílium Jóachaz fílii Jehu regem Israël, dicens: Veni, videámus nos mútuo. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 18 At ille remísit núntios, dicens: Cárduus qui est in Líbano misit ad cedrum Líbani, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem: et ecce béstiæ quæ erant in silva Líbani, transiérunt, et conculcavérunt cárduum. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 19 Dixísti: Percússi Edom, et idcírco erígitur cor tuum in supérbiam: sede in domo tua: cur malum advérsum te próvocas, ut cadas et tu, et Juda tecum? +2 Paralipomenon 2Par 14 25 20 Nóluit audíre Amasías, eo quod Dómini esset volúntas ut traderétur in manus hóstium propter deos Edom. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 21 Ascéndit ígitur Joas rex Israël, et mútuos sibi præbuére conspéctus: Amasías autem rex Juda erat in Béthsames Juda: +2 Paralipomenon 2Par 14 25 22 corruítque Juda coram Israël, et fugit in tabernácula sua. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 23 Porro Amasíam regem Juda, fílium Joas fílii Jóachaz, cepit Joas rex Israël in Béthsames, et addúxit in Jerúsalem: destruxítque murum ejus a porta Éphraim usque ad portam ánguli quadringéntis cúbitis. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 24 Omne quoque aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ repérerat in domo Dei, et apud Obédedom in thesáuris étiam domus régiæ, necnon et fílios óbsidum, redúxit in Samaríam. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 25 Vixit autem Amasías fílius Joas rex Juda, postquam mórtuus est Joas fílius Jóachaz rex Israël, quíndecim annis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 25 26 Réliqua autem sermónum Amasíæ priórum et novissimórum scripta sunt in libro regum Juda et Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 27 Qui postquam recéssit a Dómino, tetendérunt ei insídias in Jerúsalem. Cumque fugísset in Lachis, misérunt, et interfecérunt eum ibi. +2 Paralipomenon 2Par 14 25 28 Reportantésque super equos, sepeliérunt eum cum pátribus suis in civitáte David. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 1 Omnis autem pópulus Juda fílium ejus Ozíam, annórum sédecim, constítuit regem pro Amasía patre suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 2 Ipse ædificávit Áilath, et restítuit eam ditióni Juda, postquam dormívit rex cum pátribus suis. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 3 Sédecim annórum erat Ozías cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jechelía de Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 4 Fecítque quod erat rectum in óculis Dómini, juxta ómnia quæ fécerat Amasías pater ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 5 Et exquisívit Dóminum in diébus Zacharíæ intelligéntis et vidéntis Deum: cumque requíreret Dóminum, diréxit eum in ómnibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 6 Dénique egréssus est, et pugnávit contra Philísthiim, et destrúxit murum Geth, et murum Jábniæ, murúmque Azóti: ædificávit quoque óppida in Azóto et in Philísthiim. b +2 Paralipomenon 2Par 14 26 7 Et adjúvit eum Deus contra Philísthiim, et contra Árabes qui habitábant in Gúrbaal, et contra Ammonítas. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 8 Appendebántque Ammonítæ múnera Ozíæ: et divulgátum est nomen ejus usque ad intróitum Ægýpti propter crebras victórias. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 9 Ædificavítque Ozías turres in Jerúsalem super portam ánguli, et super portam vallis, et réliquas in eódem muri látere, firmavítque eas. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 10 Exstrúxit étiam turres in solitúdine, et effódit cistérnas plúrimas, eo quod habéret multa pécora tam in campéstribus quam in erémi vastitáte: víneas quoque hábuit et vinitóres, in móntibus et in Carmélo: erat quippe homo agricultúræ déditus. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 11 Fuit autem exércitus bellatórum ejus, qui procedébant ad prœ́lia sub manu Jéhiel scribæ, Maasiǽque doctóris, et sub manu Hananíæ, qui erat de dúcibus regis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 26 12 Omnísque númerus príncipum per famílias, virórum fórtium duórum míllium sexcentórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 13 Et sub eis univérsus exércitus trecentórum et septem míllium quingentórum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversários dimicábant. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 14 Præparávit quoque eis Ozías, id est, cuncto exercítui, clýpeos, et hastas, et gáleas, et lorícas, arcúsque et fundas ad jaciéndos lápides. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 15 Et fecit in Jerúsalem divérsi géneris máchinas, quas in túrribus collocávit et in ángulis murórum, ut mítterent sagíttas, et saxa grándia: egressúmque est nomen ejus procul, eo quod auxiliarétur ei Dóminus, et corroborásset illum. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 16 Sed cum roborátus esset, elevátum est cor ejus in intéritum suum, et negléxit Dóminum Deum suum: ingressúsque templum Dómini, adolére vóluit incénsum super altáre thymiámatis. b +2 Paralipomenon 2Par 14 26 17 Statímque ingréssus post eum Azarías sacérdos, et cum eo sacerdótes Dómini octogínta, viri fortíssimi, +2 Paralipomenon 2Par 14 26 18 restitérunt regi, atque dixérunt: Non est tui offícii, Ozía, ut adóleas incénsum Dómino, sed sacerdótum, hoc est, filiórum Áaron, qui consecráti sunt ad hujuscémodi ministérium: egrédere de sanctuário, ne contémpseris: quia non reputábitur tibi in glóriam hoc a Dómino Deo. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 19 Iratúsque Ozías, tenens in manu thuríbulum ut adoléret incénsum, minabátur sacerdótibus. Statímque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdótibus, in domo Dómini super altáre thymiámatis. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 20 Cumque respexísset eum Azarías póntifex, et omnes réliqui sacerdótes, vidérunt lepram in fronte ejus, et festináto expulérunt eum. Sed et ipse pertérritus, accelerávit égredi, eo quod sensísset íllico plagam Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 21 Fuit ígitur Ozías rex leprósus usque ad diem mortis suæ, et habitávit in domo separáta plenus lepra, ob quam ejéctus fúerat de domo Dómini. Porro Jóatham fílius ejus rexit domum regis, et judicábat pópulum terræ. b +2 Paralipomenon 2Par 14 26 22 Réliqua autem sermónum Ozíæ priórum et novissimórum scripsit Isaías fílius Amos prophéta. +2 Paralipomenon 2Par 14 26 23 Dormivítque Ozías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in agro regálium sepulchrórum, eo quod esset leprósus: regnavítque Jóatham fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 1 Vigínti quinque annórum erat Jóatham cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jérusa fília Sadoc. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 2 Fecítque quod rectum erat coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, excépto quod non est ingréssus templum Dómini: et adhuc pópulus delinquébat. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 3 Ipse ædificávit portam domus Dómini excélsam, et in muro Ophel multa constrúxit. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 4 Urbes quoque ædificávit in móntibus Juda, et in sáltibus castélla et turres. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 5 Ipse pugnávit contra regem filiórum Ammon, et vicit eos, dederúntque ei fílii Ammon in témpore illo centum talénta argénti, et decem míllia coros trítici, ac tótidem coros hórdei: haec ei præbuérunt fílii Ammon in anno secúndo et tértio. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 6 Corroboratúsque est Jóatham, eo quod direxísset vias suas coram Dómino Deo suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 7 Réliqua autem sermónum Jóatham, et omnes pugnæ ejus et ópera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 8 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 27 9 Dormivítque Jóatham cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: et regnávit Achaz fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 1 Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. Non fecit rectum in conspéctu Dómini sicut David pater ejus, +2 Paralipomenon 2Par 14 28 2 sed ambulávit in viis regum Israël, ínsuper et státuas fudit Báalim. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 3 Ipse est qui adolévit incénsum in valle Benénnom, et lustrávit fílios suos in igne juxta ritum géntium quas interfécit Dóminus in advéntu filiórum Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 4 Sacrificábat quoque, et thymiáma succendébat in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 5 Tradidítque eum Dóminus Deus ejus in manu regis Sýriæ, qui percússit eum, magnámque prædam cepit de ejus império, et addúxit in Damáscum: mánibus quoque regis Israël tráditus est, et percússus plaga grandi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 28 6 Occidítque Phácee fílius Romelíæ, de Juda centum vigínti míllia in die uno, omnes viros bellatóres: eo quod reliquíssent Dóminum Deum patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 7 Eódem témpore occídit Zechri, vir potens ex Éphraim, Maasíam fílium regis, et Ézricam ducem domus ejus, Élcanam quoque secúndum a rege. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 8 Ceperúntque fílii Israël de frátribus suis ducénta míllia mulíerum, puerórum, et puellárum, et infinítam prædam: pertulerúntque eam in Samaríam. b +2 Paralipomenon 2Par 14 28 9 Ea tempestáte erat ibi prophéta Dómini, nómine Oded: qui egréssus óbviam exercítui veniénti in Samaríam, dixit eis: Ecce irátus Dóminus Deus patrum vestrórum contra Juda, trádidit eos in mánibus vestris, et occidístis eos atróciter, ita ut ad cælum pertíngeret vestra crudélitas. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 10 Ínsuper fílios Juda et Jerúsalem vultis vobis subjícere in servos et ancíllas: quod nequáquam facto opus est: peccástis enim super hoc Dómino Deo vestro. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 11 Sed audíte consílium meum, et redúcite captívos quos adduxístis de frátribus vestris, quia magnus furor Dómini ímminet vobis. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 12 Stetérunt ítaque viri de princípibus filiórum Éphraim, Azarías fílius Jóhanan, Barachías fílius Mosóllamoth, Ezechías fílius Sellum, et Ámasa fílius Ádali, contra eos qui veniébant de prœ́lio, +2 Paralipomenon 2Par 14 28 13 et dixérunt eis: Non introducétis huc captívos, ne peccémus Dómino. Quare vultis adjícere super peccáta nostra, et vétera cumuláre delícta? grande quippe peccátum est, et ira furóris Dómini ímminet super Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 14 Dimiserúntque viri bellatóres prædam, et univérsa quæ céperant, coram princípibus, et omni multitúdine. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 15 Steterúntque viri quos supra memorávimus, et apprehendéntes captívos, omnésque qui nudi erant, vestiérunt de spóliis: cumque vestíssent eos, et calceássent, et refecíssent cibo ac potu, unxisséntque propter labórem, et adhibuíssent eis curam: quicúmque ambuláre non póterant, et erant imbecíllo córpore, imposuérunt eos juméntis, et adduxérunt Jéricho civitátem palmárum ad fratres eórum, ipsíque revérsi sunt in Samaríam. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 16 Témpore illo misit rex Achaz ad regem Assyriórum, póstulans auxílium. b +2 Paralipomenon 2Par 14 28 17 Venerúntque Idumǽi, et percussérunt multos ex Juda, et cepérunt prædam magnam. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 18 Philísthiim quoque diffúsi sunt per urbes campéstres, et ad merídiem Juda: ceperúntque Béthsames, et Ájalon, et Gáderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum vículis suis, et habitavérunt in eis. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 19 Humiliáverat enim Dóminus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudásset eum auxílio, et contémptui habuísset Dóminum. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 20 Adduxítque contra eum Thelgathphálnasar regem Assyriórum, qui et afflíxit eum, et nullo resisténte vastávit. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 21 Ígitur Achaz, spoliáta domo Dómini, et domo regum ac príncipum, dedit regi Assyriórum múnera, et tamen nihil ei prófuit. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 22 Ínsuper et témpore angústiæ suæ auxit contémptum in Dóminum, ipse per se rex Achaz, +2 Paralipomenon 2Par 14 28 23 immolávit diis Damásci víctimas percussóribus suis, et dixit: Dii regum Sýriæ auxiliántur eis, quos ego placábo hóstiis, et áderunt mihi: cum e contrário ipsi fúerint ruínæ ei, et univérso Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 24 Diréptis ítaque Achaz ómnibus vasis domus Dei, atque confráctis, clausit jánuas templi Dei, et fecit sibi altária in univérsis ángulis Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 25 In ómnibus quoque úrbibus Juda exstrúxit aras ad cremándum thus, atque ad iracúndiam provocávit Dóminum Deum patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 26 Réliqua autem sermónum ejus, et ómnium óperum suórum priórum et novissimórum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 28 27 Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte Jerúsalem: neque enim recepérunt eum in sepúlchra regum Israël. Regnavítque Ezechías fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 1 Ígitur Ezechías regnáre cœpit, cum vigínti quinque esset annórum, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Abía fília Zacharíæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 2 Fecítque quod erat plácitum in conspéctu Dómini, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, apéruit valvas domus Dómini, et instaurávit eas. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 4 Adduxítque sacerdótes atque Levítas, et congregávit eos in platéam orientálem. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 5 Dixítque ad eos: Audíte me, Levítæ, et sanctificámini: mundáte domum Dómini Dei patrum vestrórum, et auférte omnem immundítiam de sanctuário. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 6 Peccavérunt patres nostri, et fecérunt malum in conspéctu Dómini Dei nostri, derelinquéntes eum: avertérunt fácies suas a tabernáculo Dómini, et præbuérunt dorsum. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 7 Clausérunt óstia quæ erant in pórticu, et extinxérunt lucérnas, incensúmque non adolevérunt, et holocáusta non obtulérunt in sanctuário Deo Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 8 Concitátus est ítaque furor Dómini super Judam et Jerúsalem, tradidítque eos in commotiónem, et in intéritum, et in síbilum, sicut ipsi cérnitis óculis vestris. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 9 En corruérunt patres nostri gládiis: fílii nostri, et fíliæ nostræ, et cónjuges captívæ ductæ sunt propter hoc scelus. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 10 Nunc ergo placet mihi ut ineámus fœdus cum Dómino Deo Israël, et avértet a nobis furórem iræ suæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 11 Fílii mei, nolíte neglígere: vos elégit Dóminus ut stetis coram eo, et ministrétis illi, colatísque eum, et cremétis ei incénsum. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 12 Surrexérunt ergo Levítæ: Mahath fílius Amásai, et Joël fílius Azaríæ de fíliis Caath: porro de fíliis Merári, Cis fílius Abdi, et Azarías fílius Jaláleel. De fíliis autem Gersom, Joah fílius Zemma, et Eden fílius Joah. b +2 Paralipomenon 2Par 14 29 13 At vero de fíliis Elísaphan, Samri, et Jáhiel. De fíliis quoque Asaph, Zacharías, et Mathanías: +2 Paralipomenon 2Par 14 29 14 necnon de fíliis Heman, Jáhiel, et Sémei: sed et de fíliis Ídithun, Semeías, et Óziel. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 15 Congregaverúntque fratres suos, et sanctificáti sunt, et ingréssi sunt juxta mandátum regis et impérium Dómini, ut expiárent domum Dei. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 16 Sacerdótes quoque ingréssi templum Dómini ut sanctificárent illud, extulérunt omnem immundítiam quam intro repérerant in vestíbulo domus Dómini: quam tulérunt Levítæ, et asportavérunt ad torréntem Cedron foras. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 17 Cœpérunt autem prima die mensis primi mundáre, et in die octávo ejúsdem mensis ingréssi sunt pórticum templi Dómini, expiaverúntque templum diébus octo, et in die sextadécima mensis ejúsdem, quod cœ́perant, implevérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 18 Ingréssi quoque sunt ad Ezechíam regem, et dixérunt ei: Sanctificávimus omnem domum Dómini, et altáre holocáusti, vasáque ejus, necnon et mensam propositiónis cum ómnibus vasis suis, +2 Paralipomenon 2Par 14 29 19 cunctámque templi supelléctilem, quam pollúerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricátus est: et ecce expósita sunt ómnia coram altáre Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 20 Consurgénsque dilúculo Ezechías rex, adunávit omnes príncipes civitátis, et ascéndit in domum Dómini: b +2 Paralipomenon 2Par 14 29 21 obtulerúntque simul táuros septem, et aríetes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccáto, pro regno, pro sanctuário, pro Juda: dixítque sacerdótibus fíliis Áaron, ut offérrent super altáre Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 22 Mactavérunt ígitur táuros, et suscepérunt sánguinem sacerdótes, et fudérunt illum super altáre: mactavérunt étiam aríetes, et illórum sánguinem super altáre fudérunt, immolaverúntque agnos, et fudérunt super altáre sánguinem. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 23 Applicuérunt hircos pro peccáto coram rege, et univérsa multitúdine, imposuerúntque manus suas super eos: +2 Paralipomenon 2Par 14 29 24 et immolavérunt illos sacerdótes, et aspersérunt sánguinem eórum coram altáre pro piáculo univérsi Israélis: pro omni quippe Israël præcéperat rex ut holocáustum fíeret, et pro peccáto. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 25 Constítuit quoque Levítas in domo Dómini cum cýmbalis, et psaltériis, et cítharis secúndum dispositiónem David regis, et Gad vidéntis, et Nathan prophétæ: síquidem Dómini præcéptum fuit per manum prophetárum ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 26 Steterúntque Levítæ tenéntes órgana David, et sacerdótes tubas. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 27 Et jussit Ezechías ut offérrent holocáusta super altáre: cumque offerréntur holocáusta, cœpérunt laudes cánere Dómino, et clángere tubis, atque in divérsis órganis quæ David rex Israël præparáverat, concrepáre. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 28 Omni autem turba adoránte, cantóres, et ii qui tenébant tubas, erant in offício suo donec complerétur holocáustum. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 29 Cumque finíta esset oblátio, incurvátus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoravérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 30 Præcepítque Ezechías et príncipes Levítis, ut laudárent Dóminum sermónibus David, et Asaph vidéntis: qui laudavérunt eum magna lætítia, et incurváto genu adoravérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 31 Ezechías autem étiam haec áddidit: Impléstis manus vestras Dómino: accédite, et offérte víctimas et laudes in domo Dómini. Óbtulit ergo univérsa multitúdo hóstias, et laudes, et holocáusta, mente devóta. b +2 Paralipomenon 2Par 14 29 32 Porro númerus holocaustórum quæ óbtulit multitúdo, hic fuit: táuros septuagínta, aríetes centum, agnos ducéntos. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 33 Sanctificaverúntque Dómino boves sexcéntos, et oves tria míllia. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 34 Sacerdótes vero pauci erant, nec póterant suffícere ut pelles holocaustórum detráherent: unde et Levítæ fratres eórum adjuvérunt eos, donec implerétur opus, et sanctificaréntur antístites: Levítæ quippe facilióri ritu sanctificántur quam sacerdótes. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 35 Fuérunt ergo holocáusta plúrima, ádipes pacificórum, et libámina holocaustórum: et complétus est cultus domus Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 29 36 Lætatúsque est Ezechías et omnis pópulus, eo quod ministérium Dómini esset explétum: de repénte quippe hoc fíeri placúerat. b +2 Paralipomenon 2Par 14 30 1 Misit quoque Ezechías ad omnem Israël et Judam: scripsítque epístolas ad Éphraim et Manássen ut venírent ad domum Dómini in Jerúsalem, et fácerent Phase Dómino Deo Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 2 Ínito ergo consílio regis et príncipum, et univérsi cœtus Jerúsalem, decrevérunt ut fácerent Phase mense secúndo. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 3 Non enim potúerant fácere in témpore suo, quia sacerdótes qui possent suffícere, sanctificáti non fúerant, et pópulus nondum congregátus fúerat in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 4 Placuítque sermo regi, et omni multitúdini. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 5 Et decrevérunt ut mítterent núntios in univérsum Israël, de Bersabée usque Dan, ut venírent, et fácerent Phase Dómino Deo Israël in Jerúsalem: multi enim non fécerant sicut lege præscríptum est. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 6 Perrexerúntque cursóres cum epístolis ex regis império, et príncipum ejus, in univérsum Israël et Judam, juxta id quod rex jússerat, prædicántes: Fílii Israël, revertímini ad Dóminum Deum Ábraham, et Ísaac, et Israël: et revertétur ad relíquias quæ effugérunt manum regis Assyriórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 7 Nolíte fíeri sicut patres vestri et fratres, qui recessérunt a Dómino Deo patrum suórum, qui trádidit eos in intéritum, ut ipsi cérnitis. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 8 Nolíte induráre cervíces vestras, sicut patres vestri: trádite manus Dómino, et veníte ad sanctuárium ejus quod sanctificávit in ætérnum: servíte Dómino Deo patrum vestrórum, et avertétur a vobis ira furóris ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 9 Si enim vos revérsi fuéritis ad Dóminum, fratres vestri et fílii habébunt misericórdiam coram dóminis suis, qui illos duxérunt captívos, et reverténtur in terram hanc: pius enim et clemens est Dóminus Deus vester, et non avértet fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 10 Ígitur cursóres pergébant velóciter de civitáte in civitátem per terram Éphraim et Manásse usque ad Zábulon, illis irridéntibus et subsannántibus eos. b +2 Paralipomenon 2Par 14 30 11 Áttamen quidam viri ex Aser, et Manásse, et Zábulon acquiescéntes consílio, venérunt Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 12 In Juda vero facta est manus Dómini ut daret eis cor unum, ut fácerent juxta præcéptum regis et príncipum verbum Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 13 Congregatíque sunt in Jerúsalem pópuli multi ut fácerent solemnitátem azymórum, in mense secúndo: +2 Paralipomenon 2Par 14 30 14 et surgéntes destruxérunt altária quæ erant in Jerúsalem, atque univérsa in quibus idólis adolebátur incénsum, subverténtes, projecérunt in torréntem Cedron. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 15 Immolavérunt autem Phase quartadécima die mensis secúndi. Sacerdótes quoque atque Levítæ tandem sanctificáti, obtulérunt holocáusta in domo Dómini: +2 Paralipomenon 2Par 14 30 16 steterúntque in órdine suo juxta dispositiónem et legem Móysi hóminis Dei: sacerdótes vero suscipiébant effundéndum sánguinem de mánibus Levitárum, +2 Paralipomenon 2Par 14 30 17 eo quod multa turba sanctificáta non esset: et idcírco immolárent Levítæ Phase his qui non occúrrerant sanctificári Dómino. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 18 Magna étiam pars pópuli de Éphraim, et Manásse, et Íssachar, et Zábulon, quæ sanctificáta non fúerat, comédit Phase non juxta quod scriptum est: et orávit pro eis Ezechías, dicens: Dóminus bonus propitiábitur +2 Paralipomenon 2Par 14 30 19 cunctis, qui in toto corde requírunt Dóminum Deum patrum suórum: et non imputábit eis quod minus sanctificáti sunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 20 Quem exaudívit Dóminus, et placátus est pópulo. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 21 Fecerúntque fílii Israël, qui invénti sunt in Jerúsalem, solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia magna, laudántes Dóminum per síngulos dies: Levítæ quoque et sacerdótes per órgana quæ suo offício congruébant. b +2 Paralipomenon 2Par 14 30 22 Et locútus est Ezechías ad cor ómnium Levitárum qui habébant intelligéntiam bonam super Dómino: et comedérunt septem diébus solemnitátis, immolántes víctimas pacificórum, et laudántes Dóminum Deum patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 23 Placuítque univérsæ multitúdini ut celebrárent étiam álios dies septem: quod et fecérunt cum ingénti gáudio. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 24 Ezechías enim rex Juda præbúerat multitúdini mille táuros, et septem míllia óvium: príncipes vero déderant pópulo táuros mille, et oves decem míllia: sanctificáta est ergo sacerdótum plúrima multitúdo. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 25 Et hilaritáte perfúsa omnis turba Juda, tam sacerdótum et Levitárum, quam univérsæ frequéntiæ quæ vénerat ex Israël: proselytórum quoque de terra Israël, et habitántium in Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 26 Factáque est grandis celébritas in Jerúsalem, qualis a diébus Salomónis fílii David regis Israël in ea urbe non fúerat. +2 Paralipomenon 2Par 14 30 27 Surrexérunt autem sacerdótes atque Levítæ benedicéntes pópulo: et exaudíta est vox eórum, pervenítque orátio in habitáculum sanctum cæli. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 1 Cumque haec fuíssent rite celebráta, egréssus est omnis Israël qui invéntus fúerat in úrbibus Juda, et fregérunt simulácra, succiderúntque lucos, demolíti sunt excélsa, et altária destruxérunt, non solum de univérso Juda et Bénjamin, sed et de Éphraim quoque et Manásse, donec pénitus evérterent: reversíque sunt omnes fílii Israël in possessiónes et civitátes suas. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 2 Ezechías autem constítuit turmas sacerdotáles et Levíticas per divisiónes suas, unumquémque in offício próprio, tam sacerdótum vidélicet quam Levitárum, ad holocáusta et pacífica, ut ministrárent et confiteréntur, caneréntque in portis castrórum Dómini. b +2 Paralipomenon 2Par 14 31 3 Pars autem regis erat, ut de própria ejus substántia offerrétur holocáustum, mane semper et véspere: sábbatis quoque, et caléndis, et solemnitátibus céteris, sicut scriptum est in lege Móysi. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 4 Præcépit étiam pópulo habitántium Jerúsalem ut darent partes sacerdótibus et Levítis, ut possent vacáre legi Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 5 Quod cum percrebruísset in áuribus multitúdinis, plúrimas obtulére primítias fílii Israël fruménti, vini, et ólei: mellis quoque, et ómnium quæ gignit humus, décimas obtulérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 6 Sed et fílii Israël et Juda qui habitábant in úrbibus Juda, obtulérunt décimas boum et óvium, decimásque sanctórum quæ vóverant Dómino Deo suo: atque univérsa portántes, fecérunt acérvos plúrimos. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 7 Mense tértio cœpérunt acervórum jacére fundaménta, et mense séptimo complevérunt eos. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 8 Cumque ingréssi fuíssent Ezechías et príncipes ejus, vidérunt acérvos, et benedixérunt Dómino ac pópulo Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 9 Interrogavítque Ezechías sacerdótes et Levítas, cur ita jacérent acérvi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 31 10 Respóndit illi Azarías sacérdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœpérunt offérri primítiæ in domo Dómini, comédimus, et saturáti sumus, et remansérunt plúrima, eo quod benedíxerit Dóminus pópulo suo: reliquárum autem cópia est ista, quam cernis. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 11 Præcépit ígitur Ezechías ut præparárent hórrea in domo Dómini. Quod cum fecíssent, +2 Paralipomenon 2Par 14 31 12 intulérunt tam primítias quam décimas, et quæcúmque vóverant, fidéliter. Fuit autem præféctus eórum Chonenías Levíta, et Sémei frater ejus secúndus, +2 Paralipomenon 2Par 14 31 13 post quem Jáhiel, et Azarías, et Nahath, et Asaël, et Jérimoth, Józabad quoque, et Éliel, et Jesmachías, et Mahath, et Banaías, præpósiti sub mánibus Choneníæ et Sémei fratris ejus, ex império Ezechíæ regis et Azaríæ pontíficis domus Dei, ad quos ómnia pertinébant. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 14 Core vero fílius Jemna Levítes, et jánitor orientális portæ, præpósitus erat iis quæ sponte offerebántur Dómino, primitiísque et consecrátis in Sancta sanctórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 15 Et sub cura ejus Eden, et Bénjamin, Jésue, et Semeías, Amarías quoque, et Sechenías in civitátibus sacerdótum, ut fidéliter distribúerent frátribus suis partes, minóribus atque majóribus: +2 Paralipomenon 2Par 14 31 16 excéptis máribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebántur templum Dómini, et quidquid per síngulos dies conducébat in ministério, atque observatiónibus juxta divisiónes suas, +2 Paralipomenon 2Par 14 31 17 sacerdótibus per famílias, et Levítis a vigésimo anno et supra, per órdines et turmas suas, +2 Paralipomenon 2Par 14 31 18 universǽque multitúdini tam uxóribus quam líberis eórum utriúsque sexus, fidéliter cibi de his quæ sanctificáta fúerant, præbebántur. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 19 Sed et filiórum Áaron per agros, et suburbána úrbium singulárum, dispósiti erant viri, qui partes distribúerent univérso séxui masculíno de sacerdótibus et Levítis. +2 Paralipomenon 2Par 14 31 20 Fecit ergo Ezechías univérsa quæ díximus in omni Juda: operatúsque est bonum et rectum, et verum coram Dómino Deo suo, b +2 Paralipomenon 2Par 14 31 21 in univérsa cultúra ministérii domus Dómini, juxta legem et cæremónias, volens requírere Deum suum in toto corde suo: fecítque, et prosperátus est. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 1 Post quæ et hujuscémodi veritátem, venit Sennácherib rex Assyriórum, et ingréssus Judam, obsédit civitátes munítas, volens eas cápere. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 2 Quod cum vidísset Ezechías, venísse scílicet Sennácherib, et totum belli ímpetum verti contra Jerúsalem, +2 Paralipomenon 2Par 14 32 3 ínito cum princípibus consílio, virísque fortíssimis, ut obturárent cápita fóntium qui erant extra urbem: et hoc ómnium decernénte senténtia, +2 Paralipomenon 2Par 14 32 4 congregávit plúrimam multitúdinem, et obturavérunt cunctos fontes, et rivum qui fluébat in médio terræ, dicéntes: Ne véniant reges Assyriórum, et invéniant aquárum abundántiam. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 5 Ædificávit quoque, agens indústrie, omnem murum qui fúerat dissipátus, et exstrúxit turres désuper, et forínsecus álterum murum: instauravítque Mello in civitáte David, et fecit univérsi géneris armatúram et clýpeos: +2 Paralipomenon 2Par 14 32 6 constituítque príncipes bellatórum in exércitu, et convocávit univérsos in platéa portæ civitátis, ac locútus est ad cor eórum, dicens: +2 Paralipomenon 2Par 14 32 7 Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis regem Assyriórum, et univérsam multitúdinem quæ est cum eo: multo enim plures nobíscum sunt, quam cum illo. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 8 Cum illo enim est bráchium cárneum: nobíscum Dóminus Deus noster, qui auxiliátor est noster, pugnátque pro nobis. Confortatúsque est pópulus hujuscémodi verbis Ezechíæ regis Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 9 Quæ postquam gesta sunt, misit Sennácherib rex Assyriórum servos suos in Jerúsalem (ipse enim cum univérso exércitu obsidébat Lachis) ad Ezechíam regem Juda, et ad omnem pópulum qui erat in urbe, dicens: b +2 Paralipomenon 2Par 14 32 10 Hæc dicit Sennácherib rex Assyriórum: In quo habéntes fidúciam sedétis obséssi in Jerúsalem? +2 Paralipomenon 2Par 14 32 11 num Ezechías décipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affírmans quod Dóminus Deus vester líberet vos de manu regis Assyriórum? +2 Paralipomenon 2Par 14 32 12 Numquid non iste est Ezechías, qui destrúxit excélsa illíus, et altária, et præcépit Juda et Jerúsalem, dicens: Coram altári uno adorábitis, et in ipso comburétis incénsum? +2 Paralipomenon 2Par 14 32 13 an ignorátis quæ ego fécerim, et patres mei, cunctis terrárum pópulis? numquid prævaluérunt dii géntium, omniúmque terrárum, liberáre regiónem suam de manu mea? +2 Paralipomenon 2Par 14 32 14 Quis est de univérsis diis géntium, quas vastavérunt patres mei, qui potúerit erúere pópulum suum de manu mea, ut possit étiam Deus vester erúere vos de hac manu? +2 Paralipomenon 2Par 14 32 15 non vos ergo decípiat Ezechías, nec vana persuasióne delúdat, neque credátis ei. Si enim nullus pótuit deus cunctárum géntium atque regnórum liberáre pópulum suum de manu mea, et de manu patrum meórum, consequénter nec Deus vester póterit erúere vos de manu mea. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 16 Sed et ália multa locúti sunt servi ejus contra Dóminum Deum, et contra Ezechíam servum ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 17 Epístolas quoque scripsit plenas blasphémiæ in Dóminum Deum Israël, et locútus est advérsus eum: Sicut dii géntium ceterárum non potuérunt liberáre pópulum suum de manu mea, sic et Deus Ezechíæ erúere non póterit pópulum suum de manu ista. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 18 Ínsuper et clamóre magno, lingua judáica, contra pópulum qui sedébat in muris Jerúsalem, personábat, ut terréret eos, et cáperet civitátem. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 19 Locutúsque est contra Deum Jerúsalem, sicut advérsum deos populórum terræ, ópera mánuum hóminum. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 20 Oravérunt ígitur Ezechías rex, et Isaías fílius Amos prophétes, advérsum hanc blasphémiam, ac vociferáti sunt usque in cælum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 32 21 Et misit Dóminus ángelum, qui percússit omnem virum robústum, et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum: reversúsque est cum ignomínia in terram suam. Cumque ingréssus esset domum dei sui, fílii qui egréssi fúerant de útero ejus interfecérunt eum gládio. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 22 Salvavítque Dóminus Ezechíam et habitatóres Jerúsalem de manu Sennácherib regis Assyriórum, et de manu ómnium, et prǽstitit eis quiétem per circúitum. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 23 Multi étiam deferébant hóstias et sacrifícia Dómino in Jerúsalem, et múnera Ezechíæ regi Juda: qui exaltátus est post haec coram cunctis géntibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 24 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem, et orávit Dóminum: exaudivítque eum, et dedit ei signum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 32 25 Sed non juxta benefícia quæ accéperat, retríbuit, quia elevátum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 26 Humiliatúsque est póstea, eo quod exaltátum fuísset cor ejus, tam ipse quam habitatóres Jerúsalem: et idcírco non venit super eos ira Dómini in diébus Ezechíæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 27 Fuit autem Ezechías dives, et ínclytus valde, et thesáuros sibi plúrimos congregávit argénti, et auri, et lápidis pretiósi, arómatum, et armorum univérsi géneris, et vasórum magni prétii. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 28 Apothécas quoque fruménti, vini, et ólei, et præsépia ómnium jumentórum, caulásque pécorum, +2 Paralipomenon 2Par 14 32 29 et urbes ædificávit sibi: habébat quippe greges óvium et armentórum innumerábiles, eo quod dedísset ei Dóminus substántiam multam nimis. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 30 Ipse est Ezechías, qui obturávit superiórem fontem aquárum Gihon, et avértit eas subter ad occidéntem urbis David: in ómnibus opéribus suis fecit próspere quæ vóluit. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 31 Áttamen in legatióne príncipum Babylónis, qui missi fúerant ad eum ut interrogárent de porténto quod accíderat super terram, derelíquit eum Deus ut tentarétur, et nota fíerent ómnia quæ erant in corde ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 32 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et misericordiárum ejus, scripta sunt in visióne Isaíæ fílii Amos prophétæ, et in libro regum Juda et Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 32 33 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum super sepúlchra filiórum David: et celebrávit ejus exéquias univérsus Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: regnavítque Manásses fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 2 Fecit autem malum coram Dómino, juxta abominatiónes géntium quas subvértit Dóminus coram fíliis Israël: +2 Paralipomenon 2Par 14 33 3 et convérsus instaurávit excélsa quæ demolítus fúerat Ezechías pater ejus: construxítque aras Báalim, et fecit lucos, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 4 Ædificávit quoque altária in domo Dómini, de qua díxerat Dóminus: In Jerúsalem erit nomen meum in ætérnum. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 5 Ædificávit autem ea cuncto exercítui cæli in duóbus átriis domus Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 6 Transiréque fecit fílios suos per ignem in valle Benénnom: observábat sómnia, sectabátur augúria, maléficis ártibus inserviébat, habébat secum magos et incantatóres, multáque mala operátus est coram Dómino ut irritáret eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 7 Scúlptile quoque et conflátile signum pósuit in domo Dei, de qua locútus est Deus ad David, et ad Salomónem fílium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Israël, ponam nomen meum in sempitérnum. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 8 Et movéri non fáciam pedem Israël de terra quam trádidi pátribus eórum: ita dumtáxat si custodíerint fácere quæ præcépi eis, cunctámque legem, et cæremónias atque judícia, per manum Móysi. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 9 Ígitur Manásses sedúxit Judam, et habitatóres Jerúsalem, ut fácerent malum super omnes gentes quas subvérterat Dóminus a fácie filiórum Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 10 Locutúsque est Dóminus ad eum, et ad pópulum illíus, et atténdere noluérunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 11 Idcírco superindúxit eis príncipes exércitus regis Assyriórum: ceperúntque Manássen, et vinctum caténis atque compédibus duxérunt in Babylónem. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 12 Qui postquam coangustátus est, orávit Dóminum Deum suum: et egit pœniténtiam valde coram Deo patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 13 Deprecatúsque est eum, et obsecrávit inténte: et exaudívit oratiónem ejus, reduxítque eum Jerúsalem in regnum suum, et cognóvit Manásses quod Dóminus ipse esset Deus. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 14 Post haec ædificávit murum extra civitátem David ad occidéntem Gihon in conválle, ab intróitu portæ píscium per circúitum usque ad Ophel, et exaltávit illum veheménter: constituítque príncipes exércitus in cunctis civitátibus Juda munítis: b +2 Paralipomenon 2Par 14 33 15 et ábstulit deos aliénos, et simulácrum de domo Dómini: aras quoque, quas fécerat in monte domus Dómini et in Jerúsalem: et projécit ómnia extra urbem. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 16 Porro instaurávit altáre Dómini, et immolávit super illud víctimas, et pacífica, et laudem: præcepítque Judæ ut servíret Dómino Deo Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 17 Áttamen adhuc pópulus immolábat in excélsis Dómino Deo suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 18 Réliqua autem gestórum Manásse, et obsecrátio ejus ad Deum suum, verba quoque vidéntium qui loquebántur ad eum in nómine Dómini Dei Israël, continéntur in sermónibus regum Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 19 Orátio quoque ejus et exaudítio, et cuncta peccáta atque contémptus, loca étiam in quibus ædificávit excélsa, et fecit lucos et státuas ántequam ágeret pœniténtiam, scripta sunt in sermónibus Hózai. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 20 Dormívit ergo Manásses cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in domo sua: regnavítque pro eo fílius ejus Amon. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 21 Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset, et duóbus annis regnávit in Jerúsalem. b +2 Paralipomenon 2Par 14 33 22 Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater ejus: et cunctis idólis quæ Manásses fúerat fabricátus, immolávit atque servívit. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 23 Et non est revéritus fáciem Dómini, sicut revéritus est Manásses pater ejus, et multo majóra delíquit. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 24 Cumque conjurássent advérsus eum servi sui, interfecérunt eum in domo sua. +2 Paralipomenon 2Par 14 33 25 Porro réliqua pópuli multitúdo, cæsis iis qui Amon percússerant, constítuit regem Josíam fílium ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 1 Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset, et trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 2 Fecítque quod erat rectum in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis David patris sui: non declinávit neque ad dextram, neque ad sinístram. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 3 Octávo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quǽrere Deum patris sui David: et duodécimo anno postquam regnáre cœ́perat, mundávit Judam et Jerúsalem ab excélsis, et lucis, simulacrísque et sculptílibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 4 Destruxerúntque coram eo aras Báalim, et simulácra quæ superpósita fúerant, demolíti sunt: lucos étiam et sculptília succídit atque commínuit, et super túmulos eórum qui eis immoláre consuéverant, fragménta dispérsit. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 5 Ossa prætérea sacerdótum combússit in altaribus idolórum, mundavítque Judam et Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 6 Sed et in úrbibus Manásse, et Éphraim, et Símeon, usque Néphthali, cuncta subvértit. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 7 Cumque altária dissipásset, et lucos et sculptília contrivísset in frustra, cunctáque delúbra demolítus esset de univérsa terra Israël, revérsus est in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 8 Ígitur anno octavodécimo regni sui, mundáta jam terra et templo Dómini, misit Saphan fílium Eselíæ, et Maasíam príncipem civitátis, et Joha fílium Jóachaz a commentáriis, ut instaurárent domum Dómini Dei sui. b +2 Paralipomenon 2Par 14 34 9 Qui venérunt ad Helcíam sacerdótem magnum: acceptámque ab eo pecúniam quæ illáta fúerat in domum Dómini, et quam congregáverant Levítæ, et janitóres de Manásse, et Éphraim, et univérsis relíquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Bénjamin, et habitatóribus Jerúsalem, +2 Paralipomenon 2Par 14 34 10 tradidérunt in mánibus eórum qui prǽerant operáriis in domo Dómini, ut instaurárent templum, et infírma quæque sarcírent. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 11 At illi dedérunt eam artifícibus et cæmentáriis, ut émerent lápides de lapicidínis, et ligna ad commissúras ædifícii, et ad contignatiónem domórum quas destrúxerant reges Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 12 Qui fidéliter cuncta faciébant. Erant autem præpósiti operántium Jahath et Abdías de fíliis Merári, Zacharías et Mosóllam de fíliis Caath, qui urgébant opus: omnes Levítæ sciéntes órganis cánere. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 13 Super eos vero qui ad divérsos usus ónera portábant, erant scribæ, et magístri de Levítis, janitóres. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 14 Cumque efférrent pecúniam quæ illáta fúerat in templum Dómini, réperit Helcías sacérdos librum legis Dómini per manum Móysi. b +2 Paralipomenon 2Par 14 34 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis invéni in domo Dómini: et trádidit ei. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 16 At ille íntulit volúmen ad regem, et nuntiávit ei, dicens: Ómnia quæ dedísti in manu servórum tuórum, ecce compléntur. b +2 Paralipomenon 2Par 14 34 17 Argéntum quod repértum est in domo Dómini, conflavérunt, datúmque est præféctis artíficum, et divérsa ópera fabricántium. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 18 Prætérea trádidit mihi Helcías sacérdos hunc librum. Quem cum rege præsénte recitásset, +2 Paralipomenon 2Par 14 34 19 audissétque ille verba legis, scidit vestiménta sua: +2 Paralipomenon 2Par 14 34 20 et præcépit Helcíæ, et Áhicam fílio Saphan, et Abdon fílio Micha, Saphan quoque scribæ, et Ásaæ servo regis, dicens: +2 Paralipomenon 2Par 14 34 21 Ite, et oráte Dóminum pro me, et pro relíquiis Israël et Juda, super univérsis sermónibus libri istíus, qui repértus est: magnus enim furor Dómini stillávit super nos, eo quod non custodíerint patres nostri verba Dómini ut fácerent ómnia quæ scripta sunt in isto volúmine. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 22 Ábiit ergo Helcías, et hi qui simul a rege missi fúerant, ad Oldam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuath fílii Hasra custódis véstium, quæ habitábat in Jerúsalem in Secúnda: et locúti sunt ei verba quæ supra narrávimus. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 23 At illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dícite viro qui misit vos ad me: +2 Paralipomenon 2Par 14 34 24 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam mala super locum istum et super habitatóres ejus, cunctáque maledícta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legérunt coram rege Juda. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 25 Quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, ut me ad iracúndiam provocárent in cunctis opéribus mánuum suárum, idcírco stillábit furor meus super locum istum, et non extinguétur. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Dómino deprecándo, sic loquímini: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quóniam audísti verba volúminis, +2 Paralipomenon 2Par 14 34 27 atque emollítum est cor tuum, et humiliátus es in conspéctu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatóres Jerúsalem, reveritúsque fáciem meam scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me: ego quoque exaudívi te, dicit Dóminus. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 28a Jam enim cólligam te ad patres tuos, et inferéris in sepúlchrum tuum in pace: nec vidébunt óculi tui omne malum quod ego inductúrus sum super locum istum, et super habitatóres ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 28b Retulérunt ítaque regi cuncta quæ díxerat. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 29 At ille convocátis univérsis majóribus natu Juda et Jerúsalem, +2 Paralipomenon 2Par 14 34 30 ascéndit in domum Dómini, unáque omnes viri Juda et habitatóres Jerúsalem, sacerdótes et Levítæ, et cunctus pópulus a mínimo usque ad máximum. Quibus audiéntibus in domo Dómini, legit rex ómnia verba volúminis: +2 Paralipomenon 2Par 14 34 31 et stans in tribunáli suo, percússit fœdus coram Dómino ut ambuláret post eum, et custodíret præcépta, et testimónia, et justificatiónes ejus in toto corde suo, et in tota ánima sua, facerétque quæ scripta sunt in volúmine illo, quod légerat. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 32 Adjurávit quoque super hoc omnes qui repérti fúerant in Jerúsalem et Bénjamin: et fecérunt habitatóres Jerúsalem juxta pactum Dómini Dei patrum suórum. +2 Paralipomenon 2Par 14 34 33 Ábstulit ergo Josías cunctas abominatiónes de univérsis regiónibus filiórum Israël: et fecit omnes qui resídui erant in Israël, servíre Dómino Deo suo. Cunctis diébus ejus non recessérunt a Dómino Deo patrum suórum. b +2 Paralipomenon 2Par 14 35 1 Fecit autem Josías in Jerúsalem Phase Dómino, quod immolátum est quartadécima die mensis primi: +2 Paralipomenon 2Par 14 35 2 et constítuit sacerdótes in offíciis suis, hortatúsque est eos ut ministrárent in domo Dómini: +2 Paralipomenon 2Par 14 35 3 Levítis quoque, ad quorum eruditiónem omnis Israël sanctificabátur Dómino, locútus est: Pónite arcam in sanctuário templi, quod ædificávit Sálomon fílius David rex Israël, nequáquam enim eam ultra portábitis: nunc autem ministráte Dómino Deo vestro, et pópulo ejus Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 4 Et præparáte vos per domos et cognatiónes vestras in divisiónibus singulórum, sicut præcépit David rex Israël, et descrípsit Sálomon fílius ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 5 Et ministráte in sanctuário per famílias turmásque Levíticas, +2 Paralipomenon 2Par 14 35 6 et sanctificáti immoláte Phase: fratres étiam vestros, ut possint juxta verba quæ locútus est Dóminus in manu Móysi fácere, præparáte. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 7 Dedit prætérea Josías omni pópulo qui ibi fúerat invéntus in solemnitáte Phase, agnos et hædos de grégibus et réliqui pécoris trigínta míllia, boum quoque tria míllia: haec de regis univérsa substántia. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 8 Duces quoque ejus sponte quod vóverant, obtulérunt, tam pópulo quam sacerdótibus et Levítis. Porro Helcías, et Zacharías, et Jáhiel príncipes domus Dómini dedérunt sacerdótibus ad faciéndum Phase pécora commíxtim duo míllia sexcénta, et boves trecéntos. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 9 Chonenías autem, et Semeías, étiam Nathánaël fratres ejus, necnon Hasabías, et Jéhiel, et Józabad príncipes Levitárum, dedérunt céteris Levítis ad celebrándum Phase quinque míllia pécorum, et boves quingéntos. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 10 Præparatúmque est ministérium, et stetérunt sacerdótes in offício suo: Levítæ quoque in turmis, juxta regis impérium. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 11 Et immolátum est Phase: asperserúntque sacerdótes manu sua sánguinem, et Levítæ detraxérunt pelles holocaustórum: b +2 Paralipomenon 2Par 14 35 12 et separavérunt ea ut darent per domos et famílias singulórum, et offerréntur Dómino, sicut scriptum est in libro Móysi: de bobus quoque fecérunt simíliter. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 13 Et assavérunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacíficas vero hóstias coxérunt in lebétibus, et cácabis, et ollis, et festináto distribuérunt univérsæ plebi: +2 Paralipomenon 2Par 14 35 14 sibi autem et sacerdótibus póstea paravérunt, nam in oblatióne holocaustórum et ádipum usque ad noctem sacerdótes fuérunt occupáti, unde Levítæ sibi et sacerdótibus fíliis Áaron paravérunt novíssimis. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 15 Porro cantóres fílii Asaph stabant in órdine suo, juxta præcéptum David, et Asaph, et Heman, et Ídithun prophetárum regis: janitóres vero per portas síngulas observábant, ita ut nec puncto quidem discéderent a ministério: quam ob rem et fratres eórum Levítæ paravérunt eis cibos. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 16 Omnis ígitur cultúra Dómini rite compléta est in die illa, ut fácerent Phase, et offérrent holocáusta super altáre Dómini, juxta præcéptum regis Josíæ. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 17 Fecerúntque fílii Israël, qui repérti fúerant ibi, Phase in témpore illo, et solemnitátem azymórum septem diébus. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 18 Non fuit Phase símile huic in Israël a diébus Samuélis prophétæ: sed nec quisquam de cunctis régibus Israël fecit Phase sicut Josías, sacerdótibus, et Levítis, et omni Judæ et Israël qui repértus fúerat, et habitántibus in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 19 Octavodécimo anno regni Josíæ hoc Phase celebrátum est. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 20 Postquam instauráverat Josías templum, ascéndit Néchao rex Ægýpti ad pugnándum in Chárcamis juxta Euphráten: et procéssit in occúrsum ejus Josías. b +2 Paralipomenon 2Par 14 35 21 At ille, missis ad eum núntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non advérsum te hódie vénio, sed contra áliam pugno domum, ad quam me Deus festináto ire præcépit: désine advérsum Deum fácere, qui mecum est, ne interfíciat te. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 22 Nóluit Josías revérti, sed præparávit contra eum bellum, nec acquiévit sermónibus Néchao ex ore Dei: verum perréxit ut dimicáret in campo Magéddo. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 23 Ibíque vulnerátus a sagittáriis, dixit púeris suis: Edúcite me de prœ́lio, quia óppido vulnerátus sum. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 24 Qui transtulérunt eum de curru in álterum currum, qui sequebátur eum more régio, et asportavérunt eum in Jerúsalem: mortuúsque est, et sepúltus in mausoléo patrum suórum, et univérsus Juda et Jerúsalem luxérunt eum. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 25 Jeremías máxime: cujus omnes cantóres atque cantatríces, usque in præséntem diem, lamentatiónes super Josíam réplicant, et quasi lex obtínuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentatiónibus. +2 Paralipomenon 2Par 14 35 26 Réliqua autem sermónum Josíæ, et misericordiárum ejus, quæ lege præcépta sunt Dómini, b +2 Paralipomenon 2Par 14 35 27 ópera quoque illíus prima et novíssima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 1 Tulit ergo pópulus terræ Jóachaz fílium Josíæ, et constítuit regem pro patre suo in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 2 Vigínti trium annórum erat Jóachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 3 Amóvit autem eum rex Ægýpti cum venísset in Jerúsalem, et condemnávit terram centum taléntis argénti, et talénto auri. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 4 Constituítque pro eo regem Elíakim fratrem ejus super Judam et Jerúsalem, et vertit nomen ejus Jóakim: ipsum vero Jóachaz tulit secum, et abdúxit in Ægýptum. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 5 Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: fecítque malum coram Dómino Deo suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 6 Contra hunc ascéndit Nabuchodónosor rex Chaldæórum, et vinctum caténis duxit in Babylónem. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 7 Ad quam et vasa Dómini tránstulit, et pósuit ea in templo suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 8 Réliqua autem verbórum Jóakim, et abominatiónum ejus quas operátus est, et quæ invénta sunt in eo, continéntur in libro regum Juda et Israël. Regnávit autem Jóachin fílius ejus pro eo. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 9 Octo annórum erat Jóachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus ac decem diébus regnávit in Jerúsalem: fecítque malum in conspéctu Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 10 Cumque anni círculus volverétur, misit Nabuchodónosor rex, qui adduxérunt eum in Babylónem, asportátis simul pretiosíssimis vasis domus Dómini. Regem vero constítuit Sedecíam pátruum ejus super Judam et Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 11 Vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: b +2 Paralipomenon 2Par 14 36 12 fecítque malum in óculis Dómini Dei sui, nec erúbuit fáciem Jeremíæ prophétæ, loquéntis ad se ex ore Dómini. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 13 A rege quoque Nabuchodónosor recéssit, qui adjuráverat eum per Deum: et indurávit cervícem suam et cor ut non reverterétur ad Dóminum Deum Israël. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 14 Sed et univérsi príncipes sacerdótum et pópulus prævaricáti sunt iníque juxta univérsas abominatiónes géntium, et polluérunt domum Dómini quam sanctificáverat sibi in Jerúsalem. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 15 Mittébat autem Dóminus Deus patrum suórum ad illos per manum nuntiórum suórum de nocte consúrgens, et quotídie cómmonens: eo quod párceret pópulo et habitáculo suo. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 16 At illi subsannábant núntios Dei, et parvipendébant sermónes ejus, illudebántque prophétis, donec ascénderet furor Dómini in pópulum ejus, et esset nulla curátio. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 17 Addúxit enim super eos regem Chaldæórum, et interfécit júvenes eórum gládio in domo sanctuárii sui: non est misértus adolescéntis, et vírginis, et senis, nec decrépiti quidem, sed omnes trádidit in mánibus ejus. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 18 Universáque vasa domus Dómini, tam majóra quam minóra, et thesáuros templi, et regis, et príncipum, tránstulit in Babylónem. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 19 Incendérunt hostes domum Dei, destruxerúntque murum Jerúsalem: univérsas turres combussérunt, et quidquid pretiósum fúerat, demolíti sunt. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 20 Si quis eváserat gládium, ductus in Babylónem servívit regi et fíliis ejus, donec imperáret rex Persárum, +2 Paralipomenon 2Par 14 36 21 et complerétur sermo Dómini ex ore Jeremíæ, et celebráret terra sábbata sua: cunctis enim diébus desolatiónis egit sábbatum usque dum compleréntur septuagínta anni. +2 Paralipomenon 2Par 14 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persárum, ad expléndum sermónem Dómini quem locútus fúerat per os Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: qui jussit prædicári in univérso regno suo, étiam per scriptúram, dicens: b +2 Paralipomenon 2Par 14 36 23 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa: quis ex vobis est in omni pópulo ejus? sit Dóminus Deus suus cum eo, et ascéndat. +# 1 Esdras Ezra Liber Primus Esdræ +1 Esdras Ezra 15 1 1 In anno primo Cyri regis Persárum, ut complerétur verbum Dómini ex ore Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: et tradúxit vocem in omni regno suo, étiam per scriptúram, dicens: +1 Esdras Ezra 15 1 2 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa. +1 Esdras Ezra 15 1 3 Quis est in vobis de univérso pópulo ejus? Sit Deus illíus cum ipso. Ascéndat in Jerúsalem, quæ est in Judǽa, et ædíficet domum Dómini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 1 4 Et omnes réliqui in cunctis locis ubicúmque hábitant, ádjuvent eum viri de loco suo argénto et auro, et substántia, et pecóribus, excépto quod voluntárie ófferunt templo Dei, quod est in Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 1 5 Et surrexérunt príncipes patrum de Juda, et Bénjamin, et sacerdótes, et Levítæ, et omnis cujus Deus suscitávit spíritum, ut ascénderent ad ædificándum templum Dómini, quod erat in Jerúsalem. b +1 Esdras Ezra 15 1 6 Universíque qui erant in circúitu, adjuvérunt manus eórum in vasis argénteis et áureis, in substántia et juméntis in supelléctili, excéptis his quæ sponte obtúlerant. +1 Esdras Ezra 15 1 7 Rex quoque Cyrus prótulit vasa templi Dómini, quæ túlerat Nabuchodónosor de Jerúsalem, et posúerat ea in templo dei sui. +1 Esdras Ezra 15 1 8 Prótulit autem ea Cyrus rex Persárum per manum Mithridátis fílii Gázabar, et annumerávit ea Sassabásar príncipi Juda. +1 Esdras Ezra 15 1 9 Et hic est númerus eórum: phíalæ áureæ trigínta, phíalæ argénteæ mille, cultri vigínti novem, scyphi áurei trigínta, +1 Esdras Ezra 15 1 10 scyphi argéntei secúndi quadringénti decem: vasa ália mille. +1 Esdras Ezra 15 1 11 Ómnia vasa áurea et argéntea quinque míllia quadringénta: univérsa tulit Sassabásar cum his qui ascendébant de transmigratióne Babylónis in Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 2 1 Hi sunt autem provínciæ fílii, qui ascendérunt de captivitáte, quam transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis in Babylónem, et revérsi sunt in Jerúsalem et Judam, unusquísque in civitátem suam. +1 Esdras Ezra 15 2 2 Qui venérunt cum Zoróbabel, Jósue, Nehemía, Saraía, Rahelaía, Mardochái, Belsan, Mesphar, Beguái, Rehum, Báana. Númerus virórum pópuli Israël: +1 Esdras Ezra 15 2 3 Fílii Pharos duo míllia centum septuagínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 4 Fílii Sephatía, trecénti septuagínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 5 Fílii Área, septingénti septuagínta quinque. +1 Esdras Ezra 15 2 6 Fílii Phahath Moab, filiórum Jósue: Joab, duo míllia octingénti duódecim. +1 Esdras Ezra 15 2 7 Fílii Ælam, mille ducénti quinquagínta quátuor. +1 Esdras Ezra 15 2 8 Fílii Zéthua, nongénti quadragínta quinque. +1 Esdras Ezra 15 2 9 Fílii Zachái, septingénti sexagínta. +1 Esdras Ezra 15 2 10 Fílii Bani, sexcénti quadragínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 11 Fílii Bébai, sexcénti vigínti tres. +1 Esdras Ezra 15 2 12 Fílii Azgad, mille ducénti vigínti duo. +1 Esdras Ezra 15 2 13 Fílii Adónicam, sexcénti sexagínta sex. +1 Esdras Ezra 15 2 14 Fílii Beguái, duo míllia quinquagínta sex. +1 Esdras Ezra 15 2 15 Fílii Adin, quadringénti quinquagínta quátuor. +1 Esdras Ezra 15 2 16 Fílii Ather, qui erant ex Ezechía, nonagínta octo. +1 Esdras Ezra 15 2 17 Fílii Bésai, trecénti vigínti tres. +1 Esdras Ezra 15 2 18 Fílii Jora, centum duódecim. +1 Esdras Ezra 15 2 19 Fílii Hasum, ducénti vigínti tres. +1 Esdras Ezra 15 2 20 Fílii Gebbar, nonagínta quinque. b +1 Esdras Ezra 15 2 21 Fílii Béthlehem, centum vigínti tres. +1 Esdras Ezra 15 2 22 Viri Nétupha, quinquagínta sex. +1 Esdras Ezra 15 2 23 Viri Ánathoth, centum vigínti octo. +1 Esdras Ezra 15 2 24 Fílii Ázmaveth, quadragínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 25 Fílii Cariathíarim, Cephíra et Beroth, septingénti quadragínta tres. +1 Esdras Ezra 15 2 26 Fílii Rama et Gábaa, sexcénti vigínti unus. +1 Esdras Ezra 15 2 27 Viri Machmas, centum vigínti duo. +1 Esdras Ezra 15 2 28 Viri Bethel et Hai, ducénti vigínti tres. +1 Esdras Ezra 15 2 29 Fílii Nebo, quinquagínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 30 Fílii Megbis, centum quinquagínta sex. +1 Esdras Ezra 15 2 31 Fílii Ælam altérius, mille ducénti quinquagínta quátuor. +1 Esdras Ezra 15 2 32 Fílii Harim, trecénti vigínti. +1 Esdras Ezra 15 2 33 Fílii Lod Hadid, et Ono, septingénti vigínti quinque. +1 Esdras Ezra 15 2 34 Fílii Jéricho, trecénti quadragínta quinque. +1 Esdras Ezra 15 2 35 Fílii Sénaa, tria míllia sexcénti trigínta. +1 Esdras Ezra 15 2 36 Sacerdótes: fílii Jadaía in domo Jósue, nongénti septuagínta tres. b +1 Esdras Ezra 15 2 37 Fílii Emmer, mille quinquagínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 38 Fílii Pheshur, mille ducénti quadragínta septem. +1 Esdras Ezra 15 2 39 Fílii Harim, mille decem et septem. +1 Esdras Ezra 15 2 40 Levítæ: fílii Jósue et Cédmihel filiórum Odovíæ, septuagínta quátuor. b +1 Esdras Ezra 15 2 41 Cantóres: fílii Asaph, centum vigínti octo. +1 Esdras Ezra 15 2 42 Fílii janitórum: fílii Sellum, fílii Ater, fílii Telmon, fílii Accub, fílii Hátitha, fílii Sobái: univérsi centum trigínta novem. +1 Esdras Ezra 15 2 43 Nathinǽi: fílii Siha, fílii Hasúpha, fílii Tábbaoth, b +1 Esdras Ezra 15 2 44 fílii Ceros, fílii Síaa, fílii Phadon, +1 Esdras Ezra 15 2 45 fílii Lébana, fílii Hágaba, fílii Accub, +1 Esdras Ezra 15 2 46 fílii Hagab, fílii Semlái, fílii Hanan, +1 Esdras Ezra 15 2 47 fílii Gaddel, fílii Gaher, fílii Raaía, +1 Esdras Ezra 15 2 48 fílii Rasin, fílii Necóda, fílii Gazam, +1 Esdras Ezra 15 2 49 fílii Aza, fílii Phásea, fílii Besée, +1 Esdras Ezra 15 2 50 fílii Ásena, fílii Munim, fílii Néphusim, +1 Esdras Ezra 15 2 51 fílii Bacbuc, fílii Hacúpha, fílii Harhur, +1 Esdras Ezra 15 2 52 fílii Besluth, fílii Mahída, fílii Harsa, +1 Esdras Ezra 15 2 53 fílii Bercos, fílii Sísara, fílii Thema, +1 Esdras Ezra 15 2 54 fílii Násia, fílii Hatípha, +1 Esdras Ezra 15 2 55 fílii servórum Salomónis, fílii Sotái, fílii Sóphereth, fílii Pharúda, +1 Esdras Ezra 15 2 56 fílii Jala, fílii Dercon, fílii Geddel, +1 Esdras Ezra 15 2 57 fílii Saphatía, fílii Hatil, fílii Phóchereth, qui erant de Asébaim, fílii Ami: +1 Esdras Ezra 15 2 58 omnes Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis, trecénti nonagínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 59 Et hi qui ascendérunt de Thélmala, Thelhársa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuérunt indicáre domum patrum suórum et semen suum, utrum ex Israël essent. b +1 Esdras Ezra 15 2 60 Fílii Dalaía, fílii Tobía, fílii Necóda, sexcénti quinquagínta duo. +1 Esdras Ezra 15 2 61 Et de fíliis sacerdótum: fílii Hobía, fílii Accos, fílii Berzellái, qui accépit de filiábus Berzellái Galaadítis, uxórem, et vocátus est nómine eórum: +1 Esdras Ezra 15 2 62 hi quæsiérunt scriptúram genealógiæ suæ, et non invenérunt, et ejécti sunt de sacerdótio. +1 Esdras Ezra 15 2 63 Et dixit Athérsatha eis ut non coméderent de Sancto sanctórum, donec súrgeret sacérdos doctus atque perféctus. +1 Esdras Ezra 15 2 64 Omnis multitúdo quasi unus, quadragínta duo míllia trecénti sexagínta: b +1 Esdras Ezra 15 2 65 excéptis servis eórum, et ancíllis, qui erant septem míllia trecénti trigínta septem: et in ipsis cantóres atque cantatríces ducénti. +1 Esdras Ezra 15 2 66 Equi eórum septingénti trigínta sex, muli eórum, ducénti quadragínta quinque, +1 Esdras Ezra 15 2 67 caméli eórum, quadringénti trigínta quinque, ásini eórum, sex míllia septingénti vigínti. +1 Esdras Ezra 15 2 68 Et de princípibus patrum, cum ingrederéntur templum Dómini, quod est in Jerúsalem, sponte obtulérunt in domum Dei ad exstruéndam eam in loco suo. b +1 Esdras Ezra 15 2 69 Secúndum vires suas dedérunt impénsas óperis, auri sólidos sexagínta míllia et mille, argénti mnas quinque míllia, et vestes sacerdotáles centum. +1 Esdras Ezra 15 2 70 Habitavérunt ergo sacerdótes, et Levítæ, et de pópulo, et cantóres, et janitóres, et Nathinǽi, in úrbibus suis, universúsque Israël in civitátibus suis. +1 Esdras Ezra 15 3 1 Jamque vénerat mensis séptimus, et erant fílii Israël in civitátibus suis: congregátus est ergo pópulus quasi vir unus in Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 3 2 Et surréxit Jósue fílius Jósedec, et fratres ejus sacerdótes, et Zoróbabel fílius Saláthiel, et fratres ejus, et ædificavérunt altáre Dei Israël ut offérrent in eo holocautómata, sicut scriptum est in lege Móysi viri Dei. +1 Esdras Ezra 15 3 3 Collocavérunt autem altáre Dei super bases suas, deterréntibus eos per circúitum pópulis terrárum, et obtulérunt super illud holocáustum Dómino mane et véspere. +1 Esdras Ezra 15 3 4 Fecerúntque solemnitátem tabernaculórum, sicut scriptum est, et holocáustum diébus síngulis per órdinem secúndum præcéptum opus diéi in die suo. +1 Esdras Ezra 15 3 5 Et post haec holocáustum juge, tam in caléndis quam in univérsis solemnitátibus Dómini, quæ erant consecrátæ, et in ómnibus in quibus ultro offerebátur munus Dómino. +1 Esdras Ezra 15 3 6 A primo die mensis séptimi cœpérunt offérre holocáustum Dómino: porro templum Dei nondum fundátum erat. +1 Esdras Ezra 15 3 7 Dedérunt autem pecúnias látomis et cæmentáriis: cibum quoque, et potum, et óleum Sidóniis Tyriísque, ut deférrent ligna cédrina de Líbano ad mare Joppe, juxta quod præcéperat Cyrus rex Persárum eis. b +1 Esdras Ezra 15 3 8 Anno autem secúndo advéntus eórum ad templum Dei in Jerúsalem, mense secúndo, cœpérunt Zoróbabel fílius Saláthiel, et Jósue fílius Jósedec, et réliqui de frátribus eórum sacerdótes, et Levítæ, et omnes qui vénerant de captivitáte in Jerúsalem, et constituérunt Levítas a vigínti annis et supra, ut urgérent opus Dómini. +1 Esdras Ezra 15 3 9 Stetítque Jósue et fílii ejus et fratres ejus, Cédmihel et fílii ejus, et fílii Juda, quasi vir unus, ut instárent super eos qui faciébant opus in templo Dei: fílii Hénadad, et fílii eórum, et fratres eórum Levítæ. +1 Esdras Ezra 15 3 10 Fundáto ígitur a cæmentáriis templo Dómini, stetérunt sacerdótes in ornátu suo cum tubis: et Levítæ fílii Asaph in cýmbalis, ut laudárent Deum per manus David regis Israël. +1 Esdras Ezra 15 3 11 Et concinébant in hymnis, et confessióne Dómino: Quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus super Israël. Omnis quoque pópulus vociferabátur clamóre magno in laudándo Dóminum, eo quod fundátum esset templum Dómini. +1 Esdras Ezra 15 3 12 Plúrimi étiam de sacerdótibus et Levítis, et príncipes patrum, et senióres, qui víderant templum prius cum fundátum esset, et hoc templum in óculis eórum, flebant voce magna: et multi vociferántes in lætítia, elevábant vocem. b +1 Esdras Ezra 15 3 13 Nec póterat quisquam agnóscere vocem clamóris lætántium, et vocem fletus pópuli: commístim enim pópulus vociferabátur clamóre magno, et vox audiebátur procul. +1 Esdras Ezra 15 4 1 Audiérunt autem hostes Judæ et Bénjamin, quia fílii captivitátis ædificárent templum Dómino Deo Israël: +1 Esdras Ezra 15 4 2 et accedéntes ad Zoróbabel, et ad príncipes patrum, dixérunt eis: Ædificémus vobíscum, quia ita ut vos, quǽrimus Deum vestrum: ecce nos immolávimus víctimas a diébus Asor Haddan regis Assur, qui addúxit nos huc. +1 Esdras Ezra 15 4 3 Et dixit eis Zoróbabel, et Jósue, et réliqui príncipes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificémus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis Cyrus rex Persárum. +1 Esdras Ezra 15 4 4 Factum est ígitur ut pópulus terræ impedíret manus pópuli Judæ, et turbáret eos in ædificándo. +1 Esdras Ezra 15 4 5 Conduxérunt autem advérsus eos consiliatóres, ut destrúerent consílium eórum ómnibus diébus Cyri regis Persárum, et usque ad regnum Daríi regis Persárum. +1 Esdras Ezra 15 4 6 In regno autem Assuéri, in princípio regni ejus, scripsérunt accusatiónem advérsus habitatóres Judæ et Jerúsalem. b +1 Esdras Ezra 15 4 7 Et in diébus Artaxérxis scripsit Béselam, Mithridátes, et Thábeel, et réliqui, qui erant in consílio eórum, ad Artaxérxem regem Persárum: epístola autem accusatiónis scripta erat syríace, et legebátur sermóne syro. +1 Esdras Ezra 15 4 8 Reum Beélteem, et Sámsai scriba, scripsérunt epístolam unam de Jerúsalem Artaxérxi regi, hujuscémodi: +1 Esdras Ezra 15 4 9 Reum Beélteem, et Sámsai scriba, et réliqui consiliatóres eórum, Dinǽi, et Apharsathachǽi, Terphalǽi, Apharsǽi, Erchuǽi, Babylónii, Susanechǽi, Diévi, et Ælamítæ, +1 Esdras Ezra 15 4 10 et céteri de géntibus, quas tránstulit Asénaphar magnus et gloriósus: et habitáre eas fecit in civitátibus Samaríæ, et in réliquis regiónibus trans flumen in pace. +1 Esdras Ezra 15 4 11 (Hoc est exémplar epístolæ, quam misérunt ad eum.) Artaxérxi regi, servi tui, viri qui sunt trans flúvium, salútem dicunt. +1 Esdras Ezra 15 4 12 Notum sit regi quia Judǽi, qui ascendérunt a te ad nos, venérunt in Jerúsalem civitátem rebéllem et péssimam, quam ædíficant exstruéntes muros ejus, et paríetes componéntes. +1 Esdras Ezra 15 4 13 Nunc ígitur notum sit regi, quia si cívitas illa ædificáta fúerit, et muri ejus instauráti, tribútum, et vectígal, et ánnuos réditus non dabunt, et usque ad reges haec noxa pervéniet. +1 Esdras Ezra 15 4 14 Nos autem mémores salis, quod in palátio comédimus, et quia læsiónes regis vidére nefas dúcimus, idcírco mísimus et nuntiávimus regi, +1 Esdras Ezra 15 4 15 ut recénseas in libris historiárum patrum tuórum, et invénies scriptum in commentáriis: et scies quóniam urbs illa, urbs rebéllis est, et nocens régibus et provínciis, et bella concitántur in ea ex diébus antíquis: quam ob rem et cívitas ipsa destrúcta est. +1 Esdras Ezra 15 4 16 Nuntiámus nos regi, quóniam si cívitas illa ædificáta fúerit, et muri ipsíus instauráti, possessiónem trans flúvium non habébis. +1 Esdras Ezra 15 4 17 Verbum misit rex ad Reum Beélteem, et Sámsai scribam, et ad réliquos, qui erant in consílio eórum habitatóres Samaríæ, et céteris trans flúvium, salútem dicens et pacem. b +1 Esdras Ezra 15 4 18 Accusátio, quam misístis ad nos, maniféste lecta est coram me, +1 Esdras Ezra 15 4 19 et a me præcéptum est: et recensuérunt, invenerúntque quóniam cívitas illa a diébus antíquis advérsum reges rebéllat, et seditiónes, et prœ́lia concitántur in ea: +1 Esdras Ezra 15 4 20 nam et reges fortíssimi fuérunt in Jerúsalem, qui et domináti sunt omni regióni, quæ trans flúvium est: tribútum quoque et vectígal, et réditus accipiébant. +1 Esdras Ezra 15 4 21 Nunc ergo audíte senténtiam: prohibeátis viros illos ut urbs illa non ædificétur, donec si forte a me jussum fúerit +1 Esdras Ezra 15 4 22 Vidéte ne negligénter hoc impleátis, et paulátim crescat malum contra reges. +1 Esdras Ezra 15 4 23 Ítaque exémplum edícti Artaxérxis regis lectum est coram Reum Beélteem, et Sámsai scriba, et consiliáriis eórum: et abiérunt festíni in Jerúsalem ad Judǽos, et prohibuérunt eos in bráchio et róbore. b +1 Esdras Ezra 15 4 24 Tunc intermíssum est opus domus Dómini in Jerúsalem, et non fiébat usque ad annum secúndum regni Daríi regis Persárum. b +1 Esdras Ezra 15 5 1 Prophetavérunt autem Aggǽus prophéta, et Zacharías fílius Addo, prophetántes ad Judǽos, qui erant in Judǽa et Jerúsalem, in nómine Dei Israël. +1 Esdras Ezra 15 5 2 Tunc surrexérunt Zoróbabel fílius Saláthiel, et Jósue fílius Jósedec, et cœpérunt ædificáre templum Dei in Jerúsalem, et cum eis prophétæ Dei adjuvántes eos. +1 Esdras Ezra 15 5 3 In ipso autem témpore venit ad eos Thathánai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliárii eórum: sicque dixérunt eis: Quis dedit vobis consílium ut domum hanc ædificarétis, et muros ejus instaurarétis? +1 Esdras Ezra 15 5 4 Ad quod respóndimus eis, quæ essent nómina hóminum auctórum ædificatiónis illíus. +1 Esdras Ezra 15 5 5 Óculus autem Dei eórum factus est super senes Judæórum, et non potuérunt inhibére eos. Placuíque ut res ad Daríum referrétur, et tunc sátisfacerent advérsus accusatiónem illam. +1 Esdras Ezra 15 5 6 Exémplar epístolæ, quam misit Thathánai dux regiónis trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliatóres ejus Arphasachǽi, qui erant trans flumen, ad Daríum regem. b +1 Esdras Ezra 15 5 7 Sermo, quem míserant ei, sic scriptus erat: Darío regi pax omnis. +1 Esdras Ezra 15 5 8 Notum sit regi, isse nos ad Judǽam provínciam, ad domum Dei magni, quæ ædificátur lápide impolíto, et ligna ponúntur in pariétibus: opúsque illud diligénter exstrúitur, et crescit in mánibus eórum. +1 Esdras Ezra 15 5 9 Interrogávimus ergo senes illos, et ita díximus eis: Quis dedit vobis potestátem ut domum hanc ædificarétis, et muros hos instaurarétis? +1 Esdras Ezra 15 5 10 Sed et nómina eórum quæsívimus ab eis, ut nuntiarémus tibi: scripsimúsque nómina eórum virórum, qui sunt príncipes in eis. +1 Esdras Ezra 15 5 11 Hujuscémodi autem sermónem respondérunt nobis dicéntes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificámus templum, quod erat exstrúctum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificáverat, et exstrúxerat. +1 Esdras Ezra 15 5 12 Postquam autem ad iracúndiam provocavérunt patres nostri Deum cæli, trádidit eos in manus Nabuchodónosor regis Babylónis Chaldǽi, domum quoque hanc destrúxit, et pópulum ejus tránstulit in Babylónem. +1 Esdras Ezra 15 5 13 Anno autem primo Cyri regis Babylónis, Cyrus rex propósuit edíctum ut domus Dei haec ædificarétur. +1 Esdras Ezra 15 5 14 Nam et vasa templi Dei áurea et argéntea, quæ Nabuchodónosor túlerat de templo, quod erat in Jerúsalem, et asportáverat ea in templum Babylónis, prótulit Cyrus rex de templo Babylónis, et data sunt Sassabásar vocábulo, quem et príncipem constítuit, +1 Esdras Ezra 15 5 15 dixítque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerúsalem, et domus Dei ædificétur in loco suo. +1 Esdras Ezra 15 5 16 Tunc ítaque Sassabásar ille venit et pósuit fundaménta templi Dei in Jerúsalem, et ex eo témpore usque nunc ædificátur, et necdum complétum est. +1 Esdras Ezra 15 5 17 Nunc ergo, si vidétur regi bonum recénseat in bibliothéca regis, quæ est in Babylóne, utrúmnam a Cyro rege jussum fúerit ut ædificarétur domus Dei in Jerúsalem, et voluntátem regis super hac re mittat ad nos. b +1 Esdras Ezra 15 6 1 Tunc Daríus rex præcépit: et recensuérunt in bibliothéca librórum, qui erant repósiti in Babylóne, +1 Esdras Ezra 15 6 2 et invéntum est in Ecbátanis, quod est castrum in Medéna província volúmen unum, talísque scriptus erat in eo commentárius: +1 Esdras Ezra 15 6 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrévit ut domus Dei ædificarétur, quæ est in Jerúsalem, in loco ubi ímmolent hóstias, et ut ponant fundaménta supportántia altitúdinem cubitórum sexagínta, et latitúdinem cubitórum sexagínta, +1 Esdras Ezra 15 6 4 órdines de lapídibus impolítis tres, et sic órdines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabúntur. +1 Esdras Ezra 15 6 5 Sed et vasa templi Dei áurea et argéntea, quæ Nabuchodónosor túlerat de templo Jerúsalem, et attúlerat ea in Babylónem, reddántur, et referántur in templum in Jerúsalem in locum suum, quæ et pósita sunt in templo Dei. +1 Esdras Ezra 15 6 6 Nunc ergo Thathánai dux regiónis, quæ est trans flumen, Stharbuzánai, et consiliárii vestri Apharsachǽi, qui estis trans flumen, procul recédite ab illis, b +1 Esdras Ezra 15 6 7 et dimíttite fíeri templum Dei illud a duce Judæórum, et a senióribus eórum, ut domum Dei illam ædíficent in loco suo. +1 Esdras Ezra 15 6 8 Sed et a me præcéptum est quid opórteat fíeri a presbýteris Judæórum illis ut ædificétur domus Dei, scílicet ut de arca regis, id est, de tribútis, quæ dantur de regióne trans flumen, studióse sumptus dentur viris illis, ne impediátur opus. +1 Esdras Ezra 15 6 9 Quod si necésse fúerit, et vítulos, et agnos, et hædos in holocáustum Deo cæli, fruméntum, sal, vinum, et óleum, secúndum ritum sacerdótum, qui sunt in Jerúsalem, detur eis per síngulos dies, ne sit in áliquo querimónia. +1 Esdras Ezra 15 6 10 Et ófferant oblatiónes Deo cæli, oréntque pro vita regis, et filiórum ejus. +1 Esdras Ezra 15 6 11 A me ergo pósitum est decrétum: ut omnis homo qui hanc mutáverit jussiónem, tollátur lignum de domum ipsíus, et erigátur, et configátur in eo, domus autem ejus publicétur. +1 Esdras Ezra 15 6 12 Deus autem, qui habitáre fecit nomen suum ibi, díssipet ómnia regna, et pópulum qui exténderit manum suam ut repúgnet, et díssipet domum Dei illam, quæ est in Jerúsalem. Ego Daríus státui decrétum, quod studióse impléri volo. +1 Esdras Ezra 15 6 13 Ígitur Thathánai dux regiónis trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliárii ejus, secúndum quod præcéperat Daríus rex, sic diligénter execúti sunt. b +1 Esdras Ezra 15 6 14 Senióres autem Judæórum ædificábant, et prosperabántur juxta prophetíam Aggǽi prophétæ, et Zacharíæ fílii Addo: et ædificavérunt et construxérunt, jubénte Deo Israël, et jubénte Cyro, et Darío, et Artaxérxe régibus Persárum: +1 Esdras Ezra 15 6 15 et complevérunt domum Dei istam, usque ad diem tértium mensis Adar, qui est annus sextus regni Daríi regis. +1 Esdras Ezra 15 6 16 Fecérunt autem fílii Israël sacerdótes et Levítæ, et réliqui filiórum transmigratiónis, dedicatiónem domus Dei in gáudio. +1 Esdras Ezra 15 6 17 Et obtulérunt in dedicatiónem domus Dei, vítulos centum, aríetes ducéntos, agnos quadringéntos, hircos caprárum pro peccáto totíus Israël duódecim, juxta númerum tríbuum Israël. +1 Esdras Ezra 15 6 18 Et statuérunt sacerdótes in ordínibus suis, et Levítas in vícibus suis, super ópera Dei in Jerúsalem, sicut scriptum est in libro Móysi. +1 Esdras Ezra 15 6 19 Fecérunt autem fílii Israël transmigratiónis Pascha, quartadécima die mensis primi. b +1 Esdras Ezra 15 6 20 Purificáti enim fúerant sacerdótes et Levítæ quasi unus: omnes mundi ad immolándum Pascha univérsis fíliis transmigratiónis, et frátribus suis sacerdótibus, et sibi. +1 Esdras Ezra 15 6 21 Et comedérunt fílii Israël, qui revérsi fúerant de transmigratióne, et omnes qui se separáverant a coinquinatióne géntium terræ ad eos, ut quǽrerent Dóminum Deum Israël. +1 Esdras Ezra 15 6 22 Et fecérunt solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia, quóniam lætificáverat eos Dóminus, et convérterat cor regis Assur ad eos, ut adjuváret manus eórum in ópere domus Dómini Dei Israël. +1 Esdras Ezra 15 7 1 Post haec autem verba in regno Artaxérxis regis Persárum, Esdras fílius Saraíæ, fílii Azaríæ, fílii Helcíæ, +1 Esdras Ezra 15 7 2 fílii Sellum, fílii Sadoc, fílii Áchitob, +1 Esdras Ezra 15 7 3 fílii Amaríæ, fílii Azaríæ, fílii Máraioth, +1 Esdras Ezra 15 7 4 fílii Zarahíæ, fílii Ozi, fílii Bocci, +1 Esdras Ezra 15 7 5 fílii Abísue, fílii Phínees, fílii Eleázar, fílii Áaron sacerdótis ab inítio. +1 Esdras Ezra 15 7 6 Ipse Esdras ascéndit de Babylóne, et ipse scriba velox in lege Móysi, quam Dóminus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secúndum manum Dómini Dei ejus super eum, omnem petitiónem ejus. +1 Esdras Ezra 15 7 7 Et ascendérunt de fíliis Israël, et de fíliis sacerdótum, et de fíliis Levitárum, et de cantóribus, et de janitóribus, et de Nathinǽis, in Jerúsalem, anno séptimo Artaxérxis regis. +1 Esdras Ezra 15 7 8 Et venérunt in Jerúsalem mense quinto, ipse est annus séptimus regis. +1 Esdras Ezra 15 7 9 Quia in primo die mensis primi cœpit ascéndere de Babylóne, et in primo die mensis quinti venit in Jerúsalem, juxta manum Dei sui bonam super se. +1 Esdras Ezra 15 7 10 Esdras enim parávit cor suum, ut investigáret legem Dómini, et fáceret et docéret in Israël præcéptum et judícium. +1 Esdras Ezra 15 7 11 Hoc est autem exémplar epístolæ edícti, quod dedit rex Artaxérxes Esdræ sacerdóti, scribæ erudíto in sermónibus et præcéptis Dómini, et cæremóniis ejus in Israël. b +1 Esdras Ezra 15 7 12 Artaxérxes rex regum Esdræ sacerdóti scribæ legis Dei cæli doctíssimo, salútem. +1 Esdras Ezra 15 7 13 A me decrétum est, ut cuicúmque placúerit in regno meo de pópulo Israël, et de sacerdótibus ejus, et de Levítis, ire in Jerúsalem, tecum vadat. +1 Esdras Ezra 15 7 14 A fácie enim regis, et septem consiliatórum ejus, missus es, ut vísites Judǽam et Jerúsalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: +1 Esdras Ezra 15 7 15 et ut feras argéntum et aurum quod rex, et consiliatóres ejus, sponte obtulérunt Deo Israël, cujus in Jerúsalem tabernáculum est. +1 Esdras Ezra 15 7 16 Et omne argéntum et aurum quodcúmque invéneris in univérsa província Babylónis, et pópulus offérre volúerit, et de sacerdótibus quæ sponte obtúlerint dómui Dei sui, quæ est in Jerúsalem, +1 Esdras Ezra 15 7 17 líbere áccipe, et studióse eme de hac pecúnia vítulos, aríetes, agnos, et sacrifícia, et libámina eórum, et offer ea super altáre templi Dei vestri, quod est in Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 7 18 Sed et si quid tibi et frátribus tuis placúerit de réliquo argénto et auro ut faciátis, juxta voluntátem Dei vestri fácite. +1 Esdras Ezra 15 7 19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministérium domus Dei tui, trade in conspéctu Dei in Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 7 20 Sed et cétera, quibus opus fúerit in domum Dei tui, quantumcúmque necésse est ut expéndas, dábitur de thesáuro, et de fisco regis, 1 Esdras Ezra 15 7 21a et a me. -1 Esdras Ezra 15 7 21b Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis, -1 Esdras Ezra 15 7 22 usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. -1 Esdras Ezra 15 7 23 Omne quod ad ritum Dei caeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei caeli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus. -1 Esdras Ezra 15 7 24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinaeis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. -1 Esdras Ezra 15 7 25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue judices et praesides ut judicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere. b -1 Esdras Ezra 15 7 26 Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiae ejus, vel certe in carcerem. -1 Esdras Ezra 15 7 27 Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Jerusalem, b -1 Esdras Ezra 15 7 28 et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum. -1 Esdras Ezra 15 8 1 Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. -1 Esdras Ezra 15 8 2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. -1 Esdras Ezra 15 8 3 De filiis Secheniae, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. -1 Esdras Ezra 15 8 4 De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri. -1 Esdras Ezra 15 8 5 De filiis Secheniae, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri. -1 Esdras Ezra 15 8 6 De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri. -1 Esdras Ezra 15 8 7 De filiis Alam, Isaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. -1 Esdras Ezra 15 8 8 De filiis Saphatiae, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri. -1 Esdras Ezra 15 8 9 De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. -1 Esdras Ezra 15 8 10 De filiis Selomith, filius Josphiae, et cum eo centum sexaginta viri. -1 Esdras Ezra 15 8 11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. -1 Esdras Ezra 15 8 12 De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. -1 Esdras Ezra 15 8 13 De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et haec nomina eorum: Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. -1 Esdras Ezra 15 8 14 De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri. -1 Esdras Ezra 15 8 15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi. b -1 Esdras Ezra 15 8 16 Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Joiarib, et Elnathan sapientes. -1 Esdras Ezra 15 8 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinaeos in loco Chasphiae, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. -1 Esdras Ezra 15 8 18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israel, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo, -1 Esdras Ezra 15 8 19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti: -1 Esdras Ezra 15 8 20 et de Nathinaeis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinaeos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur. -1 Esdras Ezra 15 8 21 Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universaeque substantiae nostrae. b -1 Esdras Ezra 15 8 22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum. -1 Esdras Ezra 15 8 23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere. -1 Esdras Ezra 15 8 24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem: b -1 Esdras Ezra 15 8 25 appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quae obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant: -1 Esdras Ezra 15 8 26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta: -1 Esdras Ezra 15 8 27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum. -1 Esdras Ezra 15 8 28 Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum: -1 Esdras Ezra 15 8 29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. -1 Esdras Ezra 15 8 30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri. -1 Esdras Ezra 15 8 31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. b -1 Esdras Ezra 15 8 32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus. -1 Esdras Ezra 15 8 33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitae, -1 Esdras Ezra 15 8 34 juxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo. -1 Esdras Ezra 15 8 35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. -1 Esdras Ezra 15 8 36 Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei. -1 Esdras Ezra 15 9 1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae, a populis terrarum, et abominationibus eorum: Chananaei videlicet, et Hethaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Aegyptiorum, et Amorrhaeorum: -1 Esdras Ezra 15 9 2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. -1 Esdras Ezra 15 9 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens. -1 Esdras Ezra 15 9 4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum. -1 Esdras Ezra 15 9 5 Et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. b -1 Esdras Ezra 15 9 6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum, -1 Esdras Ezra 15 9 7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. -1 Esdras Ezra 15 9 8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiae, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra, -1 Esdras Ezra 15 9 9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem. -1 Esdras Ezra 15 9 10a Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? -1 Esdras Ezra 15 9 10b Quia dereliquimus mandata tua, -1 Esdras Ezra 15 9 11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua. -1 Esdras Ezra 15 9 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quaeratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in aeternum: ut confortemini, et comedatis quae bona sunt terrae, et haeredes habeatis filios vestros usque in saeculum. -1 Esdras Ezra 15 9 13 Et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie, -1 Esdras Ezra 15 9 14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? -1 Esdras Ezra 15 9 15 Domine Deus Israel, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc. -1 Esdras Ezra 15 10 1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. -1 Esdras Ezra 15 10 2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Aelam, et dixit Esdrae: Nos praevaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terrae: et nunc, si est poenitentia in Israel super hoc, -1 Esdras Ezra 15 10 3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent praeceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat. -1 Esdras Ezra 15 10 4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac. -1 Esdras Ezra 15 10 5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel, ut facerent secundum verbum hoc: et juraverunt. -1 Esdras Ezra 15 10 6 Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc: panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. -1 Esdras Ezra 15 10 7 Et missa est vos in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem: b -1 Esdras Ezra 15 10 8 et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de coetu transmigrationis. -1 Esdras Ezra 15 10 9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis. -1 Esdras Ezra 15 10 10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. -1 Esdras Ezra 15 10 11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terrae, et ab uxoribus alienigenis. -1 Esdras Ezra 15 10 12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat. -1 Esdras Ezra 15 10 13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum ( vehementer quippe peccavimus in sermone isto), -1 Esdras Ezra 15 10 14 constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc. -1 Esdras Ezra 15 10 15 Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos: -1 Esdras Ezra 15 10 16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem. -1 Esdras Ezra 15 10 17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi. -1 Esdras Ezra 15 10 18a Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. b -1 Esdras Ezra 15 10 18b De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia. b -1 Esdras Ezra 15 10 19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent. b -1 Esdras Ezra 15 10 20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia. -1 Esdras Ezra 15 10 21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias. -1 Esdras Ezra 15 10 22 Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Jozabed, et Elasa. -1 Esdras Ezra 15 10 23 Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer. -1 Esdras Ezra 15 10 24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri. -1 Esdras Ezra 15 10 25 Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea. -1 Esdras Ezra 15 10 26 Et de filiis Aelam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia. -1 Esdras Ezra 15 10 27 Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza. -1 Esdras Ezra 15 10 28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai. -1 Esdras Ezra 15 10 29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth. -1 Esdras Ezra 15 10 30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse. -1 Esdras Ezra 15 10 31 Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon, -1 Esdras Ezra 15 10 32 Benjamin, Maloch, Samarias. -1 Esdras Ezra 15 10 33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei. -1 Esdras Ezra 15 10 34 De filiis Bani, Maaddi, Amram, et Vel, -1 Esdras Ezra 15 10 35 Baneas, et Badaias, Cheliau, -1 Esdras Ezra 15 10 36 Vania, Marimuth, et Eliasib, -1 Esdras Ezra 15 10 37 Mathanias, Mathanai, et Jasi, -1 Esdras Ezra 15 10 38 et Bani, et Bennui, Semei, -1 Esdras Ezra 15 10 39 et Salmias, et Nathan, et Adaias, -1 Esdras Ezra 15 10 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, -1 Esdras Ezra 15 10 41 Ezrel, et Selemiau, Semeria, -1 Esdras Ezra 15 10 42 Sellum, Amaria, Joseph. -1 Esdras Ezra 15 10 43 De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joel, et Banaia. -1 Esdras Ezra 15 10 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quae pepererant filios. -# Nehemias Neh Liber Secundus Esdrae,: sive Liber Nehemiae -Nehemias Neh 16 1 1 Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. -Nehemias Neh 16 1 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judaeis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. -Nehemias Neh 16 1 3 Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni. -Nehemias Neh 16 1 4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei caeli. -Nehemias Neh 16 1 5 Et dixi: Quaeso, Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua: b -Nehemias Neh 16 1 6 fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus, -Nehemias Neh 16 1 7 vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et judicia quae praecepisti Moysi famulo tuo. -Nehemias Neh 16 1 8 Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos: -Nehemias Neh 16 1 9 et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. -Nehemias Neh 16 1 10 Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. -Nehemias Neh 16 1 11a Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. -Nehemias Neh 16 1 11b Ego enim eram pincerna regis. -Nehemias Neh 16 2 1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. -Nehemias Neh 16 2 2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis: -Nehemias Neh 16 2 3 et dixi regi: Rex, in aeternum vive: quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portae ejus combustae sunt igni? -Nehemias Neh 16 2 4 Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum caeli, -Nehemias Neh 16 2 5 et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judaeam ad civitatem sepulchri patris mei, et aedificabo eam. -Nehemias Neh 16 2 6 Dixitque mihi rex, et regina quae sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus. -Nehemias Neh 16 2 7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judaeam: -Nehemias Neh 16 2 8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. -Nehemias Neh 16 2 9 Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites. b -Nehemias Neh 16 2 10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israël. -Nehemias Neh 16 2 11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus. -Nehemias Neh 16 2 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. -Nehemias Neh 16 2 13 Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni. -Nehemias Neh 16 2 14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquaeductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret. -Nehemias Neh 16 2 15 Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. -Nehemias Neh 16 2 16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judaeis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. -Nehemias Neh 16 2 17 Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portae ejus consumptae sunt igni: venite, et aedificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. -Nehemias Neh 16 2 18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quae locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et aedificemus. Et confortatae sunt manus eorum in bono. -Nehemias Neh 16 2 19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quae est haec res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis? b -Nehemias Neh 16 2 20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus caeli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et aedificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem. -Nehemias Neh 16 3 1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. -Nehemias Neh 16 3 2 Et juxta eum aedificaverunt viri Jericho: et juxta eum aedificavit Zachur filius Amri. -Nehemias Neh 16 3 3 Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae, filii Accus. -Nehemias Neh 16 3 4 Et juxta eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii Mesezebel: et juxta eos aedificavit Sadoc filius Baana. -Nehemias Neh 16 3 5 Et juxta eos aedificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui. -Nehemias Neh 16 3 6 Et portam veterem aedificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. -Nehemias Neh 16 3 7 Et juxta eos aedificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen. -Nehemias Neh 16 3 8 Et juxta eum aedificavit Eziel filius Araia aurifex: et juxta eum aedificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateae latioris. -Nehemias Neh 16 3 9 Et juxta eum aedificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem. -Nehemias Neh 16 3 10 Et juxta eum aedificavit Jedaia filius Haromaph contra domum suam: et juxta eum aedificavit Hattus filius Haseboniae. -Nehemias Neh 16 3 11 Mediam partem vici aedificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum. -Nehemias Neh 16 3 12 Et juxta eum aedificavit Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Jerusalem, ipse et filiae ejus. -Nehemias Neh 16 3 13 Et portam vallis aedificavit Hanun, et habitatores Zanoë: ipsi aedificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. -Nehemias Neh 16 3 14 Et portam sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipse aedificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes. -Nehemias Neh 16 3 15 Et portam fontis aedificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse aedificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinae Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David. -Nehemias Neh 16 3 16 Post eum aedificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiae partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium. b -Nehemias Neh 16 3 17 Post eum aedificaverunt Levitae, Rehum filius Benni: post eum aedificavit Hasebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo. -Nehemias Neh 16 3 18 Post eum aedificaverunt fratres eorum: Bavai filius Enadad, princeps dimidiae partis Ceilae ... -Nehemias Neh 16 3 19 Et aedificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli. b -Nehemias Neh 16 3 20 Post eum in monte aedificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. -Nehemias Neh 16 3 21 Post eum aedificavit Merimuth filius Uriae filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib. -Nehemias Neh 16 3 22 Et post eum aedificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. -Nehemias Neh 16 3 23 Post eum aedificavit Benjamin et Hasub contra domum suam: et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam. -Nehemias Neh 16 3 24 Post eum aedificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariae usque ad flexuram, et usque ad angulum. -Nehemias Neh 16 3 25 Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrim quae eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos. -Nehemias Neh 16 3 26 Nathinaei autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quae prominebat. -Nehemias Neh 16 3 27 Post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. -Nehemias Neh 16 3 28 Sursum autem a porta equorum aedificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. -Nehemias Neh 16 3 29 Post eos aedificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum aedificavit Semaia filius Secheniae, custos portae orientalis. -Nehemias Neh 16 3 30 Post eum aedificavit Hanania filius Selemiae, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam: post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, contra gazophylacium suum. Post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinaeorum, et scruta vendentium contra portam judicialem, et usque ad coenaculum anguli. -Nehemias Neh 16 3 31 Et inter coenaculum anguli in porta gregis, aedificaverunt aurifices et negotiatores. -Nehemias Neh 16 4 1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judaeos, -Nehemias Neh 16 4 2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judaei faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? -Nehemias Neh 16 4 3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Aedificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. -Nehemias Neh 16 4 4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. b -Nehemias Neh 16 4 5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes. -Nehemias Neh 16 4 6 Itaque aedificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum. b -Nehemias Neh 16 4 7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis. -Nehemias Neh 16 4 8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. -Nehemias Neh 16 4 9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. -Nehemias Neh 16 4 10 Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum. -Nehemias Neh 16 4 11 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. -Nehemias Neh 16 4 12 Factum est autem venientibus Judaeis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, -Nehemias Neh 16 4 13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. -Nehemias Neh 16 4 14 Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. -Nehemias Neh 16 4 15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. -Nehemias Neh 16 4 16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda. b -Nehemias Neh 16 4 17 Aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium: -Nehemias Neh 16 4 18 aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina juxta me. -Nehemias Neh 16 4 19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero: -Nehemias Neh 16 4 20 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis. -Nehemias Neh 16 4 21 Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra. -Nehemias Neh 16 4 22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum. -Nehemias Neh 16 4 23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum. -Nehemias Neh 16 5 1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judaeos. -Nehemias Neh 16 5 2 Et erant qui dicerent: Filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. -Nehemias Neh 16 5 3 Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. -Nehemias Neh 16 5 4 Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas: -Nehemias Neh 16 5 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident. -Nehemias Neh 16 5 6 Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec: b -Nehemias Neh 16 5 7 cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam, -Nehemias Neh 16 5 8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judaeos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent. -Nehemias Neh 16 5 9 Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? -Nehemias Neh 16 5 10 Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud: aes alienum concedamus quod debetur nobis. -Nehemias Neh 16 5 11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniae, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis. -Nehemias Neh 16 5 12 Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quaeremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram. -Nehemias Neh 16 5 13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. -Nehemias Neh 16 5 14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus. b -Nehemias Neh 16 5 15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei: -Nehemias Neh 16 5 16 quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant. -Nehemias Neh 16 5 17 Judaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. -Nehemias Neh 16 5 18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim attenuatus erat populus. -Nehemias Neh 16 5 19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic. -Nehemias Neh 16 6 1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), -Nehemias Neh 16 6 2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. -Nehemias Neh 16 6 3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos. -Nehemias Neh 16 6 4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem. -Nehemias Neh 16 6 5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo: -Nehemias Neh 16 6 6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam -Nehemias Neh 16 6 7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. -Nehemias Neh 16 6 8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris: de corde enim tuo tu componis haec. -Nehemias Neh 16 6 9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas. b -Nehemias Neh 16 6 10 Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. -Nehemias Neh 16 6 11 Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar. -Nehemias Neh 16 6 12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. -Nehemias Neh 16 6 13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. -Nehemias Neh 16 6 14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me. -Nehemias Neh 16 6 15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. b -Nehemias Neh 16 6 16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. -Nehemias Neh 16 6 17 Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos. b -Nehemias Neh 16 6 18 Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae: -Nehemias Neh 16 6 19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me. -Nehemias Neh 16 7 1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas, -Nehemias Neh 16 7 2 praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), -Nehemias Neh 16 7 3 et dixi eis: Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. -Nehemias Neh 16 7 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae. b -Nehemias Neh 16 7 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. -Nehemias Neh 16 7 6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judaeam, unusquisque in civitatem suam. b -Nehemias Neh 16 7 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël: -Nehemias Neh 16 7 8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: -Nehemias Neh 16 7 9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo: -Nehemias Neh 16 7 10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo: -Nehemias Neh 16 7 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo: -Nehemias Neh 16 7 12 filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor: -Nehemias Neh 16 7 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque: -Nehemias Neh 16 7 14 filii Zachai, septingenti sexaginta: -Nehemias Neh 16 7 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo: -Nehemias Neh 16 7 16 filii Bebai, sexcenti viginti octo: -Nehemias Neh 16 7 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: -Nehemias Neh 16 7 18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem: -Nehemias Neh 16 7 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem: -Nehemias Neh 16 7 20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque: -Nehemias Neh 16 7 21 filii Ater, filii Hezeciae, nonaginta octo: -Nehemias Neh 16 7 22 filii Hasem, trecenti viginti octo: -Nehemias Neh 16 7 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor: -Nehemias Neh 16 7 24 filii Hareph, centum duodecim: -Nehemias Neh 16 7 25 filii Gabaon, nonaginta quinque: -Nehemias Neh 16 7 26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo. -Nehemias Neh 16 7 27 Viri Anathoth, centum viginti octo. -Nehemias Neh 16 7 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo. -Nehemias Neh 16 7 29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. -Nehemias Neh 16 7 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. -Nehemias Neh 16 7 31 Viri Machmas, centum viginti duo. -Nehemias Neh 16 7 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. -Nehemias Neh 16 7 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. -Nehemias Neh 16 7 34 Viri Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. -Nehemias Neh 16 7 35 Filii Harem, trecenti viginti. -Nehemias Neh 16 7 36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. -Nehemias Neh 16 7 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. -Nehemias Neh 16 7 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. -Nehemias Neh 16 7 39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. b -Nehemias Neh 16 7 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. -Nehemias Neh 16 7 41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. -Nehemias Neh 16 7 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitae: -Nehemias Neh 16 7 43 filii Josue et Cedmihel filiorum -Nehemias Neh 16 7 44 Oduiae, septuaginta quatuor. Cantores: -Nehemias Neh 16 7 45 filii Asaph, centum quadraginta octo. -Nehemias Neh 16 7 46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo. -Nehemias Neh 16 7 47 Nathinaei: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, b -Nehemias Neh 16 7 48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, -Nehemias Neh 16 7 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, -Nehemias Neh 16 7 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, -Nehemias Neh 16 7 51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, -Nehemias Neh 16 7 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, -Nehemias Neh 16 7 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, -Nehemias Neh 16 7 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, -Nehemias Neh 16 7 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, -Nehemias Neh 16 7 56 filii Nasia, filii Hatipha, -Nehemias Neh 16 7 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, -Nehemias Neh 16 7 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, -Nehemias Neh 16 7 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. -Nehemias Neh 16 7 60 Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. -Nehemias Neh 16 7 61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, b -Nehemias Neh 16 7 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. -Nehemias Neh 16 7 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum. -Nehemias Neh 16 7 64 Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio. -Nehemias Neh 16 7 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. -Nehemias Neh 16 7 66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, b -Nehemias Neh 16 7 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. -Nehemias Neh 16 7 68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque: -Nehemias Neh 16 7 69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti. -Nehemias Neh 16 7 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. b -Nehemias Neh 16 7 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. -Nehemias Neh 16 7 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. -Nehemias Neh 16 7 73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israël, in civitatibus suis. b -Nehemias Neh 16 8 1 Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israëli. -Nehemias Neh 16 8 2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi. -Nehemias Neh 16 8 3 Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectae ad librum. -Nehemias Neh 16 8 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. -Nehemias Neh 16 8 5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. -Nehemias Neh 16 8 6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. -Nehemias Neh 16 8 7 Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo. -Nehemias Neh 16 8 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur. -Nehemias Neh 16 8 9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. -Nehemias Neh 16 8 10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. -Nehemias Neh 16 8 11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere. -Nehemias Neh 16 8 12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam: quia intellexerant verba quae docuerat eos. -Nehemias Neh 16 8 13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. b -Nehemias Neh 16 8 14 Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo: -Nehemias Neh 16 8 15 et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est. -Nehemias Neh 16 8 16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim. -Nehemias Neh 16 8 17 Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis. -Nehemias Neh 16 8 18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. -Nehemias Neh 16 9 1 In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos. -Nehemias Neh 16 9 2 Et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum. -Nehemias Neh 16 9 3 Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. -Nehemias Neh 16 9 4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. -Nehemias Neh 16 9 5 Et dixerunt Levitae Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum: et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude. b -Nehemias Neh 16 9 6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quae in ea sunt: maria, et omnia quae in eis sunt: et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. -Nehemias Neh 16 9 7 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen ejus Abraham: -Nehemias Neh 16 9 8 et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananaei, Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Gergesaei, ut dares semini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es. -Nehemias Neh 16 9 9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum. -Nehemias Neh 16 9 10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terrae illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. -Nehemias Neh 16 9 11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. b -Nehemias Neh 16 9 12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur. -Nehemias Neh 16 9 13 Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias, et praecepta bona: -Nehemias Neh 16 9 14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis: et mandata, et caeremonias, et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. -Nehemias Neh 16 9 15 Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis. -Nehemias Neh 16 9 16 Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua. b -Nehemias Neh 16 9 17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multae miserationis, non dereliquisti eos, -Nehemias Neh 16 9 18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Aegypto: feceruntque blasphemias magnas: -Nehemias Neh 16 9 19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. -Nehemias Neh 16 9 20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos: et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. -Nehemias Neh 16 9 21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. -Nehemias Neh 16 9 22 Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan. b -Nehemias Neh 16 9 23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent. -Nehemias Neh 16 9 24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terrae, ut facerent eis sicut placebant illis. -Nehemias Neh 16 9 25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna. -Nehemias Neh 16 9 26 Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes. b -Nehemias Neh 16 9 27 Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. -Nehemias Neh 16 9 28 Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de caelo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus. -Nehemias Neh 16 9 29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quae faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. -Nehemias Neh 16 9 30 Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum. -Nehemias Neh 16 9 31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum et clemens es tu. -Nehemias Neh 16 9 32 Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc. b -Nehemias Neh 16 9 33 Et tu justus es in omnibus quae venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus. -Nehemias Neh 16 9 34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quae testificatus es in eis. -Nehemias Neh 16 9 35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis. -Nehemias Neh 16 9 36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quae bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea. -Nehemias Neh 16 9 37 Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus. -Nehemias Neh 16 9 38 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitae nostri, et sacerdotes nostri. -Nehemias Neh 16 10 1 Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias, -Nehemias Neh 16 10 2 Saraias, Azarias, Jeremias, -Nehemias Neh 16 10 3 Pheshur, Amarias, Melchias, -Nehemias Neh 16 10 4 Hattus, Sebenia, Melluch, -Nehemias Neh 16 10 5 Harem, Merimuth, Obdias, -Nehemias Neh 16 10 6 Daniel, Genthon, Baruch, -Nehemias Neh 16 10 7 Mosollam, Abia, Miamin, -Nehemias Neh 16 10 8 Maazia, Belgai, Semeia: hi sacerdotes. -Nehemias Neh 16 10 9 Porro Levitae, Josue filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel, -Nehemias Neh 16 10 10 et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan, -Nehemias Neh 16 10 11 Micha, Rohob, Hasebia, -Nehemias Neh 16 10 12 Zachur, Serebia, Sabania, -Nehemias Neh 16 10 13 Odaia, Bani, Baninu. -Nehemias Neh 16 10 14 Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Aelam, Zethu, Bani, -Nehemias Neh 16 10 15 Bonni, Azgad, Bebai, -Nehemias Neh 16 10 16 Adonia, Begoai, Adin, -Nehemias Neh 16 10 17 Ater, Hezecia, Azur, -Nehemias Neh 16 10 18 Odaia, Hasum, Besai, -Nehemias Neh 16 10 19 Hareph, Anathoth, Nebai, -Nehemias Neh 16 10 20 Megphias, Mosollam, Hazir, -Nehemias Neh 16 10 21 Mesizabel, Sadoc, Jeddua, -Nehemias Neh 16 10 22 Pheltia, Hanan, Anaia, -Nehemias Neh 16 10 23 Osee, Hanania, Hasub, -Nehemias Neh 16 10 24 Alohes, Phalea, Sobec, -Nehemias Neh 16 10 25 Rehum, Hasebna, Maasia, -Nehemias Neh 16 10 26 Echaia, Hanan, Anan, -Nehemias Neh 16 10 27 Melluch, Haran, Baana. -Nehemias Neh 16 10 28 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, janitores, et cantores, Nathinaei, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiae eorum, b -Nehemias Neh 16 10 29 omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et caeremonias ejus: -Nehemias Neh 16 10 30 et ut non daremus filias nostras populo terrae, et filias eorum non acciperemus filiis nostris. -Nehemias Neh 16 10 31 Populi quoque terrae, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universae manus. -Nehemias Neh 16 10 32 Et statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, -Nehemias Neh 16 10 33 ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. -Nehemias Neh 16 10 34 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi: -Nehemias Neh 16 10 35 et ut afferremus primogenita terrae nostrae, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini: -Nehemias Neh 16 10 36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri: -Nehemias Neh 16 10 37 et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. -Nehemias Neh 16 10 38 Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri. -Nehemias Neh 16 10 39 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri: et non dimittemus domum Dei nostri. -Nehemias Neh 16 11 1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. -Nehemias Neh 16 11 2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. -Nehemias Neh 16 11 3 Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis. -Nehemias Neh 16 11 4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Melaleel: de filiis Phares, b -Nehemias Neh 16 11 5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariae, filius Silonitis: -Nehemias Neh 16 11 6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. -Nehemias Neh 16 11 7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, -Nehemias Neh 16 11 8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, -Nehemias Neh 16 11 9 et Joël filius Zechri praepositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. -Nehemias Neh 16 11 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin, b -Nehemias Neh 16 11 11 Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, -Nehemias Neh 16 11 12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae, -Nehemias Neh 16 11 13 et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, -Nehemias Neh 16 11 14 et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium. -Nehemias Neh 16 11 15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, b -Nehemias Neh 16 11 16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. -Nehemias Neh 16 11 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun: -Nehemias Neh 16 11 18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. -Nehemias Neh 16 11 19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo. -Nehemias Neh 16 11 20 Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. -Nehemias Neh 16 11 21 Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis. -Nehemias Neh 16 11 22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. -Nehemias Neh 16 11 23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, -Nehemias Neh 16 11 24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, -Nehemias Neh 16 11 25a et in domibus per omnes regiones eorum. -Nehemias Neh 16 11 25b De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus: -Nehemias Neh 16 11 26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, -Nehemias Neh 16 11 27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus, -Nehemias Neh 16 11 28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, -Nehemias Neh 16 11 29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, -Nehemias Neh 16 11 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. -Nehemias Neh 16 11 31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus -Nehemias Neh 16 11 32 Anathoth, Nob, Anania, -Nehemias Neh 16 11 33 Asor, Rama, Gethaim, -Nehemias Neh 16 11 34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, -Nehemias Neh 16 11 35 et Ono valle artificum. -Nehemias Neh 16 11 36 Et de Levitis portiones Judae et Benjamin. -Nehemias Neh 16 12 1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras, -Nehemias Neh 16 12 2 Amaria, Melluch, Hattus, -Nehemias Neh 16 12 3 Sebenias, Rheum, Merimuth, -Nehemias Neh 16 12 4 Addo, Genthon, Abia, -Nehemias Neh 16 12 5 Miamin, Madia, Belga, -Nehemias Neh 16 12 6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, -Nehemias Neh 16 12 7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue. -Nehemias Neh 16 12 8 Porro Levitae, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: -Nehemias Neh 16 12 9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo. -Nehemias Neh 16 12 10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada, -Nehemias Neh 16 12 11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. -Nehemias Neh 16 12 12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiae, Maraia: Jeremiae, Hanania: -Nehemias Neh 16 12 13 Esdrae, Mosollam: Amariae, Johanan: -Nehemias Neh 16 12 14 Milicho, Jonathan: Sebeniae, Joseph: -Nehemias Neh 16 12 15 Haram, Edna: Maraioth, Helci: -Nehemias Neh 16 12 16 Adaiae, Zacharia: Genthon, Mosollam: -Nehemias Neh 16 12 17 Abiae, Zechri: Miamin et Moadiae, Phelti: -Nehemias Neh 16 12 18 Belgae, Sammua: Semaiae, Jonathan: -Nehemias Neh 16 12 19 Jojarib, Mathanai: Jodaiae, Azzi: -Nehemias Neh 16 12 20 Sellai, Celai: Amoc, Heber: -Nehemias Neh 16 12 21 Helciae, Hasebia: Idaiae, Nathanaël. -Nehemias Neh 16 12 22 Levitae in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persae. -Nehemias Neh 16 12 23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. -Nehemias Neh 16 12 24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem. b -Nehemias Neh 16 12 25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas. -Nehemias Neh 16 12 26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae sacerdotis scribaeque. -Nehemias Neh 16 12 27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. b -Nehemias Neh 16 12 28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi, -Nehemias Neh 16 12 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem. -Nehemias Neh 16 12 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas, et murum. -Nehemias Neh 16 12 31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. b -Nehemias Neh 16 12 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda, -Nehemias Neh 16 12 33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. -Nehemias Neh 16 12 34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph, -Nehemias Neh 16 12 35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis. -Nehemias Neh 16 12 36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem. -Nehemias Neh 16 12 37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, b -Nehemias Neh 16 12 38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiae, -Nehemias Neh 16 12 39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. -Nehemias Neh 16 12 40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis, -Nehemias Neh 16 12 41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Aelam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia praepositus: -Nehemias Neh 16 12 42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt: Deus enim laetificaverat eos laetitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Jerusalem procul. -Nehemias Neh 16 12 43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia laetificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. b -Nehemias Neh 16 12 44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta praeceptum David, et Salomonis filii ejus, -Nehemias Neh 16 12 45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo. -Nehemias Neh 16 12 46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron. -Nehemias Neh 16 13 1 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum: -Nehemias Neh 16 13 2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. -Nehemias Neh 16 13 3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. -Nehemias Neh 16 13 4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae. b -Nehemias Neh 16 13 5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. -Nehemias Neh 16 13 6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. -Nehemias Neh 16 13 7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. -Nehemias Neh 16 13 8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio: -Nehemias Neh 16 13 9 praecepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. -Nehemias Neh 16 13 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant: b -Nehemias Neh 16 13 11 et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. -Nehemias Neh 16 13 12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. -Nehemias Neh 16 13 13 Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniae: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum. -Nehemias Neh 16 13 14 Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in caeremoniis ejus. -Nehemias Neh 16 13 15 In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent. b -Nehemias Neh 16 13 16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem. -Nehemias Neh 16 13 17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quae est haec res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? -Nehemias Neh 16 13 18 numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum. -Nehemias Neh 16 13 19 Factum est autem, cum quievissent portae Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. -Nehemias Neh 16 13 20 Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. -Nehemias Neh 16 13 21 Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. -Nehemias Neh 16 13 22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. -Nehemias Neh 16 13 23 Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas. b -Nehemias Neh 16 13 24 Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. -Nehemias Neh 16 13 25 Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens: -Nehemias Neh 16 13 26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. -Nehemias Neh 16 13 27 Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas? -Nehemias Neh 16 13 28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. -Nehemias Neh 16 13 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum. -Nehemias Neh 16 13 30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo: b -Nehemias Neh 16 13 31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen. -# Tobias Tob Liber Tobiae -Tobias Tob 17 1 1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam quae ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) -Tobias Tob 17 1 2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, -Tobias Tob 17 1 3 ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. -Tobias Tob 17 1 4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. b -Tobias Tob 17 1 5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium. -Tobias Tob 17 1 6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, -Tobias Tob 17 1 7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. -Tobias Tob 17 1 8 Haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. -Tobias Tob 17 1 9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, -Tobias Tob 17 1 10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. -Tobias Tob 17 1 11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitatem Niniven cum omni tribu sua b -Tobias Tob 17 1 12 (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. -Tobias Tob 17 1 13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, -Tobias Tob 17 1 14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset. -Tobias Tob 17 1 15 Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. -Tobias Tob 17 1 16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: -Tobias Tob 17 1 17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. -Tobias Tob 17 1 18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo: b -Tobias Tob 17 1 19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: -Tobias Tob 17 1 20 esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. -Tobias Tob 17 1 21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Judaea plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. -Tobias Tob 17 1 22 At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. -Tobias Tob 17 1 23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. -Tobias Tob 17 1 24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, -Tobias Tob 17 1 25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei. -Tobias Tob 17 2 1 Post haec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, -Tobias Tob 17 2 2 dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. -Tobias Tob 17 2 3 Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israel jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus: -Tobias Tob 17 2 4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. -Tobias Tob 17 2 5 Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, -Tobias Tob 17 2 6 memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. -Tobias Tob 17 2 7 Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. -Tobias Tob 17 2 8 Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes: Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos? -Tobias Tob 17 2 9 Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. -Tobias Tob 17 2 10 Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, b -Tobias Tob 17 2 11 et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus. -Tobias Tob 17 2 12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. -Tobias Tob 17 2 13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei, -Tobias Tob 17 2 14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. -Tobias Tob 17 2 15 Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes: -Tobias Tob 17 2 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? -Tobias Tob 17 2 17 Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui: -Tobias Tob 17 2 18 quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo. -Tobias Tob 17 2 19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat. -Tobias Tob 17 2 20 Unde factum est, et haedum caprarum accipiens detulisset domi: -Tobias Tob 17 2 21 cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. -Tobias Tob 17 2 22 Ad haec uxor ejus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt. -Tobias Tob 17 2 23 Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei. -Tobias Tob 17 3 1 Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis, -Tobias Tob 17 3 2 dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et judicium. -Tobias Tob 17 3 3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. -Tobias Tob 17 3 4 Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. -Tobias Tob 17 3 5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. -Tobias Tob 17 3 6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. -Tobias Tob 17 3 7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, b -Tobias Tob 17 3 8 quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. -Tobias Tob 17 3 9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. -Tobias Tob 17 3 10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit: -Tobias Tob 17 3 11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum. -Tobias Tob 17 3 12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum, b -Tobias Tob 17 3 13 dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. -Tobias Tob 17 3 14 Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo. -Tobias Tob 17 3 15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. -Tobias Tob 17 3 16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. -Tobias Tob 17 3 17 Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me praebui. -Tobias Tob 17 3 18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere. -Tobias Tob 17 3 19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. -Tobias Tob 17 3 20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum. -Tobias Tob 17 3 21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. -Tobias Tob 17 3 22 Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis: et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis. -Tobias Tob 17 3 23 Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula. -Tobias Tob 17 3 24 In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei: b -Tobias Tob 17 3 25 et missus est angelus Domini sanctus Raphael ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae. -Tobias Tob 17 4 1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, -Tobias Tob 17 4 2 dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe. -Tobias Tob 17 4 3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus: b -Tobias Tob 17 4 4 memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. -Tobias Tob 17 4 5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelias eam circa me. -Tobias Tob 17 4 6 Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri. -Tobias Tob 17 4 7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. -Tobias Tob 17 4 8 Quomodo potueris, ita esto misericors. -Tobias Tob 17 4 9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. -Tobias Tob 17 4 10 Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis: -Tobias Tob 17 4 11 quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. -Tobias Tob 17 4 12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. -Tobias Tob 17 4 13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. b -Tobias Tob 17 4 14 Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. -Tobias Tob 17 4 15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. -Tobias Tob 17 4 16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. -Tobias Tob 17 4 17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. -Tobias Tob 17 4 18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. -Tobias Tob 17 4 19 Consilium semper a sapiente perquire. -Tobias Tob 17 4 20 Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. -Tobias Tob 17 4 21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo: b -Tobias Tob 17 4 22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. -Tobias Tob 17 4 23 Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. -Tobias Tob 17 5 1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam, pater. -Tobias Tob 17 5 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. -Tobias Tob 17 5 3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. -Tobias Tob 17 5 4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. -Tobias Tob 17 5 5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum. -Tobias Tob 17 5 6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? -Tobias Tob 17 5 7 At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum? -Tobias Tob 17 5 8 Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis. -Tobias Tob 17 5 9 Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec haec ipsa nuntiem patri meo. b -Tobias Tob 17 5 10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. -Tobias Tob 17 5 11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. -Tobias Tob 17 5 12 Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? -Tobias Tob 17 5 13 Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. -Tobias Tob 17 5 14 Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. -Tobias Tob 17 5 15 Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. -Tobias Tob 17 5 16 Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu. -Tobias Tob 17 5 17 Cui Raphael angelus dixit: Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? -Tobias Tob 17 5 18 Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius. -Tobias Tob 17 5 19 Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. -Tobias Tob 17 5 20 Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. b -Tobias Tob 17 5 21 Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. -Tobias Tob 17 5 22 Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul. -Tobias Tob 17 5 23 Cumque profecti essent, coepit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis. -Tobias Tob 17 5 24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum. -Tobias Tob 17 5 25 Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. -Tobias Tob 17 5 26 Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. -Tobias Tob 17 5 27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. -Tobias Tob 17 5 28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit. -Tobias Tob 17 6 1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. -Tobias Tob 17 6 2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. -Tobias Tob 17 6 3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. -Tobias Tob 17 6 4 Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes ejus. -Tobias Tob 17 6 5 Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. -Tobias Tob 17 6 6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. -Tobias Tob 17 6 7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quae de pisce servare jussisti? b -Tobias Tob 17 6 8 Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. -Tobias Tob 17 6 9 Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. -Tobias Tob 17 6 10 Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? -Tobias Tob 17 6 11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam. -Tobias Tob 17 6 12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. -Tobias Tob 17 6 13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. -Tobias Tob 17 6 14 Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos. b -Tobias Tob 17 6 15 Timeo ergo, ne forte et mihi haec eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. -Tobias Tob 17 6 16 Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium. -Tobias Tob 17 6 17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem daemonium super eos. -Tobias Tob 17 6 18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. -Tobias Tob 17 6 19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur daemonium. -Tobias Tob 17 6 20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. -Tobias Tob 17 6 21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. -Tobias Tob 17 6 22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris. -Tobias Tob 17 7 1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. -Tobias Tob 17 7 2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae: Quam similis est juvenis iste consobrino meo! -Tobias Tob 17 7 3 Et cum haec dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. -Tobias Tob 17 7 4 Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. -Tobias Tob 17 7 5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. -Tobias Tob 17 7 6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus, -Tobias Tob 17 7 7 dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. -Tobias Tob 17 7 8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatae sunt. -Tobias Tob 17 7 9 Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, b -Tobias Tob 17 7 10 Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. -Tobias Tob 17 7 11 Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, -Tobias Tob 17 7 12 dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. -Tobias Tob 17 7 13 Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. -Tobias Tob 17 7 14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suae secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. -Tobias Tob 17 7 15 Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. -Tobias Tob 17 7 16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii. b -Tobias Tob 17 7 17 Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum. -Tobias Tob 17 7 18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum. -Tobias Tob 17 7 19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est. -Tobias Tob 17 7 20 Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es. -Tobias Tob 17 8 1 Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. -Tobias Tob 17 8 2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. -Tobias Tob 17 8 3 Tunc Raphael angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti. -Tobias Tob 17 8 4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. -Tobias Tob 17 8 5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quae ignorant Deum. -Tobias Tob 17 8 6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. -Tobias Tob 17 8 7 Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt. -Tobias Tob 17 8 8 Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam. -Tobias Tob 17 8 9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum. -Tobias Tob 17 8 10 Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. -Tobias Tob 17 8 11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. b -Tobias Tob 17 8 12 Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. -Tobias Tob 17 8 13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: -Tobias Tob 17 8 14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. -Tobias Tob 17 8 15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. -Tobias Tob 17 8 16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, -Tobias Tob 17 8 17 et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus. -Tobias Tob 17 8 18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. -Tobias Tob 17 8 19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. -Tobias Tob 17 8 20 Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret. b -Tobias Tob 17 8 21 Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria. -Tobias Tob 17 8 22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. -Tobias Tob 17 8 23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se. -Tobias Tob 17 8 24 De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret. -Tobias Tob 17 9 1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea: -Tobias Tob 17 9 2 si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae. -Tobias Tob 17 9 3 Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum: reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. -Tobias Tob 17 9 4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, constristatur anima ejus. -Tobias Tob 17 9 5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum. -Tobias Tob 17 9 6 Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. b -Tobias Tob 17 9 7 Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias. -Tobias Tob 17 9 8 Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum, -Tobias Tob 17 9 9 et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis: -Tobias Tob 17 9 10 et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros: -Tobias Tob 17 9 11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum. -Tobias Tob 17 9 12 Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant. -Tobias Tob 17 10 1 Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi? -Tobias Tob 17 10 2 Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam? -Tobias Tob 17 10 3 Coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo: et coeperunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. -Tobias Tob 17 10 4 Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrae, spem posteritatis nostrae? -Tobias Tob 17 10 5 omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. -Tobias Tob 17 10 6 Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. -Tobias Tob 17 10 7 Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. -Tobias Tob 17 10 8 At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. b -Tobias Tob 17 10 9 Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. -Tobias Tob 17 10 10 Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, -Tobias Tob 17 10 11 dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. -Tobias Tob 17 10 12 Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam: et dimiserunt ire, -Tobias Tob 17 10 13 monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. -Tobias Tob 17 11 1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. -Tobias Tob 17 11 2 Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. -Tobias Tob 17 11 3 Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. -Tobias Tob 17 11 4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. -Tobias Tob 17 11 5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. b -Tobias Tob 17 11 6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. -Tobias Tob 17 11 7 Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. b -Tobias Tob 17 11 8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit. -Tobias Tob 17 11 9 Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat. b -Tobias Tob 17 11 10 Et consurgens caecus pater ejus, coepit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. -Tobias Tob 17 11 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio. -Tobias Tob 17 11 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. -Tobias Tob 17 11 13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. b -Tobias Tob 17 11 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. -Tobias Tob 17 11 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit. -Tobias Tob 17 11 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. -Tobias Tob 17 11 17 Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. -Tobias Tob 17 11 18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: b -Tobias Tob 17 11 19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. -Tobias Tob 17 11 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quae circa illum ostenderat Deus. -Tobias Tob 17 11 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt. -Tobias Tob 17 12 1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? -Tobias Tob 17 12 2 Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus? -Tobias Tob 17 12 3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare? -Tobias Tob 17 12 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quae allata sunt, sibi assumere. -Tobias Tob 17 12 5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant, acceptam habere. b -Tobias Tob 17 12 6 Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. -Tobias Tob 17 12 7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. -Tobias Tob 17 12 8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere: b -Tobias Tob 17 12 9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam aeternam. -Tobias Tob 17 12 10 Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animae suae. -Tobias Tob 17 12 11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. -Tobias Tob 17 12 12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. -Tobias Tob 17 12 13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. -Tobias Tob 17 12 14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem. -Tobias Tob 17 12 15 Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum. -Tobias Tob 17 12 16 Cumque haec audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. b -Tobias Tob 17 12 17 Dixitque eis angelus: Pax vobis: nolite timere. -Tobias Tob 17 12 18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi. -Tobias Tob 17 12 19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. -Tobias Tob 17 12 20 Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. -Tobias Tob 17 12 21 Et cum haec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. -Tobias Tob 17 12 22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. -Tobias Tob 17 13 1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum: -Tobias Tob 17 13 2 quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam. -Tobias Tob 17 13 3 Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum: -Tobias Tob 17 13 4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum. -Tobias Tob 17 13 5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. -Tobias Tob 17 13 6 Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. -Tobias Tob 17 13 7 Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. -Tobias Tob 17 13 8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. -Tobias Tob 17 13 9 Ego autem, et anima mea in eo laetabimur. -Tobias Tob 17 13 10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies laetitiae, et confitemini illi. -Tobias Tob 17 13 11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. b -Tobias Tob 17 13 12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum: ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum. -Tobias Tob 17 13 13 Luce splendida fulgebis: et omnes fines terrae adorabunt te. -Tobias Tob 17 13 14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt: -Tobias Tob 17 13 15 nomen enim magnum invocabunt in te. -Tobias Tob 17 13 16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te. -Tobias Tob 17 13 17 Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. -Tobias Tob 17 13 18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. -Tobias Tob 17 13 19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. -Tobias Tob 17 13 20 Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. -Tobias Tob 17 13 21 Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. -Tobias Tob 17 13 22 Ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur: et per vicos ejus, Alleluja cantabitur. -Tobias Tob 17 13 23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in saecula saeculorum super eam. Amen. -Tobias Tob 17 14 1 Et consummati sunt sermones Tobiae. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. -Tobias Tob 17 14 2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. -Tobias Tob 17 14 3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. -Tobias Tob 17 14 4 Reliquum vero vitae suae in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. -Tobias Tob 17 14 5 In hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis: b -Tobias Tob 17 14 6 Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. -Tobias Tob 17 14 7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, -Tobias Tob 17 14 8 et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea, -Tobias Tob 17 14 9 et gaudebunt in ea omnes reges terrae, adorantes regem Israel. -Tobias Tob 17 14 10 Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae placita sunt illi: b -Tobias Tob 17 14 11 et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. -Tobias Tob 17 14 12 Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: -Tobias Tob 17 14 13 video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. -Tobias Tob 17 14 14 Factum est autem post obitum matris suae, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos: b -Tobias Tob 17 14 15 invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem haereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. -Tobias Tob 17 14 16 Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. -Tobias Tob 17 14 17 Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra. +1 Esdras Ezra 15 7 21b Ego Artaxérxes rex, státui atque decrévi ómnibus custódibus arcæ públicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcúmque petíerit a vobis Esdras sacérdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, +1 Esdras Ezra 15 7 22 usque ad argénti talénta centum, et usque ad fruménti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos ólei centum, sal vero absque mensúra. +1 Esdras Ezra 15 7 23 Omne quod ad ritum Dei cæli pértinet, tribuátur diligénter in domo Dei cæli: ne forte irascátur contra regnum regis, et filiórum ejus. +1 Esdras Ezra 15 7 24 Vobis quoque notum fácimus de univérsis sacerdótibus, et Levítis, et cantóribus, et janitóribus, Nathinǽis, et minístris domus Dei hujus, ut vectígal, et tribútum, et annónas non habeátis potestátem imponéndi super eos. +1 Esdras Ezra 15 7 25 Tu autem Esdra, secúndum sapiéntiam Dei tui, quæ est in manu tua, constítue júdices et prǽsides ut júdicent omni pópulo, qui est trans flumen, his vidélicet qui novérunt legem Dei tui, sed et imperítos docéte líbere. b +1 Esdras Ezra 15 7 26 Et omnis qui non fécerit legem Dei tui, et legem regis, diligénter, judícium erit de eo sive in mortem, sive in exílium, sive in condemnatiónem substántiæ ejus, vel certe in cárcerem. +1 Esdras Ezra 15 7 27 Benedíctus Dóminus Deus patrum nostrórum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificáret domum Dómini quæ est in Jerúsalem, b +1 Esdras Ezra 15 7 28 et in me inclinávit misericórdiam suam coram rege et consiliatóribus ejus, et univérsis princípibus regis poténtibus: et ego confortátus manu Dómini Dei mei, quæ erat in me, congregávi de Israël príncipes qui ascénderent mecum. +1 Esdras Ezra 15 8 1 Hi sunt ergo príncipes familiárum, et genealógia eórum, qui ascendérunt mecum in regno Artaxérxis regis de Babylóne. +1 Esdras Ezra 15 8 2 De fíliis Phínees, Gersom. De fíliis Íthamar, Dániel. De fíliis David, Hattus. +1 Esdras Ezra 15 8 3 De fíliis Secheníæ, fíliis Pharos, Zacharías: et cum eo numeráti sunt viri centum quinquagínta. +1 Esdras Ezra 15 8 4 De fíliis Phahath Moab, Elioénai fílius Zaréhe, et cum eo ducénti viri. +1 Esdras Ezra 15 8 5 De fíliis Secheníæ, fílius Ezéchiel, et cum eo trecénti viri. +1 Esdras Ezra 15 8 6 De fíliis Adan, Abed fílius Jónathan, et cum eo quinquagínta viri. +1 Esdras Ezra 15 8 7 De fíliis Alam, Isaías fílius Athalíæ, et cum eo septuagínta viri. +1 Esdras Ezra 15 8 8 De fíliis Saphatíæ, Zebedía fílius Míchaël, et cum eo octogínta viri. +1 Esdras Ezra 15 8 9 De fíliis Joab, Obedía fílius Jáhiel, et cum eo ducénti decem et octo viri. +1 Esdras Ezra 15 8 10 De fíliis Sélomith, fílius Josphíæ, et cum eo centum sexagínta viri. +1 Esdras Ezra 15 8 11 De fíliis Bébai, Zacharías fílius Bébai, et cum eo vigínti octo viri. +1 Esdras Ezra 15 8 12 De fíliis Azgad, Jóhanan fílius Éccetan, et cum eo centum et decem viri. +1 Esdras Ezra 15 8 13 De fíliis Adónicam, qui erant novíssimi: et haec nómina eórum: Elípheleth, et Jéhiel, et Samaías, et cum eis sexagínta viri. +1 Esdras Ezra 15 8 14 De fílii Bégui, Úthai et Zachur, et cum eis septuagínta viri. +1 Esdras Ezra 15 8 15 Congregávi autem eos ad flúvium, qui decúrrit ad Áhava, et mánsimus ibi tribus diébus: quæsivíque in pópulo et in sacerdótibus de fíliis Levi, et non invéni ibi. b +1 Esdras Ezra 15 8 16 Ítaque misi Eliézer, et Áriel, et Semeíam, et Élnathan, et Jarib, et álterum Élnathan, et Nathan, et Zacharíam, et Mosóllam príncipes: et Jóiarib, et Élnathan sapiéntes. +1 Esdras Ezra 15 8 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphíæ loco, et pósui in ore eórum verba, quæ loqueréntur ad Eddo, et fratres ejus Nathinǽos in loco Chasphíæ, ut addúcerent nobis minístros domus Dei nostri. +1 Esdras Ezra 15 8 18 Et adduxérunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctíssimum de fíliis Móholi fílii Levi, fílii Israël, et Sarabíam et fílios ejus et fratres ejus decem et octo, +1 Esdras Ezra 15 8 19 et Hasabíam, et cum eo Isaíam de fíliis Merári, fratrésque ejus, et fílios ejus vigínti: +1 Esdras Ezra 15 8 20 et de Nathinǽis, quos déderat David et príncipes ad ministéria Levitárum, Nathinǽos ducéntos vigínti: omnes hi suis nomínibus vocabántur. +1 Esdras Ezra 15 8 21 Et prædicávi ibi jejúnium juxta flúvium Áhava ut affligerémur coram Dómino Deo nostro, et peterémus ab eo viam rectam nobis et fíliis nostris, universǽque substántiæ nostræ. b +1 Esdras Ezra 15 8 22 Erúbui enim pétere a rege auxílium et équites, qui defénderent nos ab inimíco in via: quia dixerámus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quaérunt eum in bonitátes: et impérium ejus et fortitúdo ejus, et furor super omnes, qui derelínquunt eum. +1 Esdras Ezra 15 8 23 Jejunávimus autem, et rogávimus Deum nostrum per hoc: et evénit nobis próspere. +1 Esdras Ezra 15 8 24 Et separávi de princípibus sacerdótum duódecim, Sarabíam, et Hasabíam, et cum eis de frátribus eórum decem: b +1 Esdras Ezra 15 8 25 appendíque eis argéntum et aurum, et vasa consecráta domus Dei nostri, quæ obtúlerat rex et consiliatóres ejus, et príncipes ejus, universúsque Israël eórum, qui invénti fúerant: +1 Esdras Ezra 15 8 26 et appéndi in mánibus eórum argénti talénta sexcénta quinquagínta, et vasa argéntea centum, auri centum talénta: +1 Esdras Ezra 15 8 27 et cratéres áureos vigínti, qui habébant sólidos millénos, et vasa æris fulgéntis óptimi duo, pulchra, ut aurum. +1 Esdras Ezra 15 8 28 Et dixi eis: Vos sancti Dómini, et vasa sancta, et argéntum et aurum, quod sponte oblátum est Dómino Deo patrum nostrórum: +1 Esdras Ezra 15 8 29 vigiláte et custodíte, donec appendátis coram princípibus sacerdótum, et Levitárum, et dúcibus familiárum Israël in Jerúsalem, in thesáurum domus Dómini. +1 Esdras Ezra 15 8 30 Suscepérunt autem sacerdótes et Levítæ pondus argénti, et auri, et vasórum, ut deférrent Jerúsalem in domum Dei nostri. +1 Esdras Ezra 15 8 31 Promóvimus ergo a flúmine Áhava duodécimo die mensis primi ut pergerémus Jerúsalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberávit nos de manu inimíci et insidiatóris in via. b +1 Esdras Ezra 15 8 32 Et vénimus Jerúsalem, et mánsimus ibi tribus diébus. +1 Esdras Ezra 15 8 33 Die autem quarta appénsum est argéntum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Méremoth fílii Uríæ sacerdótis, et cum eo Eleázar fílius Phínees, cumque eis Józabed fílius Jósue, et Noadaía fílius Bénnoi Levítæ, +1 Esdras Ezra 15 8 34 juxta númerum et pondus ómnium: descriptúmque est omne pondus in témpore illo. +1 Esdras Ezra 15 8 35 Sed et qui vénerant de captivitáte fílii transmigratiónis, obtulérunt holocautómata Deo Israël, vítulos duódecim pro omni pópulo Israël, aríetes nonagínta sex, agnos septuagínta septem, hircos pro peccáto duódecim: ómnia in holocáustum Dómino. +1 Esdras Ezra 15 8 36 Dedérunt autem edícta regis sátrapis, qui erant de conspéctu regis et dúcibus trans flumen, et elevavérunt pópulum et domum Dei. +1 Esdras Ezra 15 9 1 Postquam autem haec compléta sunt, accessérunt ad me príncipes, dicéntes: Non est separátus pópulus Israël, sacerdótes et Levítæ, a pópulis terrárum, et abominatiónibus eórum: Chananǽi vidélicet, et Hethǽi, et Pherezǽi, et Jebusǽi, et Ammonitárum, et Moabitárum, et Ægyptiórum, et Amorrhæórum: +1 Esdras Ezra 15 9 2 tulérunt enim de filiábus eórum sibi et fíliis suis, et commiscuérunt semen sanctum cum pópulis terrárum: manus étiam príncipum et magistrátuum fuit in transgressióne hac prima. +1 Esdras Ezra 15 9 3 Cumque audíssem sermónem istum, scidi pállium meum et túnicam, et evélli capíllos cápitis mei et barbæ, et sedi mœrens. +1 Esdras Ezra 15 9 4 Convenérunt autem ad me omnes, qui timébant verbum Dei Israël, pro transgressióne eórum qui de captivitáte vénerant, et ego sedébam tristis usque ad sacrifícium vespertínum. +1 Esdras Ezra 15 9 5 Et in sacrifício vespertíno, surréxi de afflictióne mea, et scisso pállio et túnica, curvávi génua mea, et expándi manus meas ad Dóminum Deum meum. b +1 Esdras Ezra 15 9 6 Et dixi: Deus meus, confúndor et erubésco leváre fáciem meam ad te: quóniam iniquitátes nostræ multiplicátæ sunt super caput nostrum, et delícta nostra crevérunt usque ad cælum, +1 Esdras Ezra 15 9 7 a diébus patrum nostrórum: sed et nos ipsi peccávimus gráviter usque ad diem hanc, et in iniquitátibus nostris tráditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdótes nostri in manum regum terrárum, et in gládium, et in captivitátem, et in rapínam, et in confusiónem vultus, sicut et die hac. +1 Esdras Ezra 15 9 8 Et nunc quasi parum et ad moméntum facta est deprecátio nostra apud Dóminum Deum nostrum, ut dimitteréntur nobis relíquiæ, et darétur nobis paxíllus in loco sancto ejus, et illumináret óculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam módicam in servitúte nostra, +1 Esdras Ezra 15 9 9 quia servi sumus, et in servitúte nostra non derelíquit nos Deus noster, sed inclinávit super nos misericórdiam coram rege Persárum, ut daret nobis vitam, et sublimáret domum Dei nostri, et exstrúeret solitúdines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerúsalem. +1 Esdras Ezra 15 9 10a Et nunc quid dicémus, Deus noster, post haec? +1 Esdras Ezra 15 9 10b Quia derelíquimus mandáta tua, +1 Esdras Ezra 15 9 11 quæ præcepísti in manu servórum tuórum prophetárum, dicens: Terra, ad quam vos ingredímini ut possideátis eam, terra immúnda est juxta immundítiam populórum, ceterarúmque terrárum, abominatiónibus eórum qui replevérunt eam ab ore usque ad os in coinquinatióne sua. +1 Esdras Ezra 15 9 12 Nunc ergo fílias vestras ne detis fíliis eórum, et fílias eórum ne accipiátis fíliis vestris, et non quærátis pacem eórum, et prosperitátem eórum usque in ætérnum: ut confortémini, et comedátis quæ bona sunt terræ, et hærédes habeátis fílios vestros usque in sǽculum. +1 Esdras Ezra 15 9 13 Et post ómnia quæ venérunt super nos in opéribus nostris péssimis, et in delícto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberásti nos de iniquitáte nostra, et dedísti nobis salútem sicut est hódie, +1 Esdras Ezra 15 9 14 ut non converterémur, et írrita facerémus mandáta tua, neque matrimónia jungerémus cum pópulis abominatiónum istárum. Numquid irátus es nobis usque ad consummatiónem ne dimítteres nobis relíquias ad salútem? +1 Esdras Ezra 15 9 15 Dómine Deus Israël, justus es tu: quóniam derelícti sumus, qui salvarémur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delícto nostro: non enim stari potest coram te super hoc. +1 Esdras Ezra 15 10 1 Sic ergo oránte Esdra, et imploránte eo et flente, et jacénte ante templum Dei, colléctus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virórum et mulíerum et puerórum, et flevit pópulus fletu multo. +1 Esdras Ezra 15 10 2 Et respóndit Sechenías fílius Jéhiel de fíliis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricáti sumus in Deum nostrum, et dúximus uxóres alienígenas de pópulis terræ: et nunc, si est pœniténtia in Israël super hoc, +1 Esdras Ezra 15 10 3 percutiámus fœdus cum Dómino Deo nostro, ut projiciámus univérsas uxóres, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntátem Dómini, et eórum qui timent præcéptum Dómini Dei nostri: secúndum legem fiat. +1 Esdras Ezra 15 10 4 Surge, tuum est decérnere, nosque érimus tecum: confortáre, et fac. +1 Esdras Ezra 15 10 5 Surréxit ergo Esdras, et adjurávit príncipes sacerdótum et Levitárum, et omnem Israël, ut fácerent secúndum verbum hoc: et juravérunt. +1 Esdras Ezra 15 10 6 Et surréxit Esdras ante domum Dei, et ábiit ad cubículum Jóhanan fílii Elíasib, et ingréssus est illuc: panem non comédit, et aquam non bibit: lugébat enim transgressiónem eórum, qui vénerant de captivitáte. +1 Esdras Ezra 15 10 7 Et missa est vos in Juda et in Jerúsalem ómnibus fíliis transmigratiónis, ut congregaréntur in Jerúsalem: b +1 Esdras Ezra 15 10 8 et omnis qui non vénerit in tribus diébus juxta consílium príncipum et seniórum, auferétur univérsa substántia ejus, et ipse abjiciétur de cœtu transmigratiónis. +1 Esdras Ezra 15 10 9 Convenérunt ígitur omnes viri Juda et Bénjamin in Jerúsalem tribus diébus: ipse est mensis nonus, vigésimo die mensis: et sedit omnis pópulus in platéa domus Dei, treméntes pro peccáto, et plúviis. +1 Esdras Ezra 15 10 10 Et surréxit Esdras sacérdos, et dixit ad eos: Vos transgréssi estis, et duxístis uxóres alienígenas, ut adderétis super delíctum Israël. +1 Esdras Ezra 15 10 11 Et nunc date confessiónem Dómino Deo patrum vestrórum, et fácite plácitum ejus, et separámini a pópulis terræ, et ab uxóribus alienígenis. +1 Esdras Ezra 15 10 12 Et respóndit univérsa multitúdo, dixítque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat. +1 Esdras Ezra 15 10 13 Verúmtamen quia pópulus multus est, et tempus plúviæ, et non sustinémus stare foris, et opus non est diéi uníus vel duórum ( veheménter quippe peccávimus in sermóne isto), +1 Esdras Ezra 15 10 14 constituántur príncipes in univérsa multitúdine: et omnes in civitátibus nostris qui duxérunt uxóres alienígenas véniant in tempóribus statútis, et cum his senióres per civitátem et civitátem, et júdices ejus, donec avertátur ira Dei nostri a nobis super peccáto hoc. +1 Esdras Ezra 15 10 15 Ígitur Jónathan fílius Ázahel, et Jaasía fílius Thécue, stetérunt super hoc, et Messóllam et Sebéthai Levítes adjuvérunt eos: +1 Esdras Ezra 15 10 16 fecerúntque sic fílii transmigratiónis. Et abiérunt Esdras sacérdos, et viri príncipes familiárum, in domos patrum suórum, et omnes per nómina sua, et sedérunt in die primo mensis décimi ut quǽrerent rem. +1 Esdras Ezra 15 10 17 Et consummáti sunt omnes viri, qui dúxerant uxóres alienígenas, usque ad diem primam mensis primi. +1 Esdras Ezra 15 10 18a Et invénti sunt de fíliis sacerdótum qui dúxerant uxóres alienígenas. b +1 Esdras Ezra 15 10 18b De fíliis Jósue fílii Jósedec, et fratres ejus, Maasía, et Eliézer, et Jarib, et Godolía. b +1 Esdras Ezra 15 10 19 Et dedérunt manus suas ut ejícerent uxóres suas, et pro delícto suo aríetem de óvibus offérrent. b +1 Esdras Ezra 15 10 20 Et de fíliis Emmer, Hánani, et Zebedía. +1 Esdras Ezra 15 10 21 Et de fíliis Harim, Maasía, et Elía, et Semeía, et Jéhiel, et Ozías. +1 Esdras Ezra 15 10 22 Et de fíliis Pheshur, Elioénai, Maasía, Ísmaël, Nathánaël, Józabed, et Élasa. +1 Esdras Ezra 15 10 23 Et de fíliis Levitárum, Józabed, et Sémei, et Celaía, ipse est Cálita, Phataía, Juda, et Eliézer. +1 Esdras Ezra 15 10 24 Et de cantóribus, Elíasib. Et de janitóribus, Sellum, et Telem, et Uri. +1 Esdras Ezra 15 10 25 Et ex Israël, de fíliis Pharos, Remeía, et Jesía, et Melchía, et Míamin, et Eliézer, et Melchía, et Bánea. +1 Esdras Ezra 15 10 26 Et de fíliis Ælam, Mathanía, Zacharías, et Jéhiel, et Abdi, et Jérimoth, et Elía. +1 Esdras Ezra 15 10 27 Et de fíliis Zéthua, Elioénai, Elíasib, Mathanía, et Jérimuth, et Zabad, et Azíza. +1 Esdras Ezra 15 10 28 Et de fíliis Bébai, Jóhanan, Hananía, Zábbai, Athálai. +1 Esdras Ezra 15 10 29 Et de fíliis Bani, Mosóllam, et Melluch, et Adaía, Jasub, et Saal, et Ramoth. +1 Esdras Ezra 15 10 30 Et de fíliis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaías, et Maasías, Mathanías, Beséleel, Bénnui, et Manásse. +1 Esdras Ezra 15 10 31 Et de fíliis Herem, Eliézer, Jósue, Melchías, Semeías, Símeon, +1 Esdras Ezra 15 10 32 Bénjamin, Maloch, Samarías. +1 Esdras Ezra 15 10 33 Et de fíliis Hasom, Mathánai, Máthatha, Zabad, Elíphelet, Jérmai, Manásse, Sémei. +1 Esdras Ezra 15 10 34 De fíliis Bani, Maáddi, Amram, et Vel, +1 Esdras Ezra 15 10 35 Báneas, et Badaías, Chelíau, +1 Esdras Ezra 15 10 36 Vanía, Márimuth, et Elíasib, +1 Esdras Ezra 15 10 37 Mathanías, Mathánai, et Jasi, +1 Esdras Ezra 15 10 38 et Bani, et Bénnui, Sémei, +1 Esdras Ezra 15 10 39 et Salmías, et Nathan, et Adaías, +1 Esdras Ezra 15 10 40 et Mechnedébai, Sísai, Sárai, +1 Esdras Ezra 15 10 41 Ezrel, et Selemíau, Semería, +1 Esdras Ezra 15 10 42 Sellum, Amaría, Joseph. +1 Esdras Ezra 15 10 43 De fíliis Nebo, Jéhiel, Mathathías, Zabad, Zábina, Jeddu, et Joel, et Banaía. +1 Esdras Ezra 15 10 44 Omnes hi accéperant uxóres alienígenas, et fuérunt ex eis mulíeres, quæ pepérerant fílios. +# Nehemías Neh Liber Secúndus Esdræ,: sive Liber Nehemíæ +Nehemías Neh 16 1 1 Verba Nehemíæ fílii Helchíæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigésimo, et ego eram in Susis castro. +Nehemías Neh 16 1 2 Et venit Hánani, unus de frátribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogávi eos de Judǽis qui remánserant, et supérerant de captivitáte, et Jerúsalem. +Nehemías Neh 16 1 3 Et dixérunt mihi: Qui remansérunt, et relícti sunt de captivitáte ibi in província, in afflictióne magna sunt, et in oppróbrio: et murus Jerúsalem dissipátus est, et portæ ejus combústæ sunt igni. +Nehemías Neh 16 1 4 Cumque audíssem verba hujuscémodi, sedi, et flevi, et luxi diébus multis: jejunábam, et orábam ante fáciem Dei cæli. +Nehemías Neh 16 1 5 Et dixi: Quæso, Dómine Deus cæli fortis, magne atque terríbilis, qui custódis pactum et misericórdiam cum his qui te díligunt, et custódiunt mandáta tua: b +Nehemías Neh 16 1 6 fiant aures tuæ auscultántes, et óculi tui apérti, ut áudias oratiónem servi tui, quam ego oro coram te hódie nocte et die pro fíliis Israël servis tuis: et confíteor pro peccátis filiórum Israël, quibus peccavérunt tibi: ego et domus patris mei peccávimus, +Nehemías Neh 16 1 7 vanitáte sedúcti sumus, et non custodívimus mandátum tuum, et cæremónias, et judícia quæ præcepísti Móysi fámulo tuo. +Nehemías Neh 16 1 8 Meménto verbi quod mandásti Móysi servo tuo, dicens: Cum transgréssi fuéritis, ego dispérgam vos in pópulos: +Nehemías Neh 16 1 9 et si revertámini ad me, et custodiátis præcépta mea, et faciátis ea: etiámsi abdúcti fuéritis ad extréma cæli, inde congregábo vos, et redúcam in locum quem elégi ut habitáret nomen meum ibi. +Nehemías Neh 16 1 10 Et ipsi servi tui, et pópulus tuus, quos redemísti in fortitúdine tua magna, et in manu tua válida. +Nehemías Neh 16 1 11a Óbsecro, Dómine, sit auris tua atténdens ad oratiónem servi tui, et ad oratiónem servórum tuórum, qui volunt timére nomen tuum: et dírige servum tuum hódie, et da ei misericórdiam ante virum hunc. +Nehemías Neh 16 1 11b Ego enim eram pincérna regis. +Nehemías Neh 16 2 1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigésimo Artaxérxis regis: et vinum erat ante eum, et levávi vinum, et dedi regi: et eram quasi lánguidus ante fáciem ejus. +Nehemías Neh 16 2 2 Dixítque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrótum non vídeam? non est hoc frustra, sed malum néscio quod in corde tuo est. Et tímui valde, ac nimis: +Nehemías Neh 16 2 3 et dixi regi: Rex, in ætérnum vive: quare non mœ́reat vultus meus, quia cívitas domus sepulchrórum patris mei desérta est, et portæ ejus combústæ sunt igni? +Nehemías Neh 16 2 4 Et ait mihi rex: Pro qua re póstulas? Et orávi Deum cæli, +Nehemías Neh 16 2 5 et dixi ad regem: Si vidétur regi bonum, et si placet servus tuus ante fáciem tuam, ut mittas me in Judǽam ad civitátem sepúlchri patris mei, et ædificábo eam. +Nehemías Neh 16 2 6 Dixítque mihi rex, et regína quæ sedébat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando revertéris? Et plácuit ante vultum regis, et misit me: et constítui ei tempus. +Nehemías Neh 16 2 7 Et dixi regi: Si regi vidétur bonum, epístolas det mihi ad duces regiónis trans flumen, ut tradúcant me, donec véniam in Judǽam: +Nehemías Neh 16 2 8 et epístolam ad Asaph custódem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tégere possim portas turris domus, et muros civitátis, et domum quam ingréssus fúero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. +Nehemías Neh 16 2 9 Et veni ad duces regiónis trans flumen, dedíque eis epístolas regis. Míserat autem rex mecum príncipes mílitum, et équites. b +Nehemías Neh 16 2 10 Et audiérunt Sanabállat Horonítes, et Tobías servus Ammanítes: et contristáti sunt afflictióne magna, quod venísset homo qui quǽreret prosperitátem filiórum Israël. +Nehemías Neh 16 2 11 Et veni Jerúsalem, et eram ibi tribus diébus. +Nehemías Neh 16 2 12 Et surréxi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicávi cuíquam quid Deus dedísset in corde meo ut fácerem in Jerúsalem: et juméntum non erat mecum, nisi ánimal cui sedébam. +Nehemías Neh 16 2 13 Et egréssus sum per portam vallis nocte, et ante fontem dracónis, et ad portam stércoris, et considerábam murum Jerúsalem dissipátum, et portas ejus consúmptas igni. +Nehemías Neh 16 2 14 Et transívi ad portam fontis, et ad aquædúctum regis, et non erat locus juménto cui sedébam ut transíret. +Nehemías Neh 16 2 15 Et ascéndi per torréntem nocte, et considerábam murum, et revérsus veni ad portam vallis, et rédii. +Nehemías Neh 16 2 16 Magistrátus autem nesciébant quo abiíssem, aut quid ego fácerem: sed et Judǽis, et sacerdótibus, et optimátibus, et magistrátibus, et réliquis qui faciébant opus, usque ad id loci nihil indicáveram. +Nehemías Neh 16 2 17 Et dixi eis: Vos nostis afflictiónem in qua sumus: quia Jerúsalem desérta est, et portæ ejus consúmptæ sunt igni: veníte, et ædificémus muros Jerúsalem, et non simus ultra oppróbrium. +Nehemías Neh 16 2 18 Et indicávi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locútus esset mihi, et aio: Surgámus, et ædificémus. Et confortátæ sunt manus eórum in bono. +Nehemías Neh 16 2 19 Audiérunt autem Sanabállat Horonítes, et Tobías servus Ammanítes, et Gosem Arabs, et subsannavérunt nos, et despexérunt, dixerúntque: Quæ est haec res quam fácitis? numquid contra regem vos rebellátis? b +Nehemías Neh 16 2 20 Et réddidi eis sermónem, dixíque ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgámus et ædificémus: vobis autem non est pars, et justítia, et memória in Jerúsalem. +Nehemías Neh 16 3 1 Et surréxit Elíasib sacérdos magnus, et fratres ejus sacerdótes, et ædificavérunt portam gregis: ipsi sanctificavérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitórum sanctificavérunt eam, usque ad turrim Hanáneel. +Nehemías Neh 16 3 2 Et juxta eum ædificavérunt viri Jéricho: et juxta eum ædificávit Zachur fílius Amri. +Nehemías Neh 16 3 3 Portam autem píscium ædificavérunt fílii Ásnaa: ipsi texérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos ædificávit Márimuth fílius Uríæ, fílii Accus. +Nehemías Neh 16 3 4 Et juxta eum ædificávit Mosóllam fílius Barachíæ, fílii Mesézebel: et juxta eos ædificávit Sadoc fílius Báana. +Nehemías Neh 16 3 5 Et juxta eos ædificavérunt Thecuéni: optimátes autem eórum non supposuérunt colla sua in ópere Dómini sui. +Nehemías Neh 16 3 6 Et portam véterem ædificavérunt Jójada fílius Phásea, et Mosóllam fílius Besodía: ipsi texérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et seras, et vectes. +Nehemías Neh 16 3 7 Et juxta eos ædificavérunt Meltías Gabaonítes, et Jadon Meronathítes, viri de Gábaon et Maspha, pro duce qui erat in regióne trans flumen. +Nehemías Neh 16 3 8 Et juxta eum ædificávit Éziel fílius Araía áurifex: et juxta eum ædificávit Ananías fílius pigmentárii: et dimisérunt Jerúsalem usque ad murum platéæ latióris. +Nehemías Neh 16 3 9 Et juxta eum ædificávit Raphaía fílius Hur, princeps vici Jerúsalem. +Nehemías Neh 16 3 10 Et juxta eum ædificávit Jedaía fílius Harómaph contra domum suam: et juxta eum ædificávit Hattus fílius Haseboníæ. +Nehemías Neh 16 3 11 Médiam partem vici ædificávit Melchías fílius Herem, et Hasub fílius Phahath Moab, et turrim furnórum. +Nehemías Neh 16 3 12 Et juxta eum ædificávit Sellum fílius Álohes, princeps médiæ partis vici Jerúsalem, ipse et fíliæ ejus. +Nehemías Neh 16 3 13 Et portam vallis ædificávit Hanun, et habitatóres Zanoë: ipsi ædificavérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cúbitos in muro usque ad portam sterquilínii. +Nehemías Neh 16 3 14 Et portam sterquilínii ædificávit Melchías fílius Rechab, princeps vici Bethácharam: ipse ædificávit eam, et státuit valvas ejus, et seras, et vectes. +Nehemías Neh 16 3 15 Et portam fontis ædificávit Sellum fílius Cholhóza, princeps pagi Maspha: ipse ædificávit eam, et texit, et státuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscínæ Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descéndunt de civitáte David. +Nehemías Neh 16 3 16 Post eum ædificávit Nehemías fílius Azboc, princeps dimídiæ partis vici Bethsur, usque contra sepúlchrum David, et usque ad piscínam quæ grandi ópere constrúcta est, et usque ad domum fórtium. b +Nehemías Neh 16 3 17 Post eum ædificavérunt Levítæ, Rehum fílius Benni: post eum ædificávit Hasebías princeps dimídiæ partis vici Ceílæ in vico suo. +Nehemías Neh 16 3 18 Post eum ædificavérunt fratres eórum: Bavái fílius Énadad, princeps dimídiæ partis Ceílæ ... +Nehemías Neh 16 3 19 Et ædificávit juxta eum Azer fílius Jósue, princeps Maspha, mensúram secúndam, contra ascénsum firmíssimi ánguli. b +Nehemías Neh 16 3 20 Post eum in monte ædificávit Baruch fílius Zachái mensúram secúndam, ab ángulo usque ad portam domus Elíasib sacerdótis magni. +Nehemías Neh 16 3 21 Post eum ædificávit Mérimuth fílius Uríæ fílii Haccus, mensúram secúndam, a porta domus Elíasib, donec extenderétur domus Elíasib. +Nehemías Neh 16 3 22 Et post eum ædificavérunt sacerdótes, viri de campéstribus Jordánis. +Nehemías Neh 16 3 23 Post eum ædificávit Bénjamin et Hasub contra domum suam: et post eum ædificávit Azarías fílius Maasíæ fílii Ananíæ contra domum suam. +Nehemías Neh 16 3 24 Post eum ædificávit Bénnui fílius Hénadad mensúram secúndam, a domo Azaríæ usque ad flexúram, et usque ad ángulum. +Nehemías Neh 16 3 25 Phalel fílius Ozi contra flexúram, et turrim quæ éminet de domo regis excélsa, id est, in átrio cárceris: post eum Phadaía fílius Pharos. +Nehemías Neh 16 3 26 Nathinǽi autem habitábant in Ophel usque contra portam aquárum ad oriéntem, et turrim quæ prominébat. +Nehemías Neh 16 3 27 Post eum ædificavérunt Thecuéni mensúram secúndam e regióne, a turre magna et eminénte usque ad murum templi. +Nehemías Neh 16 3 28 Sursum autem a porta equórum ædificavérunt sacerdótes, unusquísque contra domum suam. +Nehemías Neh 16 3 29 Post eos ædificávit Sadoc fílius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificávit Semaía fílius Secheníæ, custos portæ orientális. +Nehemías Neh 16 3 30 Post eum ædificávit Hananía fílius Selemíæ, et Hanun fílius Seleph sextus, mensúram secúndam: post eum ædificávit Mosóllam fílius Barachíæ, contra gazophylácium suum. Post eum ædificávit Melchías fílius auríficis usque ad domum Nathinæórum, et scruta vendéntium contra portam judiciálem, et usque ad cœnáculum ánguli. +Nehemías Neh 16 3 31 Et inter cœnáculum ánguli in porta gregis, ædificavérunt aurífices et negotiatóres. +Nehemías Neh 16 4 1 Factum est autem, cum audísset Sanabállat quod ædificarémus murum, irátus est valde: et motus nimis subsannávit Judǽos, +Nehemías Neh 16 4 2 et dixit coram frátribus suis, et frequéntia Samaritanórum: Quid Judǽi fáciunt imbecílles? num dimíttent eos gentes? num sacrificábunt, et complébunt in una die? numquid ædificáre póterunt lápides de acérvis púlveris, qui combústi sunt? +Nehemías Neh 16 4 3 Sed et Tobías Ammanítes, próximus ejus, ait: Ædíficent: si ascénderit vulpes, transíliet murum eórum lapídeum. +Nehemías Neh 16 4 4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despéctui: convérte oppróbrium super caput eórum, et da eos in despectiónem in terra captivitátis. b +Nehemías Neh 16 4 5 Ne opérias iniquitátem eórum, et peccátum eórum coram fácie tua non deleátur, quia irrisérunt ædificántes. +Nehemías Neh 16 4 6 Ítaque ædificávimus murum, et conjúnximus totum usque ad partem dimídiam: et provocátum est cor pópuli ad operándum. b +Nehemías Neh 16 4 7 Factum est autem, cum audísset Sanabállat, et Tobías, et Árabes, et Ammanítæ, et Azótii, quod obdúcta esset cicátrix muri Jerúsalem, et quod cœpíssent interrúpta conclúdi, iráti sunt nimis. +Nehemías Neh 16 4 8 Et congregáti sunt omnes páriter ut venírent, et pugnárent contra Jerúsalem, et moliréntur insídias. +Nehemías Neh 16 4 9 Et orávimus Deum nostrum, et posúimus custódes super murum die ac nocte contra eos. +Nehemías Neh 16 4 10 Dixit autem Judas: Debilitáta est fortitúdo portántis, et humus nímia est, et nos non potérimus ædificáre murum. +Nehemías Neh 16 4 11 Et dixérunt hostes nostri: Nésciant, et ignórent donec veniámus in médium eórum, et interficiámus eos, et cessáre faciámus opus. +Nehemías Neh 16 4 12 Factum est autem veniéntibus Judǽis qui habitábant juxta eos, et dicéntibus nobis per decem vices, ex ómnibus locis quibus vénerant ad nos, +Nehemías Neh 16 4 13 státui in loco post murum per circúitum pópulum in órdinem cum gládiis suis, et lánceis, et árcubus. +Nehemías Neh 16 4 14 Et perspéxi atque surréxi: et aio ad optimátes et magistrátus, et ad réliquam partem vulgi: Nolíte timére a fácie eórum: Dómini magni et terríbilis mementóte, et pugnáte pro frátribus vestris, fíliis vestris, et filiábus vestris, et uxóribus vestris, et dómibus vestris. +Nehemías Neh 16 4 15 Factum est autem, cum audíssent inimíci nostri nuntiátum esse nobis, dissipávit Deus consílium eórum. Et revérsi sumus omnes ad muros, unusquísque ad opus suum. +Nehemías Neh 16 4 16 Et factum est a die illa, média pars júvenum eórum faciébat opus, et média paráta erat ad bellum: et lánceæ, et scuta, et arcus, et lorícæ, et príncipes post eos in omni domo Juda. b +Nehemías Neh 16 4 17 Ædificántium in muro, et portántium ónera, et imponéntium: una manu sua faciébat opus, et áltera tenébat gládium: +Nehemías Neh 16 4 18 ædificéntium enim unusquísque gládio erat accínctus renes. Et ædificábant, et clangébant búccina juxta me. +Nehemías Neh 16 4 19 Et dixi ad optimátes, et ad magistrátus, et ad réliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separáti sumus in muro procul alter ab áltero: +Nehemías Neh 16 4 20 in loco quocúmque audiéritis clangórem tubæ, illuc concúrrite ad nos: Deus noster pugnábit pro nobis. +Nehemías Neh 16 4 21 Et nos ipsi faciámus opus, et média pars nostrum téneat lánceas ab ascénsu auróræ donec egrediántur astra. +Nehemías Neh 16 4 22 In témpore quoque illo dixi pópulo: Unusquísque cum púero suo máneat in médio Jerúsalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operándum. +Nehemías Neh 16 4 23 Ego autem et fratres mei, et púeri mei, et custódes, qui erant post me, non deponebámus vestiménta nostra: unusquísque tantum nudabátur ad baptísmum. +Nehemías Neh 16 5 1 Et factus est clamor pópuli et uxórum ejus magnus advérsus fratres suos Judǽos. +Nehemías Neh 16 5 2 Et erant qui dícerent: Fílii nostri et fíliæ nostræ multæ sunt nimis: accipiámus pro prétio eórum fruméntum, et comedámus, et vivámus. +Nehemías Neh 16 5 3 Et erant qui dícerent: Agros nostros, et víneas, et domus nostras opponámus, et accipiámus fruméntum in fame. +Nehemías Neh 16 5 4 Et álii dicébant: Mútuo sumámus pecúnias in tribúta regis, demúsque agros nostros et víneas: +Nehemías Neh 16 5 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrórum, sic carnes nostræ sunt: et sicut fílii eórum, ita et fílii nostri: ecce nos subjugámus fílios nostros et fílias nostras in servitútem, et de filiábus nostris sunt fámulæ, nec habémus unde possint rédimi: et agros nostros et víneas nostras álii póssident. +Nehemías Neh 16 5 6 Et irátus sum nimis cum audíssem clamórem eórum secúndum verba haec: b +Nehemías Neh 16 5 7 cogitavítque cor meum mecum, et increpávi optimátes et magistrátus, et dixi eis: Usurásne sínguli a frátribus vestris exígitis? Et congregávi advérsum eos conciónem magnam, +Nehemías Neh 16 5 8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redémimus fratres nostros Judǽos, qui vénditi fúerant géntibus secúndum possibilitátem nostram: et vos ígitur vendétis fratres vestros, et redimémus eos? Et siluérunt, nec invenérunt quid respondérent. +Nehemías Neh 16 5 9 Dixíque ad eos: Non est bona res quam fácitis: quare non in timóre Dei nostri ambulástis, ne exprobrétur nobis a géntibus inimícis nostris? +Nehemías Neh 16 5 10 Et ego, et fratres mei, et púeri mei commodávimus plúrimis pecúniam et fruméntum. Non repetámus in commúne istud: aes aliénum concedámus quod debétur nobis. +Nehemías Neh 16 5 11 Réddite eis hódie agros suos, et víneas suas, et olivéta sua, et domos suas: quin pótius et centésimum pecúniæ, fruménti, vini et ólei, quam exígere solétis ab eis, date pro illis. +Nehemías Neh 16 5 12 Et dixérunt: Reddémus, et ab eis nihil quærémus: sicque faciémus ut loquéris. Et vocávi sacerdótes, et adjurávi eos ut fácerent juxta quod díxeram. +Nehemías Neh 16 5 13 Ínsuper excússi sinum meum, et dixi: Sic excútiat Deus omnem virum qui non compléverit verbum istud, de domo sua, et de labóribus suis: sic excutiátur, et vácuus fiat. Et dixit univérsa multitúdo: Amen: et laudavérunt Deum. Fecit ergo pópulus sicut erat dictum. +Nehemías Neh 16 5 14 A die autem illa, qua præcéperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigésimo usque ad annum trigésimum secúndum Artaxérxis regis per annos duódecim, ego et fratres mei annónas quæ dúcibus debebántur non comédimus. b +Nehemías Neh 16 5 15 Duces autem primi, qui fúerant ante me, gravavérunt pópulum, et accepérunt ab eis in pane, et vino, et pecúnia, quotídie siclos quadragínta: sed et minístri eórum depressérunt pópulum. Ego autem non feci ita propter timórem Dei: +Nehemías Neh 16 5 16 quin pótius in ópere muri ædificávi, et agrum non emi, et omnes púeri mei congregáti ad opus erant. +Nehemías Neh 16 5 17 Judǽi quoque et magistrátus centum quinquagínta viri, et qui veniébant ad nos de géntibus quæ in circúitu nostro sunt, in mensa mea erant. +Nehemías Neh 16 5 18 Parabátur autem mihi per dies síngulos bos unus, aríetes sex elécti, excéptis volatílibus, et inter dies decem vina divérsa, et ália multa tribuébam: ínsuper et annónas ducátus mei non quæsívi: valde enim attenuátus erat pópulus. +Nehemías Neh 16 5 19 Meménto mei, Deus meus, in bonum, secúndum ómnia quæ feci pópulo huic. +Nehemías Neh 16 6 1 Factum est autem, cum audísset Sanabállat, et Tobías, et Gossem Arabs, et céteri inimíci nostri, quod ædificássem ego murum, et non esset in ipso resídua interrúptio (usque ad tempus autem illud valvas non posúeram in portis), +Nehemías Neh 16 6 2 misérunt Sanabállat et Gossem ad me, dicéntes: Veni, et percutiámus fœdus páriter in vículis in campo Ono. Ipsi autem cogitábant ut fácerent mihi malum. +Nehemías Neh 16 6 3 Misi ergo ad eos núntios, dicens: Opus grande ego fácio, et non possum descéndere, ne forte negligátur cum vénero, et descéndero ad vos. +Nehemías Neh 16 6 4 Misérunt autem ad me secúndum verbum hoc per quátuor vices: et respóndi eis juxta sermónem priórem. +Nehemías Neh 16 6 5 Et misit ad me Sanabállat juxta verbum prius quinta vice púerum suum, et epístolam habébat in manu sua scriptam hoc modo: +Nehemías Neh 16 6 6 In géntibus audítum est, et Gossem dixit, quod tu et Judǽi cogitétis rebelláre, et proptérea ædífices murum, et leváre te velis super eos regem: propter quam causam +Nehemías Neh 16 6 7 et prophétas posúeris, qui prǽdicent de te in Jerúsalem, dicéntes: Rex in Judǽa est. Auditúrus est rex verba haec: idcírco nunc veni, ut ineámus consílium páriter. +Nehemías Neh 16 6 8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secúndum verba haec, quæ tu loquéris: de corde enim tuo tu compónis haec. +Nehemías Neh 16 6 9 Omnes enim hi terrébant nos, cogitántes quod cessárent manus nostræ ab ópere, et quiescerémus: quam ob causam magis confortávi manus meas. b +Nehemías Neh 16 6 10 Et ingréssus sum domum Semaíæ fílii Dalaíæ fílii Metábeel secréto. Qui ait: Tractémus nobíscum in domo Dei in médio templi, et claudámus portas ædis: quia ventúri sunt ut interfíciant te, et nocte ventúri sunt ad occidéndum te. +Nehemías Neh 16 6 11 Et dixi: Num quisquam símilis mei fugit? et quis ut ego ingrediétur templum, et vivet? non ingrédiar. +Nehemías Neh 16 6 12 Et intelléxi quod Deus non misísset eum, sed quasi vatícinans locútus esset ad me, et Tobías et Sanabállat conduxíssent eum. +Nehemías Neh 16 6 13 Accéperat enim prétium, ut térritus fácerem, et peccárem, et habérent malum quod exprobrárent mihi. +Nehemías Neh 16 6 14 Meménto mei, Dómine, pro Tobía et Sanabállat, juxta ópera eórum tália: sed et Noadíæ prophétæ, et ceterórum prophetárum, qui terrébant me. +Nehemías Neh 16 6 15 Complétus est autem murus vigésimo quinto die mensis Elul, quinquagínta duóbus diébus. b +Nehemías Neh 16 6 16 Factum est ergo cum audíssent omnes inimíci nostri, ut timérent univérsæ gentes quæ erant in circúitu nostro, et concíderent intra semetípsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. +Nehemías Neh 16 6 17 Sed et in diébus illis multæ optimátum Judæórum epístolæ mittebántur ad Tobíam, et a Tobía veniébant ad eos. b +Nehemías Neh 16 6 18 Multi enim erant in Judǽa habéntes juraméntum ejus, quia gener erat Secheníæ fílii Área, et Jóhanan fílius ejus accéperat fíliam Mosóllam fílii Barachíæ: +Nehemías Neh 16 6 19 sed et laudábant eum coram me, et verba mea nuntiábant ei: et Tobías mittébat epístolas ut terréret me. +Nehemías Neh 16 7 1 Postquam autem ædificátus est murus, et pósui valvas, et recénsui janitóres, et cantóres, et Levítas, +Nehemías Neh 16 7 2 præcépi Hánani fratri meo, et Hananíæ príncipi domus de Jerúsalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus céteris videbátur), +Nehemías Neh 16 7 3 et dixi eis: Non aperiántur portæ Jerúsalem usque ad calórem solis. Cumque adhuc assísterent, clausæ portæ sunt, et oppilátæ: et pósui custódes de habitatóribus Jerúsalem, síngulos per vices suas, et unumquémque contra domum suam. +Nehemías Neh 16 7 4 Cívitas autem erat lata nimis et grandis, et pópulus parvus in médio ejus, et non erant domus ædificátæ. b +Nehemías Neh 16 7 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregávi optimátes, et magistrátus, et vulgus, ut recensérem eos: et invéni librum census eórum qui ascénderant primum, et invéntum est scriptum in eo. +Nehemías Neh 16 7 6 Isti fílii provínciæ, qui ascendérunt de captivitáte migrántium, quos transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis, et revérsi sunt in Jerúsalem et in Judǽam, unusquísque in civitátem suam. b +Nehemías Neh 16 7 7 Qui venérunt cum Zoróbabel, Jósue, Nehemías, Azarías, Raamías, Nahamáni, Mardochǽus, Belsam, Méspharath, Begóai, Nahum, Báana. Númerus virórum pópuli Israël: +Nehemías Neh 16 7 8 fílii Pharos, duo míllia centum septuagínta duo: +Nehemías Neh 16 7 9 fílii Saphatía, trecénti septuagínta duo: +Nehemías Neh 16 7 10 fílii Área, sexcénti quinquagínta duo: +Nehemías Neh 16 7 11 fílii Phaháthmoab filiórum Jósue et Joab, duo míllia octingénti decem et octo: +Nehemías Neh 16 7 12 fílii Ælam, mille ducénti quinquagínta quátuor: +Nehemías Neh 16 7 13 fílii Zéthua, octingénti quadragínta quinque: +Nehemías Neh 16 7 14 fílii Zachái, septingénti sexagínta: +Nehemías Neh 16 7 15 fílii Bánnui, sexcénti quadragínta octo: +Nehemías Neh 16 7 16 fílii Bébai, sexcénti vigínti octo: +Nehemías Neh 16 7 17 fílii Azgad, duo míllia trecénti vigínti duo: +Nehemías Neh 16 7 18 fílii Adónicam, sexcénti sexagínta septem: +Nehemías Neh 16 7 19 fílii Beguái, duo míllia sexagínta septem: +Nehemías Neh 16 7 20 fílii Adin, sexcénti quinquagínta quinque: +Nehemías Neh 16 7 21 fílii Ater, fílii Hezecíæ, nonagínta octo: +Nehemías Neh 16 7 22 fílii Hasem, trecénti vigínti octo: +Nehemías Neh 16 7 23 fílii Bésai, trecénti vigínti quátuor: +Nehemías Neh 16 7 24 fílii Hareph, centum duódecim: +Nehemías Neh 16 7 25 fílii Gábaon, nonagínta quinque: +Nehemías Neh 16 7 26 fílii Béthlehem et Nétupha, centum octogínta octo. +Nehemías Neh 16 7 27 Viri Ánathoth, centum vigínti octo. +Nehemías Neh 16 7 28 Viri Betházmoth, quadragínta duo. +Nehemías Neh 16 7 29 Viri Cariathíarim, Cephíra, et Beroth, septingénti quadragínta tres. +Nehemías Neh 16 7 30 Viri Rama et Geba, sexcénti vigínti unus. +Nehemías Neh 16 7 31 Viri Machmas, centum vigínti duo. +Nehemías Neh 16 7 32 Viri Bethel et Hai, centum vigínti tres. +Nehemías Neh 16 7 33 Viri Nebo altérius, quinquagínta duo. +Nehemías Neh 16 7 34 Viri Ælam altérius, mille ducénti quinquagínta quátuor. +Nehemías Neh 16 7 35 Fílii Harem, trecénti vigínti. +Nehemías Neh 16 7 36 Fílii Jéricho, trecénti quadragínta quinque. +Nehemías Neh 16 7 37 Fílii Lod Hadid et Ono, septingénti vigínti unus. +Nehemías Neh 16 7 38 Fílii Sénaa, tria míllia nongénti trigínta. +Nehemías Neh 16 7 39 Sacerdótes: fílii Idaía in domo Jósue, nongénti septuagínta tres. b +Nehemías Neh 16 7 40 Fílii Emmer, mille quinquagínta duo. +Nehemías Neh 16 7 41 Fílii Phashur, mille ducénti quadragínta septem. +Nehemías Neh 16 7 42 Fílii Arem, mille decem et septem. Levítæ: +Nehemías Neh 16 7 43 fílii Jósue et Cédmihel filiórum +Nehemías Neh 16 7 44 Oduíæ, septuagínta quátuor. Cantóres: +Nehemías Neh 16 7 45 fílii Asaph, centum quadragínta octo. +Nehemías Neh 16 7 46 Janitóres: fílii Sellum, fílii Ater, fílii Telmon, fílii Accub, fílii Hátita, fílii Sobái: centum trigínta octo. +Nehemías Neh 16 7 47 Nathinǽi: fílii Soha, fílii Hasúpha, fílii Tébbaoth, b +Nehemías Neh 16 7 48 fílii Ceros, fílii Síaa, fílii Phadon, fílii Lébana, fílii Hágaba, fílii Sélmai, +Nehemías Neh 16 7 49 fílii Hanan, fílii Geddel, fílii Gaher, +Nehemías Neh 16 7 50 fílii Raaía, fílii Rasin, fílii Necóda, +Nehemías Neh 16 7 51 fílii Gezem, fílii Aza, fílii Phásea, +Nehemías Neh 16 7 52 fílii Bésai, fílii Munim, fílii Nephússim, +Nehemías Neh 16 7 53 fílii Bacbuc, fílii Hacúpha, fílii Harhur, +Nehemías Neh 16 7 54 fílii Besloth, fílii Mahída, fílii Harsa, +Nehemías Neh 16 7 55 fílii Bercos, fílii Sísara, fílii Thema, +Nehemías Neh 16 7 56 fílii Násia, fílii Hatípha, +Nehemías Neh 16 7 57 fílii servórum Salomónis, fílii Sóthai, fílii Sóphereth, fílii Pharída, +Nehemías Neh 16 7 58 fílii Jáhala, fílii Darcon, fílii Jeddel, +Nehemías Neh 16 7 59 fílii Saphatía, fílii Hatil, fílii Phóchereth, qui erat ortus ex Sábaim fílio Amon. +Nehemías Neh 16 7 60 Omnes Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis, trecénti nonagínta duo. +Nehemías Neh 16 7 61 Hi sunt autem qui ascendérunt de Thélmela, Thelhársa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuérunt indicáre domum patrum suórum, et semen suum, utrum ex Israël essent, b +Nehemías Neh 16 7 62 fílii Dalaía, fílii Tobía, fílii Necóda, sexcénti quadragínta duo. +Nehemías Neh 16 7 63 Et de sacerdótibus, fílii Había, fílii Accos, fílii Berzellái, qui accépit de filiábus Berzellái Galaadítis uxórem, et vocátus est nómine eórum. +Nehemías Neh 16 7 64 Hi quæsiérunt scriptúram suam in censu, et non invenérunt: et ejécti sunt de sacerdótio. +Nehemías Neh 16 7 65 Dixítque Athérsatha eis ut non manducárent de Sanctis sanctórum, donec staret sacérdos doctus et erudítus. +Nehemías Neh 16 7 66 Omnis multitúdo quasi vir unus quadragínta duo míllia trecénti sexagínta, b +Nehemías Neh 16 7 67 absque servis et ancíllis eórum, qui erant septem míllia trecénti trigínta septem, et inter eos cantóres et cantatríces, ducénti quadragínta quinque. +Nehemías Neh 16 7 68 Equi eórum, septingénti trigínta sex: muli eórum, ducénti quadragínta quinque: +Nehemías Neh 16 7 69 caméli eórum, quadringénti trigínta quinque: ásini, sex míllia septingénti vigínti. +Nehemías Neh 16 7 70 Nonnúlli autem de princípibus familiárum dedérunt in opus. Athérsatha dedit in thesáurum auri drachmas mille, phíalas quinquagínta, túnicas sacerdotáles quingéntas trigínta. b +Nehemías Neh 16 7 71 Et de princípibus familiárum dedérunt in thesáurum óperis, auri drachmas vigínti míllia, et argénti mnas duo míllia ducéntas. +Nehemías Neh 16 7 72 Et quod dedit réliquus pópulus, auri drachmas vigínti míllia, et argénti mnas duo míllia, et túnicas sacerdotáles sexagínta septem. +Nehemías Neh 16 7 73 Habitavérunt autem sacerdótes, et Levítæ, et janitóres, et cantóres, et réliquum vulgus, et Nathinǽi, et omnis Israël, in civitátibus suis. b +Nehemías Neh 16 8 1 Et vénerat mensis séptimus: fílii autem Israël erant in civitátibus suis. Congregatúsque est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam quæ est ante portam aquárum: et dixérunt Esdræ scribæ ut afférret librum legis Móysi, quam præcéperat Dóminus Israéli. +Nehemías Neh 16 8 2 Áttulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant intellígere, in die prima mensis séptimi. +Nehemías Neh 16 8 3 Et legit in eo apérte in platéa quæ erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum et mulíerum, et sapiéntium: et aures omnis pópuli erant eréctæ ad librum. +Nehemías Neh 16 8 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum lígneum, quem fécerat ad loquéndum: et stetérunt juxta eum Mathathías, et Semeía, et Anía, et Uría, et Helcía, et Maasía, ad déxteram ejus: et ad sinístram, Phadaía, Misaël, et Melchía, et Hasum, et Hasbádana, Zacharía, et Mosóllam. +Nehemías Neh 16 8 5 Et apéruit Esdras librum coram omni pópulo: super univérsum quippe pópulum eminébat: et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus. +Nehemías Neh 16 8 6 Et benedíxit Esdras Dómino Deo magno: et respóndit omnis pópulus: Amen, amen, élevans manus suas: et incurváti sunt, et adoravérunt Deum proni in terram. +Nehemías Neh 16 8 7 Porro Jósue, et Bani, et Serebía, Jamin, Accub, Sépthai, Odía, Maasía, Celíta, Azarías, Józabed, Hanan, Phalaía, Levítæ, siléntium faciébant in pópulo ad audiéndam legem: pópulus autem stabat in gradu suo. +Nehemías Neh 16 8 8 Et legérunt in libro legis Dei distíncte, et apérte ad intelligéndum: et intellexérunt cum legerétur. +Nehemías Neh 16 8 9 Dixit autem Nehemías (ipse est Athérsatha) et Esdras sacérdos et scriba, et Levítæ interpretántes univérso pópulo: Dies sanctificátus est Dómino Deo nostro: nolíte lugére, et nolíte flere. Flebat enim omnis pópulus cum audíret verba legis. +Nehemías Neh 16 8 10 Et dixit eis: Ite, comédite pínguia, et bíbite mulsum, et míttite partes his qui non præparavérunt sibi, quia sanctus dies Dómini est: et nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra. +Nehemías Neh 16 8 11 Levítæ autem siléntium faciébant in omni pópulo, dicéntes: Tacéte, quia dies sanctus est, et nolíte dolére. +Nehemías Neh 16 8 12 Ábiit ítaque omnis pópulus ut coméderet, et bíberet, et mítteret partes, et fáceret lætítiam magnam: quia intelléxerant verba quæ docúerat eos. +Nehemías Neh 16 8 13 Et in die secúndo congregáti sunt príncipes familiárum univérsi pópuli, sacerdótes et Levítæ, ad Esdram scribam, ut interpretarétur eis verba legis. b +Nehemías Neh 16 8 14 Et invenérunt scriptum in lege præcepísse Dóminum in manu Móysi ut hábitent fílii Israël in tabernáculis in die solémni, mense séptimo: +Nehemías Neh 16 8 15 et ut prǽdicent, et divúlgent vocem in univérsis úrbibus suis, et in Jerúsalem, dicéntes: Egredímini in montem, et afférte frondes olívæ, et frondes ligni pulchérrimi, frondes myrti, et ramos palmárum, et frondes ligni nemorósi, ut fiant tabernácula, sicut scriptum est. +Nehemías Neh 16 8 16 Et egréssus est pópulus, et attulérunt. Fecerúntque sibi tabernácula unusquísque in dómate suo: et in átriis suis, et in átriis domus Dei, et in platéa portæ aquárum, et in platéa portæ Éphraim. +Nehemías Neh 16 8 17 Fecit ergo univérsa ecclésia eórum qui redíerant de captivitáte, tabernácula, et habitavérunt in tabernáculis: non enim fécerant a diébus Jósue fílii Nun táliter fílii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætítia magna nimis. +Nehemías Neh 16 8 18 Legit autem in libro legis Dei per dies síngulos, a die primo usque ad diem novíssimum. Et fecérunt solemnitátem septem diébus, et in die octávo colléctam juxta ritum. +Nehemías Neh 16 9 1 In die autem vigésimo quarto mensis hujus, convenérunt fílii Israël in jejúnio et in saccis, et humus super eos. +Nehemías Neh 16 9 2 Et separátum est semen filiórum Israël ab omni fílio alienígena: et stetérunt, et confitebántur peccáta sua, et iniquitátes patrum suórum. +Nehemías Neh 16 9 3 Et consurrexérunt ad standum: et legérunt in volúmine legis Dómini Dei sui, quater in die, et quater confitebántur, et adorábant Dóminum Deum suum. +Nehemías Neh 16 9 4 Surrexérunt autem super gradum Levitárum Jósue, et Bani, et Cédmihel, Sabanía, Bonni, Sarebías, Bani, et Chánani: et clamavérunt voce magna ad Dóminum Deum suum. +Nehemías Neh 16 9 5 Et dixérunt Levítæ Jósue, et Cédmihel, Bonni, Hasebnía, Serebía, Odaía, Sebnía, Phathathía: Súrgite, benedícite Dómino Deo vestro ab ætérno usque in ætérnum: et benedícant nómini glóriæ tuæ excélso in omni benedictióne et laude. b +Nehemías Neh 16 9 6 Tu ipse, Dómine, solus, tu fecísti cælum, et cælum cælórum, et omnem exércitum eórum: terram, et univérsa quæ in ea sunt: maría, et ómnia quæ in eis sunt: et tu vivíficas ómnia haec, et exércitus cæli te adórat. +Nehemías Neh 16 9 7 Tu ipse, Dómine Deus, qui elegísti Abram, et eduxísti eum de igne Chaldæórum, et posuísti nomen ejus Ábraham: +Nehemías Neh 16 9 8 et invenísti cor ejus fidéle coram te, et percussísti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananǽi, Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Jebusǽi, et Gergesǽi, ut dares sémini ejus: et implésti verba tua, quóniam justus es. +Nehemías Neh 16 9 9 Et vidísti afflictiónem patrum nostrórum in Ægýpto, clamorémque eórum audísti super mare Rubrum. +Nehemías Neh 16 9 10 Et dedísti signa atque porténta in Pharaóne, et in univérsis servis ejus, et in omni pópulo terræ illíus: cognovísti enim quia supérbe égerant contra eos: et fecísti tibi nomen, sicut et in hac die. +Nehemías Neh 16 9 11 Et mare divisísti ante eos, et transiérunt per médium maris in sicco: persecutóres autem eórum projecísti in profúndum, quasi lápidem in aquas válidas. b +Nehemías Neh 16 9 12 Et in colúmna nubis ductor eórum fuísti per diem, et in colúmna ignis per noctem, ut apparéret eis via per quam ingrediebántur. +Nehemías Neh 16 9 13 Ad montem quoque Sínai descendísti, et locútus es cum eis de cælo, et dedísti eis judícia recta, et legem veritátis, cæremónias, et præcépta bona: +Nehemías Neh 16 9 14 et sábbatum sanctificátum tuum ostendísti eis: et mandáta, et cæremónias, et legem præcepísti eis in manu Móysi servi tui. +Nehemías Neh 16 9 15 Panem quoque de cælo dedísti eis in fame eórum, et aquam de petra eduxísti eis sitiéntibus, et dixísti eis ut ingrederéntur et possidérent terram, super quam levásti manum tuam ut tráderes eis. +Nehemías Neh 16 9 16 Ipsi vero et patres nostri supérbe egérunt, et induravérunt cervíces suas, et non audiérunt mandáta tua. b +Nehemías Neh 16 9 17 Et noluérunt audíre, et non sunt recordáti mirabílium tuórum quæ féceras eis. Et induravérunt cervíces suas, et dedérunt caput ut converteréntur ad servitútem suam, quasi per contentiónem. Tu autem, Deus propítius, clemens, et miséricors, longánimis, et multæ miseratiónis, non dereliquísti eos, +Nehemías Neh 16 9 18 et quidem cum fecíssent sibi vítulum conflátilem, et dixíssent: Iste est deus tuus, qui edúxit te de Ægýpto: fecerúntque blasphémias magnas: +Nehemías Neh 16 9 19 tu autem in misericórdiis tuis multis non dimisísti eos in desérto: colúmna nubis non recéssit ab eis per diem ut dúceret eos in viam, et colúmna ignis per noctem ut osténderet eis iter per quod ingrederéntur. +Nehemías Neh 16 9 20 Et spíritum tuum bonum dedísti, qui docéret eos: et manna tuum non prohibuísti ab ore eórum, et aquam dedísti eis in siti. +Nehemías Neh 16 9 21 Quadragínta annis pavísti eos in desérto, nihílque eis défuit: vestiménta eórum non inveteravérunt, et pedes eórum non sunt attríti. +Nehemías Neh 16 9 22 Et dedísti eis regna, et pópulos, et partítus es eis sortes: et possedérunt terram Sehon, et terram regis Hésebon, et terram Og regis Basan. b +Nehemías Neh 16 9 23 Et multiplicásti fílios eórum sicut stellas cæli, et adduxísti eos ad terram de qua díxeras pátribus eórum ut ingrederéntur et possidérent. +Nehemías Neh 16 9 24 Et venérunt fílii, et possedérunt terram, et humiliásti coram eis habitatóres terræ Chananǽos, et dedísti eos in manu eórum, et reges eórum, et pópulos terræ, ut fácerent eis sicut placébant illis. +Nehemías Neh 16 9 25 Cepérunt ítaque urbes munítas et humum pinguem, et possedérunt domos plenas cunctis bonis: cistérnas ab áliis fabricátas, víneas, et olivéta, et ligna pomífera multa: et comedérunt, et saturáti sunt, et impinguáti sunt, et abundavérunt delíciis in bonitáte tua magna. +Nehemías Neh 16 9 26 Provocavérunt autem te ad iracúndiam, et recessérunt a te, et projecérunt legem tuam post terga sua: et prophétas tuos occidérunt, qui contestabántur eos ut reverteréntur ad te: fecerúntque blasphémias grandes. b +Nehemías Neh 16 9 27 Et dedísti eos in manu hóstium suórum, et afflixérunt eos. Et in témpore tribulatiónis suæ clamavérunt ad te, et tu de cælo audísti, et secúndum miseratiónes tuas multas dedísti eis salvatóres, qui salvárent eos de manu hóstium suórum. +Nehemías Neh 16 9 28 Cumque requievíssent, revérsi sunt ut fácerent malum in conspéctu tuo, et dereliquísti eos in manu inimicórum suórum, et possedérunt eos. Conversíque sunt, et clamavérunt ad te: tu autem de cælo exaudísti, et liberásti eos in misericórdiis tuis, multis tempóribus. +Nehemías Neh 16 9 29 Et contestátus es eos ut reverteréntur ad legem tuam. Ipsi vero supérbe egérunt, et non audiérunt mandáta tua, et in judíciis tuis peccavérunt, quæ fáciet homo, et vivet in eis: et dedérunt húmerum recedéntem, et cervícem suam induravérunt, nec audiérunt. +Nehemías Neh 16 9 30 Et protraxísti super eos annos multos, et contestátus es eos in spíritu tuo per manum prophetárum tuórum: et non audiérunt, et tradidísti eos in manu populórum terrárum. +Nehemías Neh 16 9 31 In misericórdiis autem tuis plúrimis non fecísti eos in consumptiónem, nec dereliquísti eos: quóniam Deus miseratiónum et clemens es tu. +Nehemías Neh 16 9 32 Nunc ítaque Deus noster magne, fortis et terríbilis, custódiens pactum et misericórdiam, ne avértas a fácie tua omnem labórem, qui invénit nos, reges nostros, et príncipes nostros, et sacerdótes nostros, et prophétas nostros, et patres nostros, et omnem pópulum tuum a diébus regis Assur usque in diem hanc. b +Nehemías Neh 16 9 33 Et tu justus es in ómnibus quæ venérunt super nos: quia veritátem fecísti, nos autem ímpie égimus. +Nehemías Neh 16 9 34 Reges nostri, príncipes nostri, sacerdótes nostri et patres nostri non fecérunt legem tuam, et non attendérunt mandáta tua, et testimónia tua quæ testificátus es in eis. +Nehemías Neh 16 9 35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitáte tua multa quam déderas eis, et in terra latíssima et pingui quam tradíderas in conspéctu eórum, non serviérunt tibi, nec revérsi sunt a stúdiis suis péssimis. +Nehemías Neh 16 9 36 Ecce nos ipsi hódie servi sumus: et terra quam dedísti pátribus nostris ut coméderent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea. +Nehemías Neh 16 9 37 Et fruges ejus multiplicántur régibus quos posuísti super nos propter peccáta nostra: et corpóribus nostris dominántur, et juméntis nostris secúndum voluntátem suam: et in tribulatióne magna sumus. +Nehemías Neh 16 9 38 Super ómnibus ergo his nos ipsi percútimus fœdus, et scríbimus: et signant príncipes nostri, Levítæ nostri, et sacerdótes nostri. +Nehemías Neh 16 10 1 Signatóres autem fuérunt Nehemías, Athérsatha fílius Hachélai, et Sedecías, +Nehemías Neh 16 10 2 Saraías, Azarías, Jeremías, +Nehemías Neh 16 10 3 Pheshur, Amarías, Melchías, +Nehemías Neh 16 10 4 Hattus, Sebenía, Melluch, +Nehemías Neh 16 10 5 Harem, Mérimuth, Obdías, +Nehemías Neh 16 10 6 Dániel, Genthon, Baruch, +Nehemías Neh 16 10 7 Mosóllam, Abía, Míamin, +Nehemías Neh 16 10 8 Maazía, Bélgai, Semeía: hi sacerdótes. +Nehemías Neh 16 10 9 Porro Levítæ, Jósue fílius Azaníæ, Bénnui de fíliis Hénadad, Cédmihel, +Nehemías Neh 16 10 10 et fratres eórum, Sebenía, Odaía, Celíta, Phalaía, Hanan, +Nehemías Neh 16 10 11 Micha, Rohob, Hasebía, +Nehemías Neh 16 10 12 Zachur, Serebía, Sabanía, +Nehemías Neh 16 10 13 Odaía, Bani, Banínu. +Nehemías Neh 16 10 14 Cápita pópuli, Pharos, Phaháthmoab, Ælam, Zethu, Bani, +Nehemías Neh 16 10 15 Bonni, Azgad, Bébai, +Nehemías Neh 16 10 16 Adonía, Begóai, Adin, +Nehemías Neh 16 10 17 Ater, Hezecía, Azur, +Nehemías Neh 16 10 18 Odaía, Hasum, Bésai, +Nehemías Neh 16 10 19 Hareph, Ánathoth, Nébai, +Nehemías Neh 16 10 20 Megphías, Mosóllam, Hazir, +Nehemías Neh 16 10 21 Mesízabel, Sadoc, Jéddua, +Nehemías Neh 16 10 22 Pheltía, Hanan, Anaía, +Nehemías Neh 16 10 23 Osée, Hananía, Hasub, +Nehemías Neh 16 10 24 Álohes, Phálea, Sobec, +Nehemías Neh 16 10 25 Rehum, Hasébna, Maasía, +Nehemías Neh 16 10 26 Echaía, Hanan, Anan, +Nehemías Neh 16 10 27 Melluch, Haran, Báana. +Nehemías Neh 16 10 28 Et réliqui de pópulo, sacerdótes, Levítæ, janitóres, et cantóres, Nathinǽi, et omnes qui se separavérunt de pópulis terrárum ad legem Dei, uxóres eórum, fílii eórum, et fíliæ eórum, b +Nehemías Neh 16 10 29 omnes qui póterant sápere spondéntes pro frátribus suis, optimátes eórum, et qui veniébant ad pollicéndum et jurándum ut ambulárent in lege Dei, quam déderat in manu Móysi servi Dei: ut fácerent et custodírent univérsa mandáta Dómini Dei nostri, et judícia ejus et cæremónias ejus: +Nehemías Neh 16 10 30 et ut non darémus fílias nostras pópulo terræ, et fílias eórum non acciperémus fíliis nostris. +Nehemías Neh 16 10 31 Pópuli quoque terræ, qui impórtant venália, et ómnia ad usum, per diem sábbati ut vendant, non accipiémus ab eis in sábbato et in die sanctificáto. Et dimittémus annum séptimum, et exactiónem univérsæ manus. +Nehemías Neh 16 10 32 Et statuémus super nos præcépta, ut demus tértiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, +Nehemías Neh 16 10 33 ad panes propositiónis, et ad sacrifícium sempitérnum, et in holocáustum sempitérnum in sábbatis, in caléndis, in solemnitátibus, et in sanctificátis, et pro peccáto: ut exorétur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. +Nehemías Neh 16 10 34 Sortes ergo mísimus super oblatiónem lignórum inter sacerdótes, et Levítas, et pópulum, ut inferréntur in domum Dei nostri per domos patrum nostrórum, per témpora, a tempóribus anni usque ad annum: ut ardérent super altáre Dómini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Móysi: +Nehemías Neh 16 10 35 et ut afferrémus primogénita terræ nostræ, et primitíva univérsi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Dómini: +Nehemías Neh 16 10 36 et primitíva filiórum nostrórum et pécorum nostrórum, sicut scriptum est in lege, et primitíva boum nostrórum et óvium nostrárum, ut offerréntur in domo Dei nostri, sacerdótibus qui minístrant in domo Dei nostri: +Nehemías Neh 16 10 37 et primítias cibórum nostrórum, et libáminum nostrórum, et poma omnis ligni, vindémiæ quoque et ólei, afferémus sacerdótibus ad gazophylácium Dei nostri, et décimam partem terræ nostræ Levítis. Ipsi Levítæ décimas accípient ex ómnibus civitátibus óperum nostrórum. +Nehemías Neh 16 10 38 Erit autem sacérdos fílius Áaron cum Levítis in décimis Levitárum, et Levítæ ófferent décimam partem décimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylácium in domum thesáuri. +Nehemías Neh 16 10 39 Ad gazophylácium enim deportábunt fílii Israël, et fílii Levi, primítias fruménti, vini, et ólei: et ibi erunt vasa sanctificáta, et sacerdótes, et cantóres, et janitóres, et minístri: et non dimittémus domum Dei nostri. +Nehemías Neh 16 11 1 Habitavérunt autem príncipes pópuli in Jerúsalem: réliqua vero plebs misit sortem, ut tóllerent unam partem de decem qui habitatúri essent in Jerúsalem civitáte sancta, novem vero partes in civitátibus. +Nehemías Neh 16 11 2 Benedíxit autem pópulus ómnibus viris qui se sponte obtúlerant ut habitárent in Jerúsalem. +Nehemías Neh 16 11 3 Hi sunt ítaque príncipes provínciæ qui habitavérunt in Jerúsalem, et in civitátibus Juda. Habitávit autem unusquísque in possessióne sua, in úrbibus suis, Israël, sacerdótes, Levítæ, Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis. +Nehemías Neh 16 11 4 Et in Jerúsalem habitavérunt de fíliis Juda, et de fíliis Bénjamin: de fíliis Juda, Athaías fílius Azíam, fílii Zacharíæ, fílii Amaríæ, fílii Saphatíæ, fílii Meláleel: de fíliis Phares, b +Nehemías Neh 16 11 5 Maasía fílius Baruch, fílius Cholhóza, fílius Hazía, fílius Adaía, fílius Jójarib, fílius Zacharíæ, fílius Silonítis: +Nehemías Neh 16 11 6 omnes hi fílii Phares, qui habitavérunt in Jerúsalem, quadringénti sexagínta octo viri fortes. +Nehemías Neh 16 11 7 Hi sunt autem fílii Bénjamin: Sellum fílius Mosóllam, fílius Joëd, fílius Phadaía, fílius Colaía, fílius Masía, fílius Étheel, fílius Isaía, +Nehemías Neh 16 11 8 et post eum Gébbai, Séllai, nongénti vigínti octo, +Nehemías Neh 16 11 9 et Joël fílius Zechri præpósitus eórum, et Judas fílius Sénua super civitátem secúndus. +Nehemías Neh 16 11 10 Et de sacerdótibus, Idaía fílius Jóarib, Jachin, b +Nehemías Neh 16 11 11 Saraía fílius Helcíæ, fílius Mosóllam, fílius Sadoc, fílius Méraioth, fílius Áchitob princeps domus Dei, +Nehemías Neh 16 11 12 et fratres eórum faciéntes ópera templi: octingénti vigínti duo. Et Adaía fílius Jéroham, fílius Phelelía, fílius Amsi, fílius Zacharíæ, fílius Pheshur, fílius Melchíæ, +Nehemías Neh 16 11 13 et fratres ejus príncipes patrum: ducénti quadragínta duo. Et Amássai fílius Ázreel, fílius Aházi, fílius Mosóllamoth, fílius Emmer, +Nehemías Neh 16 11 14 et fratres eórum poténtes nimis: centum vigínti octo, et præpósitus eórum Zábdiel fílius poténtium. +Nehemías Neh 16 11 15 Et de Levítis, Semeía fílius Hasub, fílius Azarícam, fílius Hasabía, fílius Boni, b +Nehemías Neh 16 11 16 et Sabáthai et Józabed, super ómnia ópera quæ erant forínsecus in domo Dei, a princípibus Levitárum. +Nehemías Neh 16 11 17 Et Mathanía fílius Micha, fílius Zebédei, fílius Asaph, princeps ad laudándum et ad confiténdum in oratióne, et Becbecía secúndus de frátribus ejus, et Abda fílius Sámua, fílius Galal, fílius Ídithun: +Nehemías Neh 16 11 18 omnes Levítæ in civitáte sancta ducénti octogínta quátuor. +Nehemías Neh 16 11 19 Et janitóres, Accub, Telmon, et fratres eórum, qui custodiébant óstia: centum septuagínta duo. +Nehemías Neh 16 11 20 Et réliqui ex Israël sacerdótes et Levítæ in univérsis civitátibus Juda, unusquísque in possessióne sua. +Nehemías Neh 16 11 21 Et Nathinǽi, qui habitábant in Ophel, et Síaha, et Gaspha de Nathinǽis. +Nehemías Neh 16 11 22 Et epíscopus Levitárum in Jerúsalem, Azzi fílius Bani, fílius Hasabíæ, fílius Mathaníæ, fílius Michæ. De fíliis Asaph, cantóres in ministério domus Dei. +Nehemías Neh 16 11 23 Præcéptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantóribus per dies síngulos, +Nehemías Neh 16 11 24 et Phathahía fílius Mesézebel, de fíliis Zara fílii Juda in manu regis, juxta omne verbum pópuli, +Nehemías Neh 16 11 25a et in dómibus per omnes regiónes eórum. +Nehemías Neh 16 11 25b De fíliis Juda habitavérunt in Cariathárbe et in filiábus ejus: et in Dibon, et in filiábus ejus: et in Cábseel, et in vículis ejus: +Nehemías Neh 16 11 26 et in Jésue, et in Mólada, et in Béthphaleth, +Nehemías Neh 16 11 27 et in Hasérsual, et in Bersabée, et in filiábus ejus, +Nehemías Neh 16 11 28 et in Síceleg, et in Móchona, et in filiábus ejus, +Nehemías Neh 16 11 29 et in Remmon, et in Sáraa, et in Jérimuth, +Nehemías Neh 16 11 30 Zánoa, Odóllam, et in villis eárum, Lachis et regiónibus ejus, et Azéca, et filiábus ejus. Et mansérunt in Bersabée usque ad vallem Ennom. +Nehemías Neh 16 11 31 Fílii autem Bénjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiábus ejus +Nehemías Neh 16 11 32 Ánathoth, Nob, Ananía, +Nehemías Neh 16 11 33 Asor, Rama, Géthaim, +Nehemías Neh 16 11 34 Hadid, Séboim, et Nebállat, Lod, +Nehemías Neh 16 11 35 et Ono valle artíficum. +Nehemías Neh 16 11 36 Et de Levítis portiónes Judæ et Bénjamin. +Nehemías Neh 16 12 1 Hi sunt autem sacerdótes et Levítæ, qui ascendérunt cum Zoróbabel fílio Saláthiel, et Jósue: Saraía, Jeremías, Esdras, +Nehemías Neh 16 12 2 Amaría, Melluch, Hattus, +Nehemías Neh 16 12 3 Sebenías, Rheum, Mérimuth, +Nehemías Neh 16 12 4 Addo, Genthon, Abía, +Nehemías Neh 16 12 5 Míamin, Madía, Belga, +Nehemías Neh 16 12 6 Semeía, et Jójarib, Idaía, Sellum, Amoc, Helcías, +Nehemías Neh 16 12 7 Idaía. Isti príncipes sacerdótum, et fratres eórum in diébus Jósue. +Nehemías Neh 16 12 8 Porro Levítæ, Jésua, Bénnui, Cédmihel, Sarebía, Juda, Mathanías, super hymnos ipsi et fratres eórum: +Nehemías Neh 16 12 9 et Becbecía atque Hanni, et fratres eórum, unusquísque in offício suo. +Nehemías Neh 16 12 10 Jósue autem génuit Jóacim, et Jóacim génuit Elíasib, et Elíasib génuit Jójada, +Nehemías Neh 16 12 11 et Jójada génuit Jónathan, et Jónathan génuit Jéddoa. +Nehemías Neh 16 12 12 In diébus autem Jóacim erant sacerdótes et príncipes familiárum: Saraíæ, Maraía: Jeremíæ, Hananía: +Nehemías Neh 16 12 13 Esdræ, Mosóllam: Amaríæ, Jóhanan: +Nehemías Neh 16 12 14 Mílicho, Jónathan: Sebeníæ, Joseph: +Nehemías Neh 16 12 15 Haram, Edna: Máraioth, Helci: +Nehemías Neh 16 12 16 Adaíæ, Zacharía: Genthon, Mosóllam: +Nehemías Neh 16 12 17 Abíæ, Zechri: Míamin et Moadíæ, Phelti: +Nehemías Neh 16 12 18 Belgæ, Sámmua: Semaíæ, Jónathan: +Nehemías Neh 16 12 19 Jójarib, Mathánai: Jodaíæ, Azzi: +Nehemías Neh 16 12 20 Séllai, Célai: Amoc, Heber: +Nehemías Neh 16 12 21 Helcíæ, Hasebía: Idaíæ, Nathánaël. +Nehemías Neh 16 12 22 Levítæ in diébus Elíasib, et Jójada, et Jóhanan, et Jéddoa, scripti príncipes familiárum, et sacerdótes in regno Daríi Persæ. +Nehemías Neh 16 12 23 Fílii Levi príncipes familiárum, scripti in libro verbórum diérum, et usque ad dies Jónathan, fílii Elíasib. +Nehemías Neh 16 12 24 Et príncipes Levitárum, Hasebía, Serebía, et Jósue fílius Cédmihel: et fratres eórum per vices suas, ut laudárent et confiteréntur juxta præcéptum David viri Dei, et observárent æque per órdinem. b +Nehemías Neh 16 12 25 Mathanía, et Becbecía, Obedía, Mosóllam, Telmon, Accub, custódes portárum et vestibulórum ante portas. +Nehemías Neh 16 12 26 Hi in diébus Jóacim fílii Jósue, fílii Jósedec, et in diébus Nehemíæ ducis, et Esdræ sacerdótis scribǽque. +Nehemías Neh 16 12 27 In dedicatióne autem muri Jerúsalem, requisiérunt Levítas de ómnibus locis suis ut addúcerent eos in Jerúsalem, et fácerent dedicatiónem et lætítiam in actióne gratiárum, et cántico, et in cýmbalis, psaltériis, et cítharis. b +Nehemías Neh 16 12 28 Congregáti sunt autem fílii cantórum de campéstribus circa Jerúsalem, et de villis Nethúphathi, +Nehemías Neh 16 12 29 et de domo Galgal, et de regiónibus Geba et Ázmaveth: quóniam villas ædificavérunt sibi cantóres in circúitu Jerúsalem. +Nehemías Neh 16 12 30 Et mundáti sunt sacerdótes et Levítæ, et mundavérunt pópulum, et portas, et murum. +Nehemías Neh 16 12 31 Ascéndere autem feci príncipes Juda super murum, et státui duos magnos choros laudántium. Et iérunt ad déxteram super murum ad portam sterquilínii. b +Nehemías Neh 16 12 32 Et ivit post eos Osaías, et média pars príncipum Juda, +Nehemías Neh 16 12 33 et Azarías, Esdras, et Mosóllam, Judas, et Bénjamin, et Semeía, et Jeremías. +Nehemías Neh 16 12 34 Et de fíliis sacerdótum in tubis, Zacharías fílius Jónathan, fílius Semeíæ, fílius Mathaníæ, fílius Michaíæ, fílius Zechur, fílius Asaph, +Nehemías Neh 16 12 35 et fratres ejus Semeía, et Azáreel, Malálai, Galálai, Máai, Nathánaël, et Judas, et Hánani, in vasis cántici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis. +Nehemías Neh 16 12 36 Et contra eos ascendérunt in grádibus civitátis David in ascénsu muri super domum David, et usque ad portam aquárum ad oriéntem. +Nehemías Neh 16 12 37 Et chorus secúndus grátias referéntium ibat ex advérso, et ego post eum, et média pars pópuli super murum, et super turrim furnórum, et usque ad murum latíssimum, b +Nehemías Neh 16 12 38 et super portam Éphraim, et super portam antíquam, et super portam píscium et turrim Hanáneel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et stetérunt in porta custódiæ, +Nehemías Neh 16 12 39 steterúntque duo chori laudántium in domo Dei, et ego, et dimídia pars magistrátuum mecum. +Nehemías Neh 16 12 40 Et sacerdótes, Elíachim, Maasía, Míamin, Michéa, Elioénai, Zacharía, Hananía in tubis, +Nehemías Neh 16 12 41 et Maasía, et Semeía, et Eleázar, et Azzi, et Jóhanan, et Melchía, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinérunt cantóres, et Jezraía præpósitus: +Nehemías Neh 16 12 42 et immolavérunt in die illa víctimas magnas, et lætáti sunt: Deus enim lætificáverat eos lætítia magna: sed et uxóres eórum et líberi gavísi sunt, et audíta est lætítia Jerúsalem procul. +Nehemías Neh 16 12 43 Recensuérunt quoque in die illa viros super gazophylácia thesáuri ad libámina, et ad primítias, et ad décimas, ut introférrent per eos príncipes civitátis in decóre gratiárum actiónis, sacerdótes et Levítas: quia lætificátus est Juda in sacerdótibus et Levítis adstántibus. b +Nehemías Neh 16 12 44 Et custodiérunt observatiónem Dei sui, et observatiónem expiatiónis, et cantóres, et janitóres juxta præcéptum David, et Salomónis fílii ejus, +Nehemías Neh 16 12 45 quia in diébus David et Asaph ab exórdio erant príncipes constitúti cantórum in cármine laudántium et confiténtium Deo. +Nehemías Neh 16 12 46 Et omnis Israël in diébus Zoróbabel et in diébus Nehemíæ, dabant partes cantóribus et janitóribus per dies síngulos, et sanctificábant Levítas, et Levítæ sanctificábant fílios Áaron. +Nehemías Neh 16 13 1 In die autem illo, lectum est in volúmine Móysi, audiénte pópulo: et invéntum est scriptum in eo, quod non débeant introíre Ammonítes et Moabítes in ecclésiam Dei usque in ætérnum: +Nehemías Neh 16 13 2 eo quod non occúrrerint fíliis Israël cum pane et aqua, et condúxerint advérsum eos Bálaam ad maledicéndum eis: et convértit Deus noster maledictiónem in benedictiónem. +Nehemías Neh 16 13 3 Factum est autem, cum audíssent legem, separavérunt omnem alienígenam ab Israël. +Nehemías Neh 16 13 4 Et super hoc erat Elíasib sacérdos, qui fúerat præpósitus in gazophylácio domus Dei nostri, et próximus Tobíæ. b +Nehemías Neh 16 13 5 Fecit ergo sibi gazophylácium grande, et ibi erant ante eum reponéntes múnera, et thus, et vasa, et décimam fruménti, vini, et ólei, partes Levitárum, et cantórum, et janitórum, et primítias sacerdotáles. +Nehemías Neh 16 13 6 In ómnibus autem his non fui in Jerúsalem, quia anno trigésimo secúndo Artaxérxis regis Babylónis veni ad regem, et in fine diérum rogávi regem. +Nehemías Neh 16 13 7 Et veni in Jerúsalem, et intelléxi malum quod fécerat Elíasib Tobíæ, ut fáceret ei thesáurum in vestíbulis domus Dei. +Nehemías Neh 16 13 8 Et malum mihi visum est valde. Et projéci vasa domus Tobíæ foras de gazophylácio: +Nehemías Neh 16 13 9 præcepíque et emundavérunt gazophylácia: et rétuli ibi vasa domus Dei, sacrifícium, et thus. +Nehemías Neh 16 13 10 Et cognóvi quod partes Levitárum non fuíssent datæ, et fugísset unusquísque in regiónem suam de Levítis, et cantóribus, et de his qui ministrábant: b +Nehemías Neh 16 13 11 et egi causam advérsus magistrátus, et dixi: Quare derelíquimus domum Dei? et congregávi eos, et feci stare in statiónibus suis. +Nehemías Neh 16 13 12 Et omnis Juda apportábat décimam fruménti, vini, et ólei, in hórrea. +Nehemías Neh 16 13 13 Et constitúimus super hórrea Selemíam sacerdótem, et Sadoc scribam, et Phadaíam de Levítis, et juxta eos Hanan fílium Zachur, fílium Mathaníæ: quóniam fidéles comprobáti sunt, et ipsis créditæ sunt partes fratrum suórum. +Nehemías Neh 16 13 14 Meménto mei, Deus meus, pro hoc, et ne déleas miseratiónes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremóniis ejus. +Nehemías Neh 16 13 15 In diébus illis vidi in Juda calcántes torculária in sábbato, portántes acérvos, et onerántes super ásinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferéntes in Jerúsalem, die sábbati. Et contestátus sum ut in die qua véndere licéret, vénderent. b +Nehemías Neh 16 13 16 Et Týrii habitavérunt in ea, inferéntes pisces, et ómnia venália: et vendébant in sábbatis fíliis Juda in Jerúsalem. +Nehemías Neh 16 13 17 Et objurgávi optimátes Juda, et dixi eis: Quæ est haec res mala quam vos fácitis, et profanátis diem sábbati? +Nehemías Neh 16 13 18 numquid non haec fecérunt patres nostri, et addúxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitátem hanc? et vos ádditis iracúndiam super Israël violándo sábbatum. +Nehemías Neh 16 13 19 Factum est autem, cum quievíssent portæ Jerúsalem in die sábbati, dixi: et clausérunt jánuas, et præcépi ut non aperírent eas usque post sábbatum: et de púeris meis constítui super portas, ut nullus inférret onus in die sábbati. +Nehemías Neh 16 13 20 Et mansérunt negotiatóres, et vendéntes univérsa venália, foris Jerúsalem semel et bis. +Nehemías Neh 16 13 21 Et contestátus sum eos, et dixi eis: Quare manétis ex advérso muri? si secúndo hoc fecéritis, manum mittam in vos. Ítaque ex témpore illo non venérunt in sábbato. +Nehemías Neh 16 13 22 Dixi quoque Levítis ut mundaréntur, et venírent ad custodiéndas portas, et sanctificándam diem sábbati: et pro hoc ergo meménto mei, Deus meus, et parce mihi secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum. +Nehemías Neh 16 13 23 Sed et in diébus illis vidi Judǽos ducéntes uxóres Azótidas, Ammonítidas, et Moabítidas. b +Nehemías Neh 16 13 24 Et fílii eórum ex média parte loquebántur azótice, et nesciébant loqui judáice, et loquebántur juxta linguam pópuli et pópuli. +Nehemías Neh 16 13 25 Et objurgávi eos, et maledíxi. Et cécidi ex eis viros, et decalvávi eos, et adjurávi in Deo ut non darent fílias suas fíliis eórum, et non accíperent de filiábus eórum fíliis suis et sibimetípsis, dicens: +Nehemías Neh 16 13 26 Numquid non in hujuscémodi re peccávit Sálomon rex Israël? et certe in géntibus multis non erat rex símilis ei, et diléctus Deo suo erat, et pósuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxérunt ad peccátum mulíeres alienígenæ. +Nehemías Neh 16 13 27 Numquid et nos inobediéntes faciémus omne malum grande hoc ut prævaricémur in Deo nostro, et ducámus uxóres peregrínas? +Nehemías Neh 16 13 28 De fíliis autem Jójada fílii Elíasib sacerdótis magni, gener erat Sanabállat Horonítes, quem fugávi a me. +Nehemías Neh 16 13 29 Recordáre, Dómine Deus meus, advérsum eos qui pólluunt sacerdótium, jusque sacerdotále et Levíticum. +Nehemías Neh 16 13 30 Ígitur mundávi eos ab ómnibus alienígenis, et constítui órdines sacerdótum et Levitárum, unumquémque in ministério suo: b +Nehemías Neh 16 13 31 et in oblatióne lignórum in tempóribus constitútis, et in primitívis: meménto mei, Deus meus, in bonum. Amen. +# Tobías Tob Liber Tobíæ +Tobías Tob 17 1 1 Tobías ex tribu et civitáte Néphthali (quæ est in superióribus Galilǽæ supra Naásson, post viam quæ ducit ad occidéntem, in sinístro habens civitátem Sephet) +Tobías Tob 17 1 2 cum captus esset in diébus Salmánasar regis Assyriórum, in captivitáte tamen pósitus, viam veritátis non deséruit, +Tobías Tob 17 1 3 ita ut ómnia, quæ habére póterat, quotídie concaptívis frátribus, qui erant ex ejus génere, impertíret. +Tobías Tob 17 1 4 Cumque esset júnior ómnibus in tribu Néphthali, nihil tamen pueríle gessit in ópere. b +Tobías Tob 17 1 5 Dénique, cum irent omnes ad vítulos áureos, quos Jeróboam fécerat rex Israël, hic solus fugiébat consórtia ómnium. +Tobías Tob 17 1 6 Sed pergébat in Jerúsalem ad templum Dómini, et ibi adorábat Dóminum Deum Israël, ómnia primitíva sua, et décimas suas fidéliter ófferens, +Tobías Tob 17 1 7 ita ut in tértio anno prosélytis et ádvenis ministráret omnem decimatiónem. +Tobías Tob 17 1 8 Hæc et his simília secúndum legem Dei puérulus observábat. +Tobías Tob 17 1 9 Cum vero factus esset vir, accépit uxórem Annam de tribu sua, genuítque ex ea fílium, nomen suum impónens ei, +Tobías Tob 17 1 10 quem ab infántia timére Deum dócuit, et abstinére ab omni peccáto. +Tobías Tob 17 1 11 Ígitur, cum per captivitátem devenísset cum uxóre sua, et fílio, in civitátem Níniven cum omni tribu sua b +Tobías Tob 17 1 12 (cum omnes éderent ex cibis gentílium), iste custodívit ánimam suam, et numquam contaminátus est in escis eórum. +Tobías Tob 17 1 13 Et quóniam memor fuit Dómini in toto corde suo, dedit illi Deus grátiam in conspéctu Salmánasar regis, +Tobías Tob 17 1 14 et dedit illi potestátem quocúmque vellet ire, habens libertátem quæcúmque fácere voluísset. +Tobías Tob 17 1 15 Pergébat ergo ad omnes qui erant in captivitáte, et mónita salútis dabat eis. +Tobías Tob 17 1 16 Cum autem venísset in Rages civitátem Medórum, et ex his, quibus honorátus fúerat a rege, habuísset decem talénta argénti: +Tobías Tob 17 1 17 et cum in multa turba géneris sui Gabélum egéntem vidéret, qui erat ex tribu ejus, sub chirógrapho dedit illi memorátum pondus argénti. +Tobías Tob 17 1 18 Post multum vero témporis, mórtuo Salmánasar rege, cum regnáret Sennácherib fílius ejus pro eo, et fílios Israël exósos habéret in conspéctu suo: b +Tobías Tob 17 1 19 Tobías quotídie pergébat per omnem cognatiónem suam, et consolabátur eos, dividebátque unicuíque, prout póterat, de facultátibus suis: +Tobías Tob 17 1 20 esuriéntes alébat, nudísque vestiménta præbébat, et mórtuis atque occísis sepultúram sollícitus exhibébat. +Tobías Tob 17 1 21 Dénique cum revérsus esset rex Sennácherib fúgiens a Judǽa plagam, quam circa eum fécerat Deus propter blasphémiam suam, et irátus multos occíderet ex fíliis Israël, Tobías sepeliébat córpora eórum. +Tobías Tob 17 1 22 At ubi nuntiátum est regi, jussit eum occídi, et tulit omnem substántiam ejus. +Tobías Tob 17 1 23 Tobías vero cum fílio suo et cum uxóre suo fúgiens, nudus látuit, quia multi diligébant eum. +Tobías Tob 17 1 24 Post dies vero quadragínta quinque occidérunt regem fílii ipsíus, +Tobías Tob 17 1 25 et revérsus est Tobías in domum suam, omnísque facúltas ejus restitúta est ei. +Tobías Tob 17 2 1 Post haec vero, cum esset dies festus Dómini, et factum esset prándium bonum in domo Tobíæ, +Tobías Tob 17 2 2 dixit fílio suo: Vade, et adduc áliquos de tribu nostra, timéntes Deum, ut epuléntur nobíscum. +Tobías Tob 17 2 3 Cumque abiísset, revérsus nuntiávit ei unum ex fíliis Israël jugulátum jacére in platéa. Statímque exíliens de accúbitu suo, relínquens prándium, jejúnus pervénit ad corpus: +Tobías Tob 17 2 4 tollénsque illud portávit ad domum suam occúlte, ut dum sol occubuísset, caute sepelíret eum. +Tobías Tob 17 2 5 Cumque occultásset corpus, manducávit panem cum luctu et tremóre, +Tobías Tob 17 2 6 mémorans illum sermónem, quem dixit Dóminus per Amos prophétam: Dies festi vestri converténtur in lamentatiónem et luctum. +Tobías Tob 17 2 7 Cum vero sol occubuísset, ábiit, et sepelívit eum. +Tobías Tob 17 2 8 Arguébant autem eum omnes próximi ejus, dicéntes: Jam hujus rei causa intérfici jussus es, et vix effugísti mortis impérium, et íterum sépelis mórtuos? +Tobías Tob 17 2 9 Sed Tobías plus timens Deum quam regem, rapiébat córpora occisórum, et occultábat in domo sua, et médiis nóctibus sepeliébat ea. +Tobías Tob 17 2 10 Cóntigit autem ut quadam die fatigátus a sepultúra, véniens in domum suam, jactásset se juxta paríetem, et obdormísset, b +Tobías Tob 17 2 11 et ex nido hirúndinum dormiénti illi cálida stércora incíderent super óculos ejus, fierétque cæcus. +Tobías Tob 17 2 12 Hanc autem tentatiónem ídeo permísit Dóminus eveníre illi, ut pósteris darétur exémplum patiéntiæ ejus, sicut et sancti Job. +Tobías Tob 17 2 13 Nam cum ab infántia sua semper Deum timúerit, et mandáta ejus custodíerit, non est contristátus contra Deum quod plaga cæcitátis evénerit ei, +Tobías Tob 17 2 14 sed immóbilis in Dei timóre permánsit, agens grátias Deo ómnibus diébus vitæ suæ. +Tobías Tob 17 2 15 Nam sicut beáto Job insultábant reges, ita isti paréntes et cognáti ejus irridébant vitam ejus, dicéntes: +Tobías Tob 17 2 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemósynas et sepultúras faciébas? +Tobías Tob 17 2 17 Tobías vero increpábat eos, dicens: Nolíte ita loqui: +Tobías Tob 17 2 18 quóniam fílii sanctórum sumus, et vitam illam expectámus, quam Deus datúrus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo. +Tobías Tob 17 2 19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrínum quotídie, et de labóre mánuum suárum victum, quem cónsequi póterat, deferébat. +Tobías Tob 17 2 20 Unde factum est, et hædum caprárum accípiens detulísset domi: +Tobías Tob 17 2 21 cujus cum vocem balántis vir ejus audísset, dixit: Vidéte, ne forte furtívus sit, réddite cum dóminis suis, quia non licet nobis aut édere ex furto áliquid, aut contíngere. +Tobías Tob 17 2 22 Ad haec uxor ejus iráta respóndit: Maniféste vana facta est spes tua, et eleemósynæ tuæ modo apparuérunt. +Tobías Tob 17 2 23 Atque his et áliis hujuscémodi verbis exprobrábat ei. +Tobías Tob 17 3 1 Tunc Tobías ingémuit, et cœpit oráre cum lácrimis, +Tobías Tob 17 3 2 dicens: Justus es, Dómine, et ómnia judícia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericórdia, et véritas, et judícium. +Tobías Tob 17 3 3 Et nunc Dómine, memor esto mei, et ne vindíctam sumas de peccátis meis, neque reminiscáris delícta mea, vel paréntum meórum. +Tobías Tob 17 3 4 Quóniam non obedívimus præcéptis tuis, ídeo tráditi sumus in direptiónem, et captivitátem, et mortem, et in fábulam, et in impropérium ómnibus natiónibus, in quibus dispersísti nos. +Tobías Tob 17 3 5 Et nunc Dómine, magna judícia tua, quia non égimus secúndum præcépta tua, et non ambulávimus sincériter coram te. +Tobías Tob 17 3 6 Et nunc Dómine, secúndum voluntátem tuam fac mecum, et prǽcipe in pace récipi spíritum meum: éxpedit enim mihi mori magis quam vívere. +Tobías Tob 17 3 7 Eádem ítaque die, cóntigit ut Sara fília Raguélis in Rages civitáte Medórum, et ipsa audíret impropérium ab una ex ancíllis patris sui, b +Tobías Tob 17 3 8 quóniam trádita fúerat septem viris, et dæmónium nómine Asmodǽus occíderat eos, mox ut ingréssi fuíssent ad eam. +Tobías Tob 17 3 9 Ergo cum pro culpa sua increpáret puéllam, respóndit ei, dicens: Ámplius ex te non videámus fílium, aut fíliam super terram, interféctrix virórum tuórum. +Tobías Tob 17 3 10 Numquid et occídere me vis, sicut jam occidísti septem viros? Ad hanc vocem perréxit in supérius cubículum domus suæ: et tribus diébus, et tribus nóctibus non manducábit, neque bibit: +Tobías Tob 17 3 11 sed in oratióne persístens cum lácrimis deprecabátur Deum, ut ab isto impropério liberáret eum. +Tobías Tob 17 3 12 Factum est autem die tértia, dum compléret oratiónem, benedícens Dóminum, b +Tobías Tob 17 3 13 dixit: Benedíctum est nomen tuum, Deus patrum nostrórum: qui cum irátus fúeris, misericórdiam fácies, et in témpore tribulatiónis peccáta dimíttis his, qui ínvocant te. +Tobías Tob 17 3 14 Ad te, Dómine, fáciem meam convérto; ad te óculos meos dírigo. +Tobías Tob 17 3 15 Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii hujus absólvas me, aut certe désuper terram erípias me. +Tobías Tob 17 3 16 Tu scis, Dómine, quia numquam concupívi virum, et mundam servávi ánimam meam ab omni concupiscéntia. +Tobías Tob 17 3 17 Numquam cum ludéntibus míscui me: neque cum his, qui in levitáte ámbulant, partícipem me prǽbui. +Tobías Tob 17 3 18 Virum autem cum timóre tuo, non cum libídine mea consénsi suscípere. +Tobías Tob 17 3 19 Et, aut ego indígna fui illis, aut illi fórsitan me non fuérunt digni, quia fórsitan viro álii conservásti me. +Tobías Tob 17 3 20 Non est enim in hóminis potestáte consílium tuum. +Tobías Tob 17 3 21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatióne fúerit, coronábitur: si autem in tribulatióne fúerit, liberábitur: et si in correptióne fúerit, ad misericórdiam tuam veníre licébit. +Tobías Tob 17 3 22 Non enim delectáris in perditiónibus nostris: quia post tempestátem tranquíllum facis: et post lacrimatiónem et fletum, exultatiónem infúndis. +Tobías Tob 17 3 23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedíctum in sǽcula. +Tobías Tob 17 3 24 In illo témpore exaudítæ sunt preces ambórum in conspéctu glóriæ summi Dei: b +Tobías Tob 17 3 25 et missus est ángelus Dómini sanctus Ráphaël ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ. +Tobías Tob 17 4 1 Ígitur cum Tobías putáret oratiónem suam exaudíri ut mori potuísset, vocávit ad se Tobíam fílium suum, +Tobías Tob 17 4 2 dixítque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundaméntum cónstrue. +Tobías Tob 17 4 3 Cum accéperit Deus ánimam meam, corpus meum sépeli: et honórem habébis matri tuæ ómnibus diébus vitæ ejus: b +Tobías Tob 17 4 4 memor enim esse debes, quæ et quanta perícula passa sit propter te in útero suo. +Tobías Tob 17 4 5 Cum autem et ipsa compléverit tempus vitæ suæ, sepélias eam circa me. +Tobías Tob 17 4 6 Ómnibus autem diébus vitæ tuæ in mente habéto Deum: et cave ne aliquándo peccáto conséntias, et prætermíttas præcépta Dómini Dei nostri. +Tobías Tob 17 4 7 Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere: ita enim fiet ut nec a te avertátur fácies Dómini. +Tobías Tob 17 4 8 Quómodo potúeris, ita esto miséricors. +Tobías Tob 17 4 9 Si multum tibi fúerit, abundánter tríbue: si exíguum tibi fúerit, étiam exíguum libénter impertíri stude. +Tobías Tob 17 4 10 Prǽmium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis: +Tobías Tob 17 4 11 quóniam eleemósyna ab omni peccáto, et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras. +Tobías Tob 17 4 12 Fidúcia magna erit coram summo Deo, eleemósyna ómnibus faciéntibus eam. +Tobías Tob 17 4 13 Atténde tibi, fili mi, ab omni fornicatióne, et præter uxórem tuam numquam patiáris crimen scire. b +Tobías Tob 17 4 14 Supérbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominári permíttas: in ipsa enim inítium sumpsit omnis perdítio. +Tobías Tob 17 4 15 Quicúmque tibi áliquid operátus fúerit, statim ei mercédem restítue, et merces mercenárii tui apud te omníno non remáneat. +Tobías Tob 17 4 16 Quod ab álio óderis fíeri tibi, vide ne tu aliquándo álteri fácias. +Tobías Tob 17 4 17 Panem tuum cum esuriéntibus et egénis cómede, et de vestiméntis tuis nudos tege. +Tobías Tob 17 4 18 Panem tuum et vinum tuum super sepultúram justi constítue, et noli ex eo manducáre et bíbere cum peccatóribus. +Tobías Tob 17 4 19 Consílium semper a sapiénte perquíre. +Tobías Tob 17 4 20 Omni témpore bénedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dírigat, et ómnia consília tua in ipso permáneant. +Tobías Tob 17 4 21 Índico étiam tibi, fili mi, dedísse me decem talénta argénti, dum adhuc infántulus esses, Gabélo, in Rages civitáte Medórum, et chirógraphum ejus apud me hábeo: b +Tobías Tob 17 4 22 et ídeo perquíre quómodo ad eum pervénias, et recípias ab eo supra memorátum pondus argénti, et restítuas ei chirógraphum suum. +Tobías Tob 17 4 23 Noli timére, fili mi: páuperem quidem vitam gérimus, sed multa bona habébimus si timuérimus Deum, et recessérimus ab omni peccáto, et fecérimus bene. +Tobías Tob 17 5 1 Tunc respóndit Tobías patri suo, et dixit: Ómnia quæcúmque præcepísti mihi fáciam, pater. +Tobías Tob 17 5 2 Quómodo autem pecúniam hanc requíram, ignóro: ille me nescit, et ego eum ignóro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergátur illuc, aliquándo cognóvi. +Tobías Tob 17 5 3 Tunc pater suus respóndit illi, et dixit: Chirógraphum quidem illíus penes me hábeo: quod dum illi osténderis, statim restítuet. +Tobías Tob 17 5 4 Sed perge nunc, et inquíre tibi áliquem fidélem virum, qui eat tecum salva mercéde sua: ut, dum adhuc vivo, recípias eam. +Tobías Tob 17 5 5 Tunc egréssus Tobías, invénit júvenem spléndidum, stantem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum. +Tobías Tob 17 5 6 Et ignórans quod ángelus Dei esset, salutávit eum, et dixit: Unde te habémus, bone júvenis? +Tobías Tob 17 5 7 At ille respóndit: Ex fíliis Israël. Et Tobías dixit ei: Nosti viam, quæ ducit in regiónem Medórum? +Tobías Tob 17 5 8 Cui respóndit: Novi: et ómnia itínera ejus frequénter ambulávi, et mansi apud Gabélum fratrem nostrum: qui morátur in Rages civitáte Medórum, quæ pósita est in monte Ecbátanis. +Tobías Tob 17 5 9 Cui Tobías ait: Sústine me óbsecro, donec haec ipsa núntiem patri meo. b +Tobías Tob 17 5 10 Tunc ingréssus Tobías, indicávit univérsa haec patri suo. Super quæ admirátus pater, rogávit ut introíret ad eum. +Tobías Tob 17 5 11 Ingréssus ítaque salutávit eum, et dixit: Gáudium tibi sit semper. +Tobías Tob 17 5 12 Et ait Tobías: Quale gáudium mihi erit, qui in ténebris sédeo, et lumen cæli non vídeo? +Tobías Tob 17 5 13 Cui ait júvenis: Forti ánimo esto: in próximo est ut a Deo curéris. +Tobías Tob 17 5 14 Dixit ítaque illi Tobías: Numquid póteris perdúcere fílium meum ad Gabélum in Rages civitátem Medórum? et cum redíeris, restítuam tibi mercédem tuam. +Tobías Tob 17 5 15 Et dixit ei ángelus: Ego ducam, et redúcam eum ad te. +Tobías Tob 17 5 16 Cui Tobías respóndit: Rogo te, índica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu. +Tobías Tob 17 5 17 Cui Ráphaël ángelus dixit: Genus quæris mercenárii, an ipsum mercenárium, qui cum fílio tuo eat? +Tobías Tob 17 5 18 Sed ne forte sollícitum te reddam, ego sum Azarías Ananíæ magni fílius. +Tobías Tob 17 5 19 Et Tobías respóndit: Ex magno génere es tu. Sed peto ne irascáris quod volúerim cognóscere genus tuum. +Tobías Tob 17 5 20 Dixit autem illi ángelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi redúcam fílium tuum. b +Tobías Tob 17 5 21 Respóndens autem Tobías, ait: Bene ambulétis, et sit Deus in itínere vestro, et ángelus ejus comitétur vobíscum. +Tobías Tob 17 5 22 Tunc parátis ómnibus, quæ erant in via portánda, fecit Tobías vale patri suo et matri suæ, et ambulavérunt ambo simul. +Tobías Tob 17 5 23 Cumque profécti essent, cœpit mater ejus flere, et dícere: Báculum senectútis nostræ tulísti, et transmisísti a nobis. +Tobías Tob 17 5 24 Numquam fuísset ipsa pecúnia, pro qua misísti eum. +Tobías Tob 17 5 25 Sufficiébat enim nobis paupértas nostra, ut divítias computarémus hoc, quod videbámus fílium nostrum. +Tobías Tob 17 5 26 Dixítque ei Tobías: Noli flere: salvus pervéniet fílius noster, et salvus revertétur ad nos, et óculi tui vidébunt illum. +Tobías Tob 17 5 27 Credo enim quod ángelus Dei bonus comitétur ei, et bene dispónat ómnia, quæ circa eum gerúntur, ita ut cum gáudio revertátur ad nos. +Tobías Tob 17 5 28 Ad hanc vocem cessávit mater ejus flere, et tácuit. +Tobías Tob 17 6 1 Proféctus est autem Tobías, et canis secútus est eum, et mansit prima mansióne juxta flúvium Tigris. +Tobías Tob 17 6 2 Et exívit ut laváret pedes suos, et ecce piscis immánis exívit ad devorándum eum. +Tobías Tob 17 6 3 Quem expavéscens Tobías clamávit voce magna, dicens: Dómine, invádit me. +Tobías Tob 17 6 4 Et dixit ei ángelus: Apprehénde bránchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecísset, attráxit eum in siccum, et palpitáre cœpit ante pedes ejus. +Tobías Tob 17 6 5 Tunc dixit ei ángelus: Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim haec necessária ad medicaménta utíliter. +Tobías Tob 17 6 6 Quod cum fecísset, assávit carnes ejus, et secum tulérunt in via: cétera saliérunt, quæ suffícerent eis, quoúsque pervenírent in Rages civitátem Medórum. +Tobías Tob 17 6 7 Tunc interrogávit Tobías ángelum, et dixit ei: Óbsecro te, Azaría frater, ut dicas mihi quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti? b +Tobías Tob 17 6 8 Et respóndens ángelus, dixit ei: Cordis ejus partículam si super carbónes ponas, fumus ejus extrícat omne genus dæmoniórum sive a viro, sive a mulíere, ita ut ultra non accédat ad eos. +Tobías Tob 17 6 9 Et fel valet ad ungéndos óculos, in quibus fúerit albúgo, et sanabúntur. +Tobías Tob 17 6 10 Et dixit ei Tobías: Ubi vis ut maneámus? +Tobías Tob 17 6 11 Respondénsque ángelus, ait: Est hic Ráguel nómine, vir propínquus de tribu tua, et hic habet fíliam nómine Saram, sed neque másculum, neque féminam ullam habet áliam præter eam. +Tobías Tob 17 6 12 Tibi debétur omnis substántia ejus, et opórtet eam te accípere cónjugem. +Tobías Tob 17 6 13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxórem. +Tobías Tob 17 6 14 Tunc respóndit Tobías, et dixit: Áudio quia trádita est septem viris, et mórtui sunt: sed et hoc audívi, quia dæmónium occídit illos. b +Tobías Tob 17 6 15 Tímeo ergo, ne forte et mihi haec evéniant: et cum sim únicus paréntibus meis, depónam senectútem illórum cum tristítia ad ínferos. +Tobías Tob 17 6 16 Tunc ángelus Ráphaël dixit ei: Audi me, et osténdam tibi qui sunt, quibus prævalére potest dæmónium. +Tobías Tob 17 6 17 Hi namque qui conjúgium ita suscípiunt, ut Deum a se et a sua mente exclúdant, et suæ libídini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus: habet potestátem dæmónium super eos. +Tobías Tob 17 6 18 Tu autem cum accéperis eam, ingréssus cubículum, per tres dies cóntinens esto ab ea, et nihil áliud nisi oratiónibus vacábis cum ea. +Tobías Tob 17 6 19 Ipsa autem nocte, incénso jécore piscis, fugábitur dæmónium. +Tobías Tob 17 6 20 Secúnda vero nocte in copulatióne sanctórum patriarchárum admittéris. +Tobías Tob 17 6 21 Tértia autem nocte, benedictiónem consequéris, ut fílii ex vobis procreéntur incólumes. +Tobías Tob 17 6 22 Transácta autem tértia nocte, accípies vírginem cum timóre Dómini, amóre filiórum magis quam libídine ductus, ut in sémine Ábrahæ benedictiónem in fíliis consequáris. +Tobías Tob 17 7 1 Ingréssi sunt autem ad Raguélem, et suscépit eos Ráguel cum gáudio. +Tobías Tob 17 7 2 Intuénsque Tobíam Ráguel, dixit Ánnæ uxóri suæ: Quam símilis est júvenis iste consobríno meo! +Tobías Tob 17 7 3 Et cum haec dixísset, ait: Unde estis júvenes fratres nostri? At illi dixérunt: Ex tribu Néphthali sumus, ex captivitáte Nínive. +Tobías Tob 17 7 4 Dixítque illis Ráguel: Nostis Tobíam fratrem meum? Qui dixérunt: Nóvimus. +Tobías Tob 17 7 5 Cumque multa bona loquerétur de eo, dixit ángelus ad Raguélem: Tobías, de quo intérrogas, pater istíus est. +Tobías Tob 17 7 6 Et misit se Ráguel, et cum lácrimis osculátus est eum, et plorans supra collum ejus, +Tobías Tob 17 7 7 dixit: Benedíctio sit tibi, fili mi, quia boni et óptimi viri fílius es. +Tobías Tob 17 7 8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsórum fília, lacrimátæ sunt. +Tobías Tob 17 7 9 Postquam autem locúti sunt, præcépit Ráguel occídi aríetem, et parári convívium. Cumque hortarétur eos discúmbere ad prándium, b +Tobías Tob 17 7 10 Tobías dixit: Hic ego hódie non manducábo neque bibam, nisi prius petitiónem meam confírmes, et promíttas mihi dare Saram fíliam tuam. +Tobías Tob 17 7 11 Quo audíto verbo Ráguel, expávit, sciens quid evénerit illis septem viris, qui ingréssi sunt ad eam: et timére cœpit ne forte et hunc simíliter contíngeret: et cum nutáret, et non daret peténti ullum respónsum, +Tobías Tob 17 7 12 dixit ei ángelus: Noli timére dare eam isti, quóniam huic timénti Deum debétur conjux fília tua: proptérea álius non pótuit habére illam. +Tobías Tob 17 7 13 Tunc dixit Ráguel: Non dúbito quod Deus preces et lácrimas meas in conspéctu suo admíserit. +Tobías Tob 17 7 14 Et credo quóniam ídeo fecit vos veníre ad me, ut ista conjungerétur cognatióni suæ secúndum legem Móysi: et nunc noli dúbium gérere quod tibi eam tradam. +Tobías Tob 17 7 15 Et apprehéndens déxteram fíliæ suæ, déxteræ Tobíæ trádidit, dicens: Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob vobíscum sit, et ipse conjúngat vos, impleátque benedictiónem suam in vobis. +Tobías Tob 17 7 16 Et accépta carta, fecérunt conscriptiónem conjúgii. b +Tobías Tob 17 7 17 Et post haec epuláti sunt, benedicéntes Deum. +Tobías Tob 17 7 18 Vocavítque Ráguel ad se Annam uxórem suam, et præcépit ei ut præparáret álterum cubículum. +Tobías Tob 17 7 19 Et introdúxit illuc Saram fíliam suam, et lacrimáta est. +Tobías Tob 17 7 20 Dixítque ei: Forti ánimo esto, fília mea: Dóminus cæli det tibi gáudium pro tǽdio quod perpéssa es. +Tobías Tob 17 8 1 Postquam vero cœnavérunt, introduxérunt júvenem ad eam. +Tobías Tob 17 8 2 Recordátus ítaque Tobías sermónum ángeli, prótulit de cassidíli suo partem jécoris, posuítque eam super carbónes vivos. +Tobías Tob 17 8 3 Tunc Ráphaël ángelus apprehéndit dæmónium, et religávit illud in desérto superióris Ægýpti. +Tobías Tob 17 8 4 Tunc hortátus est vírginem Tobías, dixítque ei: Sara, exsúrge, et deprecémur Deum hódie, et cras, et secúndum cras: quia his tribus nóctibus Deo júngimur: tértia autem transácta nocte, in nostro érimus conjúgio. +Tobías Tob 17 8 5 Fílii quippe sanctórum sumus, et non póssumus ita conjúngi sicut gentes, quæ ignórant Deum. +Tobías Tob 17 8 6 Surgéntes autem páriter, instánter orábant ambo simul, ut sánitas darétur eis. +Tobías Tob 17 8 7 Dixítque Tobías: Dómine Deus patrum nostrórum, benedícant te cæli et terræ, maréque et fontes, et flúmina, et omnes creatúræ tuæ, quæ in eis sunt. +Tobías Tob 17 8 8 Tu fecísti Adam de limo terræ, dedistíque ei adjutórium Hevam. +Tobías Tob 17 8 9 Et nunc Dómine, tu scis quia non luxúriæ causa accípio sorórem meam cónjugem, sed sola posteritátis dilectióne, in qua benedicátur nomen tuum in sǽcula sæculórum. +Tobías Tob 17 8 10 Dixit quoque Sara: Miserére nobis Dómine, miserére nobis, et consenescámus ambo páriter sani. +Tobías Tob 17 8 11 Et factum est circa pullórum cantum, accersíri jussit Ráguel servos suos, et abiérunt cum eo páriter ut fóderent sepúlchrum. b +Tobías Tob 17 8 12 Dicébat enim: Ne forte símili modo evénerit ei, quo et céteris illis septem viris, qui sunt ingréssi ad eam. +Tobías Tob 17 8 13 Cumque parássent fossam, revérsus Ráguel ad uxórem suam, dixit ei: +Tobías Tob 17 8 14 Mitte unam de ancíllis tuis, et vídeat si mórtuus est, ut sepéliam eum ántequam illucéscat dies. +Tobías Tob 17 8 15 At illa misit unam ex ancíllis suis. Quæ ingréssa cubículum, réperit eos salvos et incólumes, secum páriter dormiéntes. +Tobías Tob 17 8 16 Et revérsa nuntiávit bonum núntium: et benedixérunt Dóminum, Ráguel vidélicet et Anna uxor ejus, +Tobías Tob 17 8 17 et dixérunt: Benedícimus te, Dómine Deus Israël, quia non cóntigit quemádmodum putabámus. +Tobías Tob 17 8 18 Fecísti enim nobíscum misericórdiam tuam, et exclusísti a nobis inimícum persequéntem nos. +Tobías Tob 17 8 19 Misértus es autem duóbus únicis. Fac eos, Dómine, plénius benedícere te: et sacrifícium tibi laudis tuæ et suæ sanitátis offérre, ut cognóscat univérsitas géntium, quia tu es Deus solus in univérsa terra. +Tobías Tob 17 8 20 Statímque præcépit servis suis Ráguel, ut replérent fossam, quam fécerant priúsquam elucésceret. b +Tobías Tob 17 8 21 Uxóri autem suæ dixit ut instrúeret convívium, et præparáret ómnia, quæ in cibos erant iter agéntibus necessária. +Tobías Tob 17 8 22 Duas quoque pingues vaccas, et quátuor aríetes occídi fecit, et parári épulas ómnibus vicínis suis, cunctísque amícis. +Tobías Tob 17 8 23 Et adjurávit Ráguel Tobíam, ut duas hebdómadas morarétur apud se. +Tobías Tob 17 8 24 De ómnibus autem, quæ possidébat Ráguel, dimídiam partem dedit Tobíæ, et fecit scriptúram, ut pars dimídia, quæ supérerat post óbitum eórum, Tobíæ domínio deveníret. +Tobías Tob 17 9 1 Tunc vocávit Tobías ángelum ad se, quem quidem hóminem existimábat, dixítque ei: Azaría frater, peto ut auscúltes verba mea: +Tobías Tob 17 9 2 si meípsum tradam tibi servum, non ero condígnus providéntiæ tuæ. +Tobías Tob 17 9 3 Tamen óbsecro te ut assúmas tibi animália sive servítia, et vadas ad Gabélum in Rages civitátem Medórum: reddásque ei chirógraphum suum, et recípias ab eo pecúniam, et roges eum veníre ad núptias meas. +Tobías Tob 17 9 4 Scis enim ipse quóniam númerat pater meus dies, et si tardávero una die plus, constristátur ánima ejus. +Tobías Tob 17 9 5 Et certe vides quómodo adjurávit me Ráguel, cujus adjuraméntum spérnere non possum. +Tobías Tob 17 9 6 Tunc Ráphaël assúmens quátuor ex servis Raguélis, et duos camélos, in Rages civitátem Medórum perréxit: et invéniens Gabélum, réddidit ei chirógraphum suum, et recépit ab eo omnem pecúniam. b +Tobías Tob 17 9 7 Indicavítque ei de Tobía fílio Tobíæ, ómnia quæ gesta sunt: fecítque eum secum veníre ad núptias. +Tobías Tob 17 9 8 Cumque ingréssus esset domum Raguélis, invénit Tobíam discumbéntem: et exíliens, osculáti sunt se ínvicem: et flevit Gabélus, benedixítque Deum, +Tobías Tob 17 9 9 et dixit: Benedícat te Deus Israël, quia fílius es óptimi viri et justi, et timéntis Deum, et eleemósynas faciéntis: +Tobías Tob 17 9 10 et dicátur benedíctio super uxórem tuam, et super paréntes vestros: +Tobías Tob 17 9 11 et videátis fílios vestros, et fílios filiórum vestrórum, usque in tértiam et quartam generatiónem: et sit semen vestrum benedíctum a Deo Israël, qui regnat in sǽcula sæculórum. +Tobías Tob 17 9 12 Cumque omnes dixíssent, Amen, accessérunt ad convívium: sed et cum timóre Dómini nuptiárum convívium exercébant. +Tobías Tob 17 10 1 Cum vero moras fáceret Tobías, causa nuptiárum, sollícitus erat pater ejus Tobías, dicens: Putas quare morátur fílius meus, aut quare deténtus est ibi? +Tobías Tob 17 10 2 Putásne Gabélus mórtuus est, et nemo reddet illi pecúniam? +Tobías Tob 17 10 3 Cœpit autem contristári nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo: et cœpérunt ambo simul flere: eo quod die statúto mínime reverterétur fílius eórum ad eos. +Tobías Tob 17 10 4 Flebat ígitur mater ejus irremediabílibus lácrimis, atque dicébat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te mísimus peregrinári, lumen oculórum nostrórum, báculum senectútis nostræ, solátium vitæ nostræ, spem posteritátis nostræ? +Tobías Tob 17 10 5 ómnia simul in te uno habéntes, te non debúimus dimíttere a nobis. +Tobías Tob 17 10 6 Cui dicébat Tobías: Tace, et noli turbári: sanus est fílius noster: satis fidélis est vir ille, cum quo mísimus eum. +Tobías Tob 17 10 7 Illa autem nullo modo consolári póterat, sed quotídie exíliens circumspiciébat, et circuíbat vias omnes, per quas spes remeándi videbátur, ut procul vidéret eum, si fíeri posset, veniéntem. +Tobías Tob 17 10 8 At vero Ráguel dicébat ad génerum suum: Mane hic, et ego mittam núntium salútis de te ad Tobíam patrem tuum. b +Tobías Tob 17 10 9 Cui Tobías ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies cómputant, et cruciátur spíritus eórum in ipsis. +Tobías Tob 17 10 10 Cumque verbis multis rogáret Ráguel Tobíam, et ille eum nulla ratióne vellet audíre, trádidit ei Saram, et dimídiam partem omnis substántiæ suæ in púeris, in puéllis, in pecúdibus, in camélis, et in vaccis, et in pecúnia multa: et salvum atque gaudéntem dimísit eum a se, +Tobías Tob 17 10 11 dicens: Ángelus Dómini sanctus sit in itínere vestro, perducátque vos incólumes, et inveniátis ómnia recte circa paréntes vestros, et vídeant óculi mei fílios vestros priúsquam móriar. +Tobías Tob 17 10 12 Et apprehendéntes paréntes fíliam suam, osculáti sunt eam: et dimisérunt ire, +Tobías Tob 17 10 13 monéntes eam honoráre sóceros, dilígere marítum, régere famíliam, gubernáre domum, et seípsam irreprehensíbilem exhíbere. +Tobías Tob 17 11 1 Cumque reverteréntur, pervenérunt ad Charan, quæ est in médio itínere contra Níniven, undécimo die. +Tobías Tob 17 11 2 Dixítque ángelus: Tobía frater, scis quemádmodum reliquísti patrem tuum. +Tobías Tob 17 11 3 Si placet ítaque tibi, præcedámus, et lento gradu sequántur iter nostrum famíliæ, simul cum cónjuge tua, et cum animálibus. +Tobías Tob 17 11 4 Cumque hoc placuísset ut irent, dixit Ráphaël ad Tobíam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessárium. Tulit ítaque Tobías ex felle illo, et abiérunt. +Tobías Tob 17 11 5 Anna autem sedébat secus viam, quotídie in supercílio montis, unde respícere póterat de longínquo. b +Tobías Tob 17 11 6 Et dum ex eódem loco specularétur advéntum ejus, vidit a longe, et íllico agnóvit veniéntem fílium suum: currénsque nuntiávit viro suo, dicens: Ecce venit fílius tuus. +Tobías Tob 17 11 7 Dixítque Ráphaël ad Tobíam: At ubi introíeris domum tuam, statim adóra Dóminum Deum tuum: et grátias agens ei, accéde ad patrem tuum, et osculáre eum. b +Tobías Tob 17 11 8 Statímque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspéctu tuo gaudébit. +Tobías Tob 17 11 9 Tunc præcucúrrit canis, qui simul fúerat in via: et quasi núntius advéniens, blandiménto suæ caudæ gaudébat. b +Tobías Tob 17 11 10 Et consúrgens cæcus pater ejus, cœpit offéndens pédibus cúrrere: et data manu púero, occúrrit óbviam fílio suo. +Tobías Tob 17 11 11 Et suscípiens osculátus est eum cum uxóre sua, et cœpérunt ambo flere prae gáudio. +Tobías Tob 17 11 12 Cumque adorássent Deum, et grátias egíssent, consedérunt. +Tobías Tob 17 11 13 Tunc sumens Tobías de felle piscis, linívit óculos patris sui. b +Tobías Tob 17 11 14 Et sustínuit quasi dimídiam fere horam: et cœpit albúgo ex óculis ejus, quasi membrána ovi, égredi. +Tobías Tob 17 11 15 Quam apprehéndens Tobías, traxit ab óculis ejus, statímque visum recépit. +Tobías Tob 17 11 16 Et glorificábant Deum, ipse vidélicet et uxor ejus, et omnes qui sciébant eum. +Tobías Tob 17 11 17 Dicebátque Tobías: Benedíco te, Dómine Deus Israël, quia tu castigásti me, et tu salvásti me: et ecce ego vídeo Tobíam fílium meum. +Tobías Tob 17 11 18 Ingréssa est étiam post septem dies Sara uxor fílii ejus, et omnis família sana, et pécora, et caméli, et pecúnia multa uxóris: sed et illa pecúnia, quam recéperat a Gabélo: b +Tobías Tob 17 11 19 et narrávit paréntibus suis ómnia benefícia Dei, quæ fecísset circa eum per hóminem qui eum dúxerat. +Tobías Tob 17 11 20 Venerúntque Áchior et Nabath consobríni Tobíæ gaudéntes ad Tobíam, et congratulántes ei de ómnibus bonis, quæ circa illum osténderat Deus. +Tobías Tob 17 11 21 Et per septem dies epulántes, omnes cum gáudio magno gavísi sunt. +Tobías Tob 17 12 1 Tunc vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? +Tobías Tob 17 12 2 Respóndens Tobías, dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis ejus? +Tobías Tob 17 12 3 Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit, et dæmónium ab ea ipse compéscuit: gáudium paréntibus ejus fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad haec potérimus dignum dare? +Tobías Tob 17 12 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus, quæ alláta sunt, sibi assúmere. +Tobías Tob 17 12 5 Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem: et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium, quæ attúlerant, accéptam habére. b +Tobías Tob 17 12 6 Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. +Tobías Tob 17 12 7 Étenim sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. +Tobías Tob 17 12 8 Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: b +Tobías Tob 17 12 9 quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et viam ætérnam. +Tobías Tob 17 12 10 Qui autem fáciunt peccátum, et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. +Tobías Tob 17 12 11 Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. +Tobías Tob 17 12 12 Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. +Tobías Tob 17 12 13 Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te. +Tobías Tob 17 12 14 Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. +Tobías Tob 17 12 15 Ego enim sum Ráphaël ángelus, unus ex septem, qui adstámus ante Dóminum. +Tobías Tob 17 12 16 Cumque haec audíssent, turbáti sunt, et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam. b +Tobías Tob 17 12 17 Dixítque eis ángelus: Pax vobis: nolíte timére. +Tobías Tob 17 12 18 Étenim cum essem vobíscum, per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite, et cantáte illi. +Tobías Tob 17 12 19 Vidébar quidem vobíscum manducáre et bíbere: sed ego cibo invisíbili, et potu qui ab homínibus vidéri non potest, utor. +Tobías Tob 17 12 20 Tempus est ergo ut revértar ad eum, qui me misit: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus. +Tobías Tob 17 12 21 Et cum haec dixísset, ab aspéctu eórum ablátus est, et ultra eum vidére non potuérunt. +Tobías Tob 17 12 22 Tunc prostráti per horas tres in fáciem, benedixérunt Deum: et exsurgéntes narravérunt ómnia mirabília ejus. +Tobías Tob 17 13 1 Apériens autem Tobías sénior os suum, benedíxit Dóminum, et dixit: Magnus es, Dómine, in ætérnum, et in ómnia sǽcula regnum tuum: +Tobías Tob 17 13 2 quóniam tu flagéllas, et salvas: dedúcis ad ínferos, et redúcis: et non est qui effúgiat manum tuam. +Tobías Tob 17 13 3 Confitémini Dómino, fílii Israël, et in conspéctu géntium laudáte eum: +Tobías Tob 17 13 4 quóniam ídeo dispérsit vos inter gentes, quæ ignórant eum, ut vos enarrétis mirabília ejus, et faciátis scire eos quia non est álius deus omnípotens præter eum. +Tobías Tob 17 13 5 Ipse castigávit nos propter iniquitátes nostras, et ipse salvábit nos propter misericórdiam suam. +Tobías Tob 17 13 6 Aspícite ergo quæ fecit nobíscum, et cum timóre et tremóre confitémini illi: regémque sæculórum exaltáte in opéribus vestris. +Tobías Tob 17 13 7 Ego autem in terra captivitátis meæ confitébor illi: quóniam osténdit majestátem suam in gentem peccatrícem. +Tobías Tob 17 13 8 Convertímini ítaque peccatóres, et fácite justítiam coram Deo, credéntes quod fáciat vobíscum misericórdiam suam. +Tobías Tob 17 13 9 Ego autem, et ánima mea in eo lætábimur. +Tobías Tob 17 13 10 Benedícite Dóminum omnes elécti ejus: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi. +Tobías Tob 17 13 11 Jerúsalem cívitas Dei, castigávit te Dóminus in opéribus mánuum tuárum. b +Tobías Tob 17 13 12 Confitére Dómino in bonis tuis, et bénedic Deum sæculórum: ut reædíficet in te tabernáculum suum, et révocet ad te omnes captívos, et gáudeas in ómnia sǽcula sæculórum. +Tobías Tob 17 13 13 Luce spléndida fulgébis: et omnes fines terræ adorábunt te. +Tobías Tob 17 13 14 Natiónes ex longínquo ad te vénient, et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum, et terram tuam in sanctificatiónem habébunt: +Tobías Tob 17 13 15 nomen enim magnum invocábunt in te. +Tobías Tob 17 13 16 Maledícti erunt qui contémpserint te, et condemnáti erunt omnes qui blasphemáverint te: benedictíque erunt qui ædificáverint te. +Tobías Tob 17 13 17 Tu autem lætáberis in fíliis tuis, quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum. +Tobías Tob 17 13 18 Beáti omnes qui díligunt te, et qui gaudent super pace tua. +Tobías Tob 17 13 19 Ánima mea, bénedic Dóminum, quóniam liberávit Jerúsalem civitátem suam a cunctis tribulatiónibus ejus Dóminus Deus noster. +Tobías Tob 17 13 20 Beátus ero si fúerint relíquiæ séminis mei ad vidéndam claritátem Jerúsalem. +Tobías Tob 17 13 21 Portæ Jerúsalem ex sapphíro et smarágdo ædificabúntur, et ex lápide pretióso omnis circúitus murórum ejus. +Tobías Tob 17 13 22 Ex lápide cándido et mundo omnes platéæ ejus sternéntur: et per vicos ejus, Allelúja cantábitur. +Tobías Tob 17 13 23 Benedíctus Dóminus, qui exaltávit eam, et sit regnum ejus in sǽcula sæculórum super eam. Amen. +Tobías Tob 17 14 1 Et consummáti sunt sermónes Tobíæ. Et postquam illuminátus est Tobías, vixit annis quadragínta duóbus, et vidit fílios nepótum suórum. +Tobías Tob 17 14 2 Complétis ítaque annis centum duóbus, sepúltus est honorífice in Nínive. +Tobías Tob 17 14 3 Quinquagínta namque et sex annórum lumen oculórum amísit, sexagenárius vero recépit. +Tobías Tob 17 14 4 Réliquum vero vitæ suæ in gáudio fuit, et cum bono proféctu timóris Dei perréxit in pace. +Tobías Tob 17 14 5 In hora autem mortis suæ vocávit ad se Tobíam fílium suum, et septem júvenes fílios ejus nepótes suos, dixítque eis: b +Tobías Tob 17 14 6 Prope erit intéritus Nínive: non enim éxcidit verbum Dómini: et fratres nostri, qui dispérsi sunt a terra Israël, reverténtur ad eam. +Tobías Tob 17 14 7 Omnis autem desérta terra ejus replébitur, et domus Dei, quæ in ea incénsa est, íterum reædificábitur: ibíque reverténtur omnes timéntes Deum, +Tobías Tob 17 14 8 et relínquent gentes idóla sua, et vénient in Jerúsalem, et inhabitábunt in ea, +Tobías Tob 17 14 9 et gaudébunt in ea omnes reges terræ, adorántes regem Israël. +Tobías Tob 17 14 10 Audíte ergo, fílii mei, patrem vestrum: servíte Dómino in veritáte, et inquírite ut faciátis quæ plácita sunt illi: b +Tobías Tob 17 14 11 et fíliis vestris mandáte ut fáciant justítias et eleemósynas, ut sint mémores Dei, et benedícant eum in omni témpore in veritáte, et in tota virtúte sua. +Tobías Tob 17 14 12 Nunc ergo fílii, audíte me, et nolíte manére hic: sed quacúmque die sepeliéritis matrem vestram circa me in uno sepúlchro, ex eo dirígite gressus vestros ut exeátis hinc: +Tobías Tob 17 14 13 vídeo enim quia iníquitas ejus finem dabit ei. +Tobías Tob 17 14 14 Factum est autem post óbitum matris suæ, Tobías abscéssit ex Nínive cum uxóre sua, et fíliis, et filiórum fíliis, et revérsus est ad sóceros suos: b +Tobías Tob 17 14 15 invenítque eos incólumes in senectúte bona: et curam eórum gessit, et ipse clausit óculos eórum: et omnem hæreditátem domus Raguélis ipse percépit: vidítque quintam generatiónem, fílios filiórum suórum. +Tobías Tob 17 14 16 Et complétis annis nonagínta novem in timóre Dómini, cum gáudio sepeliérunt eum. +Tobías Tob 17 14 17 Omnis autem cognátio ejus, et omnis generátio ejus in bona vita, et in sancta conversatióne permánsit, ita ut accépti essent tam Deo quam homínibus, et cunctis habitántibus in terra. # Judith Jdt Liber Judith -Judith Jdt 18 1 1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, -Judith Jdt 18 1 2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. -Judith Jdt 18 1 3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: -Judith Jdt 18 1 4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. -Judith Jdt 18 1 5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum -Judith Jdt 18 1 6 in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. -Judith Jdt 18 1 7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, b -Judith Jdt 18 1 8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, -Judith Jdt 18 1 9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae. -Judith Jdt 18 1 10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: -Judith Jdt 18 1 11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. -Judith Jdt 18 1 12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. -Judith Jdt 18 2 1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. -Judith Jdt 18 2 2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: -Judith Jdt 18 2 3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. -Judith Jdt 18 2 4 Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae, -Judith Jdt 18 2 5 et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium eum. -Judith Jdt 18 2 6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. -Judith Jdt 18 2 7 Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. b -Judith Jdt 18 2 8 Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. -Judith Jdt 18 2 9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. -Judith Jdt 18 2 10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. -Judith Jdt 18 2 11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae. b -Judith Jdt 18 2 12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. b -Judith Jdt 18 2 13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon. -Judith Jdt 18 2 14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: -Judith Jdt 18 2 15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum. -Judith Jdt 18 2 16 Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. -Judith Jdt 18 2 17 Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: -Judith Jdt 18 2 18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. -Judith Jdt 18 3 1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem, dixerunt: -Judith Jdt 18 3 2 Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. -Judith Jdt 18 3 3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae, atque familiae, in conspectu tuo sunt: -Judith Jdt 18 3 4 sint omnia nostra sub lege tua. -Judith Jdt 18 3 5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus. -Judith Jdt 18 3 6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. -Judith Jdt 18 3 7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. b -Judith Jdt 18 3 8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. -Judith Jdt 18 3 9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, -Judith Jdt 18 3 10 excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis. -Judith Jdt 18 3 11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: -Judith Jdt 18 3 12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excídit. -Judith Jdt 18 3 13 Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari. -Judith Jdt 18 3 14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, -Judith Jdt 18 3 15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae. -Judith Jdt 18 4 1 Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. -Judith Jdt 18 4 2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. -Judith Jdt 18 4 3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium: -Judith Jdt 18 4 4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae. -Judith Jdt 18 4 5 Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viae transitus esse poterat, ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. -Judith Jdt 18 4 6 Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. -Judith Jdt 18 4 7 Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum. b -Judith Jdt 18 4 8 Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: -Judith Jdt 18 4 9 et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus. -Judith Jdt 18 4 10 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israel, allocutusque est eos, -Judith Jdt 18 4 11 dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis, et orationibus in conspectu Domini. -Judith Jdt 18 4 12 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: -Judith Jdt 18 4 13 sic erunt universi hostes Israel, si perseveraveritis in hoc opere quod coepistis. -Judith Jdt 18 4 14 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, -Judith Jdt 18 4 15 ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. -Judith Jdt 18 4 16 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel. -Judith Jdt 18 5 1 Nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent, -Judith Jdt 18 5 2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, -Judith Jdt 18 5 3 et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum: quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum: vel quis rex militiae illorum: -Judith Jdt 18 5 4 et quare prae omnibus, qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? -Judith Jdt 18 5 5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. b -Judith Jdt 18 5 6 Populus iste ex progenie Chaldaeorum est. -Judith Jdt 18 5 7 Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldaeorum. -Judith Jdt 18 5 8 Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, -Judith Jdt 18 5 9 unum Deum caeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Aegyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. -Judith Jdt 18 5 10 Cumque gravaret eos rex Aegypti, atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis variis. -Judith Jdt 18 5 11 Cumque ejecissent eos Aegyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, -Judith Jdt 18 5 12 fugientibus his, Deus caeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. -Judith Jdt 18 5 13 In quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. -Judith Jdt 18 5 14 Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. b -Judith Jdt 18 5 15 Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt. -Judith Jdt 18 5 16 Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. -Judith Jdt 18 5 17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. -Judith Jdt 18 5 18 Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium. -Judith Jdt 18 5 19 Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtutem resistendi. -Judith Jdt 18 5 20 Denique Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt. -Judith Jdt 18 5 21 Et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. b -Judith Jdt 18 5 22 Nam et ante hos annos cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. -Judith Jdt 18 5 23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. -Judith Jdt 18 5 24 Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. -Judith Jdt 18 5 25 Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universae terrae. -Judith Jdt 18 5 26 Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: b -Judith Jdt 18 5 27 Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae? -Judith Jdt 18 5 28 Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur: -Judith Jdt 18 5 29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est. -Judith Jdt 18 6 1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: -Judith Jdt 18 6 2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor: -Judith Jdt 18 6 3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet: -Judith Jdt 18 6 4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. -Judith Jdt 18 6 5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea haec putas impleri non posse. -Judith Jdt 18 6 6 Ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. -Judith Jdt 18 6 7 Tunc Holofernes praecepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel. b -Judith Jdt 18 6 8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. -Judith Jdt 18 6 9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. -Judith Jdt 18 6 10 Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. -Judith Jdt 18 6 11 In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. b -Judith Jdt 18 6 12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, -Judith Jdt 18 6 13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus caeli defensor eorum est. -Judith Jdt 18 6 14 Cumque Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, -Judith Jdt 18 6 15 dicentes: Domine Deus caeli et terrae, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. -Judith Jdt 18 6 16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, -Judith Jdt 18 6 17 dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. -Judith Jdt 18 6 18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. -Judith Jdt 18 6 19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam. b -Judith Jdt 18 6 20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. -Judith Jdt 18 6 21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel. -Judith Jdt 18 7 1 Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam. -Judith Jdt 18 7 2 Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, praeter praeparationes virorum illorum, quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae juventutis. -Judith Jdt 18 7 3 Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. -Judith Jdt 18 7 4 Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum. -Judith Jdt 18 7 5 Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte. -Judith Jdt 18 7 6 Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi praecepit aquaeductum illorum. -Judith Jdt 18 7 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. -Judith Jdt 18 7 8 Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in praecipitio constituti. -Judith Jdt 18 7 9 Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. -Judith Jdt 18 7 10 Et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes. b -Judith Jdt 18 7 11 Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie. -Judith Jdt 18 7 12 Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce -Judith Jdt 18 7 13 dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. -Judith Jdt 18 7 14 Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna. -Judith Jdt 18 7 15 Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. -Judith Jdt 18 7 16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros. -Judith Jdt 18 7 17 Contestamur hodie caelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. -Judith Jdt 18 7 18 Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes: b -Judith Jdt 18 7 19 Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus. -Judith Jdt 18 7 20 Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, -Judith Jdt 18 7 21 ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum? -Judith Jdt 18 7 22 Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent, -Judith Jdt 18 7 23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Aequo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. -Judith Jdt 18 7 24 Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. -Judith Jdt 18 7 25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus haec verba, quae locuti estis. -Judith Jdt 18 8 1 Et factum est, cum audisset haec verba Judith vidua, quae erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziae filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiae filii Enan filii Nathaniae filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, -Judith Jdt 18 8 2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae: -Judith Jdt 18 8 3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. -Judith Jdt 18 8 4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. -Judith Jdt 18 8 5 Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, -Judith Jdt 18 8 6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata et neomenias et festa domus Israel. -Judith Jdt 18 8 7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. -Judith Jdt 18 8 8 Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. -Judith Jdt 18 8 9 Haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. b -Judith Jdt 18 8 10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? -Judith Jdt 18 8 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum? -Judith Jdt 18 8 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. -Judith Jdt 18 8 13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. -Judith Jdt 18 8 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus: -Judith Jdt 18 8 15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. -Judith Jdt 18 8 16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi -Judith Jdt 18 8 17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: -Judith Jdt 18 8 18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, -Judith Jdt 18 8 19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum. -Judith Jdt 18 8 20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. -Judith Jdt 18 8 21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum. b -Judith Jdt 18 8 22 Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. -Judith Jdt 18 8 23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. -Judith Jdt 18 8 24 Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt, -Judith Jdt 18 8 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. -Judith Jdt 18 8 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur, -Judith Jdt 18 8 27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. -Judith Jdt 18 8 28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. b -Judith Jdt 18 8 29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. -Judith Jdt 18 8 30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis: -Judith Jdt 18 8 31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. -Judith Jdt 18 8 32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel. -Judith Jdt 18 8 33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. -Judith Jdt 18 8 34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt. -Judith Jdt 18 9 1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: -Judith Jdt 18 9 2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: -Judith Jdt 18 9 3 et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem: et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quaeso te Domine Deus meus, mihi viduae. -Judith Jdt 18 9 4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. -Judith Jdt 18 9 5 Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. -Judith Jdt 18 9 6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. b -Judith Jdt 18 9 7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos. -Judith Jdt 18 9 8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos. -Judith Jdt 18 9 9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, -Judith Jdt 18 9 10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. -Judith Jdt 18 9 11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. -Judith Jdt 18 9 12 Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur: b -Judith Jdt 18 9 13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meae. -Judith Jdt 18 9 14 Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum. -Judith Jdt 18 9 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum. -Judith Jdt 18 9 16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. -Judith Jdt 18 9 17 Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem. -Judith Jdt 18 9 18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: -Judith Jdt 18 9 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te. -Judith Jdt 18 10 1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. -Judith Jdt 18 10 2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae, -Judith Jdt 18 10 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suae, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. -Judith Jdt 18 10 4 Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. -Judith Jdt 18 10 5 Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. -Judith Jdt 18 10 6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. -Judith Jdt 18 10 7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. -Judith Jdt 18 10 8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. -Judith Jdt 18 10 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. -Judith Jdt 18 10 10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra ejus. b -Judith Jdt 18 10 11 Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? -Judith Jdt 18 10 12 Quae respondit: Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. -Judith Jdt 18 10 13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. -Judith Jdt 18 10 14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. -Judith Jdt 18 10 15 Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. -Judith Jdt 18 10 16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. -Judith Jdt 18 10 17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. b -Judith Jdt 18 10 18 Dixeruntque ad eum satellites ejus: Quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus? -Judith Jdt 18 10 19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, -Judith Jdt 18 10 20 et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo. -Judith Jdt 18 11 1 Tunc Holofernes dixit ei: Aequo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi: -Judith Jdt 18 11 2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. -Judith Jdt 18 11 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? -Judith Jdt 18 11 4 Et dixit illi Judith: Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum. -Judith Jdt 18 11 5 Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus ejus, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi. -Judith Jdt 18 11 6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur. -Judith Jdt 18 11 7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. b -Judith Jdt 18 11 8 Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis. -Judith Jdt 18 11 9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est. -Judith Jdt 18 11 10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae jam inter mortuos computantur. -Judith Jdt 18 11 11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum: -Judith Jdt 18 11 12 et sancta Domini Dei sui quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere: ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. -Judith Jdt 18 11 13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi. -Judith Jdt 18 11 14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, -Judith Jdt 18 11 15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: -Judith Jdt 18 11 16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei. -Judith Jdt 18 11 17 Et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nuntiare tibi. -Judith Jdt 18 11 18 Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: b -Judith Jdt 18 11 19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. -Judith Jdt 18 11 20 Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: -Judith Jdt 18 11 21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra. -Judith Jdt 18 12 1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. -Judith Jdt 18 12 2 Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. -Judith Jdt 18 12 3 Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? -Judith Jdt 18 12 4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod praeceperat. -Judith Jdt 18 12 5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. -Judith Jdt 18 12 6 Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum: -Judith Jdt 18 12 7 et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. -Judith Jdt 18 12 8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. -Judith Jdt 18 12 9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. -Judith Jdt 18 12 10 Et factum est: in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum. b -Judith Jdt 18 12 11 Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. -Judith Jdt 18 12 12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. -Judith Jdt 18 12 13 Cui Judith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? -Judith Jdt 18 12 14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae. -Judith Jdt 18 12 15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. -Judith Jdt 18 12 16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. -Judith Jdt 18 12 17 Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. -Judith Jdt 18 12 18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. -Judith Jdt 18 12 19 Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla ejus. -Judith Jdt 18 12 20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua. -Judith Jdt 18 13 1 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. -Judith Jdt 18 13 2 Erant autem omnes fatigati a vino, -Judith Jdt 18 13 3 eratque Judith sola in cubiculo. -Judith Jdt 18 13 4 Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. -Judith Jdt 18 13 5 Dixitque Judith puellae suae ut staret foris ante cubiculum, et observaret. -Judith Jdt 18 13 6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio, -Judith Jdt 18 13 7 dicens: Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam. -Judith Jdt 18 13 8 Et cum haec dixisset, accessit ad columnam, quae erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. -Judith Jdt 18 13 9 Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora. -Judith Jdt 18 13 10 Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. -Judith Jdt 18 13 11 Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillae suae, et jussit ut mitteret illud in peram suam. -Judith Jdt 18 13 12 Et exierunt duae, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. -Judith Jdt 18 13 13 Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. b -Judith Jdt 18 13 14 Et factum est, cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. -Judith Jdt 18 13 15 Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam jam non esse venturam. -Judith Jdt 18 13 16 Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, -Judith Jdt 18 13 17 dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se: -Judith Jdt 18 13 18 et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. -Judith Jdt 18 13 19 Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster. -Judith Jdt 18 13 20 Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. -Judith Jdt 18 13 21 Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -Judith Jdt 18 13 22 Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. b -Judith Jdt 18 13 23 Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram. -Judith Jdt 18 13 24 Benedictus Dominus, qui creavit caelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum: -Judith Jdt 18 13 25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri. -Judith Jdt 18 13 26 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. -Judith Jdt 18 13 27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. b -Judith Jdt 18 13 28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiae suae Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari praecipiam latera tua. -Judith Jdt 18 13 29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram, et aestuavit anima ejus. -Judith Jdt 18 13 30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit: -Judith Jdt 18 13 31 Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quae audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel. -Judith Jdt 18 14 1 Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros: -Judith Jdt 18 14 2 et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. -Judith Jdt 18 14 3 Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam. -Judith Jdt 18 14 4 Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. -Judith Jdt 18 14 5 Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris. -Judith Jdt 18 14 6 Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem. b -Judith Jdt 18 14 7 Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. b -Judith Jdt 18 14 8 Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. -Judith Jdt 18 14 9 Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi, perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. -Judith Jdt 18 14 10 Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. -Judith Jdt 18 14 11 Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis: -Judith Jdt 18 14 12 Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad praelium. -Judith Jdt 18 14 13 Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. -Judith Jdt 18 14 14 Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua. -Judith Jdt 18 14 15 Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, -Judith Jdt 18 14 16 et dixit: Una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo. -Judith Jdt 18 14 17 Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. b -Judith Jdt 18 14 18 Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum. -Judith Jdt 18 15 1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt, -Judith Jdt 18 15 2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. -Judith Jdt 18 15 3 Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. -Judith Jdt 18 15 4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent. -Judith Jdt 18 15 5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel. -Judith Jdt 18 15 6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. -Judith Jdt 18 15 7 Réliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. -Judith Jdt 18 15 8 Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum. -Judith Jdt 18 15 9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. b -Judith Jdt 18 15 10 Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem; tu laetitia Israel; tu honorificentia populi nostri: -Judith Jdt 18 15 11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. -Judith Jdt 18 15 12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. -Judith Jdt 18 15 13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. b -Judith Jdt 18 15 14 Porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo. -Judith Jdt 18 15 15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis, et citharis. -Judith Jdt 18 16 1 Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens: -Judith Jdt 18 16 2 Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus. -Judith Jdt 18 16 3 Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. -Judith Jdt 18 16 4 Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. -Judith Jdt 18 16 5 Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. b -Judith Jdt 18 16 6 Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem. -Judith Jdt 18 16 7 Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum. -Judith Jdt 18 16 8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum. -Judith Jdt 18 16 9 Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exultatione filiorum Israel. -Judith Jdt 18 16 10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum. -Judith Jdt 18 16 11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus. -Judith Jdt 18 16 12 Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. -Judith Jdt 18 16 13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. -Judith Jdt 18 16 14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in praelio a facie Domini Dei mei. -Judith Jdt 18 16 15 Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro. b -Judith Jdt 18 16 16 Adonai Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest. -Judith Jdt 18 16 17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuae. -Judith Jdt 18 16 18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. -Judith Jdt 18 16 19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. -Judith Jdt 18 16 20 Vae genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos. -Judith Jdt 18 16 21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. -Judith Jdt 18 16 22 Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. b -Judith Jdt 18 16 23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. -Judith Jdt 18 16 24 Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith. -Judith Jdt 18 16 25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel. -Judith Jdt 18 16 26 Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses, vir ejus. -Judith Jdt 18 16 27 Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria. -Judith Jdt 18 16 28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. b -Judith Jdt 18 16 29 Luxitque illam omnis populus diebus septem. -Judith Jdt 18 16 30 In omni autem spatio vitae ejus non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis. -Judith Jdt 18 16 31 Dies autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem. +Judith Jdt 18 1 1 Arpháxad ítaque, rex Medórum, subjugáverat multas gentes império suo, et ipse ædificávit civitátem potentíssimam, quam appellávit Ecbátanis, +Judith Jdt 18 1 2 ex lapídibus quadrátis et sectis: fecit muros ejus in altitúdinem cubitórum septuagínta, et in latitúdinem cubitórum trigínta, turres vero ejus pósuit in altitúdinem cubitórum centum. +Judith Jdt 18 1 3 Per quadrum vero eárum latus utrúmque vicenórum pedum spátio tendebátur, posuítque portas ejus in altitúdinem túrrium: +Judith Jdt 18 1 4 et gloriabátur quasi potens in poténtia exércitus sui, et in glória quadrigárum suárum. +Judith Jdt 18 1 5 Anno ígitur duodécimo regni sui, Nabuchodónosor rex Assyriórum, qui regnábat in Nínive civitáte magna, pugnávit contra Arpháxad, et obtínuit eum +Judith Jdt 18 1 6 in campo magno, qui appellátur Ragau, circa Euphráten, et Tigrin, et Jádason, in campo Érioch regis Elicórum. +Judith Jdt 18 1 7 Tunc exaltátum est regnum Nabuchodónosor, et cor ejus elevátum est: et misit ad omnes, qui habitábant in Cilícia, et Damásco, et Líbano, b +Judith Jdt 18 1 8 et ad gentes quæ sunt in Carmélo et Cedar, et inhabitántes Galilǽam in campo magno Ésdrelon, +Judith Jdt 18 1 9 et ad omnes qui erant in Samaría, et trans flumen Jordánem usque ad Jerúsalem, et omnem terram Jesse quoúsque perveniátur ad términos Æthiópiæ. +Judith Jdt 18 1 10 Ad hos omnes misit núntios Nabuchodónosor rex Assyriórum: +Judith Jdt 18 1 11 qui omnes uno ánimo contradixérunt, et remisérunt eos vácuos, et sine honóre abjecérunt. +Judith Jdt 18 1 12 Tunc indignátus Nabuchodónosor rex advérsus omnem terram illam, jurávit per thronum et regnum suum quod defénderet se de ómnibus regiónibus his. +Judith Jdt 18 2 1 Anno tertiodécimo Nabuchodónosor regis vigésima et secúnda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodónosor regis Assyriórum ut defénderet se. +Judith Jdt 18 2 2 Vocavítque omnes majóres natu, omnésque duces, et bellatóres suos, et hábuit cum eis mystérium consílii sui: +Judith Jdt 18 2 3 dixítque cogitatiónem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugáret império. +Judith Jdt 18 2 4 Quod dictum cum placuísset ómnibus, vocávit Nabuchodónosor rex Holoférnem príncipem milítiæ suæ, +Judith Jdt 18 2 5 et dixit ei: Egrédere advérsus omne regnum occidéntis, et contra eos præcípue, qui contempsérunt impérium eum. +Judith Jdt 18 2 6 Non parcet óculus tuus ulli regno, omnémque urbem munítam subjugábis mihi. +Judith Jdt 18 2 7 Tunc Holoférnes vocávit duces, et magistrátus virtútis Assyriórum, et dinumerávit viros in expeditiónem, sicut præcépit ei rex, centum vigínti míllia péditum pugnatórum, et équitum sagittariórum duódecim míllia. b +Judith Jdt 18 2 8 Omnémque expeditiónem suam fecit præíre in multitúdine innumerabílium camelórum, cum his quæ exercítibus suffícerent copióse, boum quoque arménta, gregésque óvium, quorum non erat númerus. +Judith Jdt 18 2 9 Fruméntum ex omni Sýria in tránsitu suo parári constítuit. +Judith Jdt 18 2 10 Aurum vero et argéntum de domo regis assúmpsit multum nimis. +Judith Jdt 18 2 11 Et proféctus est ipse, et omnis exércitus cum quadrígis, et equítibus, et sagittáriis, qui cooperuérunt fáciem terræ, sicut locústæ. b +Judith Jdt 18 2 12 Cumque pertransísset fines Assyriórum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinístro Cilíciæ, ascendítque ómnia castélla eórum, et obtínuit omnem munitiónem. b +Judith Jdt 18 2 13 Effrégit autem civitátem opinatíssimam Mélothi, prædavítque omnes fílios Tharsis, et fílios Ísmaël, qui erant contra fáciem desérti, et ad austrum terræ Cellon. +Judith Jdt 18 2 14 Et transívit Euphráten, et venit in Mesopotámiam: et fregit omnes civitátes excélsas, quæ erant ibi, a torrénte Mambre úsquequo perveniátur ad mare: +Judith Jdt 18 2 15 et occupávit términos ejus, a Cilícia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum. +Judith Jdt 18 2 16 Abduxítque omnes fílios Mádian, et prædávit omnem locupletatiónem eórum, omnésque resisténtes sibi occídit in ore gládii. +Judith Jdt 18 2 17 Et post haec descéndit in campos Damásci in diébus messis, et succéndit ómnia sata, omnésque árbores, et víneas fecit íncidi: +Judith Jdt 18 2 18 et cécidit timor illíus super omnes inhabitántes terram. +Judith Jdt 18 3 1 Tunc misérunt legátos suos universárum úrbium, ac provinciárum reges ac príncipes, Sýriæ scílicet Mesopotámiæ, et Sýriæ Sobal, et Líbyæ, atque Cilíciæ, qui veniéntes ad Holoférnem, dixérunt: +Judith Jdt 18 3 2 Désinat indignátio tua circa nos: mélius est enim ut vivéntes serviámus Nabuchodónosor regi magno, et súbditi simus tibi, quam moriéntes cum intéritu nostro ipsi servitútis nostræ damna patiámur. +Judith Jdt 18 3 3 Omnis cívitas nostra, omnísque posséssio, omnes montes, et colles, et campi, et arménta boum, gregésque óvium, et caprárum, equorúmque et camelórum, et univérsæ facultátes nostræ, atque famíliæ, in conspéctu tuo sunt: +Judith Jdt 18 3 4 sint ómnia nostra sub lege tua. +Judith Jdt 18 3 5 Nos, et fílii nostri, servi tui sumus. +Judith Jdt 18 3 6 Veni nobis pacíficus dóminus, et útere servítio nostro, sicut placúerit tibi. +Judith Jdt 18 3 7 Tunc descéndit de móntibus cum equítibus in virtúte magna, et obtínuit omnem civitátem, et omnem inhabitántem terram. b +Judith Jdt 18 3 8 De univérsis autem úrbibus assúmpsit sibi auxiliários viros fortes, et eléctos ad bellum. +Judith Jdt 18 3 9 Tantúsque metus provínciis illis incúbuit, ut universárum úrbium habitatóres príncipes, et honoráti simul cum pópulis exírent óbviam veniénti, +Judith Jdt 18 3 10 excipiéntes eum cum corónis, et lampádibus, ducéntes choros in týmpanis, et tíbiis. +Judith Jdt 18 3 11 Nec ista tamen faciéntes, ferocitátem ejus péctoris mitigáre potuérunt: +Judith Jdt 18 3 12 nam et civitátes eórum destrúxit, et lucos eórum excídit. +Judith Jdt 18 3 13 Præcéperat enim illi Nabuchodónosor rex, ut omnes deos terræ extermináret, vidélicet ut ipse solus dicerétur deus ab his natiónibus, quæ potuíssent Holoférnis poténtia subjugári. +Judith Jdt 18 3 14 Pertránsiens autem Sýriam Sobal, et omnem Apaméam, omnémque Mesopotámiam, venit ad Idumǽos in terram Gábaa, +Judith Jdt 18 3 15 accepítque civitátes eórum, et sedit ibi per trigínta dies, in quibus diébus adunári præcépit univérsum exércitum virtútis suæ. +Judith Jdt 18 4 1 Tunc audiéntes haec fílii Israël, qui habitábant in terra Juda, timuérunt valde a fácie ejus. +Judith Jdt 18 4 2 Tremor et horror invásit sensus eórum, ne hoc fáceret Jerúsalem et templo Dómini, quod fécerat céteris civitátibus et templis eárum. +Judith Jdt 18 4 3 Et misérunt in omnem Samaríam per circúitum usque Jéricho, et præoccupavérunt omnes vértices móntium: +Judith Jdt 18 4 4 et muris circumdedérunt vicos suos, et congregavérunt fruménta in præparatiónem pugnæ. +Judith Jdt 18 4 5 Sacérdos étiam Elíachim scripsit ad univérsos qui erant contra Ésdrelon, quæ est contra fáciem campi magni juxta Dóthain, et univérsos per quos viæ tránsitus esse póterat, ut obtinérent ascénsus móntium, per quos via esse póterat ad Jerúsalem, et illic custodírent ubi angústum iter esse póterat inter montes. +Judith Jdt 18 4 6 Et fecérunt fílii Israël secúndum quod constitúerat eis sacérdos Dómini Elíachim. +Judith Jdt 18 4 7 Et clamávit omnis pópulus ad Dóminum instántia magna, et humiliavérunt ánimas suas in jejúniis, et oratiónibus, ipsi et mulíeres eórum. b +Judith Jdt 18 4 8 Et induérunt se sacerdótes cilíciis, et infántes prostravérunt contra fáciem templi Dómini, et altáre Dómini operuérunt cilício: +Judith Jdt 18 4 9 et clamavérunt ad Dóminum Deum Israël unanímiter ne daréntur in prædam infántes eórum, et uxóres eórum in divisiónem, et civitátes eórum in extermínium, et sancta eórum in pollutiónem, et fíerent oppróbrium géntibus. +Judith Jdt 18 4 10 Tunc Elíachim sacérdos Dómini magnus circuívit omnem Israël, allocutúsque est eos, +Judith Jdt 18 4 11 dicens: Scitóte quóniam exáudiet Dóminus preces vestras, si manéntes permanséritis in jejúniis, et oratiónibus in conspéctu Dómini. +Judith Jdt 18 4 12 Mémores estóte Móysi servi Dómini, qui Ámalec confidéntem in virtúte sua, et in poténtia sua, et in exércitu suo, et in clýpeis suis, et in cúrribus suis, et in equítibus suis, non ferro pugnándo, sed précibus sanctis orándo dejécit: +Judith Jdt 18 4 13 sic erunt univérsi hostes Israël, si perseveravéritis in hoc ópere quod cœpístis. +Judith Jdt 18 4 14 Ad hanc ígitur exhortatiónem ejus deprecántes Dóminum, permanébant in conspéctu Dómini, +Judith Jdt 18 4 15 ita ut étiam hi qui offerébant Dómino holocáusta, præcíncti cilíciis offérrent sacrifícia Dómino, et erat cinis super cápita eórum. +Judith Jdt 18 4 16 Et ex toto corde suo omnes orábant Deum, ut visitáret pópulum suum Israël. +Judith Jdt 18 5 1 Nuntiatúmque est Holoférni príncipi milítiæ Assyriórum, quod fílii Israël præparárent se ad resisténdum, ac móntium itínera conclusíssent, +Judith Jdt 18 5 2 et furóre nímio exársit in iracúndia magna, vocavítque omnes príncipes Moab et duces Ammon, +Judith Jdt 18 5 3 et dixit eis: Dícite mihi quis sit pópulus iste, qui montána óbsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitátes eórum: quæ étiam sit virtus eórum, aut quæ sit multitúdo eórum: vel quis rex milítiæ illórum: +Judith Jdt 18 5 4 et quare prae ómnibus, qui hábitant in oriénte, isti contempsérunt nos, et non exiérunt óbviam nobis ut suscíperent nos cum pace? +Judith Jdt 18 5 5 Tunc Áchior dux ómnium filiórum Ammon respóndens, ait: Si dignéris audíre, dómine mi, dicam veritátem in conspéctu tuo de pópulo isto, qui in montánis hábitat, et non egrediétur verbum falsum ex ore meo. b +Judith Jdt 18 5 6 Pópulus iste ex progénie Chaldæórum est. +Judith Jdt 18 5 7 Hic primum in Mesopotámia habitávit, quóniam noluérunt sequi deos patrum suórum, qui erant in terra Chaldæórum. +Judith Jdt 18 5 8 Deseréntes ítaque cæremónias patrum suórum, quæ in multitúdine deórum erant, +Judith Jdt 18 5 9 unum Deum cæli coluérunt, qui et præcépit eis ut exírent inde et habitárent in Charan. Cumque operuísset omnem terram fames, descendérunt in Ægýptum, illícque per quadringéntos annos sic multiplicáti sunt, ut dinumerári eórum non posset exércitus. +Judith Jdt 18 5 10 Cumque graváret eos rex Ægýpti, atque in ædificatiónibus úrbium suárum in luto et látere subjugásset eos, clamavérunt ad Dóminum suum, et percússit totam terram Ægýpti plagis váriis. +Judith Jdt 18 5 11 Cumque ejecíssent eos Ægýptii a se, et cessásset plaga ab eis, et íterum eos vellent cápere, et ad suum servítium revocáre, +Judith Jdt 18 5 12 fugiéntibus his, Deus cæli mare apéruit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidaréntur, et isti pede sicco fundum maris perambulándo transírent. +Judith Jdt 18 5 13 In quo loco dum innumerábilis exércitus Ægyptiórum eos persequerétur, ita aquis coopértus est, ut non remanéret vel unus, qui factum pósteris nuntiáret. +Judith Jdt 18 5 14 Egréssi vero mare Rubrum, desérta Sina montis occupavérunt, in quibus numquam homo habitáre pótuit, vel fílius hóminis requiévit. b +Judith Jdt 18 5 15 Illic fontes amári obdulcáti sunt eis ad bibéndum, et per annos quadragínta annónam de cælo consecúti sunt. +Judith Jdt 18 5 16 Ubicúmque ingréssi sunt sine arcu et sagítta, et absque scuto et gládio, Deus eórum pugnávit pro eis, et vicit. +Judith Jdt 18 5 17 Et non fuit qui insultáret pópulo isti, nisi quando recéssit a cultu Dómini Dei sui. +Judith Jdt 18 5 18 Quotiescúmque autem præter ipsum Deum suum, álterum coluérunt, dati sunt in prædam, et in gládium, et in oppróbrium. +Judith Jdt 18 5 19 Quotiescúmque autem pœnituérunt se recessísse a cultúra Dei sui, dedit eis Deus cæli virtútem resisténdi. +Judith Jdt 18 5 20 Dénique Chananǽum regem, et Jebusǽum, et Pherezǽum, et Hethǽum, et Hevǽum, et Amorrhǽum, et omnes poténtes in Hésebon prostravérunt, et terras eórum, et civitátes eórum ipsi possedérunt. +Judith Jdt 18 5 21 Et usque dum non peccárent in conspéctu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illórum odit iniquitátem. b +Judith Jdt 18 5 22 Nam et ante hos annos cum recessíssent a via, quam déderat illis Deus, ut ambulárent in ea, extermináti sunt prœ́liis a multis natiónibus, et plúrimi eórum captívi abdúcti sunt in terram non suam. +Judith Jdt 18 5 23 Nuper autem revérsi ad Dóminum Deum suum, ex dispersióne qua dispérsi fúerant, adunáti sunt, et ascendérunt montána haec ómnia, et íterum póssident Jerúsalem, ubi sunt sancta eórum. +Judith Jdt 18 5 24 Nunc ergo mi dómine, perquíre si est áliqua iníquitas eórum in conspéctu Dei eórum: ascendámus ad illos, quóniam tradens tradet illos Deus eórum tibi, et subjugáti erunt sub jugo poténtiæ tuæ. +Judith Jdt 18 5 25 Si vero non est offénsio pópuli hujus coram Deo suo, non potérimus resístere illis, quóniam Deus eórum deféndet illos: et érimus in oppróbrium univérsæ terræ. +Judith Jdt 18 5 26 Et factum est, cum cessásset loqui Áchior verba haec, iráti sunt omnes magnátes Holoférnis, et cogitábant interfícere eum, dicéntes ad altérutrum: b +Judith Jdt 18 5 27 Quis est iste, qui fílios Israël posse dicat resístere regi Nabuchodónosor, et exercítibus ejus, hómines inérmes, et sine virtúte, et sine perítia artis pugnæ? +Judith Jdt 18 5 28 Ut ergo agnóscat Áchior quóniam fallit nos, ascendámus in montána: et cum capti fúerint poténtes eórum, tunc cum eísdem gládio transverberábitur: +Judith Jdt 18 5 29 ut sciat omnis gens quóniam Nabuchodónosor deus terræ est, et præter ipsum álius non est. +Judith Jdt 18 6 1 Factum est autem cum cessássent loqui, indignátus Holoférnes veheménter, dixit ad Áchior: +Judith Jdt 18 6 2 Quóniam prophetásti nobis, dicens quod gens Israël defendátur a Deo suo, ut osténdam tibi quóniam non est deus nisi Nabuchodónosor: +Judith Jdt 18 6 3 cum percussérimus eos omnes, sicut hóminem unum, tunc et ipse cum illis Assyriórum gládio interíbis, et omnis Israël tecum perditióne dispériet: +Judith Jdt 18 6 4 et probábis quóniam Nabuchodónosor dóminus sit univérsæ terræ: tuncque gládius milítiæ meæ tránsiet per látera tua, et confíxus cades inter vulnerátos Israël, et non respirábis ultra, donec exterminéris cum illis. +Judith Jdt 18 6 5 Porro autem si prophetíam tuam veram exístimas, non concídat vultus tuus, et pallor, qui fáciem tuam óbtinet, abscédat a te, si verba mea haec putas impléri non posse. +Judith Jdt 18 6 6 Ut autem nóveris quia simul cum illis haec experiéris, ecce ex hac hora illórum pópulo sociáberis, ut, dum dignas mei gládii pœnas excéperint, ipse simul ultióni subjáceas. +Judith Jdt 18 6 7 Tunc Holoférnes præcépit servis suis ut comprehénderent Áchior, et perdúcerent eum in Bethúliam, et tráderent eum in manus filiórum Israël. b +Judith Jdt 18 6 8 Et accipiéntes eum servi Holoférnis, profécti sunt per campéstria: sed cum appropinquássent ad montána, exiérunt contra eos fundibulárii. +Judith Jdt 18 6 9 Illi autem diverténtes a látere montis, ligavérunt Áchior ad árborem mánibus et pédibus, et sic vinctum réstibus dimisérunt eum, et revérsi sunt ad dóminum suum. +Judith Jdt 18 6 10 Porro fílii Israël descendéntes de Bethúlia, venérunt ad eum: quem solvéntes, duxérunt ad Bethúliam, atque in médium pópuli illum statuéntes, percunctáti sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assýrii reliquíssent. +Judith Jdt 18 6 11 In diébus illis erant illic príncipes, Ozías fílius Micha de tribu Símeon, et Charmi, qui et Gothóniel. b +Judith Jdt 18 6 12 In médio ítaque seniórum, et in conspéctu ómnium, Áchior dixit ómnia quæ locútus ipse fúerat ab Holoférne interrogátus: et quáliter pópulus Holoférnis voluísset propter hoc verbum interfícere eum, +Judith Jdt 18 6 13 et quemádmodum ipse Holoférnes irátus jússerit eum Israëlítis hac de causa tradi: ut, dum vícerit fílios Israël, tunc et ipsum Áchior divérsis júbeat interíre supplíciis, propter hoc quod dixísset: Deus cæli defénsor eórum est. +Judith Jdt 18 6 14 Cumque Áchior univérsa haec exposuísset, omnis pópulus cécidit in fáciem, adorántes Dóminum, et commúni lamentatióne et fletu unánimes preces suas Dómino effudérunt, +Judith Jdt 18 6 15 dicéntes: Dómine Deus cæli et terræ, intuére supérbiam eórum, et réspice ad nostram humilitátem, et fáciem sanctórum tuórum atténde, et osténde quóniam non derelínquis præsuméntes de te: et præsuméntes de se, et de sua virtúte gloriántes, humílias. +Judith Jdt 18 6 16 Finíto ítaque fletu, et per totam diem oratióne populórum compléta, consoláti sunt Áchior, +Judith Jdt 18 6 17 dicéntes: Deus patrum nostrórum, cujus tu virtútem prædicásti, ipse tibi hanc dabit vicissitúdinem, ut eórum magis tu intéritum vídeas. +Judith Jdt 18 6 18 Cum vero Dóminus Deus noster déderit hanc libertátem servis suis, sit et tecum Deus in médio nostri: ut sicut placúerit tibi, ita cum tuis ómnibus converséris nobíscum. +Judith Jdt 18 6 19 Tunc Ozías, finíto consílio, suscépit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. b +Judith Jdt 18 6 20 Et vocátis ómnibus presbýteris, simul expléto jejúnio refecérunt. +Judith Jdt 18 6 21 Póstea vero convocátus est omnis pópulus, et per totam noctem intra ecclésiam oravérunt, peténtes auxílium a Deo Israël. +Judith Jdt 18 7 1 Holoférnes autem áltera die præcépit exercítibus suis ut ascénderent contra Bethúliam. +Judith Jdt 18 7 2 Erant autem pédites bellatórum centum vigínti míllia, et équites vigínti duo míllia, præter præparatiónes virórum illórum, quos occupáverat captívitas, et abdúcti fúerant de provínciis et úrbibus univérsæ juventútis. +Judith Jdt 18 7 3 Omnes paravérunt se páriter ad pugnam contra fílios Israël, et venérunt per crepídinem montis usque ad ápicem, qui réspicit super Dóthain, a loco qui dícitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Ésdrelon. +Judith Jdt 18 7 4 Fílii autem Israël, ut vidérunt multitúdinem illórum, prostravérunt se super terram, mitténtes cínerem super cápita sua, unánimes orántes ut Deus Israël misericórdiam suam osténderet super pópulum suum. +Judith Jdt 18 7 5 Et assuméntes arma sua béllica, sedérunt per loca, quæ ad angústi itíneris trámitem dírigunt inter montósa, et erant custodiéntes ea tota die et nocte. +Judith Jdt 18 7 6 Porro Holoférnes, dum círcuit per gyrum, réperit quod fons, qui influébat, aquædúctum illórum a parte austráli extra civitátem dirígeret: et íncidi præcépit aquædúctum illórum. +Judith Jdt 18 7 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbántur hauríre aquam ad refocillándum pótius quam ad potándum. +Judith Jdt 18 7 8 Sed fílii Ammon et Moab accessérunt ad Holoférnem, dicéntes: Fílii Israël non in láncea nec in sagítta confídunt, sed montes deféndunt illos, et múniunt illos colles in præcipítio constitúti. +Judith Jdt 18 7 9 Ut ergo sine congressióne pugnæ possis superáre eos, pone custódes fóntium, ut non háuriant aquam ex eis, et sine gládio interfícies eos, vel certe fatigáti tradent civitátem suam, quam putant in móntibus pósitam superári non posse. +Judith Jdt 18 7 10 Et placuérunt verba haec coram Holoférne et coram satellítibus ejus, et constítuit per gyrum centenários per síngulos fontes. b +Judith Jdt 18 7 11 Cumque ista custódia per dies vigínti fuísset expléta, defecérunt cistérnæ, et collectiónes aquárum ómnibus habitántibus Bethúliam, ita ut non esset intra civitátem unde satiaréntur vel una die, quóniam ad mensúram dabátur pópulis aqua quotídie. +Judith Jdt 18 7 12 Tunc ad Ozíam congregáti omnes viri feminǽque, júvenes et párvuli, omnes simul una voce +Judith Jdt 18 7 13 dixérunt: Júdicet Deus inter nos et te, quóniam fecísti in nos mala, nolens loqui pacífice cum Assýriis, et propter hoc véndidit nos Deus in mánibus eórum. +Judith Jdt 18 7 14 Et ídeo non est qui ádjuvet, cum prosternámur ante óculos eórum in siti, et perditióne magna. +Judith Jdt 18 7 15 Et nunc congregáte univérsos qui in civitáte sunt, ut sponte tradámus nos omnes pópulo Holoférnis. +Judith Jdt 18 7 16 Mélius est enim ut captívi benedicámus Dóminum vivéntes, quam moriámur, et simus oppróbrium omni carni, cum vidérimus uxóres nostras, et infántes nostros mori ante óculos nostros. +Judith Jdt 18 7 17 Contestámur hódie cælum et terram, et Deum patrum nostrórum, qui ulcíscitur nos secúndum peccáta nostra, ut jam tradátis civitátem in manu milítiæ Holoférnis, et sit finis noster brevis in ore gládii, qui lóngior effícitur in ariditáte sitis. +Judith Jdt 18 7 18 Et cum haec dixíssent, factus est fletus et ululátus magnus in ecclésia ab ómnibus, et per multas horas una voce clamavérunt ad Deum, dicéntes: b +Judith Jdt 18 7 19 Peccávimus cum pátribus nostris; injúste égimus, iniquitátem fécimus. +Judith Jdt 18 7 20 Tu, quia pius es, miserére nostri, aut in tuo flagéllo víndica iniquitátes nostras, et noli trádere confiténtes te pópulo qui ignórat te, +Judith Jdt 18 7 21 ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eórum? +Judith Jdt 18 7 22 Et cum fatigáti ex his clamóribus et his flétibus lassáti siluíssent, +Judith Jdt 18 7 23 exsúrgens Ozías infúsus lácrimis, dixit: Æquo ánimo estóte, fratres, et hos quinque dies expectémus a Dómino misericórdiam. +Judith Jdt 18 7 24 Fórsitan enim indignatiónem suam abscíndet, et dabit glóriam nómini suo. +Judith Jdt 18 7 25 Si autem transáctis quinque diébus non vénerit adjutórium, faciémus haec verba, quæ locúti estis. +Judith Jdt 18 8 1 Et factum est, cum audísset haec verba Judith vídua, quæ erat fília Merári fílii Idox fílii Joseph fílii Ozíæ fílii Élai fílii Jamnor fílii Gédeon fílii Ráphaim fílii Áchitob fílii Melchíæ fílii Enan fílii Nathaníæ fílii Saláthiel fílii Símeon fílii Ruben, +Judith Jdt 18 8 2 et vir ejus fuit Manásses, qui mórtuus est in diébus messis hordeáceæ: +Judith Jdt 18 8 3 instábat enim super alligántes manípulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mórtuus est in Bethúlia civitáte sua, et sepúltus est illic cum pátribus suis. +Judith Jdt 18 8 4 Erat autem Judith relícta ejus vídua jam annis tribus et ménsibus sex. +Judith Jdt 18 8 5 Et in superióribus domus suæ fecit sibi secrétum cubículum, in quo cum puéllis suis clausa morabátur, +Judith Jdt 18 8 6 et habens super lumbos suos cilícium, jejunábat ómnibus diébus vitæ suæ, præter sábbata et neoménias et festa domus Israël. +Judith Jdt 18 8 7 Erat autem elegánti aspéctu nimis, cui vir suus relíquerat divítias multas, et famíliam copiósam, ac possessiónes arméntis boum, et grégibus óvium plenas. +Judith Jdt 18 8 8 Et erat haec in ómnibus famosíssima, quóniam timébat Dóminum valde, nec erat qui loquerétur de illa verbum malum. +Judith Jdt 18 8 9 Hæc ítaque cum audísset quóniam Ozías promisísset quod transácto quinto die tráderet civitátem, misit ad presbýteros Chabri et Charmi. b +Judith Jdt 18 8 10 Et venérunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consénsit Ozías, ut tradat civitátem Assýriis si intra quinque dies non vénerit vobis adjutórium? +Judith Jdt 18 8 11 et qui estis vos, qui tentátis Dóminum? +Judith Jdt 18 8 12 non est iste sermo qui misericórdiam próvocet, sed pótius qui iram éxcitet, et furórem accéndat. +Judith Jdt 18 8 13 Posuístis vos tempus miseratiónis Dómini, et in arbítrium vestrum, diem constituístis ei. +Judith Jdt 18 8 14 Sed quia pátiens Dóminus est, in hoc ipso pœniteámus, et indulgéntiam ejus fusis lácrimis postulémus: +Judith Jdt 18 8 15 non enim quasi homo sic Deus comminábitur, neque sicut fílius hóminis ad iracúndiam inflammábitur. +Judith Jdt 18 8 16 Et ídeo humiliémus illi ánimas nostras, et in spíritu constitúti humiliáto, serviéntes illi +Judith Jdt 18 8 17 dicámus flentes Dómino, ut secúndum voluntátem suam sic fáciat nobíscum misericórdiam suam: ut sicut conturbátum est cor nostrum in supérbia eórum, ita étiam de nostra humilitáte gloriémur: +Judith Jdt 18 8 18 quóniam non sumus secúti peccáta patrum nostrórum, qui dereliquérunt Deum suum, et adoravérunt deos aliénos, +Judith Jdt 18 8 19 pro quo scélere dati sunt in gládium, et in rapínam, et in confusiónem inimícis suis: nos autem álterum deum nescímus præter ipsum. +Judith Jdt 18 8 20 Expectémus húmiles consolatiónem ejus, et exquíret sánguinem nostrum de afflictiónibus inimicórum nostrórum, et humiliábit omnes gentes, quæcúmque insúrgunt contra nos, et fáciet illas sine honóre Dóminus Deus noster. +Judith Jdt 18 8 21 Et nunc fratres, quóniam vos estis presbýteri in pópulo Dei, et ex vobis pendet ánima illórum, ad elóquium vestrum corda eórum erígite, ut mémores sint, quia tentáti sunt patres nostri ut probaréntur, si vere cólerent Deum suum. b +Judith Jdt 18 8 22 Mémores esse debent, quómodo pater noster Ábraham tentátus est, et per multas tribulatiónes probátus, Dei amícus efféctus est. +Judith Jdt 18 8 23 Sic Ísaac, sic Jacob, sic Móyses, et omnes qui placuérunt Deo, per multas tribulatiónes transiérunt fidéles. +Judith Jdt 18 8 24 Illi autem, qui tentatiónes non suscepérunt cum timóre Dómini, et impatiéntiam suam et impropérium murmuratiónis suæ contra Dóminum protulérunt, +Judith Jdt 18 8 25 extermináti sunt ab exterminatóre, et a serpéntibus periérunt. +Judith Jdt 18 8 26 Et nos ergo non ulciscámur nos pro his quæ pátimur, +Judith Jdt 18 8 27 sed reputántes peccátis nostris haec ipsa supplícia minóra esse flagélla Dómini, quibus quasi servi corrípimur ad emendatiónem, et non ad perditiónem nostram evenísse credámus. +Judith Jdt 18 8 28 Et dixérunt illi Ozías et presbýteri: Ómnia quæ locúta es, vera sunt, et non est in sermónibus tuis ulla reprehénsio. b +Judith Jdt 18 8 29 Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum. +Judith Jdt 18 8 30 Et dixit illis Judith: Sicut quod pótui loqui, Dei esse cognóscitis: +Judith Jdt 18 8 31 ita quod fácere dispósui, probáte si ex Deo est, et oráte ut firmum fáciat Deus consílium meum. +Judith Jdt 18 8 32 Stábitis vos ad portam nocte ista, et ego éxeam cum abra mea: et oráte, ut sicut dixístis, in diébus quinque respíciat Dóminus pópulum suum Israël. +Judith Jdt 18 8 33 Vos autem nolo ut scrutémini actum meum, et usque dum renúntiem vobis, nihil áliud fiat, nisi orátio pro me ad Dóminum Deum nostrum. +Judith Jdt 18 8 34 Et dixit ad eam Ozías princeps Juda: Vade in pace, et Dóminus sit tecum in ultiónem inimicórum nostrórum. Et reverténtes abiérunt. +Judith Jdt 18 9 1 Quibus ascendéntibus, Judith ingréssa est oratórium suum: et índuens se cilício, pósuit cínerem super caput suum: et prostérnens se Dómino, clamábat ad Dóminum, dicens: +Judith Jdt 18 9 2 Dómine Deus patris mei Símeon, qui dedísti illi gládium in defensiónem alienigenárum, qui violatóres extitérunt in coinquinatióne sua, et denudavérunt femur vírginis in confusiónem: +Judith Jdt 18 9 3 et dedísti mulíeres illórum in prædam, et fílias illórum in captivitátem: et omnem prædam in divisiónem servis tuis, qui zelavérunt zelum tuum: súbveni, quæso te Dómine Deus meus, mihi víduæ. +Judith Jdt 18 9 4 Tu enim fecísti prióra, et illa post illa cogitásti: et hoc factum est quod ipse voluísti. +Judith Jdt 18 9 5 Omnes enim viæ tuæ parátæ sunt, et tua judícia in tua providéntia posuísti. +Judith Jdt 18 9 6 Réspice castra Assyriórum nunc, sicut tunc castra Ægyptiórum vidére dignátus es, quando post servos tuos armáti currébant, confidéntes in quadrígis, et in equitátu suo, et in multitúdine bellatórum. b +Judith Jdt 18 9 7 Sed aspexísti super castra eórum, et ténebræ fatigavérunt eos. +Judith Jdt 18 9 8 Ténuit pedes eórum abýssus, et aquæ operuérunt eos. +Judith Jdt 18 9 9 Sic fiant et isti, Dómine, qui confídunt in multitúdine sua, et in cúrribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagíttis suis, et in lánceis gloriántur, +Judith Jdt 18 9 10 et nésciunt quia tu ipse es Deus noster, qui cónteris bella ab inítio, et Dóminus nomen est tibi. +Judith Jdt 18 9 11 Érige bráchium tuum sicut ab inítio, et allíde virtútem illórum in virtúte tua: cadat virtus eórum in iracúndia tua, qui promíttunt se violáre sancta tua, et pollúere tabernáculum nóminis tui, et dejícere gládio suo cornu altáris tui. +Judith Jdt 18 9 12 Fac Dómine ut gládio próprio ejus supérbia amputétur: b +Judith Jdt 18 9 13 capiátur láqueo oculórum suórum in me, et percúties eum ex lábiis caritátis meæ. +Judith Jdt 18 9 14 Da mihi in ánimo constántiam, ut contémnam illum; et virtútem, ut evértam illum. +Judith Jdt 18 9 15 Erit enim hoc memoriále nóminis tui, cum manus féminæ dejécerit eum. +Judith Jdt 18 9 16 Non enim in multitúdine est virtus tua, Dómine, neque in equórum víribus volúntas tua est, nec supérbi ab inítio placuérunt tibi: sed humílium et mansuetórum semper tibi plácuit deprecátio. +Judith Jdt 18 9 17 Deus cælórum, creátor aquárum, et Dóminus totíus creatúræ, exáudi me míseram deprecántem, et de tua misericórdia præsuméntem. +Judith Jdt 18 9 18 Meménto, Dómine, testaménti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consílium corróbora, ut domus tua in sanctificatióne tua permáneat: +Judith Jdt 18 9 19 et omnes gentes agnóscant quia tu es Deus, et non est álius præter te. +Judith Jdt 18 10 1 Factum est autem, cum cessásset clamáre ad Dóminum, surréxit de loco in quo jacúerat prostráta ad Dóminum. +Judith Jdt 18 10 2 Vocavítque abram suam, et descéndens in domum suam, ábstulit a se cilícium, et éxuit se vestiméntis viduitátis suæ, +Judith Jdt 18 10 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro óptimo, et discriminávit crinem cápitis sui, et impósuit mitram super caput suum, et índuit se vestiméntis jucunditátis suæ, induítque sandália pédibus suis, assumpsítque dextralíola, et lília, et ináures, et ánnulos, et ómnibus ornaméntis suis ornávit se. +Judith Jdt 18 10 4 Cui étiam Dóminus cóntulit splendórem: quóniam omnis ista composítio non ex libídine, sed ex virtúte pendébat: et ídeo Dóminus hanc in illam pulchritúdinem ampliávit, ut incomparábili decóre ómnium óculis apparéret. +Judith Jdt 18 10 5 Impósuit ítaque abræ suæ ascopéram vini, et vas ólei, et poléntam, et pálathas, et panes, et cáseum, et profécta est. +Judith Jdt 18 10 6 Cumque veníssent ad portam civitátis, invenérunt expectántem Ozíam et presbýteros civitátis. +Judith Jdt 18 10 7 Qui cum vidíssent eam, stupéntes miráti sunt nimis pulchritúdinem ejus. +Judith Jdt 18 10 8 Nihil tamen interrogántes eam, dimisérunt transíre, dicéntes: Deus patrum nostrórum det tibi grátiam, et omne consílium tui cordis sua virtúte corróboret, ut gloriétur super te Jerúsalem, et sit nomen tuum in número sanctórum et justórum. +Judith Jdt 18 10 9 Et dixérunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. +Judith Jdt 18 10 10 Judith vero orans Dóminum, transívit per portas ipsa et abra ejus. b +Judith Jdt 18 10 11 Factum est autem, cum descénderet montem, circa ortum diéi, occurrérunt ei exploratóres Assyriórum, et tenuérunt eam, dicéntes: Unde venis? aut quo vadis? +Judith Jdt 18 10 12 Quæ respóndit: Fília sum Hebræórum, ídeo ego fugi a fácie eórum, quóniam futúrum agnóvi quod dentur vobis in deprædatiónem, pro eo quod contemnéntes vos, noluérunt ultro trádere seípsos ut invenírent misericórdiam in conspéctu vestro. +Judith Jdt 18 10 13 Hac de causa cogitávi mecum, dicens: Vadam ad fáciem príncipis Holoférnis, ut índicem illi secréta illórum, et osténdam illi quo áditu possit obtinére eos, ita ut non cadat vir unus de exércitu ejus. +Judith Jdt 18 10 14 Et cum audíssent viri illi verba ejus, considerábant fáciem ejus, et erat in óculis eórum stupor, quóniam pulchritúdinem ejus mirabántur nimis. +Judith Jdt 18 10 15 Et dixérunt ad eam: Conservásti ánimam tuam eo quod tale reperísti consílium, ut descénderes ad dóminum nostrum. +Judith Jdt 18 10 16 Hoc autem scias, quóniam cum stéteris in conspéctu ejus, bene tibi fáciet, et eris gratíssima in corde ejus. Duxerúntque illam ad tabernáculum Holoférnis, annuntiántes eam. +Judith Jdt 18 10 17 Cumque intrásset ante fáciem ejus, statim captus est in suis óculis Holoférnes. b +Judith Jdt 18 10 18 Dixerúntque ad eum satéllites ejus: Quis contémnat pópulum Hebræórum, qui tam decóras mulíeres habent, ut non pro his mérito pugnáre contra eos debeámus? +Judith Jdt 18 10 19 Videns ítaque Judith Holoférnem sedéntem in conópeo, quod erat ex púrpura, et auro, et smarágdo, et lapídibus pretiósis intéxtum, +Judith Jdt 18 10 20 et cum in fáciem ejus intendísset, adorávit eum, prostérnens se super terram. Et elevavérunt eam servi Holoférnis, jubénte dómino suo. +Judith Jdt 18 11 1 Tunc Holoférnes dixit ei: Æquo ánimo esto, et noli pavére in corde tuo: quóniam ego numquam nócui viro, qui vóluit servíre Nabuchodónosor regi: +Judith Jdt 18 11 2 pópulus autem tuus, si non contempsísset me, non levássem lánceam meam super eum. +Judith Jdt 18 11 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessísti ab illis, et plácuit tibi ut veníres ad nos? +Judith Jdt 18 11 4 Et dixit illi Judith: Sume verba ancíllæ tuæ, quóniam si secútus fúeris verba ancíllæ tuæ, perféctam rem fáciet Dóminus tecum. +Judith Jdt 18 11 5 Vivit enim Nabuchodónosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptiónem ómnium animárum errántium: quóniam non solum hómines sérviunt illi per te, sed et béstiæ agri obtémperant illi. +Judith Jdt 18 11 6 Nuntiátur enim ánimi tui indústria univérsis géntibus, et indicátum est omni sǽculo, quóniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplína tua ómnibus provínciis prædicátur. +Judith Jdt 18 11 7 Nec hoc latet, quod locútus est Áchior, nec illud ignorátur, quod ei jússeris eveníre. b +Judith Jdt 18 11 8 Constat enim, Deum nostrum sic peccátis offénsum, ut mandáverit per prophétas suos ad pópulum, quod tradat eum pro peccátis suis. +Judith Jdt 18 11 9 Et quóniam sciunt se offendísse Deum suum fílii Israël, tremor tuus super ipsos est. +Judith Jdt 18 11 10 Ínsuper étiam fames invásit eos, et ab ariditáte aquæ jam inter mórtuos computántur. +Judith Jdt 18 11 11 Dénique hoc órdinant, ut interfícient pécora sua, et bibant sánguinem eórum: +Judith Jdt 18 11 12 et sancta Dómini Dei sui quæ præcépit Deus non contíngi, in fruménto, vino, et óleo, haec cogitavérunt impéndere, et volunt consúmere quæ nec mánibus debérent contíngere: ergo quóniam haec fáciunt, certum est quod in perditiónem dabúntur. +Judith Jdt 18 11 13 Quod ego ancílla tua cognóscens, fugi ab illis, et misit me Dóminus haec ipsa nuntiáre tibi. +Judith Jdt 18 11 14 Ego enim ancílla tua Deum colo, étiam nunc apud te: et éxiet ancílla tua, et orábo Deum, +Judith Jdt 18 11 15 et dicet mihi quando eis reddat peccátum suum, et véniens nuntiábo tibi, ita ut ego addúcam te per médiam Jerúsalem, et habébis omnem pópulum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrábit vel unus canis contra te: +Judith Jdt 18 11 16 quóniam haec mihi dicta sunt per providéntiam Dei. +Judith Jdt 18 11 17 Et quóniam irátus est illis Deus, haec ipsa missa sum nuntiáre tibi. +Judith Jdt 18 11 18 Placuérunt autem ómnia verba haec coram Holoférne, et coram púeris ejus, et mirabántur sapiéntiam ejus, et dicébant alter ad álterum: b +Judith Jdt 18 11 19 Non est talis múlier super terram in aspéctu, in pulchritúdine, et in sensu verbórum. +Judith Jdt 18 11 20 Et dixit ad illam Holoférnes: Benefécit Deus, qui misit te ante pópulum, ut des illum tu in mánibus nostris: +Judith Jdt 18 11 21 et quóniam bona est promíssio tua, si fécerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodónosor magna eris, et nomen tuum nominábitur in univérsa terra. +Judith Jdt 18 12 1 Tunc jussit eam introíre ubi repósiti erant thesáuri ejus, et jussit illic manére eam, et constítuit quid darétur illi de convívio suo. +Judith Jdt 18 12 2 Cui respóndit Judith, et dixit: Nunc non pótero manducáre ex his, quæ mihi prǽcipis tríbui, ne véniat super me offénsio: ex his autem, quæ mihi détuli, manducábo. +Judith Jdt 18 12 3 Cui Holoférnes ait: Si defécerint tibi ista, quæ tecum detulísti, quid faciémus tibi? +Judith Jdt 18 12 4 Et dixit Judith: Vivit ánima tua, dómine meus, quóniam non expéndet ómnia haec ancílla tua, donec fáciat Deus in manu mea haec quæ cogitávi. Et induxérunt illam servi ejus in tabernáculum, quod præcéperat. +Judith Jdt 18 12 5 Et pétiit dum introíret, ut darétur ei cópia nocte et ante lucem egrediéndi foras ad oratiónem, et deprecándi Dóminum. +Judith Jdt 18 12 6 Et præcépit cubiculáriis suis ut sicut placéret illi, exíret et introíret ad adorándum Deum suum per tríduum: +Judith Jdt 18 12 7 et exíbat nóctibus in vallem Bethúliæ, et baptizábat se in fonte aquæ. +Judith Jdt 18 12 8 Et ut ascendébat, orábat Dóminum Deum Israël, ut dirígeret viam ejus ad liberatiónem pópuli sui. +Judith Jdt 18 12 9 Et intróiens, munda manébat in tabernáculo usque dum accíperet escam suam in véspere. +Judith Jdt 18 12 10 Et factum est: in quarto die Holoférnes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vágao eunúchum suum: Vade, et suáde Hebrǽam illam ut sponte conséntiat habitáre mecum. b +Judith Jdt 18 12 11 Fœdum est enim apud Assýrios, si fémina irrídeat virum agéndo ut immúnis ab eo tránseat. +Judith Jdt 18 12 12 Tunc introívit Vágao ad Judith, et dixit: Non vereátur bona puélla introíre ad dóminum meum, ut honorificétur ante fáciem ejus, ut mandúcet cum eo, et bibat vinum in jucunditáte. +Judith Jdt 18 12 13 Cui Judith respóndit: Quæ ego sum, ut contradícam dómino meo? +Judith Jdt 18 12 14 omne quod erit ante óculos ejus bonum et óptimum, fáciam. Quidquid autem illi placúerit, hoc mihi erit óptimum ómnibus diébus vitæ meæ. +Judith Jdt 18 12 15 Et surréxit, et ornávit se vestiménto suo, et ingréssa stetit ante fáciem ejus. +Judith Jdt 18 12 16 Cor autem Holoférnes concússum est: erat enim ardens in concupiscéntia ejus. +Judith Jdt 18 12 17 Et dixit ad eam Holoférnes: Bibe nunc, et accúmbe in jucunditáte, quóniam invenísti grátiam coram me. +Judith Jdt 18 12 18 Et dixit Judith: Bibam, dómine, quóniam magnificáta est ánima mea hódie prae ómnibus diébus meis. +Judith Jdt 18 12 19 Et accépit, et manducávit, et bibit coram ipso ea quæ paráverat illi ancílla ejus. +Judith Jdt 18 12 20 Et jucúndus factus est Holoférnes ad eam, bibítque vinum multum nimis, quantum numquam bíberat in vita sua. +Judith Jdt 18 13 1 Ut autem sero factum est, festinavérunt servi illíus ad hospítia sua, et conclúsit Vágao óstia cubículi, et ábiit. +Judith Jdt 18 13 2 Erant autem omnes fatigáti a vino, +Judith Jdt 18 13 3 erátque Judith sola in cubículo. +Judith Jdt 18 13 4 Porro Holoférnes jacébat in lecto, nímia ebrietáte sopítus. +Judith Jdt 18 13 5 Dixítque Judith puéllæ suæ ut staret foris ante cubículum, et observáret. +Judith Jdt 18 13 6 Stetítque Judith ante lectum, orans cum lácrimis, et labiórum motu in siléntio, +Judith Jdt 18 13 7 dicens: Confírma me, Dómine Deus Israël, et réspice in hac hora ad ópera mánuum meárum, ut, sicut promisísti, Jerúsalem civitátem tuam érigas: et hoc quod credens per te posse fíeri cogitávit, perfíciam. +Judith Jdt 18 13 8 Et cum haec dixísset, accéssit ad colúmnam, quæ erat ad caput léctuli ejus, et pugiónem ejus, qui in ea ligátus pendébat, exsólvit. +Judith Jdt 18 13 9 Cumque evaginásset illum, apprehéndit comam cápitis ejus, et ait: Confírma me, Dómine Deus, in hac hora. +Judith Jdt 18 13 10 Et percússit bis in cervícem ejus, et abscídit caput ejus, et ábstulit conópeum ejus a colúmnis, et evólvit corpus ejus truncum. +Judith Jdt 18 13 11 Et post pusíllum exívit, et trádidit caput Holoférnis ancíllæ suæ, et jussit ut mítteret illud in peram suam. +Judith Jdt 18 13 12 Et exiérunt duæ, secúndum consuetúdinem suam, quasi ad oratiónem, et transiérunt castra, et gyrántes vallem, venérunt ad portam civitátis. +Judith Jdt 18 13 13 Et dixit Judith a longe custódibus murórum: Aperíte portas, quóniam nobíscum est Deus, qui fecit virtútem in Israël. b +Judith Jdt 18 13 14 Et factum est, cum audíssent viri vocem ejus, vocavérunt presbýteros civitátis. +Judith Jdt 18 13 15 Et concurrérunt ad eam omnes, a mínimo usque ad máximum: quóniam sperábant eam jam non esse ventúram. +Judith Jdt 18 13 16 Et accendéntes luminária, congyravérunt circa eam univérsi: illa autem ascéndens in eminentiórem locum, jussit fíeri siléntium. Cumque omnes tacuíssent, +Judith Jdt 18 13 17 dixit Judith: Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se: +Judith Jdt 18 13 18 et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israël: et interfécit in manu mea hostem pópuli sui hac nocte. +Judith Jdt 18 13 19 Et próferens de pera caput Holoférnis, osténdit illis, dicens: Ecce caput Holoférnis príncipis milítiæ Assyriórum, et ecce conópeum illíus, in quo recumbébat in ebrietáte sua, ubi per manum féminæ percússit illum Dóminus Deus noster. +Judith Jdt 18 13 20 Vivit autem ipse Dóminus, quóniam custodívit me ángelus ejus et hinc eúntem, et ibi commorántem, et inde huc reverténtem, et non permísit me Dóminus ancíllam suam coinquinári, sed sine pollutióne peccáti revocávit me vobis gaudéntem in victória sua, in evasióne mea, et in liberatióne vestra. +Judith Jdt 18 13 21 Confitémini illi omnes, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Judith Jdt 18 13 22 Univérsi autem adorántes Dóminum, dixérunt ad eam: Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. b +Judith Jdt 18 13 23 Porro Ozías princeps pópuli Israël dixit ad eam: Benedícta es tu, fília, a Dómino Deo excélso prae ómnibus muliéribus super terram. +Judith Jdt 18 13 24 Benedíctus Dóminus, qui creávit cælum et terram, qui te diréxit in vúlnera cápitis príncipis inimicórum nostrórum: +Judith Jdt 18 13 25 quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri. +Judith Jdt 18 13 26 Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat. +Judith Jdt 18 13 27 Porro Áchior vocátus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimónium dedísti quod ulciscátur se de inimícis suis, ipse caput ómnium incredulórum íncidit hac nocte in manu mea. b +Judith Jdt 18 13 28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holoférnis, qui in contémptu supérbiæ suæ Deum Israël contémpsit, et tibi intéritum minabátur, dicens: Cum captus fúerit pópulus Israël, gládio perforári præcípiam látera tua. +Judith Jdt 18 13 29 Videns autem Áchior caput Holoférnis, angustiátus prae pavóre cécidit in fáciem suam super terram, et æstuávit ánima ejus. +Judith Jdt 18 13 30 Póstea vero quam resúmpto spíritu recreátus est, prócidit ad pedes ejus, et adorávit eam, et dixit: +Judith Jdt 18 13 31 Benedícta tu a Deo tuo in omni tabernáculo Jacob, quóniam in omni gente, quæ audíerit nomen tuum, magnificábitur super te Deus Israël. +Judith Jdt 18 14 1 Dixit autem Judith ad omnem pópulum: Audíte me, fratres: suspéndite caput hoc super muros nostros: +Judith Jdt 18 14 2 et erit, cum exíerit sol, accípiat unusquísque arma sua, et exíte cum ímpetu, non ut descendátis deórsum, sed quasi ímpetum faciéntes. +Judith Jdt 18 14 3 Tunc exploratóres necésse erit ut fúgiant ad príncipem suum excitándum ad pugnam. +Judith Jdt 18 14 4 Cumque duces eórum cucúrrerint ad tabernáculum Holoférnis, et invénerint eum truncum in suo sánguine volutátum, décidet super eos timor. +Judith Jdt 18 14 5 Cumque cognovéritis fúgere eos, ite post illos secúri, quóniam Dóminus cónteret eos sub pédibus vestris. +Judith Jdt 18 14 6 Tunc Áchior, videns virtútem quam fecit Deus Israël, relícto gentilitátis ritu, crédidit Deo, et circumcídit carnem præpútii sui, et appósitus est ad pópulum Israël, et omnis succéssio géneris ejus usque in hodiérnum diem. b +Judith Jdt 18 14 7 Mox autem ut ortus est dies, suspendérunt super muros caput Holoférnis, accepítque unusquísque vir arma sua, et egréssi sunt cum grandi strépitu et ululátu. b +Judith Jdt 18 14 8 Quod vidéntes exploratóres, ad tabernáculum Holoférnis cucurrérunt. +Judith Jdt 18 14 9 Porro hi qui in tabernáculo erant, veniéntes, et ante ingréssum cubículi, perstrepéntes, excitándi grátia, inquietúdinem arte moliebántur, ut non ab excitántibus, sed a sonántibus Holoférnes evigiláret. +Judith Jdt 18 14 10 Nullus enim audébat cubículum virtútis Assyriórum pulsándo aut intrándo aperíre. +Judith Jdt 18 14 11 Sed cum veníssent ejus duces ac tribúni, et univérsi majóres exércitus regis Assyriórum, dixérunt cubiculáriis: +Judith Jdt 18 14 12 Intráte, et excitáte illum, quóniam egréssi mures de cavérnis suis, ausi sunt provocáre nos ad prœ́lium. +Judith Jdt 18 14 13 Tunc ingréssus Vágao cubículum ejus, stetit ante cortínam, et plausum fecit mánibus suis: suspicabátur enim illum cum Judith dormíre. +Judith Jdt 18 14 14 Sed cum nullum motum jacéntis sensu áurium cáperet, accéssit próximans ad cortínam, et élevans eam, vidénsque cadáver absque cápite Holoférnis in suo sánguine tabefáctum jacére super terram, exclamávit voce magna cum fletu, et scidit vestiménta sua. +Judith Jdt 18 14 15 Et ingréssus tabernáculum Judith, non invénit eam, et exíliit foras ad pópulum, +Judith Jdt 18 14 16 et dixit: Una múlier hebrǽa fecit confusiónem in domo regis Nabuchodónosor: ecce enim Holoférnes jacet in terra, et caput ejus non est in illo. +Judith Jdt 18 14 17 Quod cum audíssent príncipes virtútis Assyriórum, scidérunt omnes vestiménta sua, et intolerábilis timor et tremor cécidit super eos, et turbáti sunt ánimi eórum valde. b +Judith Jdt 18 14 18 Et factus est clamor incomparábilis in médio castrórum eórum. +Judith Jdt 18 15 1 Cumque omnis exércitus decollátum Holoférnem audísset, fugit mens et consílium ab eis, et solo tremóre et metu agitáti, fugæ præsídium sumunt, +Judith Jdt 18 15 2 ita ut nullus loquerétur cum próximo suo, sed inclináto cápite, relíctis ómnibus, evádere festinábant Hebrǽos, quos armátos super se veníre audiébant, fugiéntes per vias campórum et sémitas cóllium. +Judith Jdt 18 15 3 Vidéntes ítaque fílii Israël fugiéntes, secúti sunt illos. Descenderúntque clangéntes tubis, et ululántes post ipsos. +Judith Jdt 18 15 4 Et quóniam Assýrii non adunáti, in fugam ibant præcípites: fílii autem Israël uno ágmine persequéntes debilitábant omnes, quos inveníre potuíssent. +Judith Jdt 18 15 5 Misit ítaque Ozías núntios per omnes civitátes et regiónes Israël. +Judith Jdt 18 15 6 Omnis ítaque régio, omnísque urbs eléctam juventútem armátam misit post eos, et persecúti sunt eos in ore gládii, quoúsque pervenírent ad extremitátem fínium suórum. +Judith Jdt 18 15 7 Réliqui autem, qui erant in Bethúlia, ingréssi sunt castra Assyriórum, et prædam, quam fugiéntes Assýrii relíquerant, abstulérunt, et onustáti sunt valde. +Judith Jdt 18 15 8 Hi vero, qui victóres revérsi sunt ad Bethúliam, ómnia quæ erant illórum attulérunt secum, ita ut non esset númerus in pecóribus et juméntis et univérsis mobílibus eórum, ut a mínimo usque ad máximum omnes dívites fíerent de prædatiónibus eórum. +Judith Jdt 18 15 9 Jóacim autem summus póntifex de Jerúsalem venit in Bethúliam cum univérsis presbýteris suis ut vidéret Judith. b +Judith Jdt 18 15 10 Quæ cum exísset ad illum, benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerúsalem; tu lætítia Israël; tu honorificéntia pópuli nostri: +Judith Jdt 18 15 11 quia fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum, eo quod castitátem amáveris, et post virum tuum, álterum nescíeris: ídeo et manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in ætérnum. +Judith Jdt 18 15 12 Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat. +Judith Jdt 18 15 13 Per dies autem trigínta, vix collécta sunt spólia Assyriórum a pópulo Israël. b +Judith Jdt 18 15 14 Porro autem univérsa quæ Holoférnis peculiária fuísse probáta sunt, dedérunt Judith in auro, et argénto, et véstibus, et gemmis, et omni supelléctili, et trádita sunt ómnia illi a pópulo. +Judith Jdt 18 15 15 Et omnes pópuli gaudébant cum muliéribus, et virgínibus, et juvénibus, in órganis, et cítharis. +Judith Jdt 18 16 1 Tunc cantávit cánticum hoc Dómino Judith, dicens: +Judith Jdt 18 16 2 Incípite Dómino in týmpanis; cantáte Dómino in cýmbalis; modulámini illi psalmum novum: exaltáte, et invocáte nomen ejus. +Judith Jdt 18 16 3 Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi. +Judith Jdt 18 16 4 Qui pósuit castra sua in médio pópuli sui, ut eríperet nos de manu ómnium inimicórum nostrórum. +Judith Jdt 18 16 5 Venit Assur ex móntibus ab aquilóne in multitúdine fortitúdinis suæ: cujus multitúdo obturávit torréntes, et equi eórum cooperuérunt valles. b +Judith Jdt 18 16 6 Dixit se incensúrum fines meos, et júvenes meos occisúrum gládio; infántes meos dare in prædam, et vírgines in captivitátem. +Judith Jdt 18 16 7 Dóminus autem omnípotens nócuit eum, et trádidit eum in manus féminæ, et confódit eum. +Judith Jdt 18 16 8 Non enim cécidit potens eórum a juvénibus, nec fílii Titan percussérunt eum, nec excélsi gigántes opposuérunt se illi: sed Judith fília Merári in spécie faciéi suæ dissólvit eum. +Judith Jdt 18 16 9 Éxuit enim se vestiménto viduitátis, et índuit se vestiménto lætítiæ in exultatióne filiórum Israël. +Judith Jdt 18 16 10 Unxit fáciem suam unguénto, et colligávit cincínnos suos mitra; accépit stolam novem ad decipiéndum illum. +Judith Jdt 18 16 11 Sandália ejus rapuérunt óculos ejus; pulchritúdo ejus captívam fecit ánimam ejus: amputávit pugióne cervícem ejus. +Judith Jdt 18 16 12 Horruérunt Persæ constántiam ejus, et Medi audáciam ejus. +Judith Jdt 18 16 13 Tunc ululavérunt castra Assyriórum, quando apparuérunt húmiles mei, arescéntes in siti. +Judith Jdt 18 16 14 Fílii puellárum compunxérunt eos, et sicut púeros fugiéntes occidérunt eos: periérunt in prœ́lio a fácie Dómini Dei mei. +Judith Jdt 18 16 15 Hymnum cantémus Dómino; hymnum novum cantémus Deo nostro. b +Judith Jdt 18 16 16 Adonái Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua: et quem superáre nemo potest. +Judith Jdt 18 16 17 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti, et facta sunt; misísti spíritum tuum, et creáta sunt: et non est qui resístat voci tuæ. +Judith Jdt 18 16 18 Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam. +Judith Jdt 18 16 19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per ómnia. +Judith Jdt 18 16 20 Vae genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis; in die judícii visitábit illos. +Judith Jdt 18 16 21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eórum, ut urántur et séntiant usque in sempitérnum. +Judith Jdt 18 16 22 Et factum est post haec, omnis pópulus post victóriam venit in Jerúsalem adoráre Dóminum: et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocáusta, et vota, et repromissiónes suas. b +Judith Jdt 18 16 23 Porro Judith univérsa vasa béllica Holoférnis, quæ dedit illi pópulus, et conópeum, quod ipsa sustúlerat de cubíli ipsíus, óbtulit in anáthema obliviónis. +Judith Jdt 18 16 24 Erat autem pópulus jucúndus secúndum fáciem sanctórum: et per tres menses gáudium hujus victóriæ celebrátum est cum Judith. +Judith Jdt 18 16 25 Post dies autem illos, unusquísque rédiit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethúlia, et præclárior erat univérsæ terræ Israël. +Judith Jdt 18 16 26 Erat enim virtúti cástitas adjúncta, ita ut non cognósceret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defúnctus est Manásses, vir ejus. +Judith Jdt 18 16 27 Erat autem, diébus festis, procédens cum magna glória. +Judith Jdt 18 16 28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimísit abram suam líberam, et defúncta est ac sepúlta cum viro suo in Bethúlia. b +Judith Jdt 18 16 29 Luxítque illam omnis pópulus diébus septem. +Judith Jdt 18 16 30 In omni autem spátio vitæ ejus non fuit qui perturbáret Israël, et post mortem ejus annis multis. +Judith Jdt 18 16 31 Dies autem victóriæ hujus festivitátis ab Hebrǽis in número sanctórum diérum accípitur, et cólitur a Judǽis ex illo témpore usque in præséntem diem. # Esther Est Liber Esther -Esther Est 17 1 1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias, -Esther Est 17 1 2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit. -Esther Est 17 1 3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, -Esther Est 17 1 4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. -Esther Est 17 1 5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. -Esther Est 17 1 6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. -Esther Est 17 1 7 Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. -Esther Est 17 1 8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet. -Esther Est 17 1 9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. -Esther Est 17 1 10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant, b -Esther Est 17 1 11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. -Esther Est 17 1 12 Quae renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus, -Esther Est 17 1 13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum -Esther Est 17 1 14 (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant): -Esther Est 17 1 15 cui sententiae Vasthi regina subjaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. -Esther Est 17 1 16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. b -Esther Est 17 1 17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. -Esther Est 17 1 18 Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio. -Esther Est 17 1 19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior est illa, accipiat. -Esther Est 17 1 20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem. -Esther Est 17 1 21 Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan, b -Esther Est 17 1 22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. -Esther Est 17 2 1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset: -Esther Est 17 2 2 dixeruntque pueri regis ac ministri ejus: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae, -Esther Est 17 2 3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. -Esther Est 17 2 4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri. -Esther Est 17 2 5 Erat vir Judaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini, b -Esther Est 17 2 6 qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat, -Esther Est 17 2 7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. -Esther Est 17 2 8 Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. -Esther Est 17 2 9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. -Esther Est 17 2 10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret: -Esther Est 17 2 11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. -Esther Est 17 2 12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. b -Esther Est 17 2 13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. -Esther Est 17 2 14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. -Esther Est 17 2 15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. b -Esther Est 17 2 16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus. -Esther Est 17 2 17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres: et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. -Esther Est 17 2 18 Et jussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. -Esther Est 17 2 19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad januam regis: b -Esther Est 17 2 20 necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. -Esther Est 17 2 21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. -Esther Est 17 2 22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nuntiavit reginae Esther: et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat. -Esther Est 17 2 23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. -Esther Est 17 3 1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. -Esther Est 17 3 2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator: solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. -Esther Est 17 3 3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur praeter ceteros non observas mandatum regis? -Esther Est 17 3 4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judaeum. -Esther Est 17 3 5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, -Esther Est 17 3 6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judaeae; magisque voluit omnem Judaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. -Esther Est 17 3 7 Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. -Esther Est 17 3 8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. b -Esther Est 17 3 9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. -Esther Est 17 3 10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum, -Esther Est 17 3 11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet. -Esther Est 17 3 12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo -Esther Est 17 3 13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent. -Esther Est 17 3 14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem. -Esther Est 17 3 15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus. -Esther Est 17 4 1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, -Esther Est 17 4 2 et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. -Esther Est 17 4 3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. -Esther Est 17 4 4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit. b -Esther Est 17 4 5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret. -Esther Est 17 4 6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: -Esther Est 17 4 7 qui indicavit ei omnia quae acciderant: quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judaeorum nece inferret argentum. -Esther Est 17 4 8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo. -Esther Est 17 4 9 Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quae Mardochaeus dixerat. -Esther Est 17 4 10 Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo: -Esther Est 17 4 11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum? -Esther Est 17 4 12 Quod cum audisset Mardochaeus, b -Esther Est 17 4 13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis: -Esther Est 17 4 14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? -Esther Est 17 4 15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: -Esther Est 17 4 16 Vade, et congrega omnes Judaeos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. -Esther Est 17 4 17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia quae ei Esther praeceperat. -Esther Est 17 5 1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. -Esther Est 17 5 2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus. -Esther Est 17 5 3 Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. -Esther Est 17 5 4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi. -Esther Est 17 5 5 Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. -Esther Est 17 5 6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. -Esther Est 17 5 7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae: -Esther Est 17 5 8 si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. -Esther Est 17 5 9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde: b -Esther Est 17 5 10 et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam, -Esther Est 17 5 11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. -Esther Est 17 5 12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. -Esther Est 17 5 13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias. -Esther Est 17 5 14 Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem. b -Esther Est 17 6 1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, -Esther Est 17 6 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. -Esther Est 17 6 3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. -Esther Est 17 6 4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. -Esther Est 17 6 5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. -Esther Est 17 6 6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, b -Esther Est 17 6 7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit, -Esther Est 17 6 8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum: -Esther Est 17 6 9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. -Esther Est 17 6 10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. -Esther Est 17 6 11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. b -Esther Est 17 6 12 Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: -Esther Est 17 6 13 narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. -Esther Est 17 6 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. -Esther Est 17 7 1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. -Esther Est 17 7 2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. -Esther Est 17 7 3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. -Esther Est 17 7 4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. -Esther Est 17 7 5 Respondensque rex Assuerus, ait: Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere? -Esther Est 17 7 6a Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. -Esther Est 17 7 6b Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. -Esther Est 17 7 7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. -Esther Est 17 7 8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. -Esther Est 17 7 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. b -Esther Est 17 7 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. -Esther Est 17 8 1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. -Esther Est 17 8 2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. -Esther Est 17 8 3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri. -Esther Est 17 8 4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, -Esther Est 17 8 5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. -Esther Est 17 8 6 Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei? -Esther Est 17 8 7 Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Judaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos. -Esther Est 17 8 8 Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere. -Esther Est 17 8 9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, prout legere poterant et audire. b -Esther Est 17 8 10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent. -Esther Est 17 8 11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. -Esther Est 17 8 12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar. -Esther Est 17 8 13 Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis. -Esther Est 17 8 14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. -Esther Est 17 8 15 Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque laetata est. b -Esther Est 17 8 16 Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. -Esther Est 17 8 17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat. b -Esther Est 17 9 1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. -Esther Est 17 9 2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. -Esther Est 17 9 3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei, -Esther Est 17 9 4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. -Esther Est 17 9 5 Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: b -Esther Est 17 9 6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Judaeorum: quorum ista sunt nomina: -Esther Est 17 9 7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, -Esther Est 17 9 8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, -Esther Est 17 9 9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha. -Esther Est 17 9 10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. -Esther Est 17 9 11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. -Esther Est 17 9 12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Judaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam? -Esther Est 17 9 13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. -Esther Est 17 9 14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. -Esther Est 17 9 15 Congregatis Judaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. -Esther Est 17 9 16 Sed et per omnes provincias quae ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. b -Esther Est 17 9 17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. -Esther Est 17 9 18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae. -Esther Est 17 9 19 Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. -Esther Est 17 9 20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, -Esther Est 17 9 21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore: -Esther Est 17 9 22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. -Esther Est 17 9 23 Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. b -Esther Est 17 9 24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. -Esther Est 17 9 25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judaeos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, -Esther Est 17 9 26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quae gesta sunt, epistolae, id est, libri hujus volumine, continentur: -Esther Est 17 9 27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Judaei super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. -Esther Est 17 9 28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judaeis, et ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est. -Esther Est 17 9 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Judaeus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum: b -Esther Est 17 9 30 et miserunt ad omnes Judaeos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, -Esther Est 17 9 31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies, -Esther Est 17 9 32 et omnia quae libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur. -Esther Est 17 10 1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: -Esther Est 17 10 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: -Esther Est 17 10 3 et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent. -Esther Est 17 10 4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista. b -Esther Est 17 10 5 Recordatus sum somnii quod videram, haec éadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. -Esther Est 17 10 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. -Esther Est 17 10 7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman. -Esther Est 17 10 8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum. -Esther Est 17 10 9 Gens autem mea Israël est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: -Esther Est 17 10 10 et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. -Esther Est 17 10 11 Venitque útraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: -Esther Est 17 10 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae. -Esther Est 17 10 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël. -Esther Est 17 11 1 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem. -Esther Est 17 11 2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: b -Esther Est 17 11 3 homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. -Esther Est 17 11 4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. -Esther Est 17 11 5 Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: -Esther Est 17 11 6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. -Esther Est 17 11 7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. -Esther Est 17 11 8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. -Esther Est 17 11 9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. -Esther Est 17 11 10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. -Esther Est 17 11 11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. -Esther Est 17 11 12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. -Esther Est 17 12 1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. -Esther Est 17 12 2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. -Esther Est 17 12 3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem. -Esther Est 17 12 4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. -Esther Est 17 12 5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. -Esther Est 17 12 6 Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit. -Esther Est 17 13 1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. -Esther Est 17 13 2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. -Esther Est 17 13 3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, -Esther Est 17 13 4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. -Esther Est 17 13 5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, -Esther Est 17 13 6 jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: -Esther Est 17 13 7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei mandaverat Esther. -Esther Est 17 13 8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, b -Esther Est 17 13 9 et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. -Esther Est 17 13 10 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. -Esther Est 17 13 11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae. -Esther Est 17 13 12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum -Esther Est 17 13 13 (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), -Esther Est 17 13 14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. -Esther Est 17 13 15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere. -Esther Est 17 13 16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto. -Esther Est 17 13 17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium. -Esther Est 17 13 18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. -Esther Est 17 14 1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. -Esther Est 17 14 2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. -Esther Est 17 14 3 Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus praeter te nullus est auxiliator alius. -Esther Est 17 14 4 Periculum meum in manibus meis est. -Esther Est 17 14 5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres haereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. -Esther Est 17 14 6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: -Esther Est 17 14 7 coluimus enim deos eorum. Justus es Domine: -Esther Est 17 14 8 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, -Esther Est 17 14 9 volunt tua mutare promissa, et delere haereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, -Esther Est 17 14 10 ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. -Esther Est 17 14 11 Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos coepit saevire, disperde. b -Esther Est 17 14 12 Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis: -Esther Est 17 14 13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. -Esther Est 17 14 14 Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, -Esther Est 17 14 15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae. -Esther Est 17 14 16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, -Esther Est 17 14 17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: -Esther Est 17 14 18 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. -Esther Est 17 14 19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. -Esther Est 17 15 1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. -Esther Est 17 15 2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: -Esther Est 17 15 3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. -Esther Est 17 15 4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. b -Esther Est 17 15 5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, -Esther Est 17 15 6 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: -Esther Est 17 15 7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. -Esther Est 17 15 8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. -Esther Est 17 15 9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. -Esther Est 17 15 10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. -Esther Est 17 15 11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: b -Esther Est 17 15 12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere. -Esther Est 17 15 13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. -Esther Est 17 15 14 Accede igitur, et tange sceptrum. -Esther Est 17 15 15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? -Esther Est 17 15 16 Quae respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. -Esther Est 17 15 17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. -Esther Est 17 15 18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. -Esther Est 17 15 19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam. -Esther Est 17 16 1 Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae jussioni obediunt, salutem dicit. -Esther Est 17 16 2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: -Esther Est 17 16 3 et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias. -Esther Est 17 16 4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. -Esther Est 17 16 5 Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, -Esther Est 17 16 6 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. -Esther Est 17 16 7 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quae geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. -Esther Est 17 16 8 Unde providendum est paci omnium provinciarum. -Esther Est 17 16 9 Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. -Esther Est 17 16 10 Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: b -Esther Est 17 16 11 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: -Esther Est 17 16 12 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. -Esther Est 17 16 13 Nam Mardochaeum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: -Esther Est 17 16 14 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. -Esther Est 17 16 15 Nos autem a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus, -Esther Est 17 16 16 et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. -Esther Est 17 16 17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. b -Esther Est 17 16 18 Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. -Esther Est 17 16 19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judaeis uti legibus suis. -Esther Est 17 16 20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. -Esther Est 17 16 21 Hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. -Esther Est 17 16 22 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur, -Esther Est 17 16 23 omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. -Esther Est 17 16 24 Omnis autem provincia et civitas quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiae. +Esther Est 17 1 1 In diébus Assuéri, qui regnávit ab Índia usque Æthiópiam super centum vigínti septem províncias, +Esther Est 17 1 2 quando sedit in sólio regni sui, Susan cívitas regni ejus exórdium fuit. +Esther Est 17 1 3 Tértio ígitur anno impérii sui fecit grande convívium cunctis princípibus et púeris suis, fortíssimis Persárum, et Medórum ínclytis, et præféctis provinciárum coram se, +Esther Est 17 1 4 ut osténderet divítias glóriæ regni sui, ac magnitúdinem atque jactántiam poténtiæ suæ, multo témpore, centum vidélicet et octogínta diébus. +Esther Est 17 1 5 Cumque impleréntur dies convívii, invitávit omnem pópulum, qui invéntus est in Susan, a máximo usque ad mínimum: et jussit septem diébus convívium præparári in vestíbulo horti, et némoris quod régio cultu et manu cónsitum erat. +Esther Est 17 1 6 Et pendébant ex omni parte tentória aérii colóris et carbásini ac hyacínthini, sustentáta fúnibus býssinis atque purpúreis, qui ebúrneis círculis insérti erant, et colúmnis marmóreis fulciebántur. Léctuli quoque áurei et argéntei, super paviméntum smarágdino et pário stratum lápide, dispósiti erant: quod mira varietáte pictúra decorábat. +Esther Est 17 1 7 Bibébant autem qui invitáti erant áureis póculis, et áliis atque áliis vasis cibi inferebántur. Vinum quoque, ut magnificéntia régia dignum erat, abúndans, et præcípuum ponebátur. +Esther Est 17 1 8 Nec erat qui noléntes cógeret ad bibéndum, sed sicut rex statúerat, præpónens mensis síngulos de princípibus suis ut súmeret unusquísque quod vellet. +Esther Est 17 1 9 Vasthi quoque regína fecit convívium feminárum in palátio, ubi rex Assuérus manére consuéverat. +Esther Est 17 1 10 Ítaque die séptimo, cum rex esset hilárior, et post nímiam potatiónem incaluísset mero, præcépit Maumam, et Bazátha, et Harbóna, et Bagátha, et Abgátha, et Zethar, et Charchas, septem eunúchis qui in conspéctu ejus ministrábant, b +Esther Est 17 1 11 ut introdúcerent regínam Vasthi coram rege, pósito super caput ejus diadémate, ut osténderet cunctis pópulis et princípibus pulchritúdinem illíus: erat enim pulchra valde. +Esther Est 17 1 12 Quæ rénuit, et ad regis impérium quod per eunúchos mandáverat, veníre contémpsit. Unde irátus rex, et nímio furóre succénsus, +Esther Est 17 1 13 interrogávit sapiéntes, qui ex more régio semper ei áderant, et illórum faciébat cuncta consílio, sciéntium leges, ac jura majórum +Esther Est 17 1 14 (erant autem primi et próximi, Charséna, et Sethar, et Admátha, et Tharsis, et Mares, et Marsána, et Mamúchan, septem duces Persárum, atque Medórum, qui vidébant fáciem regis, et primi post eum residére sóliti erant): +Esther Est 17 1 15 cui senténtiæ Vasthi regína subjacéret, quæ Assuéri regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, fácere noluísset. +Esther Est 17 1 16 Respondítque Mamúchan, audiénte rege atque princípibus: Non solum regem læsit regína Vasthi, sed et omnes pópulos et príncipes qui sunt in cunctis provínciis regis Assuéri. b +Esther Est 17 1 17 Egrediétur enim sermo regínæ ad omnes mulíeres, ut contémnant viros suos, et dicant: Rex Assuérus jussit ut regína Vasthi intráret ad eum, et illa nóluit. +Esther Est 17 1 18 Atque hoc exémplo omnes príncipum cónjuges Persárum atque Medórum parvipéndent impéria maritórum: unde regis justa est indignátio. +Esther Est 17 1 19 Si tibi placet, egrediátur edíctum a fácie tua, et scribátur juxta legem Persárum atque Medórum, quam præteríri illícitum est, ut nequáquam ultra Vasthi ingrediátur ad regem, sed regnum illíus áltera, quæ mélior est illa, accípiat. +Esther Est 17 1 20 Et hoc in omne (quod latíssimum est) provinciárum tuárum divulgétur impérium, et cunctæ uxóres, tam majórum quam minórum, déferant marítis suis honórem. +Esther Est 17 1 21 Plácuit consílium ejus regi et princípibus: fecítque rex juxta consílium Mamúchan, b +Esther Est 17 1 22 et misit epístolas ad univérsas províncias regni sui, ut quæque gens audíre et légere póterat, divérsis linguis et lítteris, esse viros príncipes ac majóres in dómibus suis: et hoc per cunctos pópulos divulgári. +Esther Est 17 2 1 His ita gestis, postquam regis Assuéri indignátio deferbúerat, recordátus est Vasthi, et quæ fecísset, vel quæ passa esset: +Esther Est 17 2 2 dixerúntque púeri regis ac minístri ejus: Quærántur regi puéllæ vírgines ac speciósæ, +Esther Est 17 2 3 et mittántur qui consíderent per univérsas províncias puéllas speciósas et vírgines: et addúcant eas ad civitátem Susan, et tradant eas in domum feminárum sub manu Egéi eunúchi, qui est præpósitus et custos mulíerum regiárum: et accípiant mundum mulíebrem, et cétera ad usus necessária. +Esther Est 17 2 4 Et quæcúmque inter omnes óculis regis placúerit, ipsa regnet pro Vasthi. Plácuit sermo regi: et ita, ut suggésserant, jussit fíeri. +Esther Est 17 2 5 Erat vir Judǽus in Susan civitáte, vocábulo Mardochǽus fílius Jair, fílii Sémei, fílii Cis, de stirpe Jémini, b +Esther Est 17 2 6 qui translátus fúerat de Jerúsalem eo témpore quo Jechoníam regem Juda Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat, +Esther Est 17 2 7 qui fuit nutrítius fíliæ fratris sui Edíssæ, quæ áltero nómine vocabátur Esther, et utrúmque paréntem amíserat: pulchra nimis, et decóra fácie. Mortuísque patre ejus ac matre, Mardochǽus sibi eam adoptávit in fíliam. +Esther Est 17 2 8 Cumque percrebruísset regis impérium, et juxta mandátum illíus multæ pulchræ vírgines adduceréntur Susan, et Egéo traderéntur eunúcho, Esther quoque inter céteras puéllas ei trádita est, ut servarétur in número feminárum. +Esther Est 17 2 9 Quæ plácuit ei, et invénit grátiam in conspéctu illíus. Et præcépit eunúcho, ut acceleráret mundum mulíebrem, et tráderet ei partes suas, et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedíssequas ejus ornáret atque excóleret. +Esther Est 17 2 10 Quæ nóluit indicáre ei pópulum et pátriam suam: Mardochǽus enim præcéperat ei, ut de hac re omníno reticéret: +Esther Est 17 2 11 qui deambulábat quotídie ante vestíbulum domus, in qua eléctæ vírgines servabántur, curam agens salútis Esther, et scire volens quid ei accíderet. +Esther Est 17 2 12 Cum autem venísset tempus singulárum per órdinem puellárum ut intrárent ad regem, explétis ómnibus quæ ad cultum mulíebrem pertinébant, mensis duodécimus vertebátur: ita dumtáxat, ut sex ménsibus óleo ungeréntur mýrrhino, et áliis sex quibúsdam pigméntis et aromátibus uteréntur. b +Esther Est 17 2 13 Ingredientésque ad regem, quidquid postulássent ad ornátum pértinens, accipiébant: et ut eis placúerat, compósitæ de triclínio feminárum ad regis cubículum transíbant. +Esther Est 17 2 14 Et quæ intráverat véspere, egrediebátur mane, atque inde in secúndas ædes deducebátur, quæ sub manu Susagázi eunúchi erant, qui concubínis regis præsidébat: nec habébat potestátem ad regem ultra redeúndi, nisi voluísset rex, et eam veníre jussísset ex nómine. +Esther Est 17 2 15 Evolúto autem témpore per órdinem, instábat dies quo Esther fília Abíhail fratris Mardochǽi, quam sibi adoptáverat in fíliam, debéret intráre ad regem. Quæ non quæsívit mulíebrem cultum, sed quæcúmque vóluit Egéus eunúchus custos vírginum, haec ei ad ornátum dedit. Erat enim formósa valde, et incredíbili pulchritúdine: ómnium óculis gratiósa et amábilis videbátur. b +Esther Est 17 2 16 Ducta est ítaque ad cubículum regis Assuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni ejus. +Esther Est 17 2 17 Et adamávit eam rex plus quam omnes mulíeres, habuítque grátiam et misericórdiam coram eo super omnes mulíeres: et pósuit diadéma regni in cápite ejus, fecítque eam regnáre in loco Vasthi. +Esther Est 17 2 18 Et jussit convívium præparári permagníficum cunctis princípibus et servis suis pro conjunctióne et núptiis Esther. Et dedit réquiem univérsis provínciis, ac dona largítus est juxta magnificéntiam principálem. +Esther Est 17 2 19 Cumque secúndo quæreréntur vírgines et congregaréntur, Mardochǽus manébat ad jánuam regis: b +Esther Est 17 2 20 necdum prodíderat Esther pátriam et pópulum suum, juxta mandátum ejus. Quidquid enim ille præcipiébat, observábat Esther: et ita cuncta faciébat ut eo témpore sólita erat, quo eam párvulam nutriébat. +Esther Est 17 2 21 Eo ígitur témpore, quo Mardochǽus ad regis jánuam morabátur, iráti sunt Bagáthan et Thares duo eunúchi regis, qui janitóres erant, et in primo palátii límine præsidébant: voluerúntque insúrgere in regem, et occídere eum. +Esther Est 17 2 22 Quod Mardochǽum non látuit, statímque nuntiávit regínæ Esther: et illa regi ex nómine Mardochǽi, qui ad se rem detúlerat. +Esther Est 17 2 23 Quæsítum est, et invéntum: et appénsus est utérque eórum in patíbulo. Mandatúmque est históriis, et annálibus tráditum coram rege. +Esther Est 17 3 1 Post haec rex Assuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag: et pósuit sólium ejus super omnes príncipes quos habébat. +Esther Est 17 3 2 Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua, et adorábant Aman: sic enim præcéperat eis imperátor: solus Mardochǽus non flectébat genu, neque adorábat eum. +Esther Est 17 3 3 Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: Cur præter céteros non obsérvas mandátum regis? +Esther Est 17 3 4 Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman, scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia: díxerat enim eis se esse Judǽum. +Esther Est 17 3 5 Quod cum audísset Aman, et experiménto probásset quod Mardochǽus non flécteret sibi genu, nec se adoráret, irátus est valde, +Esther Est 17 3 6 et pro níhilo duxit in unum Mardochǽum míttere manus suas: audíerat enim quod esset gentis Judǽæ; magísque vóluit omnem Judæórum, qui erant in regno Assuéri, pérdere natiónem. +Esther Est 17 3 7 Mense primo (cujus vocábulum est Nisan), anno duodécimo regni Assuéri, missa est sors in urnam, quæ hebráice dícitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæórum debéret intérfici: et exívit mensis duodécimus, qui vocátur Adar. +Esther Est 17 3 8 Dixítque Aman regi Assuéro: Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, et a se mútuo separátus, novis utens légibus et cæremóniis, ínsuper et regis scita contémnens: et óptime nosti quod non expédiat regno tuo ut insoléscat per licéntiam. b +Esther Est 17 3 9 Si tibi placet, decérne, ut péreat, et decem míllia talentórum appéndam arcáriis gazæ tuæ. +Esther Est 17 3 10 Tulit ergo rex ánnulum, quo utebátur, de manu sua, et dedit eum Aman fílio Amadáthi de progénie Agag, hosti Judæórum, +Esther Est 17 3 11 dixítque ad eum: Argéntum, quod tu pollicéris, tuum sit; de pópulo age quod tibi placet. +Esther Est 17 3 12 Vocatíque sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadécima die ejúsdem mensis: et scriptum est, ut jússerat Aman, ad omnes sátrapas regis, et júdices provinciárum, diversarúmque géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum ex nómine regis Assuéri: et lítteræ signátæ ipsíus ánnulo +Esther Est 17 3 13 missæ sunt per cursóres regis ad univérsas províncias, ut occíderent atque delérent omnes Judǽos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres, uno die, hoc est tertiodécimo mensis duodécimi, qui vocátur Adar; et bona eórum diríperent. +Esther Est 17 3 14 Summa autem epistolárum haec fuit, ut omnes provínciæ scirent, et parárent se ad prædíctam diem. +Esther Est 17 3 15 Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére. Statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium, et cunctis Judǽis, qui in urbe erant, fléntibus. +Esther Est 17 4 1 Quæ cum audísset Mardochǽus, scidit vestiménta sua, et indútus est sacco, spargens cínerem cápiti: et in platéa médiæ civitátis voce magna clamábat, osténdens amaritúdinem ánimi sui, +Esther Est 17 4 2 et hoc ejulátu usque ad fores palátii grádiens. Non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre. +Esther Est 17 4 3 In ómnibus quoque provínciis, óppidis, ac locis, ad quæ crudéle regis dogma pervénerat, planctus ingens erat apud Judǽos, jejúnium, ululátus, et fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus. +Esther Est 17 4 4 Ingréssæ autem sunt puéllæ Esther et eunúchi, nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est, et vestem misit, ut abláto sacco indúerent eum: quam accípere nóluit. b +Esther Est 17 4 5 Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei ut iret ad Mardochǽum, et dísceret ab eo cur hoc fáceret. +Esther Est 17 4 6 Egressúsque Athach, ivit ad Mardochǽum stantem in platéa civitátis, ante óstium palátii: +Esther Est 17 4 7 qui indicávit ei ómnia quæ accíderant: quómodo Aman promisísset ut in thesáuros regis pro Judæórum nece inférret argéntum. +Esther Est 17 4 8 Exémplar quoque edícti, quod pendébat in Susan, dedit ei, ut regínæ osténderet, et monéret eam ut intráret ad regem et deprecarétur eum pro pópulo suo. +Esther Est 17 4 9 Regréssus Athach, nuntiávit Esther ómnia quæ Mardochǽus díxerat. +Esther Est 17 4 10 Quæ respóndit ei, et jussit ut díceret Mardochǽo: +Esther Est 17 4 11 Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditióne ejus sunt, norunt provínciæ, quod sive vir, sive múlier non vocátus, intérius átrium regis intráverit, absque ulla cunctatióne statim interficiátur: nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit pro signo cleméntiæ, atque ita possit vívere. Ego ígitur quómodo ad regem intráre pótero, quæ trigínta jam diébus non sum vocáta ad eum? +Esther Est 17 4 12 Quod cum audísset Mardochǽus, b +Esther Est 17 4 13 rursum mandávit Esther, dicens: Ne putes quod ánimam tuam tantum líberes, quia in domo regis es prae cunctis Judǽis: +Esther Est 17 4 14 si enim nunc silúeris, per áliam occasiónem liberabúntur Judǽi: et tu, et domus patris tui, períbitis. Et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris? +Esther Est 17 4 15 Rursúmque Esther haec Mardochǽo verba mandávit: +Esther Est 17 4 16 Vade, et cóngrega omnes Judǽos quos in Susan repéreris, et oráte pro me. Non comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus: et ego cum ancíllis meis simíliter jejunábo, et tunc ingrédiar ad regem contra legem fáciens, non vocáta, tradénsque me morti et perículo. +Esther Est 17 4 17 Ivit ítaque Mardochǽus, et fecit ómnia quæ ei Esther præcéperat. +Esther Est 17 5 1 Die autem tértio indúta est Esther regálibus vestiméntis, et stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius, contra basílicam regis: at ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus. +Esther Est 17 5 2 Cumque vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis ejus, et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu: quæ accédens, osculáta est summitátem virgæ ejus. +Esther Est 17 5 3 Dixítque ad eam rex: Quid vis, Esther regína? quæ est petítio tua? étiam si dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi. +Esther Est 17 5 4 At illa respóndit: Si regi placet, óbsecro ut vénias ad me hódie, et Aman tecum, ad convívium quod parávi. +Esther Est 17 5 5 Statímque rex: Vocáte, inquit, cito Aman ut Esther obédiat voluntáti. Venérunt ítaque rex et Aman ad convívium, quod eis regína paráverat. +Esther Est 17 5 6 Dixítque ei rex, postquam vinum bíberat abundánter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re póstulas? étiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis. +Esther Est 17 5 7 Cui respóndit Esther: Petítio mea, et preces sunt istæ: +Esther Est 17 5 8 si invéni in conspéctu regis grátiam, et si regi placet ut det mihi quod póstulo, et meam ímpleat petitiónem: véniat rex et Aman ad convívium quod parávi eis, et cras apériam regi voluntátem meam. +Esther Est 17 5 9 Egréssus est ítaque illo die Aman lætus et álacer. Cumque vidísset Mardochǽum sedéntem ante fores palátii, et non solum non assurrexísse sibi, sed nec motum quidem de loco sessiónis suæ, indignátus est valde: b +Esther Est 17 5 10 et dissimuláta ira revérsus in domum suam, convocávit ad se amícos suos, et Zares uxórem suam, +Esther Est 17 5 11 et expósuit illis magnitúdinem divitiárum suárum, filiorúmque turbam, et quanta eum glória super omnes príncipes et servos suos rex elevásset. +Esther Est 17 5 12 Et post haec ait: Regína quoque Esther nullum álium vocávit ad convívium cum rege præter me: apud quam étiam cras cum rege pransúrus sum. +Esther Est 17 5 13 Et cum haec ómnia hábeam, nihil me habére puto, quámdiu vídero Mardochǽum Judǽum sedéntem ante fores régias. +Esther Est 17 5 14 Responderúntque ei Zares uxor ejus, et céteri amíci: Jube parári excélsam trabem, habéntem altitúdinis quinquagínta cúbitos, et dic mane regi ut appendátur super eam Mardochǽus, et sic ibis cum rege lætus ad convívium. Plácuit ei consílium, et jussit excélsam parári crucem. b +Esther Est 17 6 1 Noctem illam duxit rex insómnem, jussítque sibi afférri histórias et annáles priórum témporum. Quæ cum illo præsénte legeréntur, +Esther Est 17 6 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quómodo nuntiásset Mardochǽus insídias Bagáthan et Thares eunuchórum, regem Assuérum juguláre cupiéntium. +Esther Est 17 6 3 Quod cum audísset rex, ait: Quid pro hac fide honóris ac prǽmii Mardochǽus consecútus est? Dixérunt ei servi illíus ac minístri: Nihil omníno mercédis accépit. +Esther Est 17 6 4 Statímque rex: Quis est, inquit, in átrio? Aman quippe intérius átrium domus régiæ intráverat, ut suggéreret regi, et jubéret Mardochǽum affígi patíbulo, quod ei fúerat præparátum. +Esther Est 17 6 5 Respondérunt púeri: Aman stat in átrio. Dixítque rex: Ingrediátur. +Esther Est 17 6 6 Cumque esset ingréssus, ait illi: Quid debet fíeri viro, quem rex honoráre desíderat? Cógitans autem in corde suo Aman, et réputans quod nullum álium rex, nisi se, vellet honoráre, b +Esther Est 17 6 7 respóndit: Homo, quem rex honoráre cupit, +Esther Est 17 6 8 debet índui véstibus régiis, et impóni super equum, qui de sella regis est, et accípere régium diadéma super caput suum: +Esther Est 17 6 9 et primus de régiis princípibus ac tyránnis téneat equum ejus, et per platéam civitátis incédens clamet, et dicat: Sic honorábitur, quemcúmque volúerit rex honoráre. +Esther Est 17 6 10 Dixítque ei rex: Festína, et sumpta stola et equo, fac, ut locútus es, Mardochǽo Judǽo, qui sedet ante fores palátii. Cave ne quidquam de his, quæ locútus es, prætermíttas. +Esther Est 17 6 11 Tulit ítaque Aman stolam et equum, indutúmque Mardochǽum in platéa civitátis, et impósitum equo præcedébat, atque clamábat: Hoc honóre condígnus est, quemcúmque rex volúerit honoráre. b +Esther Est 17 6 12 Reversúsque est Mardochǽus ad jánuam palátii: et Aman festinávit ire in domum suam, lugens et opérto cápite: +Esther Est 17 6 13 narravítque Zares uxóri suæ, et amícis, ómnia quæ eveníssent sibi. Cui respondérunt sapiéntes quos habébat in consílio, et uxor ejus: Si de sémine Judæórum est Mardochǽus, ante quem cádere cœpísti, non póteris ei resístere, sed cades in conspéctu ejus. +Esther Est 17 6 14 Adhuc illis loquéntibus, venérunt eunúchi regis, et cito eum ad convívium, quod regína paráverat, pérgere compulérunt. +Esther Est 17 7 1 Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. +Esther Est 17 7 2 Dixítque ei rex étiam secúnda die, postquam vino incalúerat: Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fíeri? étiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis. +Esther Est 17 7 3 Ad quem illa respóndit: Si invéni grátiam in óculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam pro qua rogo, et pópulum meum pro quo óbsecro. +Esther Est 17 7 4 Tráditi enim sumus ego et pópulus meus, ut conterámur, jugulémur, et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: esset tolerábile malum, et gemens tacérem: nunc autem hostis noster est, cujus crudélitas redúndat in regem. +Esther Est 17 7 5 Respondénsque rex Assuérus, ait: Quis est iste, et cujus poténtiæ, ut haec áudeat fácere? +Esther Est 17 7 6a Dixítque Esther: Hostis et inimícus noster péssimus iste est Aman. +Esther Est 17 7 6b Quod ille áudiens, íllico obstúpuit, vultum regis ac regínæ ferre non sústinens. +Esther Est 17 7 7 Rex autem irátus surréxit, et de loco convívii intrávit in hortum arbóribus cónsitum. Aman quoque surréxit ut rogáret Esther regínam pro ánima sua: intelléxit enim a rege sibi parátum malum. +Esther Est 17 7 8 Qui cum revérsus esset de horto nemóribus cónsito, et intrásset convívii locum, réperit Aman super léctulum corruísse in quo jacébat Esther, et ait: Étiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem ejus. +Esther Est 17 7 9 Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: En lignum quod paráverat Mardochǽo, qui locútus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitúdinis quinquagínta cúbitos. Cui dixit rex: Appendíte eum in eo. b +Esther Est 17 7 10 Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo quod paráverat Mardochǽo: et regis ira quiévit. +Esther Est 17 8 1 Die illo dedit rex Assuérus Esther regínæ domum Aman adversárii Judæórum, et Mardochǽus ingréssus est ante fáciem regis. Conféssa est enim ei Esther quod esset pátruus suus. +Esther Est 17 8 2 Tulítque rex ánnulum, quem ab Aman récipi jússerat, et trádidit Mardochǽo. Esther autem constítuit Mardochǽum super domum suam. +Esther Est 17 8 3 Nec his conténta, prócidit ad pedes regis, flevítque, et locúta ad eum orávit ut malítiam Aman Agagítæ, et machinatiónes ejus péssimas quas excogitáverat contra Judǽos, jubéret írritas fíeri. +Esther Est 17 8 4 At ille ex more sceptrum áureum proténdit manu, quo signum cleméntiæ monstrabátur: illáque consúrgens stetit ante eum, +Esther Est 17 8 5 et ait: Si placet regi, et si invéni grátiam in óculis ejus, et deprecátio mea non ei vidétur esse contrária, óbsecro ut novis epístolis, véteres Aman lítteræ, insidiatóris et hostis Judæórum, quibus eos in cunctis regis provínciis períre præcéperat, corrigántur. +Esther Est 17 8 6 Quómodo enim pótero sustinére necem et interfectiónem pópuli mei? +Esther Est 17 8 7 Respondítque rex Assuérus Esther regínæ, et Mardochǽo Judǽo: Domum Aman concéssi Esther, et ipsum jussi affígi cruci, quia ausus est manum míttere in Judǽos. +Esther Est 17 8 8 Scríbite ergo Judǽis, sicut vobis placet, regis nómine, signántes lítteras ánnulo meo. Hæc enim consuetúdo erat, ut epístolis, quæ ex regis nómine mittebántur et illíus ánnulo signátæ erant, nemo audéret contradícere. +Esther Est 17 8 9 Accitísque scribis et libráriis regis (erat autem tempus tértii mensis, qui appellátur Siban) vigésima et tértia die illíus scriptæ sunt epístolæ, ut Mardochǽus volúerat, ad Judǽos, et ad príncipes, procuratorésque et júdices, qui centum vigínti septem provínciis ab Índia usque ad Æthiópiam præsidébant: provínciæ atque provínciæ, pópulo et pópulo juxta linguas et lítteras suas, et Judǽis, prout légere póterant et audíre. b +Esther Est 17 8 10 Ipsǽque epístolæ, quæ regis nómine mittebántur, ánnulo ipsíus obsignátæ sunt, et missæ per veredários: qui per omnes províncias discurréntes, véteres lítteras novis núntiis prævenírent. +Esther Est 17 8 11 Quibus imperávit rex, ut convenírent Judǽos per síngulas civitátes, et in unum præcíperent congregári ut starent pro animábus suis, et omnes inimícos suos cum conjúgibus ac líberis et univérsis dómibus, interfícerent atque delérent, et spólia eórum diríperent. +Esther Est 17 8 12 Et constitúta est per omnes províncias una ultiónis dies, id est tertiadécima mensis duodécimi Adar. +Esther Est 17 8 13 Summáque epístolæ haec fuit, ut in ómnibus terris ac pópulis qui regis Assuéri subjacébant império, notum fíeret parátos esse Judǽos ad capiéndam vindíctam de hóstibus suis. +Esther Est 17 8 14 Egressíque sunt veredárii céleres núntia perferéntes, et edíctum regis pepéndit in Susan. +Esther Est 17 8 15 Mardochǽus autem de palátio et de conspéctu regis egrédiens, fulgébat véstibus régiis, hyacínthinis vidélicet et aériis, corónam áuream portans in cápite, et amíctus sérico pállio atque purpúreo. Omnísque cívitas exultávit atque lætáta est. b +Esther Est 17 8 16 Judǽis autem nova lux oríri visa est, gáudium, honor, et tripúdium. +Esther Est 17 8 17 Apud omnes pópulos, urbes, atque províncias, quocúmque regis jussa veniébant, mira exultátio, épulæ atque convívia, et festus dies: in tantum ut plures altérius gentis et sectæ eórum religióni et cæremóniis jungeréntur. Grandis enim cunctos judáici nóminis terror inváserat. b +Esther Est 17 9 1 Ígitur duodécimi mensis, quem Adar vocári ante jam díximus, tertiadécima die, quando cunctis Judǽis interféctio parabátur, et hostes eórum inhiábant sánguini, versa vice Judǽi superióres esse cœpérunt, et se de adversáriis vindicáre. +Esther Est 17 9 2 Congregatíque sunt per síngulas civitátes, óppida, et loca, ut exténderent manum contra inimícos, et persecutóres suos. Nullúsque ausus est resístere, eo quod omnes pópulos magnitúdinis eórum formído penetrárat. +Esther Est 17 9 3 Nam et provinciárum júdices, et duces, et procuratóres, omnísque dígnitas quæ síngulis locis ac opéribus prǽerat, extollébant Judǽos timóre Mardochǽi, +Esther Est 17 9 4 quem príncipem esse palátii, et plúrimum posse cognóverant: fama quoque nóminis ejus crescébat quotídie, et per cunctórum ora volitábat. +Esther Est 17 9 5 Ítaque percussérunt Judǽi inimícos suos plaga magna, et occidérunt eos, reddéntes eis quod sibi paráverant fácere: b +Esther Est 17 9 6 in tantum ut étiam in Susan quingéntos viros interfícerent, extra decem fílios Aman Agagítæ hostis Judæórum: quorum ista sunt nómina: +Esther Est 17 9 7 Pharsandátha, et Delphon, et Esphátha, +Esther Est 17 9 8 et Phorátha, et Adalía, et Aridátha, +Esther Est 17 9 9 et Phermésta, et Arísai, et Arídai, et Jezátha. +Esther Est 17 9 10 Quos cum occidíssent, prædas de substántiis eórum tángere noluérunt. +Esther Est 17 9 11 Statímque númerus eórum, qui occísi erant in Susan, ad regem relátus est. +Esther Est 17 9 12 Qui dixit regínæ: In urbe Susan interfecérunt Judǽi quingéntos viros, et álios decem fílios Aman: quantam putas eos exercére cædem in univérsis provínciis? quid ultra póstulas, et quid vis ut fíeri júbeam? +Esther Est 17 9 13 Cui illa respóndit: Si regi placet, detur potéstas Judǽis, ut sicut fecérunt hódie in Susan, sic et cras fáciant, et decem fílii Aman in patíbulis suspendántur. +Esther Est 17 9 14 Præcepítque rex ut ita fíeret. Statímque in Susan pepéndit edíctum, et decem fílii Aman suspénsi sunt. +Esther Est 17 9 15 Congregátis Judǽis quartadécima die mensis Adar, interfécti sunt in Susan trecénti viri: nec eórum ab illis dirépta substántia est. +Esther Est 17 9 16 Sed et per omnes províncias quæ ditióni regis subjacébant, pro animábus suis stetérunt Judǽi, interféctis hóstibus ac persecutóribus suis: in tantum ut septuagínta quinque míllia occisórum impleréntur, et nullus de substántiis eórum quidquam contíngeret. b +Esther Est 17 9 17 Dies autem tertiusdécimus mensis Adar primus apud omnes interfectiónis fuit, et quartadécima die cǽdere desiérunt. Quem constituérunt esse solémnem, ut in eo omni témpore deínceps vacárent épulis, gáudio, atque convíviis. +Esther Est 17 9 18 At hi, qui in urbe Susan cædem exercúerant, tertiodécimo et quartodécimo die ejúsdem mensis in cæde versáti sunt: quintodécimo autem die percútere desiérunt. Et idcírco eúmdem diem constituérunt solémnem epulárum atque lætítiæ. +Esther Est 17 9 19 Hi vero Judǽi, qui in óppidis non murátis ac villis morabántur, quartumdécimum diem mensis Adar conviviórum et gáudii decrevérunt, ita ut exúltent in eo, et mittant sibi mútuo partes epulárum et cibórum. +Esther Est 17 9 20 Scripsit ítaque Mardochǽus ómnia haec, et lítteris comprehénsa misit ad Judǽos qui in ómnibus regis provínciis morabántur, tam in vicíno pósitis, quam procul, +Esther Est 17 9 21 ut quartamdécimam et quintamdécimam diem mensis Adar pro festis suscíperent, et reverténte semper anno solémni celebrárent honóre: +Esther Est 17 9 22 quia in ipsis diébus se ulti sunt Judǽi de inimícis suis, et luctus atque tristítia in hilaritátem gaudiúmque convérsa sunt, esséntque dies isti epulárum atque lætítiæ, et mítterent sibi ínvicem cibórum partes, et paupéribus munúscula largiréntur. +Esther Est 17 9 23 Susceperúntque Judǽi in solémnem ritum cuncta quæ eo témpore fácere cœ́perant, et quæ Mardochǽus lítteris faciénda mandáverat. b +Esther Est 17 9 24 Aman enim, fílius Amadáthi stirpis Agag, hostis et adversárius Judæórum, cogitávit contra eos malum, ut occíderet illos atque deléret: et misit phur, quod nostra lingua vértitur in sortem. +Esther Est 17 9 25 Et póstea ingréssa est Esther ad regem, óbsecrans ut conátus ejus lítteris regis írriti fíerent, et malum quod contra Judǽos cogitáverat, reverterétur in caput ejus. Dénique et ipsum et fílios ejus affixérunt cruci, +Esther Est 17 9 26 atque ex illo témpore dies isti appelláti sunt phurim, id est sórtium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fúerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epístolæ, id est, libri hujus volúmine, continéntur: +Esther Est 17 9 27 quæque sustinuérunt, et quæ deínceps immutáta sunt, suscepérunt Judǽi super se et semen suum, et super cunctos qui religióni eórum voluérunt copulári, ut nulli líceat duos hos dies absque solemnitáte transígere, quos scriptúra testátur, et certa éxpetunt témpora, annis sibi júgiter succedéntibus. +Esther Est 17 9 28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delébit oblívio, et per síngulas generatiónes cunctæ in toto orbe provínciæ celebrábunt: nec est ulla cívitas, in qua dies phurim, id est sórtium, non observéntur a Judǽis, et ab eórum progénie, quæ his cæremóniis obligáta est. +Esther Est 17 9 29 Scripserúntque Esther regína fília Abíhail, et Mardochǽus Judǽus, étiam secúndam epístolam, ut omni stúdio dies ista solémnis sancirétur in pósterum: b +Esther Est 17 9 30 et misérunt ad omnes Judǽos qui in centum vigínti septem provínciis regis Assuéri versabántur, ut habérent pacem, et suscíperent veritátem, +Esther Est 17 9 31 observántes dies sórtium, et suo témpore cum gáudio celebrárent: sicut constitúerant Mardochǽus et Esther, et illi observánda suscepérunt a se, et a sémine suo, jejúnia, et clamóres, et sórtium dies, +Esther Est 17 9 32 et ómnia quæ libri hujus, qui vocátur Esther, história continéntur. +Esther Est 17 10 1 Rex vero Assuérus omnem terram et cunctas maris ínsulas fecit tributárias: +Esther Est 17 10 2 cujus fortitúdo et impérium, et dígnitas atque sublímitas, qua exaltávit Mardochǽum, scripta sunt in libris Medórum, atque Persárum: +Esther Est 17 10 3 et quómodo Mardochǽus judáici géneris secúndus a rege Assuéro fúerit, et magnus apud Judǽos, et acceptábilis plebi fratrum suórum, quærens bona pópulo suo, et loquens ea quæ ad pacem séminis sui pertinérent. +Esther Est 17 10 4 Dixítque Mardochǽus: A Deo facta sunt ista. b +Esther Est 17 10 5 Recordátus sum sómnii quod víderam, haec éadem significántis: nec eórum quidquam írritum fuit. +Esther Est 17 10 6 Parvus fons, qui crevit in flúvium, et in lucem solémque convérsus est, et in aquas plúrimas redundávit: Esther est quam rex accépit uxórem, et vóluit esse regínam. +Esther Est 17 10 7 Duo autem dracónes: ego sum, et Aman. +Esther Est 17 10 8 Gentes, quæ convénerant: hi sunt, qui conáti sunt delére nomen Judæórum. +Esther Est 17 10 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum: liberavítque nos ab ómnibus malis, et fecit signa magna atque porténta inter gentes: +Esther Est 17 10 10 et duas sortes esse præcépit, unam pópuli Dei, et álteram cunctárum géntium. +Esther Est 17 10 11 Venítque útraque sors in statútum ex illo jam témpore diem coram Deo univérsis géntibus: +Esther Est 17 10 12 et recordátus est Dóminus pópuli sui, ac misértus est hæreditátis suæ. +Esther Est 17 10 13 Et observabúntur dies isti in mense Adar quartadécima et quintadécima die ejúsdem mensis, cum omni stúdio et gáudio, in unum cœtum pópuli congregáti, in cunctas deínceps generatiónes pópuli Israël. +Esther Est 17 11 1 Anno quarto regnántibus Ptolemǽo et Cleopátra, attulérunt Dosithǽus, qui se sacerdótem et Levítici géneris ferébat, et Ptolemǽus fílius ejus, hanc epístolam phurim, quam dixérunt interpretátum esse Lysímachum Ptolemǽi fílium in Jerúsalem. +Esther Est 17 11 2 Anno secúndo, regnánte Artaxérxe máximo, prima die mensis Nisan, vidit sómnium Mardochǽus fílius Jáiri, fílii Sémei, fílii Cis, de tribu Bénjamin: b +Esther Est 17 11 3 homo Judǽus, qui habitábat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ régiæ. +Esther Est 17 11 4 Erat autem de eo número captivórum, quos transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis de Jerúsalem cum Jechonía rege Juda. +Esther Est 17 11 5 Et hoc ejus sómnium fuit: apparuérunt voces, et tumúltus, et tonítrua, et terræmótus, et conturbátio super terram: +Esther Est 17 11 6 et ecce duo dracónes magni, paratíque contra se in prœ́lium. +Esther Est 17 11 7 Ad quorum clamórem cunctæ concitátæ sunt natiónes, ut pugnárent contra gentem justórum. +Esther Est 17 11 8 Fuítque dies illa tenebrárum et discríminis, tribulatiónis et angústiæ, et ingens formído super terram. +Esther Est 17 11 9 Conturbatáque est gens justórum timéntium mala sua, et præparáta ad mortem. +Esther Est 17 11 10 Clamaverúntque ad Deum: et illis vociferántibus, fons parvus creávit in flúvium máximum, et in aquas plúrimas redundávit. +Esther Est 17 11 11 Lux et sol ortus est, et húmiles exaltáti sunt, et devoravérunt ínclytos. +Esther Est 17 11 12 Quod cum vidísset Mardochǽus, et surrexísset de strato, cogitábat quid Deus fácere vellet: et fixum habébat in ánimo, scire cúpiens quid significáret sómnium. +Esther Est 17 12 1 Morabátur autem eo témpore in aula regis cum Bagátha et Thara eunúchis regis, qui janitóres erant palátii. +Esther Est 17 12 2 Cumque intellexísset cogitatiónes eórum, et curas diligéntius pervidísset, dídicit quod conaréntur in regem Artaxérxem manus míttere, et nuntiávit super eo regi. +Esther Est 17 12 3 Qui de utróque, hábita quæstióne, conféssos jussit duci ad mortem. +Esther Est 17 12 4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentáriis: sed et Mardochǽus rei memóriam lítteris trádidit. +Esther Est 17 12 5 Præcepítque ei rex, ut in aula palátii morarétur, datis ei pro delatióne munéribus. +Esther Est 17 12 6 Aman vero fílius Amadáthi Bugǽus erat gloriosíssimus coram rege, et vóluit nocére Mardochǽo et pópulo ejus pro duóbus eunúchis regis qui fúerant interfécti. Et diripuérunt bona, vel substántias eórum. Epístolæ autem hoc exémplar fuit. +Esther Est 17 13 1 Rex máximus Artaxérxes ab Índia usque Æthiópiam, centum vigínti septem provinciárum princípibus et dúcibus qui ejus império subjécti sunt, salútem. +Esther Est 17 13 2 Cum plúrimis géntibus imperárem, et univérsum orbem meæ ditióni subjugássem, vólui nequáquam abúti poténtiæ magnitúdine, sed cleméntia et lenitáte gubernáre subjéctos, ut absque ullo terróre vitam siléntio transigéntes, optáta cunctis mortálibus pace frueréntur. +Esther Est 17 13 3 Quærénte autem me a consiliáriis meis quómodo posset hoc impléri, unus qui sapiéntia et fide céteros præcellébat, et erat post regem secúndus, Aman nómine, +Esther Est 17 13 4 indicávit mihi in toto orbe terrárum pópulum esse dispérsum, qui novis uterétur légibus, et, contra ómnium géntium consuetúdinem fáciens, regum jussa contémneret, et universárum concórdiam natiónum sua dissensióne violáret. +Esther Est 17 13 5 Quod cum didicissémus, vidéntes unam gentem rebéllem advérsus omne hóminum genus pervérsis uti légibus, nostrísque jussiónibus contraíre, et turbáre subjectárum nobis provinciárum pacem atque concórdiam, +Esther Est 17 13 6 jússimus ut quoscúmque Aman, qui ómnibus provínciis præpósitus est et secúndus a rege, et quem patris loco cólimus, monstráverit, cum conjúgibus ac líberis deleántur ab inimícis suis, nullúsque eórum misereátur, quartadécima die duodécimi mensis Adar anni præséntis: +Esther Est 17 13 7 ut nefárii hómines uno die ad ínferos descendéntes, reddant império nostro pacem, quam turbáverant. Pergénsque Mardochǽus, fecit ómnia quæ ei mandáverat Esther. +Esther Est 17 13 8 Mardochǽus autem deprecátus est Dóminum, memor ómnium óperum ejus, b +Esther Est 17 13 9 et dixit: Dómine, Dómine rex omnípotens, in ditióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. +Esther Est 17 13 10 Tu fecísti cælum et terram, et quidquid cæli ámbitu continétur. +Esther Est 17 13 11 Dóminus ómnium es, nec est qui resístat majestáti tuæ. +Esther Est 17 13 12 Cuncta nosti, et scis quia non pro supérbia et contumélia, et áliqua glóriæ cupiditáte, fécerim hoc, ut non adorárem Aman superbíssimum +Esther Est 17 13 13 (libénter enim pro salúte Israël étiam vestígia pedum ejus deosculári parátus essem), +Esther Est 17 13 14 sed tímui ne honórem Dei mei transférrem ad hóminem, et ne quemquam adorárem, excépto Deo meo. +Esther Est 17 13 15 Et nunc, Dómine rex, Deus Ábraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hæreditátem tuam delére. +Esther Est 17 13 16 Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. +Esther Est 17 13 17 Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine: et ne claudas ora te canéntium. +Esther Est 17 13 18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratióne clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impénderet. +Esther Est 17 14 1 Esther quoque regína confúgit ad Dóminum, pavens perículum quod imminébat. +Esther Est 17 14 2 Cumque deposuísset vestes régias, flétibus et lúctui apta induménta suscépit, et pro unguéntis váriis, cínere et stércore implévit caput, et corpus suum humiliávit jejúniis: omniáque loca, in quibus ántea lætári consuéverat, crínium laceratióne complévit. +Esther Est 17 14 3 Et deprecabátur Dóminum Deum Israël, dicens: Dómine mi, qui rex noster es solus, ádjuva me solitáriam, et cujus præter te nullus est auxiliátor álius. +Esther Est 17 14 4 Perículum meum in mánibus meis est. +Esther Est 17 14 5 Audívi a patre meo quod tu, Dómine, tulísses Israël de cunctis géntibus, et patres nostros ex ómnibus retro majóribus suis, ut possidéres hæreditátem sempitérnam, fecistíque eis sicut locútus es. +Esther Est 17 14 6 Peccávimus in conspéctu tuo, et idcírco tradidísti nos in manus inimicórum nostrórum: +Esther Est 17 14 7 colúimus enim deos eórum. Justus es Dómine: +Esther Est 17 14 8 et nunc non eis súfficit, quod duríssima nos ópprimunt servitúte, sed robur mánuum suárum, idolórum poténtiæ deputántes, +Esther Est 17 14 9 volunt tua mutáre promíssa, et delére hæreditátem tuam, et cláudere ora laudántium te, atque extínguere glóriam templi et altáris tui, +Esther Est 17 14 10 ut apériant ora géntium, et laudent idolórum fortitúdinem, et prǽdicent carnálem regem in sempitérnum. +Esther Est 17 14 11 Ne tradas, Dómine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rídeant ad ruínam nostram: sed convérte consílium eórum super eos, et eum qui in nos cœpit sævíre, dispérde. b +Esther Est 17 14 12 Meménto, Dómine, et osténde te nobis in témpore tribulatiónis nostræ, et da mihi fidúciam, Dómine rex deórum, et univérsæ potestátis: +Esther Est 17 14 13 tríbue sermónem compósitum in ore meo in conspéctu leónis, et transfer cor illíus in ódium hostis nostri, ut et ipse péreat, et céteri qui ei conséntiunt. +Esther Est 17 14 14 Nos autem líbera manu tua, et ádjuva me, nullum áliud auxílium habéntem nisi te, Dómine, qui habes ómnium sciéntiam, +Esther Est 17 14 15 et nosti quia óderim glóriam iniquórum, et detéster cubíle incircumcisórum, et omnis alienígenæ. +Esther Est 17 14 16 Tu scis necessitátem meam, quod abóminer signum supérbiæ et glóriæ meæ, quod est super caput meum in diébus ostentatiónis meæ, et detéster illud quasi pannum menstruátæ, et non portem in diébus siléntii mei, +Esther Est 17 14 17 et quod non coméderim in mensa Aman, nec mihi placúerit convívium regis, et non bíberim vinum libáminum: +Esther Est 17 14 18 et numquam lætáta sit ancílla tua, ex quo huc transláta sum usque in præséntem diem, nisi in te, Dómine Deus Ábraham. +Esther Est 17 14 19 Deus fortis super omnes, exáudi vocem eórum qui nullam áliam spem habent, et líbera nos de manu iniquórum, et érue me a timóre meo. +Esther Est 17 15 1 Et mandávit ei (haud dúbium quin esset Mardochǽus) ut ingrederétur ad regem, et rogáret pro pópulo suo et pro pátria sua. +Esther Est 17 15 2 Memoráre, inquit, diérum humilitátis tuæ, quómodo nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege locútus est contra nos in mortem: +Esther Est 17 15 3 et tu ínvoca Dóminum, et lóquere regi pro nobis, et líbera nos de morte. +Esther Est 17 15 4 Die autem tértio depósuit vestiménta ornátus sui, et circúmdata est glória sua. b +Esther Est 17 15 5 Cumque régio fulgéret hábitu, et invocásset ómnium rectórem et salvatórem Deum, assúmpsit duas fámulas, +Esther Est 17 15 6 et super unam quidem innitebátur, quasi prae delíciis et nímia teneritúdine corpus suum ferre non sústinens: +Esther Est 17 15 7 áltera autem famulárum sequebátur dóminam, defluéntia in humum induménta susténtans. +Esther Est 17 15 8 Ipsa autem róseo colóre vultum perfúsa, et gratis ac niténtibus óculis, tristem celábat ánimum, et nímio timóre contráctum. +Esther Est 17 15 9 Ingréssa ígitur cuncta per órdinem óstia, stetit contra regem, ubi ille residébat super sólium regni sui, indútus véstibus régiis, auróque fulgens, et pretiósis lapídibus: erátque terríbilis aspéctu. +Esther Est 17 15 10 Cumque elevásset fáciem, et ardéntibus óculis furórem péctoris indicásset, regína córruit, et in pallórem colóre mutáto, lassum super ancíllulam reclinávit caput. +Esther Est 17 15 11 Convertítque Deus spíritum regis in mansuetúdinem, et festínus ac métuens exilívit de sólio, et susténtans eam ulnis suis donec redíret ad se, his verbis blandiebátur: b +Esther Est 17 15 12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metúere. +Esther Est 17 15 13 Non moriéris: non enim pro te, sed pro ómnibus haec lex constitúta est. +Esther Est 17 15 14 Accéde ígitur, et tange sceptrum. +Esther Est 17 15 15 Cumque illa reticéret, tulit áuream virgam, et pósuit super collum ejus, et osculátus est eam, et ait: Cur mihi non loquéris? +Esther Est 17 15 16 Quæ respóndit: Vidi te, dómine, quasi ángelum Dei, et conturbátum est cor meum prae timóre glóriæ tuæ. +Esther Est 17 15 17 Valde enim mirábilis es, dómine, et fácies tua plena est gratiárum. +Esther Est 17 15 18 Cumque loquerétur, rursus córruit, et pene exanimáta est. +Esther Est 17 15 19 Rex autem turbabátur, et omnes minístri ejus consolabántur eam. +Esther Est 17 16 1 Rex magnus Artaxérxes ab Índia usque Æthiópiam, centum vigínti septem provinciárum dúcibus ac princípibus qui nostræ jussióni obédiunt, salútem dicit. +Esther Est 17 16 2 Multi bonitáte príncipum et honóre, qui in eos collátus est, abúsi sunt in supérbiam: +Esther Est 17 16 3 et non solum subjéctos régibus nitúntur opprímere, sed datam sibi glóriam non feréntes, in ipsos qui dedérunt, moliúntur insídias. +Esther Est 17 16 4 Nec conténti sunt grátias non ágere benefíciis, et humanitátis in se jura violáre, sed Dei quoque cuncta cernéntis arbitrántur se posse fúgere senténtiam. +Esther Est 17 16 5 Et in tantum vesániæ prorupérunt, ut eos qui crédita sibi offícia diligénter obsérvant, et ita cuncta agunt ut ómnium laude digni sint, mendaciórum cunículis conéntur subvértere, +Esther Est 17 16 6 dum aures príncipum símplices, et ex sua natúra álios æstimántes, cállida fraude decípiunt. +Esther Est 17 16 7 Quæ res et ex vetéribus probátur históriis, et ex his quæ gerúntur quotídie, quómodo malis quorúmdam suggestiónibus regum stúdia depravéntur. +Esther Est 17 16 8 Unde providéndum est paci ómnium provinciárum. +Esther Est 17 16 9 Nec putáre debétis, si divérsa jubeámus, ex ánimi nostri veníre levitáte, sed pro qualitáte et necessitáte témporum, ut reipúblicæ poscit utílitas, ferre senténtiam. +Esther Est 17 16 10 Et ut maniféstius quod dícimus intelligátis, Aman fílius Amadáthi, et ánimo et gente Mácedo, alienúsque a Persárum sánguine, et pietátem nostram sua crudelitáte commáculans, peregrínus a nobis suscéptus est: b +Esther Est 17 16 11 et tantam in se expértus humanitátem, ut pater noster vocarétur, et adorarétur ab ómnibus post regem secúndus: +Esther Est 17 16 12 qui in tantum arrogántiæ tumórem sublátus est, ut regno priváre nos niterétur et spíritu. +Esther Est 17 16 13 Nam Mardochǽum, cujus fide et benefíciis vívimus, et consórtem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibúsdam atque inaudítis máchinis expetívit in mortem: +Esther Est 17 16 14 hoc cógitans ut illis interféctis, insidiarétur nostræ solitúdini, et regnum Persárum transférret in Macédonas. +Esther Est 17 16 15 Nos autem a péssimo mortálium Judǽos neci destinátos, in nulla pénitus culpa repérimus, sed e contrário justis uténtes légibus, +Esther Est 17 16 16 et fílios altíssimi et máximi sempérque vivéntis Dei, cujus benefício et pátribus nostris et nobis regnum est tráditum, et usque hódie custodítur. +Esther Est 17 16 17 Unde eas lítteras, quas sub nómine nostro ille diréxerat, sciátis esse írritas. b +Esther Est 17 16 18 Pro quo scélere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinátus est, et omnis cognátio ejus pendet in patíbulis: non nobis, sed Deo reddénte ei quod méruit. +Esther Est 17 16 19 Hoc autem edíctum, quod nunc míttimus, in cunctis úrbibus proponátur, ut líceat Judǽis uti légibus suis. +Esther Est 17 16 20 Quibus debétis esse adminículo, ut eos qui se ad necem eórum paráverant, possint interfícere tertiadécima die mensis duodécimi, qui vocátur Adar. +Esther Est 17 16 21 Hanc enim diem, Deus omnípotens, mœróris et luctus, eis vertit in gáudium. +Esther Est 17 16 22 Unde et vos inter céteros festos dies, hanc habetóte diem, et celebráte eam cum omni lætítia, ut et in pósterum cognoscátur, +Esther Est 17 16 23 omnes qui fidéliter Persis obédiunt, dignam pro fide recípere mercédem; qui autem insidiántur regno eórum, períre pro scélere. +Esther Est 17 16 24 Omnis autem província et cívitas quæ nolúerit solemnitátis hujus esse párticeps, gládio et igne péreat, et sic deleátur, ut non solum homínibus, sed étiam béstiis ínvia sit in sempitérnum, pro exémplo contémptus et inobediéntiæ. # Job Job Liber Job -Job Job 18 1 1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. -Job Job 18 1 2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. -Job Job 18 1 3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. -Job Job 18 1 4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. -Job Job 18 1 5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. -Job Job 18 1 6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. b -Job Job 18 1 7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. -Job Job 18 1 8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? -Job Job 18 1 9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? -Job Job 18 1 10 nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? -Job Job 18 1 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. -Job Job 18 1 12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quae habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. -Job Job 18 1 13 Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, b -Job Job 18 1 14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos: -Job Job 18 1 15 et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. -Job Job 18 1 16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. -Job Job 18 1 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. -Job Job 18 1 18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, -Job Job 18 1 19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. -Job Job 18 1 20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, b -Job Job 18 1 21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. -Job Job 18 1 22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. -Job Job 18 2 1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, -Job Job 18 2 2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. -Job Job 18 2 3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. -Job Job 18 2 4 Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua; -Job Job 18 2 5 alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. -Job Job 18 2 6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. -Job Job 18 2 7 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; b -Job Job 18 2 8 qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. -Job Job 18 2 9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. -Job Job 18 2 10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. -Job Job 18 2 11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. b -Job Job 18 2 12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum. -Job Job 18 2 13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. -Job Job 18 3 1 Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, -Job Job 18 3 2 et locutus est: -Job Job 18 3 3 Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. -Job Job 18 3 4 Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. -Job Job 18 3 5 Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. -Job Job 18 3 6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. -Job Job 18 3 7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna. -Job Job 18 3 8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. -Job Job 18 3 9 Obtenebrentur stellae caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. -Job Job 18 3 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. -Job Job 18 3 11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? b -Job Job 18 3 12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? -Job Job 18 3 13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem -Job Job 18 3 14 cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines; -Job Job 18 3 15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; -Job Job 18 3 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. -Job Job 18 3 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. -Job Job 18 3 18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. -Job Job 18 3 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. -Job Job 18 3 20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt: b -Job Job 18 3 21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; -Job Job 18 3 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? -Job Job 18 3 23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? -Job Job 18 3 24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus: -Job Job 18 3 25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. -Job Job 18 3 26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio. -Job Job 18 4 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: -Job Job 18 4 2 Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? -Job Job 18 4 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; -Job Job 18 4 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. -Job Job 18 4 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. -Job Job 18 4 6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? -Job Job 18 4 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? -Job Job 18 4 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, -Job Job 18 4 9 flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. -Job Job 18 4 10 Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. b -Job Job 18 4 11 Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. -Job Job 18 4 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. b -Job Job 18 4 13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, -Job Job 18 4 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; -Job Job 18 4 15 et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. -Job Job 18 4 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. -Job Job 18 4 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? -Job Job 18 4 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; -Job Job 18 4 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? -Job Job 18 4 20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. -Job Job 18 4 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia. -Job Job 18 5 1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. -Job Job 18 5 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. -Job Job 18 5 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. -Job Job 18 5 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. -Job Job 18 5 5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. -Job Job 18 5 6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. b -Job Job 18 5 7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. -Job Job 18 5 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: b -Job Job 18 5 9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; -Job Job 18 5 10 qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa; -Job Job 18 5 11 qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate; -Job Job 18 5 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant; -Job Job 18 5 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. -Job Job 18 5 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. -Job Job 18 5 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. b -Job Job 18 5 16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. -Job Job 18 5 17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: b -Job Job 18 5 18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. -Job Job 18 5 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. -Job Job 18 5 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. -Job Job 18 5 21 A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. -Job Job 18 5 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. -Job Job 18 5 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. -Job Job 18 5 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. -Job Job 18 5 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. -Job Job 18 5 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. -Job Job 18 5 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta. -Job Job 18 6 1 Respondens autem Job, dixit: -Job Job 18 6 2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera! -Job Job 18 6 3 Quasi arena maris haec gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: -Job Job 18 6 4 quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. -Job Job 18 6 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? -Job Job 18 6 6 aut poterit cómedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? -Job Job 18 6 7 Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt. -Job Job 18 6 8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? b -Job Job 18 6 9 et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? -Job Job 18 6 10 Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. -Job Job 18 6 11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? -Job Job 18 6 12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. -Job Job 18 6 13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. -Job Job 18 6 14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. -Job Job 18 6 15 Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. -Job Job 18 6 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. -Job Job 18 6 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. -Job Job 18 6 18 Involutae sunt semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. -Job Job 18 6 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. -Job Job 18 6 20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. -Job Job 18 6 21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. b -Job Job 18 6 22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? -Job Job 18 6 23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? -Job Job 18 6 24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. -Job Job 18 6 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? -Job Job 18 6 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. -Job Job 18 6 27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. -Job Job 18 6 28 Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar. -Job Job 18 6 29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. -Job Job 18 6 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. -Job Job 18 7 1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. -Job Job 18 7 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, -Job Job 18 7 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. -Job Job 18 7 4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. -Job Job 18 7 5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. -Job Job 18 7 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. -Job Job 18 7 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. b -Job Job 18 7 8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. -Job Job 18 7 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. -Job Job 18 7 10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. -Job Job 18 7 11 Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animae meae. -Job Job 18 7 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? -Job Job 18 7 13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo: -Job Job 18 7 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. -Job Job 18 7 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. b -Job Job 18 7 16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. -Job Job 18 7 17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? -Job Job 18 7 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum. -Job Job 18 7 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? -Job Job 18 7 20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? -Job Job 18 7 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam. -Job Job 18 8 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: -Job Job 18 8 2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? -Job Job 18 8 3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? -Job Job 18 8 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae: -Job Job 18 8 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; -Job Job 18 8 6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae, -Job Job 18 8 7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. -Job Job 18 8 8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam b -Job Job 18 8 9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), -Job Job 18 8 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. -Job Job 18 8 11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? -Job Job 18 8 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. -Job Job 18 8 13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. -Job Job 18 8 14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. -Job Job 18 8 15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. -Job Job 18 8 16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. -Job Job 18 8 17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. -Job Job 18 8 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. -Job Job 18 8 19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur. -Job Job 18 8 20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, b -Job Job 18 8 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. -Job Job 18 8 22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. -Job Job 18 9 1 Et respondens Job, ait: -Job Job 18 9 2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. -Job Job 18 9 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. -Job Job 18 9 4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? -Job Job 18 9 5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. -Job Job 18 9 6 Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur. -Job Job 18 9 7 Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. -Job Job 18 9 8 Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris. -Job Job 18 9 9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri. -Job Job 18 9 10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. -Job Job 18 9 11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam. -Job Job 18 9 12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? -Job Job 18 9 13 Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. -Job Job 18 9 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? -Job Job 18 9 15 Qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. b -Job Job 18 9 16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. -Job Job 18 9 17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. -Job Job 18 9 18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. -Job Job 18 9 19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. -Job Job 18 9 20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. -Job Job 18 9 21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. -Job Job 18 9 22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. b -Job Job 18 9 23 Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. -Job Job 18 9 24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? -Job Job 18 9 25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. b -Job Job 18 9 26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam. -Job Job 18 9 27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. -Job Job 18 9 28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. -Job Job 18 9 29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? -Job Job 18 9 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, -Job Job 18 9 31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. -Job Job 18 9 32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. -Job Job 18 9 33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. -Job Job 18 9 34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. -Job Job 18 9 35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere. -Job Job 18 10 1 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae. -Job Job 18 10 2 Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. -Job Job 18 10 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? -Job Job 18 10 4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? -Job Job 18 10 5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, -Job Job 18 10 6 ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, -Job Job 18 10 7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? -Job Job 18 10 8 Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me? b -Job Job 18 10 9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. -Job Job 18 10 10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? -Job Job 18 10 11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. -Job Job 18 10 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. -Job Job 18 10 13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. -Job Job 18 10 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? -Job Job 18 10 15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. -Job Job 18 10 16 Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. -Job Job 18 10 17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. -Job Job 18 10 18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. b -Job Job 18 10 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. -Job Job 18 10 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, -Job Job 18 10 21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: -Job Job 18 10 22 terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. -Job Job 18 11 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: -Job Job 18 11 2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? -Job Job 18 11 3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? -Job Job 18 11 4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. -Job Job 18 11 5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, -Job Job 18 11 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua! -Job Job 18 11 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? -Job Job 18 11 8 Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? -Job Job 18 11 9 Longior terra mensura ejus, et latior mari. -Job Job 18 11 10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? -Job Job 18 11 11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? -Job Job 18 11 12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. -Job Job 18 11 13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. b -Job Job 18 11 14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, -Job Job 18 11 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. -Job Job 18 11 16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis. -Job Job 18 11 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. -Job Job 18 11 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. -Job Job 18 11 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. -Job Job 18 11 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae. b -Job Job 18 12 1 Respondens autem Job, dixit: -Job Job 18 12 2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? -Job Job 18 12 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec quae nostis ignorat? -Job Job 18 12 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. -Job Job 18 12 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. -Job Job 18 12 6 Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. -Job Job 18 12 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi. -Job Job 18 12 8 Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. -Job Job 18 12 9 Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? -Job Job 18 12 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis. -Job Job 18 12 11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? -Job Job 18 12 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. -Job Job 18 12 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. b -Job Job 18 12 14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. -Job Job 18 12 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. -Job Job 18 12 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. -Job Job 18 12 17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. -Job Job 18 12 18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. -Job Job 18 12 19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: -Job Job 18 12 20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. -Job Job 18 12 21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. -Job Job 18 12 22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. -Job Job 18 12 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. -Job Job 18 12 24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium: -Job Job 18 12 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. -Job Job 18 13 1 Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. -Job Job 18 13 2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. -Job Job 18 13 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: -Job Job 18 13 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. -Job Job 18 13 5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. -Job Job 18 13 6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. -Job Job 18 13 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? -Job Job 18 13 8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? -Job Job 18 13 9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? -Job Job 18 13 10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. -Job Job 18 13 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. -Job Job 18 13 12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae. -Job Job 18 13 13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. b -Job Job 18 13 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? -Job Job 18 13 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. -Job Job 18 13 16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. -Job Job 18 13 17 Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris. -Job Job 18 13 18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. -Job Job 18 13 19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? -Job Job 18 13 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: b -Job Job 18 13 21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. -Job Job 18 13 22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. -Job Job 18 13 23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. -Job Job 18 13 24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? -Job Job 18 13 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: -Job Job 18 13 26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. -Job Job 18 13 27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: -Job Job 18 13 28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. -Job Job 18 14 1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. -Job Job 18 14 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. -Job Job 18 14 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? -Job Job 18 14 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? -Job Job 18 14 5 Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. -Job Job 18 14 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. -Job Job 18 14 7 Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. b -Job Job 18 14 8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, -Job Job 18 14 9 ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. -Job Job 18 14 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est? -Job Job 18 14 11 Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat: -Job Job 18 14 12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. -Job Job 18 14 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? -Job Job 18 14 14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. -Job Job 18 14 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. -Job Job 18 14 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. b -Job Job 18 14 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. -Job Job 18 14 18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: b -Job Job 18 14 19 lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. -Job Job 18 14 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. -Job Job 18 14 21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. -Job Job 18 14 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. -Job Job 18 15 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: -Job Job 18 15 2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? -Job Job 18 15 3 Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. -Job Job 18 15 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. -Job Job 18 15 5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. -Job Job 18 15 6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. -Job Job 18 15 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? b -Job Job 18 15 8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? -Job Job 18 15 9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? -Job Job 18 15 10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. -Job Job 18 15 11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. -Job Job 18 15 12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? -Job Job 18 15 13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? -Job Job 18 15 14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? -Job Job 18 15 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu ejus. -Job Job 18 15 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? -Job Job 18 15 17 Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. b -Job Job 18 15 18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: -Job Job 18 15 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. -Job Job 18 15 20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. b -Job Job 18 15 21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. -Job Job 18 15 22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. -Job Job 18 15 23 Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. -Job Job 18 15 24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. -Job Job 18 15 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. -Job Job 18 15 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. -Job Job 18 15 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. -Job Job 18 15 28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. b -Job Job 18 15 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. -Job Job 18 15 30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. -Job Job 18 15 31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. -Job Job 18 15 32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. -Job Job 18 15 33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. -Job Job 18 15 34 Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. -Job Job 18 15 35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos. -Job Job 18 16 1 Respondens autem Job, dixit: -Job Job 18 16 2 Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. -Job Job 18 16 3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? -Job Job 18 16 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: -Job Job 18 16 5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; -Job Job 18 16 6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. -Job Job 18 16 7 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. -Job Job 18 16 8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. -Job Job 18 16 9 Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. -Job Job 18 16 10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. b -Job Job 18 16 11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt poenis meis. -Job Job 18 16 12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. -Job Job 18 16 13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. b -Job Job 18 16 14 Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. -Job Job 18 16 15 Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. -Job Job 18 16 16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. -Job Job 18 16 17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt. -Job Job 18 16 18 Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. b -Job Job 18 16 19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: -Job Job 18 16 20 ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis. -Job Job 18 16 21 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: -Job Job 18 16 22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. -Job Job 18 16 23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo. -Job Job 18 17 1 Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. -Job Job 18 17 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. -Job Job 18 17 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. -Job Job 18 17 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. -Job Job 18 17 5 Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. -Job Job 18 17 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. b -Job Job 18 17 7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. -Job Job 18 17 8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. -Job Job 18 17 9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. -Job Job 18 17 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. -Job Job 18 17 11 Dies mei transierunt; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. b -Job Job 18 17 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. -Job Job 18 17 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. -Job Job 18 17 14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. -Job Job 18 17 15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea? et patientiam meam quis considerat? -Job Job 18 17 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? -Job Job 18 18 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: -Job Job 18 18 2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. -Job Job 18 18 3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? -Job Job 18 18 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? -Job Job 18 18 5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? b -Job Job 18 18 6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur. -Job Job 18 18 7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum. -Job Job 18 18 8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. -Job Job 18 18 9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. -Job Job 18 18 10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. -Job Job 18 18 11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. -Job Job 18 18 12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. b -Job Job 18 18 13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. -Job Job 18 18 14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. -Job Job 18 18 15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. -Job Job 18 18 16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. -Job Job 18 18 17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. -Job Job 18 18 18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. -Job Job 18 18 19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus. -Job Job 18 18 20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. -Job Job 18 18 21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. -Job Job 18 19 1 Respondens autem Job, dixit: -Job Job 18 19 2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? -Job Job 18 19 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. -Job Job 18 19 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. -Job Job 18 19 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. -Job Job 18 19 6 Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. b -Job Job 18 19 7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet. -Job Job 18 19 8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. -Job Job 18 19 9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. -Job Job 18 19 10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsae arbori abstulit spem meam. -Job Job 18 19 11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. -Job Job 18 19 12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. -Job Job 18 19 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. -Job Job 18 19 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. -Job Job 18 19 15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. -Job Job 18 19 16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. -Job Job 18 19 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. -Job Job 18 19 18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. -Job Job 18 19 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. -Job Job 18 19 20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. -Job Job 18 19 21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. b -Job Job 18 19 22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? -Job Job 18 19 23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro -Job Job 18 19 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? -Job Job 18 19 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: b -Job Job 18 19 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: -Job Job 18 19 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo. -Job Job 18 19 28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? b -Job Job 18 19 29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. -Job Job 18 20 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: -Job Job 18 20 2 Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. -Job Job 18 20 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. -Job Job 18 20 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, -Job Job 18 20 5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. -Job Job 18 20 6 Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, b -Job Job 18 20 7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? -Job Job 18 20 8 Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. -Job Job 18 20 9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. -Job Job 18 20 10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. -Job Job 18 20 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient. -Job Job 18 20 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. -Job Job 18 20 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. -Job Job 18 20 14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. -Job Job 18 20 15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. -Job Job 18 20 16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae. -Job Job 18 20 17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) -Job Job 18 20 18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. b -Job Job 18 20 19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam. -Job Job 18 20 20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. -Job Job 18 20 21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. -Job Job 18 20 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. -Job Job 18 20 23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. -Job Job 18 20 24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. -Job Job 18 20 25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. -Job Job 18 20 26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. -Job Job 18 20 27 Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. -Job Job 18 20 28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. -Job Job 18 20 29 Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino. b -Job Job 18 21 1 Respondens autem Job, dixit: -Job Job 18 21 2 Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. -Job Job 18 21 3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. -Job Job 18 21 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? -Job Job 18 21 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. -Job Job 18 21 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. -Job Job 18 21 7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? b -Job Job 18 21 8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. -Job Job 18 21 9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. -Job Job 18 21 10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata foetu suo. -Job Job 18 21 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. -Job Job 18 21 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. -Job Job 18 21 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. -Job Job 18 21 14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. b -Job Job 18 21 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? -Job Job 18 21 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. -Job Job 18 21 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? -Job Job 18 21 18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. -Job Job 18 21 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. b -Job Job 18 21 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. -Job Job 18 21 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? -Job Job 18 21 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? b -Job Job 18 21 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: -Job Job 18 21 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: -Job Job 18 21 25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus: -Job Job 18 21 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. -Job Job 18 21 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. b -Job Job 18 21 28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? -Job Job 18 21 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec éadem illum intelligere cognoscetis: -Job Job 18 21 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. -Job Job 18 21 31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi? -Job Job 18 21 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. -Job Job 18 21 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. -Job Job 18 21 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? b -Job Job 18 22 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: -Job Job 18 22 2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? -Job Job 18 22 3 Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? -Job Job 18 22 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, -Job Job 18 22 5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? -Job Job 18 22 6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. -Job Job 18 22 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. -Job Job 18 22 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. -Job Job 18 22 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. -Job Job 18 22 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. -Job Job 18 22 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? -Job Job 18 22 12 An non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur? b -Job Job 18 22 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. -Job Job 18 22 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat. -Job Job 18 22 15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, -Job Job 18 22 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? -Job Job 18 22 17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum, -Job Job 18 22 18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. -Job Job 18 22 19 Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos: -Job Job 18 22 20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? -Job Job 18 22 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. b -Job Job 18 22 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. -Job Job 18 22 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. -Job Job 18 22 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. -Job Job 18 22 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. -Job Job 18 22 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. -Job Job 18 22 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. -Job Job 18 22 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. -Job Job 18 22 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. -Job Job 18 22 30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. b -Job Job 18 23 1 Respondens autem Job, ait: -Job Job 18 23 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. -Job Job 18 23 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? -Job Job 18 23 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: -Job Job 18 23 5 ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. -Job Job 18 23 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. -Job Job 18 23 7 Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. -Job Job 18 23 8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum. b -Job Job 18 23 9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. -Job Job 18 23 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. -Job Job 18 23 11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. -Job Job 18 23 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. -Job Job 18 23 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. -Job Job 18 23 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. -Job Job 18 23 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. -Job Job 18 23 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. -Job Job 18 23 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. -Job Job 18 24 1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. -Job Job 18 24 2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. b -Job Job 18 24 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. -Job Job 18 24 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. -Job Job 18 24 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis. -Job Job 18 24 6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. -Job Job 18 24 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: -Job Job 18 24 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. -Job Job 18 24 9 Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. -Job Job 18 24 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. -Job Job 18 24 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. -Job Job 18 24 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. -Job Job 18 24 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. b -Job Job 18 24 14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. -Job Job 18 24 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. -Job Job 18 24 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. -Job Job 18 24 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. -Job Job 18 24 18 Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. b -Job Job 18 24 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. -Job Job 18 24 20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. -Job Job 18 24 21 Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit. -Job Job 18 24 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae. -Job Job 18 24 23 Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. -Job Job 18 24 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. -Job Job 18 24 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? b -Job Job 18 25 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: -Job Job 18 25 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. -Job Job 18 25 3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? -Job Job 18 25 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? -Job Job 18 25 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus: -Job Job 18 25 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? -Job Job 18 26 1 Respondens autem Job dixit: -Job Job 18 26 2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? -Job Job 18 26 3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. -Job Job 18 26 4 Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? -Job Job 18 26 5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. b -Job Job 18 26 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. -Job Job 18 26 7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. -Job Job 18 26 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. -Job Job 18 26 9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. -Job Job 18 26 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. -Job Job 18 26 11 Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. -Job Job 18 26 12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. -Job Job 18 26 13 Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. -Job Job 18 26 14 Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? -Job Job 18 27 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: -Job Job 18 27 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. -Job Job 18 27 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, -Job Job 18 27 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. -Job Job 18 27 5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. -Job Job 18 27 6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. -Job Job 18 27 7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. -Job Job 18 27 8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? b -Job Job 18 27 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? -Job Job 18 27 10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? -Job Job 18 27 11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam. -Job Job 18 27 12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini? -Job Job 18 27 13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. b -Job Job 18 27 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: -Job Job 18 27 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. -Job Job 18 27 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta: -Job Job 18 27 17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. -Job Job 18 27 18 Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. -Job Job 18 27 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. -Job Job 18 27 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. -Job Job 18 27 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. -Job Job 18 27 22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. -Job Job 18 27 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. -Job Job 18 28 1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. -Job Job 18 28 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. -Job Job 18 28 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. -Job Job 18 28 4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. -Job Job 18 28 5 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. -Job Job 18 28 6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. -Job Job 18 28 7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. -Job Job 18 28 8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena. -Job Job 18 28 9 Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes. -Job Job 18 28 10 In petris rivos excídit, et omne pretiosum vidit oculus ejus. -Job Job 18 28 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. -Job Job 18 28 12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae? -Job Job 18 28 13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. b -Job Job 18 28 14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. -Job Job 18 28 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. -Job Job 18 28 16 Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. -Job Job 18 28 17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. -Job Job 18 28 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. -Job Job 18 28 19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur. -Job Job 18 28 20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae? b -Job Job 18 28 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque caeli latet. -Job Job 18 28 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. -Job Job 18 28 23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. -Job Job 18 28 24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit. -Job Job 18 28 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. -Job Job 18 28 26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: -Job Job 18 28 27 tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit. -Job Job 18 28 28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia. b -Job Job 18 29 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: -Job Job 18 29 2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? -Job Job 18 29 3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: -Job Job 18 29 4 sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: -Job Job 18 29 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: -Job Job 18 29 6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: -Job Job 18 29 7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. -Job Job 18 29 8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. -Job Job 18 29 9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. -Job Job 18 29 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. -Job Job 18 29 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: b -Job Job 18 29 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. -Job Job 18 29 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. -Job Job 18 29 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. -Job Job 18 29 15 Oculus fui caeco, et pes claudo. -Job Job 18 29 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. -Job Job 18 29 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. -Job Job 18 29 18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. b -Job Job 18 29 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. -Job Job 18 29 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. -Job Job 18 29 21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. -Job Job 18 29 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. -Job Job 18 29 23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. -Job Job 18 29 24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. -Job Job 18 29 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. -Job Job 18 30 1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: -Job Job 18 30 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: -Job Job 18 30 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. -Job Job 18 30 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: -Job Job 18 30 5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. -Job Job 18 30 6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream: -Job Job 18 30 7 qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: -Job Job 18 30 8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. -Job Job 18 30 9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. -Job Job 18 30 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. -Job Job 18 30 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. -Job Job 18 30 12 Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. -Job Job 18 30 13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. -Job Job 18 30 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. -Job Job 18 30 15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. b -Job Job 18 30 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. -Job Job 18 30 17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. -Job Job 18 30 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me. -Job Job 18 30 19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. -Job Job 18 30 20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. -Job Job 18 30 21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. -Job Job 18 30 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide. -Job Job 18 30 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. -Job Job 18 30 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. -Job Job 18 30 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. -Job Job 18 30 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. -Job Job 18 30 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis. -Job Job 18 30 28 Moerens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam. -Job Job 18 30 29 Frater fui draconum, et socius struthionum. -Job Job 18 30 30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. -Job Job 18 30 31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. -Job Job 18 31 1 Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. -Job Job 18 31 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? -Job Job 18 31 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? -Job Job 18 31 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? -Job Job 18 31 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, -Job Job 18 31 6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. -Job Job 18 31 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, -Job Job 18 31 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. -Job Job 18 31 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, -Job Job 18 31 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. -Job Job 18 31 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. -Job Job 18 31 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. -Job Job 18 31 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: b -Job Job 18 31 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi? -Job Job 18 31 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? -Job Job 18 31 16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci; -Job Job 18 31 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea -Job Job 18 31 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum); -Job Job 18 31 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; -Job Job 18 31 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; -Job Job 18 31 21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: -Job Job 18 31 22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. -Job Job 18 31 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. -Job Job 18 31 24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; b -Job Job 18 31 25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; -Job Job 18 31 26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, -Job Job 18 31 27 et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: -Job Job 18 31 28 quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. -Job Job 18 31 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: -Job Job 18 31 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. -Job Job 18 31 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? -Job Job 18 31 32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. -Job Job 18 31 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; b -Job Job 18 31 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. -Job Job 18 31 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, -Job Job 18 31 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? -Job Job 18 31 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. -Job Job 18 31 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: -Job Job 18 31 39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: -Job Job 18 31 40a pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. -Job Job 18 31 40b Finita sunt verba Job. -Job Job 18 32 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. -Job Job 18 32 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. -Job Job 18 32 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. -Job Job 18 32 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. -Job Job 18 32 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. -Job Job 18 32 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. b -Job Job 18 32 7 Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. -Job Job 18 32 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. -Job Job 18 32 9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. -Job Job 18 32 10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. -Job Job 18 32 11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus; -Job Job 18 32 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. -Job Job 18 32 13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. -Job Job 18 32 14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. -Job Job 18 32 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. b -Job Job 18 32 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: -Job Job 18 32 17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. -Job Job 18 32 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. -Job Job 18 32 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. -Job Job 18 32 20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. -Job Job 18 32 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. -Job Job 18 32 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. -Job Job 18 33 1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. -Job Job 18 33 2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. -Job Job 18 33 3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. -Job Job 18 33 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. -Job Job 18 33 5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. -Job Job 18 33 6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. -Job Job 18 33 7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. -Job Job 18 33 8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: b -Job Job 18 33 9 Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. -Job Job 18 33 10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. -Job Job 18 33 11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas. -Job Job 18 33 12 Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine. -Job Job 18 33 13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? -Job Job 18 33 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. -Job Job 18 33 15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, -Job Job 18 33 16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, -Job Job 18 33 17 ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia, -Job Job 18 33 18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium. -Job Job 18 33 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. -Job Job 18 33 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. b -Job Job 18 33 21 Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur. -Job Job 18 33 22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. -Job Job 18 33 23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem, -Job Job 18 33 24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier. -Job Job 18 33 25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiae suae. -Job Job 18 33 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. -Job Job 18 33 27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. -Job Job 18 33 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. -Job Job 18 33 29 Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, b -Job Job 18 33 30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. -Job Job 18 33 31 Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. -Job Job 18 33 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. -Job Job 18 33 33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. -Job Job 18 34 1 Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est: -Job Job 18 34 2 Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me. -Job Job 18 34 3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. -Job Job 18 34 4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. -Job Job 18 34 5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. -Job Job 18 34 6 In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. -Job Job 18 34 7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam: -Job Job 18 34 8 qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? -Job Job 18 34 9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. -Job Job 18 34 10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. b -Job Job 18 34 11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. -Job Job 18 34 12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. -Job Job 18 34 13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? -Job Job 18 34 14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. -Job Job 18 34 15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. -Job Job 18 34 16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei: b -Job Job 18 34 17 numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? -Job Job 18 34 18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios; -Job Job 18 34 19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. -Job Job 18 34 20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. -Job Job 18 34 21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. -Job Job 18 34 22 Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, -Job Job 18 34 23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. -Job Job 18 34 24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. -Job Job 18 34 25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. -Job Job 18 34 26 Quasi impios percussit eos in loco videntium: -Job Job 18 34 27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt: -Job Job 18 34 28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. -Job Job 18 34 29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? -Job Job 18 34 30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. -Job Job 18 34 31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. b -Job Job 18 34 32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. -Job Job 18 34 33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. -Job Job 18 34 34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. b -Job Job 18 34 35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. -Job Job 18 34 36 Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis: -Job Job 18 34 37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. -Job Job 18 35 1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: -Job Job 18 35 2 Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? -Job Job 18 35 3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? -Job Job 18 35 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. -Job Job 18 35 5 Suspice caelum, et intuere: et contemplare aethera quod altior te sit. -Job Job 18 35 6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? -Job Job 18 35 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? -Job Job 18 35 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. -Job Job 18 35 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. b -Job Job 18 35 10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte; -Job Job 18 35 11 qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos? -Job Job 18 35 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. -Job Job 18 35 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. -Job Job 18 35 14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. -Job Job 18 35 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. -Job Job 18 35 16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. b -Job Job 18 36 1 Addens quoque Eliu, haec locutus est: -Job Job 18 36 2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. -Job Job 18 36 3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. -Job Job 18 36 4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. -Job Job 18 36 5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: -Job Job 18 36 6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. -Job Job 18 36 7 Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. -Job Job 18 36 8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, -Job Job 18 36 9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. -Job Job 18 36 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. -Job Job 18 36 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: -Job Job 18 36 12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. -Job Job 18 36 13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. -Job Job 18 36 14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. -Job Job 18 36 15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. -Job Job 18 36 16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. -Job Job 18 36 17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies. b -Job Job 18 36 18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. -Job Job 18 36 19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. -Job Job 18 36 20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. -Job Job 18 36 21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam. -Job Job 18 36 22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. b -Job Job 18 36 23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem? -Job Job 18 36 24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. -Job Job 18 36 25 Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul. -Job Job 18 36 26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inaestimabilis. -Job Job 18 36 27 Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum, -Job Job 18 36 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper. -Job Job 18 36 29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, -Job Job 18 36 30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. -Job Job 18 36 31 Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. -Job Job 18 36 32 In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat. -Job Job 18 36 33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. -Job Job 18 37 1 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. -Job Job 18 37 2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. -Job Job 18 37 3 Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. -Job Job 18 37 4 Post eum rugiet sonitus; tonabit voce magnitudinis suae: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. -Job Job 18 37 5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia; -Job Job 18 37 6 qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae; -Job Job 18 37 7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. -Job Job 18 37 8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. -Job Job 18 37 9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. -Job Job 18 37 10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae. -Job Job 18 37 11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. -Job Job 18 37 12 Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum: -Job Job 18 37 13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. -Job Job 18 37 14 Ausculta haec, Job: sta, et considera mirabilia Dei. b -Job Job 18 37 15 Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? -Job Job 18 37 16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? -Job Job 18 37 17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro? -Job Job 18 37 18 Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. -Job Job 18 37 19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. -Job Job 18 37 20 Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. -Job Job 18 37 21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. b -Job Job 18 37 22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. -Job Job 18 37 23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest. -Job Job 18 37 24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. -Job Job 18 38 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: -Job Job 18 38 2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? -Job Job 18 38 3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. -Job Job 18 38 4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi, si habes intelligentiam. -Job Job 18 38 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? -Job Job 18 38 6 Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, -Job Job 18 38 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? -Job Job 18 38 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; -Job Job 18 38 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? -Job Job 18 38 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, -Job Job 18 38 11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. -Job Job 18 38 12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? b -Job Job 18 38 13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? -Job Job 18 38 14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: -Job Job 18 38 15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. -Job Job 18 38 16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? -Job Job 18 38 17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? -Job Job 18 38 18 Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia: -Job Job 18 38 19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: -Job Job 18 38 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. -Job Job 18 38 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? -Job Job 18 38 22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, b -Job Job 18 38 23 quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? -Job Job 18 38 24 Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? -Job Job 18 38 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, -Job Job 18 38 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; -Job Job 18 38 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? -Job Job 18 38 28 Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? -Job Job 18 38 29 De cujus utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit? -Job Job 18 38 30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. -Job Job 18 38 31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? b -Job Job 18 38 32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? -Job Job 18 38 33 Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra? -Job Job 18 38 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? -Job Job 18 38 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? -Job Job 18 38 36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? -Job Job 18 38 37 Quis enarrabit caelorum rationem? et concentum caeli quis dormire faciet? -Job Job 18 38 38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur? -Job Job 18 38 39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis, b -Job Job 18 38 40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? -Job Job 18 38 41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? -Job Job 18 39 1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? -Job Job 18 39 2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum? -Job Job 18 39 3 Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt. -Job Job 18 39 4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. -Job Job 18 39 5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? -Job Job 18 39 6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. -Job Job 18 39 7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit. -Job Job 18 39 8 Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. -Job Job 18 39 9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? -Job Job 18 39 10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? -Job Job 18 39 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? -Job Job 18 39 12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? -Job Job 18 39 13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. b -Job Job 18 39 14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? -Job Job 18 39 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. -Job Job 18 39 16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente. -Job Job 18 39 17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. -Job Job 18 39 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus. -Job Job 18 39 19 Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? b -Job Job 18 39 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. -Job Job 18 39 21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis. -Job Job 18 39 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. -Job Job 18 39 23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus: -Job Job 18 39 24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. -Job Job 18 39 25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus. -Job Job 18 39 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? b -Job Job 18 39 27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? -Job Job 18 39 28 In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. -Job Job 18 39 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. -Job Job 18 39 30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. -Job Job 18 39 31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: b -Job Job 18 39 32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. -Job Job 18 39 33 Respondens autem Job Domino, dixit: -Job Job 18 39 34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. -Job Job 18 39 35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam. -Job Job 18 40 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: -Job Job 18 40 2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. -Job Job 18 40 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris? -Job Job 18 40 4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? -Job Job 18 40 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. -Job Job 18 40 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. -Job Job 18 40 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. -Job Job 18 40 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. -Job Job 18 40 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. -Job Job 18 40 10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet. b -Job Job 18 40 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. -Job Job 18 40 12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt. -Job Job 18 40 13 Ossa ejus velut fistulae aeris; cartilago illius quasi laminae ferreae. -Job Job 18 40 14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. -Job Job 18 40 15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi. -Job Job 18 40 16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. -Job Job 18 40 17 Protegunt umbrae umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis. -Job Job 18 40 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. -Job Job 18 40 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. -Job Job 18 40 20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? b -Job Job 18 40 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? -Job Job 18 40 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? -Job Job 18 40 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? -Job Job 18 40 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? -Job Job 18 40 25 Concident eum amici? divident illum negotiatores? -Job Job 18 40 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? -Job Job 18 40 27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. -Job Job 18 40 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur. -Job Job 18 41 1 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? -Job Job 18 41 2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt. -Job Job 18 41 3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. -Job Job 18 41 4 Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? b -Job Job 18 41 5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. -Job Job 18 41 6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. -Job Job 18 41 7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. -Job Job 18 41 8 Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. -Job Job 18 41 9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi. -Job Job 18 41 10 De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. -Job Job 18 41 11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. -Job Job 18 41 12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. -Job Job 18 41 13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas. -Job Job 18 41 14 Membra carnium ejus cohaerentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. -Job Job 18 41 15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. -Job Job 18 41 16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. -Job Job 18 41 17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: -Job Job 18 41 18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes. -Job Job 18 41 19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundae. -Job Job 18 41 20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. -Job Job 18 41 21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. -Job Job 18 41 22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. -Job Job 18 41 23 Post eum lucebit semita: aestimabit abyssum quasi senescentem. -Job Job 18 41 24 Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. b -Job Job 18 41 25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae. -Job Job 18 42 1 Respondens autem Job Domino, dixit: -Job Job 18 42 2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. -Job Job 18 42 3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. -Job Job 18 42 4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. -Job Job 18 42 5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. -Job Job 18 42 6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. -Job Job 18 42 7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. b -Job Job 18 42 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. -Job Job 18 42 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. b -Job Job 18 42 10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia. -Job Job 18 42 11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. -Job Job 18 42 12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. -Job Job 18 42 13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae. -Job Job 18 42 14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii. -Job Job 18 42 15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. -Job Job 18 42 16 Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. b -# Psalmi Psa Liber Psalmorum -Psalmi Psa 19 1 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; -Psalmi Psa 19 1 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. -Psalmi Psa 19 1 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. -Psalmi Psa 19 1 4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. -Psalmi Psa 19 1 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: -Psalmi Psa 19 1 6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. -Psalmi Psa 19 2 1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? -Psalmi Psa 19 2 2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. -Psalmi Psa 19 2 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. -Psalmi Psa 19 2 4 Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. -Psalmi Psa 19 2 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. -Psalmi Psa 19 2 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. -Psalmi Psa 19 2 7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. b -Psalmi Psa 19 2 8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. -Psalmi Psa 19 2 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. -Psalmi Psa 19 2 10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. -Psalmi Psa 19 2 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. -Psalmi Psa 19 2 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. -Psalmi Psa 19 2 13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. -Psalmi Psa 19 3 1 [Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.] -Psalmi Psa 19 3 2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; -Psalmi Psa 19 3 3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. -Psalmi Psa 19 3 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. -Psalmi Psa 19 3 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. -Psalmi Psa 19 3 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. -Psalmi Psa 19 3 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. -Psalmi Psa 19 3 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. -Psalmi Psa 19 3 9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua. -Psalmi Psa 19 4 1 [In finem, in carminibus. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 4 2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. -Psalmi Psa 19 4 3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? -Psalmi Psa 19 4 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. -Psalmi Psa 19 4 5 Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. -Psalmi Psa 19 4 6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? -Psalmi Psa 19 4 7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo. -Psalmi Psa 19 4 8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. -Psalmi Psa 19 4 9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam; -Psalmi Psa 19 4 10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. -Psalmi Psa 19 5 1 [In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 5 2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. -Psalmi Psa 19 5 3 Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. -Psalmi Psa 19 5 4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. -Psalmi Psa 19 5 5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. -Psalmi Psa 19 5 6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. -Psalmi Psa 19 5 7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. -Psalmi Psa 19 5 8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. -Psalmi Psa 19 5 9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. b -Psalmi Psa 19 5 10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. -Psalmi Psa 19 5 11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. -Psalmi Psa 19 5 12 Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, -Psalmi Psa 19 5 13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. -Psalmi Psa 19 6 1 [In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.] -Psalmi Psa 19 6 2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. -Psalmi Psa 19 6 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. -Psalmi Psa 19 6 4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? -Psalmi Psa 19 6 5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. -Psalmi Psa 19 6 6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? -Psalmi Psa 19 6 7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. -Psalmi Psa 19 6 8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. -Psalmi Psa 19 6 9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. -Psalmi Psa 19 6 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. -Psalmi Psa 19 6 11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter. -Psalmi Psa 19 7 1 [Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.] -Psalmi Psa 19 7 2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: -Psalmi Psa 19 7 3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. -Psalmi Psa 19 7 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, -Psalmi Psa 19 7 5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. -Psalmi Psa 19 7 6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. -Psalmi Psa 19 7 7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, -Psalmi Psa 19 7 8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: -Psalmi Psa 19 7 9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. -Psalmi Psa 19 7 10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. -Psalmi Psa 19 7 11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. -Psalmi Psa 19 7 12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? -Psalmi Psa 19 7 13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. -Psalmi Psa 19 7 14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. -Psalmi Psa 19 7 15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. -Psalmi Psa 19 7 16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. -Psalmi Psa 19 7 17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. -Psalmi Psa 19 7 18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. -Psalmi Psa 19 8 1 [In finem, pro torcularibus. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 8 2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. -Psalmi Psa 19 8 3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. -Psalmi Psa 19 8 4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. -Psalmi Psa 19 8 5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? -Psalmi Psa 19 8 6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; -Psalmi Psa 19 8 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. -Psalmi Psa 19 8 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, -Psalmi Psa 19 8 9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris. -Psalmi Psa 19 8 10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! -Psalmi Psa 19 9 1 [In finem, pro occultis filii. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 9 2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. -Psalmi Psa 19 9 3 Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. -Psalmi Psa 19 9 4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. -Psalmi Psa 19 9 5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. -Psalmi Psa 19 9 6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 9 7 Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; -Psalmi Psa 19 9 8 et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, -Psalmi Psa 19 9 9 et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: judicabit populos in justitia. -Psalmi Psa 19 9 10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. -Psalmi Psa 19 9 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. -Psalmi Psa 19 9 12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: b -Psalmi Psa 19 9 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. -Psalmi Psa 19 9 14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, -Psalmi Psa 19 9 15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion: -Psalmi Psa 19 9 16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. -Psalmi Psa 19 9 17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. -Psalmi Psa 19 9 18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum. -Psalmi Psa 19 9 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. -Psalmi Psa 19 9 20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. -Psalmi Psa 19 9 21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. -Psalmi Psa 19 9 22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? b -Psalmi Psa 19 9 23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. -Psalmi Psa 19 9 24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. -Psalmi Psa 19 9 25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret. -Psalmi Psa 19 9 26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur. -Psalmi Psa 19 9 27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. -Psalmi Psa 19 9 28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. -Psalmi Psa 19 9 29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. -Psalmi Psa 19 9 30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum. -Psalmi Psa 19 9 31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. -Psalmi Psa 19 9 32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. -Psalmi Psa 19 9 33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum. b -Psalmi Psa 19 9 34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. -Psalmi Psa 19 9 35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. -Psalmi Psa 19 9 36 Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur. -Psalmi Psa 19 9 37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius. -Psalmi Psa 19 9 38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua: -Psalmi Psa 19 9 39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. +Job Job 18 1 1 Vir erat in terra Hus, nómine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo. +Job Job 18 1 2 Natíque sunt ei septem fílii, et tres fíliæ. +Job Job 18 1 3 Et fuit posséssio ejus septem míllia óvium, et tria míllia camelórum, quingénta quoque juga boum, et quingéntæ ásinæ, ac família multa nimis: erátque vir ille magnus inter omnes orientáles. +Job Job 18 1 4 Et ibant fílii ejus, et faciébant convívium per domos, unusquísque in die suo. Et mitténtes vocábant tres soróres suas, ut coméderent et bíberent cum eis. +Job Job 18 1 5 Cumque in orbem transíssent dies convívii, mittébat ad eos Job, et sanctificábat illos: consurgénsque dilúculo, offerébat holocáusta pro síngulis. Dicébat enim: Ne forte peccáverint fílii mei, et benedíxerint Deo in córdibus suis. Sic faciébat Job cunctis diébus. +Job Job 18 1 6 Quadam autem die, cum veníssent fílii Dei ut assísterent coram Dómino, áffuit inter eos étiam Satan. b +Job Job 18 1 7 Cui dixit Dóminus: Unde venis? Qui respóndens, ait: Circuívi terram, et perambulávi eam. +Job Job 18 1 8 Dixítque Dóminus ad eum: Numquid considerásti servum meum Job, quod non sit ei símilis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo? +Job Job 18 1 9 Cui respóndens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? +Job Job 18 1 10 nonne tu vallásti eum, ac domum ejus, universámque substántiam per circúitum; opéribus mánuum ejus benedixísti, et posséssio ejus crevit in terra? +Job Job 18 1 11 sed exténde páululum manum tuam et tange cuncta quæ póssidet, nisi in fáciem benedíxerit tibi. +Job Job 18 1 12 Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce univérsa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne exténdas manum tuam. Egressúsque est Satan a fácie Dómini. +Job Job 18 1 13 Cum autem quadam die fílii et fíliæ ejus coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti, b +Job Job 18 1 14 núntius venit ad Job, qui díceret: Boves arábant, et ásinæ pascebántur juxta eos: +Job Job 18 1 15 et irruérunt Sabǽi, tulerúntque ómnia, et púeros percussérunt gládio: et evási ego solus, ut nuntiárem tibi. +Job Job 18 1 16 Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cécidit e cælo, et tactas oves puerósque consúmpsit: et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi. +Job Job 18 1 17 Sed et illo adhuc loquénte, venit álius, et dixit: Chaldǽi fecérunt tres turmas, et invasérunt camélos, et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio: et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi. +Job Job 18 1 18 Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit, et dixit: Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti, +Job Job 18 1 19 repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti, et concússit quátuor ángulos domus: quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt: et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi. +Job Job 18 1 20 Tunc surréxit Job, et scidit vestiménta sua: et tonso cápite córruens in terram, adorávit, b +Job Job 18 1 21 et dixit: Nudus egréssus sum de útero matris meæ, et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est. Sit nomen Dómini benedíctum. +Job Job 18 1 22 In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est. +Job Job 18 2 1 Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, et starent coram Dómino, venísset quoque Satan inter eos, et staret in conspéctu ejus, +Job Job 18 2 2 ut díceret Dóminus ad Satan: Unde venis? Qui respóndens ait: Circuívi terram, et perambulávi eam. +Job Job 18 2 3 Et dixit Dóminus ad Satan: Numquid considerásti servum meum Job, quod non sit ei símilis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo, et adhuc rétinens innocéntiam? tu autem commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra. +Job Job 18 2 4 Cui respóndens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro ánima sua; +Job Job 18 2 5 alióquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc vidébis quod in fáciem benedícat tibi. +Job Job 18 2 6 Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce in manu tua est: verúmtamen ánimam illíus serva. +Job Job 18 2 7 Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Job úlcere péssimo, a planta pedis usque ad vérticem ejus; b +Job Job 18 2 8 qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio. +Job Job 18 2 9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo, et mórere. +Job Job 18 2 10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis muliéribus locúta es: si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus? In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis. +Job Job 18 2 11 Ígitur audiéntes tres amíci Job omne malum quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Éliphaz Themanítes, et Baldad Suhítes, et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim ut páriter veniéntes visitárent eum, et consolaréntur. b +Job Job 18 2 12 Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum, et exclamántes ploravérunt, scissísque véstibus sparsérunt púlverem super caput suum in cælum. +Job Job 18 2 13 Et sedérunt cum eo in terra septem diébus et septem nóctibus: et nemo loquebátur ei verbum: vidébant enim dolórem esse veheméntem. +Job Job 18 3 1 Post haec apéruit Job os suum, et maledíxit diéi suo, +Job Job 18 3 2 et locútus est: +Job Job 18 3 3 Péreat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Concéptus est homo. +Job Job 18 3 4 Dies ille vertátur in ténebras: non requírat eum Deus désuper, et non illustrétur lúmine. +Job Job 18 3 5 Obscúrent eum ténebræ et umbra mortis; óccupet eum calígo, et involvátur amaritúdine. +Job Job 18 3 6 Noctem illam tenebrósus turbo possídeat; non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus. +Job Job 18 3 7 Sit nox illa solitária, nec laude digna. +Job Job 18 3 8 Maledícant ei qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre Levíathan. +Job Job 18 3 9 Obtenebréntur stellæ calígine ejus; expéctet lucem, et non vídeat, nec ortum surgéntis auróræ. +Job Job 18 3 10 Quia non conclúsit óstia ventris qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis. +Job Job 18 3 11 Quare non in vulva mórtuus sum? egréssus ex útero non statim périi? b +Job Job 18 3 12 Quare excéptus génibus? cur lactátus ubéribus? +Job Job 18 3 13 Nunc enim dórmiens silérem, et somno meo requiéscerem +Job Job 18 3 14 cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines; +Job Job 18 3 15 aut cum princípibus qui póssident aurum, et replent domos suas argénto; +Job Job 18 3 16 aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. +Job Job 18 3 17 Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore. +Job Job 18 3 18 Et quondam vincti páriter sine moléstia, non audiérunt vocem exactóris. +Job Job 18 3 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a dómino suo. +Job Job 18 3 20 Quare mísero data est lux, et vita his qui in amaritúdine ánimæ sunt: b +Job Job 18 3 21 qui expéctant mortem, et non venit, quasi effodiéntes thesáurum; +Job Job 18 3 22 gaudéntque veheménter cum invénerint sepúlchrum? +Job Job 18 3 23 viro cujus abscóndita est via et circumdédit eum Deus ténebris? +Job Job 18 3 24 Ántequam cómedam, suspíro; et tamquam inundántes aquæ, sic rugítus meus: +Job Job 18 3 25 quia timor quem timébam evénit mihi, et quod verébar áccidit. +Job Job 18 3 26 Nonne dissimulávi? nonne sílui? nonne quiévi? et venit super me indignátio. +Job Job 18 4 1 Respóndens autem Éliphaz Themanítes, dixit: +Job Job 18 4 2 Si cœpérimus loqui tibi, fórsitan moléste accípies; sed concéptum sermónem tenére quis póterit? +Job Job 18 4 3 Ecce docuísti multos, et manus lassas roborásti; +Job Job 18 4 4 vacillántes confirmavérunt sermónes tui, et génua treméntia confortásti. +Job Job 18 4 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecísti; tétigit te, et conturbátus es. +Job Job 18 4 6 Ubi est timor tuus, fortitúdo tua, patiéntia tua, et perféctio viárum tuárum? +Job Job 18 4 7 Recordáre, óbsecro te, quis umquam ínnocens périit? aut quando recti deléti sunt? +Job Job 18 4 8 Quin pótius vidi eos qui operántur iniquitátem, et séminant dolóres, et metunt eos, +Job Job 18 4 9 flante Deo perísse, et spíritu iræ ejus esse consúmptos. +Job Job 18 4 10 Rugítus leónis, et vox leǽnæ, et dentes catulórum leónum contríti sunt. b +Job Job 18 4 11 Tigris périit, eo quod non habéret prædam, et cátuli leónis dissipáti sunt. +Job Job 18 4 12 Porro ad me dictum est verbum abscónditum, et quasi furtíve suscépit auris mea venas susúrri ejus. b +Job Job 18 4 13 In horróre visiónis noctúrnæ, quando solet sopor occupáre hómines, +Job Job 18 4 14 pavor ténuit me, et tremor, et ómnia ossa mea pertérrita sunt; +Job Job 18 4 15 et cum spíritus, me præsénte, transíret, inhorruérunt pili carnis meæ. +Job Job 18 4 16 Stetit quidam, cujus non agnoscébam vultum, imágo coram óculis meis, et vocem quasi auræ lenis audívi. +Job Job 18 4 17 Numquid homo, Dei comparatióne, justificábitur? aut factóre suo púrior erit vir? +Job Job 18 4 18 Ecce qui sérviunt ei, non sunt stábiles, et in ángelis suis réperit pravitátem; +Job Job 18 4 19 quanto magis hi qui hábitant domos lúteas, qui terrénum habent fundaméntum, consuméntur velut a tínea? +Job Job 18 4 20 De mane usque ad vésperam succidéntur; et quia nullus intélligit, in ætérnum períbunt. +Job Job 18 4 21 Qui autem réliqui fúerint, auferéntur ex eis; moriéntur, et non in sapiéntia. +Job Job 18 5 1 Voca ergo, si est qui tibi respóndeat, et ad áliquem sanctórum convértere. +Job Job 18 5 2 Vere stultum intérficit iracúndia, et párvulum occídit invídia. +Job Job 18 5 3 Ego vidi stultum firma radíce, et maledíxi pulchritúdini ejus statim. +Job Job 18 5 4 Longe fient fílii ejus a salúte, et conteréntur in porta, et non erit qui éruat. +Job Job 18 5 5 Cujus messem famélicus cómedet, et ipsum rápiet armátus, et bibent sitiéntes divítias ejus. +Job Job 18 5 6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non óritur dolor. b +Job Job 18 5 7 Homo náscitur ad labórem, et avis ad volátum. +Job Job 18 5 8 Quam ob rem ego deprecábor Dóminum, et ad Deum ponam elóquium meum: b +Job Job 18 5 9 qui facit magna et inscrutabília, et mirabília absque número; +Job Job 18 5 10 qui dat plúviam super fáciem terræ, et írrigat aquis univérsa; +Job Job 18 5 11 qui ponit húmiles in sublíme, et mœréntes érigit sospitáte; +Job Job 18 5 12 qui díssipat cogitatiónes malignórum, ne possint implére manus eórum quod cœ́perant; +Job Job 18 5 13 qui apprehéndit sapiéntes in astútia eórum, et consílium pravórum díssipat. +Job Job 18 5 14 Per diem incúrrent ténebras, et quasi in nocte, sic palpábunt in merídie. +Job Job 18 5 15 Porro salvum fáciet egénum a gládio oris eórum, et de manu violénti páuperem. b +Job Job 18 5 16 Et erit egéno spes; iníquitas autem cóntrahet os suum. +Job Job 18 5 17 Beátus homo qui corrípitur a Deo: increpatiónem ergo Dómini ne réprobes: b +Job Job 18 5 18 quia ipse vúlnerat, et medétur; pércutit, et manus ejus sanábunt. +Job Job 18 5 19 In sex tribulatiónibus liberábit te, et in séptima non tanget te malum. +Job Job 18 5 20 In fame éruet te de morte, et in bello de manu gládii. +Job Job 18 5 21 A flagéllo linguæ abscónderis, et non timébis calamitátem cum vénerit. +Job Job 18 5 22 In vastitáte et fame ridébis, et béstias terræ non formidábis. +Job Job 18 5 23 Sed cum lapídibus regiónum pactum tuum, et béstiæ terræ pacíficæ erunt tibi. +Job Job 18 5 24 Et scies quod pacem hábeat tabernáculum tuum; et vísitans spéciem tuam, non peccábis. +Job Job 18 5 25 Scies quoque quóniam múltiplex erit semen tuum, et progénies tua quasi herba terræ. +Job Job 18 5 26 Ingrediéris in abundántia sepúlchrum, sicut infértur acérvus trítici in témpore suo. +Job Job 18 5 27 Ecce hoc, ut investigávimus, ita est: quod audítum, mente pertrácta. +Job Job 18 6 1 Respóndens autem Job, dixit: +Job Job 18 6 2 Útinam appenderéntur peccáta mea quibus iram mérui, et calámitas quam pátior, in statéra! +Job Job 18 6 3 Quasi aréna maris haec grávior apparéret; unde et verba mea dolóre sunt plena: +Job Job 18 6 4 quia sagíttæ Dómini in me sunt, quarum indignátio ébibit spíritum meum; et terróres Dómini mílitant contra me. +Job Job 18 6 5 Numquid rúgiet ónager cum habúerit herbam? aut múgiet bos cum ante præsépe plenum stéterit? +Job Job 18 6 6 aut póterit cómedi insúlsum, quod non est sale condítum? aut potest áliquis gustáre quod gustátum affert mortem? +Job Job 18 6 7 Quæ prius nolébat tángere ánima mea, nunc, prae angústia, cibi mei sunt. +Job Job 18 6 8 Quis det ut véniat petítio mea, et quod expécto tríbuat mihi Deus? b +Job Job 18 6 9 et qui cœpit, ipse me cónterat; solvat manum suam, et succídat me? +Job Job 18 6 10 Et haec mihi sit consolátio, ut afflígens me dolóre, non parcat, nec contradícam sermónibus Sancti. +Job Job 18 6 11 Quæ est enim fortitúdo mea, ut sustíneam? aut quis finis meus, ut patiénter agam? +Job Job 18 6 12 Nec fortitúdo lápidum fortitúdo mea, nec caro mea ænéa est. +Job Job 18 6 13 Ecce non est auxílium mihi in me, et necessárii quoque mei recessérunt a me. +Job Job 18 6 14 Qui tollit ab amíco suo misericórdiam, timórem Dómini derelínquit. +Job Job 18 6 15 Fratres mei præteriérunt me, sicut torrens qui raptim transit in convállibus. +Job Job 18 6 16 Qui timent pruínam, írruet super eos nix. +Job Job 18 6 17 Témpore quo fúerint dissipáti, períbunt; et ut incalúerit, solvéntur de loco suo. +Job Job 18 6 18 Involútæ sunt sémitæ gréssuum eórum; ambulábunt in vácuum, et períbunt. +Job Job 18 6 19 Consideráte sémitas Thema, itínera Saba, et expectáte paulísper. +Job Job 18 6 20 Confúsi sunt, quia sperávi: venérunt quoque usque ad me, et pudóre coopérti sunt. +Job Job 18 6 21 Nunc venístis; et modo vidéntes plagam meam, timétis. b +Job Job 18 6 22 Numquid dixi: Afférte mihi, et de substántia vestra donáte mihi? +Job Job 18 6 23 vel: Liberáte me de manu hostis, et de manu robustórum erúite me? +Job Job 18 6 24 Docéte me, et ego tacébo: et si quid forte ignorávi, instrúite me. +Job Job 18 6 25 Quare detraxístis sermónibus veritátis, cum e vobis nullus sit qui possit argúere me? +Job Job 18 6 26 Ad increpándum tantum elóquia concinnátis, et in ventum verba profértis. +Job Job 18 6 27 Super pupíllum irrúitis, et subvértere nitímini amícum vestrum. +Job Job 18 6 28 Verúmtamen quod cœpístis expléte: præbéte aurem, et vidéte an méntiar. +Job Job 18 6 29 Respondéte, óbsecro, absque contentióne; et loquéntes id quod justum est, judicáte. +Job Job 18 6 30 Et non inveniétis in lingua mea iniquitátem, nec in fáucibus meis stultítia personábit. +Job Job 18 7 1 Milítia est vita hóminis super terram, et sicut dies mercenárii dies ejus. +Job Job 18 7 2 Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercenárius præstolátur finem óperis sui, +Job Job 18 7 3 sic et ego hábui menses vácuos, et noctes laboriósas enumerávi mihi. +Job Job 18 7 4 Si dormíero, dicam: Quando consúrgam? et rursum expectábo vésperam, et replébor dolóribus usque ad ténebras. +Job Job 18 7 5 Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est. +Job Job 18 7 6 Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe. +Job Job 18 7 7 Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus ut vídeat bona. b +Job Job 18 7 8 Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam. +Job Job 18 7 9 Sicut consúmitur nubes, et pertránsit, sic qui descénderit ad ínferos, non ascéndet. +Job Job 18 7 10 Nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus ejus. +Job Job 18 7 11 Quaprópter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatióne spíritus mei; confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ. +Job Job 18 7 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedísti me cárcere? +Job Job 18 7 13 Si díxero: Consolábitur me léctulus meus, et relevábor loquens mecum in strato meo: +Job Job 18 7 14 terrébis me per sómnia, et per visiónes horróre concúties. +Job Job 18 7 15 Quam ob rem elégit suspéndium ánima mea, et mortem ossa mea. b +Job Job 18 7 16 Desperávi: nequáquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. +Job Job 18 7 17 Quid est homo, quia magníficas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum? +Job Job 18 7 18 Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum. +Job Job 18 7 19 Úsquequo non parcis mihi, nec dimíttis me ut glútiam salívam meam? +Job Job 18 7 20 Peccávi; quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis? +Job Job 18 7 21 Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? ecce nunc in púlvere dórmiam, et si mane me quæsíeris, non subsístam. +Job Job 18 8 1 Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit: +Job Job 18 8 2 Úsquequo loquéris tália, et spíritus múltiplex sermónes oris tui? +Job Job 18 8 3 Numquid Deus supplántat judícium? aut Omnípotens subvértit quod justum est? +Job Job 18 8 4 Étiam si fílii tui peccavérunt ei, et dimísit eos in manu iniquitátis suæ: +Job Job 18 8 5 tu tamen si dilúculo consurréxeris ad Deum, et Omnipoténtem fúeris deprecátus; +Job Job 18 8 6 si mundus et rectus incésseris: statim evigilábit ad te, et pacátum reddet habitáculum justítiæ tuæ, +Job Job 18 8 7 in tantum ut si prióra tua fúerint parva, et novíssima tua multiplicéntur nimis. +Job Job 18 8 8 Intérroga enim generatiónem prístinam, et diligénter invéstiga patrum memóriam b +Job Job 18 8 9 (hestérni quippe sumus, et ignorámus, quóniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), +Job Job 18 8 10 et ipsi docébunt te, loquéntur tibi, et de corde suo próferent elóquia. +Job Job 18 8 11 Numquid vívere potest scirpus absque humóre? aut créscere caréctum sine aqua? +Job Job 18 8 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpátur manu, ante omnes herbas aréscit. +Job Job 18 8 13 Sic viæ ómnium qui obliviscúntur Deum, et spes hypócritæ períbit. +Job Job 18 8 14 Non ei placébit vecórdia sua, et sicut tela araneárum fidúcia ejus. +Job Job 18 8 15 Innitétur super domum suam, et non stabit; fúlciet eam, et non consúrget. +Job Job 18 8 16 Huméctus vidétur ántequam véniat sol, et in ortu suo germen ejus egrediétur. +Job Job 18 8 17 Super acérvum petrárum radíces ejus densabúntur, et inter lápides commorábitur. +Job Job 18 8 18 Si absorbúerit eum de loco suo, negábit eum, et dicet: Non novi te. +Job Job 18 8 19 Hæc est enim lætítia viæ ejus, ut rursum de terra álii germinéntur. +Job Job 18 8 20 Deus non projíciet símplicem, nec porríget manum malígnis, b +Job Job 18 8 21 donec impleátur risu os tuum, et lábia tua júbilo. +Job Job 18 8 22 Qui odérunt te induéntur confusióne, et tabernáculum impiórum non subsístet. +Job Job 18 9 1 Et respóndens Job, ait: +Job Job 18 9 2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificétur homo compósitus Deo. +Job Job 18 9 3 Si volúerit conténdere cum eo, non póterit ei respondére unum pro mille. +Job Job 18 9 4 Sápiens corde est, et fortis róbore: quis réstitit ei, et pacem hábuit? +Job Job 18 9 5 Qui tránstulit montes, et nesciérunt hi quos subvértit in furóre suo. +Job Job 18 9 6 Qui cómmovet terram de loco suo, et colúmnæ ejus concutiúntur. +Job Job 18 9 7 Qui prǽcipit soli, et non óritur, et stellas claudit quasi sub signáculo. +Job Job 18 9 8 Qui exténdit cælos solus, et gráditur super fluctus maris. +Job Job 18 9 9 Qui facit Arctúrum et Oríona, et Hýadas et interióra austri. +Job Job 18 9 10 Qui facit magna, et incomprehensibília, et mirabília, quorum non est númerus. +Job Job 18 9 11 Si vénerit ad me, non vidébo eum; si abíerit, non intélligam. +Job Job 18 9 12 Si repénte intérroget, quis respondébit ei? vel quis dícere potest: Cur ita facis? +Job Job 18 9 13 Deus, cujus iræ nemo resístere potest, et sub quo curvántur qui portant orbem. +Job Job 18 9 14 Quantus ergo sum ego, ut respóndeam ei, et loquar verbis meis cum eo? +Job Job 18 9 15 Qui étiam si habúero quíppiam justum, non respondébo: sed meum júdicem deprecábor. b +Job Job 18 9 16 Et cum invocántem exaudíerit me, non credo quod audíerit vocem meam. +Job Job 18 9 17 In túrbine enim cónteret me, et multiplicábit vúlnera mea, étiam sine causa. +Job Job 18 9 18 Non concédit requiéscere spíritum meum, et implet me amaritudínibus. +Job Job 18 9 19 Si fortitúdo quǽritur, robustíssimus est; si ǽquitas judícii, nemo audet pro me testimónium dícere. +Job Job 18 9 20 Si justificáre me volúero, os meum condemnábit me; si innocéntem osténdero, pravum me comprobábit. +Job Job 18 9 21 Étiam si simplex fúero, hoc ipsum ignorábit ánima mea, et tædébit me vitæ meæ. +Job Job 18 9 22 Unum est quod locútus sum: et innocéntem et ímpium ipse consúmit. b +Job Job 18 9 23 Si flagéllat, occídat semel, et non de pœnis innocéntum rídeat. +Job Job 18 9 24 Terra data est in manus ímpii; vultum júdicum ejus óperit. Quod si non ille est, quis ergo est? +Job Job 18 9 25 Dies mei velocióres fuérunt cursóre; fugérunt, et non vidérunt bonum. b +Job Job 18 9 26 Pertransiérunt quasi naves poma portántes; sicut áquila volans ad escam. +Job Job 18 9 27 Cum díxero: Nequáquam ita loquar: commúto fáciem meam, et dolóre tórqueor. +Job Job 18 9 28 Verébar ómnia ópera mea, sciens quod non párceres delinquénti. +Job Job 18 9 29 Si autem et sic ímpius sum, quare frustra laborávi? +Job Job 18 9 30 Si lotus fúero quasi aquis nivis, et fúlserint velut mundíssimæ manus meæ, +Job Job 18 9 31 tamen sórdibus intínges me, et abominabúntur me vestiménta mea. +Job Job 18 9 32 Neque enim viro qui símilis mei est, respondébo; nec qui mecum in judício ex æquo possit audíri. +Job Job 18 9 33 Non est qui utrúmque váleat argúere, et pónere manum suam in ámbobus. +Job Job 18 9 34 Áuferat a me virgam suam, et pavor ejus non me térreat. +Job Job 18 9 35 Loquar, et non timébo eum; neque enim possum métuens respondére. +Job Job 18 10 1 Tædet ánimam meam vitæ meæ; dimíttam advérsum me elóquium meum: loquar in amaritúdine ánimæ meæ. +Job Job 18 10 2 Dicam Deo: Noli me condemnáre; índica mihi cur me ita júdices. +Job Job 18 10 3 Numquid bonum tibi vidétur, si calumniéris me, et ópprimas me opus mánuum tuárum, et consílium impiórum ádjuves? +Job Job 18 10 4 Numquid óculi cárnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu vidébis? +Job Job 18 10 5 Numquid sicut dies hóminis dies tui, et anni tui sicut humána sunt témpora, +Job Job 18 10 6 ut quæras iniquitátem meam, et peccátum meum scrutéris, +Job Job 18 10 7 et scias quia nihil ímpium fécerim, cum sit nemo qui de manu tua possit erúere? +Job Job 18 10 8 Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu: et sic repénte præcípitas me? b +Job Job 18 10 9 Meménto, quæso, quod sicut lutum féceris me, et in púlverem redúces me. +Job Job 18 10 10 Nonne sicut lac mulsísti me, et sicut cáseum me coagulásti? +Job Job 18 10 11 Pelle et cárnibus vestísti me; óssibus et nervis compegísti me. +Job Job 18 10 12 Vitam et misericórdiam tribuísti mihi, et visitátio tua custodívit spíritum meum. +Job Job 18 10 13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universórum memíneris. +Job Job 18 10 14 Si peccávi, et ad horam pepercísti mihi, cur ab iniquitáte mea mundum me esse non páteris? +Job Job 18 10 15 Et si ímpius fúero, vae mihi est; et si justus, non levábo caput, saturátus afflictióne et miséria. +Job Job 18 10 16 Et propter supérbiam quasi leǽnam cápies me, reversúsque mirabíliter me crúcias. +Job Job 18 10 17 Instáuras testes tuos contra me, et multíplicas iram tuam advérsum me, et pœnæ mílitant in me. +Job Job 18 10 18 Quare de vulva eduxísti me? qui útinam consúmptus essem, ne óculus me vidéret. b +Job Job 18 10 19 Fuíssem quasi non essem, de útero translátus ad túmulum. +Job Job 18 10 20 Numquid non páucitas diérum meórum finiétur brevi? dimítte ergo me, ut plangam páululum dolórem meum, +Job Job 18 10 21 ántequam vadam, et non revértar, ad terram tenebrósam, et opértam mortis calígine: +Job Job 18 10 22 terram misériæ et tenebrárum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempitérnus horror inhábitat. +Job Job 18 11 1 Respóndens autem Sophar Naamathítes, dixit: +Job Job 18 11 2 Numquid qui multa lóquitur, non et áudiet? aut vir verbósus justificábitur? +Job Job 18 11 3 Tibi soli tacébunt hómines? et cum céteros irríseris, a nullo confutáberis? +Job Job 18 11 4 Dixísti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspéctu tuo. +Job Job 18 11 5 Atque útinam Deus loquerétur tecum, et aperíret lábia sua tibi, +Job Job 18 11 6 ut osténderet tibi secréta sapiéntiæ, et quod múltiplex esset lex ejus: et intellígeres quod multo minóra exigáris ab eo quam merétur iníquitas tua! +Job Job 18 11 7 Fórsitan vestígia Dei comprehéndes, et usque ad perféctum Omnipoténtem repéries? +Job Job 18 11 8 Excélsior cælo est, et quid fácies? profúndior inférno, et unde cognósces? +Job Job 18 11 9 Lóngior terra mensúra ejus, et látior mari. +Job Job 18 11 10 Si subvérterit ómnia, vel in unum coarctáverit, quis contradícet ei? +Job Job 18 11 11 Ipse enim novit hóminum vanitátem; et videns iniquitátem, nonne consíderat? +Job Job 18 11 12 Vir vanus in supérbiam erígitur, et tamquam pullum ónagri se líberum natum putat. +Job Job 18 11 13 Tu autem firmásti cor tuum, et expandísti ad eum manus tuas. b +Job Job 18 11 14 Si iniquitátem quæ est in manu tua abstúleris a te, et non mánserit in tabernáculo tuo injustítia, +Job Job 18 11 15 tunc leváre póteris fáciem tuam absque mácula; et eris stábilis, et non timébis. +Job Job 18 11 16 Misériæ quoque obliviscéris, et quasi aquárum quæ præteriérunt recordáberis. +Job Job 18 11 17 Et quasi meridiánus fulgor consúrget tibi ad vésperam; et cum te consúmptum putáveris, oriéris ut lúcifer. +Job Job 18 11 18 Et habébis fidúciam, propósita tibi spe: et defóssus secúrus dórmies. +Job Job 18 11 19 Requiésces, et non erit qui te extérreat; et deprecabúntur fáciem tuam plúrimi. +Job Job 18 11 20 Óculi autem impiórum defícient, et effúgium períbit ab eis: et spes illórum abominátio ánimæ. b +Job Job 18 12 1 Respóndens autem Job, dixit: +Job Job 18 12 2 Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia? +Job Job 18 12 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum; quis enim haec quæ nostis ignórat? +Job Job 18 12 4 Qui deridétur ab amíco suo, sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum: deridétur enim justi simplícitas. +Job Job 18 12 5 Lampas contémpta apud cogitatiónes dívitum paráta ad tempus statútum. +Job Job 18 12 6 Abúndant tabernácula prædónum, et audácter próvocant Deum, cum ipse déderit ómnia in manus eórum. +Job Job 18 12 7 Nimírum intérroga juménta, et docébunt te; et volatília cæli, et indicábunt tibi. +Job Job 18 12 8 Lóquere terræ, et respondébit tibi, et narrábunt pisces maris. +Job Job 18 12 9 Quis ignórat quod ómnia haec manus Dómini fécerit? +Job Job 18 12 10 In cujus manu ánima omnis vivéntis, et spíritus univérsæ carnis hóminis. +Job Job 18 12 11 Nonne auris verba dijúdicat? et fauces comedéntis, sapórem? +Job Job 18 12 12 In antíquis est sapiéntia, et in multo témpore prudéntia. +Job Job 18 12 13 Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intelligéntiam. b +Job Job 18 12 14 Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat. +Job Job 18 12 15 Si continúerit aquas, ómnia siccabúntur; et si emíserit eas, subvértent terram. +Job Job 18 12 16 Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia; ipse novit et decipiéntem, et eum qui decípitur. +Job Job 18 12 17 Addúcit consiliários in stultum finem, et júdices in stupórem. +Job Job 18 12 18 Bálteum regum dissólvit, et præcíngit fune renes eórum. +Job Job 18 12 19 Ducit sacerdótes inglórios, et optimátes supplántat: +Job Job 18 12 20 commútans lábium verácium, et doctrínam senum áuferens. +Job Job 18 12 21 Effúndit despectiónem super príncipes, eos qui oppréssi fúerant rélevans. +Job Job 18 12 22 Qui revélat profúnda de ténebris, et prodúcit in lucem umbram mortis. +Job Job 18 12 23 Qui multíplicat gentes, et perdit eas, et subvérsas in íntegrum restítuit. +Job Job 18 12 24 Qui immútat cor príncipum pópuli terræ, et décipit eos ut frustra incédant per ínvium: +Job Job 18 12 25 palpábunt quasi in ténebris, et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios. +Job Job 18 13 1 Ecce ómnia haec vidit óculus meus, et audívit auris mea, et intelléxi síngula. +Job Job 18 13 2 Secúndum sciéntiam vestram et ego novi: nec inférior vestri sum. +Job Job 18 13 3 Sed tamen ad Omnipoténtem loquar, et disputáre cum Deo cúpio: +Job Job 18 13 4 prius vos osténdens fabricatóres mendácii, et cultóres perversórum dógmatum. +Job Job 18 13 5 Atque útinam tacerétis, ut putarémini esse sapiéntes. +Job Job 18 13 6 Audíte ergo correptiónem meam, et judícium labiórum meórum atténdite. +Job Job 18 13 7 Numquid Deus índiget vestro mendácio, ut pro illo loquámini dolos? +Job Job 18 13 8 numquid fáciem ejus accípitis, et pro Deo judicáre nitímini? +Job Job 18 13 9 aut placébit ei quem celáre nihil potest? aut decipiétur, ut homo, vestris frauduléntiis? +Job Job 18 13 10 Ipse vos árguet, quóniam in abscóndito fáciem ejus accípitis. +Job Job 18 13 11 Statim ut se commóverit, turbábit vos, et terror ejus írruet super vos. +Job Job 18 13 12 Memória vestra comparábitur cíneri, et redigéntur in lutum cervíces vestræ. +Job Job 18 13 13 Tacéte paulísper, ut loquar quodcúmque mihi mens suggésserit. b +Job Job 18 13 14 Quare lácero carnes meas déntibus meis, et ánimam meam porto in mánibus meis? +Job Job 18 13 15 Étiam si occíderit me, in ipso sperábo: verúmtamen vias meas in conspéctu ejus árguam. +Job Job 18 13 16 Et ipse erit salvátor meus: non enim véniet in conspéctu ejus omnis hypócrita. +Job Job 18 13 17 Audíte sermónem meum, et ænígmata percípite áuribus vestris. +Job Job 18 13 18 Si fúero judicátus, scio quod justus invéniar. +Job Job 18 13 19 Quis est qui judicétur mecum? véniat: quare tacens consúmor? +Job Job 18 13 20 Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar: b +Job Job 18 13 21 manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat. +Job Job 18 13 22 Voca me, et ego respondébo tibi: aut certe loquar, et tu respónde mihi. +Job Job 18 13 23 Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? scélera mea et delícta osténde mihi. +Job Job 18 13 24 Cur fáciem tuam abscóndis, et arbitráris me inimícum tuum? +Job Job 18 13 25 Contra fólium, quod vento rápitur, osténdis poténtiam tuam, et stípulam siccam perséqueris: +Job Job 18 13 26 scribis enim contra me amaritúdines, et consúmere me vis peccátis adolescéntiæ meæ. +Job Job 18 13 27 Posuísti in nervo pedem meum, et observásti omnes sémitas meas, et vestígia pedum meórum considerásti: +Job Job 18 13 28 qui quasi putrédo consuméndus sum, et quasi vestiméntum quod coméditur a tínea. +Job Job 18 14 1 Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis. +Job Job 18 14 2 Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et numquam in eódem statu pérmanet. +Job Job 18 14 3 Et dignum ducis super hujuscémodi aperíre óculos tuos, et addúcere eum tecum in judícium? +Job Job 18 14 4 Quis potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine? nonne tu qui solus es? +Job Job 18 14 5 Breves dies hóminis sunt: númerus ménsium ejus apud te est: constituísti términos ejus, qui præteríri non póterunt. +Job Job 18 14 6 Recéde páululum ab eo, ut quiéscat, donec optáta véniat, sicut mercenárii, dies ejus. +Job Job 18 14 7 Lignum habet spem: si præcísum fúerit, rursum viréscit, et rami ejus púllulant. b +Job Job 18 14 8 Si senúerit in terra radix ejus, et in púlvere emórtuus fúerit truncus illíus, +Job Job 18 14 9 ad odórem aquæ germinábit, et fáciet comam, quasi cum primum plantátum est. +Job Job 18 14 10 Homo vero cum mórtuus fúerit, et nudátus, atque consúmptus, ubi, quæso, est? +Job Job 18 14 11 Quómodo si recédant aquæ de mari, et flúvius vacuefáctus aréscat: +Job Job 18 14 12 sic homo, cum dormíerit, non resúrget: donec atterátur cælum, non evigilábit, nec consúrget de somno suo. +Job Job 18 14 13 Quis mihi hoc tríbuat, ut in inférno prótegas me, et abscóndas me donec pertránseat furor tuus, et constítuas mihi tempus in quo recordéris mei? +Job Job 18 14 14 Putásne mórtuus homo rursum vivat? cunctis diébus quibus nunc mílito, expécto donec véniat immutátio mea. +Job Job 18 14 15 Vocábis me, et ego respondébo tibi: óperi mánuum tuárum porríges déxteram. +Job Job 18 14 16 Tu quidem gressus meos dinumerásti: sed parce peccátis meis. b +Job Job 18 14 17 Signásti quasi in sácculo delícta mea, sed curásti iniquitátem meam. +Job Job 18 14 18 Mons cadens défluit, et saxum transfértur de loco suo: b +Job Job 18 14 19 lápides excávant aquæ, et alluvióne paulátim terra consúmitur: et hóminem ergo simíliter perdes. +Job Job 18 14 20 Roborásti eum páululum, ut in perpétuum transíret: immutábis fáciem ejus, et emíttes eum. +Job Job 18 14 21 Sive nóbiles fúerint fílii ejus, sive ignóbiles, non intélliget. +Job Job 18 14 22 Áttamen caro ejus, dum vivet, dolébit, et ánima illíus super semetípso lugébit. +Job Job 18 15 1 Respóndens autem Éliphaz Themanítes, dixit: +Job Job 18 15 2 Numquid sápiens respondébit quasi in ventum loquens, et implébit ardóre stómachum suum? +Job Job 18 15 3 Árguis verbis eum qui non est æquális tibi, et loquéris quod tibi non éxpedit. +Job Job 18 15 4 Quantum in te est, evacuásti timórem, et tulísti preces coram Deo. +Job Job 18 15 5 Dócuit enim iníquitas tua os tuum, et imitáris linguam blasphemántium. +Job Job 18 15 6 Condemnábit te os tuum, et non ego: et lábia tua respondébunt tibi. +Job Job 18 15 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formátus? b +Job Job 18 15 8 numquid consílium Dei audísti, et inférior te erit ejus sapiéntia? +Job Job 18 15 9 Quid nosti quod ignorémus? quid intélligis quod nesciámus? +Job Job 18 15 10 Et senes et antíqui sunt in nobis, multo vetustióres quam patres tui. +Job Job 18 15 11 Numquid grande est ut consolétur te Deus? sed verba tua prava hoc próhibent. +Job Job 18 15 12 Quid te élevat cor tuum, et quasi magna cógitans attónitos habes óculos? +Job Job 18 15 13 Quid tumet contra Deum spíritus tuus, ut próferas de ore tuo hujuscémodi sermónes? +Job Job 18 15 14 Quid est homo ut immaculátus sit, et ut justus appáreat natus de mulíere? +Job Job 18 15 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutábilis, et cæli non sunt mundi in conspéctu ejus. +Job Job 18 15 16 Quanto magis abominábilis et inútilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitátem? +Job Job 18 15 17 Osténdam tibi: audi me: quod vidi, narrábo tibi. b +Job Job 18 15 18 Sapiéntes confiténtur, et non abscóndunt patres suos: +Job Job 18 15 19 quibus solis data est terra, et non transívit aliénus per eos. +Job Job 18 15 20 Cunctis diébus suis ímpius supérbit, et númerus annórum incértus est tyránnidis ejus. b +Job Job 18 15 21 Sónitus terróris semper in áuribus illíus: et cum pax sit, ille semper insídias suspicátur. +Job Job 18 15 22 Non credit quod revérti possit de ténebris ad lucem, circumspéctans úndique gládium. +Job Job 18 15 23 Cum se móverit ad quæréndum panem, novit quod parátus sit in manu ejus tenebrárum dies. +Job Job 18 15 24 Terrébit eum tribulátio, et angústia vallábit eum, sicut regem qui præparátur ad prœ́lium. +Job Job 18 15 25 Teténdit enim advérsus Deum manum suam, et contra Omnipoténtem roborátus est. +Job Job 18 15 26 Cucúrrit advérsus eum erécto collo, et pingui cervíce armátus est. +Job Job 18 15 27 Opéruit fáciem ejus crassitúdo, et de latéribus ejus arvína depéndet. +Job Job 18 15 28 Habitávit in civitátibus desolátis, et in dómibus desértis, quæ in túmulos sunt redáctæ. b +Job Job 18 15 29 Non ditábitur, nec perseverábit substántia ejus, nec mittet in terra radícem suam. +Job Job 18 15 30 Non recédet de ténebris: ramos ejus arefáciet flamma, et auferétur spíritu oris sui. +Job Job 18 15 31 Non credet, frustra erróre decéptus, quod áliquo prétio rediméndus sit. +Job Job 18 15 32 Ántequam dies ejus impleántur períbit, et manus ejus aréscent. +Job Job 18 15 33 Lædétur quasi vínea in primo flore botrus ejus, et quasi olíva projíciens florem suum. +Job Job 18 15 34 Congregátio enim hypócritæ stérilis, et ignis devorábit tabernácula eórum qui múnera libénter accípiunt. +Job Job 18 15 35 Concépit dolórem, et péperit iniquitátem, et úterus ejus prǽparat dolos. +Job Job 18 16 1 Respóndens autem Job, dixit: +Job Job 18 16 2 Audívi frequénter tália: consolatóres onerósi omnes vos estis. +Job Job 18 16 3 Numquid habébunt finem verba ventósa? aut áliquid tibi moléstum est, si loquáris? +Job Job 18 16 4 Póteram et ego simília vestri loqui, atque útinam esset ánima vestra pro ánima mea: +Job Job 18 16 5 consolárer et ego vos sermónibus, et movérem caput meum super vos; +Job Job 18 16 6 roborárem vos ore meo, et movérem lábia mea, quasi parcens vobis. +Job Job 18 16 7 Sed quid agam? Si locútus fúero, non quiéscet dolor meus, et si tacúero, non recédet a me. +Job Job 18 16 8 Nunc autem oppréssit me dolor meus, et in níhilum redácti sunt omnes artus mei. +Job Job 18 16 9 Rugæ meæ testimónium dicunt contra me, et suscitátur falsíloquus advérsus fáciem meam, contradícens mihi. +Job Job 18 16 10 Collégit furórem suum in me, et cómminans mihi, infrémuit contra me déntibus suis: hostis meus terribílibus óculis me intúitus est. b +Job Job 18 16 11 Aperuérunt super me ora sua, et exprobrántes percussérunt maxíllam meam: satiáti sunt pœnis meis. +Job Job 18 16 12 Conclúsit me Deus apud iníquum, et mánibus impiórum me trádidit. +Job Job 18 16 13 Ego ille quondam opuléntus, repénte contrítus sum: ténuit cervícem meam, confrégit me, et pósuit me sibi quasi in signum. b +Job Job 18 16 14 Circumdédit me lánceis suis; convulnerávit lumbos meos: non pepércit, et effúdit in terra víscera mea. +Job Job 18 16 15 Cóncidit me vúlnere super vulnus: írruit in me quasi gigas. +Job Job 18 16 16 Saccum cónsui super cutem meam, et opérui cínere carnem meam. +Job Job 18 16 17 Fácies mea intúmuit a fletu, et pálpebræ meæ caligavérunt. +Job Job 18 16 18 Hæc passus sum absque iniquitáte manus meæ, cum habérem mundas ad Deum preces. b +Job Job 18 16 19 Terra, ne opérias sánguinem meum, neque invéniat in te locum laténdi clamor meus: +Job Job 18 16 20 ecce enim in cælo testis meus, et cónscius meus in excélsis. +Job Job 18 16 21 Verbósi amíci mei: ad Deum stillat óculus meus: +Job Job 18 16 22 atque útinam sic judicarétur vir cum Deo, quómodo judicátur fílius hóminis cum colléga suo. +Job Job 18 16 23 Ecce enim breves anni tránseunt, et sémitam per quam non revértar ámbulo. +Job Job 18 17 1 Spíritus meus attenuábitur; dies mei breviabúntur: et solum mihi súperest sepúlchrum. +Job Job 18 17 2 Non peccávi, et in amaritudínibus morátur óculus meus. +Job Job 18 17 3 Líbera me, Dómine, et pone me juxta te, et cujúsvis manus pugnet contra me. +Job Job 18 17 4 Cor eórum longe fecísti a disciplína: proptérea non exaltabúntur. +Job Job 18 17 5 Prædam pollicétur sóciis, et óculi filiórum ejus defícient. +Job Job 18 17 6 Pósuit me quasi in provérbium vulgi, et exémplum sum coram eis. b +Job Job 18 17 7 Caligávit ab indignatióne óculus meus, et membra mea quasi in níhilum redácta sunt. +Job Job 18 17 8 Stupébunt justi super hoc, et ínnocens contra hypócritam suscitábitur. +Job Job 18 17 9 Et tenébit justus viam suam, et mundis mánibus addet fortitúdinem. +Job Job 18 17 10 Ígitur omnes vos convertímini, et veníte, et non invéniam in vobis ullum sapiéntem. +Job Job 18 17 11 Dies mei transiérunt; cogitatiónes meæ dissipátæ sunt, torquéntes cor meum. b +Job Job 18 17 12 Noctem vertérunt in diem, et rursum post ténebras spero lucem. +Job Job 18 17 13 Si sustinúero, inférnus domus mea est, et in ténebris stravi léctulum meum. +Job Job 18 17 14 Putrédini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vérmibus. +Job Job 18 17 15 Ubi est ergo nunc præstolátio mea? et patiéntiam meam quis consíderat? +Job Job 18 17 16 In profundíssimum inférnum descéndent ómnia mea: putásne saltem ibi erit réquies mihi? +Job Job 18 18 1 Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit: +Job Job 18 18 2 Usque ad quem finem verba jactábitis? intellígite prius, et sic loquámur. +Job Job 18 18 3 Quare reputáti sumus ut juménta, et sordúimus coram vobis? +Job Job 18 18 4 Qui perdis ánimam tuam in furóre tuo, numquid propter te derelinquétur terra, et transferéntur rupes de loco suo? +Job Job 18 18 5 Nonne lux ímpii extinguétur, nec splendébit flamma ignis ejus? b +Job Job 18 18 6 Lux obtenebréscet in tabernáculo illíus, et lucérna quæ super eum est extinguétur. +Job Job 18 18 7 Arctabúntur gressus virtútis ejus, et præcipitábit eum consílium suum. +Job Job 18 18 8 Immísit enim in rete pedes suos, et in máculis ejus ámbulat. +Job Job 18 18 9 Tenébitur planta illíus láqueo, et exardéscet contra eum sitis. +Job Job 18 18 10 Abscóndita est in terra pédica ejus, et decípula illíus super sémitam. +Job Job 18 18 11 Úndique terrébunt eum formídines, et invólvent pedes ejus. +Job Job 18 18 12 Attenuétur fame robur ejus, et inédia invádat costas illíus. b +Job Job 18 18 13 Dévoret pulchritúdinem cutis ejus; consúmat bráchia illíus primogénita mors. +Job Job 18 18 14 Avellátur de tabernáculo suo fidúcia ejus, et calcet super eum, quasi rex, intéritus. +Job Job 18 18 15 Hábitent in tabernáculo illíus sócii ejus qui non est; aspergátur in tabernáculo ejus sulphur. +Job Job 18 18 16 Deórsum radíces ejus siccéntur: sursum autem atterátur messis ejus. +Job Job 18 18 17 Memória illíus péreat de terra, et non celebrétur nomen ejus in platéis. +Job Job 18 18 18 Expéllet eum de luce in ténebras, et de orbe tránsferet eum. +Job Job 18 18 19 Non erit semen ejus, neque progénies in pópulo suo, nec ullæ relíquiæ in regiónibus ejus. +Job Job 18 18 20 In die ejus stupébunt novíssimi, et primos invádet horror. +Job Job 18 18 21 Hæc sunt ergo tabernácula iníqui, et iste locus ejus qui ignórat Deum. +Job Job 18 19 1 Respóndens autem Job, dixit: +Job Job 18 19 2 Úsquequo afflígitis ánimam meam, et attéritis me sermónibus? +Job Job 18 19 3 En décies confúnditis me, et non erubéscitis oppriméntes me. +Job Job 18 19 4 Nempe etsi ignorávi, mecum erit ignorántia mea. +Job Job 18 19 5 At vos contra me erigímini, et argúitis me oppróbriis meis. +Job Job 18 19 6 Saltem nunc intellígite quia Deus non æquo judício afflíxerit me, et flagéllis suis me cínxerit. b +Job Job 18 19 7 Ecce clamábo, vim pátiens, et nemo áudiet; vociferábor, et non est qui júdicet. +Job Job 18 19 8 Sémitam meam circumsépsit, et transíre non possum: et in calle meo ténebras pósuit. +Job Job 18 19 9 Spoliávit me glória mea, et ábstulit corónam de cápite meo. +Job Job 18 19 10 Destrúxit me úndique, et péreo: et quasi evúlsæ árbori ábstulit spem meam. +Job Job 18 19 11 Irátus est contra me furor ejus, et sic me hábuit quasi hostem suum. +Job Job 18 19 12 Simul venérunt latrónes ejus, et fecérunt sibi viam per me, et obsedérunt in gyro tabernáculum meum. +Job Job 18 19 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi aliéni recessérunt a me. +Job Job 18 19 14 Dereliquérunt me propínqui mei, et qui me nóverant oblíti sunt mei. +Job Job 18 19 15 Inquilíni domus meæ et ancíllæ meæ sicut aliénum habuérunt me, et quasi peregrínus fui in óculis eórum. +Job Job 18 19 16 Servum meum vocávi, et non respóndit: ore próprio deprecábar illum. +Job Job 18 19 17 Hálitum meum exhórruit uxor mea, et orábam fílios úteri mei. +Job Job 18 19 18 Stulti quoque despiciébant me: et cum ab eis recessíssem, detrahébant mihi. +Job Job 18 19 19 Abomináti sunt me quondam consiliárii mei, et quem máxime diligébam, aversátus est me. +Job Job 18 19 20 Pelli meæ, consúmptis cárnibus, adhǽsit os meum, et derelícta sunt tantúmmodo lábia circa dentes meos. +Job Job 18 19 21 Miserémini mei, miserémini mei saltem vos, amíci mei, quia manus Dómini tétigit me. b +Job Job 18 19 22 Quare persequímini me sicut Deus, et cárnibus meis saturámini? +Job Job 18 19 23 Quis mihi tríbuat ut scribántur sermónes mei? quis mihi det ut exaréntur in libro +Job Job 18 19 24 stylo férreo et plumbi lámina, vel celte sculpántur in sílice? +Job Job 18 19 25 Scio enim quod redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum: b +Job Job 18 19 26 et rursum circumdábor pelle mea, et in carne mea vidébo Deum meum: +Job Job 18 19 27 quem visúrus sum ego ipse, et óculi mei conspectúri sunt, et non álius: repósita est haec spes mea in sinu meo. +Job Job 18 19 28 Quare ergo nunc dícitis: Persequámur eum, et radícem verbi inveniámus contra eum? b +Job Job 18 19 29 Fúgite ergo a fácie gládii, quóniam ultor iniquitátum gládius est: et scitóte esse judícium. +Job Job 18 20 1 Respóndens autem Sophar Naamathítes, dixit: +Job Job 18 20 2 Idcírco cogitatiónes meæ váriæ succédunt sibi, et mens in divérsa rápitur. +Job Job 18 20 3 Doctrínam qua me árguis áudiam, et spíritus intelligéntiæ meæ respondébit mihi. +Job Job 18 20 4 Hoc scio a princípio, ex quo pósitus est homo super terram, +Job Job 18 20 5 quod laus impiórum brevis sit, et gáudium hypócritæ ad instar puncti. +Job Job 18 20 6 Si ascénderit usque ad cælum supérbia ejus, et caput ejus nubes tetígerit, b +Job Job 18 20 7 quasi sterquilínium in fine perdétur, et qui eum víderant, dicent: Ubi est? +Job Job 18 20 8 Velut sómnium ávolans non inveniétur: tránsiet sicut vísio noctúrna. +Job Job 18 20 9 Óculus qui eum víderat non vidébit, neque ultra intuébitur eum locus suus. +Job Job 18 20 10 Fílii ejus atteréntur egestáte, et manus illíus reddent ei dolórem suum. +Job Job 18 20 11 Ossa ejus implebúntur vítiis adolescéntiæ ejus, et cum eo in púlvere dórmient. +Job Job 18 20 12 Cum enim dulce fúerit in ore ejus malum, abscóndet illud sub lingua sua. +Job Job 18 20 13 Parcet illi, et non derelínquet illud, et celábit in gútture suo. +Job Job 18 20 14 Panis ejus in útero illíus vertétur in fel áspidum intrínsecus. +Job Job 18 20 15 Divítias quas devorávit évomet, et de ventre illíus éxtrahet eas Deus. +Job Job 18 20 16 Caput áspidum suget, et occídet eum lingua víperæ. +Job Job 18 20 17 (Non vídeat rívulos flúminis, torréntes mellis et butýri.) +Job Job 18 20 18 Luet quæ fecit ómnia, nec tamen consumétur: juxta multitúdinem adinventiónum suárum, sic et sustinébit. b +Job Job 18 20 19 Quóniam confríngens nudávit páuperes: domum rápuit, et non ædificávit eam. +Job Job 18 20 20 Nec est satiátus venter ejus: et cum habúerit quæ concupíerat, possidére non póterit. +Job Job 18 20 21 Non remánsit de cibo ejus, et proptérea nihil permanébit de bonis ejus. +Job Job 18 20 22 Cum satiátus fúerit, arctábitur: æstuábit, et omnis dolor írruet super eum. +Job Job 18 20 23 Útinam impleátur venter ejus, ut emíttat in eum iram furóris sui, et pluat super illum bellum suum. +Job Job 18 20 24 Fúgiet arma férrea, et írruet in arcum ǽreum. +Job Job 18 20 25 Edúctus, et egrédiens de vagína sua, et fúlgurans in amaritúdine sua: vadent et vénient super eum horríbiles. +Job Job 18 20 26 Omnes ténebræ abscónditæ sunt in occúltis ejus; devorábit eum ignis qui non succénditur: affligétur relíctus in tabernáculo suo. +Job Job 18 20 27 Revelábunt cæli iniquitátem ejus, et terra consúrget advérsus eum. +Job Job 18 20 28 Apértum erit germen domus illíus: detrahétur in die furóris Dei. +Job Job 18 20 29 Hæc est pars hóminis ímpii a Deo, et hæréditas verbórum ejus a Dómino. b +Job Job 18 21 1 Respóndens autem Job, dixit: +Job Job 18 21 2 Audíte, quæso, sermónes meos, et ágite pœniténtiam. +Job Job 18 21 3 Sustinéte me, et ego loquar: et post mea, si vidébitur, verba, ridéte. +Job Job 18 21 4 Numquid contra hóminem disputátio mea est, ut mérito non débeam contristári? +Job Job 18 21 5 Atténdite me et obstupéscite, et superpónite dígitum ori vestro. +Job Job 18 21 6 Et ego, quando recordátus fúero, pertimésco, et cóncutit carnem meam tremor. +Job Job 18 21 7 Quare ergo ímpii vivunt, subleváti sunt, confortatíque divítiis? b +Job Job 18 21 8 Semen eórum pérmanet coram eis: propinquórum turba et nepótum in conspéctu eórum. +Job Job 18 21 9 Domus eórum secúræ sunt et pacátæ, et non est virga Dei super illos. +Job Job 18 21 10 Bos eórum concépit, et non abortívit: vacca péperit, et non est priváta fœtu suo. +Job Job 18 21 11 Egrediúntur quasi greges párvuli eórum, et infántes eórum exúltant lúsibus. +Job Job 18 21 12 Tenent týmpanum et cítharam, et gaudent ad sónitum órgani. +Job Job 18 21 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inférna descéndunt. +Job Job 18 21 14 Qui dixérunt Deo: Recéde a nobis, et sciéntiam viárum tuárum nólumus. b +Job Job 18 21 15 Quis est Omnípotens, ut serviámus ei? et quid nobis prodest si oravérimus illum? +Job Job 18 21 16 Verúmtamen quia non sunt in manu eórum bona sua, consílium impiórum longe sit a me. +Job Job 18 21 17 Quóties lucérna impiórum extinguétur, et supervéniet eis inundátio, et dolóres dívidet furóris sui? +Job Job 18 21 18 Erunt sicut páleæ ante fáciem venti, et sicut favílla quam turbo dispérgit. +Job Job 18 21 19 Deus servábit fíliis illíus dolórem patris, et cum reddíderit, tunc sciet. b +Job Job 18 21 20 Vidébunt óculi ejus interfectiónem suam, et de furóre Omnipoténtis bibet. +Job Job 18 21 21 Quid enim ad eum pértinet de domo sua post se, et si númerus ménsium ejus dimidiétur? +Job Job 18 21 22 Numquid Deus docébit quíspiam sciéntiam, qui excélsos júdicat? b +Job Job 18 21 23 Iste móritur robústus et sanus, dives et felix: +Job Job 18 21 24 víscera ejus plena sunt ádipe, et medúllis ossa illíus irrigántur: +Job Job 18 21 25 álius vero móritur in amaritúdine ánimæ absque ullis ópibus: +Job Job 18 21 26 et tamen simul in púlvere dórmient, et vermes opérient eos. +Job Job 18 21 27 Certe novi cogitatiónes vestras, et senténtias contra me iníquas. b +Job Job 18 21 28 Dícitis enim: Ubi est domus príncipis? et ubi tabernácula impiórum? +Job Job 18 21 29 Interrogáte quémlibet de viatóribus, et haec éadem illum intellígere cognoscétis: +Job Job 18 21 30 quia in diem perditiónis servátur malus, et ad diem furóris ducétur. +Job Job 18 21 31 Quis árguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? +Job Job 18 21 32 Ipse ad sepúlchra ducétur, et in congérie mortuórum vigilábit. +Job Job 18 21 33 Dulcis fuit gláreis Cocýti, et post se omnem hóminem trahet, et ante se innumerábiles. +Job Job 18 21 34 Quómodo ígitur consolámini me frustra, cum respónsio vestra repugnáre osténsa sit veritáti? b +Job Job 18 22 1 Respóndens autem Éliphaz Themanítes, dixit: +Job Job 18 22 2 Numquid Deo potest comparári homo, étiam cum perféctæ fúerit sciéntiæ? +Job Job 18 22 3 Quid prodest Deo, si justus fúeris? aut quid ei confers, si immaculáta fúerit via tua? +Job Job 18 22 4 Numquid timens árguet te, et véniet tecum in judícium, +Job Job 18 22 5 et non propter malítiam tuam plúrimam, et infinítas iniquitátes tuas? +Job Job 18 22 6 Abstulísti enim pignus fratrum tuórum sine causa, et nudos spoliásti véstibus. +Job Job 18 22 7 Aquam lasso non dedísti, et esuriénti subtraxísti panem. +Job Job 18 22 8 In fortitúdine bráchii tui possidébas terram, et potentíssimus obtinébas eam. +Job Job 18 22 9 Víduas dimisísti vácuas, et lacértos pupillórum comminuísti. +Job Job 18 22 10 Proptérea circúmdatus es láqueis, et contúrbat te formído súbita. +Job Job 18 22 11 Et putábas te ténebras non visúrum, et ímpetu aquárum inundántium non oppréssum iri? +Job Job 18 22 12 An non cógitas quod Deus excélsior cælo sit, et super stellárum vérticem sublimétur? b +Job Job 18 22 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per calíginem júdicat. +Job Job 18 22 14 Nubes latíbulum ejus, nec nostra consíderat, et circa cárdines cæli perámbulat. +Job Job 18 22 15 Numquid sémitam sæculórum custodíre cupis, quam calcavérunt viri iníqui, +Job Job 18 22 16 qui subláti sunt ante tempus suum, et flúvius subvértit fundaméntum eórum? +Job Job 18 22 17 Qui dicébant Deo: Recéde a nobis: et quasi nihil posset fácere Omnípotens, æstimábant eum, +Job Job 18 22 18 cum ille implésset domos eórum bonis: quorum senténtia procul sit a me. +Job Job 18 22 19 Vidébunt justi, et lætabúntur, et ínnocens subsannábit eos: +Job Job 18 22 20 nonne succísa est eréctio eórum? et relíquias eórum devorávit ignis? +Job Job 18 22 21 Acquiésce ígitur ei, et habéto pacem, et per haec habébis fructus óptimos. b +Job Job 18 22 22 Súscipe ex ore illíus legem, et pone sermónes ejus in corde tuo. +Job Job 18 22 23 Si revérsus fúeris ad Omnipoténtem, ædificáberis, et longe fácies iniquitátem a tabernáculo tuo. +Job Job 18 22 24 Dabit pro terra sílicem, et pro sílice torréntes áureos. +Job Job 18 22 25 Erítque Omnípotens contra hostes tuos, et argéntum coacervábitur tibi. +Job Job 18 22 26 Tunc super Omnipoténtem delíciis áfflues, et elevábis ad Deum fáciem tuam. +Job Job 18 22 27 Rogábis eum, et exáudiet te, et vota tua reddes. +Job Job 18 22 28 Decérnes rem, et véniet tibi, et in viis tuis splendébit lumen. +Job Job 18 22 29 Qui enim humiliátus fúerit, erit in glória, et qui inclináverit óculos, ipse salvábitur. +Job Job 18 22 30 Salvábitur ínnocens: salvábitur autem in mundítia mánuum suárum. b +Job Job 18 23 1 Respóndens autem Job, ait: +Job Job 18 23 2 Nunc quoque in amaritúdine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggraváta est super gémitum meum. +Job Job 18 23 3 Quis mihi tríbuat ut cognóscam et invéniam illum, et véniam usque ad sólium ejus? +Job Job 18 23 4 Ponam coram eo judícium, et os meum replébo increpatiónibus: +Job Job 18 23 5 ut sciam verba quæ mihi respóndeat, et intélligam quid loquátur mihi. +Job Job 18 23 6 Nolo multa fortitúdine conténdat mecum, nec magnitúdinis suæ mole me premat. +Job Job 18 23 7 Propónat æquitátem contra me, et pervéniat ad victóriam judícium meum. +Job Job 18 23 8 Si ad oriéntem íero, non appáret; si ad occidéntem, non intélligam eum. b +Job Job 18 23 9 Si ad sinístram, quid agam? non apprehéndam eum; si me vertam ad déxteram, non vidébo illum. +Job Job 18 23 10 Ipse vero scit viam meam, et probávit me quasi aurum quod per ignem transit. +Job Job 18 23 11 Vestígia ejus secútus est pes meus: viam ejus custodívi, et non declinávi ex ea. +Job Job 18 23 12 A mandátis labiórum ejus non recéssi, et in sinu meo abscóndi verba oris ejus. +Job Job 18 23 13 Ipse enim solus est, et nemo avértere potest cogitatiónem ejus: et ánima ejus quodcúmque vóluit, hoc fecit. +Job Job 18 23 14 Cum expléverit in me voluntátem suam, et ália multa simília præsto sunt ei. +Job Job 18 23 15 Et idcírco a fácie ejus turbátus sum, et consíderans eum, timóre sollícitor. +Job Job 18 23 16 Deus mollívit cor meum, et Omnípotens conturbávit me. +Job Job 18 23 17 Non enim périi propter imminéntes ténebras, nec fáciem meam opéruit calígo. +Job Job 18 24 1 Ab Omnipoténte non sunt abscóndita témpora: qui autem novérunt eum, ignórant dies illíus. +Job Job 18 24 2 Álii términos transtulérunt; diripuérunt greges, et pavérunt eos. b +Job Job 18 24 3 Ásinum pupillórum abegérunt, et abstulérunt pro pígnore bovem víduæ. +Job Job 18 24 4 Subvertérunt páuperum viam, et oppressérunt páriter mansuétos terræ. +Job Job 18 24 5 Álii quasi ónagri in desérto egrediúntur ad opus suum: vigilántes ad prædam, prǽparant panem líberis. +Job Job 18 24 6 Agrum non suum demétunt, et víneam ejus, quem vi opprésserint, vindémiant. +Job Job 18 24 7 Nudos dimíttunt hómines, induménta tolléntes, quibus non est operiméntum in frígore: +Job Job 18 24 8 quos imbres móntium rigant, et non habéntes velámen, amplexántur lápides. +Job Job 18 24 9 Vim fecérunt deprædántes pupíllos, et vulgum páuperem spoliavérunt. +Job Job 18 24 10 Nudis et incedéntibus absque vestítu, et esuriéntibus tulérunt spicas. +Job Job 18 24 11 Inter acérvos eórum meridiáti sunt, qui calcátis torculáribus sítiunt. +Job Job 18 24 12 De civitátibus fecérunt viros gémere, et ánima vulneratórum clamávit: et Deus inúltum abíre non pátitur. +Job Job 18 24 13 Ipsi fuérunt rebélles lúmini: nesciérunt vias ejus, nec revérsi sunt per sémitas ejus. b +Job Job 18 24 14 Mane primo consúrgit homicída; intérficit egénum et páuperem: per noctem vero erit quasi fur. +Job Job 18 24 15 Óculus adúlteri obsérvat calíginem, dicens: Non me vidébit óculus: et opériet vultum suum. +Job Job 18 24 16 Perfódit in ténebris domos, sicut in die condíxerant sibi, et ignoravérunt lucem. +Job Job 18 24 17 Si súbito apparúerit auróra, arbitrántur umbram mortis: et sic in ténebris quasi in luce ámbulant. +Job Job 18 24 18 Levis est super fáciem aquæ: maledícta sit pars ejus in terra, nec ámbulet per viam vineárum. b +Job Job 18 24 19 Ad nímium calórem tránseat ab aquis nívium, et usque ad ínferos peccátum illíus. +Job Job 18 24 20 Obliviscátur ejus misericórdia; dulcédo illíus vermes: non sit in recordatióne, sed conterátur quasi lignum infructuósum. +Job Job 18 24 21 Pavit enim stérilem quæ non parit, et víduæ bene non fecit. +Job Job 18 24 22 Detráxit fortes in fortitúdine sua, et cum stéterit, non credet vitæ suæ. +Job Job 18 24 23 Dedit ei Deus locum pœniténtiæ, et ille abútitur eo in supérbiam: óculi autem ejus sunt in viis illíus. +Job Job 18 24 24 Eleváti sunt ad módicum, et non subsístent: et humiliabúntur sicut ómnia, et auferéntur, et sicut summitátes spicárum conteréntur. +Job Job 18 24 25 Quod si non est ita, quis me potest argúere esse mentítum, et pónere ante Deum verba mea? b +Job Job 18 25 1 Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit: +Job Job 18 25 2 Potéstas et terror apud eum est, qui facit concórdiam in sublímibus suis. +Job Job 18 25 3 Numquid est númerus mílitum ejus? et super quem non surget lumen illíus? +Job Job 18 25 4 Numquid justificári potest homo comparátus Deo? aut apparére mundus natus de mulíere? +Job Job 18 25 5 Ecce luna étiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspéctu ejus: +Job Job 18 25 6 quanto magis homo putrédo, et fílius hóminis vermis? +Job Job 18 26 1 Respóndens autem Job dixit: +Job Job 18 26 2 Cujus adjútor es? numquid imbecíllis? et susténtas bráchium ejus qui non est fortis? +Job Job 18 26 3 Cui dedísti consílium? fórsitan illi qui non habet sapiéntiam: et prudéntiam tuam ostendísti plúrimam. +Job Job 18 26 4 Quem docére voluísti? nonne eum qui fecit spiraméntum? +Job Job 18 26 5 Ecce gigántes gemunt sub aquis, et qui hábitant cum eis. b +Job Job 18 26 6 Nudus est inférnus coram illo, et nullum est operiméntum perditióni. +Job Job 18 26 7 Qui exténdit aquilónem super vácuum, et appéndit terram super níhilum. +Job Job 18 26 8 Qui ligat aquas in núbibus suis, ut non erúmpant páriter deórsum. +Job Job 18 26 9 Qui tenet vultum sólii sui, et expándit super illud nébulam suam. +Job Job 18 26 10 Términum circumdédit aquis, usque dum finiántur lux et ténebræ. +Job Job 18 26 11 Colúmnæ cæli contremíscunt, et pavent ad nutum ejus. +Job Job 18 26 12 In fortitúdine illíus repénte maría congregáta sunt, et prudéntia ejus percússit supérbum. +Job Job 18 26 13 Spíritus ejus ornávit cælos, et obstetricánte manu ejus, edúctus est cóluber tortuósus. +Job Job 18 26 14 Ecce haec ex parte dicta sunt viárum ejus: et cum vix parvam stillam sermónis ejus audiérimus, quis póterit tonítruum magnitúdinis illíus intuéri? +Job Job 18 27 1 Áddidit quoque Job, assúmens parábolam suam, et dixit: +Job Job 18 27 2 Vivit Deus, qui ábstulit judícium meum, et Omnípotens, qui ad amaritúdinem addúxit ánimam meam. +Job Job 18 27 3 Quia donec súperest hálitus in me, et spíritus Dei in náribus meis, +Job Job 18 27 4 non loquéntur lábia mea iniquitátem, nec lingua mea meditábitur mendácium. +Job Job 18 27 5 Absit a me ut justos vos esse júdicem: donec defíciam, non recédam ab innocéntia mea. +Job Job 18 27 6 Justificatiónem meam, quam cœpi tenére, non déseram: neque enim reprehéndit me cor meum in omni vita mea. +Job Job 18 27 7 Sit ut ímpius, inimícus meus, et adversárius meus quasi iníquus. +Job Job 18 27 8 Quæ est enim spes hypócritæ, si aváre rápiat, et non líberet Deus ánimam ejus? b +Job Job 18 27 9 Numquid Deus áudiet clamórem ejus, cum vénerit super eum angústia? +Job Job 18 27 10 aut póterit in Omnipoténte delectári, et invocáre Deum omni témpore? +Job Job 18 27 11 Docébo vos per manum Dei quæ Omnípotens hábeat, nec abscóndam. +Job Job 18 27 12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquímini? +Job Job 18 27 13 Hæc est pars hóminis ímpii apud Deum, et hæréditas violentórum, quam ob Omnipoténte suscípient. b +Job Job 18 27 14 Si multiplicáti fúerint fílii ejus, in gládio erunt, et nepótes ejus non saturabúntur pane: +Job Job 18 27 15 qui réliqui fúerint ex eo sepeliéntur in intéritu, et víduæ illíus non plorábunt. +Job Job 18 27 16 Si comportáverit quasi terram argéntum, et sicut lutum præparáverit vestiménta: +Job Job 18 27 17 præparábit quidem, sed justus vestiétur illis, et argéntum ínnocens dívidet. +Job Job 18 27 18 Ædificávit sicut tínea domum suam, et sicut custos fecit umbráculum. +Job Job 18 27 19 Dives, cum dormíerit, nihil secum áuferet: áperiet óculos suos, et nihil invéniet. +Job Job 18 27 20 Apprehéndet eum quasi aqua inópia: nocte ópprimet eum tempéstas. +Job Job 18 27 21 Tollet eum ventus urens, et áuferet, et velut turbo rápiet eum de loco suo. +Job Job 18 27 22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fúgiens fúgiet. +Job Job 18 27 23 Stringet super eum manus suas, et sibilábit super illum, íntuens locum ejus. +Job Job 18 28 1 Habet argéntum venárum suárum princípia, et auro locus est in quo conflátur. +Job Job 18 28 2 Ferrum de terra tóllitur, et lapis solútus calóre in aes vértitur. +Job Job 18 28 3 Tempus pósuit ténebris, et universórum finem ipse consíderat: lápidem quoque calíginis et umbram mortis. +Job Job 18 28 4 Dívidit torrens a pópulo peregrinánte eos quos oblítus est pes egéntis hóminis, et ínvios. +Job Job 18 28 5 Terra de qua oriebátur panis, in loco suo igni subvérsa est. +Job Job 18 28 6 Locus sapphíri lápides ejus, et glebæ illíus aurum. +Job Job 18 28 7 Sémitam ignorávit avis, nec intúitus est eam óculus vúlturis. +Job Job 18 28 8 Non calcavérunt eam fílii institórum, nec pertransívit per eam leǽna. +Job Job 18 28 9 Ad sílicem exténdit manum suam: subvértit a radícibus montes. +Job Job 18 28 10 In petris rivos excídit, et omne pretiósum vidit óculus ejus. +Job Job 18 28 11 Profúnda quoque fluviórum scrutátus est, et abscóndita in lucem prodúxit. +Job Job 18 28 12 Sapiéntia vero ubi invenítur? et quis est locus intelligéntiæ? +Job Job 18 28 13 Nescit homo prétium ejus, nec invenítur in terra suáviter vivéntium. b +Job Job 18 28 14 Abýssus dicit: Non est in me, et mare lóquitur: Non est mecum. +Job Job 18 28 15 Non dábitur aurum obrízum pro ea, nec appendétur argéntum in commutatióne ejus. +Job Job 18 28 16 Non conferétur tinctis Índiæ colóribus, nec lápidi sardónycho pretiosíssimo vel sapphíro. +Job Job 18 28 17 Non adæquábitur ei aurum vel vitrum, nec commutabúntur pro ea vasa auri. +Job Job 18 28 18 Excélsa et eminéntia non memorabúntur comparatióne ejus: tráhitur autem sapiéntia de occúltis. +Job Job 18 28 19 Non adæquábitur ei topázius de Æthiópia, nec tinctúræ mundíssimæ componétur. +Job Job 18 28 20 Unde ergo sapiéntia venit? et quis est locus intelligéntiæ? b +Job Job 18 28 21 Abscóndita est ab óculis ómnium vivéntium: vólucres quoque cæli latet. +Job Job 18 28 22 Perdítio et mors dixérunt: Áuribus nostris audívimus famam ejus. +Job Job 18 28 23 Deus intélligit viam ejus, et ipse novit locum illíus. +Job Job 18 28 24 Ipse enim fines mundi intuétur, et ómnia quæ sub cælo sunt réspicit. +Job Job 18 28 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appéndit in mensúra. +Job Job 18 28 26 Quando ponébat plúviis legem, et viam procéllis sonántibus: +Job Job 18 28 27 tunc vidit illam et enarrávit, et præparávit, et investigávit. +Job Job 18 28 28 Et dixit hómini: Ecce timor Dómini, ipsa est sapiéntia; et recédere a malo, intelligéntia. b +Job Job 18 29 1 Áddidit quoque Job, assúmens parábolam suam, et dixit: +Job Job 18 29 2 Quis mihi tríbuat ut sim juxta menses prístinos, secúndum dies quibus Deus custodiébat me? +Job Job 18 29 3 Quando splendébat lucérna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulábam in ténebris: +Job Job 18 29 4 sicut fui in diébus adolescéntiæ meæ, quando secréto Deus erat in tabernáculo meo: +Job Job 18 29 5 quando erat Omnípotens mecum, et in circúitu meo púeri mei: +Job Job 18 29 6 quando lavábam pedes meos butýro, et petra fundébat mihi rivos ólei: +Job Job 18 29 7 quando procedébam ad portam civitátis, et in platéa parábant cáthedram mihi. +Job Job 18 29 8 Vidébant me júvenes, et abscondebántur: et senes assurgéntes stabant. +Job Job 18 29 9 Príncipes cessábant loqui, et dígitum superponébant ori suo. +Job Job 18 29 10 Vocem suam cohibébant duces, et lingua eórum gútturi suo adhærébat. +Job Job 18 29 11 Auris áudiens beatificábat me, et óculus videns testimónium reddébat mihi: b +Job Job 18 29 12 eo quod liberássem páuperem vociferántem, et pupíllum cui non esset adjútor. +Job Job 18 29 13 Benedíctio peritúri super me veniébat, et cor víduæ consolátus sum. +Job Job 18 29 14 Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. +Job Job 18 29 15 Óculus fui cæco, et pes claudo. +Job Job 18 29 16 Pater eram páuperum, et causam quam nesciébam diligentíssime investigábam. +Job Job 18 29 17 Conterébam molas iníqui, et de déntibus illíus auferébam prædam. +Job Job 18 29 18 Dicebámque: In nídulo meo móriar, et sicut palma multiplicábo dies. b +Job Job 18 29 19 Radix mea apérta est secus aquas, et ros morábitur in messióne mea. +Job Job 18 29 20 Glória mea semper innovábitur, et arcus meus in manu mea instaurábitur. +Job Job 18 29 21 Qui me audiébant, expectábant senténtiam, et inténti tacébant ad consílium meum. +Job Job 18 29 22 Verbis meis áddere nihil audébant, et super illos stillábat elóquium meum. +Job Job 18 29 23 Expectábant me sicut plúviam, et os suum aperiébant quasi ad imbrem serótinum. +Job Job 18 29 24 Siquándo ridébam ad eos, non credébant: et lux vultus mei non cadébat in terram. +Job Job 18 29 25 Si voluíssem ire ad eos, sedébam primus: cumque sedérem quasi rex, circumstánte exércitu, eram tamen mœréntium consolátor. +Job Job 18 30 1 Nunc autem derídent me junióres témpore, quorum non dignábar patres pónere cum cánibus gregis mei: +Job Job 18 30 2 quorum virtus mánuum mihi erat pro níhilo, et vita ipsa putabántur indígni: +Job Job 18 30 3 egestáte et fame stériles, qui rodébant in solitúdine, squalléntes calamitáte et miséria. +Job Job 18 30 4 Et mandébant herbas, et árborum córtices, et radix juniperórum erat cibus eórum: +Job Job 18 30 5 qui de convállibus ista rapiéntes, cum síngula reperíssent, ad ea cum clamóre currébant. +Job Job 18 30 6 In desértis habitábant torréntium, et in cavérnis terræ, vel super gláream: +Job Job 18 30 7 qui inter hujuscémodi lætabántur, et esse sub séntibus delícias computábant: +Job Job 18 30 8 fílii stultórum et ignobílium, et in terra pénitus non paréntes. +Job Job 18 30 9 Nunc in eórum cánticum versus sum, et factus sum eis in provérbium. +Job Job 18 30 10 Abominántur me, et longe fúgiunt a me, et fáciem meam conspúere non veréntur. +Job Job 18 30 11 Pháretram enim suam apéruit, et afflíxit me, et frenum pósuit in os meum. +Job Job 18 30 12 Ad déxteram oriéntis calamitátes meæ íllico surrexérunt: pedes meos subvertérunt, et oppressérunt quasi flúctibus sémitis suis. +Job Job 18 30 13 Dissipavérunt itínera mea; insidiáti sunt mihi, et prævaluérunt: et non fuit qui ferret auxílium. +Job Job 18 30 14 Quasi rupto muro, et apérta jánua, irruérunt super me, et ad meas misérias devolúti sunt. +Job Job 18 30 15 Redáctus sum in níhilum: abstulísti quasi ventus desidérium meum, et velut nubes pertránsiit salus mea. b +Job Job 18 30 16 Nunc autem in memetípso marcéscit ánima mea, et póssident me dies afflictiónis. +Job Job 18 30 17 Nocte os meum perforátur dolóribus, et qui me cómedunt, non dórmiunt. +Job Job 18 30 18 In multitúdine eórum consúmitur vestiméntum meum, et quasi capítio túnicæ succinxérunt me. +Job Job 18 30 19 Comparátus sum luto, et assimilátus sum favíllæ et cíneri. +Job Job 18 30 20 Clamo ad te, et non exáudis me: sto, et non réspicis me. +Job Job 18 30 21 Mutátus es mihi in crudélem, et in durítia manus tuæ adversáris mihi. +Job Job 18 30 22 Elevásti me, et quasi super ventum ponens; elisísti me válide. +Job Job 18 30 23 Scio quia morti trades me, ubi constitúta est domus omni vivénti. +Job Job 18 30 24 Verúmtamen non ad consumptiónem eórum emíttis manum tuam: et si corrúerint, ipse salvábis. +Job Job 18 30 25 Flebam quondam super eo qui afflíctus erat, et compatiebátur ánima mea páuperi. +Job Job 18 30 26 Expectábam bona, et venérunt mihi mala: præstolábar lucem, et erupérunt ténebræ. +Job Job 18 30 27 Interióra mea efferbuérunt absque ulla réquie: prævenérunt me dies afflictiónis. +Job Job 18 30 28 Mœrens incedébam sine furóre; consúrgens, in turba clamábam. +Job Job 18 30 29 Frater fui dracónum, et sócius struthiónum. +Job Job 18 30 30 Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea aruérunt prae cáumate. +Job Job 18 30 31 Versa est in luctum cíthara mea, et órganum meum in vocem fléntium. +Job Job 18 31 1 Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine. +Job Job 18 31 2 Quam enim partem habéret in me Deus désuper, et hæreditátem Omnípotens de excélsis? +Job Job 18 31 3 Numquid non perdítio est iníquo, et alienátio operántibus injustítiam? +Job Job 18 31 4 Nonne ipse consíderat vias meas, et cunctos gressus meos dinúmerat? +Job Job 18 31 5 Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus, +Job Job 18 31 6 appéndat me in statéra justa, et sciat Deus simplicitátem meam. +Job Job 18 31 7 Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhǽsit mácula, +Job Job 18 31 8 seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur. +Job Job 18 31 9 Si decéptum est cor meum super mulíere, et si ad óstium amíci mei insidiátus sum, +Job Job 18 31 10 scortum altérius sit uxor mea, et super illam incurvéntur álii. +Job Job 18 31 11 Hoc enim nefas est, et iníquitas máxima. +Job Job 18 31 12 Ignis est usque ad perditiónem dévorans, et ómnia erádicans genímina. +Job Job 18 31 13 Si contémpsi subíre judícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me: b +Job Job 18 31 14 quid enim fáciam cum surréxerit ad judicándum Deus? et cum quæsíerit, quid respondébo illi? +Job Job 18 31 15 Numquid non in útero fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in vulva unus? +Job Job 18 31 16 Si negávi quod volébant paupéribus, et óculos víduæ expectáre feci; +Job Job 18 31 17 si comédi buccéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea +Job Job 18 31 18 (quia ab infántia mea crevit mecum miserátio, et de útero matris meæ egréssa est mecum); +Job Job 18 31 19 si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem; +Job Job 18 31 20 si non benedixérunt mihi látera ejus, et de velléribus óvium meárum calefáctus est; +Job Job 18 31 21 si levávi super pupíllum manum meam, étiam cum vidérem me in porta superiórem: +Job Job 18 31 22 húmerus meus a junctúra sua cadat, et bráchium meum cum suis óssibus confringátur. +Job Job 18 31 23 Semper enim quasi tuméntes super me fluctus tímui Deum, et pondus ejus ferre non pótui. +Job Job 18 31 24 Si putávi aurum robur meum, et obrízo dixi: Fidúcia mea; b +Job Job 18 31 25 si lætátus sum super multis divítiis meis, et quia plúrima réperit manus mea; +Job Job 18 31 26 si vidi solem cum fulgéret, et lunam incedéntem clare, +Job Job 18 31 27 et lætátum est in abscóndito cor meum, et osculátus sum manum meam ore meo: +Job Job 18 31 28 quæ est iníquitas máxima, et negátio contra Deum altíssimum. +Job Job 18 31 29 Si gavísus sum ad ruínam ejus qui me óderat, et exsultávi quod invenísset eum malum: +Job Job 18 31 30 non enim dedi ad peccándum guttur meum, ut expéterem maledícens ánimam ejus. +Job Job 18 31 31 Si non dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus ejus, ut saturémur? +Job Job 18 31 32 foris non mansit peregrínus: óstium meum viatóri pátuit. +Job Job 18 31 33 Si abscóndi quasi homo peccátum meum, et celávi in sinu meo iniquitátem meam; b +Job Job 18 31 34 si expávi ad multitúdinem nímiam, et despéctio propinquórum térruit me: et non magis tácui, nec egréssus sum óstium. +Job Job 18 31 35 Quis mihi tríbuat auditórem, ut desidérium meum áudiat Omnípotens, et librum scribat ipse qui júdicat, +Job Job 18 31 36 ut in húmero meo portem illum, et circúmdem illum quasi corónam mihi? +Job Job 18 31 37 Per síngulos gradus meos pronuntiábo illum, et quasi príncipi ófferam eum. +Job Job 18 31 38 Si advérsum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: +Job Job 18 31 39 si fructus ejus comédi absque pecúnia, et ánimam agricolárum ejus afflíxi: +Job Job 18 31 40a pro fruménto oriátur mihi tríbulus, et pro hórdeo spina. +Job Job 18 31 40b Finíta sunt verba Job. +Job Job 18 32 1 Omisérunt autem tres viri isti respondére Job, eo quod justus sibi viderétur. +Job Job 18 32 2 Et irátus indignatúsque est Éliu fílius Bárachel Buzítes, de cognatióne Ram: irátus est autem advérsum Job, eo quod justum se esse díceret coram Deo. +Job Job 18 32 3 Porro advérsum amícos ejus indignátus est, eo quod non inveníssent responsiónem rationábilem, sed tantúmmodo condemnássent Job. +Job Job 18 32 4 Ígitur Éliu expectávit Job loquéntem, eo quod senióres essent qui loquebántur. +Job Job 18 32 5 Cum autem vidísset quod tres respondére non potuíssent, irátus est veheménter. +Job Job 18 32 6 Respondénsque Éliu fílius Bárachel Buzítes, dixit: Júnior sum témpore, vos autem antiquióres: idcírco, demísso cápite, véritus sum vobis indicáre meam senténtiam. b +Job Job 18 32 7 Sperábam enim quod ætas prolíxior loquerétur, et annórum multitúdo docéret sapiéntiam. +Job Job 18 32 8 Sed, ut vídeo, spíritus est in homínibus, et inspirátio Omnipoténtis dat intelligéntiam. +Job Job 18 32 9 Non sunt longǽvi sapiéntes, nec senes intélligunt judícium. +Job Job 18 32 10 Ídeo dicam: Audíte me: osténdam vobis étiam ego meam sapiéntiam. +Job Job 18 32 11 Expectávi enim sermónes vestros; audívi prudéntiam vestram, donec disceptarémini sermónibus; +Job Job 18 32 12 et donec putábam vos áliquid dícere, considerábam: sed, ut vídeo, non est qui possit argúere Job, et respondére ex vobis sermónibus ejus. +Job Job 18 32 13 Ne forte dicátis: Invénimus sapiéntiam: Deus projécit eum, non homo. +Job Job 18 32 14 Nihil locútus est mihi: et ego non secúndum sermónes vestros respondébo illi. +Job Job 18 32 15 Extimuérunt, nec respondérunt ultra, abstulerúntque a se elóquia. b +Job Job 18 32 16 Quóniam ígitur expectávi, et non sunt locúti: stetérunt, nec ultra respondérunt: +Job Job 18 32 17 respondébo et ego partem meam, et osténdam sciéntiam meam. +Job Job 18 32 18 Plenus sum enim sermónibus, et coárctat me spíritus úteri mei. +Job Job 18 32 19 En venter meus quasi mustum absque spiráculo, quod lagúnculas novas disrúmpit. +Job Job 18 32 20 Loquar, et respirábo páululum: apériam lábia mea, et respondébo. +Job Job 18 32 21 Non accípiam persónam viri, et Deum hómini non æquábo. +Job Job 18 32 22 Néscio enim quámdiu subsístam, et si post módicum tollat me factor meus. +Job Job 18 33 1 Audi ígitur, Job, elóquia mea, et omnes sermónes meos auscúlta. +Job Job 18 33 2 Ecce apérui os meum: loquátur lingua mea in fáucibus meis. +Job Job 18 33 3 Símplici corde meo sermónes mei, et senténtiam puram lábia mea loquéntur. +Job Job 18 33 4 Spíritus Dei fecit me, et spiráculum Omnipoténtis vivificávit me. +Job Job 18 33 5 Si potes, respónde mihi, et advérsus fáciem meam consíste. +Job Job 18 33 6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eódem luto ego quoque formátus sum. +Job Job 18 33 7 Verúmtamen miráculum meum non te térreat, et eloquéntia mea non sit tibi gravis. +Job Job 18 33 8 Dixísti ergo in áuribus meis, et vocem verbórum tuórum audívi: b +Job Job 18 33 9 Mundus sum ego, et absque delícto: immaculátus, et non est iníquitas in me. +Job Job 18 33 10 Quia querélas in me réperit, ídeo arbitrátus est me inimícum sibi. +Job Job 18 33 11 Pósuit in nervo pedes meos; custodívit omnes sémitas meas. +Job Job 18 33 12 Hoc est ergo in quo non es justificátus: respondébo tibi, quia major sit Deus hómine. +Job Job 18 33 13 Advérsus eum conténdis, quod non ad ómnia verba respónderit tibi? +Job Job 18 33 14 Semel lóquitur Deus, et secúndo idípsum non répetit. +Job Job 18 33 15 Per sómnium, in visióne noctúrna, quando írruit sopor super hómines, et dórmiunt in léctulo, +Job Job 18 33 16 tunc áperit aures virórum, et erúdiens eos ínstruit disciplína, +Job Job 18 33 17 ut avértat hóminem ab his quæ facit, et líberet eum de supérbia, +Job Job 18 33 18 éruens ánimam ejus a corruptióne, et vitam illíus ut non tránseat in gládium. +Job Job 18 33 19 Íncrepat quoque per dolórem in léctulo, et ómnia ossa ejus marcéscere facit. +Job Job 18 33 20 Abominábilis ei fit in vita sua panis, et ánimæ illíus cibus ante desiderábilis. b +Job Job 18 33 21 Tabéscet caro ejus, et ossa, quæ tecta fúerant, nudabúntur. +Job Job 18 33 22 Appropinquávit corruptióni ánima ejus, et vita illíus mortíferis. +Job Job 18 33 23 Si fúerit pro eo ángelus loquens, unus de míllibus, ut annúntiet hóminis æquitátem, +Job Job 18 33 24 miserébitur ejus, et dicet: Líbera eum, ut non descéndat in corruptiónem: invéni in quo ei propítier. +Job Job 18 33 25 Consúmpta est caro ejus a supplíciis: revertátur ad dies adolescéntiæ suæ. +Job Job 18 33 26 Deprecábitur Deum, et placábilis ei erit: et vidébit fáciem ejus in júbilo, et reddet hómini justítiam suam. +Job Job 18 33 27 Respíciet hómines, et dicet: Peccávi, et vere delíqui, et ut eram dignus, non recépi. +Job Job 18 33 28 Liberávit ánimam suam, ne pérgeret in intéritum, sed vivens lucem vidéret. +Job Job 18 33 29 Ecce haec ómnia operátur Deus tribus vícibus per síngulos, b +Job Job 18 33 30 ut révocet ánimas eórum a corruptióne, et illúminet luce vivéntium. +Job Job 18 33 31 Atténde, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. +Job Job 18 33 32 Si autem habes quod loquáris, respónde mihi: lóquere, volo enim te apparére justum. +Job Job 18 33 33 Quod si non habes, audi me: tace, et docébo te sapiéntiam. +Job Job 18 34 1 Pronúntians ítaque Éliu, étiam haec locútus est: +Job Job 18 34 2 Audíte, sapiéntes, verba mea: et erudíti, auscultáte me. +Job Job 18 34 3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijúdicat. +Job Job 18 34 4 Judícium eligámus nobis, et inter nos videámus quid sit mélius. +Job Job 18 34 5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvértit judícium meum. +Job Job 18 34 6 In judicándo enim me mendácium est: violénta sagítta mea absque ullo peccáto. +Job Job 18 34 7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannatiónem quasi aquam: +Job Job 18 34 8 qui gráditur cum operántibus iniquitátem, et ámbulat cum viris ímpiis? +Job Job 18 34 9 Dixit enim: Non placébit vir Deo, étiam si cucúrrerit cum eo. +Job Job 18 34 10 Ídeo, viri cordáti, audíte me: absit a Deo impíetas, et ab Omnipoténte iníquitas. b +Job Job 18 34 11 Opus enim hóminis reddet ei, et juxta vias singulórum restítuet eis. +Job Job 18 34 12 Vere enim Deus non condemnábit frustra, nec Omnípotens subvértet judícium. +Job Job 18 34 13 Quem constítuit álium super terram? aut quem pósuit super orbem quem fabricátus est? +Job Job 18 34 14 Si diréxerit ad eum cor suum, spíritum illíus et flatum ad se trahet. +Job Job 18 34 15 Defíciet omnis caro simul, et homo in cínerem revertétur. +Job Job 18 34 16 Si habes ergo intelléctum, audi quod dícitur, et auscúlta vocem elóquii mei: b +Job Job 18 34 17 numquid qui non amat judícium sanári potest? et quómodo tu eum qui justus est in tantum condémnas? +Job Job 18 34 18 Qui dicit regi: Apóstata; qui vocat duces ímpios; +Job Job 18 34 19 qui non áccipit persónas príncipum, nec cognóvit tyránnum cum disceptáret contra páuperem: opus enim mánuum ejus sunt univérsi. +Job Job 18 34 20 Súbito moriéntur, et in média nocte turbabúntur pópuli: et pertransíbunt, et áuferent violéntum absque manu. +Job Job 18 34 21 Óculi enim ejus super vias hóminum, et omnes gressus eórum consíderat. +Job Job 18 34 22 Non sunt ténebræ, et non est umbra mortis, ut abscondántur ibi qui operántur iniquitátem, +Job Job 18 34 23 neque enim ultra in hóminis potestáte est, ut véniat ad Deum in judícium. +Job Job 18 34 24 Cónteret multos, et innumerábiles, et stare fáciet álios pro eis. +Job Job 18 34 25 Novit enim ópera eórum, et idcírco indúcet noctem, et conteréntur. +Job Job 18 34 26 Quasi ímpios percússit eos in loco vidéntium: +Job Job 18 34 27 qui quasi de indústria recessérunt ab eo, et omnes vias ejus intellígere noluérunt: +Job Job 18 34 28 ut perveníre fácerent ad eum clamórem egéni, et audíret vocem páuperum. +Job Job 18 34 29 Ipso enim concedénte pacem, quis est qui condémnet? ex quo abscónderit vultum, quis est qui contemplétur eum, et super gentes, et super omnes hómines? +Job Job 18 34 30 Qui regnáre facit hóminem hypócritam propter peccáta pópuli. +Job Job 18 34 31 Quia ergo ego locútus sum ad Deum, te quoque non prohibébo. b +Job Job 18 34 32 Si errávi, tu doce me; si iniquitátem locútus sum, ultra non addam. +Job Job 18 34 33 Numquid a te Deus éxpetit eam, quia displícuit tibi? tu enim cœpísti loqui, et non ego: quod si quid nosti mélius, lóquere. +Job Job 18 34 34 Viri intelligéntes loquántur mihi, et vir sápiens áudiat me. b +Job Job 18 34 35 Job autem stulte locútus est, et verba illíus non sonant disciplínam. +Job Job 18 34 36 Pater mi, probétur Job usque ad finem: ne désinas ab hómine iniquitátis: +Job Job 18 34 37 quia addit super peccáta sua blasphémiam, inter nos ínterim constringátur: et tunc ad judícium próvocet sermónibus suis Deum. +Job Job 18 35 1 Ígitur Éliu haec rursum locútus est: +Job Job 18 35 2 Numquid æqua tibi vidétur tua cogitátio, ut díceres: Jústior sum Deo? +Job Job 18 35 3 Dixísti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi próderit, si ego peccávero? +Job Job 18 35 4 Ítaque ego respondébo sermónibus tuis, et amícis tuis tecum. +Job Job 18 35 5 Súspice cælum, et intuére: et contempláre ǽthera quod áltior te sit. +Job Job 18 35 6 Si peccáveris, quid ei nocébis? et si multiplicátæ fúerint iniquitátes tuæ, quid fácies contra eum? +Job Job 18 35 7 Porro si juste égeris, quid donábis ei? aut quid de manu tua accípiet? +Job Job 18 35 8 Hómini qui símilis tui est, nocébit impíetas tua: et fílium hóminis adjuvábit justítia tua. +Job Job 18 35 9 Propter multitúdinem calumniatórum clamábunt, et ejulábunt propter vim bráchii tyrannórum. b +Job Job 18 35 10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit cármina in nocte; +Job Job 18 35 11 qui docet nos super juménta terræ, et super vólucres cæli érudit nos? +Job Job 18 35 12 Ibi clamábunt, et non exáudiet, propter supérbiam malórum. +Job Job 18 35 13 Non ergo frustra áudiet Deus, et Omnípotens causas singulórum intuébitur. +Job Job 18 35 14 Étiam cum díxeris: Non consíderat: judicáre coram illo, et expécta eum. +Job Job 18 35 15 Nunc enim non infert furórem suum, nec ulcíscitur scelus valde. +Job Job 18 35 16 Ergo Job frustra áperit os suum, et absque sciéntia verba multíplicat. b +Job Job 18 36 1 Addens quoque Éliu, haec locútus est: +Job Job 18 36 2 Sústine me páululum, et indicábo tibi: adhuc enim hábeo quod pro Deo loquar. +Job Job 18 36 3 Répetam sciéntiam meam a princípio, et operatórem meum probábo justum. +Job Job 18 36 4 Vere enim absque mendácio sermónes mei, et perfécta sciéntia probábitur tibi. +Job Job 18 36 5 Deus poténtes non ábjicit, cum et ipse sit potens: +Job Job 18 36 6 sed non salvat ímpios, et judícium paupéribus tríbuit. +Job Job 18 36 7 Non áuferet a justo óculos suos: et reges in sólio cóllocat in perpétuum, et illi erigúntur. +Job Job 18 36 8 Et si fúerint in caténis, et vinciántur fúnibus paupertátis, +Job Job 18 36 9 indicábit eis ópera eórum, et scélera eórum, quia violénti fuérunt. +Job Job 18 36 10 Revelábit quoque aurem eórum, ut corrípiat: et loquétur, ut revertántur ab iniquitáte. +Job Job 18 36 11 Si audíerint et observáverint, complébunt dies suos in bono, et annos suos in glória: +Job Job 18 36 12 si autem non audíerint, transíbunt per gládium, et consuméntur in stultítia. +Job Job 18 36 13 Simulatóres et cállidi próvocant iram Dei, neque clamábunt cum vincti fúerint. +Job Job 18 36 14 Moriétur in tempestáte ánima eórum, et vita eórum inter effeminátos. +Job Job 18 36 15 Erípiet de angústia sua páuperem, et revelábit in tribulatióne aurem ejus. +Job Job 18 36 16 Ígitur salvábit te de ore angústo látissime, et non habénte fundaméntum subter se: réquies autem mensæ tuæ erit plena pinguédine. +Job Job 18 36 17 Causa tua quasi ímpii judicáta est: causam judiciúmque recípies. b +Job Job 18 36 18 Non te ergo súperet ira ut áliquem ópprimas: nec multitúdo donórum inclínet te. +Job Job 18 36 19 Depóne magnitúdinem tuam absque tribulatióne, et omnes robústos fortitúdine. +Job Job 18 36 20 Ne prótrahas noctem, ut ascéndant pópuli pro eis. +Job Job 18 36 21 Cave ne declínes ad iniquitátem: hanc enim cœpísti sequi post misériam. +Job Job 18 36 22 Ecce Deus excélsus in fortitúdine sua, et nullus ei símilis in legislatóribus. b +Job Job 18 36 23 Quis póterit scrutári vias ejus? aut quis potest ei dícere: Operátus es iniquitátem? +Job Job 18 36 24 Meménto quod ignóres opus ejus, de quo cecinérunt viri. +Job Job 18 36 25 Omnes hómines vident eum: unusquísque intuétur procul. +Job Job 18 36 26 Ecce Deus magnus vincens sciéntiam nostram: númerus annórum ejus inæstimábilis. +Job Job 18 36 27 Qui aufert stillas plúviæ, et effúndit imbres ad instar gúrgitum, +Job Job 18 36 28 qui de núbibus fluunt quæ prætéxunt cuncta désuper. +Job Job 18 36 29 Si volúerit exténdere nubes quasi tentórium suum, +Job Job 18 36 30 et fulguráre lúmine suo désuper, cárdines quoque maris opériet. +Job Job 18 36 31 Per haec enim júdicat pópulos, et dat escas multis mortálibus. +Job Job 18 36 32 In mánibus abscóndit lucem, et præcépit ei ut rursus advéniat. +Job Job 18 36 33 Annúntiat de ea amíco suo, quod posséssio ejus sit, et ad eam possit ascéndere. +Job Job 18 37 1 Super hoc expávit cor meum, et emótum est de loco suo. +Job Job 18 37 2 Audíte auditiónem in terróre vocis ejus, et sonum de ore illíus procedéntem. +Job Job 18 37 3 Subter omnes cælos ipse consíderat, et lumen illíus super términos terræ. +Job Job 18 37 4 Post eum rúgiet sónitus; tonábit voce magnitúdinis suæ: et non investigábitur, cum audíta fúerit vox ejus. +Job Job 18 37 5 Tonábit Deus in voce sua mirabíliter, qui facit magna et inscrutabília; +Job Job 18 37 6 qui prǽcipit nivi ut descéndat in terram, et híemis plúviis, et imbri fortitúdinis suæ; +Job Job 18 37 7 qui in manu ómnium hóminum signat, ut nóverint sínguli ópera sua. +Job Job 18 37 8 Ingrediétur béstia latíbulum, et in antro suo morábitur. +Job Job 18 37 9 Ab interióribus egrediétur tempéstas, et ab Arctúro frigus. +Job Job 18 37 10 Flante Deo, concréscit gelu, et rursum latíssimæ fundúntur aquæ. +Job Job 18 37 11 Fruméntum desíderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. +Job Job 18 37 12 Quæ lustrant per circúitum, quocúmque eas volúntas gubernántis dúxerit, ad omne quod præcéperit illis super fáciem orbis terrárum: +Job Job 18 37 13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocúmque loco misericórdiæ suæ eas jússerit inveníri. +Job Job 18 37 14 Auscúlta haec, Job: sta, et consídera mirabília Dei. b +Job Job 18 37 15 Numquid scis quando præcéperit Deus plúviis, ut osténderent lucem núbium ejus? +Job Job 18 37 16 Numquid nosti sémitas núbium magnas, et perféctas sciéntias? +Job Job 18 37 17 Nonne vestiménta tua cálida sunt, cum perfláta fúerit terra austro? +Job Job 18 37 18 Tu fórsitan cum eo fabricátus es cælos, qui solidíssimi quasi áëre fusi sunt. +Job Job 18 37 19 Osténde nobis quid dicámus illi: nos quippe invólvimur ténebris. +Job Job 18 37 20 Quis narrábit ei quæ loquor? étiam si locútus fúerit homo, devorábitur. +Job Job 18 37 21 At nunc non vident lucem: súbito aër cogétur in nubes, et ventus tránsiens fugábit eas. b +Job Job 18 37 22 Ab aquilóne aurum venit, et ad Deum formidolósa laudátio. +Job Job 18 37 23 Digne eum inveníre non póssumus: magnus fortitúdine, et judício, et justítia: et enarrári non potest. +Job Job 18 37 24 Ídeo timébunt eum viri, et non audébunt contemplári omnes qui sibi vidéntur esse sapiéntes. +Job Job 18 38 1 Respóndens autem Dóminus Job de túrbine, dixit: +Job Job 18 38 2 Quis est iste invólvens senténtias sermónibus imperítis? +Job Job 18 38 3 Accínge sicut vir lumbos tuos: interrogábo te, et respónde mihi. +Job Job 18 38 4 Ubi eras quando ponébam fundaménta terræ? índica mihi, si habes intelligéntiam. +Job Job 18 38 5 Quis pósuit mensúras ejus, si nosti? vel quis teténdit super eam líneam? +Job Job 18 38 6 Super quo bases illíus solidátæ sunt? aut quis demísit lápidem angulárem ejus, +Job Job 18 38 7 cum me laudárent simul astra matutína, et jubilárent omnes fílii Dei? +Job Job 18 38 8 Quis conclúsit óstiis mare, quando erumpébat quasi de vulva procédens; +Job Job 18 38 9 cum pónerem nubem vestiméntum ejus, et calígine illud quasi pannis infántiæ obvólverem? +Job Job 18 38 10 Circumdédi illud términis meis, et pósui vectem et óstia, +Job Job 18 38 11 et dixi: Usque huc vénies, et non procédes ámplius, et hic confrínges tuméntes fluctus tuos. +Job Job 18 38 12 Numquid post ortum tuum præcepísti dilúculo, et ostendísti auróræ locum suum? b +Job Job 18 38 13 Et tenuísti concútiens extréma terræ, et excussísti ímpios ex ea? +Job Job 18 38 14 Restituétur ut lutum signáculum, et stabit sicut vestiméntum: +Job Job 18 38 15 auferétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur. +Job Job 18 38 16 Numquid ingréssus es profúnda maris, et in novíssimis abýssi deambulásti? +Job Job 18 38 17 Numquid apértæ sunt tibi portæ mortis, et óstia tenebrósa vidísti? +Job Job 18 38 18 Numquid considerásti latitúdinem terræ? índica mihi, si nosti, ómnia: +Job Job 18 38 19 in qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit: +Job Job 18 38 20 ut ducas unumquódque ad términos suos, et intélligas sémitas domus ejus. +Job Job 18 38 21 Sciébas tunc quod nascitúrus esses, et númerum diérum tuórum nóveras? +Job Job 18 38 22 Numquid ingréssus es thesáuros nivis, aut thesáuros grándinis aspexísti, b +Job Job 18 38 23 quæ præparávi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? +Job Job 18 38 24 Per quam viam spárgitur lux, divíditur æstus super terram? +Job Job 18 38 25 Quis dedit vehementíssimo imbri cursum, et viam sonántis tonítrui, +Job Job 18 38 26 ut plúeret super terram absque hómine in desérto, ubi nullus mortálium commorátur; +Job Job 18 38 27 ut impléret ínviam et desolátam, et prodúceret herbas viréntes? +Job Job 18 38 28 Quis est plúviæ pater? vel quis génuit stillas roris? +Job Job 18 38 29 De cujus útero egréssa est glácies? et gelu de cælo quis génuit? +Job Job 18 38 30 In similitúdinem lápidis aquæ durántur, et superfícies abýssi constríngitur. +Job Job 18 38 31 Numquid conjúngere valébis micántes stellas Pleíadas, aut gyrum Arctúri póteris dissipáre? b +Job Job 18 38 32 Numquid prodúcis lucíferum in témpore suo, et vésperum super fílios terræ consúrgere facis? +Job Job 18 38 33 Numquid nosti órdinem cæli, et pones ratiónem ejus in terra? +Job Job 18 38 34 Numquid elevábis in nébula vocem tuam, et ímpetus aquárum opériet te? +Job Job 18 38 35 Numquid mittes fúlgura, et ibunt, et reverténtia dicent tibi: Ádsumus? +Job Job 18 38 36 Quis pósuit in viscéribus hóminis sapiéntiam? vel quis dedit gallo intelligéntiam? +Job Job 18 38 37 Quis enarrábit cælórum ratiónem? et concéntum cæli quis dormíre fáciet? +Job Job 18 38 38 Quando fundebátur pulvis in terra, et glebæ compingebántur? +Job Job 18 38 39 Numquid cápies leǽnæ prædam, et ánimam catulórum ejus implébis, b +Job Job 18 38 40 quando cubant in antris, et in spécubus insidiántur? +Job Job 18 38 41 Quis prǽparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagántes, eo quod non hábeant cibos? +Job Job 18 39 1 Numquid nosti tempus partus íbicum in petris, vel parturiéntes cervas observásti? +Job Job 18 39 2 Dinumerásti menses concéptus eárum, et scisti tempus partus eárum? +Job Job 18 39 3 Incurvántur ad fœtum, et páriunt, et rugítus emíttunt. +Job Job 18 39 4 Separántur fílii eárum, et pergunt ad pastum: egrediúntur, et non revertúntur ad eas. +Job Job 18 39 5 Quis dimísit ónagrum líberum, et víncula ejus quis solvit? +Job Job 18 39 6 cui dedi in solitúdine domum, et tabernácula ejus in terra salsúginis. +Job Job 18 39 7 Contémnit multitúdinem civitátis: clamórem exactóris non audit. +Job Job 18 39 8 Circúmspicit montes páscuæ suæ, et viréntia quæque perquírit. +Job Job 18 39 9 Numquid volet rhinóceros servíre tibi, aut morábitur ad præsépe tuum? +Job Job 18 39 10 Numquid alligábis rhinoceróta ad arándum loro tuo, aut confrínget glebas vállium post te? +Job Job 18 39 11 Numquid fidúciam habébis in magna fortitúdine ejus, et derelínques ei labóres tuos? +Job Job 18 39 12 Numquid credes illi quod seméntem reddat tibi, et áream tuam cóngreget? +Job Job 18 39 13 Penna struthiónis símilis est pennis heródii et accípitris. b +Job Job 18 39 14 Quando derelínquit ova sua in terra, tu fórsitan in púlvere calefácies ea? +Job Job 18 39 15 Oblivíscitur quod pes concúlcet ea, aut béstia agri cónterat. +Job Job 18 39 16 Durátur ad fílios suos, quasi non sint sui: frustra laborávit, nullo timóre cogénte. +Job Job 18 39 17 Privávit enim eam Deus sapiéntia, nec dedit illi intelligéntiam. +Job Job 18 39 18 Cum tempus fúerit, in altum alas érigit: derídet equum et ascensórem ejus. +Job Job 18 39 19 Numquid præbébis equo fortitúdinem, aut circúmdabis collo ejus hinnítum? b +Job Job 18 39 20 Numquid suscitábis eum quasi locústas? glória nárium ejus terror. +Job Job 18 39 21 Terram úngula fodit; exúltat audácter: in occúrsum pergit armátis. +Job Job 18 39 22 Contémnit pavórem, nec cedit gládio. +Job Job 18 39 23 Super ipsum sonábit pháretra; vibrábit hasta et clýpeus: +Job Job 18 39 24 fervens et fremens sorbet terram, nec réputat tubæ sonáre clangórem. +Job Job 18 39 25 Ubi audíerit búccinam, dicit: Vah! procul odorátur bellum: exhortatiónem ducum, et ululátum exércitus. +Job Job 18 39 26 Numquid per sapiéntiam tuam pluméscit accípiter, expándens alas suas ad austrum? b +Job Job 18 39 27 Numquid ad præcéptum tuum elevábitur áquila, et in árduis ponet nidum suum? +Job Job 18 39 28 In petris manet, et in prærúptis silícibus commorátur, atque inaccéssis rúpibus. +Job Job 18 39 29 Inde contemplátur escam, et de longe óculi ejus prospíciunt. +Job Job 18 39 30 Pulli ejus lambent sánguinem: et ubicúmque cadáver fúerit, statim adest. +Job Job 18 39 31 Et adjécit Dóminus, et locútus est ad Job: b +Job Job 18 39 32 Numquid qui conténdit cum Deo, tam fácile conquiéscit? útique qui árguit Deum, debet respondére ei. +Job Job 18 39 33 Respóndens autem Job Dómino, dixit: +Job Job 18 39 34 Qui léviter locútus sum, respondére quid possum? manum meam ponam super os meum. +Job Job 18 39 35 Unum locútus sum, quod útinam non dixíssem: et álterum, quibus ultra non addam. +Job Job 18 40 1 Respóndens autem Dóminus Job de túrbine, dixit: +Job Job 18 40 2 Accínge sicut vir lumbos tuos: interrogábo te, et índica mihi. +Job Job 18 40 3 Numquid írritum fácies judícium meum, et condemnábis me, ut tu justificéris? +Job Job 18 40 4 Et si habes bráchium sicut Deus? et si voce símili tonas? +Job Job 18 40 5 Circúmda tibi decórem, et in sublíme erígere, et esto gloriósus, et speciósis indúere véstibus. +Job Job 18 40 6 Dispérge supérbos in furóre tuo, et respíciens omnem arrogántem humília. +Job Job 18 40 7 Réspice cunctos supérbos, et confúnde eos, et cóntere ímpios in loco suo. +Job Job 18 40 8 Abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum demérge in fóveam. +Job Job 18 40 9 Et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua. +Job Job 18 40 10 Ecce béhemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos cómedet. b +Job Job 18 40 11 Fortitúdo ejus in lumbis ejus, et virtus illíus in umbilíco ventris ejus. +Job Job 18 40 12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculórum ejus perpléxi sunt. +Job Job 18 40 13 Ossa ejus velut fístulæ æris; cartilágo illíus quasi láminæ férreæ. +Job Job 18 40 14 Ipse est princípium viárum Dei: qui fecit eum applicábit gládium ejus. +Job Job 18 40 15 Huic montes herbas ferunt: omnes béstiæ agri ludent ibi. +Job Job 18 40 16 Sub umbra dormit in secréto cálami, et in locis huméntibus. +Job Job 18 40 17 Prótegunt umbræ umbram ejus: circúmdabunt eum sálices torréntis. +Job Job 18 40 18 Ecce absorbébit flúvium, et non mirábitur, et habet fidúciam quod ínfluat Jordánis in os ejus. +Job Job 18 40 19 In óculis ejus quasi hamo cápiet eum, et in súdibus perforábit nares ejus. +Job Job 18 40 20 An extráhere póteris Levíathan hamo, et fune ligábis linguam ejus? b +Job Job 18 40 21 Numquid pones círculum in náribus ejus, aut armílla perforábis maxíllam ejus? +Job Job 18 40 22 Numquid multiplicábit ad te preces, aut loquétur tibi móllia? +Job Job 18 40 23 Numquid fériet tecum pactum, et accípies eum servum sempitérnum? +Job Job 18 40 24 Numquid illúdes ei quasi avi, aut ligábis eum ancíllis tuis? +Job Job 18 40 25 Concídent eum amíci? dívident illum negotiatóres? +Job Job 18 40 26 Numquid implébis sagénas pelle ejus, et gurgústium píscium cápite illíus? +Job Job 18 40 27 Pone super eum manum tuam: meménto belli, nec ultra addas loqui. +Job Job 18 40 28 Ecce spes ejus frustrábitur eum, et vidéntibus cunctis præcipitábitur. +Job Job 18 41 1 Non quasi crudélis suscitábo eum: quis enim resístere potest vúltui meo? +Job Job 18 41 2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? ómnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. +Job Job 18 41 3 Non parcam ei, et verbis poténtibus, et ad deprecándum compósitis. +Job Job 18 41 4 Quis revelábit fáciem induménti ejus? et in médium oris ejus quis intrábit? b +Job Job 18 41 5 Portas vultus ejus quis áperiet? per gyrum déntium ejus formído. +Job Job 18 41 6 Corpus illíus quasi scuta fusília, compáctum squamis se preméntibus. +Job Job 18 41 7 Una uni conjúngitur, et ne spiráculum quidem incédit per eas. +Job Job 18 41 8 Una álteri adhærébit, et tenéntes se nequáquam separabúntur. +Job Job 18 41 9 Sternutátio ejus splendor ignis, et óculi ejus ut pálpebræ dilúculi. +Job Job 18 41 10 De ore ejus lámpades procédunt, sicut tædæ ignis accénsæ. +Job Job 18 41 11 De náribus ejus procédit fumus, sicut ollæ succénsæ atque fervéntis. +Job Job 18 41 12 Hálitus ejus prunas ardére facit, et flamma de ore ejus egréditur. +Job Job 18 41 13 In collo ejus morábitur fortitúdo, et fáciem ejus præcédit egéstas. +Job Job 18 41 14 Membra cárnium ejus cohæréntia sibi: mittet contra eum fúlmina, et ad locum álium non feréntur. +Job Job 18 41 15 Cor ejus indurábitur tamquam lapis, et stringétur quasi malleatóris incus. +Job Job 18 41 16 Cum sublátus fúerit, timébunt ángeli, et térriti purgabúntur. +Job Job 18 41 17 Cum apprehénderit eum gládius, subsístere non póterit, neque hasta, neque thorax: +Job Job 18 41 18 reputábit enim quasi páleas ferrum, et quasi lignum pútridum aes. +Job Job 18 41 19 Non fugábit eum vir sagittárius: in stípulam versi sunt ei lápides fundæ. +Job Job 18 41 20 Quasi stípulam æstimábit málleum, et deridébit vibrántem hastam. +Job Job 18 41 21 Sub ipso erunt rádii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. +Job Job 18 41 22 Fervéscere fáciet quasi ollam profúndum mare, et ponet quasi cum unguénta búlliunt. +Job Job 18 41 23 Post eum lucébit sémita: æstimábit abýssum quasi senescéntem. +Job Job 18 41 24 Non est super terram potéstas quæ comparétur ei, qui factus est ut nullum timéret. b +Job Job 18 41 25 Omne sublíme videt: ipse est rex super univérsos fílios supérbiæ. +Job Job 18 42 1 Respóndens autem Job Dómino, dixit: +Job Job 18 42 2 Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. +Job Job 18 42 3 Quis est iste qui celat consílium absque sciéntia? ídeo insipiénter locútus sum, et quæ ultra modum excéderent sciéntiam meam. +Job Job 18 42 4 Audi, et ego loquar: interrogábo te, et respónde mihi. +Job Job 18 42 5 Audítu auris audívi te: nunc autem óculus meus videt te. +Job Job 18 42 6 Idcírco ipse me reprehéndo, et ago pœniténtiam in favílla et cínere. +Job Job 18 42 7 Postquam autem locútus est Dóminus verba haec ad Job, dixit ad Éliphaz Themanítem: Irátus est furor meus in te, et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum, sicut servus meus Job. b +Job Job 18 42 8 Súmite ergo vobis septem táuros et septem aríetes, et ite ad servum meum Job, et offérte holocáustum pro vobis: Job autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem ejus suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia: neque enim locúti estis ad me recta, sicut servus meus Job. +Job Job 18 42 9 Abiérunt ergo Éliphaz Themanítes, et Baldad Suhítes, et Sophar Naamathítes, et fecérunt sicut locútus fúerat Dóminus ad eos: et suscépit Dóminus fáciem Job. b +Job Job 18 42 10 Dóminus quoque convérsus est ad pœniténtiam Job, cum oráret ille pro amícis suis: et áddidit Dóminus ómnia quæcúmque fúerant Job, duplícia. +Job Job 18 42 11 Venérunt autem ad eum omnes fratres sui, et univérsæ soróres suæ, et cuncti qui nóverant eum prius, et comedérunt cum eo panem in domo ejus: et movérunt super eum caput, et consoláti sunt eum super omni malo quod intúlerat Dóminus super eum: et dedérunt ei unusquísque ovem unam, et ináurem áuream unam. +Job Job 18 42 12 Dóminus autem benedíxit novíssimis Job magis quam princípio ejus: et facta sunt ei quatuórdecim míllia óvium, et sex míllia camelórum, et mille juga boum, et mille ásinæ. +Job Job 18 42 13 Et fuérunt ei septem fílii, et tres fíliæ. +Job Job 18 42 14 Et vocávit nomen uníus Diem, et nomen secúndæ Cássiam, et nomen tértiæ Cornustíbii. +Job Job 18 42 15 Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Job in univérsa terra: dedítque eis pater suus hæreditátem inter fratres eárum. +Job Job 18 42 16 Vixit autem Job post haec centum quadragínta annis, et vidit fílios suos, et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem: et mórtuus est senex, et plenus diérum. b +# Psalmi Psa Liber Psalmórum +Psalmi Psa 19 1 1 Beátus vir qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit; +Psalmi Psa 19 1 2 sed in lege Dómini volúntas ejus, et in lege ejus meditábitur die ac nocte. +Psalmi Psa 19 1 3 Et erit tamquam lignum quod plantátum est secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dabit in témpore suo: et fólium ejus non défluet; et ómnia quæcúmque fáciet prosperabúntur. +Psalmi Psa 19 1 4 Non sic ímpii, non sic; sed tamquam pulvis quem prójicit ventus a fácie terræ. +Psalmi Psa 19 1 5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício, neque peccatóres in concílio justórum: +Psalmi Psa 19 1 6 quóniam novit Dóminus viam justórum, et iter impiórum períbit. +Psalmi Psa 19 2 1 Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? +Psalmi Psa 19 2 2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus christum ejus. +Psalmi Psa 19 2 3 Dirumpámus víncula eórum, et projiciámus a nobis jugum ipsórum. +Psalmi Psa 19 2 4 Qui hábitat in cælis irridébit eos, et Dóminus subsannábit eos. +Psalmi Psa 19 2 5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, et in furóre suo conturbábit eos. +Psalmi Psa 19 2 6 Ego autem constitútus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prǽdicans præcéptum ejus. +Psalmi Psa 19 2 7 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu; ego hódie génui te. b +Psalmi Psa 19 2 8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hæreditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ. +Psalmi Psa 19 2 9 Reges eos in virga férrea, et tamquam vas fíguli confrínges eos. +Psalmi Psa 19 2 10 Et nunc, reges, intellígite; erudímini, qui judicátis terram. +Psalmi Psa 19 2 11 Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre. +Psalmi Psa 19 2 12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, et pereátis de via justa. +Psalmi Psa 19 2 13 Cum exárserit in brevi ira ejus, beáti omnes qui confídunt in eo. +Psalmi Psa 19 3 1 [Psalmus David, cum fúgeret a fácie Ábsalom fílii sui.] +Psalmi Psa 19 3 2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? Multi insúrgunt advérsum me; +Psalmi Psa 19 3 3 multi dicunt ánimæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. +Psalmi Psa 19 3 4 Tu autem Dómine, suscéptor meus es, glória mea, et exáltans caput meum. +Psalmi Psa 19 3 5 Voce mea ad Dóminum clamávi; et exaudívit me de monte sancto suo. +Psalmi Psa 19 3 6 Ego dormívi, et soporátus sum; et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. +Psalmi Psa 19 3 7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me. Exsúrge, Dómine; salvum me fac, Deus meus. +Psalmi Psa 19 3 8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa; dentes peccatórum contrivísti. +Psalmi Psa 19 3 9 Dómini est salus; et super pópulum tuum benedíctio tua. +Psalmi Psa 19 4 1 [In finem, in carmínibus. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 4 2 Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ, in tribulatióne dilatásti mihi. Miserére mei, et exáudi oratiónem meam. +Psalmi Psa 19 4 3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium? +Psalmi Psa 19 4 4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum. +Psalmi Psa 19 4 5 Irascímini, et nolíte peccáre; quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini. +Psalmi Psa 19 4 6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona? +Psalmi Psa 19 4 7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: dedísti lætítiam in corde meo. +Psalmi Psa 19 4 8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui, multiplicáti sunt. +Psalmi Psa 19 4 9 In pace in idípsum dórmiam, et requiéscam; +Psalmi Psa 19 4 10 quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me. +Psalmi Psa 19 5 1 [In finem, pro ea quæ hæreditátem conséquitur. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 5 2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; intéllige clamórem meum. +Psalmi Psa 19 5 3 Inténde voci oratiónis meæ, rex meus et Deus meus. +Psalmi Psa 19 5 4 Quóniam ad te orábo, Dómine: mane exáudies vocem meam. +Psalmi Psa 19 5 5 Mane astábo tibi, et vidébo quóniam non Deus volens iniquitátem tu es. +Psalmi Psa 19 5 6 Neque habitábit juxta te malígnus, neque permanébunt injústi ante óculos tuos. +Psalmi Psa 19 5 7 Odísti omnes qui operántur iniquitátem; perdes omnes qui loquúntur mendácium. Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus. +Psalmi Psa 19 5 8 Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ introíbo in domum tuam; adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. +Psalmi Psa 19 5 9 Dómine, deduc me in justítia tua: propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam. b +Psalmi Psa 19 5 10 Quóniam non est in ore eórum véritas; cor eórum vanum est. +Psalmi Psa 19 5 11 Sepúlchrum patens est guttur eórum; linguis suis dolóse agébant: júdica illos, Deus. Décidant a cogitatiónibus suis; secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, quóniam irritavérunt te, Dómine. +Psalmi Psa 19 5 12 Et læténtur omnes qui sperant in te; in ætérnum exsultábunt, et habitábis in eis. Et gloriabúntur in te omnes qui díligunt nomen tuum, +Psalmi Psa 19 5 13 quóniam tu benedíces justo. Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos. +Psalmi Psa 19 6 1 [In finem, in carmínibus. Psalmus David. Pro octáva.] +Psalmi Psa 19 6 2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me. +Psalmi Psa 19 6 3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea. +Psalmi Psa 19 6 4 Et ánima mea turbáta est valde; sed tu, Dómine, úsquequo? +Psalmi Psa 19 6 5 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam; salvum me fac propter misericórdiam tuam. +Psalmi Psa 19 6 6 Quóniam non est in morte qui memor sit tui; in inférno autem quis confitébitur tibi? +Psalmi Psa 19 6 7 Laborávi in gémitu meo; lavábo per síngulas noctes lectum meum: lácrimis meis stratum meum rigábo. +Psalmi Psa 19 6 8 Turbátus est a furóre óculus meus; inveterávi inter omnes inimícos meos. +Psalmi Psa 19 6 9 Discédite a me omnes qui operámini iniquitátem, quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei. +Psalmi Psa 19 6 10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam; Dóminus oratiónem meam suscépit. +Psalmi Psa 19 6 11 Erubéscant, et conturbéntur veheménter, omnes inimíci mei; convertántur, et erubéscant valde velóciter. +Psalmi Psa 19 7 1 [Psalmus David, quem cantávit Dómino pro verbis Chusi, fílii Jémini.] +Psalmi Psa 19 7 2 Dómine Deus meus, in te sperávi; salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me: +Psalmi Psa 19 7 3 nequándo rápiat ut leo ánimam meam, dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat. +Psalmi Psa 19 7 4 Dómine Deus meus, si feci istud, si est iníquitas in mánibus meis, +Psalmi Psa 19 7 5 si réddidi retribuéntibus mihi mala, décidam mérito ab inimícis meis inánis. +Psalmi Psa 19 7 6 Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat; et concúlcet in terra vitam meam, et glóriam meam in púlverem dedúcat. +Psalmi Psa 19 7 7 Exsúrge, Dómine, in ira tua, et exaltáre in fínibus inimicórum meórum: et exsúrge, Dómine Deus meus, in præcépto quod mandásti, +Psalmi Psa 19 7 8 et synagóga populórum circúmdabit te: et propter hanc in altum regrédere: +Psalmi Psa 19 7 9 Dóminus júdicat pópulos. Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, et secúndum innocéntiam meam super me. +Psalmi Psa 19 7 10 Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, scrutans corda et renes, Deus. +Psalmi Psa 19 7 11 Justum adjutórium meum a Dómino, qui salvos facit rectos corde. +Psalmi Psa 19 7 12 Deus judex justus, fortis, et pátiens; numquid iráscitur per síngulos dies? +Psalmi Psa 19 7 13 Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit; arcum suum teténdit, et parávit illum. +Psalmi Psa 19 7 14 Et in eo parávit vasa mortis, sagíttas suas ardéntibus effécit. +Psalmi Psa 19 7 15 Ecce partúriit injustítiam; concépit dolórem, et péperit iniquitátem. +Psalmi Psa 19 7 16 Lacum apéruit, et effódit eum; et íncidit in fóveam quam fecit. +Psalmi Psa 19 7 17 Convertétur dolor ejus in caput ejus, et in vérticem ipsíus iníquitas ejus descéndet. +Psalmi Psa 19 7 18 Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus, et psallam nómini Dómini altíssimi. +Psalmi Psa 19 8 1 [In finem, pro torculáribus. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 8 2 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos. +Psalmi Psa 19 8 3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, ut déstruas inimícum et ultórem. +Psalmi Psa 19 8 4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas quæ tu fundásti. +Psalmi Psa 19 8 5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? +Psalmi Psa 19 8 6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis; glória et honóre coronásti eum; +Psalmi Psa 19 8 7 et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. +Psalmi Psa 19 8 8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi, +Psalmi Psa 19 8 9 vólucres cæli, et pisces maris qui perámbulant sémitas maris. +Psalmi Psa 19 8 10 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! +Psalmi Psa 19 9 1 [In finem, pro occúltis fílii. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 9 2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo; narrábo ómnia mirabília tua. +Psalmi Psa 19 9 3 Lætábor et exsultábo in te; psallam nómini tuo, Altíssime. +Psalmi Psa 19 9 4 In converténdo inimícum meum retrórsum; infirmabúntur, et períbunt a fácie tua. +Psalmi Psa 19 9 5 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam; sedísti super thronum, qui júdicas justítiam. +Psalmi Psa 19 9 6 Increpásti gentes, et périit ímpius: nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 9 7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem, et civitátes eórum destruxísti. Périit memória eórum cum sónitu; +Psalmi Psa 19 9 8 et Dóminus in ætérnum pérmanet. Parávit in judício thronum suum, +Psalmi Psa 19 9 9 et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte: judicábit pópulos in justítia. +Psalmi Psa 19 9 10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi; adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne. +Psalmi Psa 19 9 11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum, quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. +Psalmi Psa 19 9 12 Psállite Dómino qui hábitat in Sion; annuntiáte inter gentes stúdia ejus: b +Psalmi Psa 19 9 13 quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est; non est oblítus clamórem páuperum. +Psalmi Psa 19 9 14 Miserére mei, Dómine: vide humilitátem meam de inimícis meis, +Psalmi Psa 19 9 15 qui exáltas me de portis mortis, ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion: +Psalmi Psa 19 9 16 exultábo in salutári tuo. Infíxæ sunt gentes in intéritu quem fecérunt; in láqueo isto quem abscondérunt comprehénsus est pes eórum. +Psalmi Psa 19 9 17 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens; in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. +Psalmi Psa 19 9 18 Convertántur peccatóres in inférnum, omnes gentes quæ obliviscúntur Deum. +Psalmi Psa 19 9 19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; patiéntia páuperum non períbit in finem. +Psalmi Psa 19 9 20 Exsúrge, Dómine; non confortétur homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo. +Psalmi Psa 19 9 21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos, ut sciant gentes quóniam hómines sunt. +Psalmi Psa 19 9 22 Ut quid, Dómine, recessísti longe; déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne? b +Psalmi Psa 19 9 23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: comprehendúntur in consíliis quibus cógitant. +Psalmi Psa 19 9 24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, et iníquus benedícitur. +Psalmi Psa 19 9 25 Exacerbávit Dóminum peccátor: secúndum multitúdinem iræ suæ, non quæret. +Psalmi Psa 19 9 26 Non est Deus in conspéctu ejus; inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore. Auferúntur judícia tua a fácie ejus; ómnium inimicórum suórum dominábitur. +Psalmi Psa 19 9 27 Dixit enim in corde suo: Non movébor a generatióne in generatiónem, sine malo. +Psalmi Psa 19 9 28 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. +Psalmi Psa 19 9 29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis, ut interfíciat innocéntem. +Psalmi Psa 19 9 30 Óculi ejus in páuperem respíciunt; insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua. Insidiátur ut rápiat páuperem; rápere páuperem dum áttrahit eum. +Psalmi Psa 19 9 31 In láqueo suo humiliábit eum; inclinábit se, et cadet cum dominátus fúerit páuperum. +Psalmi Psa 19 9 32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus; avértit fáciem suam, ne vídeat in finem. +Psalmi Psa 19 9 33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua; ne obliviscáris páuperum. b +Psalmi Psa 19 9 34 Propter quid irritávit ímpius Deum? dixit enim in corde suo: Non requíret. +Psalmi Psa 19 9 35 Vides, quóniam tu labórem et dolórem consíderas, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelíctus est pauper; órphano tu eris adjútor. +Psalmi Psa 19 9 36 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; quærétur peccátum illíus, et non inveniétur. +Psalmi Psa 19 9 37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi; períbitis, gentes, de terra illíus. +Psalmi Psa 19 9 38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus; præparatiónem cordis eórum audívit auris tua: +Psalmi Psa 19 9 39 judicáre pupíllo et húmili, ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram. Psalmi Psa 19 10 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 10 2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? -Psalmi Psa 19 10 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: -Psalmi Psa 19 10 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? -Psalmi Psa 19 10 5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum. b -Psalmi Psa 19 10 6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. -Psalmi Psa 19 10 7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. -Psalmi Psa 19 10 8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. -Psalmi Psa 19 11 1 [In finem, pro octava. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 11 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. -Psalmi Psa 19 11 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. -Psalmi Psa 19 11 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. -Psalmi Psa 19 11 5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? -Psalmi Psa 19 11 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. -Psalmi Psa 19 11 7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. -Psalmi Psa 19 11 8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. -Psalmi Psa 19 11 9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. b -Psalmi Psa 19 12 1 [In finem. Psalmus David.] Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? -Psalmi Psa 19 12 2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? -Psalmi Psa 19 12 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me? -Psalmi Psa 19 12 4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; -Psalmi Psa 19 12 5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; -Psalmi Psa 19 12 6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi. -Psalmi Psa 19 13 1 [In finem. Psalmus David.] Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. -Psalmi Psa 19 13 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. -Psalmi Psa 19 13 3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. -Psalmi Psa 19 13 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? -Psalmi Psa 19 13 5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. -Psalmi Psa 19 13 6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. -Psalmi Psa 19 13 7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israël. -Psalmi Psa 19 14 1 [Psalmus David.] Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? -Psalmi Psa 19 14 2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; -Psalmi Psa 19 14 3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. -Psalmi Psa 19 14 4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; -Psalmi Psa 19 14 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum. -Psalmi Psa 19 15 1 [Tituli inscriptio, ipsi David.] Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. -Psalmi Psa 19 15 2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. -Psalmi Psa 19 15 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. -Psalmi Psa 19 15 4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. -Psalmi Psa 19 15 5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi. -Psalmi Psa 19 15 6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi. -Psalmi Psa 19 15 7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. b -Psalmi Psa 19 15 8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. -Psalmi Psa 19 15 9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. -Psalmi Psa 19 15 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. -Psalmi Psa 19 16 1 [Oratio David.] Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. -Psalmi Psa 19 16 2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates. -Psalmi Psa 19 16 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. -Psalmi Psa 19 16 4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. -Psalmi Psa 19 16 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. -Psalmi Psa 19 16 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. b -Psalmi Psa 19 16 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. -Psalmi Psa 19 16 8 A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me -Psalmi Psa 19 16 9a a facie impiorum qui me afflixerunt. -Psalmi Psa 19 16 9b Inimici mei animam meam circumdederunt; b -Psalmi Psa 19 16 10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. -Psalmi Psa 19 16 11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. -Psalmi Psa 19 16 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. -Psalmi Psa 19 16 13 Exsurge, Domine: praeveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam b -Psalmi Psa 19 16 14 ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. -Psalmi Psa 19 16 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua. -Psalmi Psa 19 17 1 [In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:] -Psalmi Psa 19 17 2 Diligam te, Domine, fortitudo mea. -Psalmi Psa 19 17 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. -Psalmi Psa 19 17 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. -Psalmi Psa 19 17 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. -Psalmi Psa 19 17 6 Dolores inferni circumdederunt me; praeoccupaverunt me laquei mortis. -Psalmi Psa 19 17 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. -Psalmi Psa 19 17 8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. b -Psalmi Psa 19 17 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. -Psalmi Psa 19 17 10 Inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. -Psalmi Psa 19 17 11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum. -Psalmi Psa 19 17 12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus áëris. -Psalmi Psa 19 17 13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis. -Psalmi Psa 19 17 14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. -Psalmi Psa 19 17 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. -Psalmi Psa 19 17 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. -Psalmi Psa 19 17 17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. -Psalmi Psa 19 17 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me; -Psalmi Psa 19 17 19 praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus. -Psalmi Psa 19 17 20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me. -Psalmi Psa 19 17 21 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: b -Psalmi Psa 19 17 22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo; -Psalmi Psa 19 17 23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. -Psalmi Psa 19 17 24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea. -Psalmi Psa 19 17 25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. -Psalmi Psa 19 17 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, -Psalmi Psa 19 17 27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. -Psalmi Psa 19 17 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. -Psalmi Psa 19 17 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. -Psalmi Psa 19 17 30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum. -Psalmi Psa 19 17 31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. b -Psalmi Psa 19 17 32 Quoniam quis deus praeter Dominum? aut quis deus praeter Deum nostrum? -Psalmi Psa 19 17 33 Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam; -Psalmi Psa 19 17 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me; -Psalmi Psa 19 17 35 qui docet manus meas ad praelium. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea, -Psalmi Psa 19 17 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. -Psalmi Psa 19 17 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. -Psalmi Psa 19 17 38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant. -Psalmi Psa 19 17 39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos. -Psalmi Psa 19 17 40 Et praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. -Psalmi Psa 19 17 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. -Psalmi Psa 19 17 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos. -Psalmi Psa 19 17 43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. -Psalmi Psa 19 17 44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium. b -Psalmi Psa 19 17 45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. -Psalmi Psa 19 17 46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. -Psalmi Psa 19 17 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae. -Psalmi Psa 19 17 48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis. -Psalmi Psa 19 17 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me. -Psalmi Psa 19 17 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam; -Psalmi Psa 19 17 51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum. +Psalmi Psa 19 10 2 In Dómino confído; quómodo dícitis ánimæ meæ: Tránsmigra in montem sicut passer? +Psalmi Psa 19 10 3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum; paravérunt sagíttas suas in pháretra, ut sagíttent in obscúro rectos corde: +Psalmi Psa 19 10 4 quóniam quæ perfecísti destruxérunt; justus autem, quid fecit? +Psalmi Psa 19 10 5 Dóminus in templo sancto suo; Dóminus in cælo sedes ejus. Óculi ejus in páuperem respíciunt; pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum. b +Psalmi Psa 19 10 6 Dóminus intérrogat justum et ímpium; qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam. +Psalmi Psa 19 10 7 Pluet super peccatóres láqueos; ignis et sulphur, et spíritus procellárum, pars cálicis eórum. +Psalmi Psa 19 10 8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: æquitátem vidit vultus ejus. +Psalmi Psa 19 11 1 [In finem, pro octáva. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 11 2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, quóniam diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum. +Psalmi Psa 19 11 3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; lábia dolósa, in corde et corde locúti sunt. +Psalmi Psa 19 11 4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, et linguam magníloquam. +Psalmi Psa 19 11 5 Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus; lábia nostra a nobis sunt. Quis noster dóminus est? +Psalmi Psa 19 11 6 Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, nunc exsúrgam, dicit Dóminus. Ponam in salutári; fiduciáliter agam in eo. +Psalmi Psa 19 11 7 Elóquia Dómini, elóquia casta; argéntum igne examinátum, probátum terræ, purgátum séptuplum. +Psalmi Psa 19 11 8 Tu, Dómine, servábis nos, et custódies nos a generatióne hac in ætérnum. +Psalmi Psa 19 11 9 In circúitu ímpii ámbulant: secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios hóminum. b +Psalmi Psa 19 12 1 [In finem. Psalmus David.] Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? úsquequo avértis fáciem tuam a me? +Psalmi Psa 19 12 2 quámdiu ponam consília in ánima mea; dolórem in corde meo per diem? +Psalmi Psa 19 12 3 úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? +Psalmi Psa 19 12 4 Réspice, et exáudi me, Dómine Deus meus. Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte; +Psalmi Psa 19 12 5 nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum. Qui tríbulant me exsultábunt si motus fúero; +Psalmi Psa 19 12 6 ego autem in misericórdia tua sperávi. Exsultábit cor meum in salutári tuo. Cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi; et psallam nómini Dómini altíssimi. +Psalmi Psa 19 13 1 [In finem. Psalmus David.] Dixit insípiens in corde suo: Non est Deus. Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis; non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. +Psalmi Psa 19 13 2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum. +Psalmi Psa 19 13 3 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt. Non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. Sepúlchrum patens est guttur eórum; linguis suis dolóse agébant. Venénum áspidum sub lábiis eórum, quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est; velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem. Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt; non est timor Dei ante óculos eórum. +Psalmi Psa 19 13 4 Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, qui dévorant plebem meam sicut escam panis? +Psalmi Psa 19 13 5 Dóminum non invocavérunt; illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor. +Psalmi Psa 19 13 6 Quóniam Dóminus in generatióne justa est: consílium ínopis confudístis, quóniam Dóminus spes ejus est. +Psalmi Psa 19 13 7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? Cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël. +Psalmi Psa 19 14 1 [Psalmus David.] Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in monte sancto tuo? +Psalmi Psa 19 14 2 Qui ingréditur sine mácula, et operátur justítiam; +Psalmi Psa 19 14 3 qui lóquitur veritátem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit próximo suo malum, et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos. +Psalmi Psa 19 14 4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus; timéntes autem Dóminum gloríficat. Qui jurat próximo suo, et non décipit; +Psalmi Psa 19 14 5 qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit: qui facit haec non movébitur in ætérnum. +Psalmi Psa 19 15 1 [Títuli inscríptio, ipsi David.] Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. +Psalmi Psa 19 15 2 Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges. +Psalmi Psa 19 15 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificávit omnes voluntátes meas in eis. +Psalmi Psa 19 15 4 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: póstea acceleravérunt. Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, nec memor ero nóminum eórum per lábia mea. +Psalmi Psa 19 15 5 Dóminus pars hæreditátis meæ, et cálicis mei: tu es qui restítues hæreditátem meam mihi. +Psalmi Psa 19 15 6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; étenim hæréditas mea præclára est mihi. +Psalmi Psa 19 15 7 Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei. b +Psalmi Psa 19 15 8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear. +Psalmi Psa 19 15 9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea; ínsuper et caro mea requiéscet in spe. +Psalmi Psa 19 15 10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Notas mihi fecísti vias vitæ; adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem. +Psalmi Psa 19 16 1 [Orátio David.] Exáudi, Dómine, justítiam meam; inténde deprecatiónem meam. Áuribus pércipe oratiónem meam, non in lábiis dolósis. +Psalmi Psa 19 16 2 De vultu tuo judícium meum pródeat; óculi tui vídeant æquitátes. +Psalmi Psa 19 16 3 Probásti cor meum, et visitásti nocte; igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas. +Psalmi Psa 19 16 4 Ut non loquátur os meum ópera hóminum: propter verba labiórum tuórum, ego custodívi vias duras. +Psalmi Psa 19 16 5 Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea. +Psalmi Psa 19 16 6 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea. b +Psalmi Psa 19 16 7 Mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te. +Psalmi Psa 19 16 8 A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me ut pupíllam óculi. Sub umbra alárum tuárum prótege me +Psalmi Psa 19 16 9a a fácie impiórum qui me afflixérunt. +Psalmi Psa 19 16 9b Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt; b +Psalmi Psa 19 16 10 ádipem suum conclusérunt: os eórum locútum est supérbiam. +Psalmi Psa 19 16 11 Projiciéntes me nunc circumdedérunt me; óculos suos statuérunt declináre in terram. +Psalmi Psa 19 16 12 Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam, et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis. +Psalmi Psa 19 16 13 Exsúrge, Dómine: prǽveni eum, et supplánta eum: éripe ánimam meam ab ímpio; frámeam tuam b +Psalmi Psa 19 16 14 ab inimícis manus tuæ. Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum; de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum. Saturáti sunt fíliis, et dimisérunt relíquias suas párvulis suis. +Psalmi Psa 19 16 15 Ego autem in justítia apparébo conspéctui tuo; satiábor cum apparúerit glória tua. +Psalmi Psa 19 17 1 [In finem. Púero Dómini David, qui locútus est Dómino verba cántici hujus, in die qua erípuit eum Dóminus de manu ómnium inimicórum ejus, et de manu Saul, et dixit:] +Psalmi Psa 19 17 2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. +Psalmi Psa 19 17 3 Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Deus meus adjútor meus, et sperábo in eum; protéctor meus, et cornu salútis meæ, et suscéptor meus. +Psalmi Psa 19 17 4 Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero. +Psalmi Psa 19 17 5 Circumdedérunt me dolóres mortis, et torréntes iniquitátis conturbavérunt me. +Psalmi Psa 19 17 6 Dolóres inférni circumdedérunt me; præoccupavérunt me láquei mortis. +Psalmi Psa 19 17 7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, et ad Deum meum clamávi: et exaudívit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspéctu ejus introívit in aures ejus. +Psalmi Psa 19 17 8 Commóta est, et contrémuit terra; fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt: quóniam irátus est eis. b +Psalmi Psa 19 17 9 Ascéndit fumus in ira ejus, et ignis a fácie ejus exársit; carbónes succénsi sunt ab eo. +Psalmi Psa 19 17 10 Inclinávit cælos, et descéndit, et calígo sub pédibus ejus. +Psalmi Psa 19 17 11 Et ascéndit super chérubim, et volávit; volávit super pennas ventórum. +Psalmi Psa 19 17 12 Et pósuit ténebras latíbulum suum; in circúitu ejus tabernáculum ejus, tenebrósa aqua in núbibus áëris. +Psalmi Psa 19 17 13 Prae fulgóre in conspéctu ejus nubes transiérunt; grando et carbónes ignis. +Psalmi Psa 19 17 14 Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: grando et carbónes ignis. +Psalmi Psa 19 17 15 Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos; fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos. +Psalmi Psa 19 17 16 Et apparuérunt fontes aquárum, et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum, ab increpatióne tua, Dómine, ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. +Psalmi Psa 19 17 17 Misit de summo, et accépit me; et assúmpsit me de aquis multis. +Psalmi Psa 19 17 18 Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me. Quóniam confortáti sunt super me; +Psalmi Psa 19 17 19 prævenérunt me in die afflictiónis meæ: et factus est Dóminus protéctor meus. +Psalmi Psa 19 17 20 Et edúxit me in latitúdinem; salvum me fecit, quóniam vóluit me. +Psalmi Psa 19 17 21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam, et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi: b +Psalmi Psa 19 17 22 quia custodívi vias Dómini, nec ímpie gessi a Deo meo; +Psalmi Psa 19 17 23 quóniam ómnia judícia ejus in conspéctu meo, et justítias ejus non répuli a me. +Psalmi Psa 19 17 24 Et ero immaculátus cum eo; et observábo me ab iniquitáte mea. +Psalmi Psa 19 17 25 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam, et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum ejus. +Psalmi Psa 19 17 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocénte ínnocens eris, +Psalmi Psa 19 17 27 et cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris. +Psalmi Psa 19 17 28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies, et óculos superbórum humiliábis. +Psalmi Psa 19 17 29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine; Deus meus, illúmina ténebras meas. +Psalmi Psa 19 17 30 Quóniam in te erípiar a tentatióne; et in Deo meo transgrédiar murum. +Psalmi Psa 19 17 31 Deus meus, impollúta via ejus; elóquia Dómini igne examináta: protéctor est ómnium sperántium in se. b +Psalmi Psa 19 17 32 Quóniam quis deus præter Dóminum? aut quis deus præter Deum nostrum? +Psalmi Psa 19 17 33 Deus qui præcínxit me virtúte, et pósuit immaculátam viam meam; +Psalmi Psa 19 17 34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, et super excélsa státuens me; +Psalmi Psa 19 17 35 qui docet manus meas ad prœ́lium. Et posuísti, ut arcum ǽreum, bráchia mea, +Psalmi Psa 19 17 36 et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: et déxtera tua suscépit me, et disciplína tua corréxit me in finem, et disciplína tua ipsa me docébit. +Psalmi Psa 19 17 37 Dilatásti gressus meos subtus me, et non sunt infirmáta vestígia mea. +Psalmi Psa 19 17 38 Pérsequar inimícos meos, et comprehéndam illos; et non convértar donec defíciant. +Psalmi Psa 19 17 39 Confríngam illos, nec póterunt stare; cadent subtus pedes meos. +Psalmi Psa 19 17 40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum, et supplantásti insurgéntes in me subtus me. +Psalmi Psa 19 17 41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, et odiéntes me disperdidísti. +Psalmi Psa 19 17 42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret; ad Dóminum, nec exaudívit eos. +Psalmi Psa 19 17 43 Et commínuam eos ut púlverem ante fáciem venti; ut lutum plateárum delébo eos. +Psalmi Psa 19 17 44 Erípies me de contradictiónibus pópuli; constítues me in caput géntium. b +Psalmi Psa 19 17 45 Pópulus quem non cognóvi servívit mihi; in audítu auris obedívit mihi. +Psalmi Psa 19 17 46 Fílii aliéni mentíti sunt mihi, fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis. +Psalmi Psa 19 17 47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus, et exaltétur Deus salútis meæ. +Psalmi Psa 19 17 48 Deus qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me; liberátor meus de inimícis meis iracúndis. +Psalmi Psa 19 17 49 Et ab insurgéntibus in me exaltábis me; a viro iníquo erípies me. +Psalmi Psa 19 17 50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, et nómini tuo psalmum dicam; +Psalmi Psa 19 17 51 magníficans salútes regis ejus, et fáciens misericórdiam christo suo David, et sémini ejus usque in sǽculum. Psalmi Psa 19 18 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 18 2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. -Psalmi Psa 19 18 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. -Psalmi Psa 19 18 4 Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. -Psalmi Psa 19 18 5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. -Psalmi Psa 19 18 6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; -Psalmi Psa 19 18 7 a summo caelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. -Psalmi Psa 19 18 8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. b -Psalmi Psa 19 18 9 Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. -Psalmi Psa 19 18 10 Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, -Psalmi Psa 19 18 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. -Psalmi Psa 19 18 12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. -Psalmi Psa 19 18 13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; -Psalmi Psa 19 18 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. -Psalmi Psa 19 18 15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus. +Psalmi Psa 19 18 2 Cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. +Psalmi Psa 19 18 3 Dies diéi erúctat verbum, et nox nocti índicat sciéntiam. +Psalmi Psa 19 18 4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, quorum non audiántur voces eórum. +Psalmi Psa 19 18 5 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. +Psalmi Psa 19 18 6 In sole pósuit tabernáculum suum; et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam; +Psalmi Psa 19 18 7 a summo cælo egréssio ejus. Et occúrsus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscóndat a calóre ejus. +Psalmi Psa 19 18 8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. b +Psalmi Psa 19 18 9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda; præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos. +Psalmi Psa 19 18 10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi; judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa, +Psalmi Psa 19 18 11 desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, et dulcióra super mel et favum. +Psalmi Psa 19 18 12 Étenim servus tuus custódit ea; in custodiéndis illis retribútio multa. +Psalmi Psa 19 18 13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me; +Psalmi Psa 19 18 14 et ab aliénis parce servo tuo. Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero, et emundábor a delícto máximo. +Psalmi Psa 19 18 15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei, et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper. Dómine, adjútor meus, et redémptor meus. Psalmi Psa 19 19 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 19 2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. -Psalmi Psa 19 19 3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. -Psalmi Psa 19 19 4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. -Psalmi Psa 19 19 5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. -Psalmi Psa 19 19 6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur. -Psalmi Psa 19 19 7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus. -Psalmi Psa 19 19 8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. -Psalmi Psa 19 19 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. -Psalmi Psa 19 19 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. +Psalmi Psa 19 19 2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis; prótegat te nomen Dei Jacob. +Psalmi Psa 19 19 3 Mittat tibi auxílium de sancto, et de Sion tueátur te. +Psalmi Psa 19 19 4 Memor sit omnis sacrifícii tui, et holocáustum tuum pingue fiat. +Psalmi Psa 19 19 5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum, et omne consílium tuum confírmet. +Psalmi Psa 19 19 6 Lætábimur in salutári tuo; et in nómine Dei nostri magnificábimur. +Psalmi Psa 19 19 7 Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas; nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum. Exáudiet illum de cælo sancto suo, in potentátibus salus déxteræ ejus. +Psalmi Psa 19 19 8 Hi in cúrribus, et hi in equis; nos autem in nómine Dómini Dei nostri invocábimus. +Psalmi Psa 19 19 9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt; nos autem surréximus, et erécti sumus. +Psalmi Psa 19 19 10 Dómine, salvum fac regem, et exáudi nos in die qua invocavérimus te. Psalmi Psa 19 20 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 20 2 Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. -Psalmi Psa 19 20 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. -Psalmi Psa 19 20 4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. -Psalmi Psa 19 20 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 20 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. -Psalmi Psa 19 20 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. -Psalmi Psa 19 20 8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. -Psalmi Psa 19 20 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. b -Psalmi Psa 19 20 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. -Psalmi Psa 19 20 11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, -Psalmi Psa 19 20 12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire. -Psalmi Psa 19 20 13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. -Psalmi Psa 19 20 14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. b -Psalmi Psa 19 21 1 [In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 21 2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. -Psalmi Psa 19 21 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. -Psalmi Psa 19 21 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. -Psalmi Psa 19 21 5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. -Psalmi Psa 19 21 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. -Psalmi Psa 19 21 7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. -Psalmi Psa 19 21 8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. -Psalmi Psa 19 21 9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. -Psalmi Psa 19 21 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae. b -Psalmi Psa 19 21 11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu: -Psalmi Psa 19 21 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. -Psalmi Psa 19 21 13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. -Psalmi Psa 19 21 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. -Psalmi Psa 19 21 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. -Psalmi Psa 19 21 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. -Psalmi Psa 19 21 17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; -Psalmi Psa 19 21 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. -Psalmi Psa 19 21 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. -Psalmi Psa 19 21 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. -Psalmi Psa 19 21 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. -Psalmi Psa 19 21 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. -Psalmi Psa 19 21 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te. b -Psalmi Psa 19 21 24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. -Psalmi Psa 19 21 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. -Psalmi Psa 19 21 26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. -Psalmi Psa 19 21 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 21 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium: -Psalmi Psa 19 21 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. -Psalmi Psa 19 21 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. -Psalmi Psa 19 21 31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. -Psalmi Psa 19 21 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. -Psalmi Psa 19 22 1 [Psalmus David.] Dominus regit me, et nihil mihi deerit: -Psalmi Psa 19 22 2 in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; -Psalmi Psa 19 22 3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. -Psalmi Psa 19 22 4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. -Psalmi Psa 19 22 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam praeclarus est! -Psalmi Psa 19 22 6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. -Psalmi Psa 19 23 1 [Prima sabbati. Psalmus David.] Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. -Psalmi Psa 19 23 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. -Psalmi Psa 19 23 3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? b -Psalmi Psa 19 23 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: -Psalmi Psa 19 23 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. -Psalmi Psa 19 23 6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. -Psalmi Psa 19 23 7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. b -Psalmi Psa 19 23 8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. -Psalmi Psa 19 23 9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. -Psalmi Psa 19 23 10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. -Psalmi Psa 19 24 1 [In finem. Psalmus David.] Ad te, Domine, levavi animam meam: -Psalmi Psa 19 24 2 Deus meus, in te confido; non erubescam. -Psalmi Psa 19 24 3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. -Psalmi Psa 19 24 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. -Psalmi Psa 19 24 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. -Psalmi Psa 19 24 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. -Psalmi Psa 19 24 7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. -Psalmi Psa 19 24 8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. -Psalmi Psa 19 24 9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. -Psalmi Psa 19 24 10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. -Psalmi Psa 19 24 11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim. -Psalmi Psa 19 24 12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. b -Psalmi Psa 19 24 13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram. -Psalmi Psa 19 24 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. -Psalmi Psa 19 24 15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. -Psalmi Psa 19 24 16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. -Psalmi Psa 19 24 17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. -Psalmi Psa 19 24 18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. -Psalmi Psa 19 24 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. -Psalmi Psa 19 24 20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. -Psalmi Psa 19 24 21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. -Psalmi Psa 19 24 22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis. -Psalmi Psa 19 25 1 [In finem. Psalmus David.] Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. -Psalmi Psa 19 25 2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. -Psalmi Psa 19 25 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. -Psalmi Psa 19 25 4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. -Psalmi Psa 19 25 5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. -Psalmi Psa 19 25 6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: -Psalmi Psa 19 25 7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. -Psalmi Psa 19 25 8 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. -Psalmi Psa 19 25 9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: -Psalmi Psa 19 25 10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. -Psalmi Psa 19 25 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. -Psalmi Psa 19 25 12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine. -Psalmi Psa 19 26 1 [Psalmus David, priusquam liniretur.] Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo? -Psalmi Psa 19 26 2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. -Psalmi Psa 19 26 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. -Psalmi Psa 19 26 4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. -Psalmi Psa 19 26 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. -Psalmi Psa 19 26 6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. -Psalmi Psa 19 26 7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. b -Psalmi Psa 19 26 8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. -Psalmi Psa 19 26 9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. -Psalmi Psa 19 26 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. -Psalmi Psa 19 26 11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. -Psalmi Psa 19 26 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. -Psalmi Psa 19 26 13 Credo videre bona Domini in terra viventium. -Psalmi Psa 19 26 14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. -Psalmi Psa 19 27 1 [Psalmus ipsi David.] Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. -Psalmi Psa 19 27 2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. -Psalmi Psa 19 27 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. -Psalmi Psa 19 27 4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. -Psalmi Psa 19 27 5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos. -Psalmi Psa 19 27 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. b -Psalmi Psa 19 27 7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. -Psalmi Psa 19 27 8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est. -Psalmi Psa 19 27 9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. -Psalmi Psa 19 28 1 [Psalmus David, in consummatione tabernaculi.] Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. -Psalmi Psa 19 28 2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. -Psalmi Psa 19 28 3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. -Psalmi Psa 19 28 4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. -Psalmi Psa 19 28 5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: -Psalmi Psa 19 28 6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. -Psalmi Psa 19 28 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis; -Psalmi Psa 19 28 8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. -Psalmi Psa 19 28 9 Vox Domini praeparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. -Psalmi Psa 19 28 10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum. -Psalmi Psa 19 28 11 Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace. -Psalmi Psa 19 29 1 [Psalmus cantici, in dedicatione domus David.] -Psalmi Psa 19 29 2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. -Psalmi Psa 19 29 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. -Psalmi Psa 19 29 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. -Psalmi Psa 19 29 5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus. -Psalmi Psa 19 29 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. -Psalmi Psa 19 29 7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. b -Psalmi Psa 19 29 8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. -Psalmi Psa 19 29 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. -Psalmi Psa 19 29 10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? -Psalmi Psa 19 29 11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. -Psalmi Psa 19 29 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia: -Psalmi Psa 19 29 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. -Psalmi Psa 19 30 1 [In finem. Psalmus David, pro extasi.] -Psalmi Psa 19 30 2 In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me. -Psalmi Psa 19 30 3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: -Psalmi Psa 19 30 4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. -Psalmi Psa 19 30 5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. -Psalmi Psa 19 30 6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. -Psalmi Psa 19 30 7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. -Psalmi Psa 19 30 8 Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. -Psalmi Psa 19 30 9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. -Psalmi Psa 19 30 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. b -Psalmi Psa 19 30 11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. -Psalmi Psa 19 30 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me. -Psalmi Psa 19 30 13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum: -Psalmi Psa 19 30 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. -Psalmi Psa 19 30 15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu; -Psalmi Psa 19 30 16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. -Psalmi Psa 19 30 17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua. -Psalmi Psa 19 30 18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum; -Psalmi Psa 19 30 19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. -Psalmi Psa 19 30 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum! b -Psalmi Psa 19 30 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. -Psalmi Psa 19 30 22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. -Psalmi Psa 19 30 23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. -Psalmi Psa 19 30 24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. -Psalmi Psa 19 30 25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. -Psalmi Psa 19 31 1 [Ipsi David intellectus.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. -Psalmi Psa 19 31 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. -Psalmi Psa 19 31 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. -Psalmi Psa 19 31 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. -Psalmi Psa 19 31 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. -Psalmi Psa 19 31 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. -Psalmi Psa 19 31 7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. -Psalmi Psa 19 31 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. b -Psalmi Psa 19 31 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. -Psalmi Psa 19 31 10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. -Psalmi Psa 19 31 11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde. -Psalmi Psa 19 32 1 [Psalmus David.] Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. -Psalmi Psa 19 32 2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. -Psalmi Psa 19 32 3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. -Psalmi Psa 19 32 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. -Psalmi Psa 19 32 5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. -Psalmi Psa 19 32 6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. -Psalmi Psa 19 32 7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. -Psalmi Psa 19 32 8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. -Psalmi Psa 19 32 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. -Psalmi Psa 19 32 10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. -Psalmi Psa 19 32 11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. -Psalmi Psa 19 32 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi. b -Psalmi Psa 19 32 13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. -Psalmi Psa 19 32 14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: -Psalmi Psa 19 32 15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. -Psalmi Psa 19 32 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. -Psalmi Psa 19 32 17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. -Psalmi Psa 19 32 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: -Psalmi Psa 19 32 19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. -Psalmi Psa 19 32 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. -Psalmi Psa 19 32 21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. -Psalmi Psa 19 32 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. -Psalmi Psa 19 33 1 [Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.] -Psalmi Psa 19 33 2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. -Psalmi Psa 19 33 3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur. -Psalmi Psa 19 33 4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. -Psalmi Psa 19 33 5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. -Psalmi Psa 19 33 6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur. -Psalmi Psa 19 33 7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. -Psalmi Psa 19 33 8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. -Psalmi Psa 19 33 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. -Psalmi Psa 19 33 10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. -Psalmi Psa 19 33 11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. -Psalmi Psa 19 33 12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos. b -Psalmi Psa 19 33 13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos? -Psalmi Psa 19 33 14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. -Psalmi Psa 19 33 15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. -Psalmi Psa 19 33 16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. -Psalmi Psa 19 33 17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. -Psalmi Psa 19 33 18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. -Psalmi Psa 19 33 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. -Psalmi Psa 19 33 20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. -Psalmi Psa 19 33 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. -Psalmi Psa 19 33 22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent. -Psalmi Psa 19 33 23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo. b -Psalmi Psa 19 34 1 [Ipsi David.] Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. -Psalmi Psa 19 34 2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. -Psalmi Psa 19 34 3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae: Salus tua ego sum. -Psalmi Psa 19 34 4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. -Psalmi Psa 19 34 5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. -Psalmi Psa 19 34 6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. -Psalmi Psa 19 34 7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. -Psalmi Psa 19 34 8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. -Psalmi Psa 19 34 9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. -Psalmi Psa 19 34 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. -Psalmi Psa 19 34 11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. -Psalmi Psa 19 34 12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. -Psalmi Psa 19 34 13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. -Psalmi Psa 19 34 14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. -Psalmi Psa 19 34 15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. -Psalmi Psa 19 34 16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. -Psalmi Psa 19 34 17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. -Psalmi Psa 19 34 18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. -Psalmi Psa 19 34 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. -Psalmi Psa 19 34 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. b -Psalmi Psa 19 34 21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri. -Psalmi Psa 19 34 22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me. -Psalmi Psa 19 34 23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam. -Psalmi Psa 19 34 24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. -Psalmi Psa 19 34 25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae; nec dicant: Devoravimus eum. -Psalmi Psa 19 34 26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me. -Psalmi Psa 19 34 27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. -Psalmi Psa 19 34 28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam. -Psalmi Psa 19 35 1 [In finem. Servo Domini ipsi David.] -Psalmi Psa 19 35 2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. -Psalmi Psa 19 35 3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. -Psalmi Psa 19 35 4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. -Psalmi Psa 19 35 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit. -Psalmi Psa 19 35 6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. b -Psalmi Psa 19 35 7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, -Psalmi Psa 19 35 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. -Psalmi Psa 19 35 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos: -Psalmi Psa 19 35 10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. -Psalmi Psa 19 35 11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. -Psalmi Psa 19 35 12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. -Psalmi Psa 19 35 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. -Psalmi Psa 19 36 1 [Psalmus ipsi David.] Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: -Psalmi Psa 19 36 2 quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. -Psalmi Psa 19 36 3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. -Psalmi Psa 19 36 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. -Psalmi Psa 19 36 5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. -Psalmi Psa 19 36 6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. -Psalmi Psa 19 36 7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. -Psalmi Psa 19 36 8 Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris. -Psalmi Psa 19 36 9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. -Psalmi Psa 19 36 10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies. -Psalmi Psa 19 36 11 Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. -Psalmi Psa 19 36 12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis. b -Psalmi Psa 19 36 13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. -Psalmi Psa 19 36 14 Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. -Psalmi Psa 19 36 15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. -Psalmi Psa 19 36 16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: -Psalmi Psa 19 36 17 quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. -Psalmi Psa 19 36 18 Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit. -Psalmi Psa 19 36 19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: -Psalmi Psa 19 36 20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. -Psalmi Psa 19 36 21 Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet: -Psalmi Psa 19 36 22 quia benedicentes ei haereditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt. -Psalmi Psa 19 36 23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. -Psalmi Psa 19 36 24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. -Psalmi Psa 19 36 25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. -Psalmi Psa 19 36 26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit. -Psalmi Psa 19 36 27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi: -Psalmi Psa 19 36 28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. -Psalmi Psa 19 36 29 Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. -Psalmi Psa 19 36 30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. b -Psalmi Psa 19 36 31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. -Psalmi Psa 19 36 32 Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum. -Psalmi Psa 19 36 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. -Psalmi Psa 19 36 34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. -Psalmi Psa 19 36 35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: -Psalmi Psa 19 36 36 et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. -Psalmi Psa 19 36 37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. -Psalmi Psa 19 36 38 Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt. -Psalmi Psa 19 36 39 Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis. -Psalmi Psa 19 36 40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo. -Psalmi Psa 19 37 1 [Psalmus David, in rememorationem de sabbato.] -Psalmi Psa 19 37 2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: -Psalmi Psa 19 37 3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. -Psalmi Psa 19 37 4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: -Psalmi Psa 19 37 5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. -Psalmi Psa 19 37 6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. -Psalmi Psa 19 37 7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. -Psalmi Psa 19 37 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. -Psalmi Psa 19 37 9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. -Psalmi Psa 19 37 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. -Psalmi Psa 19 37 11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. -Psalmi Psa 19 37 12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam. b -Psalmi Psa 19 37 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. -Psalmi Psa 19 37 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. -Psalmi Psa 19 37 15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. -Psalmi Psa 19 37 16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. -Psalmi Psa 19 37 17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. -Psalmi Psa 19 37 18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. -Psalmi Psa 19 37 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. -Psalmi Psa 19 37 20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. -Psalmi Psa 19 37 21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. -Psalmi Psa 19 37 22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. -Psalmi Psa 19 37 23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. -Psalmi Psa 19 38 1 [In finem, ipsi Idithun. Canticum David.] -Psalmi Psa 19 38 2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. -Psalmi Psa 19 38 3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. -Psalmi Psa 19 38 4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. -Psalmi Psa 19 38 5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. b -Psalmi Psa 19 38 6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. -Psalmi Psa 19 38 7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. -Psalmi Psa 19 38 8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. -Psalmi Psa 19 38 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. -Psalmi Psa 19 38 10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti; -Psalmi Psa 19 38 11 amove a me plagas tuas. -Psalmi Psa 19 38 12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. -Psalmi Psa 19 38 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. -Psalmi Psa 19 38 14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero. +Psalmi Psa 19 20 2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex, et super salutáre tuum exsultábit veheménter. +Psalmi Psa 19 20 3 Desidérium cordis ejus tribuísti ei, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. +Psalmi Psa 19 20 4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. +Psalmi Psa 19 20 5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 20 6 Magna est glória ejus in salutári tuo; glóriam et magnum decórem impónes super eum. +Psalmi Psa 19 20 7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi; lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo. +Psalmi Psa 19 20 8 Quóniam rex sperat in Dómino, et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. +Psalmi Psa 19 20 9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis; déxtera tua invéniat omnes qui te odérunt. b +Psalmi Psa 19 20 10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis. +Psalmi Psa 19 20 11 Fructum eórum de terra perdes, et semen eórum a fíliis hóminum, +Psalmi Psa 19 20 12 quóniam declinavérunt in te mala; cogitavérunt consília quæ non potuérunt stabilíre. +Psalmi Psa 19 20 13 Quóniam pones eos dorsum; in relíquiis tuis præparábis vultum eórum. +Psalmi Psa 19 20 14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; cantábimus et psallémus virtútes tuas. b +Psalmi Psa 19 21 1 [In finem, pro susceptióne matutína. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 21 2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum. +Psalmi Psa 19 21 3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies; et nocte, et non ad insipiéntiam mihi. +Psalmi Psa 19 21 4 Tu autem in sancto hábitas, laus Israël. +Psalmi Psa 19 21 5 In te speravérunt patres nostri; speravérunt, et liberásti eos. +Psalmi Psa 19 21 6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt; in te speravérunt, et non sunt confúsi. +Psalmi Psa 19 21 7 Ego autem sum vermis, et non homo; oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis. +Psalmi Psa 19 21 8 Omnes vidéntes me derisérunt me; locúti sunt lábiis, et movérunt caput. +Psalmi Psa 19 21 9 Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum. +Psalmi Psa 19 21 10 Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, spes mea ab ubéribus matris meæ. b +Psalmi Psa 19 21 11 In te projéctus sum ex útero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: +Psalmi Psa 19 21 12 ne discésseris a me, quóniam tribulátio próxima est, quóniam non est qui ádjuvet. +Psalmi Psa 19 21 13 Circumdedérunt me vítuli multi; táuri pingues obsedérunt me. +Psalmi Psa 19 21 14 Aperuérunt super me os suum, sicut leo rápiens et rúgiens. +Psalmi Psa 19 21 15 Sicut aqua effúsus sum, et dispérsa sunt ómnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei. +Psalmi Psa 19 21 16 Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: et in púlverem mortis deduxísti me. +Psalmi Psa 19 21 17 Quóniam circumdedérunt me canes multi; concílium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos; +Psalmi Psa 19 21 18 dinumeravérunt ómnia ossa mea. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me. +Psalmi Psa 19 21 19 Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. +Psalmi Psa 19 21 20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me; ad defensiónem meam cónspice. +Psalmi Psa 19 21 21 Érue a frámea, Deus, ánimam meam, et de manu canis únicam meam. +Psalmi Psa 19 21 22 Salva me ex ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam. +Psalmi Psa 19 21 23 Narrábo nomen tuum frátribus meis; in médio ecclésiæ laudábo te. b +Psalmi Psa 19 21 24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Jacob, glorificáte eum. +Psalmi Psa 19 21 25 Tímeat eum omne semen Israël, quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis, nec avértit fáciem suam a me: et cum clamárem ad eum, exaudívit me. +Psalmi Psa 19 21 26 Apud te laus mea in ecclésia magna; vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. +Psalmi Psa 19 21 27 Edent páuperes, et saturabúntur, et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: vivent corda eórum in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 21 28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ; et adorábunt in conspéctu ejus univérsæ famíliæ géntium: +Psalmi Psa 19 21 29 quóniam Dómini est regnum, et ipse dominábitur géntium. +Psalmi Psa 19 21 30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ; in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram. +Psalmi Psa 19 21 31 Et ánima mea illi vivet; et semen meum sérviet ipsi. +Psalmi Psa 19 21 32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra; et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus. +Psalmi Psa 19 22 1 [Psalmus David.] Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: +Psalmi Psa 19 22 2 in loco páscuæ, ibi me collocávit. Super aquam refectiónis educávit me; +Psalmi Psa 19 22 3 ánimam meam convértit. Dedúxit me super sémitas justítiæ propter nomen suum. +Psalmi Psa 19 22 4 Nam etsi ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. Virga tua, et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt. +Psalmi Psa 19 22 5 Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos qui tríbulant me; impinguásti in óleo caput meum: et calix meus inébrians, quam præclárus est! +Psalmi Psa 19 22 6 Et misericórdia tua subsequétur me ómnibus diébus vitæ meæ; et ut inhábitem in domo Dómini in longitúdinem diérum. +Psalmi Psa 19 23 1 [Prima sábbati. Psalmus David.] Dómini est terra, et plenitúdo ejus; orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo. +Psalmi Psa 19 23 2 Quia ipse super maría fundávit eum, et super flúmina præparávit eum. +Psalmi Psa 19 23 3 Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus? b +Psalmi Psa 19 23 4 Ínnocens mánibus et mundo corde, qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo: +Psalmi Psa 19 23 5 hic accípiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo. +Psalmi Psa 19 23 6 Hæc est generátio quæréntium eum, quæréntium fáciem Dei Jacob. +Psalmi Psa 19 23 7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit rex glóriæ. b +Psalmi Psa 19 23 8 Quis est iste rex glóriæ? Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio. +Psalmi Psa 19 23 9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit rex glóriæ. +Psalmi Psa 19 23 10 Quis est iste rex glóriæ? Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ. +Psalmi Psa 19 24 1 [In finem. Psalmus David.] Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: +Psalmi Psa 19 24 2 Deus meus, in te confído; non erubéscam. +Psalmi Psa 19 24 3 Neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi qui sústinent te, non confundéntur. +Psalmi Psa 19 24 4 Confundántur omnes iníqua agéntes supervácue. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi, et sémitas tuas édoce me. +Psalmi Psa 19 24 5 Dírige me in veritáte tua, et doce me, quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die. +Psalmi Psa 19 24 6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et misericordiárum tuárum quæ a sǽculo sunt. +Psalmi Psa 19 24 7 Delícta juventútis meæ, et ignorántias meas, ne memíneris. Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, propter bonitátem tuam, Dómine. +Psalmi Psa 19 24 8 Dulcis et rectus Dóminus; propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. +Psalmi Psa 19 24 9 Díriget mansuétos in judício; docébit mites vias suas. +Psalmi Psa 19 24 10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus. +Psalmi Psa 19 24 11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo; multum est enim. +Psalmi Psa 19 24 12 Quis est homo qui timet Dóminum? legem státuit ei in via quam elégit. b +Psalmi Psa 19 24 13 Ánima ejus in bonis demorábitur, et semen ejus hæreditábit terram. +Psalmi Psa 19 24 14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum; et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis. +Psalmi Psa 19 24 15 Óculi mei semper ad Dóminum, quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. +Psalmi Psa 19 24 16 Réspice in me, et miserére mei, quia únicus et pauper sum ego. +Psalmi Psa 19 24 17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: de necessitátibus meis érue me. +Psalmi Psa 19 24 18 Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte univérsa delícta mea. +Psalmi Psa 19 24 19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, et ódio iníquo odérunt me. +Psalmi Psa 19 24 20 Custódi ánimam meam, et érue me: non erubéscam, quóniam sperávi in te. +Psalmi Psa 19 24 21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi, quia sustínui te. +Psalmi Psa 19 24 22 Líbera, Deus, Israël ex ómnibus tribulatiónibus suis. +Psalmi Psa 19 25 1 [In finem. Psalmus David.] Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum, et in Dómino sperans non infirmábor. +Psalmi Psa 19 25 2 Proba me, Dómine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. +Psalmi Psa 19 25 3 Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, et complácui in veritáte tua. +Psalmi Psa 19 25 4 Non sedi cum concílio vanitátis, et cum iníqua geréntibus non introíbo. +Psalmi Psa 19 25 5 Odívi ecclésiam malignántium, et cum ímpiis non sedébo. +Psalmi Psa 19 25 6 Lavábo inter innocéntes manus meas, et circumdábo altáre tuum, Dómine: +Psalmi Psa 19 25 7 ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua. +Psalmi Psa 19 25 8 Dómine, diléxi decórem domus tuæ, et locum habitatiónis glóriæ tuæ. +Psalmi Psa 19 25 9 Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: +Psalmi Psa 19 25 10 in quorum mánibus iniquitátes sunt; déxtera eórum repléta est munéribus. +Psalmi Psa 19 25 11 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum; rédime me, et miserére mei. +Psalmi Psa 19 25 12 Pes meus stetit in dirécto; in ecclésiis benedícam te, Dómine. +Psalmi Psa 19 26 1 [Psalmus David, priúsquam linirétur.] Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? Dóminus protéctor vitæ meæ: a quo trepidábo? +Psalmi Psa 19 26 2 Dum apprópiant super me nocéntes ut edant carnes meas, qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. +Psalmi Psa 19 26 3 Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum; si exsúrgat advérsum me prœ́lium, in hoc ego sperábo. +Psalmi Psa 19 26 4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ; ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum ejus. +Psalmi Psa 19 26 5 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo; in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui. +Psalmi Psa 19 26 6 In petra exaltávit me, et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos. Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis; cantábo, et psalmum dicam Dómino. +Psalmi Psa 19 26 7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te; miserére mei, et exáudi me. b +Psalmi Psa 19 26 8 Tibi dixit cor meum: Exquisívit te fácies mea; fáciem tuam, Dómine, requíram. +Psalmi Psa 19 26 9 Ne avértas fáciem tuam a me; ne declínes in ira a servo tuo. Adjútor meus esto; ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris meus. +Psalmi Psa 19 26 10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me; Dóminus autem assúmpsit me. +Psalmi Psa 19 26 11 Legem pone mihi, Dómine, in via tua, et dírige me in sémitam rectam, propter inimícos meos. +Psalmi Psa 19 26 12 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me, quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi. +Psalmi Psa 19 26 13 Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium. +Psalmi Psa 19 26 14 Expécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. +Psalmi Psa 19 27 1 [Psalmus ipsi David.] Ad te, Dómine, clamábo; Deus meus, ne síleas a me: nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum. +Psalmi Psa 19 27 2 Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te; dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum. +Psalmi Psa 19 27 3 Ne simul trahas me cum peccatóribus, et cum operántibus iniquitátem ne perdas me; qui loquúntur pacem cum próximo suo, mala autem in córdibus eórum. +Psalmi Psa 19 27 4 Da illis secúndum ópera eórum, et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum. Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis; redde retributiónem eórum ipsis. +Psalmi Psa 19 27 5 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum ejus déstrues illos, et non ædificábis eos. +Psalmi Psa 19 27 6 Benedíctus Dóminus, quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ. b +Psalmi Psa 19 27 7 Dóminus adjútor meus et protéctor meus; in ipso sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor ei. +Psalmi Psa 19 27 8 Dóminus fortitúdo plebis suæ, et protéctor salvatiónum christi sui est. +Psalmi Psa 19 27 9 Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hæreditáti tuæ; et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum. +Psalmi Psa 19 28 1 [Psalmus David, in consummatióne tabernáculi.] Afférte Dómino, fílii Dei, afférte Dómino fílios aríetum. +Psalmi Psa 19 28 2 Afférte Dómino glóriam et honórem; afférte Dómino glóriam nómini ejus; adoráte Dóminum in átrio sancto ejus. +Psalmi Psa 19 28 3 Vox Dómini super aquas; Deus majestátis intónuit: Dóminus super aquas multas. +Psalmi Psa 19 28 4 Vox Dómini in virtúte; vox Dómini in magnificéntia. +Psalmi Psa 19 28 5 Vox Dómini confringéntis cedros, et confrínget Dóminus cedros Líbani: +Psalmi Psa 19 28 6 et commínuet eas, tamquam vítulum Líbani, et diléctus quemádmodum fílius unicórnium. +Psalmi Psa 19 28 7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis; +Psalmi Psa 19 28 8 vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades. +Psalmi Psa 19 28 9 Vox Dómini præparántis cervos: et revelábit condénsa, et in templo ejus omnes dicent glóriam. +Psalmi Psa 19 28 10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit, et sedébit Dóminus rex in ætérnum. +Psalmi Psa 19 28 11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit; Dóminus benedícet pópulo suo in pace. +Psalmi Psa 19 29 1 [Psalmus cántici, in dedicatióne domus David.] +Psalmi Psa 19 29 2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. +Psalmi Psa 19 29 3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, et sanásti me. +Psalmi Psa 19 29 4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam; salvásti me a descendéntibus in lacum. +Psalmi Psa 19 29 5 Psállite Dómino, sancti ejus; et confitémini memóriæ sanctitátis ejus. +Psalmi Psa 19 29 6 Quóniam ira in indignatióne ejus, et vita in voluntáte ejus: ad vésperum demorábitur fletus, et ad matutínum lætítia. +Psalmi Psa 19 29 7 Ego autem dixi in abundántia mea: Non movébor in ætérnum. b +Psalmi Psa 19 29 8 Dómine, in voluntáte tua præstitísti decóri meo virtútem; avertísti fáciem tuam a me, et factus sum conturbátus. +Psalmi Psa 19 29 9 Ad te, Dómine, clamábo, et ad Deum meum deprecábor. +Psalmi Psa 19 29 10 Quæ utílitas in sánguine meo, dum descéndo in corruptiónem? numquid confitébitur tibi pulvis, aut annuntiábit veritátem tuam? +Psalmi Psa 19 29 11 Audívit Dóminus, et misértus est mei; Dóminus factus est adjútor meus. +Psalmi Psa 19 29 12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi; conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia: +Psalmi Psa 19 29 13 ut cantet tibi glória mea, et non compúngar. Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi. +Psalmi Psa 19 30 1 [In finem. Psalmus David, pro éxtasi.] +Psalmi Psa 19 30 2 In te, Dómine, sperávi; non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me. +Psalmi Psa 19 30 3 Inclína ad me aurem tuam; accélera ut éruas me. Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii, ut salvum me fácias: +Psalmi Psa 19 30 4 quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu; et propter nomen tuum dedúces me et enútries me. +Psalmi Psa 19 30 5 Edúces me de láqueo hoc quem abscondérunt mihi, quóniam tu es protéctor meus. +Psalmi Psa 19 30 6 In manus tuas comméndo spíritum meum; redemísti me, Dómine Deus veritátis. +Psalmi Psa 19 30 7 Odísti observántes vanitátes supervácue; ego autem in Dómino sperávi. +Psalmi Psa 19 30 8 Exsultábo, et lætábor in misericórdia tua, quóniam respexísti humilitátem meam; salvásti de necessitátibus ánimam meam. +Psalmi Psa 19 30 9 Nec conclusísti me in mánibus inimíci: statuísti in loco spatióso pedes meos. +Psalmi Psa 19 30 10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus. b +Psalmi Psa 19 30 11 Quóniam defécit in dolóre vita mea, et anni mei in gemítibus. Infirmáta est in paupertáte virtus mea, et ossa mea conturbáta sunt. +Psalmi Psa 19 30 12 Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium, et vicínis meis valde, et timor notis meis; qui vidébant me foras fugérunt a me. +Psalmi Psa 19 30 13 Oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde; factus sum tamquam vas pérditum: +Psalmi Psa 19 30 14 quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu. In eo dum convenírent simul advérsum me, accípere ánimam meam consiliáti sunt. +Psalmi Psa 19 30 15 Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: Deus meus es tu; +Psalmi Psa 19 30 16 in mánibus tuis sortes meæ: éripe me de manu inimicórum meórum, et a persequéntibus me. +Psalmi Psa 19 30 17 Illústra fáciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericórdia tua. +Psalmi Psa 19 30 18 Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te. Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum; +Psalmi Psa 19 30 19 muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus justum iniquitátem, in supérbia, et in abusióne. +Psalmi Psa 19 30 20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te; perfecísti eis qui sperant in te in conspéctu filiórum hóminum! b +Psalmi Psa 19 30 21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ a conturbatióne hóminum; próteges eos in tabernáculo tuo, a contradictióne linguárum. +Psalmi Psa 19 30 22 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta. +Psalmi Psa 19 30 23 Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: Projéctus sum a fácie oculórum tuórum: ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, dum clamárem ad te. +Psalmi Psa 19 30 24 Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam. +Psalmi Psa 19 30 25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino. +Psalmi Psa 19 31 1 [Ipsi David intelléctus.] Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta. +Psalmi Psa 19 31 2 Beátus vir cui non imputávit Dóminus peccátum, nec est in spíritu ejus dolus. +Psalmi Psa 19 31 3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, dum clamárem tota die. +Psalmi Psa 19 31 4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina. +Psalmi Psa 19 31 5 Delíctum meum cógnitum tibi feci, et injustítiam meam non abscóndi. Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino; et tu remisísti impietátem peccáti mei. +Psalmi Psa 19 31 6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus in témpore opportúno. Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, ad eum non approximábunt. +Psalmi Psa 19 31 7 Tu es refúgium meum a tribulatióne quæ circumdédit me; exsultátio mea, érue me a circumdántibus me. +Psalmi Psa 19 31 8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac qua gradiéris; firmábo super te óculos meos. b +Psalmi Psa 19 31 9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus. In camo et freno maxíllas eórum constrínge, qui non appróximant ad te. +Psalmi Psa 19 31 10 Multa flagélla peccatóris; sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit. +Psalmi Psa 19 31 11 Lætámini in Dómino, et exsultáte, justi; et gloriámini, omnes recti corde. +Psalmi Psa 19 32 1 [Psalmus David.] Exsultáte, justi, in Dómino; rectos decet collaudátio. +Psalmi Psa 19 32 2 Confitémini Dómino in cíthara; in psaltério decem chordárum psállite illi. +Psalmi Psa 19 32 3 Cantáte ei cánticum novum; bene psállite ei in vociferatióne. +Psalmi Psa 19 32 4 Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera ejus in fide. +Psalmi Psa 19 32 5 Díligit misericórdiam et judícium; misericórdia Dómini plena est terra. +Psalmi Psa 19 32 6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt, et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. +Psalmi Psa 19 32 7 Cóngregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesáuris abýssos. +Psalmi Psa 19 32 8 Tímeat Dóminum omnis terra; ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem. +Psalmi Psa 19 32 9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandávit et creáta sunt. +Psalmi Psa 19 32 10 Dóminus díssipat consília géntium; réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum. +Psalmi Psa 19 32 11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet; cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem. +Psalmi Psa 19 32 12 Beáta gens cujus est Dóminus Deus ejus; pópulus quem elégit in hæreditátem sibi. b +Psalmi Psa 19 32 13 De cælo respéxit Dóminus; vidit omnes fílios hóminum. +Psalmi Psa 19 32 14 De præparáto habitáculo suo respéxit super omnes qui hábitant terram: +Psalmi Psa 19 32 15 qui finxit sigillátim corda eórum; qui intélligit ómnia ópera eórum. +Psalmi Psa 19 32 16 Non salvátur rex per multam virtútem, et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ. +Psalmi Psa 19 32 17 Fallax equus ad salútem; in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur. +Psalmi Psa 19 32 18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia ejus: +Psalmi Psa 19 32 19 ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame. +Psalmi Psa 19 32 20 Ánima nostra sústinet Dóminum, quóniam adjútor et protéctor noster est. +Psalmi Psa 19 32 21 Quia in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus. +Psalmi Psa 19 32 22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te. +Psalmi Psa 19 33 1 [Davídi, cum immutávit vultum suum coram Achímelech, et dimísit eum, et ábiit.] +Psalmi Psa 19 33 2 Benedícam Dóminum in omni témpore; semper laus ejus in ore meo. +Psalmi Psa 19 33 3 In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur. +Psalmi Psa 19 33 4 Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen ejus in idípsum. +Psalmi Psa 19 33 5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me; et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me. +Psalmi Psa 19 33 6 Accédite ad eum, et illuminámini; et fácies vestræ non confundéntur. +Psalmi Psa 19 33 7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum, et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum. +Psalmi Psa 19 33 8 Immíttet ángelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos. +Psalmi Psa 19 33 9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; beátus vir qui sperat in eo. +Psalmi Psa 19 33 10 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam non est inópia timéntibus eum. +Psalmi Psa 19 33 11 Dívites eguérunt, et esuriérunt; inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono. +Psalmi Psa 19 33 12 Veníte, fílii; audíte me: timórem Dómini docébo vos. b +Psalmi Psa 19 33 13 Quis est homo qui vult vitam; díligit dies vidére bonos? +Psalmi Psa 19 33 14 Próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquántur dolum. +Psalmi Psa 19 33 15 Divérte a malo, et fac bonum; inquíre pacem, et perséquere eam. +Psalmi Psa 19 33 16 Óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum. +Psalmi Psa 19 33 17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, ut perdat de terra memóriam eórum. +Psalmi Psa 19 33 18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. +Psalmi Psa 19 33 19 Juxta est Dóminus iis qui tribuláto sunt corde, et húmiles spíritu salvábit. +Psalmi Psa 19 33 20 Multæ tribulatiónes justórum; et de ómnibus his liberábit eos Dóminus. +Psalmi Psa 19 33 21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. +Psalmi Psa 19 33 22 Mors peccatórum péssima; et qui odérunt justum delínquent. +Psalmi Psa 19 33 23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo. b +Psalmi Psa 19 34 1 [Ipsi David.] Júdica, Dómine, nocéntes me; expúgna impugnántes me. +Psalmi Psa 19 34 2 Apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi. +Psalmi Psa 19 34 3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos qui persequúntur me; dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. +Psalmi Psa 19 34 4 Confundántur et revereántur quæréntes ánimam meam; avertántur retrórsum et confundántur cogitántes mihi mala. +Psalmi Psa 19 34 5 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti, et ángelus Dómini coárctans eos. +Psalmi Psa 19 34 6 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum, et ángelus Dómini pérsequens eos. +Psalmi Psa 19 34 7 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui; supervácue exprobravérunt ánimam meam. +Psalmi Psa 19 34 8 Véniat illi láqueus quem ignórat, et cáptio quam abscóndit apprehéndat eum, et in láqueum cadat in ipsum. +Psalmi Psa 19 34 9 Ánima autem mea exsultábit in Dómino, et delectábitur super salutári suo. +Psalmi Psa 19 34 10 Ómnia ossa mea dicent: Dómine, quis símilis tibi? erípiens ínopem de manu fortiórum ejus; egénum et páuperem a diripiéntibus eum. +Psalmi Psa 19 34 11 Surgéntes testes iníqui, quæ ignorábam interrogábant me. +Psalmi Psa 19 34 12 Retribuébant mihi mala pro bonis, sterilitátem ánimæ meæ. +Psalmi Psa 19 34 13 Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício; humiliábam in jejúnio ánimam meam, et orátio mea in sinu meo convertétur. +Psalmi Psa 19 34 14 Quasi próximum et quasi fratrem nostrum sic complacébam; quasi lugens et contristátus sic humiliábar. +Psalmi Psa 19 34 15 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt; congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi. +Psalmi Psa 19 34 16 Dissipáti sunt, nec compúncti; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne; frenduérunt super me déntibus suis. +Psalmi Psa 19 34 17 Dómine, quando respícies? Restítue ánimam meam a malignitáte eórum; a leónibus únicam meam. +Psalmi Psa 19 34 18 Confitébor tibi in ecclésia magna; in pópulo gravi laudábo te. +Psalmi Psa 19 34 19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque, qui odérunt me gratis, et ánnuunt óculis. +Psalmi Psa 19 34 20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur; et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant. b +Psalmi Psa 19 34 21 Et dilatavérunt super me os suum; dixérunt: Euge, euge! vidérunt óculi nostri. +Psalmi Psa 19 34 22 Vidísti, Dómine: ne síleas; Dómine, ne discédas a me. +Psalmi Psa 19 34 23 Exsúrge et inténde judício meo, Deus meus; et Dóminus meus, in causam meam. +Psalmi Psa 19 34 24 Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine Deus meus, et non supergáudeant mihi. +Psalmi Psa 19 34 25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ; nec dicant: Devorávimus eum. +Psalmi Psa 19 34 26 Erubéscant et revereántur simul qui gratulántur malis meis; induántur confusióne et reveréntia qui magna loquúntur super me. +Psalmi Psa 19 34 27 Exsúltent et læténtur qui volunt justítiam meam; et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui volunt pacem servi ejus. +Psalmi Psa 19 34 28 Et lingua mea meditábitur justítiam tuam; tota die laudem tuam. +Psalmi Psa 19 35 1 [In finem. Servo Dómini ipsi David.] +Psalmi Psa 19 35 2 Dixit injústus ut delínquat in semetípso: non est timor Dei ante óculos ejus. +Psalmi Psa 19 35 3 Quóniam dolóse egit in conspéctu ejus, ut inveniátur iníquitas ejus ad ódium. +Psalmi Psa 19 35 4 Verba oris ejus iníquitas, et dolus; nóluit intellígere ut bene ágeret. +Psalmi Psa 19 35 5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo; ástitit omni viæ non bonæ: malítiam autem non odívit. +Psalmi Psa 19 35 6 Dómine, in cælo misericórdia tua, et véritas tua usque ad nubes. b +Psalmi Psa 19 35 7 Justítia tua sicut montes Dei; judícia tua abýssus multa. Hómines et juménta salvábis, Dómine, +Psalmi Psa 19 35 8 quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus. Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt. +Psalmi Psa 19 35 9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos: +Psalmi Psa 19 35 10 quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen. +Psalmi Psa 19 35 11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, et justítiam tuam his qui recto sunt corde. +Psalmi Psa 19 35 12 Non véniat mihi pes supérbiæ, et manus peccatóris non móveat me. +Psalmi Psa 19 35 13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem; expúlsi sunt, nec potuérunt stare. +Psalmi Psa 19 36 1 [Psalmus ipsi David.] Noli æmulári in malignántibus, neque zeláveris faciéntes iniquitátem: +Psalmi Psa 19 36 2 quóniam tamquam fœnum velóciter aréscent, et quemádmodum ólera herbárum cito décident. +Psalmi Psa 19 36 3 Spera in Dómino, et fac bonitátem; et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus. +Psalmi Psa 19 36 4 Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui. +Psalmi Psa 19 36 5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo, et ipse fáciet. +Psalmi Psa 19 36 6 Et edúcet quasi lumen justítiam tuam, et judícium tuum tamquam merídiem. +Psalmi Psa 19 36 7 Súbditus esto Dómino, et ora eum. Noli æmulári in eo qui prosperátur in via sua; in hómine faciénte injustítias. +Psalmi Psa 19 36 8 Désine ab ira, et derelínque furórem; noli æmulári ut malignéris. +Psalmi Psa 19 36 9 Quóniam qui malignántur exterminabúntur; sustinéntes autem Dóminum, ipsi hæreditábunt terram. +Psalmi Psa 19 36 10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor; et quæres locum ejus, et non invénies. +Psalmi Psa 19 36 11 Mansuéti autem hæreditábunt terram, et delectabúntur in multitúdine pacis. +Psalmi Psa 19 36 12 Observábit peccátor justum, et stridébit super eum déntibus suis. b +Psalmi Psa 19 36 13 Dóminus autem irridébit eum, quóniam próspicit quod véniet dies ejus. +Psalmi Psa 19 36 14 Gládium evaginavérunt peccatóres; intendérunt arcum suum: ut dejíciant páuperem et ínopem, ut trucídent rectos corde. +Psalmi Psa 19 36 15 Gládius eórum intret in corda ipsórum, et arcus eórum confringátur. +Psalmi Psa 19 36 16 Mélius est módicum justo, super divítias peccatórum multas: +Psalmi Psa 19 36 17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur: confírmat autem justos Dóminus. +Psalmi Psa 19 36 18 Novit Dóminus dies immaculatórum, et hæréditas eórum in ætérnum erit. +Psalmi Psa 19 36 19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: +Psalmi Psa 19 36 20 quia peccatóres períbunt. Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti, deficiéntes quemádmodum fumus defícient. +Psalmi Psa 19 36 21 Mutuábitur peccátor, et non solvet; justus autem miserétur et tríbuet: +Psalmi Psa 19 36 22 quia benedicéntes ei hæreditábunt terram; maledicéntes autem ei disperíbunt. +Psalmi Psa 19 36 23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur, et viam ejus volet. +Psalmi Psa 19 36 24 Cum cecíderit, non collidétur, quia Dóminus suppónit manum suam. +Psalmi Psa 19 36 25 Júnior fui, étenim sénui; et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus quærens panem. +Psalmi Psa 19 36 26 Tota die miserétur et cómmodat; et semen illíus in benedictióne erit. +Psalmi Psa 19 36 27 Declína a malo, et fac bonum, et inhábita in sǽculum sǽculi: +Psalmi Psa 19 36 28 quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos: in ætérnum conservabúntur. Injústi puniéntur, et semen impiórum períbit. +Psalmi Psa 19 36 29 Justi autem hæreditábunt terram, et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam. +Psalmi Psa 19 36 30 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. b +Psalmi Psa 19 36 31 Lex Dei ejus in corde ipsíus, et non supplantabúntur gressus ejus. +Psalmi Psa 19 36 32 Consíderat peccátor justum, et quærit mortificáre eum. +Psalmi Psa 19 36 33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus ejus, nec damnábit eum cum judicábitur illi. +Psalmi Psa 19 36 34 Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus, et exaltábit te ut hæreditáte cápias terram: cum períerint peccatóres, vidébis. +Psalmi Psa 19 36 35 Vidi ímpium superexaltátum, et elevátum sicut cedros Líbani: +Psalmi Psa 19 36 36 et transívi, et ecce non erat; et quæsívi eum, et non est invéntus locus ejus. +Psalmi Psa 19 36 37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem, quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico. +Psalmi Psa 19 36 38 Injústi autem disperíbunt simul; relíquiæ impiórum interíbunt. +Psalmi Psa 19 36 39 Salus autem justórum a Dómino; et protéctor eórum in témpore tribulatiónis. +Psalmi Psa 19 36 40 Et adjuvábit eos Dóminus, et liberábit eos; et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos, quia speravérunt in eo. +Psalmi Psa 19 37 1 [Psalmus David, in rememoratiónem de sábbato.] +Psalmi Psa 19 37 2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me: +Psalmi Psa 19 37 3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, et confirmásti super me manum tuam. +Psalmi Psa 19 37 4 Non est sánitas in carne mea, a fácie iræ tuæ; non est pax óssibus meis, a fácie peccatórum meórum: +Psalmi Psa 19 37 5 quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravátæ sunt super me. +Psalmi Psa 19 37 6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, a fácie insipiéntiæ meæ. +Psalmi Psa 19 37 7 Miser factus sum et curvátus sum usque in finem; tota die contristátus ingrediébar. +Psalmi Psa 19 37 8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus, et non est sánitas in carne mea. +Psalmi Psa 19 37 9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis; rugiébam a gémitu cordis mei. +Psalmi Psa 19 37 10 Dómine, ante te omne desidérium meum, et gémitus meus a te non est abscónditus. +Psalmi Psa 19 37 11 Cor meum conturbátum est; derelíquit me virtus mea, et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. +Psalmi Psa 19 37 12 Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt; et qui juxta me erant, de longe stetérunt: et vim faciébant qui quærébant ánimam meam. b +Psalmi Psa 19 37 13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes, et dolos tota die meditabántur. +Psalmi Psa 19 37 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiébam; et sicut mutus non apériens os suum. +Psalmi Psa 19 37 15 Et factus sum sicut homo non áudiens, et non habens in ore suo redargutiónes. +Psalmi Psa 19 37 16 Quóniam in te, Dómine, sperávi; tu exáudies me, Dómine Deus meus. +Psalmi Psa 19 37 17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei; et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt. +Psalmi Psa 19 37 18 Quóniam ego in flagélla parátus sum, et dolor meus in conspéctu meo semper. +Psalmi Psa 19 37 19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo, et cogitábo pro peccáto meo. +Psalmi Psa 19 37 20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque. +Psalmi Psa 19 37 21 Qui retríbuunt mala pro bonis detrahébant mihi, quóniam sequébar bonitátem. +Psalmi Psa 19 37 22 Ne derelínquas me, Dómine Deus meus; ne discésseris a me. +Psalmi Psa 19 37 23 Inténde in adjutórium meum, Dómine Deus salútis meæ. +Psalmi Psa 19 38 1 [In finem, ipsi Ídithun. Cánticum David.] +Psalmi Psa 19 38 2 Dixi: Custódiam vias meas: ut non delínquam in lingua mea. Pósui ori meo custódiam, cum consísteret peccátor advérsum me. +Psalmi Psa 19 38 3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis; et dolor meus renovátus est. +Psalmi Psa 19 38 4 Concáluit cor meum intra me; et in meditatióne mea exardéscet ignis. +Psalmi Psa 19 38 5 Locútus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Dómine, finem meum, et númerum diérum meórum quis est, ut sciam quid desit mihi. b +Psalmi Psa 19 38 6 Ecce mensurábiles posuísti dies meos, et substántia mea tamquam níhilum ante te. Verúmtamen univérsa vánitas, omnis homo vivens. +Psalmi Psa 19 38 7 Verúmtamen in imágine pertránsit homo; sed et frustra conturbátur: thesaurízat, et ignórat cui congregábit ea. +Psalmi Psa 19 38 8 Et nunc quæ est exspectátio mea: nonne Dóminus? et substántia mea apud te est. +Psalmi Psa 19 38 9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: oppróbrium insipiénti dedísti me. +Psalmi Psa 19 38 10 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti; +Psalmi Psa 19 38 11 ámove a me plagas tuas. +Psalmi Psa 19 38 12 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: propter iniquitátem corripuísti hóminem. Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam ejus: verúmtamen vane conturbátur omnis homo. +Psalmi Psa 19 38 13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam; áuribus pércipe lácrimas meas. Ne síleas, quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus sicut omnes patres mei. +Psalmi Psa 19 38 14 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam et ámplius non ero. Psalmi Psa 19 39 1 [In finem. Psalmus ipsi David.] -Psalmi Psa 19 39 2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. -Psalmi Psa 19 39 3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. -Psalmi Psa 19 39 4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino. -Psalmi Psa 19 39 5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. -Psalmi Psa 19 39 6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. -Psalmi Psa 19 39 7 Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti; -Psalmi Psa 19 39 8 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, -Psalmi Psa 19 39 9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. -Psalmi Psa 19 39 10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. -Psalmi Psa 19 39 11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. -Psalmi Psa 19 39 12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. b -Psalmi Psa 19 39 13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. -Psalmi Psa 19 39 14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice. -Psalmi Psa 19 39 15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. -Psalmi Psa 19 39 16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge! -Psalmi Psa 19 39 17 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. -Psalmi Psa 19 39 18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris. +Psalmi Psa 19 39 2 Exspéctans exspectávi Dóminum, et inténdit mihi. +Psalmi Psa 19 39 3 Et exaudívit preces meas, et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis. Et státuit super petram pedes meos, et diréxit gressus meos. +Psalmi Psa 19 39 4 Et immísit in os meum cánticum novum, carmen Deo nostro. Vidébunt multi, et timébunt, et sperábunt in Dómino. +Psalmi Psa 19 39 5 Beátus vir cujus est nomen Dómini spes ejus, et non respéxit in vanitátes et insánias falsas. +Psalmi Psa 19 39 6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua; et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi. Annuntiávi et locútus sum: multiplicáti sunt super númerum. +Psalmi Psa 19 39 7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti; aures autem perfecísti mihi. Holocáustum et pro peccáto non postulásti; +Psalmi Psa 19 39 8 tunc dixi: Ecce vénio. In cápite libri scriptum est de me, +Psalmi Psa 19 39 9 ut fácerem voluntátem tuam. Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei. +Psalmi Psa 19 39 10 Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna; ecce lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti. +Psalmi Psa 19 39 11 Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; veritátem tuam et salutáre tuum dixi; non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam a concílio multo. +Psalmi Psa 19 39 12 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me; misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me. b +Psalmi Psa 19 39 13 Quóniam circumdedérunt me mala quorum non est númerus; comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem. Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, et cor meum derelíquit me. +Psalmi Psa 19 39 14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; Dómine, ad adjuvándum me réspice. +Psalmi Psa 19 39 15 Confundántur et revereántur simul, qui quaérunt ánimam meam ut áuferant eam; convertántur retrórsum et revereántur, qui volunt mihi mala. +Psalmi Psa 19 39 16 Ferant conféstim confusiónem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge! +Psalmi Psa 19 39 17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te; et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui díligunt salutáre tuum. +Psalmi Psa 19 39 18 Ego autem mendícus sum et pauper; Dóminus sollícitus est mei. Adjútor meus et protéctor meus tu es; Deus meus, ne tardáveris. Psalmi Psa 19 40 1 [In finem. Psalmus ipsi David.] -Psalmi Psa 19 40 2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. -Psalmi Psa 19 40 3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. -Psalmi Psa 19 40 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. -Psalmi Psa 19 40 5 Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. b -Psalmi Psa 19 40 6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? -Psalmi Psa 19 40 7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. -Psalmi Psa 19 40 8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. -Psalmi Psa 19 40 9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? -Psalmi Psa 19 40 10 Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. -Psalmi Psa 19 40 11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis. -Psalmi Psa 19 40 12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. -Psalmi Psa 19 40 13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. -Psalmi Psa 19 40 14 Benedictus Dominus Deus Israël a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat. b -Psalmi Psa 19 41 1 [In finem. Intellectus filiis Core.] -Psalmi Psa 19 41 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. -Psalmi Psa 19 41 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? -Psalmi Psa 19 41 4 Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? -Psalmi Psa 19 41 5 Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. -Psalmi Psa 19 41 6 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, +Psalmi Psa 19 40 2 Beátus qui intélligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus. +Psalmi Psa 19 40 3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus. +Psalmi Psa 19 40 4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus; univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus. +Psalmi Psa 19 40 5 Ego dixi: Dómine, miserére mei; sana ánimam meam, quia peccávi tibi. b +Psalmi Psa 19 40 6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: Quando moriétur, et períbit nomen ejus? +Psalmi Psa 19 40 7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur; cor ejus congregávit iniquitátem sibi. Egrediebátur foras et loquebátur. +Psalmi Psa 19 40 8 In idípsum advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; advérsum me cogitábant mala mihi. +Psalmi Psa 19 40 9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: Numquid qui dormit non adjíciet ut resúrgat? +Psalmi Psa 19 40 10 Étenim homo pacis meæ in quo sperávi, qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem. +Psalmi Psa 19 40 11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me; et retríbuam eis. +Psalmi Psa 19 40 12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, quóniam non gaudébit inimícus meus super me. +Psalmi Psa 19 40 13 Me autem propter innocéntiam suscepísti; et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum. +Psalmi Psa 19 40 14 Benedíctus Dóminus Deus Israël a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat. b +Psalmi Psa 19 41 1 [In finem. Intelléctus fíliis Core.] +Psalmi Psa 19 41 2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus. +Psalmi Psa 19 41 3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem, vivum; quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei? +Psalmi Psa 19 41 4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus? +Psalmi Psa 19 41 5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam, quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei, in voce exsultatiónis et confessiónis, sonus epulántis. +Psalmi Psa 19 41 6 Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, Psalmi Psa 19 41 7a et Deus meus. -Psalmi Psa 19 41 7b Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. b -Psalmi Psa 19 41 8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. -Psalmi Psa 19 41 9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitae meae. -Psalmi Psa 19 41 10 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? -Psalmi Psa 19 41 11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? -Psalmi Psa 19 41 12 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. -Psalmi Psa 19 42 1 [Psalmus David.] Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. -Psalmi Psa 19 42 2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? -Psalmi Psa 19 42 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. -Psalmi Psa 19 42 4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. -Psalmi Psa 19 42 5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. -Psalmi Psa 19 43 1 [In finem. Filiis Core ad intellectum.] -Psalmi Psa 19 43 2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. -Psalmi Psa 19 43 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. -Psalmi Psa 19 43 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. -Psalmi Psa 19 43 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. -Psalmi Psa 19 43 6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. -Psalmi Psa 19 43 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me: -Psalmi Psa 19 43 8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. -Psalmi Psa 19 43 9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum. -Psalmi Psa 19 43 10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. b -Psalmi Psa 19 43 11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi. -Psalmi Psa 19 43 12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. -Psalmi Psa 19 43 13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. -Psalmi Psa 19 43 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. -Psalmi Psa 19 43 15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis. -Psalmi Psa 19 43 16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me: -Psalmi Psa 19 43 17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. -Psalmi Psa 19 43 18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. b -Psalmi Psa 19 43 19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua: -Psalmi Psa 19 43 20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. -Psalmi Psa 19 43 21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, -Psalmi Psa 19 43 22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis. -Psalmi Psa 19 43 23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. -Psalmi Psa 19 43 24 Quare faciem tuam avertis? oblivísceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae? -Psalmi Psa 19 43 25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. -Psalmi Psa 19 43 26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. -Psalmi Psa 19 44 1 [In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.] -Psalmi Psa 19 44 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. -Psalmi Psa 19 44 3 Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. -Psalmi Psa 19 44 4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. -Psalmi Psa 19 44 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. -Psalmi Psa 19 44 6 Sagittae tuae acutae: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. -Psalmi Psa 19 44 7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui. -Psalmi Psa 19 44 8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis. -Psalmi Psa 19 44 9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te -Psalmi Psa 19 44 10 filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. -Psalmi Psa 19 44 11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. -Psalmi Psa 19 44 12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. -Psalmi Psa 19 44 13 Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis. -Psalmi Psa 19 44 14 Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, -Psalmi Psa 19 44 15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximae ejus afferentur tibi. -Psalmi Psa 19 44 16 Afferentur in laetitia et exsultatione; adducentur in templum regis. -Psalmi Psa 19 44 17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. -Psalmi Psa 19 44 18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 45 1 [In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.] -Psalmi Psa 19 45 2 Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. -Psalmi Psa 19 45 3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. -Psalmi Psa 19 45 4 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. -Psalmi Psa 19 45 5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. b -Psalmi Psa 19 45 6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. -Psalmi Psa 19 45 7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. -Psalmi Psa 19 45 8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. -Psalmi Psa 19 45 9 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, -Psalmi Psa 19 45 10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. -Psalmi Psa 19 45 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. -Psalmi Psa 19 45 12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. -Psalmi Psa 19 46 1 [In finem, pro filiis Core. Psalmus.] -Psalmi Psa 19 46 2 Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: -Psalmi Psa 19 46 3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. -Psalmi Psa 19 46 4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. -Psalmi Psa 19 46 5 Elegit nobis haereditatem suam; speciem Jacob quam dilexit. -Psalmi Psa 19 46 6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae. -Psalmi Psa 19 46 7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite: -Psalmi Psa 19 46 8 quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. -Psalmi Psa 19 46 9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam. -Psalmi Psa 19 46 10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt. -Psalmi Psa 19 47 1 [Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.] -Psalmi Psa 19 47 2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. -Psalmi Psa 19 47 3 Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. -Psalmi Psa 19 47 4 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. -Psalmi Psa 19 47 5 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum. -Psalmi Psa 19 47 6 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. -Psalmi Psa 19 47 7 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis: -Psalmi Psa 19 47 8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. -Psalmi Psa 19 47 9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. -Psalmi Psa 19 47 10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. -Psalmi Psa 19 47 11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; justitia plena est dextera tua. -Psalmi Psa 19 47 12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine. -Psalmi Psa 19 47 13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus. -Psalmi Psa 19 47 14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. -Psalmi Psa 19 47 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. -Psalmi Psa 19 48 1 [In finem, filiis Core. Psalmus.] -Psalmi Psa 19 48 2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem: -Psalmi Psa 19 48 3 quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper. -Psalmi Psa 19 48 4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. -Psalmi Psa 19 48 5 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam. -Psalmi Psa 19 48 6 Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. b -Psalmi Psa 19 48 7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur. -Psalmi Psa 19 48 8 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam, -Psalmi Psa 19 48 9 et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum; +Psalmi Psa 19 41 7b Ad meípsum ánima mea conturbáta est: proptérea memor ero tui de terra Jordánis et Hermóniim a monte módico. b +Psalmi Psa 19 41 8 Abýssus abýssum ínvocat, in voce cataractárum tuárum; ómnia excélsa tua, et fluctus tui super me transiérunt. +Psalmi Psa 19 41 9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, et nocte cánticum ejus; apud me orátio Deo vitæ meæ. +Psalmi Psa 19 41 10 Dicam Deo: Suscéptor meus es; quare oblítus es mei? et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus? +Psalmi Psa 19 41 11 Dum confringúntur ossa mea, exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei, dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? +Psalmi Psa 19 41 12 Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, et Deus meus. +Psalmi Psa 19 42 1 [Psalmus David.] Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me. +Psalmi Psa 19 42 2 Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti? et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? +Psalmi Psa 19 42 3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua. +Psalmi Psa 19 42 4 Et introíbo ad altáre Dei, ad Deum qui lætíficat juventútem meam. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. +Psalmi Psa 19 42 5 Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, et Deus meus. +Psalmi Psa 19 43 1 [In finem. Fíliis Core ad intelléctum.] +Psalmi Psa 19 43 2 Deus, áuribus nostris audívimus, patres nostri annuntiavérunt nobis, opus quod operátus es in diébus eórum, et in diébus antíquis. +Psalmi Psa 19 43 3 Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos; afflixísti pópulos, et expulísti eos. +Psalmi Psa 19 43 4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, et bráchium eórum non salvávit eos: sed déxtera tua et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui, quóniam complacuísti in eis. +Psalmi Psa 19 43 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salútes Jacob. +Psalmi Psa 19 43 6 In te inimícos nostros ventilábimus cornu, et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis. +Psalmi Psa 19 43 7 Non enim in arcu meo sperábo, et gládius meus non salvábit me: +Psalmi Psa 19 43 8 salvásti enim nos de affligéntibus nos, et odiéntes nos confudísti. +Psalmi Psa 19 43 9 In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. +Psalmi Psa 19 43 10 Nunc autem repulísti et confudísti nos, et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris. b +Psalmi Psa 19 43 11 Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros, et qui odérunt nos diripiébant sibi. +Psalmi Psa 19 43 12 Dedísti nos tamquam oves escárum, et in géntibus dispersísti nos. +Psalmi Psa 19 43 13 Vendidísti pópulum tuum sine prétio, et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum. +Psalmi Psa 19 43 14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris; subsannatiónem et derísum his qui sunt in circúitu nostro. +Psalmi Psa 19 43 15 Posuísti nos in similitúdinem géntibus; commotiónem cápitis in pópulis. +Psalmi Psa 19 43 16 Tota die verecúndia mea contra me est, et confúsio faciéi meæ coopéruit me: +Psalmi Psa 19 43 17 a voce exprobrántis et obloquéntis, a fácie inimíci et persequéntis. +Psalmi Psa 19 43 18 Hæc ómnia venérunt super nos; nec oblíti sumus te, et iníque non égimus in testaménto tuo. b +Psalmi Psa 19 43 19 Et non recéssit retro cor nostrum; et declinásti sémitas nostras a via tua: +Psalmi Psa 19 43 20 quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, et coopéruit nos umbra mortis. +Psalmi Psa 19 43 21 Si oblíti sumus nomen Dei nostri, et si expándimus manus nostras ad deum aliénum, +Psalmi Psa 19 43 22 nonne Deus requíret ista? ipse enim novit abscóndita cordis. Quóniam propter te mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. +Psalmi Psa 19 43 23 Exsúrge; quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem. +Psalmi Psa 19 43 24 Quare fáciem tuam avértis? oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ? +Psalmi Psa 19 43 25 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra; conglutinátus est in terra venter noster. +Psalmi Psa 19 43 26 Exsúrge, Dómine, ádjuva nos, et rédime nos propter nomen tuum. +Psalmi Psa 19 44 1 [In finem, pro iis qui commutabúntur. Fíliis Core, ad intelléctum. Cánticum pro dilécto.] +Psalmi Psa 19 44 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea regi. Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. +Psalmi Psa 19 44 3 Speciósus forma prae fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. +Psalmi Psa 19 44 4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime. +Psalmi Psa 19 44 5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna, propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam; et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. +Psalmi Psa 19 44 6 Sagíttæ tuæ acútæ: pópuli sub te cadent, in corda inimicórum regis. +Psalmi Psa 19 44 7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; virga directiónis virga regni tui. +Psalmi Psa 19 44 8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem; proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ, prae consórtibus tuis. +Psalmi Psa 19 44 9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis; ex quibus delectavérunt te +Psalmi Psa 19 44 10 fíliæ regum in honóre tuo. Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. +Psalmi Psa 19 44 11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam; et oblivíscere pópulum tuum, et domum patris tui. +Psalmi Psa 19 44 12 Et concupíscet rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum. +Psalmi Psa 19 44 13 Et fíliæ Tyri in munéribus vultum tuum deprecabúntur; omnes dívites plebis. +Psalmi Psa 19 44 14 Omnis glória ejus fíliæ regis ab intus, in fímbriis áureis, +Psalmi Psa 19 44 15 circumamícta varietátibus. Adducéntur regi vírgines post eam; próximæ ejus afferéntur tibi. +Psalmi Psa 19 44 16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne; adducéntur in templum regis. +Psalmi Psa 19 44 17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii; constítues eos príncipes super omnem terram. +Psalmi Psa 19 44 18 Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 45 1 [In finem, fíliis Core, pro arcánis. Psalmus.] +Psalmi Psa 19 45 2 Deus noster refúgium et virtus; adjútor in tribulatiónibus quæ invenérunt nos nimis. +Psalmi Psa 19 45 3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra, et transferéntur montes in cor maris. +Psalmi Psa 19 45 4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum; conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus. +Psalmi Psa 19 45 5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. b +Psalmi Psa 19 45 6 Deus in médio ejus, non commovébitur; adjuvábit eam Deus mane dilúculo. +Psalmi Psa 19 45 7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. +Psalmi Psa 19 45 8 Dóminus virtútum nobíscum; suscéptor noster Deus Jacob. +Psalmi Psa 19 45 9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram, +Psalmi Psa 19 45 10 áuferens bella usque ad finem terræ. Arcum cónteret, et confrínget arma, et scuta combúret igni. +Psalmi Psa 19 45 11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus; exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra. +Psalmi Psa 19 45 12 Dóminus virtútum nobíscum; suscéptor noster Deus Jacob. +Psalmi Psa 19 46 1 [In finem, pro fíliis Core. Psalmus.] +Psalmi Psa 19 46 2 Omnes gentes, pláudite mánibus; jubiláte Deo in voce exsultatiónis: +Psalmi Psa 19 46 3 quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, rex magnus super omnem terram. +Psalmi Psa 19 46 4 Subjécit pópulos nobis, et gentes sub pédibus nostris. +Psalmi Psa 19 46 5 Elégit nobis hæreditátem suam; spéciem Jacob quam diléxit. +Psalmi Psa 19 46 6 Ascéndit Deus in júbilo, et Dóminus in voce tubæ. +Psalmi Psa 19 46 7 Psállite Deo nostro, psállite; psállite regi nostro, psállite: +Psalmi Psa 19 46 8 quóniam rex omnis terræ Deus, psállite sapiénter. +Psalmi Psa 19 46 9 Regnábit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam. +Psalmi Psa 19 46 10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham, quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt. +Psalmi Psa 19 47 1 [Psalmus cántici. Fíliis Core, secúnda sábbati.] +Psalmi Psa 19 47 2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. +Psalmi Psa 19 47 3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion; látera aquilónis, cívitas regis magni. +Psalmi Psa 19 47 4 Deus in dómibus ejus cognoscétur cum suscípiet eam. +Psalmi Psa 19 47 5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt; convenérunt in unum. +Psalmi Psa 19 47 6 Ipsi vidéntes, sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt. +Psalmi Psa 19 47 7 Tremor apprehéndit eos; ibi dolóres ut parturiéntis: +Psalmi Psa 19 47 8 in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis. +Psalmi Psa 19 47 9 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: Deus fundávit eam in ætérnum. +Psalmi Psa 19 47 10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. +Psalmi Psa 19 47 11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justítia plena est déxtera tua. +Psalmi Psa 19 47 12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ, propter judícia tua, Dómine. +Psalmi Psa 19 47 13 Circúmdate Sion, et complectímini eam; narráte in túrribus ejus. +Psalmi Psa 19 47 14 Pónite corda vestra in virtúte ejus, et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera. +Psalmi Psa 19 47 15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: ipse reget nos in sǽcula. +Psalmi Psa 19 48 1 [In finem, fíliis Core. Psalmus.] +Psalmi Psa 19 48 2 Audíte haec, omnes gentes; áuribus percípite, omnes qui habitátis orbem: +Psalmi Psa 19 48 3 quique terrígenæ et fílii hóminum, simul in unum dives et pauper. +Psalmi Psa 19 48 4 Os meum loquétur sapiéntiam, et meditátio cordis mei prudéntiam. +Psalmi Psa 19 48 5 Inclinábo in parábolam aurem meam; apériam in psaltério propositiónem meam. +Psalmi Psa 19 48 6 Cur timébo in die mala? iníquitas calcánei mei circúmdabit me. b +Psalmi Psa 19 48 7 Qui confídunt in virtúte sua, et in multitúdine divitiárum suárum, gloriántur. +Psalmi Psa 19 48 8 Frater non rédimit, rédimet homo: non dabit Deo placatiónem suam, +Psalmi Psa 19 48 9 et prétium redemptiónis ánimæ suæ. Et laborábit in ætérnum; Psalmi Psa 19 48 10 et vivet adhuc in finem. -Psalmi Psa 19 48 11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, -Psalmi Psa 19 48 12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis. -Psalmi Psa 19 48 13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. -Psalmi Psa 19 48 14 Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. b -Psalmi Psa 19 48 15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. -Psalmi Psa 19 48 16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. -Psalmi Psa 19 48 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: -Psalmi Psa 19 48 18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. -Psalmi Psa 19 48 19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei. -Psalmi Psa 19 48 20 Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in aeternum non videbit lumen. -Psalmi Psa 19 48 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. -Psalmi Psa 19 49 1 [Psalmus Asaph.] Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. -Psalmi Psa 19 49 2 Ex Sion species decoris ejus: -Psalmi Psa 19 49 3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. -Psalmi Psa 19 49 4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum. -Psalmi Psa 19 49 5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. -Psalmi Psa 19 49 6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. -Psalmi Psa 19 49 7 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. b -Psalmi Psa 19 49 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. -Psalmi Psa 19 49 9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: -Psalmi Psa 19 49 10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves. -Psalmi Psa 19 49 11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est. -Psalmi Psa 19 49 12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. -Psalmi Psa 19 49 13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? -Psalmi Psa 19 49 14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. -Psalmi Psa 19 49 15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. -Psalmi Psa 19 49 16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? b -Psalmi Psa 19 49 17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. -Psalmi Psa 19 49 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. -Psalmi Psa 19 49 19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. -Psalmi Psa 19 49 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. -Psalmi Psa 19 49 21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. -Psalmi Psa 19 49 22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat. -Psalmi Psa 19 49 23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. -Psalmi Psa 19 50 1 [In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.] -Psalmi Psa 19 50 3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. -Psalmi Psa 19 50 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. -Psalmi Psa 19 50 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. -Psalmi Psa 19 50 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. -Psalmi Psa 19 50 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. -Psalmi Psa 19 50 8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. -Psalmi Psa 19 50 9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. -Psalmi Psa 19 50 10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. -Psalmi Psa 19 50 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. b -Psalmi Psa 19 50 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. -Psalmi Psa 19 50 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. -Psalmi Psa 19 50 14 Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. -Psalmi Psa 19 50 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. -Psalmi Psa 19 50 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. -Psalmi Psa 19 50 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. -Psalmi Psa 19 50 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. -Psalmi Psa 19 50 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. -Psalmi Psa 19 50 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. -Psalmi Psa 19 50 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. -Psalmi Psa 19 51 1 [In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.] -Psalmi Psa 19 51 3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? -Psalmi Psa 19 51 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. -Psalmi Psa 19 51 5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem. -Psalmi Psa 19 51 6 Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa. -Psalmi Psa 19 51 7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. -Psalmi Psa 19 51 8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: -Psalmi Psa 19 51 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. -Psalmi Psa 19 51 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 51 11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. -Psalmi Psa 19 52 1 [In finem, pro Maëleth intelligentiae David.] Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. -Psalmi Psa 19 52 2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. -Psalmi Psa 19 52 3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. -Psalmi Psa 19 52 4 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. -Psalmi Psa 19 52 5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? -Psalmi Psa 19 52 6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -Psalmi Psa 19 52 7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israël. -Psalmi Psa 19 53 1 [In finem, in carminibus. Intellectus David, cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?] -Psalmi Psa 19 53 3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. -Psalmi Psa 19 53 4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. -Psalmi Psa 19 53 5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. -Psalmi Psa 19 53 6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. -Psalmi Psa 19 53 7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos. -Psalmi Psa 19 53 8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. -Psalmi Psa 19 53 9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. -Psalmi Psa 19 54 1 [In finem, in carminibus. Intellectus David.] -Psalmi Psa 19 54 2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: -Psalmi Psa 19 54 3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum -Psalmi Psa 19 54 4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. -Psalmi Psa 19 54 5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. -Psalmi Psa 19 54 6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. -Psalmi Psa 19 54 7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? -Psalmi Psa 19 54 8 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. -Psalmi Psa 19 54 9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. -Psalmi Psa 19 54 10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. b -Psalmi Psa 19 54 11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus, -Psalmi Psa 19 54 12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus. -Psalmi Psa 19 54 13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. -Psalmi Psa 19 54 14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus: -Psalmi Psa 19 54 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu. -Psalmi Psa 19 54 16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum. -Psalmi Psa 19 54 17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. b -Psalmi Psa 19 54 18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam. -Psalmi Psa 19 54 19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. -Psalmi Psa 19 54 20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. -Psalmi Psa 19 54 21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus: -Psalmi Psa 19 54 22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula. -Psalmi Psa 19 54 23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo. b -Psalmi Psa 19 54 24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. -Psalmi Psa 19 55 1 [In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.] -Psalmi Psa 19 55 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. -Psalmi Psa 19 55 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. -Psalmi Psa 19 55 4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. -Psalmi Psa 19 55 5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. -Psalmi Psa 19 55 6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. -Psalmi Psa 19 55 7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, -Psalmi Psa 19 55 8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. -Psalmi Psa 19 55 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: -Psalmi Psa 19 55 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. -Psalmi Psa 19 55 11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. -Psalmi Psa 19 55 12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi: -Psalmi Psa 19 55 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. -Psalmi Psa 19 56 1 [In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.] -Psalmi Psa 19 56 2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. -Psalmi Psa 19 56 3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. -Psalmi Psa 19 56 4 Misit de caelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, -Psalmi Psa 19 56 5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. -Psalmi Psa 19 56 6 Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua. -Psalmi Psa 19 56 7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. -Psalmi Psa 19 56 8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. -Psalmi Psa 19 56 9 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. -Psalmi Psa 19 56 10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: -Psalmi Psa 19 56 11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. -Psalmi Psa 19 56 12 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. -Psalmi Psa 19 57 1 [In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.] -Psalmi Psa 19 57 2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. -Psalmi Psa 19 57 3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant. -Psalmi Psa 19 57 4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. -Psalmi Psa 19 57 5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, -Psalmi Psa 19 57 6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. -Psalmi Psa 19 57 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. -Psalmi Psa 19 57 8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. -Psalmi Psa 19 57 9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. -Psalmi Psa 19 57 10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. -Psalmi Psa 19 57 11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. -Psalmi Psa 19 57 12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra. -Psalmi Psa 19 58 1 [In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.] -Psalmi Psa 19 58 2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. -Psalmi Psa 19 58 3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. -Psalmi Psa 19 58 4 Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. -Psalmi Psa 19 58 5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi. -Psalmi Psa 19 58 6 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. -Psalmi Psa 19 58 7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. -Psalmi Psa 19 58 8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? -Psalmi Psa 19 58 9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. -Psalmi Psa 19 58 10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: -Psalmi Psa 19 58 11 Deus meus misericordia ejus praeveniet me. -Psalmi Psa 19 58 12 Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine: b -Psalmi Psa 19 58 13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur -Psalmi Psa 19 58 14 in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. -Psalmi Psa 19 58 15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. -Psalmi Psa 19 58 16 Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. -Psalmi Psa 19 58 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. -Psalmi Psa 19 58 18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea. -Psalmi Psa 19 59 1 [In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.] -Psalmi Psa 19 59 4 Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. -Psalmi Psa 19 59 5 Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. -Psalmi Psa 19 59 6 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui. -Psalmi Psa 19 59 7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me. -Psalmi Psa 19 59 8 Deus locutus est in sancto suo: laetabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor. b -Psalmi Psa 19 59 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus; -Psalmi Psa 19 59 10 Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt. -Psalmi Psa 19 59 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? -Psalmi Psa 19 59 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? -Psalmi Psa 19 59 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. -Psalmi Psa 19 59 14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. +Psalmi Psa 19 48 11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: simul insípiens et stultus períbunt. Et relínquent aliénis divítias suas, +Psalmi Psa 19 48 12 et sepúlchra eórum domus illórum in ætérnum; tabernácula eórum in progénie et progénie: vocavérunt nómina sua in terris suis. +Psalmi Psa 19 48 13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit. Comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis. +Psalmi Psa 19 48 14 Hæc via illórum scándalum ipsis; et póstea in ore suo complacébunt. b +Psalmi Psa 19 48 15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: mors depáscet eos. Et dominabúntur eórum justi in matutíno; et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum. +Psalmi Psa 19 48 16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi, cum accéperit me. +Psalmi Psa 19 48 17 Ne timúeris cum dives factus fúerit homo, et cum multiplicáta fúerit glória domus ejus: +Psalmi Psa 19 48 18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, neque descéndet cum eo glória ejus. +Psalmi Psa 19 48 19 Quia ánima ejus in vita ipsíus benedicétur; confitébitur tibi cum beneféceris ei. +Psalmi Psa 19 48 20 Introíbit usque in progénies patrum suórum; et usque in ætérnum non vidébit lumen. +Psalmi Psa 19 48 21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit. Comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis. +Psalmi Psa 19 49 1 [Psalmus Asaph.] Deus deórum Dóminus locútus est, et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum. +Psalmi Psa 19 49 2 Ex Sion spécies decóris ejus: +Psalmi Psa 19 49 3 Deus maniféste véniet; Deus noster, et non silébit. Ignis in conspéctu ejus exardéscet; et in circúitu ejus tempéstas válida. +Psalmi Psa 19 49 4 Advocábit cælum desúrsum, et terram, discérnere pópulum suum. +Psalmi Psa 19 49 5 Congregáte illi sanctos ejus, qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia. +Psalmi Psa 19 49 6 Et annuntiábunt cæli justítiam ejus, quóniam Deus judex est. +Psalmi Psa 19 49 7 Audi, pópulus meus, et loquar; Israël, et testificábor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. b +Psalmi Psa 19 49 8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper. +Psalmi Psa 19 49 9 Non accípiam de domo tua vítulos, neque de grégibus tuis hircos: +Psalmi Psa 19 49 10 quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, juménta in móntibus, et boves. +Psalmi Psa 19 49 11 Cognóvi ómnia volatília cæli, et pulchritúdo agri mecum est. +Psalmi Psa 19 49 12 Si esuríero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitúdo ejus. +Psalmi Psa 19 49 13 Numquid manducábo carnes taurórum? aut sánguinem hircórum potábo? +Psalmi Psa 19 49 14 Ímmola Deo sacrifícium laudis, et redde Altíssimo vota tua. +Psalmi Psa 19 49 15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: éruam te, et honorificábis me. +Psalmi Psa 19 49 16 Peccatóri autem dixit Deus: Quare tu enárras justítias meas? et assúmis testaméntum meum per os tuum? b +Psalmi Psa 19 49 17 Tu vero odísti disciplínam, et projecísti sermónes meos retrórsum. +Psalmi Psa 19 49 18 Si vidébas furem, currébas cum eo; et cum adúlteris portiónem tuam ponébas. +Psalmi Psa 19 49 19 Os tuum abundávit malítia, et lingua tua concinnábat dolos. +Psalmi Psa 19 49 20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum. +Psalmi Psa 19 49 21 Hæc fecísti, et tácui. Existimásti iníque quod ero tui símilis: árguam te, et státuam contra fáciem tuam. +Psalmi Psa 19 49 22 Intellígite haec, qui obliviscímini Deum, nequándo rápiat, et non sit qui erípiat. +Psalmi Psa 19 49 23 Sacrifícium laudis honorificábit me, et illic iter quo osténdam illi salutáre Dei. +Psalmi Psa 19 50 1 [In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan prophéta, quando intrávit ad Bethsabée.] +Psalmi Psa 19 50 3 Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam; et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, dele iniquitátem meam. +Psalmi Psa 19 50 4 Ámplius lava me ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me. +Psalmi Psa 19 50 5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper. +Psalmi Psa 19 50 6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci; ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris. +Psalmi Psa 19 50 7 Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum, et in peccátis concépit me mater mea. +Psalmi Psa 19 50 8 Ecce enim veritátem dilexísti; incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi. +Psalmi Psa 19 50 9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; lavábis me, et super nivem dealbábor. +Psalmi Psa 19 50 10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam, et exsultábunt ossa humiliáta. +Psalmi Psa 19 50 11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. b +Psalmi Psa 19 50 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis. +Psalmi Psa 19 50 13 Ne projícias me a fácie tua, et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me. +Psalmi Psa 19 50 14 Redde mihi lætítiam salutáris tui, et spíritu principáli confírma me. +Psalmi Psa 19 50 15 Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur. +Psalmi Psa 19 50 16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, et exsultábit lingua mea justítiam tuam. +Psalmi Psa 19 50 17 Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam. +Psalmi Psa 19 50 18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique; holocáustis non delectáberis. +Psalmi Psa 19 50 19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. +Psalmi Psa 19 50 20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, ut ædificéntur muri Jerúsalem. +Psalmi Psa 19 50 21 Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta; tunc impónent super altáre tuum vítulos. +Psalmi Psa 19 51 1 [In finem. Intelléctus David, cum venit Doëg Idumǽus, et nuntiávit Sauli: Venit David in domum Achímelech.] +Psalmi Psa 19 51 3 Quid gloriáris in malítia, qui potens es in iniquitáte? +Psalmi Psa 19 51 4 Tota die injustítiam cogitávit lingua tua; sicut novácula acúta fecísti dolum. +Psalmi Psa 19 51 5 Dilexísti malítiam super benignitátem; iniquitátem magis quam loqui æquitátem. +Psalmi Psa 19 51 6 Dilexísti ómnia verba præcipitatiónis; lingua dolósa. +Psalmi Psa 19 51 7 Proptérea Deus déstruet te in finem; evéllet te, et emigrábit te de tabernáculo tuo, et radícem tuam de terra vivéntium. +Psalmi Psa 19 51 8 Vidébunt justi, et timébunt; et super eum ridébunt, et dicent: +Psalmi Psa 19 51 9 Ecce homo qui non pósuit Deum adjutórem suum; sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum, et præváluit in vanitáte sua. +Psalmi Psa 19 51 10 Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dei; sperávi in misericórdia Dei, in ætérnum et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 51 11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est in conspéctu sanctórum tuórum. +Psalmi Psa 19 52 1 [In finem, pro Maëleth intelligéntiæ David.] Dixit insípiens in corde suo: Non est Deus. +Psalmi Psa 19 52 2 Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in iniquitátibus; non est qui fáciat bonum. +Psalmi Psa 19 52 3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum. +Psalmi Psa 19 52 4 Omnes declinavérunt; simul inútiles facti sunt: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. +Psalmi Psa 19 52 5 Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, qui dévorant plebem meam ut cibum panis? +Psalmi Psa 19 52 6 Deum non invocavérunt; illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor. Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui homínibus placent: confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos. +Psalmi Psa 19 52 7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël. +Psalmi Psa 19 53 1 [In finem, in carmínibus. Intelléctus David, cum veníssent Ziphǽi, et dixíssent ad Saul: Nonne David abscónditus est apud nos?] +Psalmi Psa 19 53 3 Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua júdica me. +Psalmi Psa 19 53 4 Deus, exáudi oratiónem meam; áuribus pércipe verba oris mei. +Psalmi Psa 19 53 5 Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam, et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum. +Psalmi Psa 19 53 6 Ecce enim Deus ádjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. +Psalmi Psa 19 53 7 Avérte mala inimícis meis; et in veritáte tua dispérde illos. +Psalmi Psa 19 53 8 Voluntárie sacrificábo tibi, et confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est. +Psalmi Psa 19 53 9 Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me, et super inimícos meos despéxit óculus meus. +Psalmi Psa 19 54 1 [In finem, in carmínibus. Intelléctus David.] +Psalmi Psa 19 54 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: +Psalmi Psa 19 54 3 inténde mihi, et exáudi me. Contristátus sum in exercitatióne mea, et conturbátus sum +Psalmi Psa 19 54 4 a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris. Quóniam declinavérunt in me iniquitátes, et in ira molésti erant mihi. +Psalmi Psa 19 54 5 Cor meum conturbátum est in me, et formído mortis cécidit super me. +Psalmi Psa 19 54 6 Timor et tremor venérunt super me, et contexérunt me ténebræ. +Psalmi Psa 19 54 7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo, et requiéscam? +Psalmi Psa 19 54 8 Ecce elongávi fúgiens, et mansi in solitúdine. +Psalmi Psa 19 54 9 Exspectábam eum qui salvum me fecit a pusillanimitáte spíritus, et tempestáte. +Psalmi Psa 19 54 10 Præcípita, Dómine; dívide linguas eórum: quóniam vidi iniquitátem et contradictiónem in civitáte. b +Psalmi Psa 19 54 11 Die ac nocte circúmdabit eam super muros ejus iníquitas; et labor in médio ejus, +Psalmi Psa 19 54 12 et injustítia: et non defécit de platéis ejus usúra et dolus. +Psalmi Psa 19 54 13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique. Et si is qui óderat me super me magna locútus fuísset, abscondíssem me fórsitan ab eo. +Psalmi Psa 19 54 14 Tu vero homo unánimis, dux meus, et notus meus: +Psalmi Psa 19 54 15 qui simul mecum dulces capiébas cibos; in domo Dei ambulávimus cum consénsu. +Psalmi Psa 19 54 16 Véniat mors super illos, et descéndant in inférnum vivéntes: quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, in médio eórum. +Psalmi Psa 19 54 17 Ego autem ad Deum clamávi, et Dóminus salvábit me. b +Psalmi Psa 19 54 18 Véspere, et mane, et merídie, narrábo, et annuntiábo; et exáudiet vocem meam. +Psalmi Psa 19 54 19 Rédimet in pace ánimam meam ab his qui appropínquant mihi: quóniam inter multos erant mecum. +Psalmi Psa 19 54 20 Exáudiet Deus, et humiliábit illos, qui est ante sǽcula. Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum. +Psalmi Psa 19 54 21 Exténdit manum suam in retribuéndo; contaminavérunt testaméntum ejus: +Psalmi Psa 19 54 22 divísi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquávit cor illíus. Mollíti sunt sermónes ejus super óleum; et ipsi sunt jácula. +Psalmi Psa 19 54 23 Jacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet; non dabit in ætérnum fluctuatiónem justo. b +Psalmi Psa 19 54 24 Tu vero, Deus, dedúces eos in púteum intéritus. Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; ego autem sperábo in te, Dómine. +Psalmi Psa 19 55 1 [In finem, pro pópulo qui a sanctis longe factus est. David in títuli inscriptiónem, cum tenuérunt eum Allophýli in Geth.] +Psalmi Psa 19 55 2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo; tota die impúgnans, tribulávit me. +Psalmi Psa 19 55 3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die, quóniam multi bellántes advérsum me. +Psalmi Psa 19 55 4 Ab altitúdine diéi timébo: ego vero in te sperábo. +Psalmi Psa 19 55 5 In Deo laudábo sermónes meos; in Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi caro. +Psalmi Psa 19 55 6 Tota die verba mea execrabántur; advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum. +Psalmi Psa 19 55 7 Inhabitábunt, et abscóndent; ipsi calcáneum meum observábunt. Sicut sustinuérunt ánimam meam, +Psalmi Psa 19 55 8 pro níhilo salvos fácies illos; in ira pópulos confrínges. +Psalmi Psa 19 55 9 Deus, vitam meam annuntiávi tibi; posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo, sicut et in promissióne tua: +Psalmi Psa 19 55 10 tunc converténtur inimíci mei retrórsum. In quacúmque die invocávero te, ecce cognóvi quóniam Deus meus es. +Psalmi Psa 19 55 11 In Deo laudábo verbum; in Dómino laudábo sermónem. In Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi homo. +Psalmi Psa 19 55 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudatiónes tibi: +Psalmi Psa 19 55 13 quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium. +Psalmi Psa 19 56 1 [In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem, cum fúgeret a fácie Saul in spelúncam.] +Psalmi Psa 19 56 2 Miserére mei, Deus, miserére mei, quóniam in te confídit ánima mea. Et in umbra alárum tuárum sperábo, donec tránseat iníquitas. +Psalmi Psa 19 56 3 Clamábo ad Deum altíssimum, Deum qui benefécit mihi. +Psalmi Psa 19 56 4 Misit de cælo, et liberávit me; dedit in oppróbrium conculcántes me. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam, +Psalmi Psa 19 56 5 et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum. Dormívi conturbátus. Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ, et lingua eórum gládius acútus. +Psalmi Psa 19 56 6 Exaltáre super cælos, Deus, et in omnem terram glória tua. +Psalmi Psa 19 56 7 Láqueum paravérunt pédibus meis, et incurvavérunt ánimam meam. Fodérunt ante fáciem meam fóveam, et incidérunt in eam. +Psalmi Psa 19 56 8 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum; cantábo, et psalmum dicam. +Psalmi Psa 19 56 9 Exsúrge, glória mea; exsúrge, psaltérium et cíthara: exsúrgam dilúculo. +Psalmi Psa 19 56 10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psalmum dicam tibi in géntibus: +Psalmi Psa 19 56 11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, et usque ad nubes véritas tua. +Psalmi Psa 19 56 12 Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua. +Psalmi Psa 19 57 1 [In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem.] +Psalmi Psa 19 57 2 Si vere útique justítiam loquímini, recta judicáte, fílii hóminum. +Psalmi Psa 19 57 3 Étenim in corde iniquitátes operámini; in terra injustítias manus vestræ concínnant. +Psalmi Psa 19 57 4 Alienáti sunt peccatóres a vulva; erravérunt ab útero: locúti sunt falsa. +Psalmi Psa 19 57 5 Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis, sicut áspidis surdæ et obturántis aures suas, +Psalmi Psa 19 57 6 quæ non exáudiet vocem incantántium, et venéfici incantántis sapiénter. +Psalmi Psa 19 57 7 Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum; molas leónum confrínget Dóminus. +Psalmi Psa 19 57 8 Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens; inténdit arcum suum donec infirméntur. +Psalmi Psa 19 57 9 Sicut cera quæ fluit auferéntur; supercécidit ignis, et non vidérunt solem. +Psalmi Psa 19 57 10 Priúsquam intellígerent spinæ vestræ rhamnum, sicut vivéntes sic in ira absórbet eos. +Psalmi Psa 19 57 11 Lætábitur justus cum víderit vindíctam; manus suas lavábit in sánguine peccatóris. +Psalmi Psa 19 57 12 Et dicet homo: Si útique est fructus justo, útique est Deus júdicans eos in terra. +Psalmi Psa 19 58 1 [In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem, quando misit Saul et custodívit domum ejus ut eum interfíceret.] +Psalmi Psa 19 58 2 Éripe me de inimícis meis, Deus meus, et ab insurgéntibus in me líbera me. +Psalmi Psa 19 58 3 Éripe me de operántibus iniquitátem, et de viris sánguinum salva me. +Psalmi Psa 19 58 4 Quia ecce cepérunt ánimam meam; irruérunt in me fortes. +Psalmi Psa 19 58 5 Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine; sine iniquitáte cucúrri, et diréxi. +Psalmi Psa 19 58 6 Exsúrge in occúrsum meum, et vide: et tu, Dómine Deus virtútum, Deus Israël, inténde ad visitándas omnes gentes: non misereáris ómnibus qui operántur iniquitátem. +Psalmi Psa 19 58 7 Converténtur ad vésperam, et famem patiéntur ut canes: et circuíbunt civitátem. +Psalmi Psa 19 58 8 Ecce loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: quóniam quis audívit? +Psalmi Psa 19 58 9 Et tu, Dómine, deridébis eos; ad níhilum dedúces omnes gentes. +Psalmi Psa 19 58 10 Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: +Psalmi Psa 19 58 11 Deus meus misericórdia ejus prævéniet me. +Psalmi Psa 19 58 12 Deus osténdet mihi super inimícos meos: ne occídas eos, nequándo obliviscántur pópuli mei. Dispérge illos in virtúte tua, et depóne eos, protéctor meus, Dómine: b +Psalmi Psa 19 58 13 delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum; et comprehendántur in supérbia sua. Et de execratióne et mendácio annuntiábuntur +Psalmi Psa 19 58 14 in consummatióne: in ira consummatiónis, et non erunt. Et scient quia Deus dominábitur Jacob, et fínium terræ. +Psalmi Psa 19 58 15 Converténtur ad vésperam, et famem patiéntur ut canes: et circuíbunt civitátem. +Psalmi Psa 19 58 16 Ipsi dispergéntur ad manducándum; si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt. +Psalmi Psa 19 58 17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam, et exsultábo mane misericórdiam tuam: quia factus es suscéptor meus, et refúgium meum in die tribulatiónis meæ. +Psalmi Psa 19 58 18 Adjútor meus, tibi psallam, quia Deus suscéptor meus es; Deus meus, misericórdia mea. +Psalmi Psa 19 59 1 [In finem, pro his qui immutabúntur, in títuli inscriptiónem ipsi David, in doctrínam, Deus, repulísti nos, et destruxísti nos; irátus es, et misértus es nobis.] +Psalmi Psa 19 59 4 Commovísti terram, et conturbásti eam; sana contritiónes ejus, quia commóta est. +Psalmi Psa 19 59 5 Ostendísti pópulo tuo dura; potásti nos vino compunctiónis. +Psalmi Psa 19 59 6 Dedísti metuéntibus te significatiónem, ut fúgiant a fácie arcus; ut liberéntur dilécti tui. +Psalmi Psa 19 59 7 Salvum fac déxtera tua, et exáudi me. +Psalmi Psa 19 59 8 Deus locútus est in sancto suo: lætábor, et partíbor Síchimam; et convállem tabernaculórum metíbor. b +Psalmi Psa 19 59 9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses; et Éphraim fortitúdo cápitis mei. Juda rex meus; +Psalmi Psa 19 59 10 Moab olla spei meæ. In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: mihi alienígenæ súbditi sunt. +Psalmi Psa 19 59 11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? quis dedúcet me usque in Idumǽam? +Psalmi Psa 19 59 12 nonne tu, Deus, qui repulísti nos? et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris? +Psalmi Psa 19 59 13 Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis. +Psalmi Psa 19 59 14 In Deo faciémus virtútem; et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos. Psalmi Psa 19 60 1 [In finem. In hymnis David.] -Psalmi Psa 19 60 2 Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae. -Psalmi Psa 19 60 3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me, -Psalmi Psa 19 60 4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. -Psalmi Psa 19 60 5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum. -Psalmi Psa 19 60 6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. -Psalmi Psa 19 60 7 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis. -Psalmi Psa 19 60 8 Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret? -Psalmi Psa 19 60 9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. -Psalmi Psa 19 61 1 [In finem, pro Idithun. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 61 2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. -Psalmi Psa 19 61 3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. -Psalmi Psa 19 61 4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae. -Psalmi Psa 19 61 5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. -Psalmi Psa 19 61 6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea: -Psalmi Psa 19 61 7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. -Psalmi Psa 19 61 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. -Psalmi Psa 19 61 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum. -Psalmi Psa 19 61 10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. b -Psalmi Psa 19 61 11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere. -Psalmi Psa 19 61 12 Semel locutus est Deus; duo haec audivi: quia potestas Dei est, -Psalmi Psa 19 61 13 et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua. -Psalmi Psa 19 62 1 [Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.] -Psalmi Psa 19 62 2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! -Psalmi Psa 19 62 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. -Psalmi Psa 19 62 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. -Psalmi Psa 19 62 5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. -Psalmi Psa 19 62 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. -Psalmi Psa 19 62 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. -Psalmi Psa 19 62 8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. -Psalmi Psa 19 62 9 Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. -Psalmi Psa 19 62 10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae; -Psalmi Psa 19 62 11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. -Psalmi Psa 19 62 12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. +Psalmi Psa 19 60 2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam; inténde oratióni meæ. +Psalmi Psa 19 60 3 A fínibus terræ ad te clamávi, dum anxiarétur cor meum; in petra exaltásti me. Deduxísti me, +Psalmi Psa 19 60 4 quia factus es spes mea: turris fortitúdinis a fácie inimíci. +Psalmi Psa 19 60 5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula; prótegar in velaménto alárum tuárum. +Psalmi Psa 19 60 6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam; dedísti hæreditátem timéntibus nomen tuum. +Psalmi Psa 19 60 7 Dies super dies regis adjícies; annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis. +Psalmi Psa 19 60 8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: misericórdiam et veritátem ejus quis requíret? +Psalmi Psa 19 60 9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, ut reddam vota mea de die in diem. +Psalmi Psa 19 61 1 [In finem, pro Ídithun. Psalmus David.] +Psalmi Psa 19 61 2 Nonne Deo subjécta erit ánima mea? ab ipso enim salutáre meum. +Psalmi Psa 19 61 3 Nam et ipse Deus meus et salutáris meus; suscéptor meus, non movébor ámplius. +Psalmi Psa 19 61 4 Quoúsque irrúitis in hóminem? interfícitis univérsi vos, tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ. +Psalmi Psa 19 61 5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere; cucúrri in siti: ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant. +Psalmi Psa 19 61 6 Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea, quóniam ab ipso patiéntia mea: +Psalmi Psa 19 61 7 quia ipse Deus meus et salvátor meus, adjútor meus, non emigrábo. +Psalmi Psa 19 61 8 In Deo salutáre meum et glória mea; Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est. +Psalmi Psa 19 61 9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli; effúndite coram illo corda vestra: Deus adjútor noster in ætérnum. +Psalmi Psa 19 61 10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris, ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum. b +Psalmi Psa 19 61 11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere; divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere. +Psalmi Psa 19 61 12 Semel locútus est Deus; duo haec audívi: quia potéstas Dei est, +Psalmi Psa 19 61 13 et tibi, Dómine, misericórdia: quia tu reddes unicuíque juxta ópera sua. +Psalmi Psa 19 62 1 [Psalmus David, cum esset in desérto Idumǽæ.] +Psalmi Psa 19 62 2 Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo. Sitívit in te ánima mea; quam multiplíciter tibi caro mea! +Psalmi Psa 19 62 3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa, sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam. +Psalmi Psa 19 62 4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, lábia mea laudábunt te. +Psalmi Psa 19 62 5 Sic benedícam te in vita mea, et in nómine tuo levábo manus meas. +Psalmi Psa 19 62 6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. +Psalmi Psa 19 62 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te. +Psalmi Psa 19 62 8 Quia fuísti adjútor meus, et in velaménto alárum tuárum exsultábo. +Psalmi Psa 19 62 9 Adhǽsit ánima mea post te; me suscépit déxtera tua. +Psalmi Psa 19 62 10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam: introíbunt in inferióra terræ; +Psalmi Psa 19 62 11 tradéntur in manus gládii: partes vúlpium erunt. +Psalmi Psa 19 62 12 Rex vero lætábitur in Deo; laudabúntur omnes qui jurant in eo: quia obstrúctum est os loquéntium iníqua. Psalmi Psa 19 63 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 63 2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. -Psalmi Psa 19 63 3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. -Psalmi Psa 19 63 4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram, -Psalmi Psa 19 63 5 ut sagittent in occultis immaculatum. -Psalmi Psa 19 63 6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos? -Psalmi Psa 19 63 7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, -Psalmi Psa 19 63 8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, -Psalmi Psa 19 63 9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, -Psalmi Psa 19 63 10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. -Psalmi Psa 19 63 11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. -Psalmi Psa 19 64 1 [In finem. Psalmus David, canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.] -Psalmi Psa 19 64 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. -Psalmi Psa 19 64 3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. -Psalmi Psa 19 64 4 Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. -Psalmi Psa 19 64 5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae; sanctum est templum tuum, -Psalmi Psa 19 64 6 mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe. -Psalmi Psa 19 64 7 Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia; -Psalmi Psa 19 64 8 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, -Psalmi Psa 19 64 9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. -Psalmi Psa 19 64 10 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est praeparatio ejus. -Psalmi Psa 19 64 11 Rivos ejus inebria; multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus laetabitur germinans. -Psalmi Psa 19 64 12 Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. -Psalmi Psa 19 64 13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. -Psalmi Psa 19 64 14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent. -Psalmi Psa 19 65 1 [In finem. Canticum psalmi resurrectionis.] Jubilate Deo, omnis terra; -Psalmi Psa 19 65 2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. -Psalmi Psa 19 65 3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. -Psalmi Psa 19 65 4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. -Psalmi Psa 19 65 5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. -Psalmi Psa 19 65 6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso. -Psalmi Psa 19 65 7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. -Psalmi Psa 19 65 8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus: -Psalmi Psa 19 65 9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. -Psalmi Psa 19 65 10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. b -Psalmi Psa 19 65 11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; -Psalmi Psa 19 65 12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. -Psalmi Psa 19 65 13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea -Psalmi Psa 19 65 14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea. -Psalmi Psa 19 65 15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis. -Psalmi Psa 19 65 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. -Psalmi Psa 19 65 17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. -Psalmi Psa 19 65 18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. -Psalmi Psa 19 65 19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae. -Psalmi Psa 19 65 20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. -Psalmi Psa 19 66 1 [In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.] -Psalmi Psa 19 66 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: -Psalmi Psa 19 66 3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. -Psalmi Psa 19 66 4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. -Psalmi Psa 19 66 5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. -Psalmi Psa 19 66 6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. -Psalmi Psa 19 66 7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster! -Psalmi Psa 19 66 8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. -Psalmi Psa 19 67 1 [In finem. Psalmus cantici ipsi David.] -Psalmi Psa 19 67 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. -Psalmi Psa 19 67 3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. -Psalmi Psa 19 67 4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. -Psalmi Psa 19 67 5 Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus, -Psalmi Psa 19 67 6 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo. -Psalmi Psa 19 67 7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. -Psalmi Psa 19 67 8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, b -Psalmi Psa 19 67 9 terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël. -Psalmi Psa 19 67 10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. -Psalmi Psa 19 67 11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. -Psalmi Psa 19 67 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. b -Psalmi Psa 19 67 13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia. -Psalmi Psa 19 67 14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri. -Psalmi Psa 19 67 15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon. -Psalmi Psa 19 67 16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis. b -Psalmi Psa 19 67 17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem. -Psalmi Psa 19 67 18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto. -Psalmi Psa 19 67 19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. -Psalmi Psa 19 67 20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. -Psalmi Psa 19 67 21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis. -Psalmi Psa 19 67 22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. -Psalmi Psa 19 67 23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris: -Psalmi Psa 19 67 24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. -Psalmi Psa 19 67 25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. -Psalmi Psa 19 67 26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. -Psalmi Psa 19 67 27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël. -Psalmi Psa 19 67 28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali. -Psalmi Psa 19 67 29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. b -Psalmi Psa 19 67 30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. -Psalmi Psa 19 67 31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt. -Psalmi Psa 19 67 32 Venient legati ex Aegypto; Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. -Psalmi Psa 19 67 33 Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo. -Psalmi Psa 19 67 34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis. -Psalmi Psa 19 67 35 Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. -Psalmi Psa 19 67 36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus! -Psalmi Psa 19 68 1 [In finem, pro iis qui commutabuntur. David.] -Psalmi Psa 19 68 2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. -Psalmi Psa 19 68 3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. -Psalmi Psa 19 68 4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. -Psalmi Psa 19 68 5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam. -Psalmi Psa 19 68 6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. -Psalmi Psa 19 68 7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israël. -Psalmi Psa 19 68 8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. -Psalmi Psa 19 68 9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae. -Psalmi Psa 19 68 10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. -Psalmi Psa 19 68 11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. b -Psalmi Psa 19 68 12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam. -Psalmi Psa 19 68 13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. -Psalmi Psa 19 68 14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae. -Psalmi Psa 19 68 15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum. -Psalmi Psa 19 68 16 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. -Psalmi Psa 19 68 17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. -Psalmi Psa 19 68 18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. -Psalmi Psa 19 68 19 Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me. -Psalmi Psa 19 68 20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam; -Psalmi Psa 19 68 21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. -Psalmi Psa 19 68 22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. -Psalmi Psa 19 68 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. -Psalmi Psa 19 68 24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. -Psalmi Psa 19 68 25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. -Psalmi Psa 19 68 26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. -Psalmi Psa 19 68 27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. -Psalmi Psa 19 68 28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam. -Psalmi Psa 19 68 29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. -Psalmi Psa 19 68 30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. b -Psalmi Psa 19 68 31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: -Psalmi Psa 19 68 32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. -Psalmi Psa 19 68 33 Videant pauperes, et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra: -Psalmi Psa 19 68 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. -Psalmi Psa 19 68 35 Laudent illum caeli et terra; mare, et omnia reptilia in eis. -Psalmi Psa 19 68 36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam. -Psalmi Psa 19 68 37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea. -Psalmi Psa 19 69 1 [In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.] -Psalmi Psa 19 69 2 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. -Psalmi Psa 19 69 3 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam. -Psalmi Psa 19 69 4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge! -Psalmi Psa 19 69 5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. -Psalmi Psa 19 69 6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. -Psalmi Psa 19 70 1 [Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum.] In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum. -Psalmi Psa 19 70 2 In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me. -Psalmi Psa 19 70 3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. -Psalmi Psa 19 70 4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui: -Psalmi Psa 19 70 5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea. -Psalmi Psa 19 70 6 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus; in te cantatio mea semper. -Psalmi Psa 19 70 7 Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis. -Psalmi Psa 19 70 8 Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. -Psalmi Psa 19 70 9 Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. b -Psalmi Psa 19 70 10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum, -Psalmi Psa 19 70 11 dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. -Psalmi Psa 19 70 12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice. -Psalmi Psa 19 70 13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi. -Psalmi Psa 19 70 14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. b -Psalmi Psa 19 70 15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam, -Psalmi Psa 19 70 16 introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius. -Psalmi Psa 19 70 17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. -Psalmi Psa 19 70 18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam, -Psalmi Psa 19 70 19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quae fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi? -Psalmi Psa 19 70 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. -Psalmi Psa 19 70 21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me. -Psalmi Psa 19 70 22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israël. -Psalmi Psa 19 70 23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti. -Psalmi Psa 19 70 24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. -Psalmi Psa 19 71 1 [Psalmus, in Salomonem.] -Psalmi Psa 19 71 2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. -Psalmi Psa 19 71 3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. -Psalmi Psa 19 71 4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. -Psalmi Psa 19 71 5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. -Psalmi Psa 19 71 6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. -Psalmi Psa 19 71 7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. -Psalmi Psa 19 71 8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. b -Psalmi Psa 19 71 9 Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. -Psalmi Psa 19 71 10 Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent: -Psalmi Psa 19 71 11 et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. -Psalmi Psa 19 71 12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. -Psalmi Psa 19 71 13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. -Psalmi Psa 19 71 14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. -Psalmi Psa 19 71 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. -Psalmi Psa 19 71 16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae. -Psalmi Psa 19 71 17 Sit nomen ejus benedictum in saecula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum. -Psalmi Psa 19 71 18 Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. b -Psalmi Psa 19 71 19 Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat. -Psalmi Psa 19 71 20 Defecerunt laudes David, filii Jesse. +Psalmi Psa 19 63 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor; a timóre inimíci éripe ánimam meam. +Psalmi Psa 19 63 3 Protexísti me a convéntu malignántium, a multitúdine operántium iniquitátem. +Psalmi Psa 19 63 4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas; intendérunt arcum rem amáram, +Psalmi Psa 19 63 5 ut sagíttent in occúltis immaculátum. +Psalmi Psa 19 63 6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt; firmavérunt sibi sermónem nequam. Narravérunt ut abscónderent láqueos; dixérunt: Quis vidébit eos? +Psalmi Psa 19 63 7 Scrutáti sunt iniquitátes; defecérunt scrutántes scrutínio. Accédet homo ad cor altum, +Psalmi Psa 19 63 8 et exaltábitur Deus. Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum, +Psalmi Psa 19 63 9 et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum. Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos, +Psalmi Psa 19 63 10 et tímuit omnis homo. Et annuntiavérunt ópera Dei, et facta ejus intellexérunt. +Psalmi Psa 19 63 11 Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, et laudabúntur omnes recti corde. +Psalmi Psa 19 64 1 [In finem. Psalmus David, cánticum Jeremíæ et Ezechiélis pópulo transmigratiónis, cum incíperent exíre.] +Psalmi Psa 19 64 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem. +Psalmi Psa 19 64 3 Exáudi oratiónem meam; ad te omnis caro véniet. +Psalmi Psa 19 64 4 Verba iniquórum prævaluérunt super nos, et impietátibus nostris tu propitiáberis. +Psalmi Psa 19 64 5 Beátus quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Replébimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, +Psalmi Psa 19 64 6 mirábile in æquitáte. Exáudi nos, Deus, salutáris noster, spes ómnium fínium terræ, et in mari longe. +Psalmi Psa 19 64 7 Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia; +Psalmi Psa 19 64 8 qui contúrbas profúndum maris, sonum flúctuum ejus. Turbabúntur gentes, +Psalmi Psa 19 64 9 et timébunt qui hábitant términos a signis tuis; éxitus matutíni et véspere delectábis. +Psalmi Psa 19 64 10 Visitásti terram, et inebriásti eam; multiplicásti locupletáre eam. Flumen Dei replétum est aquis; parásti cibum illórum: quóniam ita est præparátio ejus. +Psalmi Psa 19 64 11 Rivos ejus inébria; multíplica genímina ejus: in stillicídiis ejus lætábitur gérminans. +Psalmi Psa 19 64 12 Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ, et campi tui replebúntur ubertáte. +Psalmi Psa 19 64 13 Pinguéscent speciósa desérti, et exsultatióne colles accingéntur. +Psalmi Psa 19 64 14 Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto; clamábunt, étenim hymnum dicent. +Psalmi Psa 19 65 1 [In finem. Cánticum psalmi resurrectiónis.] Jubiláte Deo, omnis terra; +Psalmi Psa 19 65 2 psalmum dícite nómini ejus; date glóriam laudi ejus. +Psalmi Psa 19 65 3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui. +Psalmi Psa 19 65 4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi; psalmum dicat nómini tuo. +Psalmi Psa 19 65 5 Veníte, et vidéte ópera Dei: terríbilis in consíliis super fílios hóminum. +Psalmi Psa 19 65 6 Qui convértit mare in áridam; in flúmine pertransíbunt pede: ibi lætábimur in ipso. +Psalmi Psa 19 65 7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum; óculi ejus super gentes respíciunt: qui exásperant non exalténtur in semetípsis. +Psalmi Psa 19 65 8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, et audítam fácite vocem laudis ejus: +Psalmi Psa 19 65 9 qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit in commotiónem pedes meos. +Psalmi Psa 19 65 10 Quóniam probásti nos, Deus; igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. b +Psalmi Psa 19 65 11 Induxísti nos in láqueum; posuísti tribulatiónes in dorso nostro; +Psalmi Psa 19 65 12 imposuísti hómines super cápita nostra. Transívimus per ignem et aquam, et eduxísti nos in refrigérium. +Psalmi Psa 19 65 13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; reddam tibi vota mea +Psalmi Psa 19 65 14 quæ distinxérunt lábia mea: et locútum est os meum in tribulatióne mea. +Psalmi Psa 19 65 15 Holocáusta medulláta ófferam tibi, cum incénso aríetum; ófferam tibi boves cum hircis. +Psalmi Psa 19 65 16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ. +Psalmi Psa 19 65 17 Ad ipsum ore meo clamávi, et exaltávi sub lingua mea. +Psalmi Psa 19 65 18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, non exáudiet Dóminus. +Psalmi Psa 19 65 19 Proptérea exaudívit Deus, et atténdit voci deprecatiónis meæ. +Psalmi Psa 19 65 20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me. +Psalmi Psa 19 66 1 [In finem, in hymnis. Psalmus cántici David.] +Psalmi Psa 19 66 2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis; illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri: +Psalmi Psa 19 66 3 ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum. +Psalmi Psa 19 66 4 Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes. +Psalmi Psa 19 66 5 Læténtur et exsúltent gentes, quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis. +Psalmi Psa 19 66 6 Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes. +Psalmi Psa 19 66 7 Terra dedit fructum suum: benedícat nos Deus, Deus noster! +Psalmi Psa 19 66 8 Benedícat nos Deus, et métuant eum omnes fines terræ. +Psalmi Psa 19 67 1 [In finem. Psalmus cántici ipsi David.] +Psalmi Psa 19 67 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus; et fúgiant qui odérunt eum a fácie ejus. +Psalmi Psa 19 67 3 Sicut déficit fumus, defíciant; sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei. +Psalmi Psa 19 67 4 Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei, et delecténtur in lætítia. +Psalmi Psa 19 67 5 Cantáte Deo; psalmum dícite nómini ejus: iter fácite ei qui ascéndit super occásum. Dóminus nomen illi; exsultáte in conspéctu ejus. Turbabúntur a fácie ejus, +Psalmi Psa 19 67 6 patris orphanórum, et júdicis viduárum; Deus in loco sancto suo. +Psalmi Psa 19 67 7 Deus qui inhabitáre facit uníus moris in domo; qui edúcit vinctos in fortitúdine, simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlchris. +Psalmi Psa 19 67 8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, cum pertransíres in desérto, b +Psalmi Psa 19 67 9 terra mota est, étenim cæli distillavérunt, a fácie Dei Sínai, a fácie Dei Israël. +Psalmi Psa 19 67 10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hæreditáti tuæ; et infirmáta est, tu vero perfecísti eam. +Psalmi Psa 19 67 11 Animália tua habitábunt in ea; parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. +Psalmi Psa 19 67 12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. b +Psalmi Psa 19 67 13 Rex virtútum dilécti, dilécti; et speciéi domus divídere spólia. +Psalmi Psa 19 67 14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, et posterióra dorsi ejus in pallóre auri. +Psalmi Psa 19 67 15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon. +Psalmi Psa 19 67 16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulátus, mons pinguis. b +Psalmi Psa 19 67 17 Ut quid suspicámini, montes coagulátos? mons in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo; étenim Dóminus habitábit in finem. +Psalmi Psa 19 67 18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium; Dóminus in eis in Sina, in sancto. +Psalmi Psa 19 67 19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem, accepísti dona in homínibus; étenim non credéntes inhabitáre Dóminum Deum. +Psalmi Psa 19 67 20 Benedíctus Dóminus die quotídie: prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum. +Psalmi Psa 19 67 21 Deus noster, Deus salvos faciéndi; et Dómini, Dómini éxitus mortis. +Psalmi Psa 19 67 22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, vérticem capílli perambulántium in delíctis suis. +Psalmi Psa 19 67 23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, convértam in profúndum maris: +Psalmi Psa 19 67 24 ut intingátur pes tuus in sánguine; lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso. +Psalmi Psa 19 67 25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, ingréssus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. +Psalmi Psa 19 67 26 Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus, in médio juvenculárum tympanistriárum. +Psalmi Psa 19 67 27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino de fóntibus Israël. +Psalmi Psa 19 67 28 Ibi Bénjamin adolescéntulus, in mentis excéssu; príncipes Juda, duces eórum; príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. +Psalmi Psa 19 67 29 Manda, Deus, virtúti tuæ; confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis. b +Psalmi Psa 19 67 30 A templo tuo in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera. +Psalmi Psa 19 67 31 Íncrepa feras arúndinis; congregátio taurórum in vaccis populórum: ut exclúdant eos qui probáti sunt argénto. Díssipa gentes quæ bella volunt. +Psalmi Psa 19 67 32 Vénient legáti ex Ægýpto; Æthiópia prævéniet manus ejus Deo. +Psalmi Psa 19 67 33 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino; psállite Deo. +Psalmi Psa 19 67 34 Qui ascéndit super cælum cæli, ad oriéntem: ecce dabit voci suæ vocem virtútis. +Psalmi Psa 19 67 35 Date glóriam Deo super Israël; magnificéntia ejus et virtus ejus in núbibus. +Psalmi Psa 19 67 36 Mirábilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ. Benedíctus Deus! +Psalmi Psa 19 68 1 [In finem, pro iis qui commutabúntur. David.] +Psalmi Psa 19 68 2 Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. +Psalmi Psa 19 68 3 Infíxus sum in limo profúndi et non est substántia. Veni in altitúdinem maris, et tempéstas demérsit me. +Psalmi Psa 19 68 4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum. +Psalmi Psa 19 68 5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei qui odérunt me gratis. Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injúste; quæ non rápui, tunc exsolvébam. +Psalmi Psa 19 68 6 Deus, tu scis insipiéntiam meam; et delícta mea a te non sunt abscóndita. +Psalmi Psa 19 68 7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, Dómine virtútum; non confundántur super me qui quaérunt te, Deus Israël. +Psalmi Psa 19 68 8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium; opéruit confúsio fáciem meam. +Psalmi Psa 19 68 9 Extráneus factus sum frátribus meis, et peregrínus fíliis matris meæ. +Psalmi Psa 19 68 10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me. +Psalmi Psa 19 68 11 Et opérui in jejúnio ánimam meam, et factum est in oppróbrium mihi. b +Psalmi Psa 19 68 12 Et pósui vestiméntum meum cilícium; et factus sum illis in parábolam. +Psalmi Psa 19 68 13 Advérsum me loquebántur qui sedébant in porta, et in me psallébant qui bibébant vinum. +Psalmi Psa 19 68 14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine; tempus benepláciti, Deus. In multitúdine misericórdiæ tuæ, exáudi me in veritáte salútis tuæ. +Psalmi Psa 19 68 15 Éripe me de luto, ut non infígar; líbera me ab iis qui odérunt me, et de profúndis aquárum. +Psalmi Psa 19 68 16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum, neque úrgeat super me púteus os suum. +Psalmi Psa 19 68 17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me. +Psalmi Psa 19 68 18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. +Psalmi Psa 19 68 19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam; propter inimícos meos, éripe me. +Psalmi Psa 19 68 20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, et reveréntiam meam; +Psalmi Psa 19 68 21 in conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me. Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit; et qui consolarétur, et non invéni. +Psalmi Psa 19 68 22 Et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. +Psalmi Psa 19 68 23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, et in retributiónes, et in scándalum. +Psalmi Psa 19 68 24 Obscuréntur óculi eórum, ne vídeant, et dorsum eórum semper incúrva. +Psalmi Psa 19 68 25 Effúnde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehéndat eos. +Psalmi Psa 19 68 26 Fiat habitátio eórum desérta, et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet. +Psalmi Psa 19 68 27 Quóniam quem tu percussísti persecúti sunt, et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt. +Psalmi Psa 19 68 28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum, et non intrent in justítiam tuam. +Psalmi Psa 19 68 29 Deleántur de libro vivéntium, et cum justis non scribántur. +Psalmi Psa 19 68 30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscépit me. b +Psalmi Psa 19 68 31 Laudábo nomen Dei cum cántico, et magnificábo eum in laude: +Psalmi Psa 19 68 32 et placébit Deo super vítulum novéllum, córnua producéntem et úngulas. +Psalmi Psa 19 68 33 Vídeant páuperes, et læténtur; quǽrite Deum, et vivet ánima vestra: +Psalmi Psa 19 68 34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus, et vinctos suos non despéxit. +Psalmi Psa 19 68 35 Laudent illum cæli et terra; mare, et ómnia reptília in eis. +Psalmi Psa 19 68 36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion, et ædificabúntur civitátes Juda, et inhabitábunt ibi, et hæreditáte acquírent eam. +Psalmi Psa 19 68 37 Et semen servórum ejus possidébit eam; et qui díligunt nomen ejus habitábunt in ea. +Psalmi Psa 19 69 1 [In finem. Psalmus David in rememoratiónem, quod salvum fécerit eum Dóminus.] +Psalmi Psa 19 69 2 Deus, in adjutórium meum inténde; Dómine, ad adjuvándum me festína. +Psalmi Psa 19 69 3 Confundántur, et revereántur, qui quaérunt ánimam meam. +Psalmi Psa 19 69 4 Avertántur retrórsum, et erubéscant, qui volunt mihi mala; avertántur statim erubescéntes qui dicunt mihi: Euge, euge! +Psalmi Psa 19 69 5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quaérunt te; et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui díligunt salutáre tuum. +Psalmi Psa 19 69 6 Ego vero egénus et pauper sum; Deus, ádjuva me. Adjútor meus et liberátor meus es tu; Dómine, ne moréris. +Psalmi Psa 19 70 1 [Psalmus David, filiórum Jónadab, et priórum captivórum.] In te, Dómine, sperávi; non confúndar in ætérnum. +Psalmi Psa 19 70 2 In justítia tua líbera me, et éripe me: inclína ad me aurem tuam, et salva me. +Psalmi Psa 19 70 3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu. +Psalmi Psa 19 70 4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, et de manu contra legem agéntis, et iníqui: +Psalmi Psa 19 70 5 quóniam tu es patiéntia mea, Dómine; Dómine, spes mea a juventúte mea. +Psalmi Psa 19 70 6 In te confirmátus sum ex útero; de ventre matris meæ tu es protéctor meus; in te cantátio mea semper. +Psalmi Psa 19 70 7 Tamquam prodígium factus sum multis; et tu adjútor fortis. +Psalmi Psa 19 70 8 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam, tota die magnitúdinem tuam. +Psalmi Psa 19 70 9 Ne projícias me in témpore senectútis; cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me. b +Psalmi Psa 19 70 10 Quia dixérunt inimíci mei mihi, et qui custodiébant ánimam meam consílium fecérunt in unum, +Psalmi Psa 19 70 11 dicéntes: Deus derelíquit eum: persequímini et comprehéndite eum, quia non est qui erípiat. +Psalmi Psa 19 70 12 Deus, ne elongéris a me; Deus meus, in auxílium meum réspice. +Psalmi Psa 19 70 13 Confundántur et defíciant detrahéntes ánimæ meæ; operiántur confusióne et pudóre qui quaérunt mala mihi. +Psalmi Psa 19 70 14 Ego autem semper sperábo, et adjíciam super omnem laudem tuam. b +Psalmi Psa 19 70 15 Os meum annuntiábit justítiam tuam, tota die salutáre tuum. Quóniam non cognóvi litteratúram, +Psalmi Psa 19 70 16 introíbo in poténtias Dómini; Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus. +Psalmi Psa 19 70 17 Deus, docuísti me a juventúte mea; et usque nunc pronuntiábo mirabília tua. +Psalmi Psa 19 70 18 Et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me, donec annúntiem bráchium tuum generatióni omni quæ ventúra est, poténtiam tuam, +Psalmi Psa 19 70 19 et justítiam tuam, Deus, usque in altíssima; quæ fecísti magnália, Deus: quis símilis tibi? +Psalmi Psa 19 70 20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas! et convérsus vivificásti me, et de abýssis terræ íterum reduxísti me. +Psalmi Psa 19 70 21 Multiplicásti magnificéntiam tuam; et convérsus consolátus es me. +Psalmi Psa 19 70 22 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam, Deus; psallam tibi in cíthara, sanctus Israël. +Psalmi Psa 19 70 23 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi; et ánima mea quam redemísti. +Psalmi Psa 19 70 24 Sed et lingua mea tota die meditábitur justítiam tuam, cum confúsi et revériti fúerint qui quaérunt mala mihi. +Psalmi Psa 19 71 1 [Psalmus, in Salomónem.] +Psalmi Psa 19 71 2 Deus, judícium tuum regi da, et justítiam tuam fílio regis; judicáre pópulum tuum in justítia, et páuperes tuos in judício. +Psalmi Psa 19 71 3 Suscípiant montes pacem pópulo, et colles justítiam. +Psalmi Psa 19 71 4 Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum, et humiliábit calumniatórem. +Psalmi Psa 19 71 5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, in generatióne et generatiónem. +Psalmi Psa 19 71 6 Descéndet sicut plúvia in vellus, et sicut stillicídia stillántia super terram. +Psalmi Psa 19 71 7 Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis, donec auferátur luna. +Psalmi Psa 19 71 8 Et dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. b +Psalmi Psa 19 71 9 Coram illo prócident Æthíopes, et inimíci ejus terram lingent. +Psalmi Psa 19 71 10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent; reges Árabum et Saba dona addúcent: +Psalmi Psa 19 71 11 et adorábunt eum omnes reges terræ; omnes gentes sérvient ei. +Psalmi Psa 19 71 12 Quia liberábit páuperem a poténte, et páuperem cui non erat adjútor. +Psalmi Psa 19 71 13 Parcet páuperi et ínopi, et ánimas páuperum salvas fáciet. +Psalmi Psa 19 71 14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum, et honorábile nomen eórum coram illo. +Psalmi Psa 19 71 15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ; et adorábunt de ipso semper, tota die benedícent ei. +Psalmi Psa 19 71 16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium; superextollétur super Líbanum fructus ejus, et florébunt de civitáte sicut fœnum terræ. +Psalmi Psa 19 71 17 Sit nomen ejus benedíctum in sǽcula; ante solem pérmanet nomen ejus. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificábunt eum. +Psalmi Psa 19 71 18 Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui facit mirabília solus. b +Psalmi Psa 19 71 19 Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum, et replébitur majestáte ejus omnis terra. Fiat, fiat. +Psalmi Psa 19 71 20 Defecérunt laudes David, fílii Jesse. Psalmi Psa 19 72 1 [Psalmus Asaph.] Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde! -Psalmi Psa 19 72 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: -Psalmi Psa 19 72 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. -Psalmi Psa 19 72 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. -Psalmi Psa 19 72 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. -Psalmi Psa 19 72 6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. -Psalmi Psa 19 72 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. -Psalmi Psa 19 72 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. -Psalmi Psa 19 72 9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra. -Psalmi Psa 19 72 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. b -Psalmi Psa 19 72 11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? -Psalmi Psa 19 72 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. -Psalmi Psa 19 72 13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, -Psalmi Psa 19 72 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. -Psalmi Psa 19 72 15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. -Psalmi Psa 19 72 16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: -Psalmi Psa 19 72 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. -Psalmi Psa 19 72 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. -Psalmi Psa 19 72 19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. -Psalmi Psa 19 72 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. -Psalmi Psa 19 72 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; b -Psalmi Psa 19 72 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: -Psalmi Psa 19 72 23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. -Psalmi Psa 19 72 24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. -Psalmi Psa 19 72 25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram? -Psalmi Psa 19 72 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum. -Psalmi Psa 19 72 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. -Psalmi Psa 19 72 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. -Psalmi Psa 19 73 1 [Intellectus Asaph.] Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? -Psalmi Psa 19 73 2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo. -Psalmi Psa 19 73 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! -Psalmi Psa 19 73 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa: -Psalmi Psa 19 73 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus -Psalmi Psa 19 73 6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. -Psalmi Psa 19 73 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. -Psalmi Psa 19 73 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. -Psalmi Psa 19 73 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. -Psalmi Psa 19 73 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? -Psalmi Psa 19 73 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? -Psalmi Psa 19 73 12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae. b -Psalmi Psa 19 73 13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. -Psalmi Psa 19 73 14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopum. -Psalmi Psa 19 73 15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan. -Psalmi Psa 19 73 16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. -Psalmi Psa 19 73 17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea. -Psalmi Psa 19 73 18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. b -Psalmi Psa 19 73 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. -Psalmi Psa 19 73 20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum. -Psalmi Psa 19 73 21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. -Psalmi Psa 19 73 22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die. -Psalmi Psa 19 73 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. -Psalmi Psa 19 74 1 [In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.] -Psalmi Psa 19 74 2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. -Psalmi Psa 19 74 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. -Psalmi Psa 19 74 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. -Psalmi Psa 19 74 5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: -Psalmi Psa 19 74 6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. -Psalmi Psa 19 74 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: -Psalmi Psa 19 74 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: -Psalmi Psa 19 74 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. -Psalmi Psa 19 74 10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob: -Psalmi Psa 19 74 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. -Psalmi Psa 19 75 1 [In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.] -Psalmi Psa 19 75 2 Notus in Judaea Deus; in Israël magnum nomen ejus. -Psalmi Psa 19 75 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. -Psalmi Psa 19 75 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. -Psalmi Psa 19 75 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis; -Psalmi Psa 19 75 6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. -Psalmi Psa 19 75 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. -Psalmi Psa 19 75 8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. b -Psalmi Psa 19 75 9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit -Psalmi Psa 19 75 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. -Psalmi Psa 19 75 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. -Psalmi Psa 19 75 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili, -Psalmi Psa 19 75 13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae. -Psalmi Psa 19 76 1 [In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.] -Psalmi Psa 19 76 2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. -Psalmi Psa 19 76 3 In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; -Psalmi Psa 19 76 4 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. -Psalmi Psa 19 76 5 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus. -Psalmi Psa 19 76 6 Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. -Psalmi Psa 19 76 7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. -Psalmi Psa 19 76 8 Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? -Psalmi Psa 19 76 9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? -Psalmi Psa 19 76 10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? -Psalmi Psa 19 76 11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi. -Psalmi Psa 19 76 12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: b -Psalmi Psa 19 76 13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. +Psalmi Psa 19 72 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effúsi sunt gressus mei: +Psalmi Psa 19 72 3 quia zelávi super iníquos, pacem peccatórum videns. +Psalmi Psa 19 72 4 Quia non est respéctus morti eórum, et firmaméntum in plaga eórum. +Psalmi Psa 19 72 5 In labóre hóminum non sunt, et cum homínibus non flagellabúntur. +Psalmi Psa 19 72 6 Ídeo ténuit eos supérbia; opérti sunt iniquitáte et impietáte sua. +Psalmi Psa 19 72 7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum; transiérunt in afféctum cordis. +Psalmi Psa 19 72 8 Cogitavérunt et locúti sunt nequítiam; iniquitátem in excélso locúti sunt. +Psalmi Psa 19 72 9 Posuérunt in cælum os suum, et lingua eórum transívit in terra. +Psalmi Psa 19 72 10 Ídeo convertétur pópulus meus hic, et dies pleni inveniéntur in eis. b +Psalmi Psa 19 72 11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, et si est sciéntia in excélso? +Psalmi Psa 19 72 12 Ecce ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo obtinuérunt divítias. +Psalmi Psa 19 72 13 Et dixi: Ergo sine causa justificávi cor meum, et lavi inter innocéntes manus meas, +Psalmi Psa 19 72 14 et fui flagellátus tota die, et castigátio mea in matutínis. +Psalmi Psa 19 72 15 Si dicébam: Narrábo sic; ecce natiónem filiórum tuórum reprobávi. +Psalmi Psa 19 72 16 Existimábam ut cognóscerem hoc; labor est ante me: +Psalmi Psa 19 72 17 donec intrem in sanctuárium Dei, et intélligam in novíssimis eórum. +Psalmi Psa 19 72 18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis; dejecísti eos dum allevaréntur. +Psalmi Psa 19 72 19 Quómodo facti sunt in desolatiónem? súbito defecérunt: periérunt propter iniquitátem suam. +Psalmi Psa 19 72 20 Velut sómnium surgéntium, Dómine, in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges. +Psalmi Psa 19 72 21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt; b +Psalmi Psa 19 72 22 et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi: +Psalmi Psa 19 72 23 ut juméntum factus sum apud te, et ego semper tecum. +Psalmi Psa 19 72 24 Tenuísti manum déxteram meam, et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me. +Psalmi Psa 19 72 25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid vólui super terram? +Psalmi Psa 19 72 26 Defécit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in ætérnum. +Psalmi Psa 19 72 27 Quia ecce qui elóngant se a te períbunt; perdidísti omnes qui fornicántur abs te. +Psalmi Psa 19 72 28 Mihi autem adhærére Deo bonum est; pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion. +Psalmi Psa 19 73 1 [Intelléctus Asaph.] Ut quid, Deus, repulísti in finem, irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? +Psalmi Psa 19 73 2 Memor esto congregatiónis tuæ, quam possedísti ab inítio. Redemísti virgam hæreditátis tuæ, mons Sion, in quo habitásti in eo. +Psalmi Psa 19 73 3 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: quanta malignátus est inimícus in sancto! +Psalmi Psa 19 73 4 Et gloriáti sunt qui odérunt te in médio solemnitátis tuæ; posuérunt signa sua, signa: +Psalmi Psa 19 73 5 et non cognovérunt sicut in éxitu super summum. Quasi in silva lignórum secúribus +Psalmi Psa 19 73 6 excidérunt jánuas ejus in idípsum; in secúri et áscia dejecérunt eam. +Psalmi Psa 19 73 7 Incendérunt igni sanctuárium tuum; in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui. +Psalmi Psa 19 73 8 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra. +Psalmi Psa 19 73 9 Signa nostra non vídimus; jam non est prophéta; et nos non cognóscet ámplius. +Psalmi Psa 19 73 10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus? írritat adversárius nomen tuum in finem? +Psalmi Psa 19 73 11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam de médio sinu tuo in finem? +Psalmi Psa 19 73 12 Deus autem rex noster ante sǽcula: operátus est salútem in médio terræ. b +Psalmi Psa 19 73 13 Tu confirmásti in virtúte tua mare; contribulásti cápita dracónum in aquis. +Psalmi Psa 19 73 14 Tu confregísti cápita dracónis; dedísti eum escam pópulis Æthíopum. +Psalmi Psa 19 73 15 Tu dirupísti fontes et torréntes; tu siccásti flúvios Ethan. +Psalmi Psa 19 73 16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricátus es auróram et solem. +Psalmi Psa 19 73 17 Tu fecísti omnes términos terræ; æstátem et ver tu plasmásti ea. +Psalmi Psa 19 73 18 Memor esto hujus: inimícus improperávit Dómino, et pópulus insípiens incitávit nomen tuum. b +Psalmi Psa 19 73 19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. +Psalmi Psa 19 73 20 Réspice in testaméntum tuum, quia repléti sunt qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum. +Psalmi Psa 19 73 21 Ne avertátur húmilis factus confúsus; pauper et inops laudábunt nomen tuum. +Psalmi Psa 19 73 22 Exsúrge, Deus, júdica causam tuam; memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die. +Psalmi Psa 19 73 23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: supérbia eórum qui te odérunt ascéndit semper. +Psalmi Psa 19 74 1 [In finem, ne corrúmpas. Psalmus cántici Asaph.] +Psalmi Psa 19 74 2 Confitébimur tibi, Deus, confitébimur, et invocábimus nomen tuum; narrábimus mirabília tua. +Psalmi Psa 19 74 3 Cum accépero tempus, ego justítias judicábo. +Psalmi Psa 19 74 4 Liquefácta est terra et omnes qui hábitant in ea: ego confirmávi colúmnas ejus. +Psalmi Psa 19 74 5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu: +Psalmi Psa 19 74 6 nolíte extóllere in altum cornu vestrum; nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem. +Psalmi Psa 19 74 7 Quia neque ab oriénte, neque ab occidénte, neque a desértis móntibus: +Psalmi Psa 19 74 8 quóniam Deus judex est. Hunc humíliat, et hunc exáltat: +Psalmi Psa 19 74 9 quia calix in manu Dómini vini meri, plenus misto. Et inclinávit ex hoc in hoc; verúmtamen faex ejus non est exinaníta: bibent omnes peccatóres terræ. +Psalmi Psa 19 74 10 Ego autem annuntiábo in sǽculum; cantábo Deo Jacob: +Psalmi Psa 19 74 11 et ómnia córnua peccatórum confríngam, et exaltabúntur córnua justi. +Psalmi Psa 19 75 1 [In finem, in láudibus. Psalmus Asaph, cánticum ad Assýrios.] +Psalmi Psa 19 75 2 Notus in Judǽa Deus; in Israël magnum nomen ejus. +Psalmi Psa 19 75 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitátio ejus in Sion. +Psalmi Psa 19 75 4 Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium, et bellum. +Psalmi Psa 19 75 5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis; +Psalmi Psa 19 75 6 turbáti sunt omnes insipiéntes corde. Dormiérunt somnum suum, et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis. +Psalmi Psa 19 75 7 Ab increpatióne tua, Deus Jacob, dormitavérunt qui ascendérunt equos. +Psalmi Psa 19 75 8 Tu terríbilis es; et quis resístet tibi? ex tunc ira tua. b +Psalmi Psa 19 75 9 De cælo audítum fecísti judícium: terra trémuit et quiévit +Psalmi Psa 19 75 10 cum exsúrgeret in judícium Deus, ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. +Psalmi Psa 19 75 11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi, et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi. +Psalmi Psa 19 75 12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro, omnes qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili, +Psalmi Psa 19 75 13 et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud reges terræ. +Psalmi Psa 19 76 1 [In finem, pro Ídithun. Psalmus Asaph.] +Psalmi Psa 19 76 2 Voce mea ad Dóminum clamávi; voce mea ad Deum, et inténdit mihi. +Psalmi Psa 19 76 3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi; mánibus meis nocte contra eum, et non sum decéptus. Rénuit consolári ánima mea; +Psalmi Psa 19 76 4 memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum, et defécit spíritus meus. +Psalmi Psa 19 76 5 Anticipáverunt vigílias óculi mei; turbátus sum, et non sum locútus. +Psalmi Psa 19 76 6 Cogitávi dies antíquos, et annos ætérnos in mente hábui. +Psalmi Psa 19 76 7 Et meditátus sum nocte cum corde meo, et exercitábar, et scopébam spíritum meum. +Psalmi Psa 19 76 8 Numquid in ætérnum projíciet Deus? aut non appónet ut complacítior sit adhuc? +Psalmi Psa 19 76 9 aut in finem misericórdiam suam abscíndet, a generatióne in generatiónem? +Psalmi Psa 19 76 10 aut obliviscétur miseréri Deus? aut continébit in ira sua misericórdias suas? +Psalmi Psa 19 76 11 Et dixi: Nunc cœpi; haec mutátio déxteræ Excélsi. +Psalmi Psa 19 76 12 Memor fui óperum Dómini, quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum: b +Psalmi Psa 19 76 13 et meditábor in ómnibus opéribus tuis, et in adinventiónibus tuis exercébor. Psalmi Psa 19 76 14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? -Psalmi Psa 19 76 15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam. -Psalmi Psa 19 76 16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. -Psalmi Psa 19 76 17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi. -Psalmi Psa 19 76 18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt; -Psalmi Psa 19 76 19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra. -Psalmi Psa 19 76 20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. -Psalmi Psa 19 76 21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. -Psalmi Psa 19 77 1 [Intellectus Asaph.] Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. -Psalmi Psa 19 77 2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. -Psalmi Psa 19 77 3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. -Psalmi Psa 19 77 4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit. -Psalmi Psa 19 77 5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: -Psalmi Psa 19 77 6 ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, -Psalmi Psa 19 77 7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: -Psalmi Psa 19 77 8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. -Psalmi Psa 19 77 9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. b -Psalmi Psa 19 77 10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. -Psalmi Psa 19 77 11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. -Psalmi Psa 19 77 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. -Psalmi Psa 19 77 13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre: -Psalmi Psa 19 77 14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. -Psalmi Psa 19 77 15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. -Psalmi Psa 19 77 16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. -Psalmi Psa 19 77 17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. b -Psalmi Psa 19 77 18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. -Psalmi Psa 19 77 19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? -Psalmi Psa 19 77 20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? -Psalmi Psa 19 77 21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël: -Psalmi Psa 19 77 22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. -Psalmi Psa 19 77 23 Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit. -Psalmi Psa 19 77 24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis. -Psalmi Psa 19 77 25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia. -Psalmi Psa 19 77 26 Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum. -Psalmi Psa 19 77 27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. -Psalmi Psa 19 77 28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. -Psalmi Psa 19 77 29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: -Psalmi Psa 19 77 30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, -Psalmi Psa 19 77 31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit. -Psalmi Psa 19 77 32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. b -Psalmi Psa 19 77 33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. -Psalmi Psa 19 77 34 Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. -Psalmi Psa 19 77 35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. -Psalmi Psa 19 77 36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; -Psalmi Psa 19 77 37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. -Psalmi Psa 19 77 38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. -Psalmi Psa 19 77 39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. -Psalmi Psa 19 77 40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso? -Psalmi Psa 19 77 41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt. -Psalmi Psa 19 77 42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis: b -Psalmi Psa 19 77 43 sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos; -Psalmi Psa 19 77 44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent. -Psalmi Psa 19 77 45 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos; -Psalmi Psa 19 77 46 et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae; -Psalmi Psa 19 77 47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina; -Psalmi Psa 19 77 48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni; -Psalmi Psa 19 77 49 misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos. -Psalmi Psa 19 77 50 Viam fecit semitae irae suae: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit: -Psalmi Psa 19 77 51 et percussit omne primogenitum in terra Aegypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham: -Psalmi Psa 19 77 52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto: -Psalmi Psa 19 77 53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. -Psalmi Psa 19 77 54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis; -Psalmi Psa 19 77 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël. -Psalmi Psa 19 77 56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. b -Psalmi Psa 19 77 57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum. -Psalmi Psa 19 77 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. -Psalmi Psa 19 77 59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël. -Psalmi Psa 19 77 60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. -Psalmi Psa 19 77 61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. -Psalmi Psa 19 77 62 Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. -Psalmi Psa 19 77 63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. -Psalmi Psa 19 77 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. -Psalmi Psa 19 77 65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. b -Psalmi Psa 19 77 66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis. -Psalmi Psa 19 77 67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit: -Psalmi Psa 19 77 68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. -Psalmi Psa 19 77 69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula. -Psalmi Psa 19 77 70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post foetantes accepit eum: -Psalmi Psa 19 77 71 pascere Jacob servum suum, et Israël haereditatem suam. -Psalmi Psa 19 77 72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. -Psalmi Psa 19 78 1 [Psalmus Asaph.] Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. -Psalmi Psa 19 78 2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. -Psalmi Psa 19 78 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. -Psalmi Psa 19 78 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. -Psalmi Psa 19 78 5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? -Psalmi Psa 19 78 6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt: -Psalmi Psa 19 78 7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. -Psalmi Psa 19 78 8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. -Psalmi Psa 19 78 9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. b -Psalmi Psa 19 78 10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. -Psalmi Psa 19 78 11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: -Psalmi Psa 19 78 12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. -Psalmi Psa 19 78 13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. -Psalmi Psa 19 79 1 [In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.] -Psalmi Psa 19 79 2 Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare -Psalmi Psa 19 79 3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. -Psalmi Psa 19 79 4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. -Psalmi Psa 19 79 5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? -Psalmi Psa 19 79 6 cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? -Psalmi Psa 19 79 7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. -Psalmi Psa 19 79 8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. -Psalmi Psa 19 79 9 Vineam de Aegypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. -Psalmi Psa 19 79 10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. -Psalmi Psa 19 79 11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. -Psalmi Psa 19 79 12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. -Psalmi Psa 19 79 13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam? -Psalmi Psa 19 79 14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. -Psalmi Psa 19 79 15 Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam: -Psalmi Psa 19 79 16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi. -Psalmi Psa 19 79 17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. -Psalmi Psa 19 79 18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. -Psalmi Psa 19 79 19 Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. -Psalmi Psa 19 79 20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. -Psalmi Psa 19 80 1 [In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.] -Psalmi Psa 19 80 2 Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. -Psalmi Psa 19 80 3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. -Psalmi Psa 19 80 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae: -Psalmi Psa 19 80 5 quia praeceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. -Psalmi Psa 19 80 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; linguam quam non noverat, audivit. -Psalmi Psa 19 80 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. -Psalmi Psa 19 80 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. -Psalmi Psa 19 80 9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, b -Psalmi Psa 19 80 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. -Psalmi Psa 19 80 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Dilata os tuum, et implebo illud. -Psalmi Psa 19 80 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. -Psalmi Psa 19 80 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. -Psalmi Psa 19 80 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, -Psalmi Psa 19 80 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. -Psalmi Psa 19 80 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula. -Psalmi Psa 19 80 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. -Psalmi Psa 19 81 1 [Psalmus Asaph.] Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. -Psalmi Psa 19 81 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? -Psalmi Psa 19 81 3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. -Psalmi Psa 19 81 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. -Psalmi Psa 19 81 5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. -Psalmi Psa 19 81 6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. -Psalmi Psa 19 81 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. -Psalmi Psa 19 81 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. -Psalmi Psa 19 82 1 [Canticum Psalmi Asaph.] -Psalmi Psa 19 82 2 Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: -Psalmi Psa 19 82 3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. -Psalmi Psa 19 82 4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. -Psalmi Psa 19 82 5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. -Psalmi Psa 19 82 6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: -Psalmi Psa 19 82 7 tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni, -Psalmi Psa 19 82 8 Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum. -Psalmi Psa 19 82 9 Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot. -Psalmi Psa 19 82 10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. b -Psalmi Psa 19 82 11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae. -Psalmi Psa 19 82 12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum, -Psalmi Psa 19 82 13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. -Psalmi Psa 19 82 14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. -Psalmi Psa 19 82 15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, -Psalmi Psa 19 82 16 ita persequéris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. -Psalmi Psa 19 82 17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. -Psalmi Psa 19 82 18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant. -Psalmi Psa 19 82 19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. -Psalmi Psa 19 83 1 [In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.] -Psalmi Psa 19 83 2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! -Psalmi Psa 19 83 3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. -Psalmi Psa 19 83 4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. -Psalmi Psa 19 83 5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. -Psalmi Psa 19 83 6 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, -Psalmi Psa 19 83 7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit. -Psalmi Psa 19 83 8 Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. -Psalmi Psa 19 83 9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. b -Psalmi Psa 19 83 10 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. -Psalmi Psa 19 83 11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. -Psalmi Psa 19 83 12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus. -Psalmi Psa 19 83 13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. -Psalmi Psa 19 84 1 [In finem, filiis Core. Psalmus.] -Psalmi Psa 19 84 2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. -Psalmi Psa 19 84 3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. -Psalmi Psa 19 84 4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae. -Psalmi Psa 19 84 5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. -Psalmi Psa 19 84 6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? -Psalmi Psa 19 84 7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. -Psalmi Psa 19 84 8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. -Psalmi Psa 19 84 9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. b -Psalmi Psa 19 84 10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. -Psalmi Psa 19 84 11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt. -Psalmi Psa 19 84 12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit. -Psalmi Psa 19 84 13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. -Psalmi Psa 19 84 14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. -Psalmi Psa 19 85 1 [Oratio ipsi David.] Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. -Psalmi Psa 19 85 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. -Psalmi Psa 19 85 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; -Psalmi Psa 19 85 4 laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. -Psalmi Psa 19 85 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -Psalmi Psa 19 85 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. -Psalmi Psa 19 85 7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudisti me. -Psalmi Psa 19 85 8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. -Psalmi Psa 19 85 9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. -Psalmi Psa 19 85 10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. -Psalmi Psa 19 85 11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. b -Psalmi Psa 19 85 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum: -Psalmi Psa 19 85 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. -Psalmi Psa 19 85 14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo. -Psalmi Psa 19 85 15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multae misericordiae, et verax. -Psalmi Psa 19 85 16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. -Psalmi Psa 19 85 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. -Psalmi Psa 19 86 1 [Filiis Core. Psalmus cantici.] Fundamenta ejus in montibus sanctis; -Psalmi Psa 19 86 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. -Psalmi Psa 19 86 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -Psalmi Psa 19 86 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. -Psalmi Psa 19 86 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? -Psalmi Psa 19 86 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. -Psalmi Psa 19 86 7 Sicut laetantium omnium habitatio est in te. -Psalmi Psa 19 87 1 [Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.] -Psalmi Psa 19 87 2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. -Psalmi Psa 19 87 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. -Psalmi Psa 19 87 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. -Psalmi Psa 19 87 5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, -Psalmi Psa 19 87 6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. -Psalmi Psa 19 87 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. -Psalmi Psa 19 87 8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. -Psalmi Psa 19 87 9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; -Psalmi Psa 19 87 10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. -Psalmi Psa 19 87 11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? b -Psalmi Psa 19 87 12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? -Psalmi Psa 19 87 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? -Psalmi Psa 19 87 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. -Psalmi Psa 19 87 15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me? -Psalmi Psa 19 87 16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. -Psalmi Psa 19 87 17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me: -Psalmi Psa 19 87 18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. -Psalmi Psa 19 87 19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. -Psalmi Psa 19 88 1 [Intellectus Ethan Ezrahitae.] -Psalmi Psa 19 88 2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. -Psalmi Psa 19 88 3 Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis. -Psalmi Psa 19 88 4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: -Psalmi Psa 19 88 5 Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. -Psalmi Psa 19 88 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. b -Psalmi Psa 19 88 7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? -Psalmi Psa 19 88 8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. -Psalmi Psa 19 88 9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. -Psalmi Psa 19 88 10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. -Psalmi Psa 19 88 11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. -Psalmi Psa 19 88 12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti; -Psalmi Psa 19 88 13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: -Psalmi Psa 19 88 14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: -Psalmi Psa 19 88 15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. -Psalmi Psa 19 88 16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, b -Psalmi Psa 19 88 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. -Psalmi Psa 19 88 18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. -Psalmi Psa 19 88 19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri. -Psalmi Psa 19 88 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. b -Psalmi Psa 19 88 21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum. -Psalmi Psa 19 88 22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. -Psalmi Psa 19 88 23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. -Psalmi Psa 19 88 24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam. -Psalmi Psa 19 88 25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. -Psalmi Psa 19 88 26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. -Psalmi Psa 19 88 27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. -Psalmi Psa 19 88 28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. -Psalmi Psa 19 88 29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. -Psalmi Psa 19 88 30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli. -Psalmi Psa 19 88 31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; -Psalmi Psa 19 88 32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: -Psalmi Psa 19 88 33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum; -Psalmi Psa 19 88 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea, -Psalmi Psa 19 88 35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. -Psalmi Psa 19 88 36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: -Psalmi Psa 19 88 37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, -Psalmi Psa 19 88 38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis. -Psalmi Psa 19 88 39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum. b -Psalmi Psa 19 88 40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus. -Psalmi Psa 19 88 41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem. -Psalmi Psa 19 88 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. -Psalmi Psa 19 88 43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus. -Psalmi Psa 19 88 44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. -Psalmi Psa 19 88 45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. -Psalmi Psa 19 88 46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione. -Psalmi Psa 19 88 47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua? b -Psalmi Psa 19 88 48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? -Psalmi Psa 19 88 49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? -Psalmi Psa 19 88 50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? -Psalmi Psa 19 88 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium: -Psalmi Psa 19 88 52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui. -Psalmi Psa 19 88 53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat. b -Psalmi Psa 19 89 1 [Oratio Moysi, hominis Dei.] Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. -Psalmi Psa 19 89 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus. -Psalmi Psa 19 89 3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum. -Psalmi Psa 19 89 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte -Psalmi Psa 19 89 5 quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. -Psalmi Psa 19 89 6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. -Psalmi Psa 19 89 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. -Psalmi Psa 19 89 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. -Psalmi Psa 19 89 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; -Psalmi Psa 19 89 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. -Psalmi Psa 19 89 11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam -Psalmi Psa 19 89 12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. -Psalmi Psa 19 89 13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. b -Psalmi Psa 19 89 14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. -Psalmi Psa 19 89 15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. -Psalmi Psa 19 89 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. -Psalmi Psa 19 89 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. -Psalmi Psa 19 90 1 [Laus cantici David.] Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. -Psalmi Psa 19 90 2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. -Psalmi Psa 19 90 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. -Psalmi Psa 19 90 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. -Psalmi Psa 19 90 5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; -Psalmi Psa 19 90 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano. -Psalmi Psa 19 90 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. -Psalmi Psa 19 90 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. -Psalmi Psa 19 90 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. b -Psalmi Psa 19 90 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. -Psalmi Psa 19 90 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. -Psalmi Psa 19 90 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. -Psalmi Psa 19 90 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. -Psalmi Psa 19 90 14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. b -Psalmi Psa 19 90 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. -Psalmi Psa 19 90 16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. -Psalmi Psa 19 91 1 [Psalmus cantici, in die sabbati.] -Psalmi Psa 19 91 2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: -Psalmi Psa 19 91 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, -Psalmi Psa 19 91 4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. -Psalmi Psa 19 91 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. -Psalmi Psa 19 91 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. -Psalmi Psa 19 91 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. -Psalmi Psa 19 91 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi: -Psalmi Psa 19 91 9 tu autem Altissimus in aeternum, Domine. -Psalmi Psa 19 91 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. -Psalmi Psa 19 91 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. b -Psalmi Psa 19 91 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -Psalmi Psa 19 91 13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. -Psalmi Psa 19 91 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. -Psalmi Psa 19 91 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: -Psalmi Psa 19 91 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. -Psalmi Psa 19 92 1 [Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra.] Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. -Psalmi Psa 19 92 2 Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es. -Psalmi Psa 19 92 3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos, -Psalmi Psa 19 92 4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus. -Psalmi Psa 19 92 5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. -Psalmi Psa 19 93 1 [Psalmus ipsi David, quarta sabbati.] Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. -Psalmi Psa 19 93 2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. -Psalmi Psa 19 93 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; -Psalmi Psa 19 93 4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? -Psalmi Psa 19 93 5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt. -Psalmi Psa 19 93 6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. -Psalmi Psa 19 93 7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. -Psalmi Psa 19 93 8 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite. -Psalmi Psa 19 93 9 Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? -Psalmi Psa 19 93 10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam? -Psalmi Psa 19 93 11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. -Psalmi Psa 19 93 12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: b -Psalmi Psa 19 93 13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. -Psalmi Psa 19 93 14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, -Psalmi Psa 19 93 15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde. -Psalmi Psa 19 93 16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? -Psalmi Psa 19 93 17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea. -Psalmi Psa 19 93 18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me. -Psalmi Psa 19 93 19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. -Psalmi Psa 19 93 20 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto? -Psalmi Psa 19 93 21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. -Psalmi Psa 19 93 22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae. -Psalmi Psa 19 93 23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster. -Psalmi Psa 19 94 1 [Laus cantici ipsi David.] Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; -Psalmi Psa 19 94 2 praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: -Psalmi Psa 19 94 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. -Psalmi Psa 19 94 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt; -Psalmi Psa 19 94 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. -Psalmi Psa 19 94 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: -Psalmi Psa 19 94 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. -Psalmi Psa 19 94 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra b -Psalmi Psa 19 94 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. -Psalmi Psa 19 94 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. -Psalmi Psa 19 94 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. -Psalmi Psa 19 95 1 [Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem.] Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. -Psalmi Psa 19 95 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. -Psalmi Psa 19 95 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. -Psalmi Psa 19 95 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. -Psalmi Psa 19 95 5 Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit. -Psalmi Psa 19 95 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. -Psalmi Psa 19 95 7 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem; b -Psalmi Psa 19 95 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; -Psalmi Psa 19 95 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; -Psalmi Psa 19 95 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate. -Psalmi Psa 19 95 11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; -Psalmi Psa 19 95 12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum -Psalmi Psa 19 95 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua. -Psalmi Psa 19 96 1 [Huic David, quando terra ejus restituta est.] Dominus regnavit: exsultet terra; laetentur insulae multae. -Psalmi Psa 19 96 2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. -Psalmi Psa 19 96 3 Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. -Psalmi Psa 19 96 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra. -Psalmi Psa 19 96 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. -Psalmi Psa 19 96 6 Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. -Psalmi Psa 19 96 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. -Psalmi Psa 19 96 8 Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine. b -Psalmi Psa 19 96 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. -Psalmi Psa 19 96 10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. -Psalmi Psa 19 96 11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. -Psalmi Psa 19 96 12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus. -Psalmi Psa 19 97 1 [Psalmus ipsi David.] Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. -Psalmi Psa 19 97 2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. -Psalmi Psa 19 97 3 Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israël. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. -Psalmi Psa 19 97 4 Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. -Psalmi Psa 19 97 5 Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi; -Psalmi Psa 19 97 6 in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini: -Psalmi Psa 19 97 7 moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo. -Psalmi Psa 19 97 8 Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt -Psalmi Psa 19 97 9 a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate. -Psalmi Psa 19 98 1 [Psalmus ipsi David.] Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. -Psalmi Psa 19 98 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. -Psalmi Psa 19 98 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, -Psalmi Psa 19 98 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. -Psalmi Psa 19 98 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. -Psalmi Psa 19 98 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; -Psalmi Psa 19 98 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis. -Psalmi Psa 19 98 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. -Psalmi Psa 19 98 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. -Psalmi Psa 19 99 1 [Psalmus in confessione.] -Psalmi Psa 19 99 2 Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. -Psalmi Psa 19 99 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus. -Psalmi Psa 19 99 4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, -Psalmi Psa 19 99 5 quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus. -Psalmi Psa 19 100 1 [Psalmus ipsi David.] Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, -Psalmi Psa 19 100 2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. -Psalmi Psa 19 100 3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi; non adhaesit mihi -Psalmi Psa 19 100 4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. -Psalmi Psa 19 100 5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. -Psalmi Psa 19 100 6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. -Psalmi Psa 19 100 7 Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. -Psalmi Psa 19 100 8 In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. -Psalmi Psa 19 101 1 [Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.] -Psalmi Psa 19 101 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. -Psalmi Psa 19 101 3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. -Psalmi Psa 19 101 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. -Psalmi Psa 19 101 5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. -Psalmi Psa 19 101 6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. -Psalmi Psa 19 101 7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. -Psalmi Psa 19 101 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. -Psalmi Psa 19 101 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: -Psalmi Psa 19 101 10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, -Psalmi Psa 19 101 11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me. -Psalmi Psa 19 101 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui. -Psalmi Psa 19 101 13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. b -Psalmi Psa 19 101 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus: -Psalmi Psa 19 101 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur. -Psalmi Psa 19 101 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam: -Psalmi Psa 19 101 17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. -Psalmi Psa 19 101 18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. -Psalmi Psa 19 101 19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. -Psalmi Psa 19 101 20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit: -Psalmi Psa 19 101 21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum: -Psalmi Psa 19 101 22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem: -Psalmi Psa 19 101 23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. -Psalmi Psa 19 101 24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi: b -Psalmi Psa 19 101 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. -Psalmi Psa 19 101 26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. -Psalmi Psa 19 101 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; -Psalmi Psa 19 101 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. -Psalmi Psa 19 101 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur. -Psalmi Psa 19 102 1 [Ipsi David.] Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. -Psalmi Psa 19 102 2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. -Psalmi Psa 19 102 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: -Psalmi Psa 19 102 4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: -Psalmi Psa 19 102 5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua: -Psalmi Psa 19 102 6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. -Psalmi Psa 19 102 7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas. -Psalmi Psa 19 102 8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. b -Psalmi Psa 19 102 9 Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. -Psalmi Psa 19 102 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. -Psalmi Psa 19 102 11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; -Psalmi Psa 19 102 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. -Psalmi Psa 19 102 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. -Psalmi Psa 19 102 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. -Psalmi Psa 19 102 15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: -Psalmi Psa 19 102 16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. -Psalmi Psa 19 102 17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, -Psalmi Psa 19 102 18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. -Psalmi Psa 19 102 19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. -Psalmi Psa 19 102 20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. -Psalmi Psa 19 102 21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. -Psalmi Psa 19 102 22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. -Psalmi Psa 19 103 1 [Ipsi David.] Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, -Psalmi Psa 19 103 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut pellem, -Psalmi Psa 19 103 3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: -Psalmi Psa 19 103 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. -Psalmi Psa 19 103 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in saeculum saeculi. b -Psalmi Psa 19 103 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquae. -Psalmi Psa 19 103 7 Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt. -Psalmi Psa 19 103 8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. -Psalmi Psa 19 103 9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. -Psalmi Psa 19 103 10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. -Psalmi Psa 19 103 11 Potabunt omnes bestiae agri; expectabunt onagri in siti sua. -Psalmi Psa 19 103 12 Super ea volucres caeli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces. -Psalmi Psa 19 103 13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: b -Psalmi Psa 19 103 14 producens foenum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, -Psalmi Psa 19 103 15 et vinum laetificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. -Psalmi Psa 19 103 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit: -Psalmi Psa 19 103 17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. -Psalmi Psa 19 103 18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. -Psalmi Psa 19 103 19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. b -Psalmi Psa 19 103 20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae: -Psalmi Psa 19 103 21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. -Psalmi Psa 19 103 22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. -Psalmi Psa 19 103 23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. -Psalmi Psa 19 103 24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua. -Psalmi Psa 19 103 25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis. b -Psalmi Psa 19 103 26 Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei. -Psalmi Psa 19 103 27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. -Psalmi Psa 19 103 28 Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. -Psalmi Psa 19 103 29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. -Psalmi Psa 19 103 30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. -Psalmi Psa 19 103 31 Sit gloria Domini in saeculum; laetabitur Dominus in operibus suis. b -Psalmi Psa 19 103 32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant. -Psalmi Psa 19 103 33 Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum. -Psalmi Psa 19 103 34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino. -Psalmi Psa 19 103 35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. -Psalmi Psa 19 104 1 [Alleluja.] Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. -Psalmi Psa 19 104 2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. -Psalmi Psa 19 104 3 Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. -Psalmi Psa 19 104 4 Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. -Psalmi Psa 19 104 5 Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: -Psalmi Psa 19 104 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. -Psalmi Psa 19 104 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. -Psalmi Psa 19 104 8 Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: -Psalmi Psa 19 104 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: -Psalmi Psa 19 104 10 et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israël in testamentum aeternum, -Psalmi Psa 19 104 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae: -Psalmi Psa 19 104 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus. -Psalmi Psa 19 104 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. -Psalmi Psa 19 104 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. -Psalmi Psa 19 104 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. -Psalmi Psa 19 104 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. b -Psalmi Psa 19 104 17 Misit ante eos virum: in servum venumdatus est, Joseph. -Psalmi Psa 19 104 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: -Psalmi Psa 19 104 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. -Psalmi Psa 19 104 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. -Psalmi Psa 19 104 21 Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae: -Psalmi Psa 19 104 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. -Psalmi Psa 19 104 23 Et intravit Israël in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. -Psalmi Psa 19 104 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. b -Psalmi Psa 19 104 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. -Psalmi Psa 19 104 26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. -Psalmi Psa 19 104 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. -Psalmi Psa 19 104 28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. -Psalmi Psa 19 104 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. -Psalmi Psa 19 104 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. -Psalmi Psa 19 104 31 Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. -Psalmi Psa 19 104 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. -Psalmi Psa 19 104 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. -Psalmi Psa 19 104 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: -Psalmi Psa 19 104 35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. -Psalmi Psa 19 104 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. -Psalmi Psa 19 104 37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. -Psalmi Psa 19 104 38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. b -Psalmi Psa 19 104 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. -Psalmi Psa 19 104 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. -Psalmi Psa 19 104 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina. -Psalmi Psa 19 104 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. -Psalmi Psa 19 104 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. -Psalmi Psa 19 104 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: -Psalmi Psa 19 104 45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. -Psalmi Psa 19 105 1 [Alleluja.] Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 105 2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus? -Psalmi Psa 19 105 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. -Psalmi Psa 19 105 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: -Psalmi Psa 19 105 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua. -Psalmi Psa 19 105 6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. b -Psalmi Psa 19 105 7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; -Psalmi Psa 19 105 8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. -Psalmi Psa 19 105 9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. -Psalmi Psa 19 105 10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. -Psalmi Psa 19 105 11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. -Psalmi Psa 19 105 12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. -Psalmi Psa 19 105 13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. -Psalmi Psa 19 105 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. -Psalmi Psa 19 105 15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. -Psalmi Psa 19 105 16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini. -Psalmi Psa 19 105 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. -Psalmi Psa 19 105 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. -Psalmi Psa 19 105 19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. -Psalmi Psa 19 105 20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum. -Psalmi Psa 19 105 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Aegypto, -Psalmi Psa 19 105 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. -Psalmi Psa 19 105 23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. -Psalmi Psa 19 105 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. b -Psalmi Psa 19 105 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. -Psalmi Psa 19 105 26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: -Psalmi Psa 19 105 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. -Psalmi Psa 19 105 28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. -Psalmi Psa 19 105 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. -Psalmi Psa 19 105 30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. -Psalmi Psa 19 105 31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. -Psalmi Psa 19 105 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: -Psalmi Psa 19 105 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. -Psalmi Psa 19 105 34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: b -Psalmi Psa 19 105 35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; -Psalmi Psa 19 105 36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. -Psalmi Psa 19 105 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. -Psalmi Psa 19 105 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, -Psalmi Psa 19 105 39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. -Psalmi Psa 19 105 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. -Psalmi Psa 19 105 41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. -Psalmi Psa 19 105 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; -Psalmi Psa 19 105 43 saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. -Psalmi Psa 19 105 44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. -Psalmi Psa 19 105 45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae: -Psalmi Psa 19 105 46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. -Psalmi Psa 19 105 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. b -Psalmi Psa 19 105 48 Benedictus Dominus Deus Israël, a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat. -Psalmi Psa 19 106 1 [Alleluja.] Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 106 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, -Psalmi Psa 19 106 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. -Psalmi Psa 19 106 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. b -Psalmi Psa 19 106 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. -Psalmi Psa 19 106 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; -Psalmi Psa 19 106 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. -Psalmi Psa 19 106 8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. -Psalmi Psa 19 106 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. -Psalmi Psa 19 106 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. b -Psalmi Psa 19 106 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. -Psalmi Psa 19 106 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. -Psalmi Psa 19 106 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. -Psalmi Psa 19 106 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. -Psalmi Psa 19 106 15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. -Psalmi Psa 19 106 16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. -Psalmi Psa 19 106 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. b -Psalmi Psa 19 106 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. -Psalmi Psa 19 106 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. -Psalmi Psa 19 106 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. -Psalmi Psa 19 106 21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. -Psalmi Psa 19 106 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. -Psalmi Psa 19 106 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: b -Psalmi Psa 19 106 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. -Psalmi Psa 19 106 25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus. -Psalmi Psa 19 106 26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. -Psalmi Psa 19 106 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. -Psalmi Psa 19 106 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. -Psalmi Psa 19 106 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. -Psalmi Psa 19 106 30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. -Psalmi Psa 19 106 31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. -Psalmi Psa 19 106 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. -Psalmi Psa 19 106 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; b -Psalmi Psa 19 106 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. -Psalmi Psa 19 106 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. -Psalmi Psa 19 106 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: -Psalmi Psa 19 106 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. -Psalmi Psa 19 106 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. -Psalmi Psa 19 106 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. -Psalmi Psa 19 106 40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. -Psalmi Psa 19 106 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. -Psalmi Psa 19 106 42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. -Psalmi Psa 19 106 43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini? -Psalmi Psa 19 107 1 [Canticum Psalmi, ipsi David.] -Psalmi Psa 19 107 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. -Psalmi Psa 19 107 3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. -Psalmi Psa 19 107 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus: -Psalmi Psa 19 107 5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. -Psalmi Psa 19 107 6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: -Psalmi Psa 19 107 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. -Psalmi Psa 19 107 8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. -Psalmi Psa 19 107 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus; -Psalmi Psa 19 107 10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt. -Psalmi Psa 19 107 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? -Psalmi Psa 19 107 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? -Psalmi Psa 19 107 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. -Psalmi Psa 19 107 14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. +Psalmi Psa 19 76 15 Tu es Deus qui facis mirabília: notam fecísti in pópulis virtútem tuam. +Psalmi Psa 19 76 16 Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Jacob et Joseph. +Psalmi Psa 19 76 17 Vidérunt te aquæ, Deus; vidérunt te aquæ, et timuérunt: et turbátæ sunt abýssi. +Psalmi Psa 19 76 18 Multitúdo sónitus aquárum; vocem dedérunt nubes. Étenim sagíttæ tuæ tránseunt; +Psalmi Psa 19 76 19 vox tonítrui tui in rota. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ; commóta est, et contrémuit terra. +Psalmi Psa 19 76 20 In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis, et vestígia tua non cognoscéntur. +Psalmi Psa 19 76 21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum, in manu Móysi et Áaron. +Psalmi Psa 19 77 1 [Intelléctus Asaph.] Atténdite, pópule meus, legem meam; inclináte aurem vestram in verba oris mei. +Psalmi Psa 19 77 2 Apériam in parábolis os meum; loquar propositiónes ab inítio. +Psalmi Psa 19 77 3 Quanta audívimus, et cognóvimus ea, et patres nostri narravérunt nobis. +Psalmi Psa 19 77 4 Non sunt occultáta a fíliis eórum in generatióne áltera, narrántes laudes Dómini et virtútes ejus, et mirabília ejus quæ fecit. +Psalmi Psa 19 77 5 Et suscitávit testimónium in Jacob, et legem pósuit in Israël, quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: +Psalmi Psa 19 77 6 ut cognóscat generátio áltera: fílii qui nascéntur et exsúrgent, et narrábunt fíliis suis, +Psalmi Psa 19 77 7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei, et mandáta ejus exquírant: +Psalmi Psa 19 77 8 ne fiant, sicut patres eórum, generátio prava et exásperans; generátio quæ non diréxit cor suum, et non est créditus cum Deo spíritus ejus. +Psalmi Psa 19 77 9 Fílii Ephrem, intendéntes et mitténtes arcum, convérsi sunt in die belli. b +Psalmi Psa 19 77 10 Non custodiérunt testaméntum Dei, et in lege ejus noluérunt ambuláre. +Psalmi Psa 19 77 11 Et oblíti sunt benefactórum ejus, et mirabílium ejus quæ osténdit eis. +Psalmi Psa 19 77 12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti, in campo Táneos. +Psalmi Psa 19 77 13 Interrúpit mare, et perdúxit eos, et státuit aquas quasi in utre: +Psalmi Psa 19 77 14 et dedúxit eos in nube diéi, et tota nocte in illuminatióne ignis. +Psalmi Psa 19 77 15 Interrúpit petram in erémo, et adaquávit eos velut in abýsso multa. +Psalmi Psa 19 77 16 Et edúxit aquam de petra, et dedúxit tamquam flúmina aquas. +Psalmi Psa 19 77 17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei; in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso. b +Psalmi Psa 19 77 18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, ut péterent escas animábus suis. +Psalmi Psa 19 77 19 Et male locúti sunt de Deo; dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto? +Psalmi Psa 19 77 20 quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ, et torréntes inundavérunt. Numquid et panem póterit dare, aut paráre mensam pópulo suo? +Psalmi Psa 19 77 21 Ídeo audívit Dóminus et dístulit; et ignis accénsus est in Jacob, et ira ascéndit in Israël: +Psalmi Psa 19 77 22 quia non credidérunt in Deo, nec speravérunt in salutári ejus. +Psalmi Psa 19 77 23 Et mandávit núbibus désuper, et jánuas cæli apéruit. +Psalmi Psa 19 77 24 Et pluit illis manna ad manducándum, et panem cæli dedit eis. +Psalmi Psa 19 77 25 Panem angelórum manducávit homo; cibária misit eis in abundántia. +Psalmi Psa 19 77 26 Tránstulit austrum de cælo, et indúxit in virtúte sua áfricum. +Psalmi Psa 19 77 27 Et pluit super eos sicut púlverem carnes, et sicut arénam maris volatília pennáta. +Psalmi Psa 19 77 28 Et cecidérunt in médio castrórum eórum, circa tabernácula eórum. +Psalmi Psa 19 77 29 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: +Psalmi Psa 19 77 30 non sunt fraudáti a desidério suo. Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum, +Psalmi Psa 19 77 31 et ira Dei ascéndit super eos: et occídit pingues eórum, et eléctos Israël impedívit. +Psalmi Psa 19 77 32 In ómnibus his peccavérunt adhuc, et non credidérunt in mirabílibus ejus. b +Psalmi Psa 19 77 33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum, et anni eórum cum festinatióne. +Psalmi Psa 19 77 34 Cum occíderet eos, quærébant eum et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum. +Psalmi Psa 19 77 35 Et rememoráti sunt quia Deus adjútor est eórum, et Deus excélsus redémptor eórum est. +Psalmi Psa 19 77 36 Et dilexérunt eum in ore suo, et lingua sua mentíti sunt ei; +Psalmi Psa 19 77 37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, nec fidéles hábiti sunt in testaménto ejus. +Psalmi Psa 19 77 38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum, et non dispérdet eos. Et abundávit ut avérteret iram suam, et non accéndit omnem iram suam. +Psalmi Psa 19 77 39 Et recordátus est quia caro sunt, spíritus vadens et non rédiens. +Psalmi Psa 19 77 40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto; in iram concitavérunt eum in inaquóso? +Psalmi Psa 19 77 41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum, et sanctum Israël exacerbavérunt. +Psalmi Psa 19 77 42 Non sunt recordáti manus ejus, die qua redémit eos de manu tribulántis: b +Psalmi Psa 19 77 43 sicut pósuit in Ægýpto signa sua, et prodígia sua in campo Táneos; +Psalmi Psa 19 77 44 et convértit in sánguinem flúmina eórum, et imbres eórum, ne bíberent. +Psalmi Psa 19 77 45 Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos, et ranam, et dispérdidit eos; +Psalmi Psa 19 77 46 et dedit ærúgini fructus eórum, et labóres eórum locústæ; +Psalmi Psa 19 77 47 et occídit in grándine víneas eórum, et moros eórum in pruína; +Psalmi Psa 19 77 48 et trádidit grándini juménta eórum, et possessiónem eórum igni; +Psalmi Psa 19 77 49 misit in eos iram indignatiónis suæ, indignatiónem, et iram, et tribulatiónem, immissiónes per ángelos malos. +Psalmi Psa 19 77 50 Viam fecit sémitæ iræ suæ: non pepércit a morte animábus eórum, et juménta eórum in morte conclúsit: +Psalmi Psa 19 77 51 et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti; primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham: +Psalmi Psa 19 77 52 et ábstulit sicut oves pópulum suum, et perdúxit eos tamquam gregem in desérto: +Psalmi Psa 19 77 53 et dedúxit eos in spe, et non timuérunt, et inimícos eórum opéruit mare. +Psalmi Psa 19 77 54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ, montem quem acquisívit déxtera ejus; et ejécit a fácie eórum gentes, et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis; +Psalmi Psa 19 77 55 et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israël. +Psalmi Psa 19 77 56 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum, et testimónia ejus non custodiérunt. b +Psalmi Psa 19 77 57 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: quemádmodum patres eórum, convérsi sunt in arcum pravum. +Psalmi Psa 19 77 58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis, et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. +Psalmi Psa 19 77 59 Audívit Deus, et sprevit, et ad níhilum redégit valde Israël. +Psalmi Psa 19 77 60 Et répulit tabernáculum Silo, tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus. +Psalmi Psa 19 77 61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum, et pulchritúdinem eórum in manus inimíci. +Psalmi Psa 19 77 62 Et conclúsit in gládio pópulum suum, et hæreditátem suam sprevit. +Psalmi Psa 19 77 63 Júvenes eórum comédit ignis, et vírgines eórum non sunt lamentátæ. +Psalmi Psa 19 77 64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, et víduæ eórum non plorabántur. +Psalmi Psa 19 77 65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, tamquam potens crapulátus a vino. b +Psalmi Psa 19 77 66 Et percússit inimícos suos in posterióra; oppróbrium sempitérnum dedit illis. +Psalmi Psa 19 77 67 Et répulit tabernáculum Joseph, et tribum Éphraim non elégit: +Psalmi Psa 19 77 68 sed elégit tribum Juda, montem Sion, quem diléxit. +Psalmi Psa 19 77 69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum, in terra quam fundávit in sǽcula. +Psalmi Psa 19 77 70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium; de post fœtántes accépit eum: +Psalmi Psa 19 77 71 páscere Jacob servum suum, et Israël hæreditátem suam. +Psalmi Psa 19 77 72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui, et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos. +Psalmi Psa 19 78 1 [Psalmus Asaph.] Deus, venérunt gentes in hæreditátem tuam; polluérunt templum sanctum tuum; posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. +Psalmi Psa 19 78 2 Posuérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli; carnes sanctórum tuórum béstiis terræ. +Psalmi Psa 19 78 3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret. +Psalmi Psa 19 78 4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris; subsannátio et illúsio his qui in circúitu nostro sunt. +Psalmi Psa 19 78 5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem? accendétur velut ignis zelus tuus? +Psalmi Psa 19 78 6 Effúnde iram tuam in gentes quæ te non novérunt, et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt: +Psalmi Psa 19 78 7 quia comedérunt Jacob, et locum ejus desolavérunt. +Psalmi Psa 19 78 8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum; cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. +Psalmi Psa 19 78 9 Ádjuva nos, Deus salutáris noster, et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum. b +Psalmi Psa 19 78 10 Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris últio sánguinis servórum tuórum qui effúsus est. +Psalmi Psa 19 78 11 Intróëat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios mortificatórum: +Psalmi Psa 19 78 12 et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum; impropérium ipsórum quod exprobravérunt tibi, Dómine. +Psalmi Psa 19 78 13 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, confitébimur tibi in sǽculum; in generatiónem et generatiónem annuntiábimus laudem tuam. +Psalmi Psa 19 79 1 [In finem, pro iis qui commutabúntur. Testimónium Asaph, psalmus.] +Psalmi Psa 19 79 2 Qui regis Israël, inténde; qui dedúcis velut ovem Joseph. Qui sedes super chérubim, manifestáre +Psalmi Psa 19 79 3 coram Éphraim, Bénjamin, et Manásse. Éxcita poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. +Psalmi Psa 19 79 4 Deus, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. +Psalmi Psa 19 79 5 Dómine Deus virtútum, quoúsque irascéris super oratiónem servi tui? +Psalmi Psa 19 79 6 cibábis nos pane lacrimárum, et potum dabis nobis in lácrimis in mensúra? +Psalmi Psa 19 79 7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, et inimíci nostri subsannavérunt nos. +Psalmi Psa 19 79 8 Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. +Psalmi Psa 19 79 9 Víneam de Ægýpto transtulísti: ejecísti gentes, et plantásti eam. +Psalmi Psa 19 79 10 Dux itíneris fuísti in conspéctu ejus; plantásti radíces ejus, et implévit terram. +Psalmi Psa 19 79 11 Opéruit montes umbra ejus, et arbústa ejus cedros Dei. +Psalmi Psa 19 79 12 Exténdit pálmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propágines ejus. +Psalmi Psa 19 79 13 Ut quid destruxísti macériam ejus, et vindémiant eam omnes qui prætergrediúntur viam? +Psalmi Psa 19 79 14 Exterminávit eam aper de silva, et singuláris ferus depástus est eam. +Psalmi Psa 19 79 15 Deus virtútum, convértere, réspice de cælo, et vide, et vísita víneam istam: +Psalmi Psa 19 79 16 et pérfice eam quam plantávit déxtera tua, et super fílium hóminis quem confirmásti tibi. +Psalmi Psa 19 79 17 Incénsa igni et suffóssa, ab increpatióne vultus tui períbunt. +Psalmi Psa 19 79 18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, et super fílium hóminis quem confirmásti tibi. +Psalmi Psa 19 79 19 Et non discédimus a te: vivificábis nos, et nomen tuum invocábimus. +Psalmi Psa 19 79 20 Dómine Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. +Psalmi Psa 19 80 1 [In finem, pro torculáribus. Psalmus ipsi Asaph.] +Psalmi Psa 19 80 2 Exsultáte Deo adjutóri nostro; jubiláte Deo Jacob. +Psalmi Psa 19 80 3 Súmite psalmum, et date týmpanum; psaltérium jucúndum cum cíthara. +Psalmi Psa 19 80 4 Buccináte in neoménia tuba, in insígni die solemnitátis vestræ: +Psalmi Psa 19 80 5 quia præcéptum in Israël est, et judícium Deo Jacob. +Psalmi Psa 19 80 6 Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti; linguam quam non nóverat, audívit. +Psalmi Psa 19 80 7 Divértit ab onéribus dorsum ejus; manus ejus in cóphino serviérunt. +Psalmi Psa 19 80 8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te. Exaudívi te in abscóndito tempestátis; probávi te apud aquam contradictiónis. +Psalmi Psa 19 80 9 Audi, pópulus meus, et contestábor te. Israël, si audíeris me, b +Psalmi Psa 19 80 10 non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum. +Psalmi Psa 19 80 11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti. Diláta os tuum, et implébo illud. +Psalmi Psa 19 80 12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, et Israël non inténdit mihi. +Psalmi Psa 19 80 13 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum; ibunt in adinventiónibus suis. +Psalmi Psa 19 80 14 Si pópulus meus audísset me, Israël si in viis meis ambulásset, +Psalmi Psa 19 80 15 pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem, et super tribulántes eos misíssem manum meam. +Psalmi Psa 19 80 16 Inimíci Dómini mentíti sunt ei, et erit tempus eórum in sǽcula. +Psalmi Psa 19 80 17 Et cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos. +Psalmi Psa 19 81 1 [Psalmus Asaph.] Deus stetit in synagóga deórum; in médio autem deos dijúdicat. +Psalmi Psa 19 81 2 Úsquequo judicátis iniquitátem, et fácies peccatórum súmitis? +Psalmi Psa 19 81 3 Judicáte egéno et pupíllo; húmilem et páuperem justificáte. +Psalmi Psa 19 81 4 Erípite páuperem, et egénum de manu peccatóris liberáte. +Psalmi Psa 19 81 5 Nesciérunt, neque intellexérunt; in ténebris ámbulant: movebúntur ómnia fundaménta terræ. +Psalmi Psa 19 81 6 Ego dixi: Dii estis, et fílii Excélsi omnes. +Psalmi Psa 19 81 7 Vos autem sicut hómines moriémini, et sicut unus de princípibus cadétis. +Psalmi Psa 19 81 8 Surge, Deus, júdica terram, quóniam tu hæreditábis in ómnibus géntibus. +Psalmi Psa 19 82 1 [Cánticum Psalmi Asaph.] +Psalmi Psa 19 82 2 Deus, quis símilis erit tibi? ne táceas, neque compescáris, Deus: +Psalmi Psa 19 82 3 quóniam ecce inimíci tui sonuérunt, et qui odérunt te extulérunt caput. +Psalmi Psa 19 82 4 Super pópulum tuum malignavérunt consílium, et cogitavérunt advérsus sanctos tuos. +Psalmi Psa 19 82 5 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente, et non memorétur nomen Israël ultra. +Psalmi Psa 19 82 6 Quóniam cogitavérunt unanímiter; simul advérsum te testaméntum disposuérunt: +Psalmi Psa 19 82 7 tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ, Moab et Agaréni, +Psalmi Psa 19 82 8 Gebal, et Ammon, et Ámalec; alienígenæ cum habitántibus Tyrum. +Psalmi Psa 19 82 9 Étenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutórium fíliis Lot. +Psalmi Psa 19 82 10 Fac illis sicut Mádian et Sísaræ, sicut Jabin in torrénte Cisson. b +Psalmi Psa 19 82 11 Disperiérunt in Endor; facti sunt ut stercus terræ. +Psalmi Psa 19 82 12 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, et Zébee, et Sálmana: omnes príncipes eórum, +Psalmi Psa 19 82 13 qui dixérunt: Hæreditáte possideámus sanctuárium Dei. +Psalmi Psa 19 82 14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti. +Psalmi Psa 19 82 15 Sicut ignis qui combúrit silvam, et sicut flamma combúrens montes, +Psalmi Psa 19 82 16 ita persequéris illos in tempestáte tua, et in ira tua turbábis eos. +Psalmi Psa 19 82 17 Imple fácies eórum ignomínia, et quærent nomen tuum, Dómine. +Psalmi Psa 19 82 18 Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi, et confundántur, et péreant. +Psalmi Psa 19 82 19 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: tu solus Altíssimus in omni terra. +Psalmi Psa 19 83 1 [In finem, pro torculáribus fíliis Core. Psalmus.] +Psalmi Psa 19 83 2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! +Psalmi Psa 19 83 3 Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini; cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. +Psalmi Psa 19 83 4 Étenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, rex meus, et Deus meus. +Psalmi Psa 19 83 5 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine; in sǽcula sæculórum laudábunt te. +Psalmi Psa 19 83 6 Beátus vir cujus est auxílium abs te: ascensiónes in corde suo dispósuit, +Psalmi Psa 19 83 7 in valle lacrimárum, in loco quem pósuit. +Psalmi Psa 19 83 8 Étenim benedictiónem dabit legislátor; ibunt de virtúte in virtútem: vidébitur Deus deórum in Sion. +Psalmi Psa 19 83 9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; áuribus pércipe, Deus Jacob. b +Psalmi Psa 19 83 10 Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem christi tui. +Psalmi Psa 19 83 11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia; elégi abjéctus esse in domo Dei mei magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. +Psalmi Psa 19 83 12 Quia misericórdiam et veritátem díligit Deus: grátiam et glóriam dabit Dóminus. +Psalmi Psa 19 83 13 Non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia: Dómine virtútum, beátus homo qui sperat in te. +Psalmi Psa 19 84 1 [In finem, fíliis Core. Psalmus.] +Psalmi Psa 19 84 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam; avertísti captivitátem Jacob. +Psalmi Psa 19 84 3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ; operuísti ómnia peccáta eórum. +Psalmi Psa 19 84 4 Mitigásti omnem iram tuam; avertísti ab ira indignatiónis tuæ. +Psalmi Psa 19 84 5 Convérte nos, Deus salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. +Psalmi Psa 19 84 6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem? +Psalmi Psa 19 84 7 Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te. +Psalmi Psa 19 84 8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis. +Psalmi Psa 19 84 9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertúntur ad cor. b +Psalmi Psa 19 84 10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus, ut inhábitet glória in terra nostra. +Psalmi Psa 19 84 11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi; justítia et pax osculátæ sunt. +Psalmi Psa 19 84 12 Véritas de terra orta est, et justítia de cælo prospéxit. +Psalmi Psa 19 84 13 Étenim Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum. +Psalmi Psa 19 84 14 Justítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos. +Psalmi Psa 19 85 1 [Orátio ipsi David.] Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, quóniam inops et pauper sum ego. +Psalmi Psa 19 85 2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. +Psalmi Psa 19 85 3 Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die; +Psalmi Psa 19 85 4 lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi. +Psalmi Psa 19 85 5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis, et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. +Psalmi Psa 19 85 6 Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam, et inténde voci deprecatiónis meæ. +Psalmi Psa 19 85 7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, quia exaudísti me. +Psalmi Psa 19 85 8 Non est símilis tui in diis, Dómine, et non est secúndum ópera tua. +Psalmi Psa 19 85 9 Omnes gentes quascúmque fecísti vénient, et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum. +Psalmi Psa 19 85 10 Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília; tu es Deus solus. +Psalmi Psa 19 85 11 Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua; lætétur cor meum, ut tímeat nomen tuum. b +Psalmi Psa 19 85 12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: +Psalmi Psa 19 85 13 quia misericórdia tua magna est super me, et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. +Psalmi Psa 19 85 14 Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: et non proposuérunt te in conspéctu suo. +Psalmi Psa 19 85 15 Et tu, Dómine Deus, miserátor et miséricors; pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax. +Psalmi Psa 19 85 16 Réspice in me, et miserére mei; da impérium tuum púero tuo, et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. +Psalmi Psa 19 85 17 Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me. +Psalmi Psa 19 86 1 [Fíliis Core. Psalmus cántici.] Fundaménta ejus in móntibus sanctis; +Psalmi Psa 19 86 2 díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. +Psalmi Psa 19 86 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei! +Psalmi Psa 19 86 4 Memor ero Rahab et Babylónis, sciéntium me; ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, hi fuérunt illic. +Psalmi Psa 19 86 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus? +Psalmi Psa 19 86 6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum et príncipum, horum qui fuérunt in ea. +Psalmi Psa 19 86 7 Sicut lætántium ómnium habitátio est in te. +Psalmi Psa 19 87 1 [Cánticum Psalmi, fíliis Core, in finem, pro Máheleth ad respondéndum. Intelléctus Eman Ezrahítæ.] +Psalmi Psa 19 87 2 Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. +Psalmi Psa 19 87 3 Intret in conspéctu tuo orátio mea, inclína aurem tuam ad precem meam. +Psalmi Psa 19 87 4 Quia repléta est malis ánima mea, et vita mea inférno appropinquávit. +Psalmi Psa 19 87 5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutório, +Psalmi Psa 19 87 6 inter mórtuos liber; sicut vulneráti dormiéntes in sepúlchris, quorum non es memor ámplius, et ipsi de manu tua repúlsi sunt. +Psalmi Psa 19 87 7 Posuérunt me in lacu inferióri, in tenebrósis, et in umbra mortis. +Psalmi Psa 19 87 8 Super me confirmátus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxísti super me. +Psalmi Psa 19 87 9 Longe fecísti notos meos a me; posuérunt me abominatiónem sibi. Tráditus sum, et non egrediébar; +Psalmi Psa 19 87 10 óculi mei languérunt prae inópia. Clamávi ad te, Dómine, tota die; expándi ad te manus meas. +Psalmi Psa 19 87 11 Numquid mórtuis fácies mirabília? aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi? b +Psalmi Psa 19 87 12 Numquid narrábit áliquis in sepúlchro misericórdiam tuam, et veritátem tuam in perditióne? +Psalmi Psa 19 87 13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua? et justítia tua in terra obliviónis? +Psalmi Psa 19 87 14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, et mane orátio mea prævéniet te. +Psalmi Psa 19 87 15 Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam; avértis fáciem tuam a me? +Psalmi Psa 19 87 16 Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea; exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus. +Psalmi Psa 19 87 17 In me transiérunt iræ tuæ, et terróres tui conturbavérunt me: +Psalmi Psa 19 87 18 circumdedérunt me sicut aqua tota die; circumdedérunt me simul. +Psalmi Psa 19 87 19 Elongásti a me amícum et próximum, et notos meos a miséria. +Psalmi Psa 19 88 1 [Intelléctus Ethan Ezrahítæ.] +Psalmi Psa 19 88 2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo; in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. +Psalmi Psa 19 88 3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis; præparábitur véritas tua in eis. +Psalmi Psa 19 88 4 Dispósui testaméntum eléctis meis; jurávi David servo meo: +Psalmi Psa 19 88 5 Usque in ætérnum præparábo semen tuum, et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam. +Psalmi Psa 19 88 6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine; étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. b +Psalmi Psa 19 88 7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino; símilis erit Deo in fíliis Dei? +Psalmi Psa 19 88 8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum, magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt. +Psalmi Psa 19 88 9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo. +Psalmi Psa 19 88 10 Tu domináris potestáti maris; motum autem flúctuum ejus tu mítigas. +Psalmi Psa 19 88 11 Tu humiliásti, sicut vulnerátum, supérbum; in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. +Psalmi Psa 19 88 12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitúdinem ejus tu fundásti; +Psalmi Psa 19 88 13 aquilónem et mare tu creásti. Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: +Psalmi Psa 19 88 14 tuum bráchium cum poténtia. Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: +Psalmi Psa 19 88 15 justítia et judícium præparátio sedis tuæ: misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. +Psalmi Psa 19 88 16 Beátus pópulus qui scit jubilatiónem: Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, b +Psalmi Psa 19 88 17 et in nómine tuo exsultábunt tota die, et in justítia tua exaltabúntur. +Psalmi Psa 19 88 18 Quóniam glória virtútis eórum tu es, et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum. +Psalmi Psa 19 88 19 Quia Dómini est assúmptio nostra, et sancti Israël regis nostri. +Psalmi Psa 19 88 20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: Pósui adjutórium in poténte, et exaltávi eléctum de plebe mea. b +Psalmi Psa 19 88 21 Invéni David, servum meum; óleo sancto meo unxi eum. +Psalmi Psa 19 88 22 Manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. +Psalmi Psa 19 88 23 Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non appónet nocére ei. +Psalmi Psa 19 88 24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus, et odiéntes eum in fugam convértam. +Psalmi Psa 19 88 25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. +Psalmi Psa 19 88 26 Et ponam in mari manum ejus, et in flumínibus déxteram ejus. +Psalmi Psa 19 88 27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu, Deus meus, et suscéptor salútis meæ. +Psalmi Psa 19 88 28 Et ego primogénitum ponam illum, excélsum prae régibus terræ. +Psalmi Psa 19 88 29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam, et testaméntum meum fidéle ipsi. +Psalmi Psa 19 88 30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. +Psalmi Psa 19 88 31 Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam, et in judíciis meis non ambuláverint; +Psalmi Psa 19 88 32 si justítias meas profanáverint, et mandáta mea non custodíerint: +Psalmi Psa 19 88 33 visitábo in virga iniquitátes eórum, et in verbéribus peccáta eórum; +Psalmi Psa 19 88 34 misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo, neque nocébo in veritáte mea, +Psalmi Psa 19 88 35 neque profanábo testaméntum meum: et quæ procédunt de lábiis meis non fáciam írrita. +Psalmi Psa 19 88 36 Semel jurávi in sancto meo, si David méntiar: +Psalmi Psa 19 88 37 semen ejus in ætérnum manébit. Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, +Psalmi Psa 19 88 38 et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cælo fidélis. +Psalmi Psa 19 88 39 Tu vero repulísti et despexísti; distulísti christum tuum. b +Psalmi Psa 19 88 40 Evertísti testaméntum servi tui; profanásti in terra sanctuárium ejus. +Psalmi Psa 19 88 41 Destruxísti omnes sepes ejus; posuísti firmaméntum ejus formídinem. +Psalmi Psa 19 88 42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam; factus est oppróbrium vicínis suis. +Psalmi Psa 19 88 43 Exaltásti déxteram depriméntium eum; lætificásti omnes inimícos ejus. +Psalmi Psa 19 88 44 Avertísti adjutórium gládii ejus, et non es auxiliátus ei in bello. +Psalmi Psa 19 88 45 Destruxísti eum ab emundatióne, et sedem ejus in terram collisísti. +Psalmi Psa 19 88 46 Minorásti dies témporis ejus; perfudísti eum confusióne. +Psalmi Psa 19 88 47 Úsquequo, Dómine, avértis in finem? exardéscet sicut ignis ira tua? b +Psalmi Psa 19 88 48 Memoráre quæ mea substántia: numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum? +Psalmi Psa 19 88 49 Quis est homo qui vivet et non vidébit mortem? éruet ánimam suam de manu ínferi? +Psalmi Psa 19 88 50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, sicut jurásti David in veritáte tua? +Psalmi Psa 19 88 51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, quod contínui in sinu meo, multárum géntium: +Psalmi Psa 19 88 52 quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine; quod exprobravérunt commutatiónem christi tui. +Psalmi Psa 19 88 53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. Fiat, fiat. b +Psalmi Psa 19 89 1 [Orátio Móysi, hóminis Dei.] Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne in generatiónem. +Psalmi Psa 19 89 2 Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis, a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus. +Psalmi Psa 19 89 3 Ne avértas hóminem in humilitátem: et dixísti: Convertímini, fílii hóminum. +Psalmi Psa 19 89 4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna quæ prætériit: et custódia in nocte +Psalmi Psa 19 89 5 quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt. +Psalmi Psa 19 89 6 Mane sicut herba tránseat; mane flóreat, et tránseat; véspere décidat, indúret, et aréscat. +Psalmi Psa 19 89 7 Quia defécimus in ira tua, et in furóre tuo turbáti sumus. +Psalmi Psa 19 89 8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo; sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui. +Psalmi Psa 19 89 9 Quóniam omnes dies nostri defecérunt, et in ira tua defécimus. Anni nostri sicut aránea meditabúntur; +Psalmi Psa 19 89 10 dies annórum nostrórum in ipsis septuagínta anni. Si autem in potentátibus octogínta anni, et ámplius eórum labor et dolor; quóniam supervénit mansuetúdo, et corripiémur. +Psalmi Psa 19 89 11 Quis novit potestátem iræ tuæ, et prae timóre tuo iram tuam +Psalmi Psa 19 89 12 dinumeráre? Déxteram tuam sic notam fac, et erudítos corde in sapiéntia. +Psalmi Psa 19 89 13 Convértere, Dómine; úsquequo? et deprecábilis esto super servos tuos. b +Psalmi Psa 19 89 14 Repléti sumus mane misericórdia tua; et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris. +Psalmi Psa 19 89 15 Lætáti sumus pro diébus quibus nos humiliásti; annis quibus vídimus mala. +Psalmi Psa 19 89 16 Réspice in servos tuos et in ópera tua, et dírige fílios eórum. +Psalmi Psa 19 89 17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige. +Psalmi Psa 19 90 1 [Laus cántici David.] Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur. +Psalmi Psa 19 90 2 Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum; Deus meus, sperábo in eum. +Psalmi Psa 19 90 3 Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero. +Psalmi Psa 19 90 4 Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis ejus sperábis. +Psalmi Psa 19 90 5 Scuto circúmdabit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno; +Psalmi Psa 19 90 6 a sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris, ab incúrsu, et dæmónio meridiáno. +Psalmi Psa 19 90 7 Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis; ad te autem non appropinquábit. +Psalmi Psa 19 90 8 Verúmtamen óculis tuis considerábis, et retributiónem peccatórum vidébis. +Psalmi Psa 19 90 9 Quóniam tu es, Dómine, spes mea; Altíssimum posuísti refúgium tuum. b +Psalmi Psa 19 90 10 Non accédet ad te malum, et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo. +Psalmi Psa 19 90 11 Quóniam ángelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. +Psalmi Psa 19 90 12 In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. +Psalmi Psa 19 90 13 Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem. +Psalmi Psa 19 90 14 Quóniam in me sperávit, liberábo eum; prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum. b +Psalmi Psa 19 90 15 Clamábit ad me, et ego exáudiam eum; cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum, et glorificábo eum. +Psalmi Psa 19 90 16 Longitúdine diérum replébo eum, et osténdam illi salutáre meum. +Psalmi Psa 19 91 1 [Psalmus cántici, in die sábbati.] +Psalmi Psa 19 91 2 Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo, Altíssime: +Psalmi Psa 19 91 3 ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem, +Psalmi Psa 19 91 4 in decachórdo, psaltério; cum cántico, in cíthara. +Psalmi Psa 19 91 5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua; et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. +Psalmi Psa 19 91 6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ. +Psalmi Psa 19 91 7 Vir insípiens non cognóscet, et stultus non intélliget haec. +Psalmi Psa 19 91 8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fœnum, et apparúerint omnes qui operántur iniquitátem, ut intéreant in sǽculum sǽculi: +Psalmi Psa 19 91 9 tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine. +Psalmi Psa 19 91 10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt; et dispergéntur omnes qui operántur iniquitátem. +Psalmi Psa 19 91 11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum, et senéctus mea in misericórdia úberi. b +Psalmi Psa 19 91 12 Et despéxit óculus meus inimícos meos, et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. +Psalmi Psa 19 91 13 Justus ut palma florébit; sicut cedrus Líbani multiplicábitur. +Psalmi Psa 19 91 14 Plantáti in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri florébunt. +Psalmi Psa 19 91 15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi, et bene patiéntes erunt: +Psalmi Psa 19 91 16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus Deus noster, et non est iníquitas in eo. +Psalmi Psa 19 92 1 [Laus cántici ipsi David, in die ante sábbatum, quando fundáta est terra.] Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. Étenim firmávit orbem terræ, qui non commovébitur. +Psalmi Psa 19 92 2 Paráta sedes tua ex tunc; a sǽculo tu es. +Psalmi Psa 19 92 3 Elevavérunt flúmina, Dómine, elevavérunt flúmina vocem suam; elevavérunt flúmina fluctus suos, +Psalmi Psa 19 92 4 a vócibus aquárum multárum. Mirábiles elatiónes maris; mirábilis in altis Dóminus. +Psalmi Psa 19 92 5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum. +Psalmi Psa 19 93 1 [Psalmus ipsi David, quarta sábbati.] Deus ultiónum Dóminus; Deus ultiónum líbere egit. +Psalmi Psa 19 93 2 Exaltáre, qui júdicas terram; redde retributiónem supérbis. +Psalmi Psa 19 93 3 Úsquequo peccatóres, Dómine, úsquequo peccatóres gloriabúntur; +Psalmi Psa 19 93 4 effabúntur et loquéntur iniquitátem; loquéntur omnes qui operántur injustítiam? +Psalmi Psa 19 93 5 Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt, et hæreditátem tuam vexavérunt. +Psalmi Psa 19 93 6 Víduam et ádvenam interfecérunt, et pupíllos occidérunt. +Psalmi Psa 19 93 7 Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, nec intélliget Deus Jacob. +Psalmi Psa 19 93 8 Intellígite, insipiéntes in pópulo; et stulti, aliquándo sápite. +Psalmi Psa 19 93 9 Qui plantávit aurem non áudiet? aut qui finxit óculum non consíderat? +Psalmi Psa 19 93 10 Qui córripit gentes non árguet, qui docet hóminem sciéntiam? +Psalmi Psa 19 93 11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, quóniam vanæ sunt. +Psalmi Psa 19 93 12 Beátus homo quem tu erudíeris, Dómine, et de lege tua docúeris eum: b +Psalmi Psa 19 93 13 ut mítiges ei a diébus malis, donec fodiátur peccatóri fóvea. +Psalmi Psa 19 93 14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam, et hæreditátem suam non derelínquet, +Psalmi Psa 19 93 15 quoadúsque justítia convertátur in judícium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde. +Psalmi Psa 19 93 16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes? aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem? +Psalmi Psa 19 93 17 Nisi quia Dóminus adjúvit me, paulo minus habitásset in inférno ánima mea. +Psalmi Psa 19 93 18 Si dicébam: Motus est pes meus: misericórdia tua, Dómine, adjuvábat me. +Psalmi Psa 19 93 19 Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. +Psalmi Psa 19 93 20 Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis, qui fingis labórem in præcépto? +Psalmi Psa 19 93 21 Captábunt in ánimam justi, et sánguinem innocéntem condemnábunt. +Psalmi Psa 19 93 22 Et factus est mihi Dóminus in refúgium, et Deus meus in adjutórium spei meæ. +Psalmi Psa 19 93 23 Et reddet illis iniquitátem ipsórum, et in malítia eórum dispérdet eos: dispérdet illos Dóminus Deus noster. +Psalmi Psa 19 94 1 [Laus cántici ipsi David.] Veníte, exsultémus Dómino; jubilémus Deo salutári nostro; +Psalmi Psa 19 94 2 præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei: +Psalmi Psa 19 94 3 quóniam Deus magnus Dóminus, et rex magnus super omnes deos. +Psalmi Psa 19 94 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipsíus sunt; +Psalmi Psa 19 94 5 quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formavérunt. +Psalmi Psa 19 94 6 Veníte, adorémus, et procidámus, et plorémus ante Dóminum qui fecit nos: +Psalmi Psa 19 94 7 quia ipse est Dóminus Deus noster, et nos pópulus páscuæ ejus, et oves manus ejus. +Psalmi Psa 19 94 8 Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra b +Psalmi Psa 19 94 9 sicut in irritatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt me, et vidérunt ópera mea. +Psalmi Psa 19 94 10 Quadragínta annis offénsus fui generatióni illi, et dixi: Semper hi errant corde. +Psalmi Psa 19 94 11 Et isti non cognovérunt vias meas: ut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam. +Psalmi Psa 19 95 1 [Cánticum ipsi David, quando domus ædificabátur post captivitátem.] Cantáte Dómino cánticum novum; cantáte Dómino omnis terra. +Psalmi Psa 19 95 2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus; annuntiáte de die in diem salutáre ejus. +Psalmi Psa 19 95 3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus; in ómnibus pópulis mirabília ejus. +Psalmi Psa 19 95 4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: terríbilis est super omnes deos. +Psalmi Psa 19 95 5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia; Dóminus autem cælos fecit. +Psalmi Psa 19 95 6 Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus; sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus. +Psalmi Psa 19 95 7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem; b +Psalmi Psa 19 95 8 afférte Dómino glóriam nómini ejus. Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus; +Psalmi Psa 19 95 9 adoráte Dóminum in átrio sancto ejus. Commoveátur a fácie ejus univérsa terra; +Psalmi Psa 19 95 10 dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit. Étenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; judicábit pópulos in æquitáte. +Psalmi Psa 19 95 11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; commoveátur mare et plenitúdo ejus; +Psalmi Psa 19 95 12 gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt. Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum +Psalmi Psa 19 95 13 a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit judicáre terram. Judicábit orbem terræ in æquitáte, et pópulos in veritáte sua. +Psalmi Psa 19 96 1 [Huic David, quando terra ejus restitúta est.] Dóminus regnávit: exsúltet terra; læténtur ínsulæ multæ. +Psalmi Psa 19 96 2 Nubes et calígo in circúitu ejus; justítia et judícium corréctio sedis ejus. +Psalmi Psa 19 96 3 Ignis ante ipsum præcédet, et inflammábit in circúitu inimícos ejus. +Psalmi Psa 19 96 4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ; vidit, et commóta est terra. +Psalmi Psa 19 96 5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini; a fácie Dómini omnis terra. +Psalmi Psa 19 96 6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus, et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus. +Psalmi Psa 19 96 7 Confundántur omnes qui adórant sculptília, et qui gloriántur in simulácris suis. Adoráte eum omnes ángeli ejus. +Psalmi Psa 19 96 8 Audívit, et lætáta est Sion, et exsultavérunt fíliæ Judæ propter judícia tua, Dómine. b +Psalmi Psa 19 96 9 Quóniam tu Dóminus altíssimus super omnem terram; nimis exaltátus es super omnes deos. +Psalmi Psa 19 96 10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum; de manu peccatóris liberábit eos. +Psalmi Psa 19 96 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætítia. +Psalmi Psa 19 96 12 Lætámini, justi, in Dómino, et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus. +Psalmi Psa 19 97 1 [Psalmus ipsi David.] Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. Salvávit sibi déxtera ejus, et bráchium sanctum ejus. +Psalmi Psa 19 97 2 Notum fecit Dóminus salutáre suum; in conspéctu géntium revelávit justítiam suam. +Psalmi Psa 19 97 3 Recordátus est misericórdiæ suæ, et veritátis suæ dómui Israël. Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri. +Psalmi Psa 19 97 4 Jubiláte Deo, omnis terra; cantáte, et exsultáte, et psállite. +Psalmi Psa 19 97 5 Psállite Dómino in cíthara; in cíthara et voce psalmi; +Psalmi Psa 19 97 6 in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ. Jubiláte in conspéctu regis Dómini: +Psalmi Psa 19 97 7 moveátur mare, et plenitúdo ejus; orbis terrárum, et qui hábitant in eo. +Psalmi Psa 19 97 8 Flúmina plaudent manu; simul montes exsultábunt +Psalmi Psa 19 97 9 a conspéctu Dómini: quóniam venit judicáre terram. Judicábit orbem terrárum in justítia, et pópulos in æquitáte. +Psalmi Psa 19 98 1 [Psalmus ipsi David.] Dóminus regnávit: irascántur pópuli; qui sedet super chérubim: moveátur terra. +Psalmi Psa 19 98 2 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos. +Psalmi Psa 19 98 3 Confiteántur nómini tuo magno, quóniam terríbile et sanctum est, +Psalmi Psa 19 98 4 et honor regis judícium díligit. Tu parásti directiónes; judícium et justítiam in Jacob tu fecísti. +Psalmi Psa 19 98 5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus, quóniam sanctum est. +Psalmi Psa 19 98 6 Móyses et Áaron in sacerdótibus ejus, et Sámuel inter eos qui ínvocant nomen ejus: invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos; +Psalmi Psa 19 98 7 in colúmna nubis loquebátur ad eos. Custodiébant testimónia ejus, et præcéptum quod dedit illis. +Psalmi Psa 19 98 8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum. +Psalmi Psa 19 98 9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus, quóniam sanctus Dóminus Deus noster. +Psalmi Psa 19 99 1 [Psalmus in confessióne.] +Psalmi Psa 19 99 2 Jubiláte Deo, omnis terra; servíte Dómino in lætítia. Introíte in conspéctu ejus in exsultatióne. +Psalmi Psa 19 99 3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: pópulus ejus, et oves páscuæ ejus. +Psalmi Psa 19 99 4 Introíte portas ejus in confessióne; átria ejus in hymnis: confitémini illi. Laudáte nomen ejus, +Psalmi Psa 19 99 5 quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus. +Psalmi Psa 19 100 1 [Psalmus ipsi David.] Misericórdiam et judícium cantábo tibi, Dómine; psallam, +Psalmi Psa 19 100 2 et intélligam in via immaculáta: quando vénies ad me? Perambulábam in innocéntia cordis mei, in médio domus meæ. +Psalmi Psa 19 100 3 Non proponébam ante óculos meos rem injústam; faciéntes prævaricatiónes odívi; non adhǽsit mihi +Psalmi Psa 19 100 4 cor pravum; declinántem a me malígnum non cognoscébam. +Psalmi Psa 19 100 5 Detrahéntem secréto próximo suo, hunc persequébar: supérbo óculo, et insatiábili corde, cum hoc non edébam. +Psalmi Psa 19 100 6 Óculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat. +Psalmi Psa 19 100 7 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam; qui lóquitur iníqua non diréxit in conspéctu oculórum meórum. +Psalmi Psa 19 100 8 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ, ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem. +Psalmi Psa 19 101 1 [Orátio páuperis, cum ánxius fúerit, et in conspéctu Dómini effúderit precem suam.] +Psalmi Psa 19 101 2 Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat. +Psalmi Psa 19 101 3 Non avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam; in quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me. +Psalmi Psa 19 101 4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut crémium aruérunt. +Psalmi Psa 19 101 5 Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum, quia oblítus sum comédere panem meum. +Psalmi Psa 19 101 6 A voce gémitus mei adhǽsit os meum carni meæ. +Psalmi Psa 19 101 7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis; factus sum sicut nyctícorax in domicílio. +Psalmi Psa 19 101 8 Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto. +Psalmi Psa 19 101 9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, et qui laudábant me advérsum me jurábant: +Psalmi Psa 19 101 10 quia cínerem tamquam panem manducábam, et potum meum cum fletu miscébam, +Psalmi Psa 19 101 11 a fácie iræ et indignatiónis tuæ: quia élevans allisísti me. +Psalmi Psa 19 101 12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui. +Psalmi Psa 19 101 13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. b +Psalmi Psa 19 101 14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus: +Psalmi Psa 19 101 15 quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus, et terræ ejus miserebúntur. +Psalmi Psa 19 101 16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam: +Psalmi Psa 19 101 17 quia ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in glória sua. +Psalmi Psa 19 101 18 Respéxit in oratiónem humílium et non sprevit precem eórum. +Psalmi Psa 19 101 19 Scribántur haec in generatióne áltera, et pópulus qui creábitur laudábit Dóminum. +Psalmi Psa 19 101 20 Quia prospéxit de excélso sancto suo; Dóminus de cælo in terram aspéxit: +Psalmi Psa 19 101 21 ut audíret gémitus compeditórum; ut sólveret fílios interemptórum: +Psalmi Psa 19 101 22 ut annúntient in Sion nomen Dómini, et laudem ejus in Jerúsalem: +Psalmi Psa 19 101 23 in conveniéndo pópulos in unum, et reges, ut sérviant Dómino. +Psalmi Psa 19 101 24 Respóndit ei in via virtútis suæ: Paucitátem diérum meórum núntia mihi: b +Psalmi Psa 19 101 25 ne révoces me in dimídio diérum meórum, in generatiónem et generatiónem anni tui. +Psalmi Psa 19 101 26 Inítio tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. +Psalmi Psa 19 101 27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes sicut vestiméntum veteráscent. Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur; +Psalmi Psa 19 101 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. +Psalmi Psa 19 101 29 Fílii servórum tuórum habitábunt, et semen eórum in sǽculum dirigétur. +Psalmi Psa 19 102 1 [Ipsi David.] Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia quæ intra me sunt nómini sancto ejus. +Psalmi Psa 19 102 2 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus. +Psalmi Psa 19 102 3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis; qui sanat omnes infirmitátes tuas: +Psalmi Psa 19 102 4 qui rédimit de intéritu vitam tuam; qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus: +Psalmi Psa 19 102 5 qui replet in bonis desidérium tuum; renovábitur ut áquilæ juvéntus tua: +Psalmi Psa 19 102 6 fáciens misericórdias Dóminus, et judícium ómnibus injúriam patiéntibus. +Psalmi Psa 19 102 7 Notas fecit vias suas Móysi; fíliis Israël voluntátes suas. +Psalmi Psa 19 102 8 Miserátor et miséricors Dóminus: longánimis, et multum miséricors. b +Psalmi Psa 19 102 9 Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur. +Psalmi Psa 19 102 10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. +Psalmi Psa 19 102 11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra, corroborávit misericórdiam suam super timéntes se; +Psalmi Psa 19 102 12 quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras. +Psalmi Psa 19 102 13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. +Psalmi Psa 19 102 14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum; recordátus est quóniam pulvis sumus. +Psalmi Psa 19 102 15 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorébit: +Psalmi Psa 19 102 16 quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet, et non cognóscet ámplius locum suum. +Psalmi Psa 19 102 17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, et usque in ætérnum super timéntes eum. Et justítia illíus in fílios filiórum, +Psalmi Psa 19 102 18 his qui servant testaméntum ejus, et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea. +Psalmi Psa 19 102 19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. +Psalmi Psa 19 102 20 Benedícite Dómino, omnes ángeli ejus: poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. +Psalmi Psa 19 102 21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus; minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. +Psalmi Psa 19 102 22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino. +Psalmi Psa 19 103 1 [Ipsi David.] Bénedic, ánima mea, Dómino: Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter. Confessiónem et decórem induísti, +Psalmi Psa 19 103 2 amíctus lúmine sicut vestiménto. Exténdens cælum sicut pellem, +Psalmi Psa 19 103 3 qui tegis aquis superióra ejus: qui ponis nubem ascénsum tuum; qui ámbulas super pennas ventórum: +Psalmi Psa 19 103 4 qui facis ángelos tuos spíritus, et minístros tuos ignem uréntem. +Psalmi Psa 19 103 5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: non inclinábitur in sǽculum sǽculi. b +Psalmi Psa 19 103 6 Abýssus sicut vestiméntum amíctus ejus; super montes stabunt aquæ. +Psalmi Psa 19 103 7 Ab increpatióne tua fúgient; a voce tonítrui tui formidábunt. +Psalmi Psa 19 103 8 Ascéndunt montes, et descéndunt campi, in locum quem fundásti eis. +Psalmi Psa 19 103 9 Términum posuísti quem non transgrediéntur, neque converténtur operíre terram. +Psalmi Psa 19 103 10 Qui emíttis fontes in convállibus; inter médium móntium pertransíbunt aquæ. +Psalmi Psa 19 103 11 Potábunt omnes béstiæ agri; expectábunt ónagri in siti sua. +Psalmi Psa 19 103 12 Super ea vólucres cæli habitábunt; de médio petrárum dabunt voces. +Psalmi Psa 19 103 13 Rigans montes de superióribus suis; de fructu óperum tuórum satiábitur terra: b +Psalmi Psa 19 103 14 prodúcens fœnum juméntis, et herbam servitúti hóminum, ut edúcas panem de terra, +Psalmi Psa 19 103 15 et vinum lætíficet cor hóminis: ut exhílaret fáciem in óleo, et panis cor hóminis confírmet. +Psalmi Psa 19 103 16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani quas plantávit: +Psalmi Psa 19 103 17 illic pásseres nidificábunt: heródii domus dux est eórum. +Psalmi Psa 19 103 18 Montes excélsi cervis; petra refúgium herináciis. +Psalmi Psa 19 103 19 Fecit lunam in témpora; sol cognóvit occásum suum. b +Psalmi Psa 19 103 20 Posuísti ténebras, et facta est nox; in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ: +Psalmi Psa 19 103 21 cátuli leónum rugiéntes ut rápiant, et quærant a Deo escam sibi. +Psalmi Psa 19 103 22 Ortus est sol, et congregáti sunt, et in cubílibus suis collocabúntur. +Psalmi Psa 19 103 23 Exíbit homo ad opus suum, et ad operatiónem suam usque ad vésperum. +Psalmi Psa 19 103 24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! ómnia in sapiéntia fecísti; impléta est terra possessióne tua. +Psalmi Psa 19 103 25 Hoc mare magnum et spatiósum mánibus; illic reptília quorum non est númerus: animália pusílla cum magnis. b +Psalmi Psa 19 103 26 Illic naves pertransíbunt; draco iste quem formásti ad illudéndum ei. +Psalmi Psa 19 103 27 Ómnia a te expéctant ut des illis escam in témpore. +Psalmi Psa 19 103 28 Dante te illis, cólligent; aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte. +Psalmi Psa 19 103 29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur. +Psalmi Psa 19 103 30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. +Psalmi Psa 19 103 31 Sit glória Dómini in sǽculum; lætábitur Dóminus in opéribus suis. b +Psalmi Psa 19 103 32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere; qui tangit montes, et fúmigant. +Psalmi Psa 19 103 33 Cantábo Dómino in vita mea; psallam Deo meo quámdiu sum. +Psalmi Psa 19 103 34 Jucúndum sit ei elóquium meum; ego vero delectábor in Dómino. +Psalmi Psa 19 103 35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui, ita ut non sint. Bénedic, ánima mea, Dómino. +Psalmi Psa 19 104 1 [Allelúja.] Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus; annuntiáte inter gentes ópera ejus. +Psalmi Psa 19 104 2 Cantáte ei, et psállite ei; narráte ómnia mirabília ejus. +Psalmi Psa 19 104 3 Laudámini in nómine sancto ejus; lætétur cor quæréntium Dóminum. +Psalmi Psa 19 104 4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini; quǽrite fáciem ejus semper. +Psalmi Psa 19 104 5 Mementóte mirabílium ejus quæ fecit; prodígia ejus, et judícia oris ejus: +Psalmi Psa 19 104 6 semen Ábraham servi ejus; fílii Jacob elécti ejus. +Psalmi Psa 19 104 7 Ipse Dóminus Deus noster; in univérsa terra judícia ejus. +Psalmi Psa 19 104 8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui; verbi quod mandávit in mille generatiónes: +Psalmi Psa 19 104 9 quod dispósuit ad Ábraham, et juraménti sui ad Ísaac: +Psalmi Psa 19 104 10 et státuit illud Jacob in præcéptum, et Israël in testaméntum ætérnum, +Psalmi Psa 19 104 11 dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hæreditátis vestræ: +Psalmi Psa 19 104 12 cum essent número brevi, paucíssimi, et íncolæ ejus. +Psalmi Psa 19 104 13 Et pertransiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum. +Psalmi Psa 19 104 14 Non relíquit hóminem nocére eis: et corrípuit pro eis reges. +Psalmi Psa 19 104 15 Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári. +Psalmi Psa 19 104 16 Et vocávit famem super terram, et omne firmaméntum panis contrívit. b +Psalmi Psa 19 104 17 Misit ante eos virum: in servum venumdátus est, Joseph. +Psalmi Psa 19 104 18 Humiliavérunt in compédibus pedes ejus; ferrum pertránsiit ánimam ejus: +Psalmi Psa 19 104 19 donec veníret verbum ejus. Elóquium Dómini inflammávit eum. +Psalmi Psa 19 104 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum. +Psalmi Psa 19 104 21 Constítuit eum dóminum domus suæ, et príncipem omnis possessiónis suæ: +Psalmi Psa 19 104 22 ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum, et senes ejus prudéntiam docéret. +Psalmi Psa 19 104 23 Et intrávit Israël in Ægýptum, et Jacob áccola fuit in terra Cham. +Psalmi Psa 19 104 24 Et auxit pópulum suum veheménter, et firmávit eum super inimícos ejus. b +Psalmi Psa 19 104 25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum ejus, et dolum fácerent in servos ejus. +Psalmi Psa 19 104 26 Misit Móysen servum suum; Áaron quem elégit ipsum. +Psalmi Psa 19 104 27 Pósuit in eis verba signórum suórum, et prodigiórum in terra Cham. +Psalmi Psa 19 104 28 Misit ténebras, et obscurávit; et non exacerbávit sermónes suos. +Psalmi Psa 19 104 29 Convértit aquas eórum in sánguinem, et occídit pisces eórum. +Psalmi Psa 19 104 30 Édidit terra eórum ranas in penetrálibus regum ipsórum. +Psalmi Psa 19 104 31 Dixit, et venit cœnomyía et cíniphes in ómnibus fínibus eórum. +Psalmi Psa 19 104 32 Pósuit plúvias eórum grándinem: ignem comburéntem in terra ipsórum. +Psalmi Psa 19 104 33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum, et contrívit lignum fínium eórum. +Psalmi Psa 19 104 34 Dixit, et venit locústa, et bruchus cujus non erat númerus: +Psalmi Psa 19 104 35 et comédit omne fœnum in terra eórum, et comédit omnem fructum terræ eórum. +Psalmi Psa 19 104 36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, primítias omnis labóris eórum. +Psalmi Psa 19 104 37 Et edúxit eos cum argénto et auro, et non erat in tríbubus eórum infírmus. +Psalmi Psa 19 104 38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, quia incúbuit timor eórum super eos. b +Psalmi Psa 19 104 39 Expándit nubem in protectiónem eórum, et ignem ut lucéret eis per noctem. +Psalmi Psa 19 104 40 Petiérunt, et venit cotúrnix, et pane cæli saturávit eos. +Psalmi Psa 19 104 41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ: abiérunt in sicco flúmina. +Psalmi Psa 19 104 42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui, quod hábuit ad Ábraham púerum suum. +Psalmi Psa 19 104 43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia. +Psalmi Psa 19 104 44 Et dedit illis regiónes géntium, et labóres populórum possedérunt: +Psalmi Psa 19 104 45 ut custódiant justificatiónes ejus, et legem ejus requírant. +Psalmi Psa 19 105 1 [Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 105 2 Quis loquétur poténtias Dómini; audítas fáciet omnes laudes ejus? +Psalmi Psa 19 105 3 Beáti qui custódiunt judícium, et fáciunt justítiam in omni témpore. +Psalmi Psa 19 105 4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: +Psalmi Psa 19 105 5 ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum; ad lætándum in lætítia gentis tuæ: ut laudéris cum hæreditáte tua. +Psalmi Psa 19 105 6 Peccávimus cum pátribus nostris: injúste égimus; iniquitátem fécimus. b +Psalmi Psa 19 105 7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua; non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ. Et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum; +Psalmi Psa 19 105 8 et salvávit eos propter nomen suum, ut notam fáceret poténtiam suam. +Psalmi Psa 19 105 9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto. +Psalmi Psa 19 105 10 Et salvávit eos de manu odiéntium, et redémit eos de manu inimíci. +Psalmi Psa 19 105 11 Et opéruit aqua tribulántes eos; unus ex eis non remánsit. +Psalmi Psa 19 105 12 Et credidérunt verbis ejus, et laudavérunt laudem ejus. +Psalmi Psa 19 105 13 Cito fecérunt; oblíti sunt óperum ejus: et non sustinuérunt consílium ejus. +Psalmi Psa 19 105 14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto, et tentavérunt Deum in inaquóso. +Psalmi Psa 19 105 15 Et dedit eis petitiónem ipsórum, et misit saturitátem in ánimas eórum. +Psalmi Psa 19 105 16 Et irritavérunt Móysen in castris; Áaron, sanctum Dómini. +Psalmi Psa 19 105 17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan, et opéruit super congregatiónem Abíron. +Psalmi Psa 19 105 18 Et exársit ignis in synagóga eórum: flamma combússit peccatóres. +Psalmi Psa 19 105 19 Et fecérunt vítulum in Horeb, et adoravérunt scúlptile. +Psalmi Psa 19 105 20 Et mutavérunt glóriam suam in similitúdinem vítuli comedéntis fœnum. +Psalmi Psa 19 105 21 Oblíti sunt Deum qui salvávit eos; qui fecit magnália in Ægýpto, +Psalmi Psa 19 105 22 mirabília in terra Cham, terribília in mari Rubro. +Psalmi Psa 19 105 23 Et dixit ut dispérderet eos, si non Móyses, eléctus ejus, stetísset in confractióne in conspéctu ejus, ut avérteret iram ejus, ne dispérderet eos. +Psalmi Psa 19 105 24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem; non credidérunt verbo ejus. b +Psalmi Psa 19 105 25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis; non exaudiérunt vocem Dómini. +Psalmi Psa 19 105 26 Et elevávit manum suam super eos ut prostérneret eos in desérto: +Psalmi Psa 19 105 27 et ut dejíceret semen eórum in natiónibus, et dispérgeret eos in regiónibus. +Psalmi Psa 19 105 28 Et initiáti sunt Beélphegor, et comedérunt sacrifícia mortuórum. +Psalmi Psa 19 105 29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, et multiplicáta est in eis ruína. +Psalmi Psa 19 105 30 Et stetit Phínees, et placávit, et cessávit quassátio. +Psalmi Psa 19 105 31 Et reputátum est ei in justítiam, in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. +Psalmi Psa 19 105 32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis, et vexátus est Móyses propter eos: +Psalmi Psa 19 105 33 quia exacerbavérunt spíritum ejus, et distínxit in lábiis suis. +Psalmi Psa 19 105 34 Non disperdidérunt gentes quas dixit Dóminus illis: b +Psalmi Psa 19 105 35 et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum; +Psalmi Psa 19 105 36 et serviérunt sculptílibus eórum, et factum est illis in scándalum. +Psalmi Psa 19 105 37 Et immolavérunt fílios suos et fílias suas dæmóniis. +Psalmi Psa 19 105 38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan. Et infécta est terra in sanguínibus, +Psalmi Psa 19 105 39 et contamináta est in opéribus eórum: et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. +Psalmi Psa 19 105 40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum, et abominátus est hæreditátem suam. +Psalmi Psa 19 105 41 Et trádidit eos in manus géntium; et domináti sunt eórum qui odérunt eos. +Psalmi Psa 19 105 42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum; +Psalmi Psa 19 105 43 sæpe liberávit eos. Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo, et humiliáti sunt in iniquitátibus suis. +Psalmi Psa 19 105 44 Et vidit cum tribularéntur, et audívit oratiónem eórum. +Psalmi Psa 19 105 45 Et memor fuit testaménti sui, et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ: +Psalmi Psa 19 105 46 et dedit eos in misericórdias, in conspéctu ómnium qui céperant eos. +Psalmi Psa 19 105 47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua. b +Psalmi Psa 19 105 48 Benedíctus Dóminus Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum; et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat. +Psalmi Psa 19 106 1 [Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 106 2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos, +Psalmi Psa 19 106 3 a solis ortu, et occásu, ab aquilóne, et mari. +Psalmi Psa 19 106 4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso; viam civitátis habitáculi non invenérunt. b +Psalmi Psa 19 106 5 Esuriéntes et sitiéntes, ánima eórum in ipsis defécit. +Psalmi Psa 19 106 6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum erípuit eos; +Psalmi Psa 19 106 7 et dedúxit eos in viam rectam, ut irent in civitátem habitatiónis. +Psalmi Psa 19 106 8 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. +Psalmi Psa 19 106 9 Quia satiávit ánimam inánem, et ánimam esuriéntem satiávit bonis. +Psalmi Psa 19 106 10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis; vinctos in mendicitáte et ferro. b +Psalmi Psa 19 106 11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei, et consílium Altíssimi irritavérunt. +Psalmi Psa 19 106 12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum; infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret. +Psalmi Psa 19 106 13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur; et de necessitátibus eórum liberávit eos. +Psalmi Psa 19 106 14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis, et víncula eórum dirúpit. +Psalmi Psa 19 106 15 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. +Psalmi Psa 19 106 16 Quia contrívit portas ǽreas, et vectes férreos confrégit. +Psalmi Psa 19 106 17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum; propter injustítias enim suas humiliáti sunt. b +Psalmi Psa 19 106 18 Omnem escam abomináta est ánima eórum, et appropinquavérunt usque ad portas mortis. +Psalmi Psa 19 106 19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum liberávit eos. +Psalmi Psa 19 106 20 Misit verbum suum, et sanávit eos, et erípuit eos de interitiónibus eórum. +Psalmi Psa 19 106 21 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. +Psalmi Psa 19 106 22 Et sacríficent sacrifícium laudis, et annúntient ópera ejus in exsultatióne. +Psalmi Psa 19 106 23 Qui descéndunt mare in návibus, faciéntes operatiónem in aquis multis: b +Psalmi Psa 19 106 24 ipsi vidérunt ópera Dómini, et mirabília ejus in profúndo. +Psalmi Psa 19 106 25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ, et exaltáti sunt fluctus ejus. +Psalmi Psa 19 106 26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos; ánima eórum in malis tabescébat. +Psalmi Psa 19 106 27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius, et omnis sapiéntia eórum devoráta est. +Psalmi Psa 19 106 28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur; et de necessitátibus eórum edúxit eos. +Psalmi Psa 19 106 29 Et státuit procéllam ejus in auram, et siluérunt fluctus ejus. +Psalmi Psa 19 106 30 Et lætáti sunt quia siluérunt; et dedúxit eos in portum voluntátis eórum. +Psalmi Psa 19 106 31 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. +Psalmi Psa 19 106 32 Et exáltent eum in ecclésia plebis, et in cáthedra seniórum laudent eum. +Psalmi Psa 19 106 33 Pósuit flúmina in desértum, et éxitus aquárum in sitim; b +Psalmi Psa 19 106 34 terram fructíferam in salsúginem, a malítia inhabitántium in ea. +Psalmi Psa 19 106 35 Pósuit desértum in stagna aquárum, et terram sine aqua in éxitus aquárum. +Psalmi Psa 19 106 36 Et collocávit illic esuriéntes, et constituérunt civitátem habitatiónis: +Psalmi Psa 19 106 37 et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, et fecérunt fructum nativitátis. +Psalmi Psa 19 106 38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis; et juménta eórum non minorávit. +Psalmi Psa 19 106 39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt, a tribulatióne malórum et dolóre. +Psalmi Psa 19 106 40 Effúsa est contémptio super príncipes: et erráre fecit eos in ínvio, et non in via. +Psalmi Psa 19 106 41 Et adjúvit páuperem de inópia, et pósuit sicut oves famílias. +Psalmi Psa 19 106 42 Vidébunt recti, et lætabúntur; et omnis iníquitas oppilábit os suum. +Psalmi Psa 19 106 43 Quis sápiens, et custódiet haec, et intélliget misericórdias Dómini? +Psalmi Psa 19 107 1 [Cánticum Psalmi, ipsi David.] +Psalmi Psa 19 107 2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum; cantábo, et psallam in glória mea. +Psalmi Psa 19 107 3 Exsúrge, glória mea; exsúrge, psaltérium et cíthara; exsúrgam dilúculo. +Psalmi Psa 19 107 4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psallam tibi in natiónibus: +Psalmi Psa 19 107 5 quia magna est super cælos misericórdia tua, et usque ad nubes véritas tua. +Psalmi Psa 19 107 6 Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua: +Psalmi Psa 19 107 7 ut liberéntur dilécti tui. Salvum fac déxtera tua, et exáudi me. +Psalmi Psa 19 107 8 Deus locútus est in sancto suo: Exsultábo, et dívidam Síchimam; et convállem tabernaculórum dimétiar. +Psalmi Psa 19 107 9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses, et Éphraim suscéptio cápitis mei. Juda rex meus; +Psalmi Psa 19 107 10 Moab lebes spei meæ: in Idumǽam exténdam calceaméntum meum; mihi alienígenæ amíci facti sunt. +Psalmi Psa 19 107 11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? quis dedúcet me usque in Idumǽam? +Psalmi Psa 19 107 12 nonne tu, Deus, qui repulísti nos? et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris? +Psalmi Psa 19 107 13 Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis. +Psalmi Psa 19 107 14 In Deo faciémus virtútem; et ipse ad níhilum dedúcet inimícos nostros. Psalmi Psa 19 108 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 108 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. -Psalmi Psa 19 108 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. -Psalmi Psa 19 108 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. -Psalmi Psa 19 108 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. -Psalmi Psa 19 108 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. b -Psalmi Psa 19 108 7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. -Psalmi Psa 19 108 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. -Psalmi Psa 19 108 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. -Psalmi Psa 19 108 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. -Psalmi Psa 19 108 11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. -Psalmi Psa 19 108 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. -Psalmi Psa 19 108 13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus. -Psalmi Psa 19 108 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. -Psalmi Psa 19 108 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: -Psalmi Psa 19 108 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, -Psalmi Psa 19 108 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. -Psalmi Psa 19 108 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. -Psalmi Psa 19 108 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur. -Psalmi Psa 19 108 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. b -Psalmi Psa 19 108 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. -Psalmi Psa 19 108 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. -Psalmi Psa 19 108 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae. -Psalmi Psa 19 108 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. -Psalmi Psa 19 108 25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. -Psalmi Psa 19 108 26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam. -Psalmi Psa 19 108 27 Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. -Psalmi Psa 19 108 28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus laetabitur. -Psalmi Psa 19 108 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. -Psalmi Psa 19 108 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum: -Psalmi Psa 19 108 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. -Psalmi Psa 19 109 1 [Psalmus David.] Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. -Psalmi Psa 19 109 2 Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. -Psalmi Psa 19 109 3 Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. -Psalmi Psa 19 109 4 Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. -Psalmi Psa 19 109 5 Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges. -Psalmi Psa 19 109 6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. -Psalmi Psa 19 109 7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput. -Psalmi Psa 19 110 1 [Alleluja.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. -Psalmi Psa 19 110 2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. -Psalmi Psa 19 110 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 110 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. -Psalmi Psa 19 110 5 Escam dedit timentibus se; memor erit in saeculum testamenti sui. -Psalmi Psa 19 110 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, -Psalmi Psa 19 110 7 ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. -Psalmi Psa 19 110 8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. -Psalmi Psa 19 110 9 Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. -Psalmi Psa 19 110 10 Initium sapientiae timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 111 1 [Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae.] Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. -Psalmi Psa 19 111 2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. -Psalmi Psa 19 111 3 Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 111 4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus. -Psalmi Psa 19 111 5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: -Psalmi Psa 19 111 6 quia in aeternum non commovebitur. -Psalmi Psa 19 111 7 In memoria aeterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, -Psalmi Psa 19 111 8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. -Psalmi Psa 19 111 9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. -Psalmi Psa 19 111 10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit. -Psalmi Psa 19 112 1 [Alleluja.] Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. -Psalmi Psa 19 112 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. -Psalmi Psa 19 112 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. -Psalmi Psa 19 112 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus. -Psalmi Psa 19 112 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, -Psalmi Psa 19 112 6 et humilia respicit in caelo et in terra? -Psalmi Psa 19 112 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: -Psalmi Psa 19 112 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. -Psalmi Psa 19 112 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. -Psalmi Psa 19 113 1 [Alleluja.] In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, -Psalmi Psa 19 113 2 facta est Judaea sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. -Psalmi Psa 19 113 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. -Psalmi Psa 19 113 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -Psalmi Psa 19 113 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? -Psalmi Psa 19 113 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? -Psalmi Psa 19 113 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: -Psalmi Psa 19 113 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. -Psalmi Psa 19 113 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: b -Psalmi Psa 19 113 10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? -Psalmi Psa 19 113 11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit. -Psalmi Psa 19 113 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. -Psalmi Psa 19 113 13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. -Psalmi Psa 19 113 14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. -Psalmi Psa 19 113 15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. -Psalmi Psa 19 113 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. -Psalmi Psa 19 113 17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. -Psalmi Psa 19 113 18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. -Psalmi Psa 19 113 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. -Psalmi Psa 19 113 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. -Psalmi Psa 19 113 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. -Psalmi Psa 19 113 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. -Psalmi Psa 19 113 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. -Psalmi Psa 19 113 24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum. -Psalmi Psa 19 113 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: -Psalmi Psa 19 113 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. -Psalmi Psa 19 114 1 [Alleluja.] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. -Psalmi Psa 19 114 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. -Psalmi Psa 19 114 3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, -Psalmi Psa 19 114 4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. -Psalmi Psa 19 114 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. -Psalmi Psa 19 114 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. -Psalmi Psa 19 114 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: -Psalmi Psa 19 114 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. -Psalmi Psa 19 114 9 Placebo Domino in regione vivorum. -Psalmi Psa 19 115 1 [Alleluja.] Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. -Psalmi Psa 19 115 2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. -Psalmi Psa 19 115 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? -Psalmi Psa 19 115 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. -Psalmi Psa 19 115 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. -Psalmi Psa 19 115 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. -Psalmi Psa 19 115 7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: -Psalmi Psa 19 115 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. -Psalmi Psa 19 115 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; -Psalmi Psa 19 115 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. -Psalmi Psa 19 116 1 [Alleluja.] Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. -Psalmi Psa 19 116 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum. -Psalmi Psa 19 117 1 [Alleluja.] Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 117 2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 117 3 Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 117 4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 117 5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. -Psalmi Psa 19 117 6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo. -Psalmi Psa 19 117 7 Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. -Psalmi Psa 19 117 8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. -Psalmi Psa 19 117 9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. -Psalmi Psa 19 117 10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. -Psalmi Psa 19 117 11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. -Psalmi Psa 19 117 12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. -Psalmi Psa 19 117 13 Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. -Psalmi Psa 19 117 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. -Psalmi Psa 19 117 15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. b -Psalmi Psa 19 117 16 Dextera Domini fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem. -Psalmi Psa 19 117 17 Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. -Psalmi Psa 19 117 18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. -Psalmi Psa 19 117 19 Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas confitebor Domino. -Psalmi Psa 19 117 20 Haec porta Domini: justi intrabunt in eam. -Psalmi Psa 19 117 21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. -Psalmi Psa 19 117 22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. -Psalmi Psa 19 117 23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. -Psalmi Psa 19 117 24 Haec est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et laetemur in ea. -Psalmi Psa 19 117 25 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. b -Psalmi Psa 19 117 26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. -Psalmi Psa 19 117 27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. -Psalmi Psa 19 117 28 Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. -Psalmi Psa 19 117 29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 118 1 [Alleluja.] <Aleph>Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. -Psalmi Psa 19 118 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. -Psalmi Psa 19 118 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. -Psalmi Psa 19 118 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. -Psalmi Psa 19 118 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. -Psalmi Psa 19 118 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. -Psalmi Psa 19 118 8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. -Psalmi Psa 19 118 9 <Beth>In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. -Psalmi Psa 19 118 10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. -Psalmi Psa 19 118 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. -Psalmi Psa 19 118 12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. -Psalmi Psa 19 118 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. -Psalmi Psa 19 118 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. -Psalmi Psa 19 118 16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. -Psalmi Psa 19 118 17 <Ghimel>Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. -Psalmi Psa 19 118 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. -Psalmi Psa 19 118 19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. -Psalmi Psa 19 118 21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. -Psalmi Psa 19 118 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. -Psalmi Psa 19 118 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. -Psalmi Psa 19 118 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae. -Psalmi Psa 19 118 25 <Daleth>Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. -Psalmi Psa 19 118 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. -Psalmi Psa 19 118 28 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. -Psalmi Psa 19 118 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. -Psalmi Psa 19 118 30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 118 31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. -Psalmi Psa 19 118 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. -Psalmi Psa 19 118 33 <He>Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. -Psalmi Psa 19 118 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. -Psalmi Psa 19 118 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. -Psalmi Psa 19 118 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. -Psalmi Psa 19 118 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. -Psalmi Psa 19 118 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. -Psalmi Psa 19 118 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. -Psalmi Psa 19 118 40 Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me. -Psalmi Psa 19 118 41 <Vau>Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. -Psalmi Psa 19 118 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. -Psalmi Psa 19 118 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. -Psalmi Psa 19 118 44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 118 45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. -Psalmi Psa 19 118 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. -Psalmi Psa 19 118 47 Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. -Psalmi Psa 19 118 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. -Psalmi Psa 19 118 49 <Zain>Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. -Psalmi Psa 19 118 50 Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. -Psalmi Psa 19 118 51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi. -Psalmi Psa 19 118 52 Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. -Psalmi Psa 19 118 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. -Psalmi Psa 19 118 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae. -Psalmi Psa 19 118 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. -Psalmi Psa 19 118 56 Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. -Psalmi Psa 19 118 57 <Heth>Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. -Psalmi Psa 19 118 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. -Psalmi Psa 19 118 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. -Psalmi Psa 19 118 60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 118 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae. -Psalmi Psa 19 118 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me. -Psalmi Psa 19 118 65 <Teth>Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. -Psalmi Psa 19 118 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. -Psalmi Psa 19 118 67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. -Psalmi Psa 19 118 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. -Psalmi Psa 19 118 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. -Psalmi Psa 19 118 73 <Jod>Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 74 Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. -Psalmi Psa 19 118 75 Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. -Psalmi Psa 19 118 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. -Psalmi Psa 19 118 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. -Psalmi Psa 19 118 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. -Psalmi Psa 19 118 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. -Psalmi Psa 19 118 80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. -Psalmi Psa 19 118 81 <Caph>Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. -Psalmi Psa 19 118 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? -Psalmi Psa 19 118 83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 118 84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? -Psalmi Psa 19 118 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. -Psalmi Psa 19 118 86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. -Psalmi Psa 19 118 87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. -Psalmi Psa 19 118 89 <Lamed>In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo. -Psalmi Psa 19 118 90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. -Psalmi Psa 19 118 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. -Psalmi Psa 19 118 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. -Psalmi Psa 19 118 93 In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. -Psalmi Psa 19 118 94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. -Psalmi Psa 19 118 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi. -Psalmi Psa 19 118 96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. -Psalmi Psa 19 118 97 <Mem>Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est. -Psalmi Psa 19 118 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est. -Psalmi Psa 19 118 99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. -Psalmi Psa 19 118 100 Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. -Psalmi Psa 19 118 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. -Psalmi Psa 19 118 102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. -Psalmi Psa 19 118 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo. -Psalmi Psa 19 118 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. -Psalmi Psa 19 118 105 <Nun>Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. -Psalmi Psa 19 118 106 Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. -Psalmi Psa 19 118 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. -Psalmi Psa 19 118 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. -Psalmi Psa 19 118 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 118 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. -Psalmi Psa 19 118 111 Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. -Psalmi Psa 19 118 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem. -Psalmi Psa 19 118 113 <Samech>Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. -Psalmi Psa 19 118 114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. -Psalmi Psa 19 118 115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. -Psalmi Psa 19 118 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. -Psalmi Psa 19 118 117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. -Psalmi Psa 19 118 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. -Psalmi Psa 19 118 119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. -Psalmi Psa 19 118 120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. -Psalmi Psa 19 118 121 <Ain>Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me. -Psalmi Psa 19 118 122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. -Psalmi Psa 19 118 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. -Psalmi Psa 19 118 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. -Psalmi Psa 19 118 125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. -Psalmi Psa 19 118 126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. -Psalmi Psa 19 118 127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. -Psalmi Psa 19 118 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui. -Psalmi Psa 19 118 129 <Phe>Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. -Psalmi Psa 19 118 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. -Psalmi Psa 19 118 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. -Psalmi Psa 19 118 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. -Psalmi Psa 19 118 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. -Psalmi Psa 19 118 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. -Psalmi Psa 19 118 137 <Sade>Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. -Psalmi Psa 19 118 138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. -Psalmi Psa 19 118 139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. -Psalmi Psa 19 118 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. -Psalmi Psa 19 118 141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 118 142 Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas. -Psalmi Psa 19 118 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est. -Psalmi Psa 19 118 144 Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam. -Psalmi Psa 19 118 145 <Coph>Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. -Psalmi Psa 19 118 146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua. -Psalmi Psa 19 118 147 Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. -Psalmi Psa 19 118 148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. -Psalmi Psa 19 118 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. -Psalmi Psa 19 118 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. -Psalmi Psa 19 118 151 Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. -Psalmi Psa 19 118 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. -Psalmi Psa 19 118 153 <Res>Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 118 154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. -Psalmi Psa 19 118 155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. -Psalmi Psa 19 118 156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me. -Psalmi Psa 19 118 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. -Psalmi Psa 19 118 158 Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. -Psalmi Psa 19 118 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. -Psalmi Psa 19 118 160 Principium verborum tuorum veritas; in aeternum omnia judicia justitiae tuae. -Psalmi Psa 19 118 161 <Sin>Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. -Psalmi Psa 19 118 162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. -Psalmi Psa 19 118 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. -Psalmi Psa 19 118 164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae. -Psalmi Psa 19 118 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. -Psalmi Psa 19 118 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. -Psalmi Psa 19 118 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. -Psalmi Psa 19 118 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. -Psalmi Psa 19 118 169 <Thau>Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. -Psalmi Psa 19 118 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. -Psalmi Psa 19 118 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. -Psalmi Psa 19 118 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas. -Psalmi Psa 19 118 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. -Psalmi Psa 19 118 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. -Psalmi Psa 19 118 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. -Psalmi Psa 19 118 176 Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. -Psalmi Psa 19 119 1 [Canticum graduum.] Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. -Psalmi Psa 19 119 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. -Psalmi Psa 19 119 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? -Psalmi Psa 19 119 4 Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. -Psalmi Psa 19 119 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; -Psalmi Psa 19 119 6 multum incola fuit anima mea. -Psalmi Psa 19 119 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. -Psalmi Psa 19 120 1 [Canticum graduum.] Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. -Psalmi Psa 19 120 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram. -Psalmi Psa 19 120 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. -Psalmi Psa 19 120 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. -Psalmi Psa 19 120 5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. +Psalmi Psa 19 108 2 Deus, laudem meam ne tacúeris, quia os peccatóris et os dolósi super me apértum est. +Psalmi Psa 19 108 3 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: et expugnavérunt me gratis. +Psalmi Psa 19 108 4 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi; ego autem orábam. +Psalmi Psa 19 108 5 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis, et ódium pro dilectióne mea. +Psalmi Psa 19 108 6 Constítue super eum peccatórem, et diábolus stet a dextris ejus. b +Psalmi Psa 19 108 7 Cum judicátur, éxeat condemnátus; et orátio ejus fiat in peccátum. +Psalmi Psa 19 108 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopátum ejus accípiat alter. +Psalmi Psa 19 108 9 Fiant fílii ejus órphani, et uxor ejus vídua. +Psalmi Psa 19 108 10 Nutántes transferántur fílii ejus et mendícent, et ejiciántur de habitatiónibus suis. +Psalmi Psa 19 108 11 Scrutétur fœnerátor omnem substántiam ejus, et dirípiant aliéni labóres ejus. +Psalmi Psa 19 108 12 Non sit illi adjútor, nec sit qui misereátur pupíllis ejus. +Psalmi Psa 19 108 13 Fiant nati ejus in intéritum; in generatióne una deleátur nomen ejus. +Psalmi Psa 19 108 14 In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini, et peccátum matris ejus non deleátur. +Psalmi Psa 19 108 15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: +Psalmi Psa 19 108 16 pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam, +Psalmi Psa 19 108 17 et persecútus est hóminem ínopem et mendícum, et compúnctum corde, mortificáre. +Psalmi Psa 19 108 18 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei; et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo. Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum; et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus. +Psalmi Psa 19 108 19 Fiat ei sicut vestiméntum quo operítur, et sicut zona qua semper præcíngitur. +Psalmi Psa 19 108 20 Hoc opus eórum qui détrahunt mihi apud Dóminum, et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam. b +Psalmi Psa 19 108 21 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum, quia suávis est misericórdia tua. +Psalmi Psa 19 108 22 Líbera me, quia egénus et pauper ego sum, et cor meum conturbátum est intra me. +Psalmi Psa 19 108 23 Sicut umbra cum declínat ablátus sum, et excússus sum sicut locústæ. +Psalmi Psa 19 108 24 Génua mea infirmáta sunt a jejúnio, et caro mea immutáta est propter óleum. +Psalmi Psa 19 108 25 Et ego factus sum oppróbrium illis; vidérunt me, et movérunt cápita sua. +Psalmi Psa 19 108 26 Ádjuva me, Dómine Deus meus; salvum me fac secúndum misericórdiam tuam. +Psalmi Psa 19 108 27 Et sciant quia manus tua haec, et tu, Dómine, fecísti eam. +Psalmi Psa 19 108 28 Maledícent illi, et tu benedíces: qui insúrgunt in me confundántur; servus autem tuus lætábitur. +Psalmi Psa 19 108 29 Induántur qui détrahunt mihi pudóre, et operiántur sicut diplóide confusióne sua. +Psalmi Psa 19 108 30 Confitébor Dómino nimis in ore meo, et in médio multórum laudábo eum: +Psalmi Psa 19 108 31 quia ástitit a dextris páuperis, ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam. +Psalmi Psa 19 109 1 [Psalmus David.] Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. +Psalmi Psa 19 109 2 Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: domináre in médio inimicórum tuórum. +Psalmi Psa 19 109 3 Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: ex útero, ante lucíferum, génui te. +Psalmi Psa 19 109 4 Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. +Psalmi Psa 19 109 5 Dóminus a dextris tuis; confrégit in die iræ suæ reges. +Psalmi Psa 19 109 6 Judicábit in natiónibus, implébit ruínas; conquassábit cápita in terra multórum. +Psalmi Psa 19 109 7 De torrénte in via bibet; proptérea exaltábit caput. +Psalmi Psa 19 110 1 [Allelúja.] Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in consílio justórum, et congregatióne. +Psalmi Psa 19 110 2 Magna ópera Dómini: exquisíta in omnes voluntátes ejus. +Psalmi Psa 19 110 3 Conféssio et magnificéntia opus ejus, et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 110 4 Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus. +Psalmi Psa 19 110 5 Escam dedit timéntibus se; memor erit in sǽculum testaménti sui. +Psalmi Psa 19 110 6 Virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo, +Psalmi Psa 19 110 7 ut det illis hæreditátem géntium. Ópera mánuum ejus véritas et judícium. +Psalmi Psa 19 110 8 Fidélia ómnia mandáta ejus, confirmáta in sǽculum sǽculi, facta in veritáte et æquitáte. +Psalmi Psa 19 110 9 Redemptiónem misit pópulo suo; mandávit in ætérnum testaméntum suum. Sanctum et terríbile nomen ejus. +Psalmi Psa 19 110 10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini; intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 111 1 [Allelúja, reversiónis Aggǽi et Zacharíæ.] Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus volet nimis. +Psalmi Psa 19 111 2 Potens in terra erit semen ejus; generátio rectórum benedicétur. +Psalmi Psa 19 111 3 Glória et divítiæ in domo ejus, et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 111 4 Exórtum est in ténebris lumen rectis: miséricors, et miserátor, et justus. +Psalmi Psa 19 111 5 Jucúndus homo qui miserétur et cómmodat; dispónet sermónes suos in judício: +Psalmi Psa 19 111 6 quia in ætérnum non commovébitur. +Psalmi Psa 19 111 7 In memória ætérna erit justus; ab auditióne mala non timébit. Parátum cor ejus speráre in Dómino, +Psalmi Psa 19 111 8 confirmátum est cor ejus; non commovébitur donec despíciat inimícos suos. +Psalmi Psa 19 111 9 Dispérsit, dedit paupéribus; justítia ejus manet in sǽculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória. +Psalmi Psa 19 111 10 Peccátor vidébit, et irascétur; déntibus suis fremet et tabéscet: desidérium peccatórum períbit. +Psalmi Psa 19 112 1 [Allelúja.] Laudáte, púeri, Dóminum; laudáte nomen Dómini. +Psalmi Psa 19 112 2 Sit nomen Dómini benedíctum ex hoc nunc et usque in sǽculum. +Psalmi Psa 19 112 3 A solis ortu usque ad occásum laudábile nomen Dómini. +Psalmi Psa 19 112 4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, et super cælos glória ejus. +Psalmi Psa 19 112 5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, +Psalmi Psa 19 112 6 et humília réspicit in cælo et in terra? +Psalmi Psa 19 112 7 Súscitans a terra ínopem, et de stércore érigens páuperem: +Psalmi Psa 19 112 8 ut cóllocet eum cum princípibus, cum princípibus pópuli sui. +Psalmi Psa 19 112 9 Qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem. +Psalmi Psa 19 113 1 [Allelúja.] In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro, +Psalmi Psa 19 113 2 facta est Judǽa sanctificátio ejus; Israël potéstas ejus. +Psalmi Psa 19 113 3 Mare vidit, et fugit; Jordánis convérsus est retrórsum. +Psalmi Psa 19 113 4 Montes exsultavérunt ut aríetes, et colles sicut agni óvium. +Psalmi Psa 19 113 5 Quid est tibi, mare, quod fugísti? et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum? +Psalmi Psa 19 113 6 montes, exsultástis sicut aríetes? et colles, sicut agni óvium? +Psalmi Psa 19 113 7 A fácie Dómini mota est terra, a fácie Dei Jacob: +Psalmi Psa 19 113 8 qui convértit petram in stagna aquárum, et rupem in fontes aquárum. +Psalmi Psa 19 113 9 Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam: b +Psalmi Psa 19 113 10 super misericórdia tua et veritáte tua; nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum? +Psalmi Psa 19 113 11 Deus autem noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit fecit. +Psalmi Psa 19 113 12 Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum. +Psalmi Psa 19 113 13 Os habent, et non loquéntur; óculos habent, et non vidébunt. +Psalmi Psa 19 113 14 Aures habent, et non áudient; nares habent, et non odorábunt. +Psalmi Psa 19 113 15 Manus habent, et non palpábunt; pedes habent, et non ambulábunt; non clamábunt in gútture suo. +Psalmi Psa 19 113 16 Símiles illis fiant qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis. +Psalmi Psa 19 113 17 Domus Israël sperávit in Dómino; adjútor eórum et protéctor eórum est. +Psalmi Psa 19 113 18 Domus Áaron sperávit in Dómino; adjútor eórum et protéctor eórum est. +Psalmi Psa 19 113 19 Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino; adjútor eórum et protéctor eórum est. +Psalmi Psa 19 113 20 Dóminus memor fuit nostri, et benedíxit nobis. Benedíxit dómui Israël; benedíxit dómui Áaron. +Psalmi Psa 19 113 21 Benedíxit ómnibus qui timent Dóminum, pusíllis cum majóribus. +Psalmi Psa 19 113 22 Adjíciat Dóminus super vos, super vos et super fílios vestros. +Psalmi Psa 19 113 23 Benedícti vos a Dómino, qui fecit cælum et terram. +Psalmi Psa 19 113 24 Cælum cæli Dómino; terram autem dedit fíliis hóminum. +Psalmi Psa 19 113 25 Non mórtui laudábunt te, Dómine, neque omnes qui descéndunt in inférnum: +Psalmi Psa 19 113 26 sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum. +Psalmi Psa 19 114 1 [Allelúja.] Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus vocem oratiónis meæ. +Psalmi Psa 19 114 2 Quia inclinávit aurem suam mihi, et in diébus meis invocábo. +Psalmi Psa 19 114 3 Circumdedérunt me dolóres mortis; et perícula inférni invenérunt me. Tribulatiónem et dolórem invéni, +Psalmi Psa 19 114 4 et nomen Dómini invocávi: o Dómine, líbera ánimam meam. +Psalmi Psa 19 114 5 Miséricors Dóminus et justus, et Deus noster miserétur. +Psalmi Psa 19 114 6 Custódiens párvulos Dóminus; humiliátus sum, et liberávit me. +Psalmi Psa 19 114 7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, quia Dóminus benefécit tibi: +Psalmi Psa 19 114 8 quia erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu. +Psalmi Psa 19 114 9 Placébo Dómino in regióne vivórum. +Psalmi Psa 19 115 1 [Allelúja.] Crédidi, propter quod locútus sum; ego autem humiliátus sum nimis. +Psalmi Psa 19 115 2 Ego dixi in excéssu meo: Omnis homo mendax. +Psalmi Psa 19 115 3 Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? +Psalmi Psa 19 115 4 Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. +Psalmi Psa 19 115 5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus. +Psalmi Psa 19 115 6 Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus. +Psalmi Psa 19 115 7 O Dómine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ. Dirupísti víncula mea: +Psalmi Psa 19 115 8 tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo. +Psalmi Psa 19 115 9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus; +Psalmi Psa 19 115 10 in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem. +Psalmi Psa 19 116 1 [Allelúja.] Laudáte Dóminum, omnes gentes; laudáte eum, omnes pópuli. +Psalmi Psa 19 116 2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum. +Psalmi Psa 19 117 1 [Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 117 2 Dicat nunc Israël: Quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 117 3 Dicat nunc domus Áaron: Quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 117 4 Dicant nunc qui timent Dóminum: Quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 117 5 De tribulatióne invocávi Dóminum, et exaudívit me in latitúdine Dóminus. +Psalmi Psa 19 117 6 Dóminus mihi adjútor; non timébo quid fáciat mihi homo. +Psalmi Psa 19 117 7 Dóminus mihi adjútor, et ego despíciam inimícos meos. +Psalmi Psa 19 117 8 Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine. +Psalmi Psa 19 117 9 Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus. +Psalmi Psa 19 117 10 Omnes gentes circuiérunt me, et in nómine Dómini, quia ultus sum in eos. +Psalmi Psa 19 117 11 Circumdántes circumdedérunt me, et in nómine Dómini, quia ultus sum in eos. +Psalmi Psa 19 117 12 Circumdedérunt me sicut apes, et exarsérunt sicut ignis in spinis: et in nómine Dómini, quia ultus sum in eos. +Psalmi Psa 19 117 13 Impúlsus evérsus sum, ut cáderem, et Dóminus suscépit me. +Psalmi Psa 19 117 14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. +Psalmi Psa 19 117 15 Vox exsultatiónis et salútis in tabernáculis justórum. b +Psalmi Psa 19 117 16 Déxtera Dómini fecit virtútem; déxtera Dómini exaltávit me: déxtera Dómini fecit virtútem. +Psalmi Psa 19 117 17 Non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini. +Psalmi Psa 19 117 18 Castígans castigávit me Dóminus, et morti non trádidit me. +Psalmi Psa 19 117 19 Aperíte mihi portas justítiæ: ingréssus in eas confitébor Dómino. +Psalmi Psa 19 117 20 Hæc porta Dómini: justi intrábunt in eam. +Psalmi Psa 19 117 21 Confitébor tibi quóniam exaudísti me, et factus es mihi in salútem. +Psalmi Psa 19 117 22 Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli. +Psalmi Psa 19 117 23 A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris. +Psalmi Psa 19 117 24 Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus, et lætémur in ea. +Psalmi Psa 19 117 25 O Dómine, salvum me fac; o Dómine, bene prosperáre. b +Psalmi Psa 19 117 26 Benedíctus qui venit in nómine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini. +Psalmi Psa 19 117 27 Deus Dóminus, et illúxit nobis. Constitúite diem solémnem in condénsis, usque ad cornu altáris. +Psalmi Psa 19 117 28 Deus meus es tu, et confitébor tibi; Deus meus es tu, et exaltábo te. Confitébor tibi quóniam exaudísti me, et factus es mihi in salútem. +Psalmi Psa 19 117 29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 118 1 [Allelúja.] <Aleph>Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. +Psalmi Psa 19 118 2 Beáti qui scrutántur testimónia ejus; in toto corde exquírunt eum. +Psalmi Psa 19 118 3 Non enim qui operántur iniquitátem in viis ejus ambulavérunt. +Psalmi Psa 19 118 4 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis. +Psalmi Psa 19 118 5 Útinam dirigántur viæ meæ ad custodiéndas justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 6 Tunc non confúndar, cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis. +Psalmi Psa 19 118 7 Confitébor tibi in directióne cordis, in eo quod dídici judícia justítiæ tuæ. +Psalmi Psa 19 118 8 Justificatiónes tuas custódiam; non me derelínquas usquequáque. +Psalmi Psa 19 118 9 <Beth>In quo córrigit adolescéntior viam suam? in custodiéndo sermónes tuos. +Psalmi Psa 19 118 10 In toto corde meo exquisívi te; ne repéllas me a mandátis tuis. +Psalmi Psa 19 118 11 In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi. +Psalmi Psa 19 118 12 Benedíctus es, Dómine; doce me justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 13 In lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui. +Psalmi Psa 19 118 14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum, sicut in ómnibus divítiis. +Psalmi Psa 19 118 15 In mandátis tuis exercébor, et considerábo vias tuas. +Psalmi Psa 19 118 16 In justificatiónibus tuis meditábor: non oblivíscar sermónes tuos. +Psalmi Psa 19 118 17 <Ghimel>Retríbue servo tuo, vivífica me, et custódiam sermónes tuos. +Psalmi Psa 19 118 18 Revéla óculos meos, et considerábo mirabília de lege tua. +Psalmi Psa 19 118 19 Íncola ego sum in terra: non abscóndas a me mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 20 Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas in omni témpore. +Psalmi Psa 19 118 21 Increpásti supérbos; maledícti qui declínant a mandátis tuis. +Psalmi Psa 19 118 22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, quia testimónia tua exquisívi. +Psalmi Psa 19 118 23 Étenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur; servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis. +Psalmi Psa 19 118 24 Nam et testimónia tua meditátio mea est, et consílium meum justificatiónes tuæ. +Psalmi Psa 19 118 25 <Daleth>Adhǽsit paviménto ánima mea: vivífica me secúndum verbum tuum. +Psalmi Psa 19 118 26 Vias meas enuntiávi, et exaudísti me; doce me justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 27 Viam justificatiónum tuárum ínstrue me, et exercébor in mirabílibus tuis. +Psalmi Psa 19 118 28 Dormitávit ánima mea prae tǽdio: confírma me in verbis tuis. +Psalmi Psa 19 118 29 Viam iniquitátis ámove a me, et de lege tua miserére mei. +Psalmi Psa 19 118 30 Viam veritátis elégi; judícia tua non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 118 31 Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; noli me confúndere. +Psalmi Psa 19 118 32 Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. +Psalmi Psa 19 118 33 <He>Legem pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum, et exquíram eam semper. +Psalmi Psa 19 118 34 Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam, et custódiam illam in toto corde meo. +Psalmi Psa 19 118 35 Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, quia ipsam vólui. +Psalmi Psa 19 118 36 Inclína cor meum in testimónia tua, et non in avarítiam. +Psalmi Psa 19 118 37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; in via tua vivífica me. +Psalmi Psa 19 118 38 Státue servo tuo elóquium tuum in timóre tuo. +Psalmi Psa 19 118 39 Ámputa oppróbrium meum quod suspicátus sum, quia judícia tua jucúnda. +Psalmi Psa 19 118 40 Ecce concupívi mandáta tua: in æquitáte tua vivífica me. +Psalmi Psa 19 118 41 <Vau>Et véniat super me misericórdia tua, Dómine; salutáre tuum secúndum elóquium tuum. +Psalmi Psa 19 118 42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, quia sperávi in sermónibus tuis. +Psalmi Psa 19 118 43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, quia in judíciis tuis supersperávi. +Psalmi Psa 19 118 44 Et custódiam legem tuam semper, in sǽculum et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 118 45 Et ambulábam in latitúdine, quia mandáta tua exquisívi. +Psalmi Psa 19 118 46 Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. +Psalmi Psa 19 118 47 Et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi. +Psalmi Psa 19 118 48 Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, et exercébar in justificatiónibus tuis. +Psalmi Psa 19 118 49 <Zain>Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedísti. +Psalmi Psa 19 118 50 Hæc me consoláta est in humilitáte mea, quia elóquium tuum vivificávit me. +Psalmi Psa 19 118 51 Supérbi iníque agébant usquequáque; a lege autem tua non declinávi. +Psalmi Psa 19 118 52 Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum. +Psalmi Psa 19 118 53 Deféctio ténuit me, pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. +Psalmi Psa 19 118 54 Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ in loco peregrinatiónis meæ. +Psalmi Psa 19 118 55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, et custodívi legem tuam. +Psalmi Psa 19 118 56 Hæc facta est mihi, quia justificatiónes tuas exquisívi. +Psalmi Psa 19 118 57 <Heth>Pórtio mea, Dómine, dixi custodíre legem tuam. +Psalmi Psa 19 118 58 Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; miserére mei secúndum elóquium tuum. +Psalmi Psa 19 118 59 Cogitávi vias meas, et convérti pedes meos in testimónia tua. +Psalmi Psa 19 118 60 Parátus sum, et non sum turbátus, ut custódiam mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 61 Funes peccatórum circumpléxi sunt me, et legem tuam non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 118 62 Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, super judícia justificatiónis tuæ. +Psalmi Psa 19 118 63 Párticeps ego sum ómnium timéntium te, et custodiéntium mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 64 Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; justificatiónes tuas doce me. +Psalmi Psa 19 118 65 <Teth>Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, secúndum verbum tuum. +Psalmi Psa 19 118 66 Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me, quia mandátis tuis crédidi. +Psalmi Psa 19 118 67 Priúsquam humiliárer ego delíqui: proptérea elóquium tuum custodívi. +Psalmi Psa 19 118 68 Bonus es tu, et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 69 Multiplicáta est super me iníquitas superbórum; ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 70 Coagulátum est sicut lac cor eórum; ego vero legem tuam meditátus sum. +Psalmi Psa 19 118 71 Bonum mihi quia humiliásti me, ut discam justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 72 Bonum mihi lex oris tui, super míllia auri et argénti. +Psalmi Psa 19 118 73 <Jod>Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: da mihi intelléctum, et discam mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 74 Qui timent te vidébunt me et lætabúntur, quia in verba tua supersperávi. +Psalmi Psa 19 118 75 Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me. +Psalmi Psa 19 118 76 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum servo tuo. +Psalmi Psa 19 118 77 Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, quia lex tua meditátio mea est. +Psalmi Psa 19 118 78 Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me; ego autem exercébor in mandátis tuis. +Psalmi Psa 19 118 79 Convertántur mihi timéntes te, et qui novérunt testimónia tua. +Psalmi Psa 19 118 80 Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis, ut non confúndar. +Psalmi Psa 19 118 81 <Caph>Defécit in salutáre tuum ánima mea, et in verbum tuum supersperávi. +Psalmi Psa 19 118 82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, dicéntes: Quando consoláberis me? +Psalmi Psa 19 118 83 Quia factus sum sicut uter in pruína; justificatiónes tuas non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 118 84 Quot sunt dies servi tui? quando fácies de persequéntibus me judícium? +Psalmi Psa 19 118 85 Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua. +Psalmi Psa 19 118 86 Ómnia mandáta tua véritas: iníque persecúti sunt me, ádjuva me. +Psalmi Psa 19 118 87 Paulo minus consummavérunt me in terra; ego autem non derelíqui mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, et custódiam testimónia oris tui. +Psalmi Psa 19 118 89 <Lamed>In ætérnum, Dómine, verbum tuum pérmanet in cælo. +Psalmi Psa 19 118 90 In generatiónem et generatiónem véritas tua; fundásti terram, et pérmanet. +Psalmi Psa 19 118 91 Ordinatióne tua persevérat dies, quóniam ómnia sérviunt tibi. +Psalmi Psa 19 118 92 Nisi quod lex tua meditátio mea est, tunc forte periíssem in humilitáte mea. +Psalmi Psa 19 118 93 In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas, quia in ipsis vivificásti me. +Psalmi Psa 19 118 94 Tuus sum ego; salvum me fac: quóniam justificatiónes tuas exquisívi. +Psalmi Psa 19 118 95 Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me; testimónia tua intelléxi. +Psalmi Psa 19 118 96 Omnis consummatiónis vidi finem, latum mandátum tuum nimis. +Psalmi Psa 19 118 97 <Mem>Quómodo diléxi legem tuam, Dómine! tota die meditátio mea est. +Psalmi Psa 19 118 98 Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo, quia in ætérnum mihi est. +Psalmi Psa 19 118 99 Super omnes docéntes me intelléxi, quia testimónia tua meditátio mea est. +Psalmi Psa 19 118 100 Super senes intelléxi, quia mandáta tua quæsívi. +Psalmi Psa 19 118 101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos, ut custódiam verba tua. +Psalmi Psa 19 118 102 A judíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi. +Psalmi Psa 19 118 103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua! super mel ori meo. +Psalmi Psa 19 118 104 A mandátis tuis intelléxi; proptérea odívi omnem viam iniquitátis. +Psalmi Psa 19 118 105 <Nun>Lucérna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis. +Psalmi Psa 19 118 106 Jurávi et státui custodíre judícia justítiæ tuæ. +Psalmi Psa 19 118 107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; vivífica me secúndum verbum tuum. +Psalmi Psa 19 118 108 Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine, et judícia tua doce me. +Psalmi Psa 19 118 109 Ánima mea in mánibus meis semper, et legem tuam non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 118 110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, et de mandátis tuis non errávi. +Psalmi Psa 19 118 111 Hæreditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum, quia exsultátio cordis mei sunt. +Psalmi Psa 19 118 112 Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum, propter retributiónem. +Psalmi Psa 19 118 113 <Samech>Iníquos ódio hábui, et legem tuam diléxi. +Psalmi Psa 19 118 114 Adjútor et suscéptor meus es tu, et in verbum tuum supersperávi. +Psalmi Psa 19 118 115 Declináte a me, malígni, et scrutábor mandáta Dei mei. +Psalmi Psa 19 118 116 Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam, et non confúndas me ab exspectatióne mea. +Psalmi Psa 19 118 117 Ádjuva me, et salvus ero, et meditábor in justificatiónibus tuis semper. +Psalmi Psa 19 118 118 Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis, quia injústa cogitátio eórum. +Psalmi Psa 19 118 119 Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ; ídeo diléxi testimónia tua. +Psalmi Psa 19 118 120 Confíge timóre tuo carnes meas; a judíciis enim tuis tímui. +Psalmi Psa 19 118 121 <Ain>Feci judícium et justítiam: non tradas me calumniántibus me. +Psalmi Psa 19 118 122 Súscipe servum tuum in bonum: non calumniéntur me supérbi. +Psalmi Psa 19 118 123 Óculi mei defecérunt in salutáre tuum, et in elóquium justítiæ tuæ. +Psalmi Psa 19 118 124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam, et justificatiónes tuas doce me. +Psalmi Psa 19 118 125 Servus tuus sum ego: da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua. +Psalmi Psa 19 118 126 Tempus faciéndi, Dómine: dissipavérunt legem tuam. +Psalmi Psa 19 118 127 Ídeo diléxi mandáta tua super aurum et topázion. +Psalmi Psa 19 118 128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar; omnem viam iníquam ódio hábui. +Psalmi Psa 19 118 129 <Phe>Mirabília testimónia tua: ídeo scrutáta est ea ánima mea. +Psalmi Psa 19 118 130 Declarátio sermónum tuórum illúminat, et intelléctum dat párvulis. +Psalmi Psa 19 118 131 Os meum apérui, et attráxi spíritum: quia mandáta tua desiderábam. +Psalmi Psa 19 118 132 Áspice in me, et miserére mei, secúndum judícium diligéntium nomen tuum. +Psalmi Psa 19 118 133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, et non dominétur mei omnis injustítia. +Psalmi Psa 19 118 134 Rédime me a calúmniis hóminum ut custódiam mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 135 Fáciem tuam illúmina super servum tuum, et doce me justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 136 Éxitus aquárum deduxérunt óculi mei, quia non custodiérunt legem tuam. +Psalmi Psa 19 118 137 <Sade>Justus es, Dómine, et rectum judícium tuum. +Psalmi Psa 19 118 138 Mandásti justítiam testimónia tua, et veritátem tuam nimis. +Psalmi Psa 19 118 139 Tabéscere me fecit zelus meus, quia oblíti sunt verba tua inimíci mei. +Psalmi Psa 19 118 140 Ignítum elóquium tuum veheménter, et servus tuus diléxit illud. +Psalmi Psa 19 118 141 Adolescéntulus sum ego et contémptus; justificatiónes tuas non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 118 142 Justítia tua, justítia in ætérnum, et lex tua véritas. +Psalmi Psa 19 118 143 Tribulátio et angústia invenérunt me; mandáta tua meditátio mea est. +Psalmi Psa 19 118 144 Ǽquitas testimónia tua in ætérnum: intelléctum da mihi, et vivam. +Psalmi Psa 19 118 145 <Coph>Clamávi in toto corde meo: exáudi me, Dómine; justificatiónes tuas requíram. +Psalmi Psa 19 118 146 Clamávi ad te; salvum me fac: ut custódiam mandáta tua. +Psalmi Psa 19 118 147 Prævéni in maturitáte, et clamávi: quia in verba tua supersperávi. +Psalmi Psa 19 118 148 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo, ut meditárer elóquia tua. +Psalmi Psa 19 118 149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, et secúndum judícium tuum vivífica me. +Psalmi Psa 19 118 150 Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti: a lege autem tua longe facti sunt. +Psalmi Psa 19 118 151 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas. +Psalmi Psa 19 118 152 Inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum fundásti ea. +Psalmi Psa 19 118 153 <Res>Vide humilitátem meam, et éripe me, quia legem tuam non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 118 154 Júdica judícium meum, et rédime me: propter elóquium tuum vivífica me. +Psalmi Psa 19 118 155 Longe a peccatóribus salus, quia justificatiónes tuas non exquisiérunt. +Psalmi Psa 19 118 156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; secúndum judícium tuum vivífica me. +Psalmi Psa 19 118 157 Multi qui persequúntur me, et tríbulant me; a testimóniis tuis non declinávi. +Psalmi Psa 19 118 158 Vidi prævaricántes et tabescébam, quia elóquia tua non custodiérunt. +Psalmi Psa 19 118 159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine: in misericórdia tua vivífica me. +Psalmi Psa 19 118 160 Princípium verbórum tuórum véritas; in ætérnum ómnia judícia justítiæ tuæ. +Psalmi Psa 19 118 161 <Sin>Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum. +Psalmi Psa 19 118 162 Lætábor ego super elóquia tua, sicut qui invénit spólia multa. +Psalmi Psa 19 118 163 Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum, legem autem tuam diléxi. +Psalmi Psa 19 118 164 Sépties in die laudem dixi tibi, super judícia justítiæ tuæ. +Psalmi Psa 19 118 165 Pax multa diligéntibus legem tuam, et non est illis scándalum. +Psalmi Psa 19 118 166 Exspectábam salutáre tuum, Dómine, et mandáta tua diléxi. +Psalmi Psa 19 118 167 Custodívit ánima mea testimónia tua, et diléxit ea veheménter. +Psalmi Psa 19 118 168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo. +Psalmi Psa 19 118 169 <Thau>Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; juxta elóquium tuum da mihi intelléctum. +Psalmi Psa 19 118 170 Intret postulátio mea in conspéctu tuo; secúndum elóquium tuum éripe me. +Psalmi Psa 19 118 171 Eructábunt lábia mea hymnum, cum docúeris me justificatiónes tuas. +Psalmi Psa 19 118 172 Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum, quia ómnia mandáta tua ǽquitas. +Psalmi Psa 19 118 173 Fiat manus tua ut salvet me, quóniam mandáta tua elégi. +Psalmi Psa 19 118 174 Concupívi salutáre tuum, Dómine, et lex tua meditátio mea est. +Psalmi Psa 19 118 175 Vivet ánima mea, et laudábit te, et judícia tua adjuvábunt me. +Psalmi Psa 19 118 176 Errávi sicut ovis quæ périit: quære servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus. +Psalmi Psa 19 119 1 [Cánticum gráduum.] Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, et exaudívit me. +Psalmi Psa 19 119 2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis et a lingua dolósa. +Psalmi Psa 19 119 3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi ad linguam dolósam? +Psalmi Psa 19 119 4 Sagíttæ poténtis acútæ, cum carbónibus desolatóriis. +Psalmi Psa 19 119 5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est! habitávi cum habitántibus Cedar; +Psalmi Psa 19 119 6 multum íncola fuit ánima mea. +Psalmi Psa 19 119 7 Cum his qui odérunt pacem eram pacíficus; cum loquébar illis, impugnábant me gratis. +Psalmi Psa 19 120 1 [Cánticum gráduum.] Levávi óculos meos in montes, unde véniet auxílium mihi. +Psalmi Psa 19 120 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram. +Psalmi Psa 19 120 3 Non det in commotiónem pedem tuum, neque dormítet qui custódit te. +Psalmi Psa 19 120 4 Ecce non dormitábit neque dórmiet qui custódit Israël. +Psalmi Psa 19 120 5 Dóminus custódit te; Dóminus protéctio tua super manum déxteram tuam. Psalmi Psa 19 120 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. -Psalmi Psa 19 120 7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus. -Psalmi Psa 19 120 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. -Psalmi Psa 19 121 1 [Canticum graduum.] Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. -Psalmi Psa 19 121 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. -Psalmi Psa 19 121 3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. -Psalmi Psa 19 121 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. -Psalmi Psa 19 121 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. -Psalmi Psa 19 121 6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. -Psalmi Psa 19 121 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. -Psalmi Psa 19 121 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. -Psalmi Psa 19 121 9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi. -Psalmi Psa 19 122 1 [Canticum graduum.] Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. -Psalmi Psa 19 122 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. -Psalmi Psa 19 122 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; -Psalmi Psa 19 122 4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis. -Psalmi Psa 19 123 1 [Canticum graduum.] Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, -Psalmi Psa 19 123 2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, -Psalmi Psa 19 123 3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, -Psalmi Psa 19 123 4 forsitan aqua absorbuisset nos; -Psalmi Psa 19 123 5 torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. -Psalmi Psa 19 123 6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. -Psalmi Psa 19 123 7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. -Psalmi Psa 19 123 8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. -Psalmi Psa 19 124 1 [Canticum graduum.] Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat -Psalmi Psa 19 124 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. -Psalmi Psa 19 124 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, -Psalmi Psa 19 124 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde. -Psalmi Psa 19 124 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël! -Psalmi Psa 19 125 1 [Canticum graduum.] In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. -Psalmi Psa 19 125 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. -Psalmi Psa 19 125 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. -Psalmi Psa 19 125 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. -Psalmi Psa 19 125 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. -Psalmi Psa 19 125 6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. -Psalmi Psa 19 126 1 [Canticum graduum Salomonis.] Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. -Psalmi Psa 19 126 2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, -Psalmi Psa 19 126 3 ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris. -Psalmi Psa 19 126 4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. -Psalmi Psa 19 126 5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. -Psalmi Psa 19 127 1 [Canticum graduum.] Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. -Psalmi Psa 19 127 2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. -Psalmi Psa 19 127 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. -Psalmi Psa 19 127 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. -Psalmi Psa 19 127 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. -Psalmi Psa 19 127 6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël. -Psalmi Psa 19 128 1 [Canticum graduum.] Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël; -Psalmi Psa 19 128 2 saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. -Psalmi Psa 19 128 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. -Psalmi Psa 19 128 4 Dominus justus concídit cervices peccatorum. -Psalmi Psa 19 128 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. -Psalmi Psa 19 128 6 Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit: -Psalmi Psa 19 128 7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. -Psalmi Psa 19 128 8 Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini. -Psalmi Psa 19 129 1 [Canticum graduum.] De profundis clamavi ad te, Domine; -Psalmi Psa 19 129 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. -Psalmi Psa 19 129 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? -Psalmi Psa 19 129 4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: -Psalmi Psa 19 129 5 speravit anima mea in Domino. -Psalmi Psa 19 129 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. -Psalmi Psa 19 129 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. -Psalmi Psa 19 129 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus. -Psalmi Psa 19 130 1 [Canticum graduum David.] Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. -Psalmi Psa 19 130 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. -Psalmi Psa 19 130 3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. -Psalmi Psa 19 131 1 [Canticum graduum.] Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: -Psalmi Psa 19 131 2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: -Psalmi Psa 19 131 3 Si introiero in tabernaculum domus meae; si ascendero in lectum strati mei; -Psalmi Psa 19 131 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, -Psalmi Psa 19 131 5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. -Psalmi Psa 19 131 6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvae. -Psalmi Psa 19 131 7 Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. -Psalmi Psa 19 131 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. -Psalmi Psa 19 131 9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. -Psalmi Psa 19 131 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. b -Psalmi Psa 19 131 11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. -Psalmi Psa 19 131 12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam. -Psalmi Psa 19 131 13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. -Psalmi Psa 19 131 14 Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. -Psalmi Psa 19 131 15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus. -Psalmi Psa 19 131 16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. -Psalmi Psa 19 131 17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo. -Psalmi Psa 19 131 18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. -Psalmi Psa 19 132 1 [Canticum graduum David.] Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! -Psalmi Psa 19 132 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; -Psalmi Psa 19 132 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum. -Psalmi Psa 19 133 1 [Canticum graduum.] Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. -Psalmi Psa 19 133 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. -Psalmi Psa 19 133 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram. -Psalmi Psa 19 134 1 [Alleluja.] Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: -Psalmi Psa 19 134 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. -Psalmi Psa 19 134 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. -Psalmi Psa 19 134 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi. -Psalmi Psa 19 134 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. b -Psalmi Psa 19 134 6 Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. -Psalmi Psa 19 134 7 Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. -Psalmi Psa 19 134 8 Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. -Psalmi Psa 19 134 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus. -Psalmi Psa 19 134 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes: -Psalmi Psa 19 134 11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan: -Psalmi Psa 19 134 12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israël populo suo. -Psalmi Psa 19 134 13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. b -Psalmi Psa 19 134 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. -Psalmi Psa 19 134 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. -Psalmi Psa 19 134 16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. -Psalmi Psa 19 134 17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. -Psalmi Psa 19 134 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. -Psalmi Psa 19 134 19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino. -Psalmi Psa 19 134 20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. -Psalmi Psa 19 134 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. -Psalmi Psa 19 135 1 [Alleluja.] Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 5 Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus: -Psalmi Psa 19 135 8 solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus; -Psalmi Psa 19 135 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 10 Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. b -Psalmi Psa 19 135 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus, -Psalmi Psa 19 135 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus; -Psalmi Psa 19 135 14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus; -Psalmi Psa 19 135 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus; b -Psalmi Psa 19 135 18 et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus: -Psalmi Psa 19 135 19 Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus; -Psalmi Psa 19 135 20 et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus: -Psalmi Psa 19 135 21 et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus; -Psalmi Psa 19 135 22 haereditatem Israël, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus; -Psalmi Psa 19 135 24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 25 Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 135 26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 136 1 [Psalmus David, Jeremiae.] Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. -Psalmi Psa 19 136 2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra: -Psalmi Psa 19 136 3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. -Psalmi Psa 19 136 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? -Psalmi Psa 19 136 5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. -Psalmi Psa 19 136 6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae. -Psalmi Psa 19 136 7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. -Psalmi Psa 19 136 8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. -Psalmi Psa 19 136 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. -Psalmi Psa 19 137 1 [Ipsi David.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; -Psalmi Psa 19 137 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. -Psalmi Psa 19 137 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. -Psalmi Psa 19 137 4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt omnia verba oris tui. -Psalmi Psa 19 137 5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; -Psalmi Psa 19 137 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. -Psalmi Psa 19 137 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. -Psalmi Psa 19 137 8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in saeculum; opera manuum tuarum ne despicias. -Psalmi Psa 19 138 1 [In finem, psalmus David.] Domine, probasti me, et cognovisti me; -Psalmi Psa 19 138 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. -Psalmi Psa 19 138 3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: -Psalmi Psa 19 138 4 et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea. -Psalmi Psa 19 138 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. -Psalmi Psa 19 138 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. -Psalmi Psa 19 138 7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? b -Psalmi Psa 19 138 8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. -Psalmi Psa 19 138 9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, -Psalmi Psa 19 138 10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. -Psalmi Psa 19 138 11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis. -Psalmi Psa 19 138 12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. -Psalmi Psa 19 138 13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae. b -Psalmi Psa 19 138 14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. -Psalmi Psa 19 138 15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae. -Psalmi Psa 19 138 16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. -Psalmi Psa 19 138 17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. b -Psalmi Psa 19 138 18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. -Psalmi Psa 19 138 19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me: -Psalmi Psa 19 138 20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. -Psalmi Psa 19 138 21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? -Psalmi Psa 19 138 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. -Psalmi Psa 19 138 23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. -Psalmi Psa 19 138 24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna. +Psalmi Psa 19 120 7 Dóminus custódit te ab omni malo; custódiat ánimam tuam Dóminus. +Psalmi Psa 19 120 8 Dóminus custódiat intróitum tuum et éxitum tuum, ex hoc nunc et usque in sǽculum. +Psalmi Psa 19 121 1 [Cánticum gráduum.] Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Dómini íbimus. +Psalmi Psa 19 121 2 Stantes erant pedes nostri in átriis tuis, Jerúsalem. +Psalmi Psa 19 121 3 Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas, cujus participátio ejus in idípsum. +Psalmi Psa 19 121 4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: testimónium Israël, ad confiténdum nómini Dómini. +Psalmi Psa 19 121 5 Quia illic sedérunt sedes in judício, sedes super domum David. +Psalmi Psa 19 121 6 Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem, et abundántia diligéntibus te. +Psalmi Psa 19 121 7 Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis. +Psalmi Psa 19 121 8 Propter fratres meos et próximos meos, loquébar pacem de te. +Psalmi Psa 19 121 9 Propter domum Dómini Dei nostri, quæsívi bona tibi. +Psalmi Psa 19 122 1 [Cánticum gráduum.] Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cælis. +Psalmi Psa 19 122 2 Ecce sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum; sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri. +Psalmi Psa 19 122 3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, quia multum repléti sumus despectióne; +Psalmi Psa 19 122 4 quia multum repléta est ánima nostra oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis. +Psalmi Psa 19 123 1 [Cánticum gráduum.] Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël, +Psalmi Psa 19 123 2 nisi quia Dóminus erat in nobis: cum exsúrgerent hómines in nos, +Psalmi Psa 19 123 3 forte vivos deglutíssent nos; cum irascerétur furor eórum in nos, +Psalmi Psa 19 123 4 fórsitan aqua absorbuísset nos; +Psalmi Psa 19 123 5 torréntem pertransívit ánima nostra; fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem. +Psalmi Psa 19 123 6 Benedíctus Dóminus, qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum. +Psalmi Psa 19 123 7 Ánima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium; láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus. +Psalmi Psa 19 123 8 Adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram. +Psalmi Psa 19 124 1 [Cánticum gráduum.] Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat +Psalmi Psa 19 124 2 in Jerúsalem. Montes in circúitu ejus; et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum. +Psalmi Psa 19 124 3 Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas, +Psalmi Psa 19 124 4 bénefac, Dómine, bonis, et rectis corde. +Psalmi Psa 19 124 5 Declinántes autem in obligatiónes, addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. Pax super Israël! +Psalmi Psa 19 125 1 [Cánticum gráduum.] In converténdo Dóminus captivitátem Sion, facti sumus sicut consoláti. +Psalmi Psa 19 125 2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, et lingua nostra exsultatióne. Tunc dicent inter gentes: Magnificávit Dóminus fácere cum eis. +Psalmi Psa 19 125 3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; facti sumus lætántes. +Psalmi Psa 19 125 4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, sicut torrens in austro. +Psalmi Psa 19 125 5 Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent. +Psalmi Psa 19 125 6 Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. +Psalmi Psa 19 126 1 [Cánticum gráduum Salomónis.] Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt qui ædíficant eam. Nisi Dóminus custodíerit civitátem, frustra vígilat qui custódit eam. +Psalmi Psa 19 126 2 Vanum est vobis ante lucem súrgere: súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris. Cum déderit diléctis suis somnum, +Psalmi Psa 19 126 3 ecce hæréditas Dómini, fílii; merces, fructus ventris. +Psalmi Psa 19 126 4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, ita fílii excussórum. +Psalmi Psa 19 126 5 Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta. +Psalmi Psa 19 127 1 [Cánticum gráduum.] Beáti omnes qui timent Dóminum, qui ámbulant in viis ejus. +Psalmi Psa 19 127 2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: beátus es, et bene tibi erit. +Psalmi Psa 19 127 3 Uxor tua sicut vitis abúndans in latéribus domus tuæ; fílii tui sicut novéllæ olivárum in circúitu mensæ tuæ. +Psalmi Psa 19 127 4 Ecce sic benedicétur homo qui timet Dóminum. +Psalmi Psa 19 127 5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ. +Psalmi Psa 19 127 6 Et vídeas fílios filiórum tuórum: pacem super Israël. +Psalmi Psa 19 128 1 [Cánticum gráduum.] Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, dicat nunc Israël; +Psalmi Psa 19 128 2 sæpe expugnavérunt me a juventúte mea: étenim non potuérunt mihi. +Psalmi Psa 19 128 3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres; prolongavérunt iniquitátem suam. +Psalmi Psa 19 128 4 Dóminus justus concídit cervíces peccatórum. +Psalmi Psa 19 128 5 Confundántur, et convertántur retrórsum omnes qui odérunt Sion. +Psalmi Psa 19 128 6 Fiant sicut fœnum tectórum, quod priúsquam evellátur exáruit: +Psalmi Psa 19 128 7 de quo non implévit manum suam qui metit, et sinum suum qui manípulos cólligit. +Psalmi Psa 19 128 8 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos. Benedíximus vobis in nómine Dómini. +Psalmi Psa 19 129 1 [Cánticum gráduum.] De profúndis clamávi ad te, Dómine; +Psalmi Psa 19 129 2 Dómine, exáudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ. +Psalmi Psa 19 129 3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? +Psalmi Psa 19 129 4 Quia apud te propitiátio est; et propter legem tuam sustínui te, Dómine. Sustínuit ánima mea in verbo ejus: +Psalmi Psa 19 129 5 sperávit ánima mea in Dómino. +Psalmi Psa 19 129 6 A custódia matutína usque ad noctem, speret Israël in Dómino. +Psalmi Psa 19 129 7 Quia apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio. +Psalmi Psa 19 129 8 Et ipse rédimet Israël ex ómnibus iniquitátibus ejus. +Psalmi Psa 19 130 1 [Cánticum gráduum David.] Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei, neque ambulávi in magnis, neque in mirabílibus super me. +Psalmi Psa 19 130 2 Si non humíliter sentiébam, sed exaltávi ánimam meam: sicut ablactátus est super matre sua, ita retribútio in ánima mea. +Psalmi Psa 19 130 3 Speret Israël in Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum. +Psalmi Psa 19 131 1 [Cánticum gráduum.] Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus: +Psalmi Psa 19 131 2 sicut jurávit Dómino; votum vovit Deo Jacob: +Psalmi Psa 19 131 3 Si introíero in tabernáculum domus meæ; si ascéndero in lectum strati mei; +Psalmi Psa 19 131 4 si dédero somnum óculis meis, et pálpebris meis dormitatiónem, +Psalmi Psa 19 131 5 et réquiem tempóribus meis, donec invéniam locum Dómino, tabernáculum Deo Jacob. +Psalmi Psa 19 131 6 Ecce audívimus eam in Éphrata; invénimus eam in campis silvæ. +Psalmi Psa 19 131 7 Introíbimus in tabernáculum ejus; adorábimus in loco ubi stetérunt pedes ejus. +Psalmi Psa 19 131 8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca sanctificatiónis tuæ. +Psalmi Psa 19 131 9 Sacerdótes tui induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. +Psalmi Psa 19 131 10 Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui. b +Psalmi Psa 19 131 11 Jurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. +Psalmi Psa 19 131 12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, et testimónia mea haec quæ docébo eos, et fílii eórum usque in sǽculum sedébunt super sedem tuam. +Psalmi Psa 19 131 13 Quóniam elégit Dóminus Sion: elégit eam in habitatiónem sibi. +Psalmi Psa 19 131 14 Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; hic habitábo, quóniam elégi eam. +Psalmi Psa 19 131 15 Víduam ejus benedícens benedícam; páuperes ejus saturábo pánibus. +Psalmi Psa 19 131 16 Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. +Psalmi Psa 19 131 17 Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. +Psalmi Psa 19 131 18 Inimícos ejus índuam confusióne; super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea. +Psalmi Psa 19 132 1 [Cánticum gráduum David.] Ecce quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! +Psalmi Psa 19 132 2 Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Áaron, quod descéndit in oram vestiménti ejus; +Psalmi Psa 19 132 3 sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion. Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, et vitam usque in sǽculum. +Psalmi Psa 19 133 1 [Cánticum gráduum.] Ecce nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. +Psalmi Psa 19 133 2 In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, et benedícite Dóminum. +Psalmi Psa 19 133 3 Benedícat te Dóminus ex Sion, qui fecit cælum et terram. +Psalmi Psa 19 134 1 [Allelúja.] Laudáte nomen Dómini; laudáte, servi, Dóminum: +Psalmi Psa 19 134 2 qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. +Psalmi Psa 19 134 3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; psállite nómini ejus, quóniam suáve. +Psalmi Psa 19 134 4 Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus; Israël in possessiónem sibi. +Psalmi Psa 19 134 5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, et Deus noster prae ómnibus diis. b +Psalmi Psa 19 134 6 Ómnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, in cælo, in terra, in mari et in ómnibus abýssis. +Psalmi Psa 19 134 7 Edúcens nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit; qui prodúcit ventos de thesáuris suis. +Psalmi Psa 19 134 8 Qui percússit primogénita Ægýpti, ab hómine usque ad pecus. +Psalmi Psa 19 134 9 Et misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte: in Pharaónem, et in omnes servos ejus. +Psalmi Psa 19 134 10 Qui percússit gentes multas, et occídit reges fortes: +Psalmi Psa 19 134 11 Sehon, regem Amorrhæórum, et Og, regem Basan, et ómnia regna Chánaan: +Psalmi Psa 19 134 12 et dedit terram eórum hæreditátem, hæreditátem Israël pópulo suo. +Psalmi Psa 19 134 13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. b +Psalmi Psa 19 134 14 Quia judicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis deprecábitur. +Psalmi Psa 19 134 15 Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum. +Psalmi Psa 19 134 16 Os habent, et non loquéntur; óculos habent, et non vidébunt. +Psalmi Psa 19 134 17 Aures habent, et non áudient; neque enim est spíritus in ore ipsórum. +Psalmi Psa 19 134 18 Símiles illis fiant qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis. +Psalmi Psa 19 134 19 Domus Israël, benedícite Dómino; domus Áaron, benedícite Dómino. +Psalmi Psa 19 134 20 Domus Levi, benedícite Dómino; qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. +Psalmi Psa 19 134 21 Benedíctus Dóminus ex Sion, qui hábitat in Jerúsalem. +Psalmi Psa 19 135 1 [Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 2 Confitémini Deo deórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 3 Confitémini Dómino dominórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 4 Qui facit mirabília magna solus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 5 Qui fecit cælos in intelléctu, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 6 Qui firmávit terram super aquas, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 7 Qui fecit luminária magna, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: +Psalmi Psa 19 135 8 solem in potestátem diéi, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; +Psalmi Psa 19 135 9 lunam et stellas in potestátem noctis, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. b +Psalmi Psa 19 135 11 Qui edúxit Israël de médio eórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus, +Psalmi Psa 19 135 12 in manu poténti et bráchio excélso, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; +Psalmi Psa 19 135 14 et edúxit Israël per médium ejus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; +Psalmi Psa 19 135 15 et excússit Pharaónem et virtútem ejus in mari Rubro, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 17 Qui percússit reges magnos, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; b +Psalmi Psa 19 135 18 et occídit reges fortes, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: +Psalmi Psa 19 135 19 Sehon, regem Amorrhæórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; +Psalmi Psa 19 135 20 et Og, regem Basan, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: +Psalmi Psa 19 135 21 et dedit terram eórum hæreditátem, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; +Psalmi Psa 19 135 22 hæreditátem Israël, servo suo, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri, quóniam in ætérnum misericórdia ejus; +Psalmi Psa 19 135 24 et redémit nos ab inimícis nostris, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 25 Qui dat escam omni carni, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 135 26 Confitémini Deo cæli, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. Confitémini Dómino dominórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 136 1 [Psalmus David, Jeremíæ.] Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus, cum recordarémur Sion. +Psalmi Psa 19 136 2 In salícibus in médio ejus suspéndimus órgana nostra: +Psalmi Psa 19 136 3 quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum; et qui abduxérunt nos: Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion. +Psalmi Psa 19 136 4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? +Psalmi Psa 19 136 5 Si oblítus fúero tui, Jerúsalem, oblivióni detur déxtera mea. +Psalmi Psa 19 136 6 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui; si non proposúero Jerúsalem in princípio lætítiæ meæ. +Psalmi Psa 19 136 7 Memor esto, Dómine, filiórum Edom, in die Jerúsalem: qui dicunt: Exinaníte, exinaníte usque ad fundaméntum in ea. +Psalmi Psa 19 136 8 Fília Babylónis mísera! beátus qui retríbuet tibi retributiónem tuam quam retribuísti nobis. +Psalmi Psa 19 136 9 Beátus qui tenébit, et allídet párvulos tuos ad petram. +Psalmi Psa 19 137 1 [Ipsi David.] Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, quóniam audísti verba oris mei. In conspéctu angelórum psallam tibi; +Psalmi Psa 19 137 2 adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo: super misericórdia tua et veritáte tua; quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum. +Psalmi Psa 19 137 3 In quacúmque die invocávero te, exáudi me; multiplicábis in ánima mea virtútem. +Psalmi Psa 19 137 4 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ, quia audiérunt ómnia verba oris tui. +Psalmi Psa 19 137 5 Et cantent in viis Dómini, quóniam magna est glória Dómini; +Psalmi Psa 19 137 6 quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit, et alta a longe cognóscit. +Psalmi Psa 19 137 7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me; et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua. +Psalmi Psa 19 137 8 Dóminus retríbuet pro me. Dómine, misericórdia tua in sǽculum; ópera mánuum tuárum ne despícias. +Psalmi Psa 19 138 1 [In finem, psalmus David.] Dómine, probásti me, et cognovísti me; +Psalmi Psa 19 138 2 tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. +Psalmi Psa 19 138 3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe; sémitam meam et funículum meum investigásti: +Psalmi Psa 19 138 4 et omnes vias meas prævidísti, quia non est sermo in lingua mea. +Psalmi Psa 19 138 5 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia, novíssima et antíqua. Tu formásti me, et posuísti super me manum tuam. +Psalmi Psa 19 138 6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me; confortáta est, et non pótero ad eam. +Psalmi Psa 19 138 7 Quo ibo a spíritu tuo? et quo a fácie tua fúgiam? b +Psalmi Psa 19 138 8 Si ascéndero in cælum, tu illic es; si descéndero in inférnum, ades. +Psalmi Psa 19 138 9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, et habitávero in extrémis maris, +Psalmi Psa 19 138 10 étenim illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua. +Psalmi Psa 19 138 11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me; et nox illuminátio mea in delíciis meis. +Psalmi Psa 19 138 12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus. +Psalmi Psa 19 138 13 Quia tu possedísti renes meos; suscepísti me de útero matris meæ. b +Psalmi Psa 19 138 14 Confitébor tibi, quia terribíliter magnificátus es; mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis. +Psalmi Psa 19 138 15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto; et substántia mea in inferióribus terræ. +Psalmi Psa 19 138 16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur. Dies formabúntur, et nemo in eis. +Psalmi Psa 19 138 17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus; nimis confortátus est principátus eórum. b +Psalmi Psa 19 138 18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur. Exsurréxi, et adhuc sum tecum. +Psalmi Psa 19 138 19 Si occíderis, Deus, peccatóres, viri sánguinum, declináte a me: +Psalmi Psa 19 138 20 quia dícitis in cogitatióne: Accípient in vanitáte civitátes tuas. +Psalmi Psa 19 138 21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam, et super inimícos tuos tabescébam? +Psalmi Psa 19 138 22 Perfécto ódio óderam illos, et inimíci facti sunt mihi. +Psalmi Psa 19 138 23 Proba me, Deus, et scito cor meum; intérroga me, et cognósce sémitas meas. +Psalmi Psa 19 138 24 Et vide si via iniquitátis in me est, et deduc me in via ætérna. Psalmi Psa 19 139 1 [In finem. Psalmus David.] -Psalmi Psa 19 139 2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. -Psalmi Psa 19 139 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia. -Psalmi Psa 19 139 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. -Psalmi Psa 19 139 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: -Psalmi Psa 19 139 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. -Psalmi Psa 19 139 7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. b -Psalmi Psa 19 139 8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. -Psalmi Psa 19 139 9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. -Psalmi Psa 19 139 10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. -Psalmi Psa 19 139 11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. -Psalmi Psa 19 139 12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. -Psalmi Psa 19 139 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. -Psalmi Psa 19 139 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo. -Psalmi Psa 19 140 1 [Psalmus David.] Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te. -Psalmi Psa 19 140 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. -Psalmi Psa 19 140 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. -Psalmi Psa 19 140 4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. -Psalmi Psa 19 140 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: -Psalmi Psa 19 140 6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. -Psalmi Psa 19 140 7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. -Psalmi Psa 19 140 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. b -Psalmi Psa 19 140 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. -Psalmi Psa 19 140 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam. -Psalmi Psa 19 141 1 [Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.] -Psalmi Psa 19 141 2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. -Psalmi Psa 19 141 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio: -Psalmi Psa 19 141 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. -Psalmi Psa 19 141 5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -Psalmi Psa 19 141 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. -Psalmi Psa 19 141 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. -Psalmi Psa 19 141 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi. -Psalmi Psa 19 142 1 [Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus.] Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. -Psalmi Psa 19 142 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. -Psalmi Psa 19 142 3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi. -Psalmi Psa 19 142 4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. -Psalmi Psa 19 142 5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. -Psalmi Psa 19 142 6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. -Psalmi Psa 19 142 7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. b -Psalmi Psa 19 142 8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. -Psalmi Psa 19 142 9 Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi. -Psalmi Psa 19 142 10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. -Psalmi Psa 19 142 11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam, -Psalmi Psa 19 142 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. -Psalmi Psa 19 143 1 [Psalmus David. Adversus Goliath.] Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. -Psalmi Psa 19 143 2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. -Psalmi Psa 19 143 3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? -Psalmi Psa 19 143 4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt. -Psalmi Psa 19 143 5 Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. b -Psalmi Psa 19 143 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. -Psalmi Psa 19 143 7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: -Psalmi Psa 19 143 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. -Psalmi Psa 19 143 9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. -Psalmi Psa 19 143 10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, -Psalmi Psa 19 143 11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. -Psalmi Psa 19 143 12 Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi. b -Psalmi Psa 19 143 13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis; -Psalmi Psa 19 143 14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. -Psalmi Psa 19 143 15 Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus. -Psalmi Psa 19 144 1 [Laudatio ipsi David.] Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 144 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 144 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. -Psalmi Psa 19 144 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. -Psalmi Psa 19 144 5 Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. -Psalmi Psa 19 144 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. -Psalmi Psa 19 144 7 Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt. -Psalmi Psa 19 144 8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. -Psalmi Psa 19 144 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. -Psalmi Psa 19 144 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. b -Psalmi Psa 19 144 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: -Psalmi Psa 19 144 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. -Psalmi Psa 19 144 13 Regnum tuum regnum omnium saeculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. -Psalmi Psa 19 144 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. -Psalmi Psa 19 144 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. b -Psalmi Psa 19 144 16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. -Psalmi Psa 19 144 17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. -Psalmi Psa 19 144 18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. -Psalmi Psa 19 144 19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. -Psalmi Psa 19 144 20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. -Psalmi Psa 19 144 21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi. -Psalmi Psa 19 145 1 [Alleluja, Aggaei et Zachariae.] -Psalmi Psa 19 145 2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, -Psalmi Psa 19 145 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. -Psalmi Psa 19 145 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. -Psalmi Psa 19 145 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: -Psalmi Psa 19 145 6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt. -Psalmi Psa 19 145 7 Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; -Psalmi Psa 19 145 8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. -Psalmi Psa 19 145 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. -Psalmi Psa 19 145 10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem. -Psalmi Psa 19 146 1 [Alleluja.] Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. -Psalmi Psa 19 146 2 Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: -Psalmi Psa 19 146 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; -Psalmi Psa 19 146 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. -Psalmi Psa 19 146 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. -Psalmi Psa 19 146 6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram. -Psalmi Psa 19 146 7 Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. -Psalmi Psa 19 146 8 Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum; -Psalmi Psa 19 146 9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. -Psalmi Psa 19 146 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. -Psalmi Psa 19 146 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. -Psalmi Psa 19 147 1 [Alleluja.] Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. -Psalmi Psa 19 147 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. -Psalmi Psa 19 147 3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. -Psalmi Psa 19 147 4 Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus. -Psalmi Psa 19 147 5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. -Psalmi Psa 19 147 6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? -Psalmi Psa 19 147 7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae. -Psalmi Psa 19 147 8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. -Psalmi Psa 19 147 9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. -Psalmi Psa 19 148 1 [Alleluja.] Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis. -Psalmi Psa 19 148 2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. -Psalmi Psa 19 148 3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. -Psalmi Psa 19 148 4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt, -Psalmi Psa 19 148 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. -Psalmi Psa 19 148 6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. -Psalmi Psa 19 148 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; b -Psalmi Psa 19 148 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus; -Psalmi Psa 19 148 9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; -Psalmi Psa 19 148 10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae; -Psalmi Psa 19 148 11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae; -Psalmi Psa 19 148 12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: -Psalmi Psa 19 148 13 quia exaltatum est nomen ejus solius. -Psalmi Psa 19 148 14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja. -Psalmi Psa 19 149 1 [Alleluja.] Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. -Psalmi Psa 19 149 2 Laetetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. -Psalmi Psa 19 149 3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. -Psalmi Psa 19 149 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. -Psalmi Psa 19 149 5 Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis. -Psalmi Psa 19 149 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: -Psalmi Psa 19 149 7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; -Psalmi Psa 19 149 8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; -Psalmi Psa 19 149 9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja. -Psalmi Psa 19 150 1 [Alleluja.] Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. -Psalmi Psa 19 150 2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. -Psalmi Psa 19 150 3 Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara. -Psalmi Psa 19 150 4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. -Psalmi Psa 19 150 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. -Psalmi Psa 19 150 6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja. +Psalmi Psa 19 139 2 Éripe me, Dómine, ab hómine malo; a viro iníquo éripe me. +Psalmi Psa 19 139 3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde, tota die constituébant prœ́lia. +Psalmi Psa 19 139 4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis; venénum áspidum sub lábiis eórum. +Psalmi Psa 19 139 5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris, et ab homínibus iníquis éripe me. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: +Psalmi Psa 19 139 6 abscondérunt supérbi láqueum mihi. Et funes extendérunt in láqueum; juxta iter, scándalum posuérunt mihi. +Psalmi Psa 19 139 7 Dixi Dómino: Deus meus es tu; exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ. b +Psalmi Psa 19 139 8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, obumbrásti super caput meum in die belli. +Psalmi Psa 19 139 9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: cogitavérunt contra me; ne derelínquas me, ne forte exalténtur. +Psalmi Psa 19 139 10 Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos. +Psalmi Psa 19 139 11 Cadent super eos carbónes; in ignem dejícies eos: in misériis non subsístent. +Psalmi Psa 19 139 12 Vir linguósus non dirigétur in terra; virum injústum mala cápient in intéritu. +Psalmi Psa 19 139 13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis, et vindíctam páuperum. +Psalmi Psa 19 139 14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo, et habitábunt recti cum vultu tuo. +Psalmi Psa 19 140 1 [Psalmus David.] Dómine, clamávi ad te: exáudi me; inténde voci meæ, cum clamávero ad te. +Psalmi Psa 19 140 2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo; elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. +Psalmi Psa 19 140 3 Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis. +Psalmi Psa 19 140 4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis; cum homínibus operántibus iniquitátem, et non communicábo cum eléctis eórum. +Psalmi Psa 19 140 5 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: óleum autem peccatóris non impínguet caput meum. Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: +Psalmi Psa 19 140 6 absórpti sunt juncti petræ júdices eórum. Áudient verba mea, quóniam potuérunt. +Psalmi Psa 19 140 7 Sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram, dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum. +Psalmi Psa 19 140 8 Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei; in te sperávi, non áuferas ánimam meam. b +Psalmi Psa 19 140 9 Custódi me a láqueo quem statuérunt mihi, et a scándalis operántium iniquitátem. +Psalmi Psa 19 140 10 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: singuláriter sum ego, donec tránseam. +Psalmi Psa 19 141 1 [Intelléctus David, cum esset in spelúnca, orátio.] +Psalmi Psa 19 141 2 Voce mea ad Dóminum clamávi, voce mea ad Dóminum deprecátus sum. +Psalmi Psa 19 141 3 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio: +Psalmi Psa 19 141 4 in deficiéndo ex me spíritum meum, et tu cognovísti sémitas meas. In via hac qua ambulábam abscondérunt láqueum mihi. +Psalmi Psa 19 141 5 Considerábam ad déxteram, et vidébam, et non erat qui cognósceret me: périit fuga a me, et non est qui requírat ánimam meam. +Psalmi Psa 19 141 6 Clamávi ad te, Dómine; dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium. +Psalmi Psa 19 141 7 Inténde ad deprecatiónem meam, quia humiliátus sum nimis. Líbera me a persequéntibus me, quia confortáti sunt super me. +Psalmi Psa 19 141 8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo; me exspéctant justi donec retríbuas mihi. +Psalmi Psa 19 142 1 [Psalmus David, quando persequebátur eum Ábsalom fílius ejus.] Dómine, exáudi oratiónem meam; áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; exáudi me in tua justítia. +Psalmi Psa 19 142 2 Et non intres in judícium cum servo tuo, quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. +Psalmi Psa 19 142 3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam; humiliávit in terra vitam meam; collocávit me in obscúris, sicut mórtuos sǽculi. +Psalmi Psa 19 142 4 Et anxiátus est super me spíritus meus; in me turbátum est cor meum. +Psalmi Psa 19 142 5 Memor fui diérum antiquórum; meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: in factis mánuum tuárum meditábar. +Psalmi Psa 19 142 6 Expándi manus meas ad te; ánima mea sicut terra sine aqua tibi. +Psalmi Psa 19 142 7 Velóciter exáudi me, Dómine; defécit spíritus meus. Non avértas fáciem tuam a me, et símilis ero descendéntibus in lacum. b +Psalmi Psa 19 142 8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, quia in te sperávi. Notam fac mihi viam in qua ámbulem, quia ad te levávi ánimam meam. +Psalmi Psa 19 142 9 Éripe me de inimícis meis, Dómine: ad te confúgi. +Psalmi Psa 19 142 10 Doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu. Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam. +Psalmi Psa 19 142 11 Propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me: in æquitáte tua, edúces de tribulatióne ánimam meam, +Psalmi Psa 19 142 12 et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos, et perdes omnes qui tríbulant ánimam meam, quóniam ego servus tuus sum. +Psalmi Psa 19 143 1 [Psalmus David. Advérsus Góliath.] Benedíctus Dóminus Deus meus, qui docet manus meas ad prœ́lium, et dígitos meos ad bellum. +Psalmi Psa 19 143 2 Misericórdia mea et refúgium meum; suscéptor meus et liberátor meus; protéctor meus, et in ipso sperávi, qui subdit pópulum meum sub me. +Psalmi Psa 19 143 3 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? aut fílius hóminis, quia réputas eum? +Psalmi Psa 19 143 4 Homo vanitáti símilis factus est; dies ejus sicut umbra prætéreunt. +Psalmi Psa 19 143 5 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde; tange montes, et fumigábunt. b +Psalmi Psa 19 143 6 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos; emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos. +Psalmi Psa 19 143 7 Emítte manum tuam de alto: éripe me, et líbera me de aquis multis, de manu filiórum alienórum: +Psalmi Psa 19 143 8 quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera iniquitátis. +Psalmi Psa 19 143 9 Deus, cánticum novum cantábo tibi; in psaltério decachórdo psallam tibi. +Psalmi Psa 19 143 10 Qui das salútem régibus, qui redemísti David servum tuum de gládio malígno, +Psalmi Psa 19 143 11 éripe me, et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera iniquitátis. +Psalmi Psa 19 143 12 Quorum fílii sicut novéllæ plantatiónes in juventúte sua; fíliæ eórum compósitæ, circumornátæ ut similitúdo templi. b +Psalmi Psa 19 143 13 Promptuária eórum plena, eructántia ex hoc in illud; oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis; +Psalmi Psa 19 143 14 boves eórum crassæ. Non est ruína macériæ, neque tránsitus, neque clamor in platéis eórum. +Psalmi Psa 19 143 15 Beátum dixérunt pópulum cui haec sunt; beátus pópulus cujus Dóminus Deus ejus. +Psalmi Psa 19 144 1 [Laudátio ipsi David.] Exaltábo te, Deus meus rex, et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 144 2 Per síngulos dies benedícam tibi, et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 144 3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et magnitúdinis ejus non est finis. +Psalmi Psa 19 144 4 Generátio et generátio laudábit ópera tua, et poténtiam tuam pronuntiábunt. +Psalmi Psa 19 144 5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur, et mirabília tua narrábunt. +Psalmi Psa 19 144 6 Et virtútem terribílium tuórum dicent, et magnitúdinem tuam narrábunt. +Psalmi Psa 19 144 7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, et justítia tua exsultábunt. +Psalmi Psa 19 144 8 Miserátor et miséricors Dóminus: pátiens, et multum miséricors. +Psalmi Psa 19 144 9 Suávis Dóminus univérsis, et miseratiónes ejus super ómnia ópera ejus. +Psalmi Psa 19 144 10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et sancti tui benedícant tibi. b +Psalmi Psa 19 144 11 Glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur: +Psalmi Psa 19 144 12 ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam, et glóriam magnificéntiæ regni tui. +Psalmi Psa 19 144 13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum; et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis. +Psalmi Psa 19 144 14 Állevat Dóminus omnes qui córruunt, et érigit omnes elísos. +Psalmi Psa 19 144 15 Óculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das escam illórum in témpore opportúno. b +Psalmi Psa 19 144 16 Áperis tu manum tuam, et imples omne ánimal benedictióne. +Psalmi Psa 19 144 17 Justus Dóminus in ómnibus viis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis. +Psalmi Psa 19 144 18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, ómnibus invocántibus eum in veritáte. +Psalmi Psa 19 144 19 Voluntátem timéntium se fáciet, et deprecatiónem eórum exáudiet, et salvos fáciet eos. +Psalmi Psa 19 144 20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se, et omnes peccatóres dispérdet. +Psalmi Psa 19 144 21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum; et benedícat omnis caro nómini sancto ejus in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. +Psalmi Psa 19 145 1 [Allelúja, Aggǽi et Zacharíæ.] +Psalmi Psa 19 145 2 Lauda, ánima mea, Dóminum. Laudábo Dóminum in vita mea; psallam Deo meo quámdiu fúero. Nolíte confídere in princípibus, +Psalmi Psa 19 145 3 in fíliis hóminum, in quibus non est salus. +Psalmi Psa 19 145 4 Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam; in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum. +Psalmi Psa 19 145 5 Beátus cujus Deus Jacob adjútor ejus, spes ejus in Dómino Deo ipsíus: +Psalmi Psa 19 145 6 qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt. +Psalmi Psa 19 145 7 Qui custódit veritátem in sǽculum; facit judícium injúriam patiéntibus; dat escam esuriéntibus. Dóminus solvit compedítos; +Psalmi Psa 19 145 8 Dóminus illúminat cæcos. Dóminus érigit elísos; Dóminus díligit justos. +Psalmi Psa 19 145 9 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet, et vias peccatórum dispérdet. +Psalmi Psa 19 145 10 Regnábit Dóminus in sǽcula; Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem. +Psalmi Psa 19 146 1 [Allelúja.] Laudáte Dóminum, quóniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucúnda, decoráque laudátio. +Psalmi Psa 19 146 2 Ædíficans Jerúsalem Dóminus, dispersiónes Israélis congregábit: +Psalmi Psa 19 146 3 qui sanat contrítos corde, et álligat contritiónes eórum; +Psalmi Psa 19 146 4 qui númerat multitúdinem stellárum, et ómnibus eis nómina vocat. +Psalmi Psa 19 146 5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus, et sapiéntiæ ejus non est númerus. +Psalmi Psa 19 146 6 Suscípiens mansuétos Dóminus; humílians autem peccatóres usque ad terram. +Psalmi Psa 19 146 7 Præcínite Dómino in confessióne; psállite Deo nostro in cíthara. +Psalmi Psa 19 146 8 Qui óperit cælum núbibus, et parat terræ plúviam; qui prodúcit in móntibus fœnum, et herbam servitúti hóminum; +Psalmi Psa 19 146 9 qui dat juméntis escam ipsórum, et pullis corvórum invocántibus eum. +Psalmi Psa 19 146 10 Non in fortitúdine equi voluntátem habébit, nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei. +Psalmi Psa 19 146 11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia ejus. +Psalmi Psa 19 147 1 [Allelúja.] Lauda, Jerúsalem, Dóminum; lauda Deum tuum, Sion. +Psalmi Psa 19 147 2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum; benedíxit fíliis tuis in te. +Psalmi Psa 19 147 3 Qui pósuit fines tuos pacem, et ádipe fruménti sátiat te. +Psalmi Psa 19 147 4 Qui emíttit elóquium suum terræ: velóciter currit sermo ejus. +Psalmi Psa 19 147 5 Qui dat nivem sicut lanam; nébulam sicut cínerem spargit. +Psalmi Psa 19 147 6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit? +Psalmi Psa 19 147 7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea; flabit spíritus ejus, et fluent aquæ. +Psalmi Psa 19 147 8 Qui annúntiat verbum suum Jacob, justítias et judícia sua Israël. +Psalmi Psa 19 147 9 Non fecit táliter omni natióni, et judícia sua non manifestávit eis. Allelúja. +Psalmi Psa 19 148 1 [Allelúja.] Laudáte Dóminum de cælis; laudáte eum in excélsis. +Psalmi Psa 19 148 2 Laudáte eum, omnes ángeli ejus; laudáte eum, omnes virtútes ejus. +Psalmi Psa 19 148 3 Laudáte eum, sol et luna; laudáte eum, omnes stellæ et lumen. +Psalmi Psa 19 148 4 Laudáte eum, cæli cælórum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, +Psalmi Psa 19 148 5 laudent nomen Dómini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandávit, et creáta sunt. +Psalmi Psa 19 148 6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi; præcéptum pósuit, et non præteríbit. +Psalmi Psa 19 148 7 Laudáte Dóminum de terra, dracónes et omnes abýssi; b +Psalmi Psa 19 148 8 ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum, quæ fáciunt verbum ejus; +Psalmi Psa 19 148 9 montes, et omnes colles; ligna fructífera, et omnes cedri; +Psalmi Psa 19 148 10 béstiæ, et univérsa pécora; serpéntes, et vólucres pennátæ; +Psalmi Psa 19 148 11 reges terræ et omnes pópuli; príncipes et omnes júdices terræ; +Psalmi Psa 19 148 12 júvenes et vírgines; senes cum junióribus, laudent nomen Dómini: +Psalmi Psa 19 148 13 quia exaltátum est nomen ejus solíus. +Psalmi Psa 19 148 14 Conféssio ejus super cælum et terram; et exaltávit cornu pópuli sui. Hymnus ómnibus sanctis ejus; fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi. Allelúja. +Psalmi Psa 19 149 1 [Allelúja.] Cantáte Dómino cánticum novum; laus ejus in ecclésia sanctórum. +Psalmi Psa 19 149 2 Lætétur Israël in eo qui fecit eum, et fílii Sion exsúltent in rege suo. +Psalmi Psa 19 149 3 Laudent nomen ejus in choro; in týmpano et psaltério psallant ei. +Psalmi Psa 19 149 4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et exaltábit mansuétos in salútem. +Psalmi Psa 19 149 5 Exsultábunt sancti in glória; lætabúntur in cubílibus suis. +Psalmi Psa 19 149 6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum, et gládii ancípites in mánibus eórum: +Psalmi Psa 19 149 7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, increpatiónes in pópulis; +Psalmi Psa 19 149 8 ad alligándos reges eórum in compédibus, et nóbiles eórum in mánicis férreis; +Psalmi Psa 19 149 9 ut fáciant in eis judícium conscríptum: glória haec est ómnibus sanctis ejus. Allelúja. +Psalmi Psa 19 150 1 [Allelúja.] Laudáte Dóminum in sanctis ejus; laudáte eum in firmaménto virtútis ejus. +Psalmi Psa 19 150 2 Laudáte eum in virtútibus ejus; laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus. +Psalmi Psa 19 150 3 Laudáte eum in sono tubæ; laudáte eum in psaltério et cíthara. +Psalmi Psa 19 150 4 Laudáte eum in týmpano et choro; laudáte eum in chordis et órgano. +Psalmi Psa 19 150 5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus; laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis. +Psalmi Psa 19 150 6 Omnis spíritus laudet Dóminum! Allelúja. # Proverbia Prv Liber Proverbiorum -Proverbia Prv 20 1 1 Parabolae Salomonis, filii David, regis Israël, -Proverbia Prv 20 1 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam; -Proverbia Prv 20 1 3 ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem: -Proverbia Prv 20 1 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. -Proverbia Prv 20 1 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. -Proverbia Prv 20 1 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum. -Proverbia Prv 20 1 7 Timor Domini principium sapientiae; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. b -Proverbia Prv 20 1 8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae: b -Proverbia Prv 20 1 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. -Proverbia Prv 20 1 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. -Proverbia Prv 20 1 11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; -Proverbia Prv 20 1 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; -Proverbia Prv 20 1 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis: -Proverbia Prv 20 1 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: -Proverbia Prv 20 1 15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: -Proverbia Prv 20 1 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. -Proverbia Prv 20 1 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. -Proverbia Prv 20 1 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. -Proverbia Prv 20 1 19 Sic semitae omnis avari: animas possidentium rapiunt. -Proverbia Prv 20 1 20 Sapientia foris praedicat; in plateis dat vocem suam: b -Proverbia Prv 20 1 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: -Proverbia Prv 20 1 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? -Proverbia Prv 20 1 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. -Proverbia Prv 20 1 24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: -Proverbia Prv 20 1 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. -Proverbia Prv 20 1 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. -Proverbia Prv 20 1 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: b -Proverbia Prv 20 1 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: -Proverbia Prv 20 1 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, -Proverbia Prv 20 1 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae. -Proverbia Prv 20 1 31 Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. -Proverbia Prv 20 1 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. -Proverbia Prv 20 1 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. b -Proverbia Prv 20 2 1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: -Proverbia Prv 20 2 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. -Proverbia Prv 20 2 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae; -Proverbia Prv 20 2 4 si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: -Proverbia Prv 20 2 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, -Proverbia Prv 20 2 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. -Proverbia Prv 20 2 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, -Proverbia Prv 20 2 8 servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens. -Proverbia Prv 20 2 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. -Proverbia Prv 20 2 10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit, -Proverbia Prv 20 2 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te: -Proverbia Prv 20 2 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; -Proverbia Prv 20 2 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; -Proverbia Prv 20 2 14 qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; -Proverbia Prv 20 2 15 quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum. -Proverbia Prv 20 2 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos, -Proverbia Prv 20 2 17 et relinquit ducem pubertatis suae, -Proverbia Prv 20 2 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius. -Proverbia Prv 20 2 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitae. -Proverbia Prv 20 2 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: b -Proverbia Prv 20 2 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; -Proverbia Prv 20 2 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. -Proverbia Prv 20 3 1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat: -Proverbia Prv 20 3 2 longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem, apponent tibi. -Proverbia Prv 20 3 3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: -Proverbia Prv 20 3 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. -Proverbia Prv 20 3 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. -Proverbia Prv 20 3 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. -Proverbia Prv 20 3 7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo: -Proverbia Prv 20 3 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. -Proverbia Prv 20 3 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: -Proverbia Prv 20 3 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. -Proverbia Prv 20 3 11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: b -Proverbia Prv 20 3 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. -Proverbia Prv 20 3 13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. b -Proverbia Prv 20 3 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. -Proverbia Prv 20 3 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. -Proverbia Prv 20 3 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria. -Proverbia Prv 20 3 17 Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. -Proverbia Prv 20 3 18 Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. -Proverbia Prv 20 3 19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit caelos prudentia. -Proverbia Prv 20 3 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. -Proverbia Prv 20 3 21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, -Proverbia Prv 20 3 22 et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis. -Proverbia Prv 20 3 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. -Proverbia Prv 20 3 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. -Proverbia Prv 20 3 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. -Proverbia Prv 20 3 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. -Proverbia Prv 20 3 27 Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. b -Proverbia Prv 20 3 28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. -Proverbia Prv 20 3 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. -Proverbia Prv 20 3 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. -Proverbia Prv 20 3 31 Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: -Proverbia Prv 20 3 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. -Proverbia Prv 20 3 33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. -Proverbia Prv 20 3 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. -Proverbia Prv 20 3 35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia. -Proverbia Prv 20 4 1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. -Proverbia Prv 20 4 2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. -Proverbia Prv 20 4 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. -Proverbia Prv 20 4 4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives. -Proverbia Prv 20 4 5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. -Proverbia Prv 20 4 6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. -Proverbia Prv 20 4 7 Principium sapientiae: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. -Proverbia Prv 20 4 8 Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. -Proverbia Prv 20 4 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. -Proverbia Prv 20 4 10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. b -Proverbia Prv 20 4 11 Viam sapientiae monstrabo tibi; ducam te per semitas aequitatis: -Proverbia Prv 20 4 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. -Proverbia Prv 20 4 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua. -Proverbia Prv 20 4 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. -Proverbia Prv 20 4 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam. -Proverbia Prv 20 4 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. -Proverbia Prv 20 4 17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. -Proverbia Prv 20 4 18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. -Proverbia Prv 20 4 19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. -Proverbia Prv 20 4 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. b -Proverbia Prv 20 4 21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: -Proverbia Prv 20 4 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas. -Proverbia Prv 20 4 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. -Proverbia Prv 20 4 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. -Proverbia Prv 20 4 25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. -Proverbia Prv 20 4 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur. -Proverbia Prv 20 4 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quae a dextris sunt novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. -Proverbia Prv 20 5 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam: -Proverbia Prv 20 5 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris; -Proverbia Prv 20 5 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: -Proverbia Prv 20 5 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. -Proverbia Prv 20 5 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. -Proverbia Prv 20 5 6 Per semitam vitae non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. -Proverbia Prv 20 5 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. -Proverbia Prv 20 5 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. -Proverbia Prv 20 5 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: -Proverbia Prv 20 5 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, -Proverbia Prv 20 5 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: -Proverbia Prv 20 5 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, -Proverbia Prv 20 5 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? -Proverbia Prv 20 5 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae. -Proverbia Prv 20 5 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; b -Proverbia Prv 20 5 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. -Proverbia Prv 20 5 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. -Proverbia Prv 20 5 18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae. -Proverbia Prv 20 5 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. -Proverbia Prv 20 5 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? -Proverbia Prv 20 5 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. -Proverbia Prv 20 5 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. -Proverbia Prv 20 5 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur. -Proverbia Prv 20 6 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: -Proverbia Prv 20 6 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. -Proverbia Prv 20 6 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. -Proverbia Prv 20 6 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. -Proverbia Prv 20 6 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. -Proverbia Prv 20 6 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. b -Proverbia Prv 20 6 7 Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, -Proverbia Prv 20 6 8 parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. -Proverbia Prv 20 6 9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? -Proverbia Prv 20 6 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; -Proverbia Prv 20 6 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. -Proverbia Prv 20 6 12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; b -Proverbia Prv 20 6 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, -Proverbia Prv 20 6 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. -Proverbia Prv 20 6 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. -Proverbia Prv 20 6 16 Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: b -Proverbia Prv 20 6 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, -Proverbia Prv 20 6 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, -Proverbia Prv 20 6 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. -Proverbia Prv 20 6 20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. b -Proverbia Prv 20 6 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. -Proverbia Prv 20 6 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. -Proverbia Prv 20 6 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae: b -Proverbia Prv 20 6 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. -Proverbia Prv 20 6 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: -Proverbia Prv 20 6 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. -Proverbia Prv 20 6 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? -Proverbia Prv 20 6 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? -Proverbia Prv 20 6 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. -Proverbia Prv 20 6 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; -Proverbia Prv 20 6 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. -Proverbia Prv 20 6 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; -Proverbia Prv 20 6 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: -Proverbia Prv 20 6 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, -Proverbia Prv 20 6 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. -Proverbia Prv 20 7 1 Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Fili, -Proverbia Prv 20 7 2 serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui: -Proverbia Prv 20 7 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. -Proverbia Prv 20 7 4 Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam: -Proverbia Prv 20 7 5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcia facit. -Proverbia Prv 20 7 6 De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, b -Proverbia Prv 20 7 7 et video parvulos; considero vecordem juvenem, -Proverbia Prv 20 7 8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur: -Proverbia Prv 20 7 9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. -Proverbia Prv 20 7 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas: garrula et vaga, -Proverbia Prv 20 7 11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; -Proverbia Prv 20 7 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. -Proverbia Prv 20 7 13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: -Proverbia Prv 20 7 14 Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea: -Proverbia Prv 20 7 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. -Proverbia Prv 20 7 16 Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Aegypto: -Proverbia Prv 20 7 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo. -Proverbia Prv 20 7 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. -Proverbia Prv 20 7 19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima: -Proverbia Prv 20 7 20 sacculum pecuniae secum tulit; in die plenae lunae reversurus est in domum suam. -Proverbia Prv 20 7 21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. b -Proverbia Prv 20 7 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: -Proverbia Prv 20 7 23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur. -Proverbia Prv 20 7 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. -Proverbia Prv 20 7 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus; -Proverbia Prv 20 7 26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. -Proverbia Prv 20 7 27 Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis. -Proverbia Prv 20 8 1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? -Proverbia Prv 20 8 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, -Proverbia Prv 20 8 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: -Proverbia Prv 20 8 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. -Proverbia Prv 20 8 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. -Proverbia Prv 20 8 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent. -Proverbia Prv 20 8 7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. -Proverbia Prv 20 8 8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum; -Proverbia Prv 20 8 9 recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam. -Proverbia Prv 20 8 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite: -Proverbia Prv 20 8 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. -Proverbia Prv 20 8 12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. b -Proverbia Prv 20 8 13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. -Proverbia Prv 20 8 14 Meum est consilium et aequitas; mea est prudentia, mea est fortitudo. -Proverbia Prv 20 8 15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; -Proverbia Prv 20 8 16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. -Proverbia Prv 20 8 17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. -Proverbia Prv 20 8 18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. -Proverbia Prv 20 8 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. -Proverbia Prv 20 8 20 In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii: -Proverbia Prv 20 8 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. -Proverbia Prv 20 8 22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. b -Proverbia Prv 20 8 23 Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. -Proverbia Prv 20 8 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, -Proverbia Prv 20 8 25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. -Proverbia Prv 20 8 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. -Proverbia Prv 20 8 27 Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; -Proverbia Prv 20 8 28 quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; -Proverbia Prv 20 8 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terrae: -Proverbia Prv 20 8 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, -Proverbia Prv 20 8 31 ludens in orbe terrarum; et deliciae meae esse cum filiis hominum. -Proverbia Prv 20 8 32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. -Proverbia Prv 20 8 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. -Proverbia Prv 20 8 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. -Proverbia Prv 20 8 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. -Proverbia Prv 20 8 36 Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem. -Proverbia Prv 20 9 1 Sapientia aedificavit sibi domum: excídit columnas septem. -Proverbia Prv 20 9 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. -Proverbia Prv 20 9 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis. -Proverbia Prv 20 9 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: -Proverbia Prv 20 9 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. -Proverbia Prv 20 9 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. -Proverbia Prv 20 9 7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. b -Proverbia Prv 20 9 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. -Proverbia Prv 20 9 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. -Proverbia Prv 20 9 10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. b -Proverbia Prv 20 9 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. -Proverbia Prv 20 9 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. -Proverbia Prv 20 9 13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, b -Proverbia Prv 20 9 14 sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco, -Proverbia Prv 20 9 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: -Proverbia Prv 20 9 16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: -Proverbia Prv 20 9 17 Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. -Proverbia Prv 20 9 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus. -Proverbia Prv 20 10 1 Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae. -Proverbia Prv 20 10 2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. b -Proverbia Prv 20 10 3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. -Proverbia Prv 20 10 4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. b -Proverbia Prv 20 10 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis. -Proverbia Prv 20 10 6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. b -Proverbia Prv 20 10 7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. -Proverbia Prv 20 10 8 Sapiens corde praecepta suscipit; stultus caeditur labiis. b -Proverbia Prv 20 10 9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit. b -Proverbia Prv 20 10 10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur. b -Proverbia Prv 20 10 11 Vena vitae os justi, et os impiorum operit iniquitatem. -Proverbia Prv 20 10 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. -Proverbia Prv 20 10 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. -Proverbia Prv 20 10 14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est. -Proverbia Prv 20 10 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum. b -Proverbia Prv 20 10 16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. -Proverbia Prv 20 10 17 Via vitae custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. -Proverbia Prv 20 10 18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. b -Proverbia Prv 20 10 19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. -Proverbia Prv 20 10 20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo. -Proverbia Prv 20 10 21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. -Proverbia Prv 20 10 22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. b -Proverbia Prv 20 10 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. b -Proverbia Prv 20 10 24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. b -Proverbia Prv 20 10 25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. -Proverbia Prv 20 10 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. b -Proverbia Prv 20 10 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. b -Proverbia Prv 20 10 28 Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit. -Proverbia Prv 20 10 29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. -Proverbia Prv 20 10 30 Justus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. -Proverbia Prv 20 10 31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit. -Proverbia Prv 20 10 32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. -Proverbia Prv 20 11 1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus. -Proverbia Prv 20 11 2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. b -Proverbia Prv 20 11 3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. b -Proverbia Prv 20 11 4 Non proderunt divitiae in die ultionis; justitia autem liberabit a morte. -Proverbia Prv 20 11 5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. -Proverbia Prv 20 11 6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. -Proverbia Prv 20 11 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. -Proverbia Prv 20 11 8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. -Proverbia Prv 20 11 9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia. -Proverbia Prv 20 11 10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. -Proverbia Prv 20 11 11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. -Proverbia Prv 20 11 12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit. b -Proverbia Prv 20 11 13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. -Proverbia Prv 20 11 14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. b -Proverbia Prv 20 11 15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit. b -Proverbia Prv 20 11 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. b -Proverbia Prv 20 11 17 Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. b -Proverbia Prv 20 11 18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. b -Proverbia Prv 20 11 19 Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem. -Proverbia Prv 20 11 20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. -Proverbia Prv 20 11 21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. -Proverbia Prv 20 11 22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. b -Proverbia Prv 20 11 23 Desiderium justorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor. b -Proverbia Prv 20 11 24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. -Proverbia Prv 20 11 25 Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. -Proverbia Prv 20 11 26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. -Proverbia Prv 20 11 27 Bene consurgit diluculo qui quaerit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. -Proverbia Prv 20 11 28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. -Proverbia Prv 20 11 29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. -Proverbia Prv 20 11 30 Fructus justi lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est. -Proverbia Prv 20 11 31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator! -Proverbia Prv 20 12 1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. -Proverbia Prv 20 12 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. b -Proverbia Prv 20 12 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. -Proverbia Prv 20 12 4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quae confusione res dignas gerit. b -Proverbia Prv 20 12 5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. b -Proverbia Prv 20 12 6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos. -Proverbia Prv 20 12 7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit. -Proverbia Prv 20 12 8 Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. b -Proverbia Prv 20 12 9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. b -Proverbia Prv 20 12 10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. b -Proverbia Prv 20 12 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. b -Proverbia Prv 20 12 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet. b -Proverbia Prv 20 12 13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia. -Proverbia Prv 20 12 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. -Proverbia Prv 20 12 15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia. b -Proverbia Prv 20 12 16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. -Proverbia Prv 20 12 17 Qui quod novit loquitur, index justitiae est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. b -Proverbia Prv 20 12 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est. -Proverbia Prv 20 12 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. -Proverbia Prv 20 12 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. b -Proverbia Prv 20 12 21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. -Proverbia Prv 20 12 22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei. b -Proverbia Prv 20 12 23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. b -Proverbia Prv 20 12 24 Manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis serviet. b -Proverbia Prv 20 12 25 Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur. b -Proverbia Prv 20 12 26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos. b -Proverbia Prv 20 12 27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. -Proverbia Prv 20 12 28 In semita justitiae vita; iter autem devium ducit ad mortem. -Proverbia Prv 20 13 1 Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur. -Proverbia Prv 20 13 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua. b -Proverbia Prv 20 13 3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. -Proverbia Prv 20 13 4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. b -Proverbia Prv 20 13 5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. b -Proverbia Prv 20 13 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. -Proverbia Prv 20 13 7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. b -Proverbia Prv 20 13 8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. -Proverbia Prv 20 13 9 Lux justorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur. b -Proverbia Prv 20 13 10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. b -Proverbia Prv 20 13 11 Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. b -Proverbia Prv 20 13 12 Spes quae differtur affligit animam; lignum vitae desiderium veniens. b -Proverbia Prv 20 13 13a Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. -Proverbia Prv 20 13 13b Animae dolosae errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. -Proverbia Prv 20 13 14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis. b -Proverbia Prv 20 13 15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. -Proverbia Prv 20 13 16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. -Proverbia Prv 20 13 17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. b -Proverbia Prv 20 13 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. b -Proverbia Prv 20 13 19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. b -Proverbia Prv 20 13 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur. -Proverbia Prv 20 13 21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. b -Proverbia Prv 20 13 22 Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. -Proverbia Prv 20 13 23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. -Proverbia Prv 20 13 24 Qui parcit virgae odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. b -Proverbia Prv 20 13 25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis. b -Proverbia Prv 20 14 1 Sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. -Proverbia Prv 20 14 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. b -Proverbia Prv 20 14 3 In ore stulti virga superbiae; labia autem sapientium custodiunt eos. b -Proverbia Prv 20 14 4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. b -Proverbia Prv 20 14 5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. b -Proverbia Prv 20 14 6 Quaerit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. b -Proverbia Prv 20 14 7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae. -Proverbia Prv 20 14 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. -Proverbia Prv 20 14 9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. -Proverbia Prv 20 14 10 Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. b -Proverbia Prv 20 14 11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. b -Proverbia Prv 20 14 12 Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. b -Proverbia Prv 20 14 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. -Proverbia Prv 20 14 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. -Proverbia Prv 20 14 15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. b -Proverbia Prv 20 14 16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. -Proverbia Prv 20 14 17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. -Proverbia Prv 20 14 18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. -Proverbia Prv 20 14 19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. b -Proverbia Prv 20 14 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. b -Proverbia Prv 20 14 21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. -Proverbia Prv 20 14 22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas praeparant bona. -Proverbia Prv 20 14 23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. b -Proverbia Prv 20 14 24 Corona sapientium divitiae eorum; fatuitas stultorum imprudentia. b -Proverbia Prv 20 14 25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. b -Proverbia Prv 20 14 26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. b -Proverbia Prv 20 14 27 Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis. -Proverbia Prv 20 14 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. b -Proverbia Prv 20 14 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. b -Proverbia Prv 20 14 30 Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. -Proverbia Prv 20 14 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. b -Proverbia Prv 20 14 32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. b -Proverbia Prv 20 14 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. b -Proverbia Prv 20 14 34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. b -Proverbia Prv 20 14 35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit. b -Proverbia Prv 20 15 1 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. -Proverbia Prv 20 15 2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam. -Proverbia Prv 20 15 3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. -Proverbia Prv 20 15 4 Lingua placabilis lignum vitae; quae autem immoderata est conteret spiritum. -Proverbia Prv 20 15 5a Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. -Proverbia Prv 20 15 5b In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. -Proverbia Prv 20 15 6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. -Proverbia Prv 20 15 7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit. b -Proverbia Prv 20 15 8 Victimae impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia. b -Proverbia Prv 20 15 9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. -Proverbia Prv 20 15 10 Doctrina mala deserenti viam vitae; qui increpationes odit, morietur. -Proverbia Prv 20 15 11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum! -Proverbia Prv 20 15 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. b -Proverbia Prv 20 15 13 Cor gaudens exhilarat faciem; in moerore animi dejicitur spiritus. b -Proverbia Prv 20 15 14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. b -Proverbia Prv 20 15 15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium. b -Proverbia Prv 20 15 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. -Proverbia Prv 20 15 17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. -Proverbia Prv 20 15 18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas. b -Proverbia Prv 20 15 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo. b -Proverbia Prv 20 15 20 Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. b -Proverbia Prv 20 15 21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. b -Proverbia Prv 20 15 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. -Proverbia Prv 20 15 23 Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. -Proverbia Prv 20 15 24 Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. b -Proverbia Prv 20 15 25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae. b -Proverbia Prv 20 15 26 Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. -Proverbia Prv 20 15 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. -Proverbia Prv 20 15 28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis. b -Proverbia Prv 20 15 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. -Proverbia Prv 20 15 30 Lux oculorum laetificat animam; fama bona impinguat ossa. b -Proverbia Prv 20 15 31 Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur. b -Proverbia Prv 20 15 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. -Proverbia Prv 20 15 33 Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. -Proverbia Prv 20 16 1 Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam. -Proverbia Prv 20 16 2 Omnes viae hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. -Proverbia Prv 20 16 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. -Proverbia Prv 20 16 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. b -Proverbia Prv 20 16 5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. b -Proverbia Prv 20 16 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. -Proverbia Prv 20 16 7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. -Proverbia Prv 20 16 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. b -Proverbia Prv 20 16 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. b -Proverbia Prv 20 16 10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. b -Proverbia Prv 20 16 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. -Proverbia Prv 20 16 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. -Proverbia Prv 20 16 13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. -Proverbia Prv 20 16 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. -Proverbia Prv 20 16 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. -Proverbia Prv 20 16 16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. b -Proverbia Prv 20 16 17 Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam. b -Proverbia Prv 20 16 18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. b -Proverbia Prv 20 16 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. -Proverbia Prv 20 16 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. b -Proverbia Prv 20 16 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. -Proverbia Prv 20 16 22 Fons vitae eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas. -Proverbia Prv 20 16 23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. -Proverbia Prv 20 16 24 Favus mellis composita verba; dulcedo animae sanitas ossium. -Proverbia Prv 20 16 25 Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. -Proverbia Prv 20 16 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. b -Proverbia Prv 20 16 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. b -Proverbia Prv 20 16 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. -Proverbia Prv 20 16 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. -Proverbia Prv 20 16 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. -Proverbia Prv 20 16 31 Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur. b -Proverbia Prv 20 16 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. b -Proverbia Prv 20 16 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. b -Proverbia Prv 20 17 1 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. -Proverbia Prv 20 17 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet. b -Proverbia Prv 20 17 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. b -Proverbia Prv 20 17 4 Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. b -Proverbia Prv 20 17 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus. b -Proverbia Prv 20 17 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. b -Proverbia Prv 20 17 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. b -Proverbia Prv 20 17 8 Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. b -Proverbia Prv 20 17 9 Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos. b -Proverbia Prv 20 17 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. b -Proverbia Prv 20 17 11 Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. -Proverbia Prv 20 17 12 Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. -Proverbia Prv 20 17 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. b -Proverbia Prv 20 17 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. b -Proverbia Prv 20 17 15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. b -Proverbia Prv 20 17 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. b -Proverbia Prv 20 17 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. b -Proverbia Prv 20 17 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. b -Proverbia Prv 20 17 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam. b -Proverbia Prv 20 17 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. -Proverbia Prv 20 17 21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo laetabitur. b -Proverbia Prv 20 17 22 Animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. b -Proverbia Prv 20 17 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. b -Proverbia Prv 20 17 24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terrae. b -Proverbia Prv 20 17 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum. -Proverbia Prv 20 17 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. b -Proverbia Prv 20 17 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. b -Proverbia Prv 20 17 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. -Proverbia Prv 20 18 1 Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. -Proverbia Prv 20 18 2 Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus. b -Proverbia Prv 20 18 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. b -Proverbia Prv 20 18 4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. b -Proverbia Prv 20 18 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. b -Proverbia Prv 20 18 6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. b -Proverbia Prv 20 18 7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus. -Proverbia Prv 20 18 8a Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. -Proverbia Prv 20 18 8b Pigrum dejicit timor; animae autem effeminatorum esurient. -Proverbia Prv 20 18 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. -Proverbia Prv 20 18 10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. b -Proverbia Prv 20 18 11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. -Proverbia Prv 20 18 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. -Proverbia Prv 20 18 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. b -Proverbia Prv 20 18 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? b -Proverbia Prv 20 18 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. b -Proverbia Prv 20 18 16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. b -Proverbia Prv 20 18 17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. b -Proverbia Prv 20 18 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. b -Proverbia Prv 20 18 19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. b -Proverbia Prv 20 18 20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. b -Proverbia Prv 20 18 21 Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam comedent fructus ejus. -Proverbia Prv 20 18 22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. b -Proverbia Prv 20 18 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. b -Proverbia Prv 20 18 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. b -Proverbia Prv 20 19 1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. -Proverbia Prv 20 19 2 Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. -Proverbia Prv 20 19 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. -Proverbia Prv 20 19 4 Divitiae addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. b -Proverbia Prv 20 19 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. b -Proverbia Prv 20 19 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. b -Proverbia Prv 20 19 7a Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. -Proverbia Prv 20 19 7b Qui tantum verba sectatur nihil habebit; -Proverbia Prv 20 19 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. -Proverbia Prv 20 19 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. b -Proverbia Prv 20 19 10 Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus. b -Proverbia Prv 20 19 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi. b -Proverbia Prv 20 19 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. b -Proverbia Prv 20 19 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. b -Proverbia Prv 20 19 14 Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. -Proverbia Prv 20 19 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. b -Proverbia Prv 20 19 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur. b -Proverbia Prv 20 19 17 Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. b -Proverbia Prv 20 19 18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. b -Proverbia Prv 20 19 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. b -Proverbia Prv 20 19 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. -Proverbia Prv 20 19 21 Multae cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. -Proverbia Prv 20 19 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. b -Proverbia Prv 20 19 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. -Proverbia Prv 20 19 24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. b -Proverbia Prv 20 19 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. b -Proverbia Prv 20 19 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. b -Proverbia Prv 20 19 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. b -Proverbia Prv 20 19 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. b -Proverbia Prv 20 19 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. -Proverbia Prv 20 20 1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. -Proverbia Prv 20 20 2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. -Proverbia Prv 20 20 3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. -Proverbia Prv 20 20 4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. b -Proverbia Prv 20 20 5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. b -Proverbia Prv 20 20 6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? -Proverbia Prv 20 20 7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. -Proverbia Prv 20 20 8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. -Proverbia Prv 20 20 9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? b -Proverbia Prv 20 20 10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. b -Proverbia Prv 20 20 11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. b -Proverbia Prv 20 20 12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. -Proverbia Prv 20 20 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. b -Proverbia Prv 20 20 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. b -Proverbia Prv 20 20 15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae. b -Proverbia Prv 20 20 16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. b -Proverbia Prv 20 20 17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. b -Proverbia Prv 20 20 18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. b -Proverbia Prv 20 20 19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. b -Proverbia Prv 20 20 20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris: b -Proverbia Prv 20 20 21 haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. -Proverbia Prv 20 20 22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. -Proverbia Prv 20 20 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona. -Proverbia Prv 20 20 24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? -Proverbia Prv 20 20 25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. b -Proverbia Prv 20 20 26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. b -Proverbia Prv 20 20 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. b -Proverbia Prv 20 20 28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. b -Proverbia Prv 20 20 29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. b -Proverbia Prv 20 20 30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris. b -Proverbia Prv 20 21 1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. -Proverbia Prv 20 21 2 Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. -Proverbia Prv 20 21 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae. -Proverbia Prv 20 21 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. -Proverbia Prv 20 21 5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est. b -Proverbia Prv 20 21 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. b -Proverbia Prv 20 21 7 Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. -Proverbia Prv 20 21 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. -Proverbia Prv 20 21 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. b -Proverbia Prv 20 21 10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. b -Proverbia Prv 20 21 11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. -Proverbia Prv 20 21 12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. -Proverbia Prv 20 21 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. b -Proverbia Prv 20 21 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. b -Proverbia Prv 20 21 15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. b -Proverbia Prv 20 21 16 Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur. b -Proverbia Prv 20 21 17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. b -Proverbia Prv 20 21 18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. b -Proverbia Prv 20 21 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. b -Proverbia Prv 20 21 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. b -Proverbia Prv 20 21 21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. b -Proverbia Prv 20 21 22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus. -Proverbia Prv 20 21 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. -Proverbia Prv 20 21 24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. -Proverbia Prv 20 21 25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. b -Proverbia Prv 20 21 26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. -Proverbia Prv 20 21 27 Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. b -Proverbia Prv 20 21 28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam. -Proverbia Prv 20 21 29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. -Proverbia Prv 20 21 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. b -Proverbia Prv 20 21 31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit. -Proverbia Prv 20 22 1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae; super argentum et aurum gratia bona. -Proverbia Prv 20 22 2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. -Proverbia Prv 20 22 3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. b -Proverbia Prv 20 22 4 Finis modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita. b -Proverbia Prv 20 22 5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animae suae longe recedit ab eis. b -Proverbia Prv 20 22 6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. b -Proverbia Prv 20 22 7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est foenerantis. b -Proverbia Prv 20 22 8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur. b -Proverbia Prv 20 22 9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. -Proverbia Prv 20 22 10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae. b -Proverbia Prv 20 22 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. b -Proverbia Prv 20 22 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. -Proverbia Prv 20 22 13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum. b -Proverbia Prv 20 22 14 Fovea profunda os alienae: cui iratus est Dominus, incidet in eam. b -Proverbia Prv 20 22 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. b -Proverbia Prv 20 22 16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. b -Proverbia Prv 20 22 17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, b -Proverbia Prv 20 22 18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: -Proverbia Prv 20 22 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. -Proverbia Prv 20 22 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: -Proverbia Prv 20 22 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. -Proverbia Prv 20 22 22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: b -Proverbia Prv 20 22 23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. -Proverbia Prv 20 22 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: -Proverbia Prv 20 22 25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae. -Proverbia Prv 20 22 26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: -Proverbia Prv 20 22 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo? -Proverbia Prv 20 22 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. -Proverbia Prv 20 22 29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. -Proverbia Prv 20 23 1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam. -Proverbia Prv 20 23 2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. -Proverbia Prv 20 23 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. -Proverbia Prv 20 23 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum. b -Proverbia Prv 20 23 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum. -Proverbia Prv 20 23 6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: b -Proverbia Prv 20 23 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. -Proverbia Prv 20 23 8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. -Proverbia Prv 20 23 9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. b -Proverbia Prv 20 23 10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: b -Proverbia Prv 20 23 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. -Proverbia Prv 20 23 12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae. b -Proverbia Prv 20 23 13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. -Proverbia Prv 20 23 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. -Proverbia Prv 20 23 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: -Proverbia Prv 20 23 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. -Proverbia Prv 20 23 17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: -Proverbia Prv 20 23 18 quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur. -Proverbia Prv 20 23 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. b -Proverbia Prv 20 23 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: -Proverbia Prv 20 23 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. -Proverbia Prv 20 23 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. -Proverbia Prv 20 23 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. -Proverbia Prv 20 23 24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, laetabitur in eo. -Proverbia Prv 20 23 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te. -Proverbia Prv 20 23 26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. b -Proverbia Prv 20 23 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. -Proverbia Prv 20 23 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. -Proverbia Prv 20 23 29 Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? b -Proverbia Prv 20 23 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? -Proverbia Prv 20 23 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, -Proverbia Prv 20 23 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. -Proverbia Prv 20 23 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. -Proverbia Prv 20 23 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. -Proverbia Prv 20 23 35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? -Proverbia Prv 20 24 1 Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: -Proverbia Prv 20 24 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. -Proverbia Prv 20 24 3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. b -Proverbia Prv 20 24 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. -Proverbia Prv 20 24 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: -Proverbia Prv 20 24 6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. -Proverbia Prv 20 24 7 Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. -Proverbia Prv 20 24 8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: b -Proverbia Prv 20 24 9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. -Proverbia Prv 20 24 10 Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua. b -Proverbia Prv 20 24 11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. -Proverbia Prv 20 24 12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. -Proverbia Prv 20 24 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. b -Proverbia Prv 20 24 14 Sic et doctrina sapientiae animae tuae: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. -Proverbia Prv 20 24 15 Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. b -Proverbia Prv 20 24 16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. -Proverbia Prv 20 24 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: -Proverbia Prv 20 24 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. -Proverbia Prv 20 24 19 Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios: -Proverbia Prv 20 24 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. -Proverbia Prv 20 24 21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: b -Proverbia Prv 20 24 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? -Proverbia Prv 20 24 23 Haec quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. b -Proverbia Prv 20 24 24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. -Proverbia Prv 20 24 25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. -Proverbia Prv 20 24 26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet. b -Proverbia Prv 20 24 27 Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam. b -Proverbia Prv 20 24 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. b -Proverbia Prv 20 24 29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum. -Proverbia Prv 20 24 30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: b -Proverbia Prv 20 24 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat. -Proverbia Prv 20 24 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. -Proverbia Prv 20 24 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: -Proverbia Prv 20 24 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. -Proverbia Prv 20 25 1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. -Proverbia Prv 20 25 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. b -Proverbia Prv 20 25 3 Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. -Proverbia Prv 20 25 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. -Proverbia Prv 20 25 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. -Proverbia Prv 20 25 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. -Proverbia Prv 20 25 7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. -Proverbia Prv 20 25 8 Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. b -Proverbia Prv 20 25 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: -Proverbia Prv 20 25 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. -Proverbia Prv 20 25 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. b -Proverbia Prv 20 25 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. -Proverbia Prv 20 25 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. -Proverbia Prv 20 25 14 Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. -Proverbia Prv 20 25 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. b -Proverbia Prv 20 25 16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. b -Proverbia Prv 20 25 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. -Proverbia Prv 20 25 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. b -Proverbia Prv 20 25 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, -Proverbia Prv 20 25 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. -Proverbia Prv 20 25 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: b -Proverbia Prv 20 25 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. -Proverbia Prv 20 25 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. b -Proverbia Prv 20 25 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. b -Proverbia Prv 20 25 25 Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. b -Proverbia Prv 20 25 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. b -Proverbia Prv 20 25 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. b -Proverbia Prv 20 25 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. -Proverbia Prv 20 26 1 Quomodo nix in aestate, et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria. -Proverbia Prv 20 26 2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. b -Proverbia Prv 20 26 3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. b -Proverbia Prv 20 26 4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. b -Proverbia Prv 20 26 5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. -Proverbia Prv 20 26 6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. b -Proverbia Prv 20 26 7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. -Proverbia Prv 20 26 8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. -Proverbia Prv 20 26 9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. -Proverbia Prv 20 26 10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. -Proverbia Prv 20 26 11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. -Proverbia Prv 20 26 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. -Proverbia Prv 20 26 13 Dicit piger: Leo est in via, et leaena in itineribus. b -Proverbia Prv 20 26 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. -Proverbia Prv 20 26 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. -Proverbia Prv 20 26 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. -Proverbia Prv 20 26 17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius. b -Proverbia Prv 20 26 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, b -Proverbia Prv 20 26 19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci. -Proverbia Prv 20 26 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. b -Proverbia Prv 20 26 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. -Proverbia Prv 20 26 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. -Proverbia Prv 20 26 23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. -Proverbia Prv 20 26 24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. -Proverbia Prv 20 26 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. -Proverbia Prv 20 26 26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. -Proverbia Prv 20 26 27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. -Proverbia Prv 20 26 28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. -Proverbia Prv 20 27 1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. -Proverbia Prv 20 27 2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. b -Proverbia Prv 20 27 3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. b -Proverbia Prv 20 27 4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? -Proverbia Prv 20 27 5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. b -Proverbia Prv 20 27 6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. -Proverbia Prv 20 27 7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. b -Proverbia Prv 20 27 8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum. b -Proverbia Prv 20 27 9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. b -Proverbia Prv 20 27 10a Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. -Proverbia Prv 20 27 10b Melior est vicinus juxta quam frater procul. -Proverbia Prv 20 27 11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. b -Proverbia Prv 20 27 12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. b -Proverbia Prv 20 27 13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. b -Proverbia Prv 20 27 14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. b -Proverbia Prv 20 27 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. b -Proverbia Prv 20 27 16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit. -Proverbia Prv 20 27 17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. b -Proverbia Prv 20 27 18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. b -Proverbia Prv 20 27 19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. b -Proverbia Prv 20 27 20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. b -Proverbia Prv 20 27 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. b -Proverbia Prv 20 27 22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. b -Proverbia Prv 20 27 23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera: b -Proverbia Prv 20 27 24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. -Proverbia Prv 20 27 25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus. -Proverbia Prv 20 27 26 Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium. -Proverbia Prv 20 27 27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae, et ad victum ancillis tuis. -Proverbia Prv 20 28 1 Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. -Proverbia Prv 20 28 2 Propter peccata terrae multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit. b -Proverbia Prv 20 28 3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. b -Proverbia Prv 20 28 4 Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. b -Proverbia Prv 20 28 5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. -Proverbia Prv 20 28 6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. -Proverbia Prv 20 28 7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. -Proverbia Prv 20 28 8 Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas. -Proverbia Prv 20 28 9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. -Proverbia Prv 20 28 10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. -Proverbia Prv 20 28 11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum. -Proverbia Prv 20 28 12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinae hominum. b -Proverbia Prv 20 28 13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. b -Proverbia Prv 20 28 14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae corruet in malum. -Proverbia Prv 20 28 15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. b -Proverbia Prv 20 28 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. -Proverbia Prv 20 28 17 Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. b -Proverbia Prv 20 28 18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel. b -Proverbia Prv 20 28 19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate. b -Proverbia Prv 20 28 20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens. -Proverbia Prv 20 28 21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. -Proverbia Prv 20 28 22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. -Proverbia Prv 20 28 23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. b -Proverbia Prv 20 28 24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est. b -Proverbia Prv 20 28 25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur. b -Proverbia Prv 20 28 26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. -Proverbia Prv 20 28 27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. b -Proverbia Prv 20 28 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi. b -Proverbia Prv 20 29 1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. -Proverbia Prv 20 29 2 In multiplicatione justorum laetabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. b -Proverbia Prv 20 29 3 Vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. b -Proverbia Prv 20 29 4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. b -Proverbia Prv 20 29 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. b -Proverbia Prv 20 29 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. b -Proverbia Prv 20 29 7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. -Proverbia Prv 20 29 8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. b -Proverbia Prv 20 29 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. b -Proverbia Prv 20 29 10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quaerunt animam ejus. b -Proverbia Prv 20 29 11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. b -Proverbia Prv 20 29 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. b -Proverbia Prv 20 29 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. -Proverbia Prv 20 29 14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur. -Proverbia Prv 20 29 15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suae confundit matrem suam. b -Proverbia Prv 20 29 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. b -Proverbia Prv 20 29 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae. b -Proverbia Prv 20 29 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. b -Proverbia Prv 20 29 19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. b -Proverbia Prv 20 29 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. b -Proverbia Prv 20 29 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. b -Proverbia Prv 20 29 22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. b -Proverbia Prv 20 29 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. b -Proverbia Prv 20 29 24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. b -Proverbia Prv 20 29 25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. b -Proverbia Prv 20 29 26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. -Proverbia Prv 20 29 27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. b -Proverbia Prv 20 30 1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: -Proverbia Prv 20 30 2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. b -Proverbia Prv 20 30 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. -Proverbia Prv 20 30 4 Quis ascendit in caelum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? -Proverbia Prv 20 30 5 Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. b -Proverbia Prv 20 30 6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. -Proverbia Prv 20 30 7 Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar: b -Proverbia Prv 20 30 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, -Proverbia Prv 20 30 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. -Proverbia Prv 20 30 10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. b -Proverbia Prv 20 30 11 Generatio quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit; b -Proverbia Prv 20 30 12 generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis; -Proverbia Prv 20 30 13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae; -Proverbia Prv 20 30 14 generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. -Proverbia Prv 20 30 15 Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. b -Proverbia Prv 20 30 16 Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. -Proverbia Prv 20 30 17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae! b -Proverbia Prv 20 30 18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: b -Proverbia Prv 20 30 19 viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. -Proverbia Prv 20 30 20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. -Proverbia Prv 20 30 21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: b -Proverbia Prv 20 30 22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo; -Proverbia Prv 20 30 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae. -Proverbia Prv 20 30 24 Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: b -Proverbia Prv 20 30 25 formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi; -Proverbia Prv 20 30 26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum; -Proverbia Prv 20 30 27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas; -Proverbia Prv 20 30 28 stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis. -Proverbia Prv 20 30 29 Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: b -Proverbia Prv 20 30 30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum; -Proverbia Prv 20 30 31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei. -Proverbia Prv 20 30 32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. b -Proverbia Prv 20 30 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias. -Proverbia Prv 20 31 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. -Proverbia Prv 20 31 2 Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? b -Proverbia Prv 20 31 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. -Proverbia Prv 20 31 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; -Proverbia Prv 20 31 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. -Proverbia Prv 20 31 6 Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. -Proverbia Prv 20 31 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. -Proverbia Prv 20 31 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. -Proverbia Prv 20 31 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. -Proverbia Prv 20 31 10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. b -Proverbia Prv 20 31 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. -Proverbia Prv 20 31 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. -Proverbia Prv 20 31 13 Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. -Proverbia Prv 20 31 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. -Proverbia Prv 20 31 15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. -Proverbia Prv 20 31 16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. -Proverbia Prv 20 31 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. -Proverbia Prv 20 31 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. -Proverbia Prv 20 31 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. -Proverbia Prv 20 31 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. -Proverbia Prv 20 31 21 Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. -Proverbia Prv 20 31 22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. -Proverbia Prv 20 31 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. -Proverbia Prv 20 31 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. -Proverbia Prv 20 31 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. -Proverbia Prv 20 31 26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. -Proverbia Prv 20 31 27 Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. -Proverbia Prv 20 31 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. -Proverbia Prv 20 31 29 Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. -Proverbia Prv 20 31 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. -Proverbia Prv 20 31 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. -# Ecclesiastes Eccl Ecclesiastes -Ecclesiastes Eccl 21 1 1 Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem. -Ecclesiastes Eccl 21 1 2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. b -Ecclesiastes Eccl 21 1 3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? -Ecclesiastes Eccl 21 1 4 Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat. -Ecclesiastes Eccl 21 1 5 Oritur sol et óccidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, -Ecclesiastes Eccl 21 1 6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. -Ecclesiastes Eccl 21 1 7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. -Ecclesiastes Eccl 21 1 8 Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. -Ecclesiastes Eccl 21 1 9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. -Ecclesiastes Eccl 21 1 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos. -Ecclesiastes Eccl 21 1 11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. -Ecclesiastes Eccl 21 1 12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; b -Ecclesiastes Eccl 21 1 13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. -Ecclesiastes Eccl 21 1 14 Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. -Ecclesiastes Eccl 21 1 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. -Ecclesiastes Eccl 21 1 16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. b -Ecclesiastes Eccl 21 1 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: -Ecclesiastes Eccl 21 1 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. -Ecclesiastes Eccl 21 2 1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. -Ecclesiastes Eccl 21 2 2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? -Ecclesiastes Eccl 21 2 3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae. -Ecclesiastes Eccl 21 2 4 Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas; -Ecclesiastes Eccl 21 2 5 feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus; -Ecclesiastes Eccl 21 2 6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. -Ecclesiastes Eccl 21 2 7 Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem; -Ecclesiastes Eccl 21 2 8 coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; -Ecclesiastes Eccl 21 2 9 et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. -Ecclesiastes Eccl 21 2 10 Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. -Ecclesiastes Eccl 21 2 11 Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. -Ecclesiastes Eccl 21 2 12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) b -Ecclesiastes Eccl 21 2 13 Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. -Ecclesiastes Eccl 21 2 14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. -Ecclesiastes Eccl 21 2 15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. -Ecclesiastes Eccl 21 2 16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. -Ecclesiastes Eccl 21 2 17 Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. b -Ecclesiastes Eccl 21 2 18 Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me, -Ecclesiastes Eccl 21 2 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? -Ecclesiastes Eccl 21 2 20 Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. -Ecclesiastes Eccl 21 2 21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. -Ecclesiastes Eccl 21 2 22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? b -Ecclesiastes Eccl 21 2 23 Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? -Ecclesiastes Eccl 21 2 24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. -Ecclesiastes Eccl 21 2 25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? -Ecclesiastes Eccl 21 2 26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. -Ecclesiastes Eccl 21 3 1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo. -Ecclesiastes Eccl 21 3 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. -Ecclesiastes Eccl 21 3 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi. -Ecclesiastes Eccl 21 3 4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. -Ecclesiastes Eccl 21 3 5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. -Ecclesiastes Eccl 21 3 6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. -Ecclesiastes Eccl 21 3 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. -Ecclesiastes Eccl 21 3 8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis. -Ecclesiastes Eccl 21 3 9 Quid habet amplius homo de labore suo? -Ecclesiastes Eccl 21 3 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. -Ecclesiastes Eccl 21 3 11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. -Ecclesiastes Eccl 21 3 12 Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua; -Ecclesiastes Eccl 21 3 13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. -Ecclesiastes Eccl 21 3 14 Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur. -Ecclesiastes Eccl 21 3 15 Quod factum est, ipsum permanet; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. -Ecclesiastes Eccl 21 3 16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem: b -Ecclesiastes Eccl 21 3 17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. -Ecclesiastes Eccl 21 3 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. -Ecclesiastes Eccl 21 3 19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, b -Ecclesiastes Eccl 21 3 20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. -Ecclesiastes Eccl 21 3 21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? -Ecclesiastes Eccl 21 3 22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? -Ecclesiastes Eccl 21 4 1 Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos, -Ecclesiastes Eccl 21 4 2 et laudavi magis mortuos quam viventes; -Ecclesiastes Eccl 21 4 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt. -Ecclesiastes Eccl 21 4 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. b -Ecclesiastes Eccl 21 4 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: -Ecclesiastes Eccl 21 4 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena útraque manus cum labore et afflictione animi. -Ecclesiastes Eccl 21 4 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. b -Ecclesiastes Eccl 21 4 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. -Ecclesiastes Eccl 21 4 9 Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suae. b -Ecclesiastes Eccl 21 4 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. -Ecclesiastes Eccl 21 4 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? -Ecclesiastes Eccl 21 4 12 Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. -Ecclesiastes Eccl 21 4 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum. b -Ecclesiastes Eccl 21 4 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. -Ecclesiastes Eccl 21 4 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. -Ecclesiastes Eccl 21 4 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. -Ecclesiastes Eccl 21 4 17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali. b -Ecclesiastes Eccl 21 5 1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. -Ecclesiastes Eccl 21 5 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. -Ecclesiastes Eccl 21 5 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: -Ecclesiastes Eccl 21 5 4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. -Ecclesiastes Eccl 21 5 5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. -Ecclesiastes Eccl 21 5 6 Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time. -Ecclesiastes Eccl 21 5 7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; b -Ecclesiastes Eccl 21 5 8 et insuper universae terrae rex imperat servienti. -Ecclesiastes Eccl 21 5 9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. -Ecclesiastes Eccl 21 5 10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? -Ecclesiastes Eccl 21 5 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. -Ecclesiastes Eccl 21 5 12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. b -Ecclesiastes Eccl 21 5 13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. -Ecclesiastes Eccl 21 5 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. -Ecclesiastes Eccl 21 5 15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? -Ecclesiastes Eccl 21 5 16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia. -Ecclesiastes Eccl 21 5 17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus; et haec est pars illius. -Ecclesiastes Eccl 21 5 18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. -Ecclesiastes Eccl 21 5 19 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. -Ecclesiastes Eccl 21 6 1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: -Ecclesiastes Eccl 21 6 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. -Ecclesiastes Eccl 21 6 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. -Ecclesiastes Eccl 21 6 4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. -Ecclesiastes Eccl 21 6 5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. -Ecclesiastes Eccl 21 6 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? -Ecclesiastes Eccl 21 6 7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. b -Ecclesiastes Eccl 21 6 8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? -Ecclesiastes Eccl 21 6 9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus. b -Ecclesiastes Eccl 21 6 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. b -Ecclesiastes Eccl 21 6 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 1 Quid necesse est homini majora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? -Ecclesiastes Eccl 21 7 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. -Ecclesiastes Eccl 21 7 5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. -Ecclesiastes Eccl 21 7 6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; b -Ecclesiastes Eccl 21 7 7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. -Ecclesiastes Eccl 21 7 8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. -Ecclesiastes Eccl 21 7 11 Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. -Ecclesiastes Eccl 21 7 14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 15 In die bona fruere bonis, et malam diem praecave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 16 Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. -Ecclesiastes Eccl 21 7 18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. -Ecclesiastes Eccl 21 7 19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. -Ecclesiastes Eccl 21 7 20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; b -Ecclesiastes Eccl 21 7 21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. -Ecclesiastes Eccl 21 7 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; b -Ecclesiastes Eccl 21 7 23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. -Ecclesiastes Eccl 21 7 24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, b -Ecclesiastes Eccl 21 7 25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam? -Ecclesiastes Eccl 21 7 26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: b -Ecclesiastes Eccl 21 7 27 et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa. -Ecclesiastes Eccl 21 7 28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, -Ecclesiastes Eccl 21 7 29 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. -Ecclesiastes Eccl 21 7 30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. b -Ecclesiastes Eccl 21 7 31 Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? b -Ecclesiastes Eccl 21 8 1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. -Ecclesiastes Eccl 21 8 2 Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei. b -Ecclesiastes Eccl 21 8 3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. -Ecclesiastes Eccl 21 8 4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? -Ecclesiastes Eccl 21 8 5 Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. -Ecclesiastes Eccl 21 8 6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, -Ecclesiastes Eccl 21 8 7 quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio. -Ecclesiastes Eccl 21 8 8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. b -Ecclesiastes Eccl 21 8 9 Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. b -Ecclesiastes Eccl 21 8 10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. -Ecclesiastes Eccl 21 8 11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. -Ecclesiastes Eccl 21 8 12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. -Ecclesiastes Eccl 21 8 13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. -Ecclesiastes Eccl 21 8 14 Est et alia vanitas quae fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. b -Ecclesiastes Eccl 21 8 15 Laudavi igitur laetitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae quos dedit ei Deus sub sole. b -Ecclesiastes Eccl 21 8 16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. b -Ecclesiastes Eccl 21 8 17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. -Ecclesiastes Eccl 21 9 1 Omnia haec tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. -Ecclesiastes Eccl 21 9 2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. -Ecclesiastes Eccl 21 9 3 Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt: quia éadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur. -Ecclesiastes Eccl 21 9 4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo. -Ecclesiastes Eccl 21 9 5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. -Ecclesiastes Eccl 21 9 6 Amor quoque, et odium, et invidiae simul perierunt; nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur. -Ecclesiastes Eccl 21 9 7 Vade ergo, et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. b -Ecclesiastes Eccl 21 9 8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. -Ecclesiastes Eccl 21 9 9 Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. -Ecclesiastes Eccl 21 9 10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. -Ecclesiastes Eccl 21 9 11 Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. b -Ecclesiastes Eccl 21 9 12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. -Ecclesiastes Eccl 21 9 13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: b -Ecclesiastes Eccl 21 9 14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. -Ecclesiastes Eccl 21 9 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. -Ecclesiastes Eccl 21 9 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? -Ecclesiastes Eccl 21 9 17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. b -Ecclesiastes Eccl 21 9 18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. -Ecclesiastes Eccl 21 10 1 Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. -Ecclesiastes Eccl 21 10 2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. -Ecclesiastes Eccl 21 10 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: b -Ecclesiastes Eccl 21 10 6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. -Ecclesiastes Eccl 21 10 7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. -Ecclesiastes Eccl 21 10 8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. -Ecclesiastes Eccl 21 10 10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. -Ecclesiastes Eccl 21 10 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum; b -Ecclesiastes Eccl 21 10 13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. -Ecclesiastes Eccl 21 10 14a Stultus verba multiplicat. -Ecclesiastes Eccl 21 10 14b Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? -Ecclesiastes Eccl 21 10 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 16 Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. -Ecclesiastes Eccl 21 10 18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniae obediunt omnia. b -Ecclesiastes Eccl 21 10 20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. b -Ecclesiastes Eccl 21 11 1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. -Ecclesiastes Eccl 21 11 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. -Ecclesiastes Eccl 21 11 3 Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. -Ecclesiastes Eccl 21 11 4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet. -Ecclesiastes Eccl 21 11 5 Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. -Ecclesiastes Eccl 21 11 6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit. -Ecclesiastes Eccl 21 11 7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. b -Ecclesiastes Eccl 21 11 8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita. -Ecclesiastes Eccl 21 11 9 Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. -Ecclesiastes Eccl 21 11 10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. -Ecclesiastes Eccl 21 12 1 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; -Ecclesiastes Eccl 21 12 2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam; -Ecclesiastes Eccl 21 12 3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina; -Ecclesiastes Eccl 21 12 4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis: -Ecclesiastes Eccl 21 12 5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes. -Ecclesiastes Eccl 21 12 6 Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, -Ecclesiastes Eccl 21 12 7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. -Ecclesiastes Eccl 21 12 8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. b -Ecclesiastes Eccl 21 12 9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat; et investigans composuit parabolas multas. b -Ecclesiastes Eccl 21 12 10 Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. -Ecclesiastes Eccl 21 12 11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. -Ecclesiastes Eccl 21 12 12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est. -Ecclesiastes Eccl 21 12 13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, b -Ecclesiastes Eccl 21 12 14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. -# Canticum Canticorum SSol Canticum Canticorum: Salomonis Canticum Canticorum -Canticum Canticorum SSol 22 1 1 Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, -Canticum Canticorum SSol 22 1 2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te. -Canticum Canticorum SSol 22 1 3 Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. -Canticum Canticorum SSol 22 1 4 Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. b -Canticum Canticorum SSol 22 1 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. -Canticum Canticorum SSol 22 1 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. -Canticum Canticorum SSol 22 1 7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. b -Canticum Canticorum SSol 22 1 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. -Canticum Canticorum SSol 22 1 9 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia. -Canticum Canticorum SSol 22 1 10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. -Canticum Canticorum SSol 22 1 11 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. b -Canticum Canticorum SSol 22 1 12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. -Canticum Canticorum SSol 22 1 13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. -Canticum Canticorum SSol 22 1 14 Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum. b -Canticum Canticorum SSol 22 1 15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus. b -Canticum Canticorum SSol 22 1 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. -Canticum Canticorum SSol 22 2 1 Ego flos campi, et lilium convallium. -Canticum Canticorum SSol 22 2 2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. b -Canticum Canticorum SSol 22 2 3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. b -Canticum Canticorum SSol 22 2 4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem. b -Canticum Canticorum SSol 22 2 5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. -Canticum Canticorum SSol 22 2 6 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. -Canticum Canticorum SSol 22 2 7 Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. b -Canticum Canticorum SSol 22 2 8 Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. b -Canticum Canticorum SSol 22 2 9 Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. -Canticum Canticorum SSol 22 2 10 En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: -Canticum Canticorum SSol 22 2 11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit. -Canticum Canticorum SSol 22 2 12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra; -Canticum Canticorum SSol 22 2 13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: -Canticum Canticorum SSol 22 2 14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. -Canticum Canticorum SSol 22 2 15 Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. b -Canticum Canticorum SSol 22 2 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, b -Canticum Canticorum SSol 22 2 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether. -Canticum Canticorum SSol 22 3 1 In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. -Canticum Canticorum SSol 22 3 2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. -Canticum Canticorum SSol 22 3 3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? -Canticum Canticorum SSol 22 3 4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. -Canticum Canticorum SSol 22 3 5 Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. b -Canticum Canticorum SSol 22 3 6 Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? b -Canticum Canticorum SSol 22 3 7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, b -Canticum Canticorum SSol 22 3 8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. -Canticum Canticorum SSol 22 3 9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; -Canticum Canticorum SSol 22 3 10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. -Canticum Canticorum SSol 22 3 11 Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus. -Canticum Canticorum SSol 22 4 1 Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. -Canticum Canticorum SSol 22 4 2 Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas. -Canticum Canticorum SSol 22 4 3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. -Canticum Canticorum SSol 22 4 4 Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. -Canticum Canticorum SSol 22 4 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. -Canticum Canticorum SSol 22 4 6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. b -Canticum Canticorum SSol 22 4 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. b -Canticum Canticorum SSol 22 4 8 Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. -Canticum Canticorum SSol 22 4 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. b -Canticum Canticorum SSol 22 4 10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. -Canticum Canticorum SSol 22 4 11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. -Canticum Canticorum SSol 22 4 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. -Canticum Canticorum SSol 22 4 13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. -Canticum Canticorum SSol 22 4 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. -Canticum Canticorum SSol 22 4 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. -Canticum Canticorum SSol 22 4 16 Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius. b -Canticum Canticorum SSol 22 5 1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. -Canticum Canticorum SSol 22 5 2 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. b -Canticum Canticorum SSol 22 5 3 Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? -Canticum Canticorum SSol 22 5 4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. -Canticum Canticorum SSol 22 5 5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. -Canticum Canticorum SSol 22 5 6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quaesivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. -Canticum Canticorum SSol 22 5 7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. -Canticum Canticorum SSol 22 5 8 Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. -Canticum Canticorum SSol 22 5 9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? b -Canticum Canticorum SSol 22 5 10 Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. b -Canticum Canticorum SSol 22 5 11 Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. -Canticum Canticorum SSol 22 5 12 Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. -Canticum Canticorum SSol 22 5 13 Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. -Canticum Canticorum SSol 22 5 14 Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. -Canticum Canticorum SSol 22 5 15 Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. -Canticum Canticorum SSol 22 5 16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem. -Canticum Canticorum SSol 22 5 17 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum. b -Canticum Canticorum SSol 22 6 1 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. -Canticum Canticorum SSol 22 6 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. -Canticum Canticorum SSol 22 6 3 Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. b -Canticum Canticorum SSol 22 6 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad. -Canticum Canticorum SSol 22 6 5 Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis. -Canticum Canticorum SSol 22 6 6 Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis. -Canticum Canticorum SSol 22 6 7 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. -Canticum Canticorum SSol 22 6 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam. -Canticum Canticorum SSol 22 6 9 Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? -Canticum Canticorum SSol 22 6 10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. b -Canticum Canticorum SSol 22 6 11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. -Canticum Canticorum SSol 22 6 12 Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te. b -Canticum Canticorum SSol 22 7 1a Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? -Canticum Canticorum SSol 22 7 1b Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. b -Canticum Canticorum SSol 22 7 2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. -Canticum Canticorum SSol 22 7 3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae. -Canticum Canticorum SSol 22 7 4 Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. -Canticum Canticorum SSol 22 7 5 Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. -Canticum Canticorum SSol 22 7 6 Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis! -Canticum Canticorum SSol 22 7 7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. -Canticum Canticorum SSol 22 7 8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. -Canticum Canticorum SSol 22 7 9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. -Canticum Canticorum SSol 22 7 10 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. b -Canticum Canticorum SSol 22 7 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. -Canticum Canticorum SSol 22 7 12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. -Canticum Canticorum SSol 22 7 13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. -Canticum Canticorum SSol 22 8 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? -Canticum Canticorum SSol 22 8 2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. -Canticum Canticorum SSol 22 8 3 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. -Canticum Canticorum SSol 22 8 4 Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. -Canticum Canticorum SSol 22 8 5a Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? b -Canticum Canticorum SSol 22 8 5b Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. b -Canticum Canticorum SSol 22 8 6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. -Canticum Canticorum SSol 22 8 7 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. -Canticum Canticorum SSol 22 8 8 Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? b -Canticum Canticorum SSol 22 8 9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. -Canticum Canticorum SSol 22 8 10 Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. -Canticum Canticorum SSol 22 8 11 Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. b -Canticum Canticorum SSol 22 8 12 Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. -Canticum Canticorum SSol 22 8 13 Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. b -Canticum Canticorum SSol 22 8 14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum. -# Sapientia Wis Liber Sapientiae -Sapientia Wis 25 1 1 Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; -Sapientia Wis 25 1 2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. -Sapientia Wis 25 1 3 Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. -Sapientia Wis 25 1 4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. -Sapientia Wis 25 1 5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. -Sapientia Wis 25 1 6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguae ejus auditor. -Sapientia Wis 25 1 7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. -Sapientia Wis 25 1 8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. -Sapientia Wis 25 1 9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. -Sapientia Wis 25 1 10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. -Sapientia Wis 25 1 11 Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. b -Sapientia Wis 25 1 12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. -Sapientia Wis 25 1 13 Quoniam Deus mortem non fecit. Nec laetatur in perditione vivorum. -Sapientia Wis 25 1 14 Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. -Sapientia Wis 25 1 15 Justitia enim perpetua est, et immortalis. -Sapientia Wis 25 1 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. -Sapientia Wis 25 2 1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. -Sapientia Wis 25 2 2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: -Sapientia Wis 25 2 3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. -Sapientia Wis 25 2 4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. -Sapientia Wis 25 2 5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. -Sapientia Wis 25 2 6 Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. b -Sapientia Wis 25 2 7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. -Sapientia Wis 25 2 8 Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: -Sapientia Wis 25 2 9 nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. -Sapientia Wis 25 2 10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis, b -Sapientia Wis 25 2 11 sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod enim infirmum est inutile invenitur. -Sapientia Wis 25 2 12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. -Sapientia Wis 25 2 13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. -Sapientia Wis 25 2 14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. -Sapientia Wis 25 2 15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus. -Sapientia Wis 25 2 16 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. -Sapientia Wis 25 2 17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. -Sapientia Wis 25 2 18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. -Sapientia Wis 25 2 19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. -Sapientia Wis 25 2 20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. -Sapientia Wis 25 2 21 Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum. b -Sapientia Wis 25 2 22 Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. -Sapientia Wis 25 2 23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. -Sapientia Wis 25 2 24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: -Sapientia Wis 25 2 25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. -Sapientia Wis 25 3 1 Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. -Sapientia Wis 25 3 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, -Sapientia Wis 25 3 3 et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace; -Sapientia Wis 25 3 4 et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. -Sapientia Wis 25 3 5 In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. -Sapientia Wis 25 3 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. -Sapientia Wis 25 3 7 Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent. -Sapientia Wis 25 3 8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. -Sapientia Wis 25 3 9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. -Sapientia Wis 25 3 10 Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. b -Sapientia Wis 25 3 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. -Sapientia Wis 25 3 12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. -Sapientia Wis 25 3 13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum; -Sapientia Wis 25 3 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. -Sapientia Wis 25 3 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae. -Sapientia Wis 25 3 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. -Sapientia Wis 25 3 17 Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. -Sapientia Wis 25 3 18 Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. -Sapientia Wis 25 3 19 Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes. -Sapientia Wis 25 4 1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. -Sapientia Wis 25 4 2 Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. -Sapientia Wis 25 4 3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. -Sapientia Wis 25 4 4 Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. -Sapientia Wis 25 4 5 Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. -Sapientia Wis 25 4 6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. -Sapientia Wis 25 4 7 Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; b -Sapientia Wis 25 4 8 senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, -Sapientia Wis 25 4 9 et aetas senectutis vita immaculata. -Sapientia Wis 25 4 10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. -Sapientia Wis 25 4 11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. -Sapientia Wis 25 4 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. -Sapientia Wis 25 4 13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa; -Sapientia Wis 25 4 14 placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. -Sapientia Wis 25 4 15 Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia, quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. b -Sapientia Wis 25 4 16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. -Sapientia Wis 25 4 17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. -Sapientia Wis 25 4 18 Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit. -Sapientia Wis 25 4 19 Et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit. -Sapientia Wis 25 4 20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. -Sapientia Wis 25 5 1 Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. -Sapientia Wis 25 5 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis; -Sapientia Wis 25 5 3 dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. -Sapientia Wis 25 5 4 Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; -Sapientia Wis 25 5 5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. -Sapientia Wis 25 5 6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. b -Sapientia Wis 25 5 7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. -Sapientia Wis 25 5 8 Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? -Sapientia Wis 25 5 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, -Sapientia Wis 25 5 10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam, cujus cum praeterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus; -Sapientia Wis 25 5 11 aut tamquam avis quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; -Sapientia Wis 25 5 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: -Sapientia Wis 25 5 13 sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. -Sapientia Wis 25 5 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt; b -Sapientia Wis 25 5 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. -Sapientia Wis 25 5 16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. -Sapientia Wis 25 5 17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. -Sapientia Wis 25 5 18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. -Sapientia Wis 25 5 19 Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; -Sapientia Wis 25 5 20 sumet scutum inexpugnabile aequitatem. -Sapientia Wis 25 5 21 Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. -Sapientia Wis 25 5 22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. -Sapientia Wis 25 5 23 Et a petrosa ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. -Sapientia Wis 25 5 24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. -Sapientia Wis 25 6 1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. -Sapientia Wis 25 6 2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae. -Sapientia Wis 25 6 3 Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. -Sapientia Wis 25 6 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; -Sapientia Wis 25 6 5 quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. -Sapientia Wis 25 6 6 Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet. -Sapientia Wis 25 6 7 Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. -Sapientia Wis 25 6 8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. -Sapientia Wis 25 6 9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio. -Sapientia Wis 25 6 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. -Sapientia Wis 25 6 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. -Sapientia Wis 25 6 12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. -Sapientia Wis 25 6 13 Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. b -Sapientia Wis 25 6 14 Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. -Sapientia Wis 25 6 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. -Sapientia Wis 25 6 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. -Sapientia Wis 25 6 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. -Sapientia Wis 25 6 18 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. -Sapientia Wis 25 6 19 Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; -Sapientia Wis 25 6 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo. -Sapientia Wis 25 6 21 Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. -Sapientia Wis 25 6 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: -Sapientia Wis 25 6 23 diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis. -Sapientia Wis 25 6 24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem. b -Sapientia Wis 25 6 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiae. -Sapientia Wis 25 6 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. -Sapientia Wis 25 6 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. -Sapientia Wis 25 7 1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro, -Sapientia Wis 25 7 2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. -Sapientia Wis 25 7 3 Et ego natus accepi communem aerem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. -Sapientia Wis 25 7 4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis: -Sapientia Wis 25 7 5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. -Sapientia Wis 25 7 6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. -Sapientia Wis 25 7 7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; b -Sapientia Wis 25 7 8 et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. -Sapientia Wis 25 7 9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. -Sapientia Wis 25 7 10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. -Sapientia Wis 25 7 11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; -Sapientia Wis 25 7 12 et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. -Sapientia Wis 25 7 13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. -Sapientia Wis 25 7 14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. -Sapientia Wis 25 7 15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. b -Sapientia Wis 25 7 16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. -Sapientia Wis 25 7 17 Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, -Sapientia Wis 25 7 18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, -Sapientia Wis 25 7 19 anni cursus, et stellarum dispositiones, -Sapientia Wis 25 7 20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. -Sapientia Wis 25 7 21 Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. -Sapientia Wis 25 7 22 Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, b -Sapientia Wis 25 7 23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. -Sapientia Wis 25 7 24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. -Sapientia Wis 25 7 25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit; -Sapientia Wis 25 7 26 candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. -Sapientia Wis 25 7 27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. -Sapientia Wis 25 7 28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. -Sapientia Wis 25 7 29 Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. -Sapientia Wis 25 7 30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia. -Sapientia Wis 25 8 1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. -Sapientia Wis 25 8 2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius. b -Sapientia Wis 25 8 3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam. -Sapientia Wis 25 8 4 Doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius. -Sapientia Wis 25 8 5 Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quae operatur omnia? -Sapientia Wis 25 8 6 Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex? -Sapientia Wis 25 8 7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. -Sapientia Wis 25 8 8 Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. -Sapientia Wis 25 8 9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei. b -Sapientia Wis 25 8 10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; -Sapientia Wis 25 8 11 et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: -Sapientia Wis 25 8 12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. -Sapientia Wis 25 8 13 Praeterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam. -Sapientia Wis 25 8 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae. -Sapientia Wis 25 8 15 Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. -Sapientia Wis 25 8 16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. -Sapientia Wis 25 8 17 Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, b -Sapientia Wis 25 8 18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. -Sapientia Wis 25 8 19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. -Sapientia Wis 25 8 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. -Sapientia Wis 25 8 21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis: -Sapientia Wis 25 9 1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo, -Sapientia Wis 25 9 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae quae a te facta est, -Sapientia Wis 25 9 3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: -Sapientia Wis 25 9 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis, -Sapientia Wis 25 9 5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. -Sapientia Wis 25 9 6 Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. -Sapientia Wis 25 9 7 Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum. -Sapientia Wis 25 9 8 Et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio; -Sapientia Wis 25 9 9 et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis. -Sapientia Wis 25 9 10 Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: -Sapientia Wis 25 9 11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. -Sapientia Wis 25 9 12 Et erunt accepta opera mea; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei. -Sapientia Wis 25 9 13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus? b -Sapientia Wis 25 9 14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; -Sapientia Wis 25 9 15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. -Sapientia Wis 25 9 16 Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenímus cum labore: quae autem in caelis sunt quis investigabit? -Sapientia Wis 25 9 17 Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, -Sapientia Wis 25 9 18 et sic correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines? -Sapientia Wis 25 9 19 Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. -Sapientia Wis 25 10 1 Haec illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, -Sapientia Wis 25 10 2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. -Sapientia Wis 25 10 3 Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. -Sapientia Wis 25 10 4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. -Sapientia Wis 25 10 5 Haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. -Sapientia Wis 25 10 6 Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim, -Sapientia Wis 25 10 7 quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. -Sapientia Wis 25 10 8 Sapientiam enim praetereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent. -Sapientia Wis 25 10 9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. b -Sapientia Wis 25 10 10 Haec profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. -Sapientia Wis 25 10 11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. -Sapientia Wis 25 10 12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. -Sapientia Wis 25 10 13 Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam, -Sapientia Wis 25 10 14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. -Sapientia Wis 25 10 15 Haec populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quae illum deprimebant. b -Sapientia Wis 25 10 16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. -Sapientia Wis 25 10 17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem; -Sapientia Wis 25 10 18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. -Sapientia Wis 25 10 19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum; -Sapientia Wis 25 10 20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: -Sapientia Wis 25 10 21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. -Sapientia Wis 25 11 1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. -Sapientia Wis 25 11 2 Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. -Sapientia Wis 25 11 3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. -Sapientia Wis 25 11 4 Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. -Sapientia Wis 25 11 5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israel laetati sunt, -Sapientia Wis 25 11 6 per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. -Sapientia Wis 25 11 7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. -Sapientia Wis 25 11 8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, -Sapientia Wis 25 11 9 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. -Sapientia Wis 25 11 10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. -Sapientia Wis 25 11 11 Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. -Sapientia Wis 25 11 12 Absentes enim, et praesentes, similiter torquebantur. -Sapientia Wis 25 11 13 Duplex enim illos acceperat taedium et gemitus, cum memoria praeteritorum. -Sapientia Wis 25 11 14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. -Sapientia Wis 25 11 15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. -Sapientia Wis 25 11 16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam; b -Sapientia Wis 25 11 17 ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur. -Sapientia Wis 25 11 18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, -Sapientia Wis 25 11 19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes; -Sapientia Wis 25 11 20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. -Sapientia Wis 25 11 21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. -Sapientia Wis 25 11 22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper; et virtuti brachii tui quis resistet? -Sapientia Wis 25 11 23 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram. b -Sapientia Wis 25 11 24 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter poenitentiam. -Sapientia Wis 25 11 25 Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. -Sapientia Wis 25 11 26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? -Sapientia Wis 25 11 27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt. Domine, qui amas animas. -Sapientia Wis 25 12 1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! -Sapientia Wis 25 12 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. -Sapientia Wis 25 12 3 Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti, -Sapientia Wis 25 12 4 quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, -Sapientia Wis 25 12 5 et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, -Sapientia Wis 25 12 6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum; -Sapientia Wis 25 12 7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carior est terra. -Sapientia Wis 25 12 8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. -Sapientia Wis 25 12 9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare; -Sapientia Wis 25 12 10 sed partibus judicans, dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. -Sapientia Wis 25 12 11 Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. -Sapientia Wis 25 12 12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? b -Sapientia Wis 25 12 13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. -Sapientia Wis 25 12 14 Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. -Sapientia Wis 25 12 15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum aestimas a tua virtute. -Sapientia Wis 25 12 16 Virtus enim tua justitiae initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. -Sapientia Wis 25 12 17 Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. -Sapientia Wis 25 12 18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. -Sapientia Wis 25 12 19 Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis poenitentiae. -Sapientia Wis 25 12 20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quae possent mutari a malitia: -Sapientia Wis 25 12 21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum! -Sapientia Wis 25 12 22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. -Sapientia Wis 25 12 23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta. b -Sapientia Wis 25 12 24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. -Sapientia Wis 25 12 25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. -Sapientia Wis 25 12 26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. -Sapientia Wis 25 12 27 In quibus enim patientes indignabantur per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. -Sapientia Wis 25 13 1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex; -Sapientia Wis 25 13 2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. -Sapientia Wis 25 13 3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit. -Sapientia Wis 25 13 4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec fecit fortior est illis; -Sapientia Wis 25 13 5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. -Sapientia Wis 25 13 6 Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes, et volentes invenire. b -Sapientia Wis 25 13 7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur. -Sapientia Wis 25 13 8 Iterum autem nec his debet ignosci. -Sapientia Wis 25 13 9 Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? -Sapientia Wis 25 13 10 Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquae. -Sapientia Wis 25 13 11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae; b -Sapientia Wis 25 13 12 reliquiis autem ejus operis ad praeparationem escae abutatur; -Sapientia Wis 25 13 13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, -Sapientia Wis 25 13 14 aut alicui ex animalibus illud cómparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quae in illo est perliniens; -Sapientia Wis 25 13 15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro, -Sapientia Wis 25 13 16 ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. -Sapientia Wis 25 13 17 Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est. b -Sapientia Wis 25 13 18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. -Sapientia Wis 25 13 19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. -Sapientia Wis 25 14 1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. -Sapientia Wis 25 14 2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. -Sapientia Wis 25 14 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, -Sapientia Wis 25 14 4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. -Sapientia Wis 25 14 5 Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. -Sapientia Wis 25 14 6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata. -Sapientia Wis 25 14 7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia; -Sapientia Wis 25 14 8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. -Sapientia Wis 25 14 9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus; -Sapientia Wis 25 14 10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. -Sapientia Wis 25 14 11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. -Sapientia Wis 25 14 12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum corruptio vitae est: b -Sapientia Wis 25 14 13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. -Sapientia Wis 25 14 14 Supervacuitas enim hominum haec advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus. -Sapientia Wis 25 14 15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. -Sapientia Wis 25 14 16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. -Sapientia Wis 25 14 17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. -Sapientia Wis 25 14 18 Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. -Sapientia Wis 25 14 19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. -Sapientia Wis 25 14 20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt. -Sapientia Wis 25 14 21 Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. -Sapientia Wis 25 14 22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. b -Sapientia Wis 25 14 23 Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, -Sapientia Wis 25 14 24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat; -Sapientia Wis 25 14 25 et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, -Sapientia Wis 25 14 26 Dei immemoratio, animarum inquinatio. Nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae. -Sapientia Wis 25 14 27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. -Sapientia Wis 25 14 28 Aut enim dum laetantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. -Sapientia Wis 25 14 29 Dum enim confidunt in idolis quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. -Sapientia Wis 25 14 30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. -Sapientia Wis 25 14 31 Non enim juratorum virtus, sed peccantium poena, perambulat semper injustorum praevaricationem. -Sapientia Wis 25 15 1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. -Sapientia Wis 25 15 2 Etenim si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. -Sapientia Wis 25 15 3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. -Sapientia Wis 25 15 4 Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, -Sapientia Wis 25 15 5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. -Sapientia Wis 25 15 6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. -Sapientia Wis 25 15 7 Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. b -Sapientia Wis 25 15 8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. -Sapientia Wis 25 15 9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. -Sapientia Wis 25 15 10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus; -Sapientia Wis 25 15 11 quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. -Sapientia Wis 25 15 12 Sed et aestimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. -Sapientia Wis 25 15 13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. -Sapientia Wis 25 15 14 Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: b -Sapientia Wis 25 15 15 quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. -Sapientia Wis 25 15 16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. -Sapientia Wis 25 15 17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. -Sapientia Wis 25 15 18 Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. -Sapientia Wis 25 15 19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus. -Sapientia Wis 25 16 1 Propter haec et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. -Sapientia Wis 25 16 2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: -Sapientia Wis 25 16 3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. -Sapientia Wis 25 16 4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. -Sapientia Wis 25 16 5 Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. -Sapientia Wis 25 16 6 Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. -Sapientia Wis 25 16 7 Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te omnium salvatorem. -Sapientia Wis 25 16 8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo. b -Sapientia Wis 25 16 9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. -Sapientia Wis 25 16 10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes; misericordia enim tua adveniens sanabat illos. -Sapientia Wis 25 16 11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio. -Sapientia Wis 25 16 12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. -Sapientia Wis 25 16 13 Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. -Sapientia Wis 25 16 14 Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est. -Sapientia Wis 25 16 15 Sed tuam manum effugere impossibile est. b -Sapientia Wis 25 16 16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. -Sapientia Wis 25 16 17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis valebat; Vindex est enim orbis justorum. -Sapientia Wis 25 16 18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. -Sapientia Wis 25 16 19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret. -Sapientia Wis 25 16 20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum; et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. -Sapientia Wis 25 16 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. -Sapientia Wis 25 16 22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans; -Sapientia Wis 25 16 23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suae virtutis oblitus est. -Sapientia Wis 25 16 24 Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. -Sapientia Wis 25 16 25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant; b -Sapientia Wis 25 16 26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. -Sapientia Wis 25 16 27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, -Sapientia Wis 25 16 28 ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. -Sapientia Wis 25 16 29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. -Sapientia Wis 25 17 1 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. -Sapientia Wis 25 17 2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae jacuerunt. -Sapientia Wis 25 17 3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. -Sapientia Wis 25 17 4 Neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant. -Sapientia Wis 25 17 5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. -Sapientia Wis 25 17 6 Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quae non videbatur faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur. -Sapientia Wis 25 17 7 Et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloriae correptio cum contumelia. b -Sapientia Wis 25 17 8 Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. -Sapientia Wis 25 17 9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. -Sapientia Wis 25 17 10 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia. -Sapientia Wis 25 17 11 Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. -Sapientia Wis 25 17 12 Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat. -Sapientia Wis 25 17 13 Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, -Sapientia Wis 25 17 14 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione; subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. -Sapientia Wis 25 17 15 Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. b -Sapientia Wis 25 17 16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem; -Sapientia Wis 25 17 17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium, -Sapientia Wis 25 17 18 aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos prae timore. -Sapientia Wis 25 17 19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. -Sapientia Wis 25 17 20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. -Sapientia Wis 25 18 1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi éadem passi erant, magnificabant te; -Sapientia Wis 25 18 2 et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant. -Sapientia Wis 25 18 3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti. -Sapientia Wis 25 18 4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari. b -Sapientia Wis 25 18 5 Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. -Sapientia Wis 25 18 6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animaequiores essent. -Sapientia Wis 25 18 7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. -Sapientia Wis 25 18 8 Sicut enim laesisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. -Sapientia Wis 25 18 9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiae legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. b -Sapientia Wis 25 18 10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. -Sapientia Wis 25 18 11 Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. -Sapientia Wis 25 18 12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est. -Sapientia Wis 25 18 13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. -Sapientia Wis 25 18 14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, b -Sapientia Wis 25 18 15 omnipotens sermo tuus de caelo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, -Sapientia Wis 25 18 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra. -Sapientia Wis 25 18 17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. -Sapientia Wis 25 18 18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. -Sapientia Wis 25 18 19 Visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. -Sapientia Wis 25 18 20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua. b -Sapientia Wis 25 18 21 Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. -Sapientia Wis 25 18 22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturae potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans. -Sapientia Wis 25 18 23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quae ad vivos ducebat viam. -Sapientia Wis 25 18 24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat. -Sapientia Wis 25 18 25 His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens. -Sapientia Wis 25 19 1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: praesciebat enim et futura illorum; -Sapientia Wis 25 19 2 quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos, poenitentia acti. -Sapientia Wis 25 19 3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. -Sapientia Wis 25 19 4 Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quae acciderant commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis repleret punitio, -Sapientia Wis 25 19 5 et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. -Sapientia Wis 25 19 6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. b -Sapientia Wis 25 19 7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quae ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio; -Sapientia Wis 25 19 8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. -Sapientia Wis 25 19 9 Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. -Sapientia Wis 25 19 10 Memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. -Sapientia Wis 25 19 11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis. -Sapientia Wis 25 19 12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias. -Sapientia Wis 25 19 13 Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. b -Sapientia Wis 25 19 14 Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. -Sapientia Wis 25 19 15 Qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. -Sapientia Wis 25 19 16 Percussi sunt autem caecitate, sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. -Sapientia Wis 25 19 17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde aestimari ex ipso visu certo potest. b -Sapientia Wis 25 19 18 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quaecumque erant natantia, in terram transibant, -Sapientia Wis 25 19 19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturae obliviscebatur. -Sapientia Wis 25 19 20 Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. +Proverbia Prv 20 1 1 Parábolæ Salomónis, fílii David, regis Israël, +Proverbia Prv 20 1 2 ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam; +Proverbia Prv 20 1 3 ad intelligénda verba prudéntiæ, et suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, justítiam, et judícium, et æquitátem: +Proverbia Prv 20 1 4 ut detur párvulis astútia, adolescénti sciéntia et intelléctus. +Proverbia Prv 20 1 5 Áudiens sápiens, sapiéntior erit, et intélligens gubernácula possidébit. +Proverbia Prv 20 1 6 Animadvértet parábolam et interpretatiónem, verba sapiéntum et ænígmata eórum. +Proverbia Prv 20 1 7 Timor Dómini princípium sapiéntiæ; sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt. b +Proverbia Prv 20 1 8 Audi, fili mi, disciplínam patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ: b +Proverbia Prv 20 1 9 ut addátur grátia cápiti tuo, et torques collo tuo. +Proverbia Prv 20 1 10 Fili mi, si te lactáverint peccatóres, ne acquiéscas eis. +Proverbia Prv 20 1 11 Si díxerint: Veni nobíscum, insidiémur sánguini; abscondámus tendículas contra insóntem frustra; +Proverbia Prv 20 1 12 deglutiámus eum sicut inférnus vivéntem, et íntegrum quasi descendéntem in lacum; +Proverbia Prv 20 1 13 omnem pretiósam substántiam reperiémus; implébimus domos nostras spóliis: +Proverbia Prv 20 1 14 sortem mitte nobíscum, marsúpium unum sit ómnium nostrum: +Proverbia Prv 20 1 15 fili mi, ne ámbules cum eis; próhibe pedem tuum a sémitis eórum: +Proverbia Prv 20 1 16 pedes enim illórum ad malum currunt, et festínans ut effúndant sánguinem. +Proverbia Prv 20 1 17 Frustra autem jácitur rete ante óculos pennatórum. +Proverbia Prv 20 1 18 Ipsi quoque contra sánguinem suum insidiántur, et moliúntur fraudes contra ánimas suas. +Proverbia Prv 20 1 19 Sic sémitæ omnis avári: ánimas possidéntium rápiunt. +Proverbia Prv 20 1 20 Sapiéntia foris prǽdicat; in platéis dat vocem suam: b +Proverbia Prv 20 1 21 in cápite turbárum clámitat; in fóribus portárum urbis profert verba sua, dicens: +Proverbia Prv 20 1 22 Úsquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et stulti ea quæ sibi sunt nóxia cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam? +Proverbia Prv 20 1 23 convertímini ad correptiónem meam. En próferam vobis spíritum meum, et osténdam vobis verba mea. +Proverbia Prv 20 1 24 Quia vocávi, et renuístis; exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret: +Proverbia Prv 20 1 25 despexístis omne consílium meum, et increpatiónes meas neglexístis. +Proverbia Prv 20 1 26 Ego quoque in intéritu vestro ridébo, et subsannábo cum vobis id quod timebátis advénerit. +Proverbia Prv 20 1 27 Cum irrúerit repentína calámitas, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit; quando vénerit super vos tribulátio et angústia: b +Proverbia Prv 20 1 28 tunc invocábunt me, et non exáudiam; mane consúrgent, et non invénient me: +Proverbia Prv 20 1 29 eo quod exósam habúerint disciplínam, et timórem Dómini non suscéperint, +Proverbia Prv 20 1 30 nec acquiéverint consílio meo, et detráxerint univérsæ correptióni meæ. +Proverbia Prv 20 1 31 Cómedent ígitur fructus viæ suæ, suísque consíliis saturabúntur. +Proverbia Prv 20 1 32 Avérsio parvulórum interfíciet eos, et prospéritas stultórum perdet illos. +Proverbia Prv 20 1 33 Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et abundántia perfruétur, timóre malórum subláto. b +Proverbia Prv 20 2 1 Fili mi, si suscéperis sermónes meos, et mandáta mea abscónderis penes te: +Proverbia Prv 20 2 2 ut áudiat sapiéntiam auris tua, inclína cor tuum ad cognoscéndam prudéntiam. +Proverbia Prv 20 2 3 Si enim sapiéntiam invocáveris, et inclináveris cor tuum prudéntiæ; +Proverbia Prv 20 2 4 si quæsíeris eam quasi pecúniam, et sicut thesáuros effóderis illam: +Proverbia Prv 20 2 5 tunc intélliges timórem Dómini, et sciéntiam Dei invénies, +Proverbia Prv 20 2 6 quia Dóminus dat sapiéntiam, et ex ore ejus prudéntia et sciéntia. +Proverbia Prv 20 2 7 Custódiet rectórum salútem, et próteget gradiéntes simplíciter, +Proverbia Prv 20 2 8 servans sémitas justítiæ, et vias sanctórum custódiens. +Proverbia Prv 20 2 9 Tunc intélliges justítiam, et judícium, et æquitátem, et omnem sémitam bonam. +Proverbia Prv 20 2 10 Si intráverit sapiéntia cor tuum, et sciéntia ánimæ tuæ placúerit, +Proverbia Prv 20 2 11 consílium custódiet te, et prudéntia servábit te: +Proverbia Prv 20 2 12 ut eruáris a via mala, et ab hómine qui pervérsa lóquitur; +Proverbia Prv 20 2 13 qui relínquunt iter rectum, et ámbulant per vias tenebrósas; +Proverbia Prv 20 2 14 qui lætántur cum malefécerint, et exsúltant in rebus péssimis; +Proverbia Prv 20 2 15 quorum viæ pervérsæ sunt, et infámes gressus eórum. +Proverbia Prv 20 2 16 Ut eruáris a mulíere aliéna, et ab extránea quæ mollit sermónes suos, +Proverbia Prv 20 2 17 et relínquit ducem pubertátis suæ, +Proverbia Prv 20 2 18 et pacti Dei sui oblíta est. Inclináta est enim ad mortem domus ejus, et ad ínferos sémitæ ipsíus. +Proverbia Prv 20 2 19 Omnes qui ingrediúntur ad eam non reverténtur, nec apprehéndent sémitas vitæ. +Proverbia Prv 20 2 20 Ut ámbules in via bona, et calles justórum custódias: b +Proverbia Prv 20 2 21 qui enim recti sunt habitábunt in terra, et símplices permanébunt in ea; +Proverbia Prv 20 2 22 ímpii vero de terra perdéntur, et qui iníque agunt auferéntur ex ea. +Proverbia Prv 20 3 1 Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat: +Proverbia Prv 20 3 2 longitúdinem enim diérum, et annos vitæ, et pacem, appónent tibi. +Proverbia Prv 20 3 3 Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo, et descríbe in tábulis cordis tui: +Proverbia Prv 20 3 4 et invénies grátiam, et disciplínam bonam, coram Deo et homínibus. +Proverbia Prv 20 3 5 Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo, et ne innitáris prudéntiæ tuæ. +Proverbia Prv 20 3 6 In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. +Proverbia Prv 20 3 7 Ne sis sápiens apud temetípsum; time Deum, et recéde a malo: +Proverbia Prv 20 3 8 sánitas quippe erit umbilíco tuo, et irrigátio óssium tuórum. +Proverbia Prv 20 3 9 Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei: +Proverbia Prv 20 3 10 et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária tua redundábunt. +Proverbia Prv 20 3 11 Disciplínam Dómini, fili mi, ne abjícias, nec defícias cum ab eo corríperis: b +Proverbia Prv 20 3 12 quem enim díligit Dóminus, córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi. +Proverbia Prv 20 3 13 Beátus homo qui invénit sapiéntiam, et qui áffluit prudéntia. b +Proverbia Prv 20 3 14 Mélior est acquisítio ejus negotiatióne argénti, et auri primi et puríssimi fructus ejus. +Proverbia Prv 20 3 15 Pretiósior est cunctis ópibus, et ómnia quæ desiderántur huic non valent comparári. +Proverbia Prv 20 3 16 Longitúdo diérum in déxtera ejus, et in sinístra illíus divítiæ et glória. +Proverbia Prv 20 3 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ. +Proverbia Prv 20 3 18 Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam, et qui tenúerit eam beátus. +Proverbia Prv 20 3 19 Dóminus sapiéntia fundávit terram; stabilívit cælos prudéntia. +Proverbia Prv 20 3 20 Sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rore concréscunt. +Proverbia Prv 20 3 21 Fili mi, ne éffluant haec ab óculis tuis. Custódi legem atque consílium, +Proverbia Prv 20 3 22 et erit vita ánimæ tuæ, et grátia fáucibus tuis. +Proverbia Prv 20 3 23 Tunc ambulábis fiduciáliter in via tua, et pes tuus non impínget. +Proverbia Prv 20 3 24 Si dormíeris, non timébis; quiésces, et suávis erit somnus tuus. +Proverbia Prv 20 3 25 Ne páveas repentíno terróre, et irruéntes tibi poténtias impiórum. +Proverbia Prv 20 3 26 Dóminus enim erit in látere tuo, et custódiet pedem tuum, ne capiáris. +Proverbia Prv 20 3 27 Noli prohibére benefácere eum qui potest: si vales, et ipse bénefac. b +Proverbia Prv 20 3 28 Ne dicas amíco tuo: Vade, et revértere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. +Proverbia Prv 20 3 29 Ne moliáris amíco tuo malum, cum ille in te hábeat fidúciam. +Proverbia Prv 20 3 30 Ne conténdas advérsus hóminem frustra, cum ipse tibi nihil mali fécerit. +Proverbia Prv 20 3 31 Ne æmuléris hóminem injústum, nec imitéris vias ejus: +Proverbia Prv 20 3 32 quia abominátio Dómini est omnis illúsor, et cum simplícibus sermocinátio ejus. +Proverbia Prv 20 3 33 Egéstas a Dómino in domo ímpii; habitácula autem justórum benedicéntur. +Proverbia Prv 20 3 34 Ipse delúdet illusóres, et mansuétis dabit grátiam. +Proverbia Prv 20 3 35 Glóriam sapiéntes possidébunt; stultórum exaltátio ignomínia. +Proverbia Prv 20 4 1 Audíte, fílii, disciplínam patris, et atténdite ut sciátis prudéntiam. +Proverbia Prv 20 4 2 Donum bonum tríbuam vobis: legem meam ne derelinquátis. +Proverbia Prv 20 4 3 Nam et ego fílius fui patris mei, tenéllus et unigénitus coram matre mea. +Proverbia Prv 20 4 4 Et docébat me, atque dicébat: Suscípiat verba mea cor tuum; custódi præcépta mea, et vives. +Proverbia Prv 20 4 5 Pósside sapiéntiam, pósside prudéntiam: ne obliviscáris, neque declínes a verbis oris mei. +Proverbia Prv 20 4 6 Ne dimíttas eam, et custódiet te: dílige eam, et conservábit te. +Proverbia Prv 20 4 7 Princípium sapiéntiæ: pósside sapiéntiam, et in omni possessióne tua acquíre prudéntiam. +Proverbia Prv 20 4 8 Árripe illam, et exaltábit te; glorificáberis ab ea cum eam fúeris amplexátus. +Proverbia Prv 20 4 9 Dabit cápiti tuo augménta gratiárum, et coróna ínclyta próteget te. +Proverbia Prv 20 4 10 Audi, fili mi, et súscipe verba mea, ut multiplicéntur tibi anni vitæ. b +Proverbia Prv 20 4 11 Viam sapiéntiæ monstrábo tibi; ducam te per sémitas æquitátis: +Proverbia Prv 20 4 12 quas cum ingréssus fúeris, non arctabúntur gressus tui, et currens non habébis offendículum. +Proverbia Prv 20 4 13 Tene disciplínam, ne dimíttas eam; custódi illam, quia ipsa est vita tua. +Proverbia Prv 20 4 14 Ne delectéris in sémitis impiórum, nec tibi pláceat malórum via. +Proverbia Prv 20 4 15 Fuge ab ea, nec tránseas per illam; declína, et désere eam. +Proverbia Prv 20 4 16 Non enim dórmiunt nisi malefécerint, et rápitur somnus ab eis nisi supplantáverint. +Proverbia Prv 20 4 17 Cómedunt panem impietátis, et vinum iniquitátis bibunt. +Proverbia Prv 20 4 18 Justórum autem sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctam diem. +Proverbia Prv 20 4 19 Via impiórum tenebrósa; nésciunt ubi córruant. +Proverbia Prv 20 4 20 Fili mi, auscúlta sermónes meos, et ad elóquia mea inclína aurem tuam. b +Proverbia Prv 20 4 21 Ne recédant ab óculis tuis: custódi ea in médio cordis tui: +Proverbia Prv 20 4 22 vita enim sunt inveniéntibus ea, et univérsæ carni sánitas. +Proverbia Prv 20 4 23 Omni custódia serva cor tuum, quia ex ipso vita procédit. +Proverbia Prv 20 4 24 Rémove a te os pravum, et detrahéntia lábia sint procul a te. +Proverbia Prv 20 4 25 Óculi tui recta vídeant, et pálpebræ tuæ præcédant gressus tuos. +Proverbia Prv 20 4 26 Dírige sémitam pédibus tuis, et omnes viæ tuæ stabiliéntur. +Proverbia Prv 20 4 27 Ne declínes ad déxteram neque ad sinístram; avérte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dóminus: pervérsæ vero sunt quæ a sinístris sunt. Ipse autem rectos fáciet cursus tuos, itínera autem tua in pace prodúcet. +Proverbia Prv 20 5 1 Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam: +Proverbia Prv 20 5 2 ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris; +Proverbia Prv 20 5 3 favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur ejus: +Proverbia Prv 20 5 4 novíssima autem illíus amára quasi absínthium, et acúta quasi gládius biceps. +Proverbia Prv 20 5 5 Pedes ejus descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant. +Proverbia Prv 20 5 6 Per sémitam vitæ non ámbulant; vagi sunt gressus ejus et investigábiles. +Proverbia Prv 20 5 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recédas a verbis oris mei. +Proverbia Prv 20 5 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropínques fóribus domus ejus. +Proverbia Prv 20 5 9 Ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli: +Proverbia Prv 20 5 10 ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna, +Proverbia Prv 20 5 11 et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: +Proverbia Prv 20 5 12 Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum, +Proverbia Prv 20 5 13 nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam? +Proverbia Prv 20 5 14 pene fui in omni malo, in médio ecclésiæ et synagógæ. +Proverbia Prv 20 5 15 Bibe aquam de cistérna tua, et fluénta pútei tui; b +Proverbia Prv 20 5 16 derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas dívide. +Proverbia Prv 20 5 17 Habéto eas solus, nec sint aliéni partícipes tui. +Proverbia Prv 20 5 18 Sit vena tua benedícta, et lætáre cum mulíere adolescéntiæ tuæ. +Proverbia Prv 20 5 19 Cerva caríssima, et gratíssimus hínnulus: úbera ejus inébrient te in omni témpore; in amóre ejus delectáre júgiter. +Proverbia Prv 20 5 20 Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius? +Proverbia Prv 20 5 21 Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus ejus consíderat. +Proverbia Prv 20 5 22 Iniquitátes suas cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur. +Proverbia Prv 20 5 23 Ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur. +Proverbia Prv 20 6 1 Fili mi, si spopónderis pro amíco tuo, defixísti apud extráneum manum tuam: +Proverbia Prv 20 6 2 illaqueátus es verbis oris tui, et captus própriis sermónibus. +Proverbia Prv 20 6 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetípsum líbera, quia incidísti in manum próximi tui. Discúrre, festína, súscita amícum tuum. +Proverbia Prv 20 6 4 Ne déderis somnum óculis tuis, nec dormítent pálpebræ tuæ. +Proverbia Prv 20 6 5 Erúere quasi dámula de manu, et quasi avis de manu áucupis. +Proverbia Prv 20 6 6 Vade ad formícam, o piger, et consídera vias ejus, et disce sapiéntiam. b +Proverbia Prv 20 6 7 Quæ cum non hábeat ducem, nec præceptórem, nec príncipem, +Proverbia Prv 20 6 8 parat in æstáte cibum sibi, et cóngregat in messe quod cómedat. +Proverbia Prv 20 6 9 Úsquequo, piger, dórmies? quando consúrges e somno tuo? +Proverbia Prv 20 6 10 Páululum dórmies, páululum dormitábis, páululum cónseres manus ut dórmias; +Proverbia Prv 20 6 11 et véniet tibi quasi viátor egéstas, et paupéries quasi vir armátus. Si vero ímpiger fúeris, véniet ut fons messis tua, et egéstas longe fúgiet a te. +Proverbia Prv 20 6 12 Homo apóstata, vir inútilis, gráditur ore pervérso; b +Proverbia Prv 20 6 13 ánnuit óculis, terit pede, dígito lóquitur, +Proverbia Prv 20 6 14 pravo corde machinátur malum, et omni témpore júrgia séminat. +Proverbia Prv 20 6 15 Huic extémplo véniet perdítio sua, et súbito conterétur, nec habébit ultra medicínam. +Proverbia Prv 20 6 16 Sex sunt quæ odit Dóminus, et séptimum detestátur ánima ejus: b +Proverbia Prv 20 6 17 óculos sublímes, linguam mendácem, manus effundéntes innóxium sánguinem, +Proverbia Prv 20 6 18 cor máchinans cogitatiónes péssimas, pedes velóces ad curréndum in malum, +Proverbia Prv 20 6 19 proferéntem mendácia testem fallácem, et eum qui séminat inter fratres discórdias. +Proverbia Prv 20 6 20 Consérva, fili mi, præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ. b +Proverbia Prv 20 6 21 Liga ea in corde tuo júgiter, et circúmda gútturi tuo. +Proverbia Prv 20 6 22 Cum ambuláveris, gradiántur tecum; cum dormíeris, custódiant te: et evígilans lóquere cum eis. +Proverbia Prv 20 6 23 Quia mandátum lucérna est, et lex lux, et via vitæ increpátio disciplínæ: b +Proverbia Prv 20 6 24 ut custódiant te a mulíere mala, et a blanda lingua extráneæ. +Proverbia Prv 20 6 25 Non concupíscat pulchritúdinem ejus cor tuum, nec capiáris nútibus illíus: +Proverbia Prv 20 6 26 prétium enim scorti vix est uníus panis, múlier autem viri pretiósam ánimam capit. +Proverbia Prv 20 6 27 Numquid potest homo abscóndere ignem in sinu suo, ut vestiménta illíus non árdeant? +Proverbia Prv 20 6 28 aut ambuláre super prunas, ut non comburántur plantæ ejus? +Proverbia Prv 20 6 29 sic qui ingréditur ad mulíerem próximi sui, non erit mundus cum tetígerit eam. +Proverbia Prv 20 6 30 Non grandis est culpa cum quis furátus fúerit: furátur enim ut esuriéntem ímpleat ánimam; +Proverbia Prv 20 6 31 deprehénsus quoque reddet séptuplum, et omnem substántiam domus suæ tradet. +Proverbia Prv 20 6 32 Qui autem adúlter est, propter cordis inópiam perdet ánimam suam; +Proverbia Prv 20 6 33 turpitúdinem et ignomíniam cóngregat sibi, et oppróbrium illíus non delébitur: +Proverbia Prv 20 6 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindíctæ, +Proverbia Prv 20 6 35 nec acquiéscet cujúsquam précibus, nec suscípiet pro redemptióne dona plúrima. +Proverbia Prv 20 7 1 Fili mi, custódi sermónes meos, et præcépta mea recónde tibi. Fili, +Proverbia Prv 20 7 2 serva mandáta mea, et vives; et legem meam quasi pupíllam óculi tui: +Proverbia Prv 20 7 3 liga eam in dígitis tuis, scribe illam in tábulis cordis tui. +Proverbia Prv 20 7 4 Dic sapiéntiæ: Soror mea es, et prudéntiam voca amícam tuam: +Proverbia Prv 20 7 5 ut custódiant te a mulíere extránea, et ab aliéna quæ verba sua dúlcia facit. +Proverbia Prv 20 7 6 De fenéstra enim domus meæ per cancéllos prospéxi, b +Proverbia Prv 20 7 7 et vídeo párvulos; consídero vecórdem júvenem, +Proverbia Prv 20 7 8 qui transit per platéam juxta ángulum et prope viam domus illíus gráditur: +Proverbia Prv 20 7 9 in obscúro, advesperascénte die, in noctis ténebris et calígine. +Proverbia Prv 20 7 10 Et ecce occúrrit illi múlier ornátu meretrício, præparáta ad capiéndas ánimas: gárrula et vaga, +Proverbia Prv 20 7 11 quiétis impátiens, nec valens in domo consístere pédibus suis; +Proverbia Prv 20 7 12 nunc foris, nunc in platéis, nunc juxta ángulos insídians. +Proverbia Prv 20 7 13 Apprehensúmque deosculátur júvenem, et procáci vultu blandítur, dicens: +Proverbia Prv 20 7 14 Víctimas pro salúte vovi; hódie réddidi vota mea: +Proverbia Prv 20 7 15 idcírco egréssa sum in occúrsum tuum, desíderans te vidére, et réperi. +Proverbia Prv 20 7 16 Intéxui fúnibus léctulum meum; stravi tapétibus pictis ex Ægýpto: +Proverbia Prv 20 7 17 aspérsi cubíle meum myrrha, et aloë, et cinnamómo. +Proverbia Prv 20 7 18 Veni, inebriémur ubéribus, et fruámur cupítis ampléxibus donec illucéscat dies. +Proverbia Prv 20 7 19 Non est enim vir in domo sua: ábiit via longíssima: +Proverbia Prv 20 7 20 sácculum pecúniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversúrus est in domum suam. +Proverbia Prv 20 7 21 Irretívit eum multis sermónibus, et blandítiis labiórum protráxit illum. b +Proverbia Prv 20 7 22 Statim eam séquitur quasi bos ductus ad víctimam, et quasi agnus lascíviens, et ignórans quod ad víncula stultus trahátur: +Proverbia Prv 20 7 23 donec transfígat sagítta jecur ejus, velut si avis festínet ad láqueum, et nescit quod de perículo ánimæ illíus ágitur. +Proverbia Prv 20 7 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et atténde verbis oris mei. +Proverbia Prv 20 7 25 Ne abstrahátur in viis illíus mens tua, neque decipiáris sémitis ejus; +Proverbia Prv 20 7 26 multos enim vulnerátos dejécit, et fortíssimi quique interfécti sunt ab ea. +Proverbia Prv 20 7 27 Viæ ínferi domus ejus, penetrántes in interióra mortis. +Proverbia Prv 20 8 1 Numquid non sapiéntia clámitat, et prudéntia dat vocem suam? +Proverbia Prv 20 8 2 In summis excelsísque vertícibus supra viam, in médiis sémitis stans, +Proverbia Prv 20 8 3 juxta portas civitátis, in ipsis fóribus lóquitur, dicens: +Proverbia Prv 20 8 4 O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum. +Proverbia Prv 20 8 5 Intellígite, párvuli, astútiam, et insipiéntes, animadvértite. +Proverbia Prv 20 8 6 Audíte, quóniam de rebus magnis locutúra sum, et aperiéntur lábia mea ut recta prǽdicent. +Proverbia Prv 20 8 7 Veritátem meditábitur guttur meum, et lábia mea detestabúntur ímpium. +Proverbia Prv 20 8 8 Justi sunt omnes sermónes mei: non est in eis pravum quid, neque pervérsum; +Proverbia Prv 20 8 9 recti sunt intelligéntibus, et æqui inveniéntibus sciéntiam. +Proverbia Prv 20 8 10 Accípite disciplínam meam, et non pecúniam; doctrínam magis quam aurum elígite: +Proverbia Prv 20 8 11 mélior est enim sapiéntia cunctis pretiosíssimis, et omne desiderábile ei non potest comparári. +Proverbia Prv 20 8 12 Ego sapiéntia, hábito in consílio, et erudítis intérsum cogitatiónibus. b +Proverbia Prv 20 8 13 Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue, detéstor. +Proverbia Prv 20 8 14 Meum est consílium et ǽquitas; mea est prudéntia, mea est fortitúdo. +Proverbia Prv 20 8 15 Per me reges regnant, et legum conditóres justa decérnunt; +Proverbia Prv 20 8 16 per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt justítiam. +Proverbia Prv 20 8 17 Ego diligéntes me díligo, et qui mane vígilant ad me, invénient me. +Proverbia Prv 20 8 18 Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justítia. +Proverbia Prv 20 8 19 Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto. +Proverbia Prv 20 8 20 In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii: +Proverbia Prv 20 8 21 ut ditem diligéntes me, et thesáuros eórum répleam. +Proverbia Prv 20 8 22 Dóminus possédit me in inítio viárum suárum ántequam quidquam fáceret a princípio. b +Proverbia Prv 20 8 23 Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret. +Proverbia Prv 20 8 24 Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant, +Proverbia Prv 20 8 25 necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar. +Proverbia Prv 20 8 26 Adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terræ. +Proverbia Prv 20 8 27 Quando præparábat cælos, áderam; quando certa lege et gyro vallábat abýssos; +Proverbia Prv 20 8 28 quando ǽthera firmábat sursum, et librábat fontes aquárum; +Proverbia Prv 20 8 29 quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos; quando appendébat fundaménta terræ: +Proverbia Prv 20 8 30 cum eo eram, cuncta compónens. Et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore, +Proverbia Prv 20 8 31 ludens in orbe terrárum; et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum. +Proverbia Prv 20 8 32 Nunc ergo, fílii, audíte me: beáti qui custódiunt vias meas. +Proverbia Prv 20 8 33 Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. +Proverbia Prv 20 8 34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. +Proverbia Prv 20 8 35 Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. +Proverbia Prv 20 8 36 Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam; omnes qui me odérunt díligunt mortem. +Proverbia Prv 20 9 1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: excídit colúmnas septem. +Proverbia Prv 20 9 2 Immolávit víctimas suas, míscuit vinum, et propósuit mensam suam. +Proverbia Prv 20 9 3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis. +Proverbia Prv 20 9 4 Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est: +Proverbia Prv 20 9 5 Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis. +Proverbia Prv 20 9 6 Relínquite infántiam, et vívite, et ambuláte per vias prudéntiæ. +Proverbia Prv 20 9 7 Qui érudit derisórem, ipse injúriam sibi facit, et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. b +Proverbia Prv 20 9 8 Noli argúere derisórem, ne óderit te: árgue sapiéntem, et díliget te. +Proverbia Prv 20 9 9 Da sapiénti occasiónem, et addétur ei sapiéntia; doce justum, et festinábit accípere. +Proverbia Prv 20 9 10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia sanctórum prudéntia. b +Proverbia Prv 20 9 11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ. +Proverbia Prv 20 9 12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; si autem illúsor, solus portábis malum. +Proverbia Prv 20 9 13 Múlier stulta et clamósa, plenáque illécebris, et nihil omníno sciens, b +Proverbia Prv 20 9 14 sedit in fóribus domus suæ, super sellam in excélso urbis loco, +Proverbia Prv 20 9 15 ut vocáret transeúntes per viam, et pergéntes itínere suo: +Proverbia Prv 20 9 16 Qui est párvulus declínet ad me. Et vecórdi locúta est: +Proverbia Prv 20 9 17 Aquæ furtívæ dulcióres sunt, et panis abscónditus suávior. +Proverbia Prv 20 9 18 Et ignorávit quod ibi sint gigántes, et in profúndis inférni convívæ ejus. +Proverbia Prv 20 10 1 Fílius sápiens lætíficat patrem, fílius vero stultus mœstítia est matris suæ. +Proverbia Prv 20 10 2 Nil próderunt thesáuri impietátis, justítia vero liberábit a morte. b +Proverbia Prv 20 10 3 Non afflíget Dóminus fame ánimam justi, et insídias impiórum subvértet. +Proverbia Prv 20 10 4 Egestátem operáta est manus remíssa; manus autem fórtium divítias parat. Qui nítitur mendáciis, hic pascit ventos; idem autem ipse séquitur aves volántes. b +Proverbia Prv 20 10 5 Qui cóngregat in messe, fílius sápiens est; qui autem stertit æstáte, fílius confusiónis. +Proverbia Prv 20 10 6 Benedíctio Dómini super caput justi; os autem impiórum óperit iníquitas. b +Proverbia Prv 20 10 7 Memória justi cum láudibus, et nomen impiórum putréscet. +Proverbia Prv 20 10 8 Sápiens corde præcépta súscipit; stultus cǽditur lábiis. b +Proverbia Prv 20 10 9 Qui ámbulat simplíciter ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas maniféstus erit. b +Proverbia Prv 20 10 10 Qui ánnuit óculo dabit dolórem; et stultus lábiis verberábitur. b +Proverbia Prv 20 10 11 Vena vitæ os justi, et os impiórum óperit iniquitátem. +Proverbia Prv 20 10 12 Ódium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas. +Proverbia Prv 20 10 13 In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso ejus qui índiget corde. +Proverbia Prv 20 10 14 Sapiéntes abscóndunt sciéntiam; os autem stulti confusióni próximum est. +Proverbia Prv 20 10 15 Substántia dívitis, urbs fortitúdinis ejus; pavor páuperum egéstas eórum. b +Proverbia Prv 20 10 16 Opus justi ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum. +Proverbia Prv 20 10 17 Via vitæ custodiénti disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat. +Proverbia Prv 20 10 18 Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. b +Proverbia Prv 20 10 19 In multilóquio non déerit peccátum, qui autem moderátur lábia sua prudentíssimus est. +Proverbia Prv 20 10 20 Argéntum eléctum lingua justi; cor autem impiórum pro níhilo. +Proverbia Prv 20 10 21 Lábia justi erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt in cordis egestáte moriéntur. +Proverbia Prv 20 10 22 Benedíctio Dómini dívites facit, nec sociábitur eis afflíctio. b +Proverbia Prv 20 10 23 Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntia. b +Proverbia Prv 20 10 24 Quod timet ímpius véniet super eum; desidérium suum justus dábitur. b +Proverbia Prv 20 10 25 Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius; justus autem quasi fundaméntum sempitérnum. +Proverbia Prv 20 10 26 Sicut acétum déntibus, et fumus óculis, sic piger his qui misérunt eum. b +Proverbia Prv 20 10 27 Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. b +Proverbia Prv 20 10 28 Exspectátio justórum lætítia, spes autem impiórum períbit. +Proverbia Prv 20 10 29 Fortitúdo símplicis via Dómini, et pavor his qui operántur malum. +Proverbia Prv 20 10 30 Justus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram. +Proverbia Prv 20 10 31 Os justi partúriet sapiéntiam; lingua pravórum períbit. +Proverbia Prv 20 10 32 Lábia justi consíderant plácita, et os impiórum pervérsa. +Proverbia Prv 20 11 1 Statéra dolósa abominátio est apud Dóminum, et pondus æquum volúntas ejus. +Proverbia Prv 20 11 2 Ubi fúerit supérbia, ibi erit et contumélia; ubi autem est humílitas, ibi et sapiéntia. b +Proverbia Prv 20 11 3 Simplícitas justórum díriget eos, et supplantátio perversórum vastábit illos. b +Proverbia Prv 20 11 4 Non próderunt divítiæ in die ultiónis; justítia autem liberábit a morte. +Proverbia Prv 20 11 5 Justítia símplicis díriget viam ejus, et in impietáte sua córruet ímpius. +Proverbia Prv 20 11 6 Justítia rectórum liberábit eos, et in insídiis suis capiéntur iníqui. +Proverbia Prv 20 11 7 Mórtuo hómine ímpio, nulla erit ultra spes, et exspectátio sollicitórum períbit. +Proverbia Prv 20 11 8 Justus de angústia liberátus est, et tradétur ímpius pro eo. +Proverbia Prv 20 11 9 Simulátor ore décipit amícum suum; justi autem liberabúntur sciéntia. +Proverbia Prv 20 11 10 In bonis justórum exsultábit cívitas, et in perditióne impiórum erit laudátio. +Proverbia Prv 20 11 11 Benedictióne justórum exaltábitur cívitas, et ore impiórum subvertétur. +Proverbia Prv 20 11 12 Qui déspicit amícum suum índigens corde est; vir autem prudens tacébit. b +Proverbia Prv 20 11 13 Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána; qui autem fidélis est ánimi, celat amíci commíssum. +Proverbia Prv 20 11 14 Ubi non est gubernátor, pópulus córruet; salus autem, ubi multa consília. b +Proverbia Prv 20 11 15 Affligétur malo qui fidem facit pro extráneo; qui autem cavet láqueos secúrus erit. b +Proverbia Prv 20 11 16 Múlier gratiósa invéniet glóriam, et robústi habébunt divítias. b +Proverbia Prv 20 11 17 Benefácit ánimæ suæ vir miséricors; qui autem crudélis est, étiam propínquos ábjicit. b +Proverbia Prv 20 11 18 Ímpius facit opus instábile, seminánti autem justítiam merces fidélis. b +Proverbia Prv 20 11 19 Cleméntia prǽparat vitam, et sectátio malórum mortem. +Proverbia Prv 20 11 20 Abominábile Dómino cor pravum, et volúntas ejus in iis qui simplíciter ámbulant. +Proverbia Prv 20 11 21 Manus in manu non erit ínnocens malus; semen autem justórum salvábitur. +Proverbia Prv 20 11 22 Círculus áureus in náribus suis, múlier pulchra et fátua. b +Proverbia Prv 20 11 23 Desidérium justórum omne bonum est; præstolátio impiórum furor. b +Proverbia Prv 20 11 24 Álii dívidunt própria, et ditióres fiunt; álii rápiunt non sua, et semper in egestáte sunt. +Proverbia Prv 20 11 25 Ánima quæ benedícit impinguábitur, et qui inébriat, ipse quoque inebriábitur. +Proverbia Prv 20 11 26 Qui abscóndit fruménta maledicétur in pópulis; benedíctio autem super caput vendéntium. +Proverbia Prv 20 11 27 Bene consúrgit dilúculo qui quærit bona; qui autem investigátor malórum est, opprimétur ab eis. +Proverbia Prv 20 11 28 Qui confídit in divítiis suis córruet: justi autem quasi virens fólium germinábunt. +Proverbia Prv 20 11 29 Qui contúrbat domum suam possidébit ventos, et qui stultus est sérviet sapiénti. +Proverbia Prv 20 11 30 Fructus justi lignum vitæ, et qui súscipit ánimas sápiens est. +Proverbia Prv 20 11 31 Si justus in terra récipit, quanto magis ímpius et peccátor! +Proverbia Prv 20 12 1 Qui díligit disciplínam díligit sciéntiam; qui autem odit increpatiónes insípiens est. +Proverbia Prv 20 12 2 Qui bonus est háuriet grátiam a Dómino; qui autem confídit in cogitatiónibus suis ímpie agit. b +Proverbia Prv 20 12 3 Non roborábitur homo ex impietáte, et radix justórum non commovébitur. +Proverbia Prv 20 12 4 Múlier díligens coróna est viro suo; et putrédo in óssibus ejus, quæ confusióne res dignas gerit. b +Proverbia Prv 20 12 5 Cogitatiónes justórum judícia, et consília impiórum fraudulénta. b +Proverbia Prv 20 12 6 Verba impiórum insidiántur sánguini; os justórum liberábit eos. +Proverbia Prv 20 12 7 Verte ímpios, et non erunt; domus autem justórum permanébit. +Proverbia Prv 20 12 8 Doctrína sua noscétur vir; qui autem vanus et excors est patébit contémptui. b +Proverbia Prv 20 12 9 Mélior est pauper et suffíciens sibi quam gloriósus et índigens pane. b +Proverbia Prv 20 12 10 Novit justus jumentórum suórum ánimas; víscera autem impiórum crudélia. b +Proverbia Prv 20 12 11 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium stultíssimus est. Qui suávis est in vini demoratiónibus, in suis munitiónibus relínquit contuméliam. b +Proverbia Prv 20 12 12 Desidérium ímpii muniméntum est pessimórum; radix autem justórum profíciet. b +Proverbia Prv 20 12 13 Propter peccáta labiórum ruína próximat malo; effúgiet autem justus de angústia. +Proverbia Prv 20 12 14 De fructu oris sui unusquísque replébitur bonis, et juxta ópera mánuum suárum retribuétur ei. +Proverbia Prv 20 12 15 Via stulti recta in óculis ejus; qui autem sápiens est audit consília. b +Proverbia Prv 20 12 16 Fátuus statim índicat iram suam; qui autem dissímulat injúriam cállidus est. +Proverbia Prv 20 12 17 Qui quod novit lóquitur, index justítiæ est; qui autem mentítur, testis est frauduléntus. b +Proverbia Prv 20 12 18 Est qui promíttit, et quasi gládio púngitur consciéntiæ: lingua autem sapiéntium sánitas est. +Proverbia Prv 20 12 19 Lábium veritátis firmum erit in perpétuum; qui autem testis est repentínus, concínnat linguam mendácii. +Proverbia Prv 20 12 20 Dolus in corde cogitántium mala; qui autem pacis íneunt consília, séquitur eos gáudium. b +Proverbia Prv 20 12 21 Non contristábit justum quidquid ei accíderit: ímpii autem replebúntur malo. +Proverbia Prv 20 12 22 Abominátio est Dómino lábia mendácia; qui autem fidéliter agunt placent ei. b +Proverbia Prv 20 12 23 Homo versátus celat sciéntiam, et cor insipiéntium próvocat stultítiam. b +Proverbia Prv 20 12 24 Manus fórtium dominábitur; quæ autem remíssa est, tribútis sérviet. b +Proverbia Prv 20 12 25 Mœror in corde viri humiliábit illum, et sermóne bono lætificábitur. b +Proverbia Prv 20 12 26 Qui négligit damnum propter amícum, justus est; iter autem impiórum decípiet eos. b +Proverbia Prv 20 12 27 Non invéniet frauduléntus lucrum, et substántia hóminis erit auri prétium. +Proverbia Prv 20 12 28 In sémita justítiæ vita; iter autem dévium ducit ad mortem. +Proverbia Prv 20 13 1 Fílius sápiens doctrína patris; qui autem illúsor est non audit cum argúitur. +Proverbia Prv 20 13 2 De fructu oris sui homo satiábitur bonis: ánima autem prævaricatórum iníqua. b +Proverbia Prv 20 13 3 Qui custódit os suum custódit ánimam suam; qui autem inconsiderátus est ad loquéndum, séntiet mala. +Proverbia Prv 20 13 4 Vult et non vult piger; ánima autem operántium impinguábitur. b +Proverbia Prv 20 13 5 Verbum mendax justus detestábitur; ímpius autem confúndit, et confundétur. b +Proverbia Prv 20 13 6 Justítia custódit innocéntis viam, impíetas autem peccatórem supplántat. +Proverbia Prv 20 13 7 Est quasi dives, cum nihil hábeat, et est quasi pauper, cum in multis divítiis sit. b +Proverbia Prv 20 13 8 Redémptio ánimæ viri divítiæ suæ; qui autem pauper est, increpatiónem non sústinet. +Proverbia Prv 20 13 9 Lux justórum lætíficat: lucérna autem impiórum extinguétur. b +Proverbia Prv 20 13 10 Inter supérbos semper júrgia sunt; qui autem agunt ómnia cum consílio, regúntur sapiéntia. b +Proverbia Prv 20 13 11 Substántia festináta minuétur; quæ autem paulátim collígitur manu, multiplicábitur. b +Proverbia Prv 20 13 12 Spes quæ différtur afflígit ánimam; lignum vitæ desidérium véniens. b +Proverbia Prv 20 13 13a Qui détrahit alícui rei, ipse se in futúrum óbligat; qui autem timet præcéptum, in pace versábitur. +Proverbia Prv 20 13 13b Ánimæ dolósæ errant in peccátis: justi autem misericórdes sunt, et miserántur. +Proverbia Prv 20 13 14 Lex sapiéntis fons vitæ, ut declínet a ruína mortis. b +Proverbia Prv 20 13 15 Doctrína bona dabit grátiam; in itínere contemptórum vorágo. +Proverbia Prv 20 13 16 Astútus ómnia agit cum consílio; qui autem fátuus est áperit stultítiam. +Proverbia Prv 20 13 17 Núntius ímpii cadet in malum; legátus autem fidélis, sánitas. b +Proverbia Prv 20 13 18 Egéstas et ignomínia ei qui déserit disciplínam; qui autem acquiéscit arguénti glorificábitur. b +Proverbia Prv 20 13 19 Desidérium si compleátur deléctat ánimam; detestántur stulti eos qui fúgiunt mala. b +Proverbia Prv 20 13 20 Qui cum sapiéntibus gráditur sápiens erit; amícus stultórum símilis efficiétur. +Proverbia Prv 20 13 21 Peccatóres perséquitur malum, et justis retribuéntur bona. b +Proverbia Prv 20 13 22 Bonus relíquit hærédes fílios et nepótes, et custodítur justo substántia peccatóris. +Proverbia Prv 20 13 23 Multi cibi in noválibus patrum, et áliis congregántur absque judício. +Proverbia Prv 20 13 24 Qui parcit virgæ odit fílium suum; qui autem díligit illum instánter érudit. b +Proverbia Prv 20 13 25 Justus comédit et replet ánimam suam; venter autem impiórum insaturábilis. b +Proverbia Prv 20 14 1 Sápiens múlier ædíficat domum suam; insípiens exstrúctam quoque mánibus déstruet. +Proverbia Prv 20 14 2 Ámbulans recto itínere, et timens Deum, despícitur ab eo qui infámi gráditur via. b +Proverbia Prv 20 14 3 In ore stulti virga supérbiæ; lábia autem sapiéntium custódiunt eos. b +Proverbia Prv 20 14 4 Ubi non sunt boves, præsépe vácuum est; ubi autem plúrimæ ségetes, ibi manifésta est fortitúdo bovis. b +Proverbia Prv 20 14 5 Testis fidélis non mentítur; profert autem mendácium dolósus testis. b +Proverbia Prv 20 14 6 Quærit derísor sapiéntiam, et non invénit; doctrína prudéntium fácilis. b +Proverbia Prv 20 14 7 Vade contra virum stultum, et nescit lábia prudéntiæ. +Proverbia Prv 20 14 8 Sapiéntia cállidi est intellígere viam suam, et imprudéntia stultórum errans. +Proverbia Prv 20 14 9 Stultus illúdet peccátum, et inter justos morábitur grátia. +Proverbia Prv 20 14 10 Cor quod novit amaritúdinem ánimæ suæ, in gáudio ejus non miscébitur extráneus. b +Proverbia Prv 20 14 11 Domus impiórum delébitur: tabernácula vero justórum germinábunt. b +Proverbia Prv 20 14 12 Est via quæ vidétur hómini justa, novíssima autem ejus dedúcunt ad mortem. b +Proverbia Prv 20 14 13 Risus dolóre miscébitur, et extréma gáudii luctus óccupat. +Proverbia Prv 20 14 14 Viis suis replébitur stultus, et super eum erit vir bonus. +Proverbia Prv 20 14 15 Ínnocens credit omni verbo; astútus consíderat gressus suos. Fílio dolóso nihil erit boni; servo autem sapiénti prósperi erunt actus, et dirigétur via ejus. b +Proverbia Prv 20 14 16 Sápiens timet, et declínat a malo; stultus tránsilit, et confídit. +Proverbia Prv 20 14 17 Impátiens operábitur stultítiam, et vir versútus odiósus est. +Proverbia Prv 20 14 18 Possidébunt párvuli stultítiam, et exspectábunt astúti sciéntiam. +Proverbia Prv 20 14 19 Jacébunt mali ante bonos, et ímpii ante portas justórum. b +Proverbia Prv 20 14 20 Étiam próximo suo pauper odiósus erit: amíci vero dívitum multi. b +Proverbia Prv 20 14 21 Qui déspicit próximum suum peccat; qui autem miserétur páuperis beátus erit. Qui credit in Dómino misericórdiam díligit. +Proverbia Prv 20 14 22 Errant qui operántur malum; misericórdia et véritas prǽparant bona. +Proverbia Prv 20 14 23 In omni ópere erit abundántia; ubi autem verba sunt plúrima, ibi frequénter egéstas. b +Proverbia Prv 20 14 24 Coróna sapiéntium divítiæ eórum; fatúitas stultórum imprudéntia. b +Proverbia Prv 20 14 25 Líberat ánimas testis fidélis, et profert mendácia versipéllis. b +Proverbia Prv 20 14 26 In timóre Dómini fidúcia fortitúdinis, et fíliis ejus erit spes. b +Proverbia Prv 20 14 27 Timor Dómini fons vitæ, ut declínent a ruína mortis. +Proverbia Prv 20 14 28 In multitúdine pópuli dígnitas regis, et in paucitáte plebis ignomínia príncipis. b +Proverbia Prv 20 14 29 Qui pátiens est multa gubernátur prudéntia; qui autem impátiens est exáltat stultítiam suam. b +Proverbia Prv 20 14 30 Vita cárnium sánitas cordis; putrédo óssium invídia. +Proverbia Prv 20 14 31 Qui calumniátur egéntem éxprobrat factóri ejus; honórat autem eum qui miserétur páuperis. b +Proverbia Prv 20 14 32 In malítia sua expellétur ímpius: sperat autem justus in morte sua. b +Proverbia Prv 20 14 33 In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. b +Proverbia Prv 20 14 34 Justítia élevat gentem; míseros autem facit pópulos peccátum. b +Proverbia Prv 20 14 35 Accéptus est regi miníster intélligens; iracúndiam ejus inútilis sustinébit. b +Proverbia Prv 20 15 1 Respónsio mollis frangit iram; sermo durus súscitat furórem. +Proverbia Prv 20 15 2 Lingua sapiéntium ornat sciéntiam; os fatuórum ebúllit stultítiam. +Proverbia Prv 20 15 3 In omni loco, óculi Dómini contemplántur bonos et malos. +Proverbia Prv 20 15 4 Lingua placábilis lignum vitæ; quæ autem immoderáta est cónteret spíritum. +Proverbia Prv 20 15 5a Stultus irrídet disciplínam patris sui; qui autem custódit increpatiónes astútior fiet. +Proverbia Prv 20 15 5b In abundánti justítia virtus máxima est: cogitatiónes autem impiórum eradicabúntur. +Proverbia Prv 20 15 6 Domus justi plúrima fortitúdo, et in frúctibus ímpii conturbátio. +Proverbia Prv 20 15 7 Lábia sapiéntium disseminábunt sciéntiam; cor stultórum dissímile erit. b +Proverbia Prv 20 15 8 Víctimæ impiórum abominábiles Dómino; vota justórum placabília. b +Proverbia Prv 20 15 9 Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur justítiam dilígitur ab eo. +Proverbia Prv 20 15 10 Doctrína mala deserénti viam vitæ; qui increpatiónes odit, moriétur. +Proverbia Prv 20 15 11 Inférnus et perdítio coram Dómino; quanto magis corda filiórum hóminum! +Proverbia Prv 20 15 12 Non amat péstilens eum qui se córripit, nec ad sapiéntes gráditur. b +Proverbia Prv 20 15 13 Cor gaudens exhílarat fáciem; in mœróre ánimi dejícitur spíritus. b +Proverbia Prv 20 15 14 Cor sapiéntis quærit doctrínam, et os stultórum páscitur imperítia. b +Proverbia Prv 20 15 15 Omnes dies páuperis, mali; secúra mens quasi juge convívium. b +Proverbia Prv 20 15 16 Mélius est parum cum timóre Dómini, quam thesáuri magni et insatiábiles. +Proverbia Prv 20 15 17 Mélius est vocári ad ólera cum caritáte, quam ad vítulum saginátum cum ódio. +Proverbia Prv 20 15 18 Vir iracúndus próvocat rixas; qui pátiens est mítigat suscitátas. b +Proverbia Prv 20 15 19 Iter pigrórum quasi sepes spinárum; via justórum absque offendículo. b +Proverbia Prv 20 15 20 Fílius sápiens lætíficat patrem, et stultus homo déspicit matrem suam. b +Proverbia Prv 20 15 21 Stultítia gáudium stulto, et vir prudens dírigit gressus suos. b +Proverbia Prv 20 15 22 Dissipántur cogitatiónes ubi non est consílium; ubi vero sunt plures consiliárii, confirmántur. +Proverbia Prv 20 15 23 Lætátur homo in senténtia oris sui, et sermo opportúnus est óptimus. +Proverbia Prv 20 15 24 Sémita vitæ super erudítum, ut declínet de inférno novíssimo. b +Proverbia Prv 20 15 25 Domum superbórum demoliétur Dóminus, et firmos fáciet términos víduæ. b +Proverbia Prv 20 15 26 Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus firmábitur ab eo. +Proverbia Prv 20 15 27 Contúrbat domum suam qui sectátur avarítiam; qui autem odit múnera, vivet. Per misericórdiam et fidem purgántur peccáta: per timórem autem Dómini declínat omnis a malo. +Proverbia Prv 20 15 28 Mens justi meditátur obediéntiam; os impiórum redúndat malis. b +Proverbia Prv 20 15 29 Longe est Dóminus ab ímpiis, et oratiónes justórum exáudiet. +Proverbia Prv 20 15 30 Lux oculórum lætíficat ánimam; fama bona impínguat ossa. b +Proverbia Prv 20 15 31 Auris quæ audit increpatiónes vitæ in médio sapiéntium commorábitur. b +Proverbia Prv 20 15 32 Qui ábjicit disciplínam déspicit ánimam suam; qui autem acquiéscit increpatiónibus posséssor est cordis. +Proverbia Prv 20 15 33 Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas. +Proverbia Prv 20 16 1 Hóminis est ánimam præparáre, et Dómini gubernáre linguam. +Proverbia Prv 20 16 2 Omnes viæ hóminis patent óculis ejus; spirítuum ponderátor est Dóminus. +Proverbia Prv 20 16 3 Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. +Proverbia Prv 20 16 4 Univérsa propter semetípsum operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum. b +Proverbia Prv 20 16 5 Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus ad manum fúerit, non est ínnocens. Inítium viæ bonæ fácere justítiam; accépta est autem apud Deum magis quam immoláre hóstias. b +Proverbia Prv 20 16 6 Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo. +Proverbia Prv 20 16 7 Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque ejus convértet ad pacem. +Proverbia Prv 20 16 8 Mélius est parum cum justítia quam multi fructus cum iniquitáte. b +Proverbia Prv 20 16 9 Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus ejus. b +Proverbia Prv 20 16 10 Divinátio in lábiis regis; in judício non errábit os ejus. b +Proverbia Prv 20 16 11 Pondus et statéra judícia Dómini sunt, et ópera ejus omnes lápides sácculi. +Proverbia Prv 20 16 12 Abominábiles regi qui agunt ímpie, quóniam justítia firmátur sólium. +Proverbia Prv 20 16 13 Volúntas regum lábia justa; qui recta lóquitur diligétur. +Proverbia Prv 20 16 14 Indignátio regis núntii mortis, et vir sápiens placábit eam. +Proverbia Prv 20 16 15 In hilaritáte vultus regis vita, et cleméntia ejus quasi imber serótinus. +Proverbia Prv 20 16 16 Pósside sapiéntiam, quia auro mélior est, et acquíre prudéntiam, quia pretiósior est argénto. b +Proverbia Prv 20 16 17 Sémita justórum declínat mala; custos ánimæ suæ servat viam suam. b +Proverbia Prv 20 16 18 Contritiónem præcédit supérbia, et ante ruínam exaltátur spíritus. b +Proverbia Prv 20 16 19 Mélius est humiliári cum mítibus quam divídere spólia cum supérbis. +Proverbia Prv 20 16 20 Erudítus in verbo repériet bona, et qui sperat in Dómino beátus est. b +Proverbia Prv 20 16 21 Qui sápiens est corde appellábitur prudens, et qui dulcis elóquio majóra percípiet. +Proverbia Prv 20 16 22 Fons vitæ erudítio possidéntis; doctrína stultórum fatúitas. +Proverbia Prv 20 16 23 Cor sapiéntis erúdiet os ejus, et lábiis ejus addet grátiam. +Proverbia Prv 20 16 24 Favus mellis compósita verba; dulcédo ánimæ sánitas óssium. +Proverbia Prv 20 16 25 Est via quæ vidétur hómini recta, et novíssima ejus ducunt ad mortem. +Proverbia Prv 20 16 26 Ánima laborántis labórat sibi, quia cómpulit eum os suum. b +Proverbia Prv 20 16 27 Vir ímpius fodit malum, et in lábiis ejus ignis ardéscit. b +Proverbia Prv 20 16 28 Homo pervérsus súscitat lites, et verbósus séparat príncipes. +Proverbia Prv 20 16 29 Vir iníquus lactat amícum suum, et ducit eum per viam non bonam. +Proverbia Prv 20 16 30 Qui attónitis óculis cógitat prava, mordens lábia sua pérficit malum. +Proverbia Prv 20 16 31 Coróna dignitátis senéctus, quæ in viis justítiæ reperiétur. b +Proverbia Prv 20 16 32 Mélior est pátiens viro forti, et qui dominátur ánimo suo expugnatóre úrbium. b +Proverbia Prv 20 16 33 Sortes mittúntur in sinum, sed a Dómino temperántur. b +Proverbia Prv 20 17 1 Mélior est buccélla sicca cum gáudio quam domus plena víctimis cum júrgio. +Proverbia Prv 20 17 2 Servus sápiens dominábitur fíliis stultis, et inter fratres hæreditátem dívidet. b +Proverbia Prv 20 17 3 Sicut igne probátur argéntum et aurum camíno, ita corda probat Dóminus. b +Proverbia Prv 20 17 4 Malus obédit linguæ iníquæ, et fallax obtémperat lábiis mendácibus. b +Proverbia Prv 20 17 5 Qui déspicit páuperem éxprobrat factóri ejus, et qui ruína lætátur altérius non erit impunítus. b +Proverbia Prv 20 17 6 Coróna senum fílii filiórum, et glória filiórum patres eórum. b +Proverbia Prv 20 17 7 Non decent stultum verba compósita, nec príncipem lábium méntiens. b +Proverbia Prv 20 17 8 Gemma gratíssima exspectátio præstolántis; quocúmque se vertit, prudénter intélligit. b +Proverbia Prv 20 17 9 Qui celat delíctum quærit amicítias; qui áltero sermóne répetit, séparat fœderátos. b +Proverbia Prv 20 17 10 Plus próficit corréptio apud prudéntem, quam centum plagæ apud stultum. b +Proverbia Prv 20 17 11 Semper júrgia quærit malus: ángelus autem crudélis mittétur contra eum. +Proverbia Prv 20 17 12 Éxpedit magis ursæ occúrrere raptis fœ́tibus, quam fátuo confidénti in stultítia sua. +Proverbia Prv 20 17 13 Qui reddit mala pro bonis, non recédet malum de domo ejus. b +Proverbia Prv 20 17 14 Qui dimíttit aquam caput est jurgiórum, et ántequam patiátur contuméliam judícium déserit. b +Proverbia Prv 20 17 15 Qui justíficat ímpium, et qui condémnat justum, abominábilis est utérque apud Deum. b +Proverbia Prv 20 17 16 Quid prodest stulto habére divítias, cum sapiéntiam émere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruínam, et qui evítat díscere íncidet in mala. b +Proverbia Prv 20 17 17 Omni témpore díligit qui amícus est, et frater in angústiis comprobátur. b +Proverbia Prv 20 17 18 Stultus homo plaudet mánibus, cum spopónderit pro amíco suo. b +Proverbia Prv 20 17 19 Qui meditátur discórdias díligit rixas, et qui exáltat óstium quærit ruínam. b +Proverbia Prv 20 17 20 Qui pervérsi cordis est non invéniet bonum, et qui vertit linguam íncidet in malum. +Proverbia Prv 20 17 21 Natus est stultus in ignomíniam suam; sed nec pater in fátuo lætábitur. b +Proverbia Prv 20 17 22 Ánimus gaudens ætátem flóridam facit; spíritus tristis exsíccat ossa. b +Proverbia Prv 20 17 23 Múnera de sinu ímpius áccipit, ut pervértat sémitas judícii. b +Proverbia Prv 20 17 24 In fácie prudéntis lucet sapiéntia; óculi stultórum in fínibus terræ. b +Proverbia Prv 20 17 25 Ira patris fílius stultus, et dolor matris quæ génuit eum. +Proverbia Prv 20 17 26 Non est bonum damnum inférre justo, nec percútere príncipem qui recta júdicat. b +Proverbia Prv 20 17 27 Qui moderátur sermónes suos doctus et prudens est, et pretiósi spíritus vir erudítus. b +Proverbia Prv 20 17 28 Stultus quoque, si tacúerit, sápiens reputábitur, et si comprésserit lábia sua, intélligens. +Proverbia Prv 20 18 1 Occasiónes quærit qui vult recédere ab amíco: omni témpore erit exprobrábilis. +Proverbia Prv 20 18 2 Non récipit stultus verba prudéntiæ, nisi ea díxeris quæ versántur in corde ejus. b +Proverbia Prv 20 18 3 Ímpius, cum in profúndum vénerit peccatórum, contémnit; sed séquitur eum ignomínia et oppróbrium. b +Proverbia Prv 20 18 4 Aqua profúnda verba ex ore viri, et torrens redúndans fons sapiéntiæ. b +Proverbia Prv 20 18 5 Accípere persónam ímpii non est bonum, ut declínes a veritáte judícii. b +Proverbia Prv 20 18 6 Lábia stulti miscent se rixis, et os ejus júrgia próvocat. b +Proverbia Prv 20 18 7 Os stulti contrítio ejus, et lábia ipsíus ruína ánimæ ejus. +Proverbia Prv 20 18 8a Verba bilínguis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt usque ad interióra ventris. +Proverbia Prv 20 18 8b Pigrum déjicit timor; ánimæ autem effeminatórum esúrient. +Proverbia Prv 20 18 9 Qui mollis et dissolútus est in ópere suo frater est sua ópera dissipántis. +Proverbia Prv 20 18 10 Turris fortíssima nomen Dómini; ad ipsum currit justus, et exaltábitur. b +Proverbia Prv 20 18 11 Substántia dívitis urbs róboris ejus, et quasi murus válidus circúmdans eum. +Proverbia Prv 20 18 12 Ántequam conterátur, exaltátur cor hóminis, et ántequam glorificétur, humiliátur. +Proverbia Prv 20 18 13 Qui prius respóndet quam áudiat, stultum se esse demónstrat, et confusióne dignum. b +Proverbia Prv 20 18 14 Spíritus viri susténtat imbecillitátem suam; spíritum vero ad irascéndum fácilem quis póterit sustinére? b +Proverbia Prv 20 18 15 Cor prudens possidébit sciéntiam, et auris sapiéntium quærit doctrínam. b +Proverbia Prv 20 18 16 Donum hóminis dilátat viam ejus, et ante príncipes spátium ei facit. b +Proverbia Prv 20 18 17 Justus prior est accusátor sui: venit amícus ejus, et investigábit eum. b +Proverbia Prv 20 18 18 Contradictiónes cómprimit sors, et inter poténtes quoque dijúdicat. b +Proverbia Prv 20 18 19 Frater qui adjuvátur a fratre quasi cívitas firma, et judícia quasi vectes úrbium. b +Proverbia Prv 20 18 20 De fructu oris viri replébitur venter ejus, et genímina labiórum ipsíus saturábunt eum. b +Proverbia Prv 20 18 21 Mors et vita in manu linguæ; qui díligunt eam cómedent fructus ejus. +Proverbia Prv 20 18 22 Qui invénit mulíerem bonam invénit bonum, et háuriet jucunditátem a Dómino. Qui expéllit mulíerem bonam expéllit bonum; qui autem tenet adúlteram stultus est et ímpius. b +Proverbia Prv 20 18 23 Cum obsecratiónibus loquétur pauper, et dives effábitur rígide. b +Proverbia Prv 20 18 24 Vir amábilis ad societátem magis amícus erit quam frater. b +Proverbia Prv 20 19 1 Mélior est pauper qui ámbulat in simplicitáte sua quam dives torquens lábia sua, et insípiens. +Proverbia Prv 20 19 2 Ubi non est sciéntia ánimæ, non est bonum, et qui festínus est pédibus offéndet. +Proverbia Prv 20 19 3 Stultítia hóminis supplántat gressus ejus, et contra Deum fervet ánimo suo. +Proverbia Prv 20 19 4 Divítiæ addunt amícos plúrimos; a páupere autem et hi quos hábuit separántur. b +Proverbia Prv 20 19 5 Testis falsus non erit impunítus, et qui mendácia lóquitur non effúgiet. b +Proverbia Prv 20 19 6 Multi colunt persónam poténtis, et amíci sunt dona tribuéntis. b +Proverbia Prv 20 19 7a Fratres hóminis páuperis odérunt eum; ínsuper et amíci procul recessérunt ab eo. +Proverbia Prv 20 19 7b Qui tantum verba sectátur nihil habébit; +Proverbia Prv 20 19 8 qui autem posséssor est mentis díligit ánimam suam, et custos prudéntiæ invéniet bona. +Proverbia Prv 20 19 9 Falsus testis non erit impunítus, et qui lóquitur mendácia períbit. b +Proverbia Prv 20 19 10 Non decent stultum delíciæ, nec servum dominári princípibus. b +Proverbia Prv 20 19 11 Doctrína viri per patiéntiam nóscitur, et glória ejus est iníqua prætérgredi. b +Proverbia Prv 20 19 12 Sicut frémitus leónis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hiláritas ejus. b +Proverbia Prv 20 19 13 Dolor patris fílius stultus, et tecta júgiter perstillántia litigiósa múlier. b +Proverbia Prv 20 19 14 Domus et divítiæ dantur a paréntibus; a Dómino autem próprie uxor prudens. +Proverbia Prv 20 19 15 Pigrédo immíttit sopórem, et ánima dissolúta esúriet. b +Proverbia Prv 20 19 16 Qui custódit mandátum custódit ánimam suam; qui autem négligit viam suam mortificábitur. b +Proverbia Prv 20 19 17 Fœnerátur Dómino qui miserétur páuperis, et vicissitúdinem suam reddet ei. b +Proverbia Prv 20 19 18 Érudi fílium tuum; ne despéres: ad interfectiónem autem ejus ne ponas ánimam tuam. b +Proverbia Prv 20 19 19 Qui impátiens est sustinébit damnum, et cum rapúerit, áliud appónet. b +Proverbia Prv 20 19 20 Audi consílium, et súscipe disciplínam, ut sis sápiens in novíssimis tuis. +Proverbia Prv 20 19 21 Multæ cogitatiónes in corde viri; volúntas autem Dómini permanébit. +Proverbia Prv 20 19 22 Homo índigens miséricors est, et mélior est pauper quam vir mendax. b +Proverbia Prv 20 19 23 Timor Dómini ad vitam, et in plenitúdine commorábitur absque visitatióne péssima. +Proverbia Prv 20 19 24 Abscóndit piger manum suam sub ascélla, nec ad os suum ápplicat eam. b +Proverbia Prv 20 19 25 Pestilénte flagelláto stultus sapiéntior erit; si autem corripúeris sapiéntem, intélliget disciplínam. b +Proverbia Prv 20 19 26 Qui afflígit patrem, et fugat matrem, ignominiósus est et infélix. b +Proverbia Prv 20 19 27 Non cesses, fili, audíre doctrínam, nec ignóres sermónes sciéntiæ. b +Proverbia Prv 20 19 28 Testis iníquus derídet judícium, et os impiórum dévorat iniquitátem. b +Proverbia Prv 20 19 29 Paráta sunt derisóribus judícia, et mállei percutiéntes stultórum corpóribus. +Proverbia Prv 20 20 1 Luxuriósa res vinum, et tumultuósa ebríetas: quicúmque his delectátur non erit sápiens. +Proverbia Prv 20 20 2 Sicut rugítus leónis, ita et terror regis: qui próvocat eum peccat in ánimam suam. +Proverbia Prv 20 20 3 Honor est hómini qui séparat se a contentiónibus; omnes autem stulti miscéntur contuméliis. +Proverbia Prv 20 20 4 Propter frigus piger aráre nóluit; mendicábit ergo æstáte, et non dábitur illi. b +Proverbia Prv 20 20 5 Sicut aqua profúnda, sic consílium in corde viri; sed homo sápiens exháuriet illud. b +Proverbia Prv 20 20 6 Multi hómines misericórdes vocántur; virum autem fidélem quis invéniet? +Proverbia Prv 20 20 7 Justus qui ámbulat in simplicitáte sua beátos post se fílios derelínquet. +Proverbia Prv 20 20 8 Rex qui sedet in sólio judícii díssipat omne malum intúitu suo. +Proverbia Prv 20 20 9 Quis potest dícere: Mundum est cor meum; purus sum a peccáto? b +Proverbia Prv 20 20 10 Pondus et pondus, mensúra et mensúra: utrúmque abominábile est apud Deum. b +Proverbia Prv 20 20 11 Ex stúdiis suis intellígitur puer, si munda et recta sint ópera ejus. b +Proverbia Prv 20 20 12 Aurem audiéntem, et óculum vidéntem: Dóminus fecit utrúmque. +Proverbia Prv 20 20 13 Noli dilígere somnum, ne te egéstas ópprimat: áperi óculos tuos, et saturáre pánibus. b +Proverbia Prv 20 20 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recésserit, tunc gloriábitur. b +Proverbia Prv 20 20 15 Est aurum et multitúdo gemmárum, et vas pretiósum lábia sciéntiæ. b +Proverbia Prv 20 20 16 Tolle vestiméntum ejus qui fidejússor éxtitit aliéni, et pro extráneis aufer pignus ab eo. b +Proverbia Prv 20 20 17 Suávis est hómini panis mendácii, et póstea implébitur os ejus cálculo. b +Proverbia Prv 20 20 18 Cogitatiónes consíliis roborántur, et gubernáculis tractánda sunt bella. b +Proverbia Prv 20 20 19 Ei qui revélat mystéria, et ámbulat fraudulénter, et dilátat lábia sua, ne commisceáris. b +Proverbia Prv 20 20 20 Qui maledícit patri suo et matri, extinguétur lucérna ejus in médiis ténebris: b +Proverbia Prv 20 20 21 hæréditas ad quam festinátur in princípio, in novíssimo benedictióne carébit. +Proverbia Prv 20 20 22 Ne dicas: Reddam malum: exspécta Dóminum, et liberábit te. +Proverbia Prv 20 20 23 Abominátio est apud Dóminum pondus et pondus; statéra dolósa non est bona. +Proverbia Prv 20 20 24 A Dómino dirigúntur gressus viri: quis autem hóminum intellígere potest viam suam? +Proverbia Prv 20 20 25 Ruína est hómini devoráre sanctos, et post vota retractáre. b +Proverbia Prv 20 20 26 Díssipat ímpios rex sápiens, et incúrvat super eos fórnicem. b +Proverbia Prv 20 20 27 Lucérna Dómini spiráculum hóminis, quæ invéstigat ómnia secréta ventris. b +Proverbia Prv 20 20 28 Misericórdia et véritas custódiunt regem, et roborátur cleméntia thronus ejus. b +Proverbia Prv 20 20 29 Exsultátio júvenum fortitúdo eórum, et dígnitas senum caníties. b +Proverbia Prv 20 20 30 Livor vúlneris abstérget mala, et plagæ in secretióribus ventris. b +Proverbia Prv 20 21 1 Sicut divisiónes aquárum, ita cor regis in manu Dómini: quocúmque volúerit, inclinábit illud. +Proverbia Prv 20 21 2 Omnis via viri recta sibi vidétur: appéndit autem corda Dóminus. +Proverbia Prv 20 21 3 Fácere misericórdiam et judícium magis placet Dómino quam víctimæ. +Proverbia Prv 20 21 4 Exaltátio oculórum est dilatátio cordis; lucérna impiórum peccátum. +Proverbia Prv 20 21 5 Cogitatiónes robústi semper in abundántia; omnis autem piger semper in egestáte est. b +Proverbia Prv 20 21 6 Qui cóngregat thesáuros lingua mendácii vanus et excors est, et impingétur ad láqueos mortis. b +Proverbia Prv 20 21 7 Rapínæ impiórum détrahent eos, quia noluérunt fácere judícium. +Proverbia Prv 20 21 8 Pervérsa via viri aliéna est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. +Proverbia Prv 20 21 9 Mélius est sedére in ángulo dómatis, quam cum mulíere litigiósa, et in domo commúni. b +Proverbia Prv 20 21 10 Ánima ímpii desíderat malum: non miserébitur próximo suo. b +Proverbia Prv 20 21 11 Mulctáto pestilénte, sapiéntior erit párvulus, et si sectétur sapiéntem, sumet sciéntiam. +Proverbia Prv 20 21 12 Excógitat justus de domo ímpii, ut détrahat ímpios a malo. +Proverbia Prv 20 21 13 Qui obtúrat aurem suam ad clamórem páuperis, et ipse clamábit, et non exaudiétur. b +Proverbia Prv 20 21 14 Munus abscónditum extínguit iras, et donum in sinu indignatiónem máximam. b +Proverbia Prv 20 21 15 Gáudium justo est fácere judícium, et pavor operántibus iniquitátem. b +Proverbia Prv 20 21 16 Vir qui erráverit a via doctrínæ in cœtu gigántum commorábitur. b +Proverbia Prv 20 21 17 Qui díligit épulas in egestáte erit; qui amat vinum et pínguia non ditábitur. b +Proverbia Prv 20 21 18 Pro justo datur ímpius, et pro rectis iníquus. b +Proverbia Prv 20 21 19 Mélius est habitáre in terra desérta quam cum mulíere rixósa et iracúnda. b +Proverbia Prv 20 21 20 Thesáurus desiderábilis, et óleum in habitáculo justi: et imprúdens homo dissipábit illud. b +Proverbia Prv 20 21 21 Qui séquitur justítiam et misericórdiam invéniet vitam, justítiam, et glóriam. b +Proverbia Prv 20 21 22 Civitátem fórtium ascéndit sápiens, et destrúxit robur fidúciæ ejus. +Proverbia Prv 20 21 23 Qui custódit os suum et linguam suam custódit ab angústiis ánimam suam. +Proverbia Prv 20 21 24 Supérbus et árrogans vocátur indóctus, qui in ira operátur supérbiam. +Proverbia Prv 20 21 25 Desidéria occídunt pigrum: noluérunt enim quidquam manus ejus operári. b +Proverbia Prv 20 21 26 Tota die concupíscit et desíderat; qui autem justus est, tríbuet, et non cessábit. +Proverbia Prv 20 21 27 Hóstiæ impiórum abominábiles, quia offerúntur ex scélere. b +Proverbia Prv 20 21 28 Testis mendax períbit; vir obédiens loquétur victóriam. +Proverbia Prv 20 21 29 Vir ímpius procáciter obfírmat vultum suum; qui autem rectus est córrigit viam suam. +Proverbia Prv 20 21 30 Non est sapiéntia, non est prudéntia, non est consílium contra Dóminum. b +Proverbia Prv 20 21 31 Equus parátur ad diem belli; Dóminus autem salútem tríbuit. +Proverbia Prv 20 22 1 Mélius est nomen bonum quam divítiæ multæ; super argéntum et aurum grátia bona. +Proverbia Prv 20 22 2 Dives et pauper obviavérunt sibi: utriúsque operátor est Dóminus. +Proverbia Prv 20 22 3 Cállidus vidit malum, et abscóndit se; ínnocens pertránsiit, et afflíctus est damno. b +Proverbia Prv 20 22 4 Finis modéstiæ timor Dómini, divítiæ, et glória, et vita. b +Proverbia Prv 20 22 5 Arma et gládii in via pervérsi; custos autem ánimæ suæ longe recédit ab eis. b +Proverbia Prv 20 22 6 Provérbium est: adoléscens juxta viam suam; étiam cum senúerit, non recédet ab ea. b +Proverbia Prv 20 22 7 Dives paupéribus ímperat, et qui áccipit mútuum servus est fœnerántis. b +Proverbia Prv 20 22 8 Qui séminat iniquitátem metet mala, et virga iræ suæ consummábitur. b +Proverbia Prv 20 22 9 Qui pronus est ad misericórdiam benedicétur: de pánibus enim suis dedit páuperi. Victóriam et honórem acquíret qui dat múnera; ánimam autem aufert accipiéntium. +Proverbia Prv 20 22 10 Éjice derisórem, et exíbit cum eo júrgium, cessabúntque causæ et contuméliæ. b +Proverbia Prv 20 22 11 Qui díligit cordis mundítiam, propter grátiam labiórum suórum habébit amícum regem. b +Proverbia Prv 20 22 12 Óculi Dómini custódiunt sciéntiam, et supplantántur verba iníqui. +Proverbia Prv 20 22 13 Dicit piger: Leo est foris; in médio plateárum occidéndus sum. b +Proverbia Prv 20 22 14 Fóvea profúnda os aliénæ: cui irátus est Dóminus, íncidet in eam. b +Proverbia Prv 20 22 15 Stultítia colligáta est in corde púeri, et virga disciplínæ fugábit eam. b +Proverbia Prv 20 22 16 Qui calumniátur páuperem ut áugeat divítias suas, dabit ipse ditióri, et egébit. b +Proverbia Prv 20 22 17 Inclína aurem tuam, et audi verba sapiéntium: appóne autem cor ad doctrínam meam, b +Proverbia Prv 20 22 18 quæ pulchra erit tibi cum serváveris eam in ventre tuo, et redundábit in lábiis tuis: +Proverbia Prv 20 22 19 ut sit in Dómino fidúcia tua, unde et osténdi eam tibi hódie. +Proverbia Prv 20 22 20 Ecce descrípsi eam tibi triplíciter, in cogitatiónibus et sciéntia: +Proverbia Prv 20 22 21 ut osténderem tibi firmitátem et elóquia veritátis, respondére ex his illis qui misérunt te. +Proverbia Prv 20 22 22 Non fácias violéntiam páuperi quia pauper est, neque cónteras egénum in porta: b +Proverbia Prv 20 22 23 quia judicábit Dóminus causam ejus, et confíget eos qui confixérunt ánimam ejus. +Proverbia Prv 20 22 24 Noli esse amícus hómini iracúndo, neque ámbules cum viro furióso: +Proverbia Prv 20 22 25 ne forte discas sémitas ejus, et sumas scándalum ánimæ tuæ. +Proverbia Prv 20 22 26 Noli esse cum his qui defígunt manus suas, et qui vades se ófferunt pro débitis: +Proverbia Prv 20 22 27 si enim non habes unde restítuas, quid causæ est ut tollat operiméntum de cubíli tuo? +Proverbia Prv 20 22 28 Ne transgrediáris términos antíquos, quos posuérunt patres tui. +Proverbia Prv 20 22 29 Vidísti virum velócem in ópere suo? coram régibus stabit, nec erit ante ignóbiles. +Proverbia Prv 20 23 1 Quando séderis ut cómedas cum príncipe, diligénter atténde quæ appósita sunt ante fáciem tuam. +Proverbia Prv 20 23 2 Et státue cultrum in gútture tuo: si tamen habes in potestáte ánimam tuam. +Proverbia Prv 20 23 3 Ne desíderes de cibis ejus, in quo est panis mendácii. +Proverbia Prv 20 23 4 Noli laboráre ut ditéris, sed prudéntiæ tuæ pone modum. b +Proverbia Prv 20 23 5 Ne érigas óculos tuos ad opes quas non potes habére, quia fácient sibi pennas quasi áquilæ, et volábunt in cælum. +Proverbia Prv 20 23 6 Ne cómedas cum hómine ínvido, et ne desíderes cibos ejus: b +Proverbia Prv 20 23 7 quóniam in similitúdinem aríoli et conjectóris ǽstimat quod ignórat. Cómede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. +Proverbia Prv 20 23 8 Cibos quos coméderas évomes, et perdes pulchros sermónes tuos. +Proverbia Prv 20 23 9 In áuribus insipiéntium ne loquáris, qui despícient doctrínam elóquii tui. b +Proverbia Prv 20 23 10 Ne attíngas parvulórum términos, et agrum pupillórum ne intróëas: b +Proverbia Prv 20 23 11 propínquus enim illórum fortis est, et ipse judicábit contra te causam illórum. +Proverbia Prv 20 23 12 Ingrediátur ad doctrínam cor tuum, et aures tuæ ad verba sciéntiæ. b +Proverbia Prv 20 23 13 Noli subtráhere a púero disciplínam: si enim percússeris eum virga, non moriétur. +Proverbia Prv 20 23 14 Tu virga percúties eum, et ánimam ejus de inférno liberábis. +Proverbia Prv 20 23 15 Fili mi, si sápiens fúerit ánimus tuus, gaudébit tecum cor meum: +Proverbia Prv 20 23 16 et exsultábunt renes mei, cum locúta fúerint rectum lábia tua. +Proverbia Prv 20 23 17 Non æmulétur cor tuum peccatóres, sed in timóre Dómini esto tota die: +Proverbia Prv 20 23 18 quia habébis spem in novíssimo, et præstolátio tua non auferétur. +Proverbia Prv 20 23 19 Audi, fili mi, et esto sápiens, et dírige in via ánimum tuum. b +Proverbia Prv 20 23 20 Noli esse in convíviis potatórum, nec in comessatiónibus eórum qui carnes ad vescéndum cónferunt: +Proverbia Prv 20 23 21 quia vacántes pótibus et dantes sýmbola consuméntur, et vestiétur pannis dormitátio. +Proverbia Prv 20 23 22 Audi patrem tuum, qui génuit te, et ne contémnas cum senúerit mater tua. +Proverbia Prv 20 23 23 Veritátem eme, et noli véndere sapiéntiam, et doctrínam, et intelligéntiam. +Proverbia Prv 20 23 24 Exsúltat gáudio pater justi; qui sapiéntem génuit, lætábitur in eo. +Proverbia Prv 20 23 25 Gáudeat pater tuus et mater tua, et exsúltet quæ génuit te. +Proverbia Prv 20 23 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant. b +Proverbia Prv 20 23 27 Fóvea enim profúnda est méretrix, et púteus angústus aliéna. +Proverbia Prv 20 23 28 Insidiátur in via quasi latro, et quos incáutos víderit, interfíciet. +Proverbia Prv 20 23 29 Cui vae? cujus patri vae? cui rixæ? cui fóveæ? cui sine causa vúlnera? cui suffúsio oculórum? b +Proverbia Prv 20 23 30 nonne his qui commorántur in vino, et student calícibus epotándis? +Proverbia Prv 20 23 31 Ne intueáris vinum quando flavéscit, cum splendúerit in vitro color ejus: ingréditur blande, +Proverbia Prv 20 23 32 sed in novíssimo mordébit ut cóluber, et sicut régulus venéna diffúndet. +Proverbia Prv 20 23 33 Óculi tui vidébunt extráneas, et cor tuum loquétur pervérsa. +Proverbia Prv 20 23 34 Et eris sicut dórmiens in médio mari, et quasi sopítus gubernátor, amísso clavo. +Proverbia Prv 20 23 35 Et dices: Verberavérunt me, sed non dólui; traxérunt me, et ego non sensi. Quando evigilábo, et rursus vina repériam? +Proverbia Prv 20 24 1 Ne æmuléris viros malos, nec desíderes esse cum eis: +Proverbia Prv 20 24 2 quia rapínas meditátur mens eórum, et fraudes lábia eórum loquúntur. +Proverbia Prv 20 24 3 Sapiéntia ædificábitur domus, et prudéntia roborábitur. b +Proverbia Prv 20 24 4 In doctrína replebúntur cellária, univérsa substántia pretiósa et pulchérrima. +Proverbia Prv 20 24 5 Vir sápiens fortis est, et vir doctus robústus et válidus: +Proverbia Prv 20 24 6 quia cum dispositióne inítur bellum, et erit salus ubi multa consília sunt. +Proverbia Prv 20 24 7 Excélsa stulto sapiéntia; in porta non áperiet os suum. +Proverbia Prv 20 24 8 Qui cógitat mala fácere stultus vocábitur: b +Proverbia Prv 20 24 9 cogitátio stulti peccátum est, et abominátio hóminum detráctor. +Proverbia Prv 20 24 10 Si desperáveris lassus in die angústiæ, imminuétur fortitúdo tua. b +Proverbia Prv 20 24 11 Érue eos qui ducúntur ad mortem, et qui trahúntur ad intéritum, liberáre ne cesses. +Proverbia Prv 20 24 12 Si díxeris: Vires non súppetunt; qui inspéctor est cordis ipse intélligit: et servatórem ánimæ tuæ nihil fallit, reddétque hómini juxta ópera sua. +Proverbia Prv 20 24 13 Cómede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcíssimum gútturi tuo. b +Proverbia Prv 20 24 14 Sic et doctrína sapiéntiæ ánimæ tuæ: quam cum invéneris, habébis in novíssimis spem, et spes tua non períbit. +Proverbia Prv 20 24 15 Ne insidiéris, et quæras impietátem in domo justi, neque vastes réquiem ejus. b +Proverbia Prv 20 24 16 Sépties enim cadet justus, et resúrget: ímpii autem córruent in malum. +Proverbia Prv 20 24 17 Cum cecíderit inimícus tuus ne gáudeas, et in ruína ejus ne exsúltet cor tuum: +Proverbia Prv 20 24 18 ne forte vídeat Dóminus, et displíceat ei, et áuferat ab eo iram suam. +Proverbia Prv 20 24 19 Ne conténdas cum péssimis, nec æmuléris ímpios: +Proverbia Prv 20 24 20 quóniam non habent futurórum spem mali, et lucérna impiórum extinguétur. +Proverbia Prv 20 24 21 Time Dóminum, fili mi, et regem, et cum detractóribus non commisceáris: b +Proverbia Prv 20 24 22 quóniam repénte consúrget perdítio eórum, et ruínam utriúsque quis novit? +Proverbia Prv 20 24 23 Hæc quoque sapiéntibus. Cognóscere persónam in judício non est bonum. b +Proverbia Prv 20 24 24 Qui dicunt ímpio: Justus es: maledícent eis pópuli, et detestabúntur eos tribus. +Proverbia Prv 20 24 25 Qui árguunt eum laudabúntur, et super ipsos véniet benedíctio. +Proverbia Prv 20 24 26 Lábia deosculábitur qui recta verba respóndet. b +Proverbia Prv 20 24 27 Prǽpara foris opus tuum, et diligénter exérce agrum tuum, ut póstea ædífices domum tuam. b +Proverbia Prv 20 24 28 Ne sis testis frustra contra próximum tuum, nec lactes quemquam lábiis tuis. b +Proverbia Prv 20 24 29 Ne dicas: Quómodo fecit mihi, sic fáciam ei; reddam unicuíque secúndum opus suum. +Proverbia Prv 20 24 30 Per agrum hóminis pigri transívi, et per víneam viri stulti: b +Proverbia Prv 20 24 31 et ecce totum repléverant urtícæ, et operúerant superfíciem ejus spinæ, et macéria lápidum destrúcta erat. +Proverbia Prv 20 24 32 Quod cum vidíssem, pósui in corde meo, et exémplo dídici disciplínam. +Proverbia Prv 20 24 33 Parum, inquam, dórmies, módicum dormitábis; pauxíllum manus cónseres ut quiéscas: +Proverbia Prv 20 24 34 et véniet tibi quasi cursor egéstas, et mendícitas quasi vir armátus. +Proverbia Prv 20 25 1 Hae quoque parábolæ Salomónis, quas transtulérunt viri Ezechíæ regis Juda. +Proverbia Prv 20 25 2 Glória Dei est celáre verbum, et glória regum investigáre sermónem. b +Proverbia Prv 20 25 3 Cælum sursum, et terra deórsum, et cor regum inscrutábile. +Proverbia Prv 20 25 4 Aufer rubíginem de argénto, et egrediétur vas puríssimum. +Proverbia Prv 20 25 5 Aufer impietátem de vultu regis, et firmábitur justítia thronus ejus. +Proverbia Prv 20 25 6 Ne gloriósus appáreas coram rege, et in loco magnórum ne stéteris. +Proverbia Prv 20 25 7 Mélius est enim ut dicátur tibi: Ascénde huc, quam ut humiliéris coram príncipe. +Proverbia Prv 20 25 8 Quæ vidérunt óculi tui ne próferas in júrgio cito, ne póstea emendáre non possis, cum dehonestáveris amícum tuum. b +Proverbia Prv 20 25 9 Causam tuam tracta cum amíco tuo, et secrétum extráneo ne revéles: +Proverbia Prv 20 25 10 ne forte insúltet tibi cum audíerit, et exprobráre non cesset. Grátia et amicítia líberant: quas tibi serva, ne exprobrábilis fias. +Proverbia Prv 20 25 11 Mala áurea in lectis argénteis, qui lóquitur verbum in témpore suo. b +Proverbia Prv 20 25 12 Ináuris áurea, et margarítum fulgens, qui árguit sapiéntem et aurem obediéntem. +Proverbia Prv 20 25 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legátus fidélis ei qui misit eum: ánimam ipsíus requiéscere facit. +Proverbia Prv 20 25 14 Nubes, et ventus, et plúviæ non sequéntes, vir gloriósus et promíssa non complens. +Proverbia Prv 20 25 15 Patiéntia leniétur princeps, et lingua mollis confrínget durítiam. b +Proverbia Prv 20 25 16 Mel invenísti: cómede quod súfficit tibi, ne forte satiátus évomas illud. b +Proverbia Prv 20 25 17 Súbtrahe pedem tuum de domo próximi tui, nequándo satiátus óderit te. +Proverbia Prv 20 25 18 Jáculum, et gládius, et sagítta acúta, homo qui lóquitur contra próximum suum falsum testimónium. b +Proverbia Prv 20 25 19 Dens pútridus, et pes lassus, qui sperat super infidéli in die angústiæ, +Proverbia Prv 20 25 20 et amíttit pállium in die frígoris. Acétum in nitro, qui cantat cármina cordi péssimo. Sicut tínea vestiménto, et vermis ligno, ita tristítia viri nocet cordi. +Proverbia Prv 20 25 21 Si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitíerit, da ei aquam bíbere: b +Proverbia Prv 20 25 22 prunas enim congregábis super caput ejus, et Dóminus reddet tibi. +Proverbia Prv 20 25 23 Ventus áquilo díssipat plúvias, et fácies tristis linguam detrahéntem. b +Proverbia Prv 20 25 24 Mélius est sedére in ángulo dómatis quam cum mulíere litigiósa et in domo commúni. b +Proverbia Prv 20 25 25 Aqua frígida ánimæ sitiénti, et núntius bonus de terra longínqua. b +Proverbia Prv 20 25 26 Fons turbátus pede et vena corrúpta, justus cadens coram ímpio. b +Proverbia Prv 20 25 27 Sicut qui mel multum comédit non est ei bonum, sic qui scrutátor est majestátis opprimétur a glória. b +Proverbia Prv 20 25 28 Sicut urbs patens et absque murórum ámbitu, ita vir qui non potest in loquéndo cohibére spíritum suum. +Proverbia Prv 20 26 1 Quómodo nix in æstáte, et plúviæ in messe, sic índecens est stulto glória. +Proverbia Prv 20 26 2 Sicut avis ad ália tránsvolans, et passer quólibet vadens, sic maledíctum frustra prolátum in quémpiam supervéniet. b +Proverbia Prv 20 26 3 Flagéllum equo, et camus ásino, et virga in dorso imprudéntium. b +Proverbia Prv 20 26 4 Ne respóndeas stulto juxta stultítiam suam, ne efficiáris ei símilis. b +Proverbia Prv 20 26 5 Respónde stulto juxta stultítiam suam, ne sibi sápiens esse videátur. +Proverbia Prv 20 26 6 Claudus pédibus, et iniquitátem bibens, qui mittit verba per núntium stultum. b +Proverbia Prv 20 26 7 Quómodo pulchras frustra habet claudus tíbias, sic índecens est in ore stultórum parábola. +Proverbia Prv 20 26 8 Sicut qui mittit lápidem in acérvum Mercúrii, ita qui tríbuit insipiénti honórem. +Proverbia Prv 20 26 9 Quómodo si spina nascátur in manu temulénti, sic parábola in ore stultórum. +Proverbia Prv 20 26 10 Judícium detérminat causas, et qui impónit stulto siléntium iras mítigat. +Proverbia Prv 20 26 11 Sicut canis qui revértitur ad vómitum suum, sic imprúdens qui íterat stultítiam suam. +Proverbia Prv 20 26 12 Vidísti hóminem sapiéntem sibi vidéri? magis illo spem habébit insípiens. +Proverbia Prv 20 26 13 Dicit piger: Leo est in via, et leǽna in itinéribus. b +Proverbia Prv 20 26 14 Sicut óstium vértitur in cárdine suo, ita piger in léctulo suo. +Proverbia Prv 20 26 15 Abscóndit piger manum sub ascélla sua, et labórat si ad os suum eam convérterit. +Proverbia Prv 20 26 16 Sapiéntior sibi piger vidétur septem viris loquéntibus senténtias. +Proverbia Prv 20 26 17 Sicut qui apprehéndit áuribus canem, sic qui transit impátiens et commiscétur rixæ altérius. b +Proverbia Prv 20 26 18 Sicut nóxius est qui mittit sagíttas et lánceas in mortem, b +Proverbia Prv 20 26 19 ita vir fraudulénter nocet amíco suo, et cum fúerit deprehénsus dicit: Ludens feci. +Proverbia Prv 20 26 20 Cum defécerint ligna extinguétur ignis, et susurróne subtrácto, júrgia conquiéscent. b +Proverbia Prv 20 26 21 Sicut carbónes ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracúndus súscitat rixas. +Proverbia Prv 20 26 22 Verba susurrónis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt ad íntima ventris. +Proverbia Prv 20 26 23 Quómodo si argénto sórdido ornáre velis vas fíctile, sic lábia tuméntia cum péssimo corde sociáta. +Proverbia Prv 20 26 24 Lábiis suis intellígitur inimícus, cum in corde tractáverit dolos. +Proverbia Prv 20 26 25 Quando submíserit vocem suam, ne credíderis ei, quóniam septem nequítiæ sunt in corde illíus. +Proverbia Prv 20 26 26 Qui óperit ódium fraudulénter, revelábitur malítia ejus in consílio. +Proverbia Prv 20 26 27 Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui volvit lápidem revertétur ad eum. +Proverbia Prv 20 26 28 Lingua fallax non amat veritátem, et os lúbricum operátur ruínas. +Proverbia Prv 20 27 1 Ne gloriéris in crástinum, ignórans quid superventúra páriat dies. +Proverbia Prv 20 27 2 Laudet te aliénus, et non os tuum; extráneus, et non lábia tua. b +Proverbia Prv 20 27 3 Grave est saxum, et onerósa aréna, sed ira stulti utróque grávior. b +Proverbia Prv 20 27 4 Ira non habet misericórdiam nec erúmpens furor, et ímpetum concitáti ferre quis póterit? +Proverbia Prv 20 27 5 Mélior est manifésta corréptio quam amor abscónditus. b +Proverbia Prv 20 27 6 Melióra sunt vúlnera diligéntis quam fraudulénta óscula odiéntis. +Proverbia Prv 20 27 7 Ánima saturáta calcábit favum, et ánima esúriens étiam amárum pro dulci sumet. b +Proverbia Prv 20 27 8 Sicut avis tránsmigrans de nido suo, sic vir qui derelínquit locum suum. b +Proverbia Prv 20 27 9 Unguénto et váriis odóribus delectátur cor, et bonis amíci consíliis ánima dulcorátur. b +Proverbia Prv 20 27 10a Amícum tuum et amícum patris tui ne dimíseris, et domum fratris tui ne ingrediáris in die afflictiónis tuæ. +Proverbia Prv 20 27 10b Mélior est vicínus juxta quam frater procul. +Proverbia Prv 20 27 11 Stude sapiéntiæ, fili mi, et lætífica cor meum, ut possis exprobránti respondére sermónem. b +Proverbia Prv 20 27 12 Astútus videns malum, abscónditus est: párvuli transeúntes sustinuérunt dispéndia. b +Proverbia Prv 20 27 13 Tolle vestiméntum ejus qui spopóndit pro extráneo, et pro aliénis aufer ei pignus. b +Proverbia Prv 20 27 14 Qui benedícit próximo suo voce grandi, de nocte consúrgens maledicénti símilis erit. b +Proverbia Prv 20 27 15 Tecta perstillántia in die frígoris et litigiósa múlier comparántur. b +Proverbia Prv 20 27 16 Qui rétinet eam quasi qui ventum téneat, et óleum déxteræ suæ vocábit. +Proverbia Prv 20 27 17 Ferrum ferro exacúitur, et homo exácuit fáciem amíci sui. b +Proverbia Prv 20 27 18 Qui servat ficum cómedet fructus ejus, et qui custos est dómini sui glorificábitur. b +Proverbia Prv 20 27 19 Quómodo in aquis respléndent vultus prospiciéntium, sic corda hóminum manifésta sunt prudéntibus. b +Proverbia Prv 20 27 20 Inférnus et perdítio numquam impléntur: simíliter et óculi hóminum insatiábiles. b +Proverbia Prv 20 27 21 Quómodo probátur in conflatório argéntum et in fornáce aurum, sic probátur homo ore laudántis. Cor iníqui inquírit mala, cor autem rectum inquírit sciéntiam. b +Proverbia Prv 20 27 22 Si contúderis stultum in pila quasi ptísanas feriénte désuper pilo, non auferétur ab eo stultítia ejus. b +Proverbia Prv 20 27 23 Diligénter agnósce vultum pécoris tui, tuósque greges consídera: b +Proverbia Prv 20 27 24 non enim habébis júgiter potestátem, sed coróna tribuétur in generatiónem et generatiónem. +Proverbia Prv 20 27 25 Apérta sunt prata, et apparuérunt herbæ viréntes, et collécta sunt fœna de móntibus. +Proverbia Prv 20 27 26 Agni ad vestiméntum tuum, et hædi ad agri prétium. +Proverbia Prv 20 27 27 Suffíciat tibi lac caprárum in cibos tuos, et in necessária domus tuæ, et ad victum ancíllis tuis. +Proverbia Prv 20 28 1 Fugit ímpius némine persequénte; justus autem, quasi leo confídens, absque terróre erit. +Proverbia Prv 20 28 2 Propter peccáta terræ multi príncipes ejus; et propter hóminis sapiéntiam, et horum sciéntiam quæ dicúntur, vita ducis lóngior erit. b +Proverbia Prv 20 28 3 Vir pauper calúmnians páuperes símilis est imbri veheménti in quo parátur fames. b +Proverbia Prv 20 28 4 Qui derelínquunt legem laudant ímpium; qui custódiunt, succendúntur contra eum. b +Proverbia Prv 20 28 5 Viri mali non cógitant judícium; qui autem inquírunt Dóminum animadvértunt ómnia. +Proverbia Prv 20 28 6 Mélior est pauper ámbulans in simplicitáte sua quam dives in pravis itinéribus. +Proverbia Prv 20 28 7 Qui custódit legem fílius sápiens est; qui autem comessatóres pascit confúndit patrem suum. +Proverbia Prv 20 28 8 Qui coacérvat divítias usúris et fœ́nore, liberáli in páuperes cóngregat eas. +Proverbia Prv 20 28 9 Qui declínat aures suas ne áudiat legem, orátio ejus erit execrábilis. +Proverbia Prv 20 28 10 Qui décipit justos in via mala, in intéritu suo córruet, et símplices possidébunt bona ejus. +Proverbia Prv 20 28 11 Sápiens sibi vidétur vir dives; pauper autem prudens scrutábitur eum. +Proverbia Prv 20 28 12 In exsultatióne justórum multa glória est; regnántibus ímpiis, ruínæ hóminum. b +Proverbia Prv 20 28 13 Qui abscóndit scélera sua non dirigétur; qui autem conféssus fúerit et relíquerit ea, misericórdiam consequétur. b +Proverbia Prv 20 28 14 Beátus homo qui semper est pávidus; qui vero mentis est duræ córruet in malum. +Proverbia Prv 20 28 15 Leo rúgiens et ursus esúriens, princeps ímpius super pópulum páuperem. b +Proverbia Prv 20 28 16 Dux índigens prudéntia multos ópprimet per calúmniam; qui autem odit avarítiam, longi fient dies ejus. +Proverbia Prv 20 28 17 Hóminem qui calumniátur ánimæ sánguinem, si usque ad lacum fúgerit, nemo sústinet. b +Proverbia Prv 20 28 18 Qui ámbulat simplíciter salvus erit; qui pervérsis gráditur viis cóncidet semel. b +Proverbia Prv 20 28 19 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium replébitur egestáte. b +Proverbia Prv 20 28 20 Vir fidélis multum laudábitur; qui autem festínat ditári non erit ínnocens. +Proverbia Prv 20 28 21 Qui cognóscit in judício fáciem non bene facit; iste et pro buccélla panis déserit veritátem. +Proverbia Prv 20 28 22 Vir qui festínat ditári, et áliis ínvidet, ignórat quod egéstas supervéniet ei. +Proverbia Prv 20 28 23 Qui córripit hóminem grátiam póstea invéniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandiménta décipit. b +Proverbia Prv 20 28 24 Qui súbtrahit áliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccátum, párticeps homicídæ est. b +Proverbia Prv 20 28 25 Qui se jactat et dilátat, júrgia cóncitat; qui vero sperat in Dómino sanábitur. b +Proverbia Prv 20 28 26 Qui confídit in corde suo stultus est; qui autem gráditur sapiénter, ipse salvábitur. +Proverbia Prv 20 28 27 Qui dat páuperi non indigébit; qui déspicit deprecántem sustinébit penúriam. b +Proverbia Prv 20 28 28 Cum surréxerint ímpii, abscondéntur hómines; cum illi períerint, multiplicabúntur justi. b +Proverbia Prv 20 29 1 Viro qui corripiéntem dura cervíce contémnit, repentínus ei supervéniet intéritus, et eum sánitas non sequétur. +Proverbia Prv 20 29 2 In multiplicatióne justórum lætábitur vulgus; cum ímpii súmpserint principátum, gemet pópulus. b +Proverbia Prv 20 29 3 Vir qui amat sapiéntiam lætíficat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substántiam. b +Proverbia Prv 20 29 4 Rex justus érigit terram; vir avárus déstruet eam. b +Proverbia Prv 20 29 5 Homo qui blandis fictísque sermónibus lóquitur amíco suo rete expándit gréssibus ejus. b +Proverbia Prv 20 29 6 Peccántem virum iníquum invólvet láqueus, et justus laudábit atque gaudébit. b +Proverbia Prv 20 29 7 Novit justus causam páuperum; ímpius ignórat sciéntiam. +Proverbia Prv 20 29 8 Hómines pestiléntes díssipant civitátem; sapiéntes vero avértunt furórem. b +Proverbia Prv 20 29 9 Vir sápiens si cum stulto conténderit, sive irascátur, sive rídeat, non invéniet réquiem. b +Proverbia Prv 20 29 10 Viri sánguinum odérunt símplicem; justi autem quaérunt ánimam ejus. b +Proverbia Prv 20 29 11 Totum spíritum suum profert stultus; sápiens differt, et resérvat in pósterum. b +Proverbia Prv 20 29 12 Princeps qui libénter audit verba mendácii, omnes minístros habet ímpios. b +Proverbia Prv 20 29 13 Pauper et créditor obviavérunt sibi: utriúsque illuminátor est Dóminus. +Proverbia Prv 20 29 14 Rex qui júdicat in veritáte páuperes, thronus ejus in ætérnum firmábitur. +Proverbia Prv 20 29 15 Virga atque corréptio tríbuit sapiéntiam; puer autem qui dimíttitur voluntáti suæ confúndit matrem suam. b +Proverbia Prv 20 29 16 In multiplicatióne impiórum multiplicabúntur scélera, et justi ruínas eórum vidébunt. b +Proverbia Prv 20 29 17 Érudi fílium tuum, et refrigerábit te, et dabit delícias ánimæ tuæ. b +Proverbia Prv 20 29 18 Cum prophetía defécerit, dissipábitur pópulus; qui vero custódit legem beátus est. b +Proverbia Prv 20 29 19 Servus verbis non potest erudíri, quia quod dicis intélligit, et respondére contémnit. b +Proverbia Prv 20 29 20 Vidísti hóminem velócem ad loquéndum? stultítia magis speránda est quam illíus corréptio. b +Proverbia Prv 20 29 21 Qui delicáte a puerítia nutrit servum suum póstea séntiet eum contumácem. b +Proverbia Prv 20 29 22 Vir iracúndus próvocat rixas, et qui ad indignándum fácilis est erit ad peccándum proclívior. b +Proverbia Prv 20 29 23 Supérbum séquitur humílitas, et húmilem spíritu suscípiet glória. b +Proverbia Prv 20 29 24 Qui cum fure partícipat odit ánimam suam; adjurántem audit, et non índicat. b +Proverbia Prv 20 29 25 Qui timet hóminem cito córruet; qui sperat in Dómino sublevábitur. b +Proverbia Prv 20 29 26 Multi requírunt fáciem príncipis, et judícium a Dómino egréditur singulórum. +Proverbia Prv 20 29 27 Abominántur justi virum ímpium, et abominántur ímpii eos qui in recta sunt via. Verbum custódiens fílius extra perditiónem erit. b +Proverbia Prv 20 30 1 Verba Congregántis, fílii Voméntis. Vísio quam locútus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum moránte confortátus, ait: +Proverbia Prv 20 30 2 Stultíssimus sum virórum, et sapiéntia hóminum non est mecum. b +Proverbia Prv 20 30 3 Non dídici sapiéntiam, et non novi sciéntiam sanctórum. +Proverbia Prv 20 30 4 Quis ascéndit in cælum, atque descéndit? quis contínuit spíritum in mánibus suis? quis colligávit aquas quasi in vestiménto? quis suscitávit omnes términos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen fílii ejus, si nosti? +Proverbia Prv 20 30 5 Omnis sermo Dei ignítus: clýpeus est sperántibus in se. b +Proverbia Prv 20 30 6 Ne addas quidquam verbis illíus, et arguáris, inveniarísque mendax. +Proverbia Prv 20 30 7 Duo rogávi te: ne déneges mihi ántequam móriar: b +Proverbia Prv 20 30 8 vanitátem et verba mendácia longe fac a me; mendicitátem et divítias ne déderis mihi: tríbue tantum víctui meo necessária, +Proverbia Prv 20 30 9 ne forte satiátus illíciar ad negándum, et dicam: Quis est Dóminus? aut egestáte compúlsus, furer, et perjúrem nomen Dei mei. +Proverbia Prv 20 30 10 Ne accúses servum ad dóminum suum, ne forte maledícat tibi, et córruas. b +Proverbia Prv 20 30 11 Generátio quæ patri suo maledícit, et quæ matri suæ non benedícit; b +Proverbia Prv 20 30 12 generátio quæ sibi munda vidétur, et tamen non est lota a sórdibus suis; +Proverbia Prv 20 30 13 generátio cujus excélsi sunt óculi, et pálpebræ ejus in alta surréctæ; +Proverbia Prv 20 30 14 generátio quæ pro déntibus gládios habet, et commándit moláribus suis, ut cómedat ínopes de terra, et páuperes ex homínibus. +Proverbia Prv 20 30 15 Sanguisúgæ duæ sunt fíliæ, dicéntes: Affer, affer. Tria sunt insaturabília, et quartum quod numquam dicit: Súfficit. b +Proverbia Prv 20 30 16 Inférnus, et os vulvæ, et terra quæ non satiátur aqua: ignis vero numquam dicit: Súfficit. +Proverbia Prv 20 30 17 Óculum qui subsánnat patrem, et qui déspicit partum matris suæ, effódiant eum corvi de torréntibus, et cómedant eum fílii áquilæ! b +Proverbia Prv 20 30 18 Tria sunt difficília mihi, et quartum pénitus ignóro: b +Proverbia Prv 20 30 19 viam áquilæ in cælo, viam cólubri super petram, viam navis in médio mari, et viam viri in adolescéntia. +Proverbia Prv 20 30 20 Talis est et via mulíeris adúlteræ, quæ comédit, et tergens os suum dicit: Non sum operáta malum. +Proverbia Prv 20 30 21 Per tria movétur terra, et quartum non potest sustinére: b +Proverbia Prv 20 30 22 per servum, cum regnáverit; per stultum, cum saturátus fúerit cibo; +Proverbia Prv 20 30 23 per odiósam mulíerem, cum in matrimónio fúerit assúmpta; et per ancíllam, cum fúerit hæres dóminæ suæ. +Proverbia Prv 20 30 24 Quátuor sunt mínima terræ, et ipsa sunt sapientióra sapiéntibus: b +Proverbia Prv 20 30 25 formícæ, pópulus infírmus, qui prǽparat in messe cibum sibi; +Proverbia Prv 20 30 26 lepúsculus, plebs inválida, qui cóllocat in petra cubíle suum; +Proverbia Prv 20 30 27 regem locústa non habet, et egréditur univérsa per turmas suas; +Proverbia Prv 20 30 28 stéllio mánibus nítitur, et morátur in ǽdibus regis. +Proverbia Prv 20 30 29 Tria sunt quæ bene gradiúntur, et quartum quod incédit felíciter: b +Proverbia Prv 20 30 30 leo, fortíssimus bestiárum, ad nullíus pavébit occúrsum; +Proverbia Prv 20 30 31 gallus succínctus lumbos; et áries; nec est rex, qui resístat ei. +Proverbia Prv 20 30 32 Est qui stultus appáruit postquam elevátus est in sublíme; si enim intellexísset, ori suo imposuísset manum. b +Proverbia Prv 20 30 33 Qui autem fórtiter premit úbera ad eliciéndum lac éxprimit butýrum; et qui veheménter emúngit élicit sánguinem; et qui próvocat iras prodúcit discórdias. +Proverbia Prv 20 31 1 Verba Lamuélis regis. Vísio qua erudívit eum mater sua. +Proverbia Prv 20 31 2 Quid, dilécte mi? quid, dilécte úteri mei? quid, dilécte votórum meórum? b +Proverbia Prv 20 31 3 Ne déderis muliéribus substántiam tuam, et divítias tuas ad deléndos reges. +Proverbia Prv 20 31 4 Noli régibus, o Lámuel, noli régibus dare vinum, quia nullum secrétum est ubi regnat ebríetas; +Proverbia Prv 20 31 5 et ne forte bibant, et obliviscántur judiciórum, et mutent causam filiórum páuperis. +Proverbia Prv 20 31 6 Date síceram mœréntibus, et vinum his qui amáro sunt ánimo. +Proverbia Prv 20 31 7 Bibant, et obliviscántur egestátis suæ, et dolóris sui non recordéntur ámplius. +Proverbia Prv 20 31 8 Áperi os tuum muto, et causis ómnium filiórum qui pertránseunt. +Proverbia Prv 20 31 9 Áperi os tuum, decérne quod justum est, et júdica ínopem et páuperem. +Proverbia Prv 20 31 10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus. b +Proverbia Prv 20 31 11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. +Proverbia Prv 20 31 12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. +Proverbia Prv 20 31 13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum. +Proverbia Prv 20 31 14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. +Proverbia Prv 20 31 15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. +Proverbia Prv 20 31 16 Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. +Proverbia Prv 20 31 17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. +Proverbia Prv 20 31 18 Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus; non extinguétur in nocte lucérna ejus. +Proverbia Prv 20 31 19 Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. +Proverbia Prv 20 31 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. +Proverbia Prv 20 31 21 Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis; omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. +Proverbia Prv 20 31 22 Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum ejus. +Proverbia Prv 20 31 23 Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. +Proverbia Prv 20 31 24 Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. +Proverbia Prv 20 31 25 Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. +Proverbia Prv 20 31 26 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. +Proverbia Prv 20 31 27 Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. +Proverbia Prv 20 31 28 Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt; vir ejus, et laudávit eam. +Proverbia Prv 20 31 29 Multæ fíliæ congregavérunt divítias; tu supergréssa es univérsas. +Proverbia Prv 20 31 30 Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. +Proverbia Prv 20 31 31 Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus. +# Ecclesiástes Eccl Ecclesiástes +Ecclesiástes Eccl 21 1 1 Verba Ecclesiástæ, fílii David, regis Jerúsalem. +Ecclesiástes Eccl 21 1 2 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes; vánitas vanitátum, et ómnia vánitas. b +Ecclesiástes Eccl 21 1 3 Quid habet ámplius homo de univérso labóre suo quo labórat sub sole? +Ecclesiástes Eccl 21 1 4 Generátio prǽterit, et generátio advénit; terra autem in ætérnum stat. +Ecclesiástes Eccl 21 1 5 Óritur sol et óccidit, et ad locum suum revértitur; ibíque renáscens, +Ecclesiástes Eccl 21 1 6 gyrat per merídiem, et fléctitur ad aquilónem. Lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus, et in círculos suos revértitur. +Ecclesiástes Eccl 21 1 7 Ómnia flúmina intrant in mare, et mare non redúndat; ad locum unde éxeunt flúmina revertúntur ut íterum fluant. +Ecclesiástes Eccl 21 1 8 Cunctæ res diffíciles; non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur. +Ecclesiástes Eccl 21 1 9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futúrum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciéndum est. +Ecclesiástes Eccl 21 1 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dícere: Ecce hoc recens est: jam enim præcéssit in sǽculis quæ fuérunt ante nos. +Ecclesiástes Eccl 21 1 11 Non est priórum memória; sed nec eórum quidem quæ póstea futúra sunt erit recordátio apud eos qui futúri sunt in novíssimo. +Ecclesiástes Eccl 21 1 12 Ego Ecclesiástes fui rex Israël in Jerúsalem; b +Ecclesiástes Eccl 21 1 13 et propósui in ánimo meo quǽrere et investigáre sapiénter de ómnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupatiónem péssimam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea. +Ecclesiástes Eccl 21 1 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. +Ecclesiástes Eccl 21 1 15 Pervérsi diffícile corrigúntur, et stultórum infinítus est númerus. +Ecclesiástes Eccl 21 1 16 Locútus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus efféctus sum, et præcéssi omnes sapiéntia qui fuérunt ante me in Jerúsalem; et mens mea contempláta est multa sapiénter, et dídici. b +Ecclesiástes Eccl 21 1 17 Dedíque cor meum ut scirem prudéntiam atque doctrínam, errorésque et stultítiam; et agnóvi quod in his quoque esset labor et afflíctio spíritus: +Ecclesiástes Eccl 21 1 18 eo quod in multa sapiéntia multa sit indignátio; et qui addit sciéntiam, addit et labórem. +Ecclesiástes Eccl 21 2 1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et áffluam delíciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vánitas. +Ecclesiástes Eccl 21 2 2 Risum reputávi errórem, et gáudio dixi: Quid frustra decíperis? +Ecclesiástes Eccl 21 2 3 Cogitávi in corde meo abstráhere a vino carnem meam, ut ánimam meam transférrem ad sapiéntiam, devitarémque stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, quo facto opus est sub sole número diérum vitæ suæ. +Ecclesiástes Eccl 21 2 4 Magnificávi ópera mea, ædificávi mihi domos, et plantávi víneas; +Ecclesiástes Eccl 21 2 5 feci hortos et pomária, et consévi ea cuncti géneris arbóribus; +Ecclesiástes Eccl 21 2 6 et exstrúxi mihi piscínas aquárum, ut irrigárem silvam lignórum germinántium. +Ecclesiástes Eccl 21 2 7 Possédi servos et ancíllas, multámque famíliam hábui: arménta quoque, et magnos óvium greges, ultra omnes qui fuérunt ante me in Jerúsalem; +Ecclesiástes Eccl 21 2 8 coacervávi mihi argéntum et aurum, et substántias regum ac provinciárum; feci mihi cantóres et cantatríces, et delícias filiórum hóminum, scyphos, et úrceos in ministério ad vina fundénda; +Ecclesiástes Eccl 21 2 9 et supergréssus sum ópibus omnes qui ante me fuérunt in Jerúsalem: sapiéntia quoque perseverávit mecum. +Ecclesiástes Eccl 21 2 10 Et ómnia quæ desideravérunt óculi mei non negávi eis, nec prohíbui cor meum quin omni voluptáte fruerétur, et oblectáret se in his quæ præparáveram; et hanc ratus sum partem meam si úterer labóre meo. +Ecclesiástes Eccl 21 2 11 Cumque me convertíssem ad univérsa ópera quæ fécerant manus meæ, et ad labóres in quibus frustra sudáveram, vidi in ómnibus vanitátem et afflictiónem ánimi, et nihil permanére sub sole. +Ecclesiástes Eccl 21 2 12 Transívi ad contemplándam sapiéntiam, errorésque, et stultítiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factórem suum?) b +Ecclesiástes Eccl 21 2 13 Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum differt lux a ténebris. +Ecclesiástes Eccl 21 2 14 Sapiéntis óculi in cápite ejus; stultus in ténebris ámbulat: et dídici quod unus utriúsque esset intéritus. +Ecclesiástes Eccl 21 2 15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod majórem sapiéntiæ dedi óperam? Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas. +Ecclesiástes Eccl 21 2 16 Non enim erit memória sapiéntis simíliter ut stulti in perpétuum, et futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus. +Ecclesiástes Eccl 21 2 17 Et idcírco tǽduit me vitæ meæ, vidéntem mala univérsa esse sub sole, et cuncta vanitátem et afflictiónem spíritus. b +Ecclesiástes Eccl 21 2 18 Rursus detestátus sum omnem indústriam meam, qua sub sole studiosíssime laborávi, habitúrus hærédem post me, +Ecclesiástes Eccl 21 2 19 quem ignóro utrum sápiens an stultus futúrus sit, et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus fui: et est quidquam tam vanum? +Ecclesiástes Eccl 21 2 20 Unde cessávi, renuntiavítque cor meum ultra laboráre sub sole. +Ecclesiástes Eccl 21 2 21 Nam cum álius labóret in sapiéntia, et doctrína, et sollicitúdine, hómini otióso quæsíta dimíttit; et hoc ergo vánitas et magnum malum. +Ecclesiástes Eccl 21 2 22 Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo, et afflictióne spíritus, qua sub sole cruciátus est? b +Ecclesiástes Eccl 21 2 23 Cuncti dies ejus dolóribus et ærúmnis pleni sunt, nec per noctem mente requiéscit. Et hoc nonne vánitas est? +Ecclesiástes Eccl 21 2 24 Nonne mélius est comédere et bíbere, et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis? et hoc de manu Dei est. +Ecclesiástes Eccl 21 2 25 Quis ita devorábit et delíciis áffluet ut ego? +Ecclesiástes Eccl 21 2 26 Hómini bono in conspéctu suo dedit Deus sapiéntiam, et sciéntiam, et lætítiam; peccatóri autem dedit afflictiónem et curam supérfluam, ut addat, et cóngreget, et tradat ei qui plácuit Deo; sed et hoc vánitas est, et cassa sollicitúdo mentis. +Ecclesiástes Eccl 21 3 1 Ómnia tempus habent, et suis spátiis tránseunt univérsa sub cælo. +Ecclesiástes Eccl 21 3 2 Tempus nascéndi, et tempus moriéndi; tempus plantándi, et tempus evelléndi quod plantátum est. +Ecclesiástes Eccl 21 3 3 Tempus occidéndi, et tempus sanándi; tempus destruéndi, et tempus ædificándi. +Ecclesiástes Eccl 21 3 4 Tempus flendi, et tempus ridéndi; tempus plangéndi, et tempus saltándi. +Ecclesiástes Eccl 21 3 5 Tempus spargéndi lápides, et tempus colligéndi, tempus amplexándi, et tempus longe fíeri ab ampléxibus. +Ecclesiástes Eccl 21 3 6 Tempus acquiréndi, et tempus perdéndi; tempus custodiéndi, et tempus abjiciéndi. +Ecclesiástes Eccl 21 3 7 Tempus scindéndi, et tempus consuéndi; tempus tacéndi, et tempus loquéndi. +Ecclesiástes Eccl 21 3 8 Tempus dilectiónis, et tempus ódii; tempus belli, et tempus pacis. +Ecclesiástes Eccl 21 3 9 Quid habet ámplius homo de labóre suo? +Ecclesiástes Eccl 21 3 10 Vidi afflictiónem quam dedit Deus fíliis hóminum, ut distendántur in ea. +Ecclesiástes Eccl 21 3 11 Cuncta fecit bona in témpore suo, et mundum trádidit disputatióni eórum, ut non invéniat homo opus quod operátus est Deus ab inítio usque ad finem. +Ecclesiástes Eccl 21 3 12 Et cognóvi quod non esset mélius nisi lætári, et fácere bene in vita sua; +Ecclesiástes Eccl 21 3 13 omnis enim homo qui comédit et bibit, et videt bonum de labóre suo, hoc donum Dei est. +Ecclesiástes Eccl 21 3 14 Dídici quod ómnia ópera quæ fecit Deus persevérent in perpétuum; non póssumus eis quidquam áddere, nec auférre, quæ fecit Deus ut timeátur. +Ecclesiástes Eccl 21 3 15 Quod factum est, ipsum pérmanet; quæ futúra sunt jam fuérunt, et Deus instáurat quod ábiit. +Ecclesiástes Eccl 21 3 16 Vidi sub sole in loco judícii impietátem, et in loco justítiæ iniquitátem: b +Ecclesiástes Eccl 21 3 17 et dixi in corde meo: Justum et ímpium judicábit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. +Ecclesiástes Eccl 21 3 18 Dixi in corde meo de fíliis hóminum, ut probáret eos Deus, et osténderet símiles esse béstiis. +Ecclesiástes Eccl 21 3 19 Idcírco unus intéritus est hóminis et jumentórum, et æqua utriúsque condítio. Sicut móritur homo, sic et illa moriúntur. Simíliter spirant ómnia, et nihil habet homo juménto ámplius: cuncta súbjacent vanitáti, b +Ecclesiástes Eccl 21 3 20 et ómnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram páriter revertúntur. +Ecclesiástes Eccl 21 3 21 Quis novit si spíritus filiórum Adam ascéndat sursum, et si spíritus jumentórum descéndat deórsum? +Ecclesiástes Eccl 21 3 22 Et deprehéndi nihil esse mélius quam lætári hóminem in ópere suo, et hanc esse partem illíus. Quis enim eum addúcet ut post se futúra cognóscat? +Ecclesiástes Eccl 21 4 1 Verti me ad ália, et vidi calúmnias quæ sub sole gerúntur, et lácrimas innocéntium, et néminem consolatórem, nec posse resístere eórum violéntiæ, cunctórum auxílio destitútos, +Ecclesiástes Eccl 21 4 2 et laudávi magis mórtuos quam vivéntes; +Ecclesiástes Eccl 21 4 3 et feliciórem utróque judicávi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. +Ecclesiástes Eccl 21 4 4 Rursum contemplátus sum omnes labóres hóminum, et indústrias animadvérti patére invídiæ próximi; et in hoc ergo vánitas et cura supérflua est. b +Ecclesiástes Eccl 21 4 5 Stultus cómplicat manus suas, et comédit carnes suas, dicens: +Ecclesiástes Eccl 21 4 6 Mélior est pugíllus cum réquie, quam plena útraque manus cum labóre et afflictióne ánimi. +Ecclesiástes Eccl 21 4 7 Consíderans, réperi et áliam vanitátem sub sole. b +Ecclesiástes Eccl 21 4 8 Unus est, et secúndum non habet, non fílium, non fratrem, et tamen laboráre non cessat, nec satiántur óculi ejus divítiis; nec recógitat, dicens: Cui labóro, et fraudo ánimam meam bonis? In hoc quoque vánitas est et afflíctio péssima. +Ecclesiástes Eccl 21 4 9 Mélius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emoluméntum societátis suæ. b +Ecclesiástes Eccl 21 4 10 Si unus cecíderit, ab áltero fulciétur. Vae soli, quia cum cecíderit, non habet sublevántem se. +Ecclesiástes Eccl 21 4 11 Et si dormíerint duo, fovebúntur mútuo; unus quómodo calefíet? +Ecclesiástes Eccl 21 4 12 Et si quíspiam prævalúerit contra unum, duo resístunt ei; funículus triplex diffícile rúmpitur. +Ecclesiástes Eccl 21 4 13 Mélior est puer pauper et sápiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidére in pósterum. b +Ecclesiástes Eccl 21 4 14 Quod de cárcere catenísque intérdum quis egrediátur ad regnum; et álius, natus in regno, inópia consumátur. +Ecclesiástes Eccl 21 4 15 Vidi cunctos vivéntes qui ámbulant sub sole cum adolescénte secúndo, qui consúrget pro eo. +Ecclesiástes Eccl 21 4 16 Infinítus númerus est pópuli ómnium qui fuérunt ante eum, et qui póstea futúri sunt non lætabúntur in eo; sed et hoc vánitas et afflíctio spíritus. +Ecclesiástes Eccl 21 4 17 Custódi pedem tuum ingrédiens domum Dei, et appropínqua ut áudias. Multo enim mélior est obediéntia quam stultórum víctimæ, qui nésciunt quid fáciunt mali. b +Ecclesiástes Eccl 21 5 1 Ne témere quid loquáris, neque cor tuum sit velox ad proferéndum sermónem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcírco sint pauci sermónes tui. +Ecclesiástes Eccl 21 5 2 Multas curas sequúntur sómnia, et in multis sermónibus inveniétur stultítia. +Ecclesiástes Eccl 21 5 3 Si quid vovísti Deo, ne moréris réddere: dísplicet enim ei infidélis et stulta promíssio, sed quodcúmque vóveris redde: +Ecclesiástes Eccl 21 5 4 multóque mélius est non vovére, quam post votum promíssa non réddere. +Ecclesiástes Eccl 21 5 5 Ne déderis os tuum ut peccáre fácias carnem tuam, neque dicas coram ángelo: Non est providéntia: ne forte irátus Deus contra sermónes tuos díssipet cuncta ópera mánuum tuárum. +Ecclesiástes Eccl 21 5 6 Ubi multa sunt sómnia, plúrimæ sunt vanitátes, et sermónes innúmeri; tu vero Deum time. +Ecclesiástes Eccl 21 5 7 Si víderis calúmnias egenórum, et violénta judícia, et subvérti justítiam in província, non miréris super hoc negótio: quia excélso excélsior est álius, et super hos quoque eminentióres sunt álii; b +Ecclesiástes Eccl 21 5 8 et ínsuper univérsæ terræ rex ímperat serviénti. +Ecclesiástes Eccl 21 5 9 Avárus non implébitur pecúnia, et qui amat divítias fructum non cápiet ex eis; et hoc ergo vánitas. +Ecclesiástes Eccl 21 5 10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui cómedunt eas. Et quid prodest possessóri, nisi quod cernit divítias óculis suis? +Ecclesiástes Eccl 21 5 11 Dulcis est somnus operánti, sive parum sive multum cómedat; satúritas autem dívitis non sinit eum dormíre. +Ecclesiástes Eccl 21 5 12 Est et ália infírmitas péssima quam vidi sub sole: divítiæ conservátæ in malum dómini sui. b +Ecclesiástes Eccl 21 5 13 Péreunt enim in afflictióne péssima: generávit fílium qui in summa egestáte erit. +Ecclesiástes Eccl 21 5 14 Sicut egréssus est nudus de útero matris suæ, sic revertétur, et nihil áuferet secum de labóre suo. +Ecclesiástes Eccl 21 5 15 Miserábilis prorsus infírmitas: quómodo venit, sic revertétur. Quid ergo prodest ei quod laborávit in ventum? +Ecclesiástes Eccl 21 5 16 cunctis diébus vitæ suæ comédit in ténebris, et in curis multis, et in ærúmna atque tristítia. +Ecclesiástes Eccl 21 5 17 Hoc ítaque visum est mihi bonum, ut cómedat quis et bibat, et fruátur lætítia ex labóre suo quo laborávit ipse sub sole, número diérum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et haec est pars illíus. +Ecclesiástes Eccl 21 5 18 Et omni hómini cui dedit Deus divítias atque substántiam, potestatémque ei tríbuit ut cómedat ex eis, et fruátur parte sua, et lætétur de labóre suo: hoc est donum Dei. +Ecclesiástes Eccl 21 5 19 Non enim satis recordábitur diérum vitæ suæ, eo quod Deus óccupet delíciis cor ejus. +Ecclesiástes Eccl 21 6 1 Est et áliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud hómines: +Ecclesiástes Eccl 21 6 2 vir cui dedit Deus divítias, et substántiam, et honórem, et nihil deest ánimæ suæ ex ómnibus quæ desíderat; nec tríbuit ei potestátem Deus ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria magna est. +Ecclesiástes Eccl 21 6 3 Si genúerit quíspiam centum líberos, et víxerit multos annos, et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non utátur bonis substántiæ suæ, sepulturáque cáreat: de hoc ergo pronúntio quod mélior illo sit abortívus. +Ecclesiástes Eccl 21 6 4 Frustra enim venit, et pergit ad ténebras, et oblivióne delébitur nomen ejus. +Ecclesiástes Eccl 21 6 5 Non vidit solem, neque cognóvit distántiam boni et mali. +Ecclesiástes Eccl 21 6 6 Étiam si duóbus míllibus annis víxerit, et non fúerit perfrúitus bonis, nonne ad unum locum próperant ómnia? +Ecclesiástes Eccl 21 6 7 Omnis labor hóminis in ore ejus; sed ánima ejus non implébitur. b +Ecclesiástes Eccl 21 6 8 Quid habet ámplius sápiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? +Ecclesiástes Eccl 21 6 9 Mélius est vidére quod cúpias, quam desideráre quod néscias. Sed et hoc vánitas est, et præsúmptio spíritus. b +Ecclesiástes Eccl 21 6 10 Qui futúrus est, jam vocátum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiórem se in judício conténdere. b +Ecclesiástes Eccl 21 6 11 Verba sunt plúrima, multámque in disputándo habéntia vanitátem. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 1 Quid necésse est hómini majóra se quǽrere, cum ignóret quid condúcat sibi in vita sua, número diérum peregrinatiónis suæ, et témpore quod velut umbra prǽterit? aut quis ei póterit indicáre quod post eum futúrum sub sole sit? +Ecclesiástes Eccl 21 7 2 Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa, et dies mortis die nativitátis. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 3 Mélius est ire ad domum luctus quam ad domum convívii; in illa enim finis cunctórum admonétur hóminum, et vivens cógitat quid futúrum sit. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 4 Mélior est ira risu, quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus delinquéntis. +Ecclesiástes Eccl 21 7 5 Cor sapiéntium ubi tristítia est, et cor stultórum ubi lætítia. +Ecclesiástes Eccl 21 7 6 Mélius est a sapiénte córripi, quam stultórum adulatióne décipi; b +Ecclesiástes Eccl 21 7 7 quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vánitas. +Ecclesiástes Eccl 21 7 8 Calúmnia contúrbat sapiéntem, et perdet robur cordis illíus. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 9 Mélior est finis oratiónis quam princípium. Mélior est pátiens arrogánte. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 10 Ne sis velox ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit. +Ecclesiástes Eccl 21 7 11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod prióra témpora melióra fuére quam nunc sunt? stulta enim est hujuscémodi interrogátio. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 12 Utílior est sapiéntia cum divítiis, et magis prodest vidéntibus solem. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 13 Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet erudítio et sapiéntia, quod vitam tríbuunt possessóri suo. +Ecclesiástes Eccl 21 7 14 Consídera ópera Dei, quod nemo possit corrígere quem ille despéxerit. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 15 In die bona frúere bonis, et malam diem prǽcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non invéniat homo contra eum justas querimónias. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 16 Hæc quoque vidi in diébus vanitátis meæ: justus perit in justítia sua, et ímpius multo vivit témpore in malítia sua. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 17 Noli esse justus multum, neque plus sápias quam necésse est, ne obstupéscas. +Ecclesiástes Eccl 21 7 18 Ne ímpie agas multum, et noli esse stultus, ne moriáris in témpore non tuo. +Ecclesiástes Eccl 21 7 19 Bonum est te sustentáre justum: sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil négligit. +Ecclesiástes Eccl 21 7 20 Sapiéntia confortávit sapiéntem super decem príncipes civitátis; b +Ecclesiástes Eccl 21 7 21 non est enim homo justus in terra qui fáciat bonum et non peccet. +Ecclesiástes Eccl 21 7 22 Sed et cunctis sermónibus qui dicúntur ne accómodes cor tuum, ne forte áudias servum tuum maledicéntem tibi; b +Ecclesiástes Eccl 21 7 23 scit enim consciéntia tua quia et tu crebro maledixísti áliis. +Ecclesiástes Eccl 21 7 24 Cuncta tentávi in sapiéntia. Dixi: Sápiens effíciar: et ipsa lóngius recéssit a me, b +Ecclesiástes Eccl 21 7 25 multo magis quam erat. Et alta profúnditas, quis invéniet eam? +Ecclesiástes Eccl 21 7 26 Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem, et quǽrerem sapiéntiam, et ratiónem, et ut cognóscerem impietátem stulti, et errórem imprudéntium: b +Ecclesiástes Eccl 21 7 27 et invéni amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum est, et sagéna cor ejus; víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo effúgiet illam; qui autem peccátor est capiétur ab illa. +Ecclesiástes Eccl 21 7 28 Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum ut invenírem ratiónem, +Ecclesiástes Eccl 21 7 29 quam adhuc quærit ánima mea, et non invéni. Virum de mille unum réperi; mulíerem ex ómnibus non invéni. +Ecclesiástes Eccl 21 7 30 Solúmmodo hoc invéni, quod fécerit Deus hóminem rectum, et ipse se infinítis miscúerit quæstiónibus. b +Ecclesiástes Eccl 21 7 31 Quis talis ut sápiens est? et quis cognóvit solutiónem verbi? b +Ecclesiástes Eccl 21 8 1 Sapiéntia hóminis lucet in vultu ejus, et potentíssimus fáciem illíus commutábit. +Ecclesiástes Eccl 21 8 2 Ego os regis obsérvo, et præcépta juraménti Dei. b +Ecclesiástes Eccl 21 8 3 Ne festínes recédere a fácie ejus, neque permáneas in ópere malo: quia omne quod volúerit fáciet. +Ecclesiástes Eccl 21 8 4 Et sermo illíus potestáte plenus est, nec dícere ei quisquam potest: Quare ita facis? +Ecclesiástes Eccl 21 8 5 Qui custódit præcéptum non experiétur quidquam mali. Tempus et responsiónem cor sapiéntis intélligit. +Ecclesiástes Eccl 21 8 6 Omni negótio tempus est, et opportúnitas: et multa hóminis afflíctio, +Ecclesiástes Eccl 21 8 7 quia ignórat prætérita, et futúra nullo scire potest núntio. +Ecclesiástes Eccl 21 8 8 Non est in hóminis potestáte prohibére spíritum, nec habet potestátem in die mortis: nec sínitur quiéscere ingruénte bello, neque salvábit impíetas ímpium. b +Ecclesiástes Eccl 21 8 9 Ómnia haec considerávi, et dedi cor meum in cunctis opéribus quæ fiunt sub sole. Intérdum dominátur homo hómini in malum suum. b +Ecclesiástes Eccl 21 8 10 Vidi ímpios sepúltos, qui étiam cum adhuc víverent in loco sancto erant, et laudabántur in civitáte quasi justórum óperum. Sed et hoc vánitas est. +Ecclesiástes Eccl 21 8 11 Étenim quia non profértur cito contra malos senténtia, absque timóre ullo fílii hóminum pérpetrant mala. +Ecclesiástes Eccl 21 8 12 Áttamen peccátor ex eo quod cénties facit malum, et per patiéntiam sustentátur; ego cognóvi quod erit bonum timéntibus Deum, qui veréntur fáciem ejus. +Ecclesiástes Eccl 21 8 13 Non sit bonum ímpio, nec prolongéntur dies ejus, sed quasi umbra tránseant qui non timent fáciem Dómini. +Ecclesiástes Eccl 21 8 14 Est et ália vánitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala provéniunt quasi ópera égerint impiórum: et sunt ímpii qui ita secúri sunt quasi justórum facta hábeant. Sed et hoc vaníssimum júdico. b +Ecclesiástes Eccl 21 8 15 Laudávi ígitur lætítiam; quod non esset hómini bonum sub sole, nisi quod coméderet, et bíberet, atque gaudéret, et hoc solum secum auférret de labóre suo, in diébus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. b +Ecclesiástes Eccl 21 8 16 Et appósui cor meum ut scirem sapiéntiam, et intellígerem distentiónem quæ versátur in terra. Est homo qui diébus et nóctibus somnum non capit óculis. b +Ecclesiástes Eccl 21 8 17 Et intelléxi quod ómnium óperum Dei nullam possit homo inveníre ratiónem eórum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboráverit ad quæréndum, tanto minus invéniat: étiam si díxerit sápiens se nosse, non póterit reperíre. +Ecclesiástes Eccl 21 9 1 Ómnia haec tractávi in corde meo, ut curióse intellígerem. Sunt justi atque sapiéntes, et ópera eórum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amóre an ódio dignus sit. +Ecclesiástes Eccl 21 9 2 Sed ómnia in futúrum servántur incérta, eo quod univérsa æque evéniant justo et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et sacrifícia contemnénti. Sicut bonus, sic et peccátor; ut perjúrus, ita et ille qui verum déjerat. +Ecclesiástes Eccl 21 9 3 Hoc est péssimum inter ómnia quæ sub sole fiunt: quia éadem cunctis evéniunt. Unde et corda filiórum hóminum impléntur malítia et contémptu in vita sua, et post haec ad ínferos deducéntur. +Ecclesiástes Eccl 21 9 4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei hábeat fidúciam; mélior est canis vivus leóne mórtuo. +Ecclesiástes Eccl 21 9 5 Vivéntes enim sciunt se esse moritúros; mórtui vero nihil novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum. +Ecclesiástes Eccl 21 9 6 Amor quoque, et ódium, et invídiæ simul periérunt; nec habent partem in hoc sǽculo, et in ópere quod sub sole géritur. +Ecclesiástes Eccl 21 9 7 Vade ergo, et cómede in lætítia panem tuum, et bibe cum gáudio vinum tuum, quia Deo placent ópera tua. b +Ecclesiástes Eccl 21 9 8 Omni témpore sint vestiménta tua cándida, et óleum de cápite tuo non defíciat. +Ecclesiástes Eccl 21 9 9 Perfrúere vita cum uxóre quam díligis, cunctis diébus vitæ instabilitátis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni témpore vanitátis tuæ: haec est enim pars in vita et in labóre tuo quo labóras sub sole. +Ecclesiástes Eccl 21 9 10 Quodcúmque fácere potest manus tua, instánter operáre, quia nec opus, nec rátio, nec sapiéntia, nec sciéntia erunt apud ínferos, quo tu próperas. +Ecclesiástes Eccl 21 9 11 Verti me ad áliud, et vidi sub sole nec velócium esse cursum, nec fórtium bellum, nec sapiéntium panem, nec doctórum divítias, nec artíficum grátiam; sed tempus casúmque in ómnibus. b +Ecclesiástes Eccl 21 9 12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiúntur hamo, et sicut aves láqueo comprehendúntur, sic capiúntur hómines in témpore malo, cum eis extémplo supervénerit. +Ecclesiástes Eccl 21 9 13 Hanc quoque sub sole vidi sapiéntiam, et probávi máximam: b +Ecclesiástes Eccl 21 9 14 cívitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallávit eam, exstruxítque munitiónes per gyrum, et perfécta est obsídio. +Ecclesiástes Eccl 21 9 15 Inventúsque est in ea vir pauper et sápiens, et liberávit urbem per sapiéntiam suam; et nullus deínceps recordátus est hóminis illíus páuperis. +Ecclesiástes Eccl 21 9 16 Et dicébam ego meliórem esse sapiéntiam fortitúdine. Quómodo ergo sapiéntia páuperis contémpta est, et verba ejus non sunt audíta? +Ecclesiástes Eccl 21 9 17 Verba sapiéntium audiúntur in siléntio, plus quam clamor príncipis inter stultos. b +Ecclesiástes Eccl 21 9 18 Mélior est sapiéntia quam arma béllica; et qui in uno peccáverit, multa bona perdet. +Ecclesiástes Eccl 21 10 1 Muscæ moriéntes perdunt suavitátem unguénti. Pretiósior est sapiéntia et glória, parva et ad tempus stultítia. +Ecclesiástes Eccl 21 10 2 Cor sapiéntis in déxtera ejus, et cor stulti in sinístra illíus. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 3 Sed et in via stultus ámbulans, cum ipse insípiens sit, omnes stultos ǽstimat. +Ecclesiástes Eccl 21 10 4 Si spíritus potestátem habéntis ascénderit super te, locum tuum ne demíseris, quia curátio fáciet cessáre peccáta máxima. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errórem egrédiens a fácie príncipis: b +Ecclesiástes Eccl 21 10 6 pósitum stultum in dignitáte sublími, et dívites sedére deórsum. +Ecclesiástes Eccl 21 10 7 Vidi servos in equis, et príncipes ambulántes super terram quasi servos. +Ecclesiástes Eccl 21 10 8 Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui díssipat sepem mordébit eum cóluber. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 9 Qui transfert lápides affligétur in eis, et qui scindit ligna vulnerábitur ab eis. +Ecclesiástes Eccl 21 10 10 Si retúsum fúerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetátum fúerit, multo labóre exacuétur, et post indústriam sequétur sapiéntia. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 11 Si mórdeat serpens in siléntio, nihil eo minus habet qui occúlte détrahit. +Ecclesiástes Eccl 21 10 12 Verba oris sapiéntis grátia, et lábia insipiéntis præcipitábunt eum; b +Ecclesiástes Eccl 21 10 13 inítium verbórum ejus stultítia, et novíssimum oris illíus error péssimus. +Ecclesiástes Eccl 21 10 14a Stultus verba multíplicat. +Ecclesiástes Eccl 21 10 14b Ignórat homo quid ante se fúerit; et quid post se futúrum sit, quis ei póterit indicáre? +Ecclesiástes Eccl 21 10 15 Labor stultórum afflíget eos, qui nésciunt in urbem pérgere. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 16 Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus príncipes mane cómedunt. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 17 Beáta terra cujus rex nóbilis est, et cujus príncipes vescúntur in témpore suo, ad reficiéndum, et non ad luxúriam. +Ecclesiástes Eccl 21 10 18 In pigrítiis humiliábitur contignátio, et in infirmitáte mánuum perstillábit domus. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 19 In risum fáciunt panem et vinum ut epuléntur vivéntes; et pecúniæ obédiunt ómnia. b +Ecclesiástes Eccl 21 10 20 In cogitatióne tua regi ne détrahas, et in secréto cubículi tui ne maledíxeris díviti: quia et aves cæli portábunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiábit senténtiam. b +Ecclesiástes Eccl 21 11 1 Mitte panem tuum super transeúntes aquas, quia post témpora multa invénies illum. +Ecclesiástes Eccl 21 11 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignóras quid futúrum sit mali super terram. +Ecclesiástes Eccl 21 11 3 Si replétæ fúerint nubes, imbrem super terram effúndent. Si cecíderit lignum ad austrum aut ad aquilónem, in quocúmque loco cecíderit, ibi erit. +Ecclesiástes Eccl 21 11 4 Qui obsérvat ventum non séminat; et qui consíderat nubes numquam metet. +Ecclesiástes Eccl 21 11 5 Quómodo ignóras quæ sit via spíritus, et qua ratióne compingántur ossa in ventre prægnántis, sic nescis ópera Dei, qui fabricátor est ómnium. +Ecclesiástes Eccl 21 11 6 Mane sémina semen tuum, et véspere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriátur, hoc aut illud; et si utrúmque simul, mélius erit. +Ecclesiástes Eccl 21 11 7 Dulce lumen, et delectábile est óculis vidére solem. b +Ecclesiástes Eccl 21 11 8 Si annis multis víxerit homo, et in his ómnibus lætátus fúerit, meminísse debet tenebrósi témporis, et diérum multórum, qui cum vénerint, vanitátis arguéntur prætérita. +Ecclesiástes Eccl 21 11 9 Lætáre ergo, júvenis, in adolescéntia tua, et in bono sit cor tuum in diébus juventútis tuæ: et ámbula in viis cordis tui, et in intúitu oculórum tuórum, et scito quod pro ómnibus his addúcet te Deus in judícium. +Ecclesiástes Eccl 21 11 10 Aufer iram a corde tuo, et ámove malítiam a carne tua: adolescéntia enim et volúptas vana sunt. +Ecclesiástes Eccl 21 12 1 Meménto Creatóris tui in diébus juventútis tuæ, ántequam véniat tempus afflictiónis, et appropínquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; +Ecclesiástes Eccl 21 12 2 ántequam tenebréscat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertántur nubes post plúviam; +Ecclesiástes Eccl 21 12 3 quando commovebúntur custódes domus, et nutábunt viri fortíssimi, et otiósæ erunt moléntes in minúto número, et tenebréscent vidéntes per forámina; +Ecclesiástes Eccl 21 12 4 et claudent óstia in platéa, in humilitáte vocis moléntis, et consúrgent ad vocem vólucris, et obsurdéscent omnes fíliæ cárminis: +Ecclesiástes Eccl 21 12 5 excélsa quoque timébunt, et formidábunt in via. Florébit amýgdalus, impinguábitur locústa, et dissipábitur cápparis, quóniam ibit homo in domum æternitátis suæ, et circuíbunt in platéa plangéntes. +Ecclesiástes Eccl 21 12 6 Ántequam rumpátur funículus argénteus, et recúrrat vitta áurea, et conterátur hýdria super fontem, et confringátur rota super cistérnam, +Ecclesiástes Eccl 21 12 7 et revertátur pulvis in terram suam unde erat, et spíritus rédeat ad Deum, qui dedit illum. +Ecclesiástes Eccl 21 12 8 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, et ómnia vánitas. b +Ecclesiástes Eccl 21 12 9 Cumque esset sapientíssimus Ecclesiástes, dócuit pópulum, et enarrávit quæ fécerat; et investígans compósuit parábolas multas. b +Ecclesiástes Eccl 21 12 10 Quæsívit verba utília, et conscrípsit sermónes rectíssimos ac veritáte plenos. +Ecclesiástes Eccl 21 12 11 Verba sapiéntium sicut stímuli, et quasi clavi in altum defíxi, quæ per magistrórum consílium data sunt a pastóre uno. +Ecclesiástes Eccl 21 12 12 His ámplius, fili mi, ne requíras. Faciéndi plures libros nullus est finis; frequénsque meditátio, carnis afflíctio est. +Ecclesiástes Eccl 21 12 13 Finem loquéndi páriter omnes audiámus. Deum time, et mandáta ejus obsérva: hoc est enim omnis homo, b +Ecclesiástes Eccl 21 12 14 et cuncta quæ fiunt addúcet Deus in judícium pro omni erráto, sive bonum, sive malum illud sit. +# Cánticum Canticorum SSol Cánticum Canticorum: Salomónis Cánticum Canticorum +Cánticum Canticorum SSol 22 1 1 Osculétur me ósculo oris sui; quia melióra sunt úbera tua vino, +Cánticum Canticorum SSol 22 1 2 fragrántia unguéntis óptimis. Óleum effúsum nomen tuum; ídeo adolescéntulæ dilexérunt te. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 3 Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum. Introdúxit me rex in cellária sua; exsultábimus et lætábimur in te, mémores úberum tuórum super vinum. Recti díligunt te. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 4 Nigra sum, sed formósa, fíliæ Jerúsalem, sicut tabernácula Cedar, sicut pelles Salomónis. b +Cánticum Canticorum SSol 22 1 5 Nolíte me consideráre quod fusca sim, quia decolorávit me sol. Fílii matris meæ pugnavérunt contra me; posuérunt me custódem in víneis: víneam meam non custodívi. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 6 Índica mihi, quem díligit ánima mea, ubi pascas, ubi cubes in merídie, ne vagári incípiam post greges sodálium tuórum. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 7 Si ignóras te, o pulchérrima inter mulíeres, egrédere, et abi post vestígia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernácula pastórum. b +Cánticum Canticorum SSol 22 1 8 Equitátui meo in cúrribus Pharaónis assimilávi te, amíca mea. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut túrturis; collum tuum sicut monília. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 10 Murénulas áureas faciémus tibi, vermiculátas argénto. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 11 Dum esset rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum. b +Cánticum Canticorum SSol 22 1 12 Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi; inter úbera mea commorábitur. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 13 Botrus cypri diléctus meus mihi in víneis Engáddi. +Cánticum Canticorum SSol 22 1 14 Ecce tu pulchra es, amíca mea! ecce tu pulchra es! Óculi tui columbárum. b +Cánticum Canticorum SSol 22 1 15 Ecce tu pulcher es, dilécte mi, et decórus! Léctulus noster flóridus. b +Cánticum Canticorum SSol 22 1 16 Tigna domórum nostrárum cédrina, laqueária nostra cypréssina. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 1 Ego flos campi, et lílium convállium. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 2 Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 3 Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo. b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 4 Introdúxit me in cellam vináriam; ordinávit in me caritátem. b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 5 Fulcíte me flóribus, stipáte me malis, quia amóre lángueo. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 6 Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 7 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit. b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 8 Vox dilécti mei; ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles. b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 9 Símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 10 En diléctus meus lóquitur mihi. Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni: +Cánticum Canticorum SSol 22 2 11 jam enim hiems tránsiit; imber ábiit, et recéssit. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 12 Flores apparuérunt in terra nostra; tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra; +Cánticum Canticorum SSol 22 2 13 ficus prótulit grossos suos; víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: +Cánticum Canticorum SSol 22 2 14 colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra. +Cánticum Canticorum SSol 22 2 15 Cápite nobis vulpes párvulas quæ demoliúntur víneas: nam vínea nostra flóruit. b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 16 Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília, b +Cánticum Canticorum SSol 22 2 17 donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ. Revértere; símilis esto, dilécte mi, cápreæ, hinnulóque cervórum super montes Bether. +Cánticum Canticorum SSol 22 3 1 In léctulo meo, per noctes, quæsívi quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. +Cánticum Canticorum SSol 22 3 2 Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quæram quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. +Cánticum Canticorum SSol 22 3 3 Invenérunt me vígiles qui custódiunt civitátem: Num quem díligit ánima mea vidístis? +Cánticum Canticorum SSol 22 3 4 Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ. +Cánticum Canticorum SSol 22 3 5 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. b +Cánticum Canticorum SSol 22 3 6 Quæ est ista quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ, et thuris, et univérsi púlveris pigmentárii? b +Cánticum Canticorum SSol 22 3 7 En léctulum Salomónis sexagínta fortes ámbiunt ex fortíssimis Israël, b +Cánticum Canticorum SSol 22 3 8 omnes tenéntes gládios, et ad bella doctíssimi: uniuscujúsque ensis super femur suum propter timóres noctúrnos. +Cánticum Canticorum SSol 22 3 9 Férculum fecit sibi rex Sálomon de lignis Líbani; +Cánticum Canticorum SSol 22 3 10 colúmnas ejus fecit argénteas, reclinatórium áureum, ascénsum purpúreum; média caritáte constrávit, propter fílias Jerúsalem. +Cánticum Canticorum SSol 22 3 11 Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 1 Quam pulchra es, amíca mea! quam pulchra es! Óculi tui columbárum, absque eo quod intrínsecus latet. Capílli tui sicut greges caprárum quæ ascendérunt de monte Gálaad. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 2 Dentes tui sicut greges tonsárum quæ ascendérunt de lavácro; omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est inter eas. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 3 Sicut vitta coccínea lábia tua, et elóquium tuum dulce. Sicut fragmen mali púnici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrínsecus latet. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificáta est cum propugnáculis; mille clýpei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 5 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, cápreæ gemélli, qui pascúntur in líliis. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 6 Donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. b +Cánticum Canticorum SSol 22 4 7 Tota pulchra es, amíca mea, et mácula non est in te. b +Cánticum Canticorum SSol 22 4 8 Veni de Líbano, sponsa mea: veni de Líbano, veni, coronáberis: de cápite Ámana, de vértice Sanir et Hermon, de cubílibus leónum, de móntibus pardórum. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 9 Vulnerásti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerásti cor meum in uno oculórum tuórum, et in uno crine colli tui. b +Cánticum Canticorum SSol 22 4 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchrióra sunt úbera tua vino, et odor unguentórum tuórum super ómnia arómata. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 11 Favus distíllans lábia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 12 Hortus conclúsus soror mea, sponsa, hortus conclúsus, fons signátus. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 13 Emissiónes tuæ paradísus malórum punicórum, cum pomórum frúctibus, cypri cum nardo. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 14 Nardus et crocus, fístula et cinnamómum, cum univérsis lignis Líbani; myrrha et aloë, cum ómnibus primis unguéntis. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 15 Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium, quæ fluunt ímpetu de Líbano. +Cánticum Canticorum SSol 22 4 16 Surge, áquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant arómata illíus. b +Cánticum Canticorum SSol 22 5 1 Véniat diléctus meus in hortum suum, et cómedat fructum pomórum suórum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; méssui myrrham meam cum aromátibus meis; comédi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comédite, amíci, et bíbite, et inebriámini, caríssimi. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 2 Ego dórmio, et cor meum vígilat. Vox dilécti mei pulsántis: Áperi mihi, soror mea, amíca mea, colúmba mea, immaculáta mea, quia caput meum plenum est rore, et cincínni mei guttis nóctium. b +Cánticum Canticorum SSol 22 5 3 Expoliávi me túnica mea: quómodo índuar illa? lavi pedes meos: quómodo inquinábo illos? +Cánticum Canticorum SSol 22 5 4 Diléctus meus misit manum suam per forámen, et venter meus intrémuit ad tactum ejus. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 5 Surréxi ut aperírem dilécto meo; manus meæ stillavérunt myrrham, et dígiti mei pleni myrrha probatíssima. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 6 Péssulum óstii mei apérui dilécto meo, at ille declináverat, atque transíerat. Ánima mea liquefácta est, ut locútus est; quæsívi, et non invéni illum; vocávi, et non respóndit mihi. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 7 Invenérunt me custódes qui circúmeunt civitátem; percussérunt me, et vulneravérunt me. Tulérunt pállium meum mihi custódes murórum. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 8 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, si invenéritis diléctum meum, ut nuntiétis ei quia amóre lángueo. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 9 Qualis est diléctus tuus ex dilécto, o pulchérrima mulíerum? qualis est diléctus tuus ex dilécto, quia sic adjurásti nos? b +Cánticum Canticorum SSol 22 5 10 Diléctus meus cándidus et rubicúndus; eléctus ex míllibus. b +Cánticum Canticorum SSol 22 5 11 Caput ejus aurum óptimum; comæ ejus sicut elátæ palmárum, nigræ quasi corvus. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 12 Óculi ejus sicut colúmbæ super rívulos aquárum, quæ lacte sunt lotæ, et résident juxta fluénta pleníssima. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 13 Genæ illíus sicut aréolæ arómatum, cónsitæ a pigmentáriis. Lábia ejus lília, distillántia myrrham primam. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 14 Manus illíus tornátiles, áureæ, plenæ hyacínthis. Venter ejus ebúrneus, distínctus sapphíris. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 15 Crura illíus colúmnæ marmóreæ quæ fundátæ sunt super bases áureas. Spécies ejus ut Líbani, eléctus ut cedri. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 16 Guttur illíus suavíssimum, et totus desiderábilis. Talis est diléctus meus, et ipse est amícus meus, fíliæ Jerúsalem. +Cánticum Canticorum SSol 22 5 17 Quo ábiit diléctus tuus, o pulchérrima mulíerum? quo declinávit diléctus tuus? et quærémus eum tecum. b +Cánticum Canticorum SSol 22 6 1 Diléctus meus descéndit in hortum suum ad aréolam arómatum, ut pascátur in hortis, et lília cólligat. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 2 Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 3 Pulchra es, amíca mea; suávis, et decóra sicut Jerúsalem; terríbilis ut castrórum ácies ordináta. b +Cánticum Canticorum SSol 22 6 4 Avérte óculos tuos a me, quia ipsi me avoláre fecérunt. Capílli tui sicut grex caprárum quæ apparuérunt de Gálaad. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 5 Dentes tui sicut grex óvium quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est in eis. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 6 Sicut cortex mali púnici, sic genæ tuæ, absque occúltis tuis. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 7 Sexagínta sunt regínæ, et octogínta concubínæ, et adolescentulárum non est númerus. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 8 Una est colúmba mea, perfécta mea, una est matris suæ, elécta genetríci suæ. Vidérunt eam fíliæ, et beatíssimam prædicavérunt; regínæ et concubínæ, et laudavérunt eam. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 9 Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta? +Cánticum Canticorum SSol 22 6 10 Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, et inspícerem si floruísset vínea, et germinássent mala púnica. b +Cánticum Canticorum SSol 22 6 11 Nescívi: ánima mea conturbávit me, propter quadrígas Amínadab. +Cánticum Canticorum SSol 22 6 12 Revértere, revértere, Sulamítis! revértere, revértere ut intueámur te. b +Cánticum Canticorum SSol 22 7 1a Quid vidébis in Sulamíte, nisi choros castrórum? +Cánticum Canticorum SSol 22 7 1b Quam pulchri sunt gressus tui in calceaméntis, fília príncipis! Junctúræ fémorum tuórum sicut monília quæ fabricáta sunt manu artíficis. b +Cánticum Canticorum SSol 22 7 2 Umbilícus tuus crater tornátilis, numquam índigens póculis. Venter tuus sicut acérvus trítici vallátus líliis. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 3 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, gemélli cápreæ. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 4 Collum tuum sicut turris ebúrnea; óculi tui sicut piscínæ in Hésebon quæ sunt in porta fíliæ multitúdinis. Nasus tuus sicut turris Líbani, quæ réspicit contra Damáscum. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 5 Caput tuum ut Carmélus; et comæ cápitis tui sicut púrpura regis vincta canálibus. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 6 Quam pulchra es, et quam decóra, caríssima, in delíciis! +Cánticum Canticorum SSol 22 7 7 Statúra tua assimiláta est palmæ, et úbera tua botris. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 8 Dixi: Ascéndam in palmam, et apprehéndam fructus ejus; et erunt úbera tua sicut botri víneæ, et odor oris tui sicut malórum. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 9 Guttur tuum sicut vinum óptimum, dignum dilécto meo ad potándum, labiísque et déntibus illíus ad ruminándum. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 10 Ego dilécto meo, et ad me convérsio ejus. b +Cánticum Canticorum SSol 22 7 11 Veni, dilécte mi, egrediámur in agrum, commorémur in villis. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 12 Mane surgámus ad víneas: videámus si flóruit vínea, si flores fructus partúriunt, si floruérunt mala púnica; ibi dabo tibi úbera mea. +Cánticum Canticorum SSol 22 7 13 Mandrágoræ dedérunt odórem in portis nostris ómnia poma: nova et vétera, dilécte mi, servávi tibi. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugéntem úbera matris meæ, ut invéniam te foris, et deósculer te, et jam me nemo despíciat? +Cánticum Canticorum SSol 22 8 2 Apprehéndam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docébis, et dabo tibi póculum ex vino condíto, et mustum malórum granatórum meórum. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 3 Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 4 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 5a Quæ est ista quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum? b +Cánticum Canticorum SSol 22 8 5b Sub árbore malo suscitávi te; ibi corrúpta est mater tua, ibi violáta est génitrix tua. b +Cánticum Canticorum SSol 22 8 6 Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 7 Aquæ multæ non potuérunt extínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 8 Soror nostra parva, et úbera non habet; quid faciémus soróri nostræ in die quando alloquénda est? b +Cánticum Canticorum SSol 22 8 9 Si murus est, ædificémus super eum propugnácula argéntea; si óstium est, compingámus illud tábulis cédrinis. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 10 Ego murus, et úbera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem repériens. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 11 Vínea fuit pacífico in ea quæ habet pópulos: trádidit eam custódibus; vir affert pro fructu ejus mille argénteos. b +Cánticum Canticorum SSol 22 8 12 Vínea mea coram me est. Mille tui pacífici, et ducénti his qui custódiunt fructus ejus. +Cánticum Canticorum SSol 22 8 13 Quæ hábitas in hortis, amíci auscúltant; fac me audíre vocem tuam. b +Cánticum Canticorum SSol 22 8 14 Fuge, dilécte mi, et assimiláre cápreæ, hinnulóque cervórum super montes arómatum. +# Sapiéntia Wis Liber Sapiéntiæ +Sapiéntia Wis 25 1 1 Dilígite justítiam, qui judicátis terram. Sentíte de Dómino in bonitáte, et in simplicitáte cordis quǽrite illum; +Sapiéntia Wis 25 1 2 quóniam invenítur ab his qui non tentant illum, appáret autem eis qui fidem habent in illum. +Sapiéntia Wis 25 1 3 Pervérsæ enim cogitatiónes séparant a Deo; probáta autem virtus córripit insipiéntes. +Sapiéntia Wis 25 1 4 Quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia, nec habitábit in córpore súbdito peccátis. +Sapiéntia Wis 25 1 5 Spíritus enim sanctus disciplínæ effúgiet fictum; et áuferet se a cogitatiónibus quæ sunt sine intelléctu, et corripiétur a superveniénte iniquitáte. +Sapiéntia Wis 25 1 6 Benígnus est enim spíritus sapiéntiæ, et non liberábit maledícum a lábiis suis; quóniam renum illíus testis est Deus, et cordis illíus scrutátor est verus et linguæ ejus audítor. +Sapiéntia Wis 25 1 7 Quóniam spíritus Dómini replévit orbem terrárum; et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis. +Sapiéntia Wis 25 1 8 Propter hoc qui lóquitur iníqua non potest látere, nec prætériet illum corrípiens judícium. +Sapiéntia Wis 25 1 9 In cogitatiónibus enim ímpii interrogátio erit; sermónum autem illíus audítio ad Deum véniet, ad correptiónem iniquitátum illíus. +Sapiéntia Wis 25 1 10 Quóniam auris zeli audit ómnia, et tumúltus murmuratiónum non abscondétur. +Sapiéntia Wis 25 1 11 Custodíte ergo vos a murmuratióne quæ nihil prodest, et a detractióne párcite linguæ: quóniam sermo obscúrus in vácuum non ibit, os autem quod mentítur occídit ánimam. b +Sapiéntia Wis 25 1 12 Nolíte zeláre mortem in erróre vitæ vestræ, neque acquirátis perditiónem in opéribus mánuum vestrárum. +Sapiéntia Wis 25 1 13 Quóniam Deus mortem non fecit. Nec lætátur in perditióne vivórum. +Sapiéntia Wis 25 1 14 Creávit enim ut essent ómnia; et sanábiles fecit natiónes orbis terrárum, et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra. +Sapiéntia Wis 25 1 15 Justítia enim perpétua est, et immortális. +Sapiéntia Wis 25 1 16 Ímpii autem mánibus et verbis accersiérunt illam, et æstimántes illam amícam, defluxérunt; et sponsiónes posuérunt ad illam, quóniam digni sunt qui sint ex parte illíus. +Sapiéntia Wis 25 2 1 Dixérunt enim cogitántes apud se non recte: Exíguum et cum tǽdio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigérium in fine hóminis, et non est qui ágnitus sit revérsus ab ínferis. +Sapiéntia Wis 25 2 2 Quia ex níhilo nati sumus, et post hoc érimus tamquam non fuérimus. Quóniam fumus flatus est in náribus nostris, et sermo scintílla ad commovéndum cor nostrum: +Sapiéntia Wis 25 2 3 qua extíncta, cinis erit corpus nostrum, et spíritus diffundétur tamquam mollis aer; et transíbit vita nostra tamquam vestígium nubis, et sicut nébula dissolvétur quæ fugáta est a rádiis solis, et a calóre illíus aggraváta. +Sapiéntia Wis 25 2 4 Et nomen nostrum obliviónem accípiet per tempus, et nemo memóriam habébit óperum nostrórum. +Sapiéntia Wis 25 2 5 Umbræ enim tránsitus est tempus nostrum, et non est revérsio finis nostri: quóniam consignáta est, et nemo revértitur. +Sapiéntia Wis 25 2 6 Veníte ergo, et fruámur bonis quæ sunt, et utámur creatúra tamquam in juventúte celériter. b +Sapiéntia Wis 25 2 7 Vino pretióso et unguéntis nos impleámus, et non prætéreat nos flos témporis. +Sapiéntia Wis 25 2 8 Coronémus nos rosis ántequam marcéscant; nullum pratum sit quod non pertránseat luxúria nostra: +Sapiéntia Wis 25 2 9 nemo nostrum exsors sit luxúriæ nostræ. Ubíque relinquámus signa lætítiæ, quóniam haec est pars nostra, et haec est sors. +Sapiéntia Wis 25 2 10 Opprimámus páuperem justum, et non parcámus víduæ, nec veteráni revereámur canos multi témporis, b +Sapiéntia Wis 25 2 11 sit autem fortitúdo nostra lex justítiæ; quod enim infírmum est inútile invenítur. +Sapiéntia Wis 25 2 12 Circumveniámus ergo justum, quóniam inútilis est nobis, et contrárius est opéribus nostris, et impróperat nobis peccáta legis, et diffámat in nos peccáta disciplínæ nostræ. +Sapiéntia Wis 25 2 13 Promíttit se sciéntiam Dei habére, et fílium Dei se nóminat. +Sapiéntia Wis 25 2 14 Factus est nobis in traductiónem cogitatiónum nostrárum. +Sapiéntia Wis 25 2 15 Gravis est nobis étiam ad vidéndum, quóniam dissímilis est áliis vita illíus, et immutátæ sunt viæ ejus. +Sapiéntia Wis 25 2 16 Tamquam nugáces æstimáti sumus ab illo, et ábstinet se a viis nostris tamquam ab immundítiis, et præfert novíssima justórum, et gloriátur patrem se habére Deum. +Sapiéntia Wis 25 2 17 Videámus ergo si sermónes illíus veri sint, et tentémus quæ ventúra sunt illi, et sciémus quæ erunt novíssima illíus. +Sapiéntia Wis 25 2 18 Si enim est verus fílius Dei, suscípiet illum, et liberábit eum de mánibus contrariórum. +Sapiéntia Wis 25 2 19 Contumélia et torménto interrogémus eum, ut sciámus reveréntiam ejus, et probémus patiéntiam illíus. +Sapiéntia Wis 25 2 20 Morte turpíssima condemnémus eum; erit enim ei respéctus ex sermónibus illíus. +Sapiéntia Wis 25 2 21 Hæc cogitavérunt, et erravérunt: excæcávit enim illos malítia eórum. b +Sapiéntia Wis 25 2 22 Et nesciérunt sacraménta Dei; neque mercédem speravérunt justítiæ, nec judicavérunt honórem animárum sanctárum. +Sapiéntia Wis 25 2 23 Quóniam Deus creávit hóminem inexterminábilem, et ad imáginem similitúdinis suæ fecit illum. +Sapiéntia Wis 25 2 24 Invídia autem diáboli mors introívit in orbem terrárum: +Sapiéntia Wis 25 2 25 imitántur autem illum qui sunt ex parte illíus. +Sapiéntia Wis 25 3 1 Justórum autem ánimæ in manu Dei sunt, et non tangent illos torméntum mortis. +Sapiéntia Wis 25 3 2 Visi sunt óculis insipiéntium mori, et æstimáta est afflíctio éxitus illórum, +Sapiéntia Wis 25 3 3 et quod a nobis est iter extermínium; illi autem sunt in pace; +Sapiéntia Wis 25 3 4 et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. +Sapiéntia Wis 25 3 5 In paucis vexáti sunt in multis bene disponéntur, quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. +Sapiéntia Wis 25 3 6 Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum. +Sapiéntia Wis 25 3 7 Fulgébunt justi et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. +Sapiéntia Wis 25 3 8 Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum. +Sapiéntia Wis 25 3 9 Qui confídunt in illo intélligent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam donum et pax est eléctis ejus. +Sapiéntia Wis 25 3 10 Ímpii autem secúndum quæ cogitavérunt correptiónem habébunt, qui neglexérunt justum, et a Dómino recessérunt. b +Sapiéntia Wis 25 3 11 Sapiéntiam enim et disciplínam qui ábjicit infélix est; et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu, et inutília ópera eórum. +Sapiéntia Wis 25 3 12 Mulíeres eórum insensátæ sunt, et nequíssimi fílii eórum. +Sapiéntia Wis 25 3 13 Maledícta creatúra eórum, quóniam felix est stérilis; et incoinquináta, quæ nescívit thorum in delícto, habébit fructum in respectióne animárum sanctárum; +Sapiéntia Wis 25 3 14 et spado qui non operátus est per manus suas iniquitátem, nec cogitávit advérsus Deum nequíssima: dábitur enim illi fídei donum eléctum, et sors in templo Dei acceptíssima. +Sapiéntia Wis 25 3 15 Bonórum enim labórum gloriósus est fructus, et quæ non concídat radix sapiéntiæ. +Sapiéntia Wis 25 3 16 Fílii autem adulterórum in inconsummatióne erunt, et ab iníquo thoro semen exterminábitur. +Sapiéntia Wis 25 3 17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in níhilum computabúntur, et sine honóre erit novíssima senéctus illórum. +Sapiéntia Wis 25 3 18 Et si celérius defúncti fúerint, non habébunt spem, nec in die agnitiónis allocutiónem. +Sapiéntia Wis 25 3 19 Natiónis enim iníquæ diræ sunt consummatiónes. +Sapiéntia Wis 25 4 1 O quam pulchra est casta generátio, cum claritáte! Immortális est enim memória illíus, quóniam et apud Deum nota est, et apud hómines. +Sapiéntia Wis 25 4 2 Cum præsens est, imitántur illam, et desíderant eam cum se edúxerit; et in perpétuum coronáta triúmphat, incoinquinatórum certáminum prǽmium vincens. +Sapiéntia Wis 25 4 3 Multígena autem impiórum multitúdo non erit útilis, et spúria vitulámina non dabunt radíces altas, nec stábile firmaméntum collocábunt. +Sapiéntia Wis 25 4 4 Et si in ramis in témpore germináverint, infírmiter pósita, a vento commovebúntur, et a nimietáte ventórum eradicabúntur. +Sapiéntia Wis 25 4 5 Confringéntur enim rami inconsummáti; et fructus illórum inútiles et acérbi ad manducándum, et ad níhilum apti. +Sapiéntia Wis 25 4 6 Ex iníquis enim somnis fílii qui nascúntur, testes sunt nequítiæ advérsus paréntes in interrogatióne sua. +Sapiéntia Wis 25 4 7 Justus autem si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit; b +Sapiéntia Wis 25 4 8 senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque annórum número computáta: cani autem sunt sensus hóminis, +Sapiéntia Wis 25 4 9 et ætas senectútis vita immaculáta. +Sapiéntia Wis 25 4 10 Placens Deo factus est diléctus, et vivens inter peccatóres translátus est. +Sapiéntia Wis 25 4 11 Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum ejus, aut ne fíctio decíperet ánimam illíus. +Sapiéntia Wis 25 4 12 Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntiæ transvértit sensum sine malítia. +Sapiéntia Wis 25 4 13 Consummátus in brevi, explévit témpora multa; +Sapiéntia Wis 25 4 14 plácita enim erat Deo ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum. +Sapiéntia Wis 25 4 15 Pópuli autem vidéntes, et non intelligéntes, nec ponéntes in præcórdiis tália, quóniam grátia Dei et misericórdia est in sanctos ejus, et respéctus in eléctos illíus. b +Sapiéntia Wis 25 4 16 Condémnat autem justus mórtuus vivos ímpios, et juvéntus celérius consummáta longam vitam injústi. +Sapiéntia Wis 25 4 17 Vidébunt enim finem sapiéntis, et non intélligent quid cogitáverit de illo Deus, et quare muníerit illum Dóminus. +Sapiéntia Wis 25 4 18 Vidébunt, et contémnent eum; illos autem Dóminus irridébit. +Sapiéntia Wis 25 4 19 Et erunt post haec decidéntes sine honóre, et in contumélia inter mórtuos in perpétuum; quóniam disrúmpet illos inflátos sine voce, et commovébit illos a fundaméntis, et usque ad suprémum desolabúntur: et erunt geméntes, et memória illórum períbit. +Sapiéntia Wis 25 4 20 Vénient in cogitatióne peccatórum suórum tímidi, et tradúcent illos ex advérso iniquitátes ipsórum. +Sapiéntia Wis 25 5 1 Tunc stabunt justi in magna constántia advérsus eos qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. +Sapiéntia Wis 25 5 2 Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis; +Sapiéntia Wis 25 5 3 dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et prae angústia spíritus geméntes: Hi sunt quos habúimus aliquándo in derísum, et in similitúdinem impropérii. +Sapiéntia Wis 25 5 4 Nos insensáti, vitam illórum æstimábamus insániam, et finem illórum sine honóre; +Sapiéntia Wis 25 5 5 ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est. +Sapiéntia Wis 25 5 6 Ergo errávimus a via veritátis, et justítiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligéntiæ non est ortus nobis. b +Sapiéntia Wis 25 5 7 Lassáti sumus in via iniquitátis et perditiónis; et ambulávimus vias diffíciles, viam autem Dómini ignorávimus. +Sapiéntia Wis 25 5 8 Quid nobis prófuit supérbia? aut divitiárum jactántia quid cóntulit nobis? +Sapiéntia Wis 25 5 9 Transiérunt ómnia illa tamquam umbra, et tamquam núntius percúrrens, +Sapiéntia Wis 25 5 10 et tamquam navis quæ pertránsit fluctuántem aquam, cujus cum præteríerit non est vestígium inveníre, neque sémitam carínæ illíus in flúctibus; +Sapiéntia Wis 25 5 11 aut tamquam avis quæ tránsvolat in áëre, cujus nullum invenítur arguméntum itíneris, sed tantum sónitus alárum vérberans levem ventum, et scindens per vim itíneris áërem; commótis alis transvolávit, et post hoc nullum signum invenítur itíneris illíus; +Sapiéntia Wis 25 5 12 aut tamquam sagítta emíssa in locum destinátum, divísus aer contínuo in se reclúsus est, ut ignorétur tránsitus illíus: +Sapiéntia Wis 25 5 13 sic et nos nati contínuo desívimus esse; et virtútis quidem nullum signum valúimus osténdere, in malignitáte autem nostra consúmpti sumus. +Sapiéntia Wis 25 5 14 Tália dixérunt in inférno hi qui peccavérunt; b +Sapiéntia Wis 25 5 15 quóniam spes ímpii tamquam lanúgo est quæ a vento tóllitur; et tamquam spuma grácilis quæ a procélla dispérgitur, et tamquam fumus qui a vento diffúsus est, et tamquam memória hóspitis uníus diéi prætereúntis. +Sapiéntia Wis 25 5 16 Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. +Sapiéntia Wis 25 5 17 Ídeo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini; quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. +Sapiéntia Wis 25 5 18 Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. +Sapiéntia Wis 25 5 19 Índuet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum; +Sapiéntia Wis 25 5 20 sumet scutum inexpugnábile æquitátem. +Sapiéntia Wis 25 5 21 Ácuet autem duram iram in lánceam, et pugnábit cum illo orbis terrárum contra insensátos. +Sapiéntia Wis 25 5 22 Ibunt dirécte emissiónes fúlgurum, et tamquam a bene curváto arcu núbium exterminabúntur, et ad certum locum insílient. +Sapiéntia Wis 25 5 23 Et a petrósa ira plenæ mitténtur grándines; excandéscet in illos aqua maris, et flúmina concúrrent dúriter. +Sapiéntia Wis 25 5 24 Contra illos stabit spíritus virtútis, et tamquam turbo venti dívidet illos; et ad erémum perdúcet omnem terram iníquitas illórum, et malígnitas evértet sedes poténtium. +Sapiéntia Wis 25 6 1 Mélior est sapiéntia quam vires, et vir prudens quam fortis. +Sapiéntia Wis 25 6 2 Audíte ergo, reges, et intellígite; díscite, júdices fínium terræ. +Sapiéntia Wis 25 6 3 Præbéte aures, vos qui continétis multitúdines, et placétis vobis in turbis natiónum. +Sapiéntia Wis 25 6 4 Quóniam data est a Dómino potéstas vobis, et virtus ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra, et cogitatiónes scrutábitur; +Sapiéntia Wis 25 6 5 quóniam cum essétis minístri regni illíus, non recte judicástis, nec custodístis legem justítiæ, neque secúndum voluntátem Dei ambulástis. +Sapiéntia Wis 25 6 6 Horrénde et cito aparébit vobis, quóniam judícium duríssimum his qui præsunt fiet. +Sapiéntia Wis 25 6 7 Exíguo enim concéditur misericórdia; poténtes autem poténter torménta patiéntur. +Sapiéntia Wis 25 6 8 Non enim súbtrahet persónam cujúsquam Deus, nec verébitur magnitúdinem ejus cujúsquam, quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus. +Sapiéntia Wis 25 6 9 Fortióribus autem fórtior instat cruciátio. +Sapiéntia Wis 25 6 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermónes mei, ut discátis sapiéntiam, et non excidátis. +Sapiéntia Wis 25 6 11 Qui enim custodíerint justa juste, justificabúntur; et qui didícerint ista, invénient quid respóndeant. +Sapiéntia Wis 25 6 12 Concupíscite ergo sermónes meos; dilígite illos, et habébitis disciplínam. +Sapiéntia Wis 25 6 13 Clara est, et quæ numquam marcéscit, sapiéntia; et fácile vidétur ab his qui díligunt eam, et invenítur ab his qui quaérunt illam. b +Sapiéntia Wis 25 6 14 Præóccupat qui se concupíscunt, ut illis se prior osténdat. +Sapiéntia Wis 25 6 15 Qui de luce vigiláverit ad illam non laborábit; assidántem enim illam fóribus suis invéniet. +Sapiéntia Wis 25 6 16 Cogitáre ergo de illa sensus est consummátus, et qui vigiláverit propter illam cito secúrus erit. +Sapiéntia Wis 25 6 17 Quóniam dignos se ipsa círcuit quærens, et in viis osténdit se hiláriter, et in omni providéntia occúrrit illis. +Sapiéntia Wis 25 6 18 Inítium enim illíus veríssima est disciplínæ concupiscéntia. +Sapiéntia Wis 25 6 19 Cura ergo disciplínæ diléctio est, et diléctio custódia legum illíus est; custodítio autem legum consummátio incorruptiónis est; +Sapiéntia Wis 25 6 20 incorrúptio autem facit esse próximum Deo. +Sapiéntia Wis 25 6 21 Concupiscéntia ítaque sapiéntiæ dedúcit ad regnum perpétuum. +Sapiéntia Wis 25 6 22 Si ergo delectámini sédibus et sceptris, o reges pópuli, dilígite sapiéntiam, ut in perpétuum regnétis: +Sapiéntia Wis 25 6 23 dilígite lumen sapiéntiæ, omnes qui præéstis pópulis. +Sapiéntia Wis 25 6 24 Quid est autem sapiéntia, et quemádmodum facta sit réferam, et non abscóndam a vobis sacraménta Dei, sed ab inítio nativitátis investigábo: et ponam in lucem sciéntiam illíus, et non præteríbo veritátem. b +Sapiéntia Wis 25 6 25 Neque cum invídia tabescénte iter habébo, quóniam talis homo non erit párticeps sapiéntiæ. +Sapiéntia Wis 25 6 26 Multitúdo autem sapiéntium sánitas est orbis terrárum, et rex sápiens stabiliméntum pópuli est. +Sapiéntia Wis 25 6 27 Ergo accípite disciplínam per sermónes meos, et próderit vobis. +Sapiéntia Wis 25 7 1 Sum quidem et ego mortális homo, símilis ómnibus, et ex génere terréni illíus qui prior factus est; et in ventre matris figurátus sum caro, +Sapiéntia Wis 25 7 2 decem ménsium témpore coagulátus sum in sánguine. Ex sémine hóminis, et delectaménto somni conveniénte. +Sapiéntia Wis 25 7 3 Et ego natus accépi commúnem áërem; et in simíliter factam décidi terram, et primam vocem símilem ómnibus emísi plorans. +Sapiéntia Wis 25 7 4 In involuméntis nutrítus sum, et curis magnis: +Sapiéntia Wis 25 7 5 nemo enim ex régibus áliud hábuit nativitátis inítium. +Sapiéntia Wis 25 7 6 Unus ergo intróitus est ómnibus ad vitam, et símilis éxitus. +Sapiéntia Wis 25 7 7 Propter hoc optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ; b +Sapiéntia Wis 25 7 8 et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus. +Sapiéntia Wis 25 7 9 Nec comparávi illi lápidem pretiósum, quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. +Sapiéntia Wis 25 7 10 Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam, quóniam inextinguíbile est lumen illíus. +Sapiéntia Wis 25 7 11 Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus; +Sapiéntia Wis 25 7 12 et lætátus sum in ómnibus, quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est. +Sapiéntia Wis 25 7 13 Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. +Sapiéntia Wis 25 7 14 Infinítus enim thesáurus est homínibus; quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti. +Sapiéntia Wis 25 7 15 Mihi autem dedit Deus dícere ex senténtia, et præsúmere digna horum quæ mihi dantur, quóniam ipse sapiéntiæ dux est, et sapiéntium emendátor. b +Sapiéntia Wis 25 7 16 In manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia, et óperum sciéntia, et disciplína. +Sapiéntia Wis 25 7 17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt sciéntiam veram, ut sciam dispositiónem orbis terrárum, et virtútes elementórum, +Sapiéntia Wis 25 7 18 inítium, et consummatiónem, et medietátem témporum, vicissitúdinum permutatiónes, et commutatiónes témporum, +Sapiéntia Wis 25 7 19 anni cursus, et stellárum dispositiónes, +Sapiéntia Wis 25 7 20 natúras animálium, et iras bestiárum, vim ventórum, et cogitatiónes hóminum, differéntias virgultórum, et virtútes radícum. +Sapiéntia Wis 25 7 21 Et quæcúmque sunt abscónsa et improvísa dídici: ómnium enim ártifex dócuit me sapiéntia. +Sapiéntia Wis 25 7 22 Est enim in illa spíritus intelligéntiæ, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, disértus, móbilis, incoinquinátus, certus, suávis, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, b +Sapiéntia Wis 25 7 23 humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens, et qui cápiat omnes spíritus, intelligíbilis, mundus, subtílis. +Sapiéntia Wis 25 7 24 Ómnibus enim mobílibus mobílior est sapiéntia: attíngit autem ubíque propter suam mundítiam. +Sapiéntia Wis 25 7 25 Vapor est enim virtútis Dei, et emanátio quædam est claritátis omnipoténtis Dei sincéra, et ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit; +Sapiéntia Wis 25 7 26 candor est enim lucis ætérnæ, et spéculum sine mácula Dei majestátis, et imágo bonitátis illíus. +Sapiéntia Wis 25 7 27 Et cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per natiónes in ánimas sanctas se transfert, amícos Dei et prophétas constítuit. +Sapiéntia Wis 25 7 28 Néminem enim díligit Deus, nisi eum qui cum sapiéntia inhábitat. +Sapiéntia Wis 25 7 29 Est enim haec speciósior sole, et super omnem dispositiónem stellárum: luci comparáta, invenítur prior. +Sapiéntia Wis 25 7 30 Illi enim succédit nox; sapiéntiam autem non vincit malítia. +Sapiéntia Wis 25 8 1 Attíngit ergo a fine usque ad finem fórtiter, et dispónit ómnia suáviter. +Sapiéntia Wis 25 8 2 Hanc amávi, et exquisívi a juventúte mea, et quæsívi sponsam mihi eam assúmere, et amátor factus sum formæ illíus. b +Sapiéntia Wis 25 8 3 Generositátem illíus gloríficat, contubérnium habens Dei; sed et ómnium Dóminus diléxit illam. +Sapiéntia Wis 25 8 4 Doctrix enim est disciplínæ Dei, et eléctrix óperum illíus. +Sapiéntia Wis 25 8 5 Et si divítiæ appetúntur in vita, quid sapiéntia locuplétius quæ operátur ómnia? +Sapiéntia Wis 25 8 6 Si autem sensus operátur, quis horum quæ sunt magis quam illa est ártifex? +Sapiéntia Wis 25 8 7 Et si justítiam quis díligit, labóres hujus magnas habent virtútes: sobrietátem enim et prudéntiam docet, et justítiam, et virtútem, quibus utílius nihil est in vita homínibus. +Sapiéntia Wis 25 8 8 Et si multitúdinem sciéntiæ desíderat quis, scit prætérita, et de futúris ǽstimat; scit versútias sermónum, et dissolutiónes argumentórum; signa et monstra scit ántequam fiant, et evéntus témporum et sæculórum. +Sapiéntia Wis 25 8 9 Propósui ergo hanc addúcere mihi ad convivéndum; sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tǽdii mei. b +Sapiéntia Wis 25 8 10 Habébo propter hanc claritátem ad turbas, et honórem apud senióres júvenis; +Sapiéntia Wis 25 8 11 et acútus invéniar in judício; et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me: +Sapiéntia Wis 25 8 12 tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. +Sapiéntia Wis 25 8 13 Prætérea habébo per hanc immortalitátem, et memóriam ætérnam his qui post me futúri sunt relínquam. +Sapiéntia Wis 25 8 14 Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ. +Sapiéntia Wis 25 8 15 Timébunt me audiéntes reges horréndi. In multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis. +Sapiéntia Wis 25 8 16 Intrans in domum meam, conquiéscam cum illa: non enim habet amaritúdinem conversátio illíus, nec tǽdium convíctus illíus, sed lætítiam et gáudium. +Sapiéntia Wis 25 8 17 Hæc cógitans apud me et commémorans in corde meo, quóniam immortálitas est in cognatióne sapiéntiæ, b +Sapiéntia Wis 25 8 18 et in amicítia illíus delectátio bona, et in opéribus mánuum illíus honéstas sine defectióne, et in certámine loquélæ illíus sapiéntia, et præcláritas in communicatióne sermónum ipsíus, circuíbam quærens, ut mihi illam assúmerem. +Sapiéntia Wis 25 8 19 Puer autem eram ingeniósus, et sortítus sum ánimam bonam. +Sapiéntia Wis 25 8 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinátum. +Sapiéntia Wis 25 8 21 Et ut scivi quóniam áliter non possem esse cóntinens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapiéntiæ, scire cujus esset hoc donum: ádii Dóminum, et deprecátus sum illum, et dixi ex totis præcórdiis meis: +Sapiéntia Wis 25 9 1 Deus patrum meórum, et Dómine misericórdiæ, qui fecísti ómnia verbo tuo, +Sapiéntia Wis 25 9 2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, ut dominarétur creatúræ quæ a te facta est, +Sapiéntia Wis 25 9 3 ut dispónat orbem terrárum in æquitáte et justítia, et in directióne cordis judícium júdicet: +Sapiéntia Wis 25 9 4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, et noli me reprobáre a púeris tuis, +Sapiéntia Wis 25 9 5 quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ; homo infírmus, et exígui témporis, et minor ad intelléctum judícii et legum. +Sapiéntia Wis 25 9 6 Nam et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, si ab illo abfúerit sapiéntia tua, in níhilum computábitur. +Sapiéntia Wis 25 9 7 Tu elegísti me regem pópulo tuo, et júdicem filiórum tuórum et filiárum. +Sapiéntia Wis 25 9 8 Et dixísti me ædificáre templum in monte sancto tuo, et in civitáte habitatiónis tuæ altáre, similitúdinem tabernáculi sancti tui quod præparásti ab inítio; +Sapiéntia Wis 25 9 9 et tecum sapiéntia tua, quæ novit ópera tua, quæ et áffuit tunc cum orbem terrárum fáceres, et sciébat quid esset plácitum óculis tuis, et quid diréctum in præcéptis tuis. +Sapiéntia Wis 25 9 10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret, ut sciam quid accéptum sit apud te: +Sapiéntia Wis 25 9 11 scit enim illa ómnia, et intélligit, et dedúcet me in opéribus meis sóbrie, et custódiet me in sua poténtia. +Sapiéntia Wis 25 9 12 Et erunt accépta ópera mea; et dispónam pópulum tuum juste, et ero dignus sédium patris mei. +Sapiéntia Wis 25 9 13 Quis enim hóminum póterit scire consílium Dei? Aut quis póterit cogitáre quid velit Deus? b +Sapiéntia Wis 25 9 14 Cogitatiónes enim mortálium tímidæ, et incértæ providéntiæ nostræ; +Sapiéntia Wis 25 9 15 corpus enim quod corrúmpitur ággravat ánimam, et terréna inhabitátio déprimit sensum multa cogitántem. +Sapiéntia Wis 25 9 16 Et diffícile æstimámus quæ in terra sunt, et quæ in prospéctu sunt invenímus cum labóre: quæ autem in cælis sunt quis investigábit? +Sapiéntia Wis 25 9 17 Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris spíritum sanctum tuum de altíssimis, +Sapiéntia Wis 25 9 18 et sic corréctæ sint sémitæ eórum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didícerint hómines? +Sapiéntia Wis 25 9 19 Nam per sapiéntiam sanáti sunt quicúmque placuérunt tibi, Dómine, a princípio. +Sapiéntia Wis 25 10 1 Hæc illum qui primus formátus est a Deo patre orbis terrárum, cum solus esset creátus, custodívit, +Sapiéntia Wis 25 10 2 et edúxit illum a delícto suo, et dedit illi virtútem continéndi ómnia. +Sapiéntia Wis 25 10 3 Ab hac ut recéssit injústus, in ira sua, per iram homicídii fratérni depériit. +Sapiéntia Wis 25 10 4 Propter quem cum aqua deléret terram, sanávit íterum sapiéntia, per contemptíbile lignum justum gubérnans. +Sapiéntia Wis 25 10 5 Hæc et in consénsu nequítiæ cum se natiónes contulíssent, scivit justum, et conservávit sine queréla Deo, et in fílii misericórdia fortem custodívit. +Sapiéntia Wis 25 10 6 Hæc justum a pereúntibus ímpiis liberávit fugiéntem, descendénte igne in Pentápolim, +Sapiéntia Wis 25 10 7 quibus in testimónium nequítiæ fumigabúnda constat desérta terra, et incérto témpore fructus habéntes árbores, et incredíbilis ánimæ memória stans figméntum salis. +Sapiéntia Wis 25 10 8 Sapiéntiam enim prætereúntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorárent bona, sed et insipiéntiæ suæ reliquérunt homínibus memóriam, ut in his quæ peccavérunt nec látere potuíssent. +Sapiéntia Wis 25 10 9 Sapiéntia autem hos qui se obsérvant a dolóribus liberávit. b +Sapiéntia Wis 25 10 10 Hæc prófugum iræ fratris justum dedúxit per vias rectas; et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum, honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. +Sapiéntia Wis 25 10 11 In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. +Sapiéntia Wis 25 10 12 Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi ut vínceret, et sciret quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. +Sapiéntia Wis 25 10 13 Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum; descendítque cum illo in fóveam, +Sapiéntia Wis 25 10 14 et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos qui eum deprimébant; et mendáces osténdit qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam. +Sapiéntia Wis 25 10 15 Hæc pópulum justum et semen sine queréla liberávit a natiónibus quæ illum deprimébant. b +Sapiéntia Wis 25 10 16 Intrávit in ánimam servi Dei, et stetit contra reges horréndos in porténtis et signis. +Sapiéntia Wis 25 10 17 Et réddidit justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili, et fuit illis in velaménto diéi, et in luce stellárum per noctem; +Sapiéntia Wis 25 10 18 tránstulit illos per mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. +Sapiéntia Wis 25 10 19 Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ídeo justi tulérunt spólia impiórum; +Sapiéntia Wis 25 10 20 et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et víctricem manum tuam laudavérunt páriter: +Sapiéntia Wis 25 10 21 quóniam sapiéntia apéruit os mutórum, et linguas infántium fecit disértas. +Sapiéntia Wis 25 11 1 Diréxit ópera eórum in mánibus prophétæ sancti. +Sapiéntia Wis 25 11 2 Iter fecérunt per desérta quæ non habitabántur, et in locis desértis fixérunt casas. +Sapiéntia Wis 25 11 3 Stetérunt contra hostes, et de inimícis se vindicavérunt. +Sapiéntia Wis 25 11 4 Sitiérunt, et invocavérunt te; et data est illis aqua de petra altíssima, et réquies sitis de lápide duro. +Sapiéntia Wis 25 11 5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimíci illórum a defectióne potus sui, et in eis cum abundárent fílii Israël lætáti sunt, +Sapiéntia Wis 25 11 6 per haec, cum illis deéssent, bene cum illis actum est. +Sapiéntia Wis 25 11 7 Nam pro fonte quidem sempitérni flúminis, humánum sánguinem dedísti injústis. +Sapiéntia Wis 25 11 8 Qui cum minueréntur in traductióne infántium occisórum, dedísti illis abundántem aquam insperáte, +Sapiéntia Wis 25 11 9 osténdens per sitim, quæ tunc fuit, quemádmodum tuos exaltáres, et adversários illórum necáres. +Sapiéntia Wis 25 11 10 Cum enim tentáti sunt, et quidem cum misericórdia disciplínam accipiéntes, sciérunt quemádmodum cum ira judicáti ímpii torménta pateréntur. +Sapiéntia Wis 25 11 11 Hos quidem tamquam pater monens probásti; illos autem tamquam durus rex intérrogans condemnásti. +Sapiéntia Wis 25 11 12 Abséntes enim, et præséntes, simíliter torquebántur. +Sapiéntia Wis 25 11 13 Duplex enim illos accéperat tǽdium et gémitus, cum memória præteritórum. +Sapiéntia Wis 25 11 14 Cum enim audírent per sua torménta bene secum agi, commemoráti sunt Dóminum, admirántes in finem éxitus. +Sapiéntia Wis 25 11 15 Quem enim in expositióne prava projéctum derisérunt, in finem evéntus miráti sunt, non simíliter justis sitiéntes. +Sapiéntia Wis 25 11 16 Pro cogitatiónibus autem insensátis iniquitátis illórum, quod quidam errántes colébant mutos serpéntes et béstias supervácuas, immisísti illis multitúdinem mutórum animálium in vindíctam; b +Sapiéntia Wis 25 11 17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per haec et torquétur. +Sapiéntia Wis 25 11 18 Non enim impossíbilis erat omnípotens manus tua, quæ creávit orbem terrárum ex matéria invísa, immíttere illis multitúdinem ursórum, aut audáces leónes, +Sapiéntia Wis 25 11 19 aut novi géneris ira plenas ignótas béstias, aut vapórem ígnium spirántes, aut fumi odórem proferéntes, aut horréndas ab óculis scintíllas emitténtes; +Sapiéntia Wis 25 11 20 quarum non solum læsúra póterat illos extermináre, sed et aspéctus per timórem occídere. +Sapiéntia Wis 25 11 21 Sed et sine his uno spíritu póterant occídi, persecutiónem passi ab ipsis factis suis, et dispérsi per spíritum virtútis tuæ; sed ómnia in mensúra, et número et póndere disposuísti. +Sapiéntia Wis 25 11 22 Multum enim valére, tibi soli supérerat semper; et virtúti bráchii tui quis resístet? +Sapiéntia Wis 25 11 23 Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni quæ descéndit in terram. b +Sapiéntia Wis 25 11 24 Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes; et dissímulas peccáta hóminum, propter pœniténtiam. +Sapiéntia Wis 25 11 25 Díligis enim ómnia quæ sunt, et nihil odísti eórum quæ fecísti; nec enim ódiens áliquid constituísti, aut fecísti. +Sapiéntia Wis 25 11 26 Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? aut quod a te vocátum non esset conservarétur? +Sapiéntia Wis 25 11 27 Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt. Dómine, qui amas ánimas. +Sapiéntia Wis 25 12 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, spíritus tuus in ómnibus! +Sapiéntia Wis 25 12 2 Ideóque eos qui exérrant pártibus córripis, et de quibus peccant ádmones et allóqueris, ut relícta malítia credant in te, Dómine. +Sapiéntia Wis 25 12 3 Illos enim antíquos inhabitatóres terræ sanctæ tuæ, quos exhorruísti, +Sapiéntia Wis 25 12 4 quóniam odibília ópera tibi faciébant per medicámina et sacrifícia injústa, +Sapiéntia Wis 25 12 5 et filiórum suórum necatóres sine misericórdia, et comestóres víscerum hóminum, et devoratóres sánguinis a médio sacraménto tuo, +Sapiéntia Wis 25 12 6 et auctóres paréntes animárum inauxiliatárum, pérdere voluísti per manus paréntum nostrórum; +Sapiéntia Wis 25 12 7 ut dignam percíperent peregrinatiónem puerórum Dei, quæ tibi ómnium cárior est terra. +Sapiéntia Wis 25 12 8 Sed et his tamquam homínibus pepercísti, et misísti antecessóres exércitus tui vespas, ut illos paulátim exterminárent. +Sapiéntia Wis 25 12 9 Non quia ímpotens eras in bello subjícere ímpios justis, aut béstiis sævis, aut verbo duro simul extermináre; +Sapiéntia Wis 25 12 10 sed pártibus júdicans, dabas locum pœniténtiæ, non ignórans quóniam nequam est nátio eórum, et naturális malítia ipsórum, et quóniam non póterat mutári cogitátio illórum in perpétuum. +Sapiéntia Wis 25 12 11 Semen enim erat maledíctum ab inítio; nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum. +Sapiéntia Wis 25 12 12 Quis enim dicet tibi: Quid fecísti? aut quis stabit contra judícium tuum? aut quis in conspéctu tuo véniet vindex iniquórum hóminum? aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes quas tu fecísti? b +Sapiéntia Wis 25 12 13 Non enim est álius Deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non injúste júdicas judícium. +Sapiéntia Wis 25 12 14 Neque rex neque tyránnus in conspéctu tuo inquírent de his quos perdidísti. +Sapiéntia Wis 25 12 15 Cum ergo sis justus, juste ómnia dispónis; ipsum quoque qui non debet puníri condemnáre, éxterum ǽstimas a tua virtúte. +Sapiéntia Wis 25 12 16 Virtus enim tua justítiæ inítium est, et ob hoc quod Dóminus es, ómnibus te párcere facis. +Sapiéntia Wis 25 12 17 Virtútem enim osténdis tu, qui non créderis esse in virtúte consummátus, et horum qui te nésciunt audáciam tradúcis. +Sapiéntia Wis 25 12 18 Tu autem dominátor virtútis, cum tranquilitáte júdicas, et cum magna reveréntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris posse. +Sapiéntia Wis 25 12 19 Docuísti autem pópulum tuum, per tália ópera, quóniam opórtet justum esse et humánum; et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam júdicans das locum in peccátis pœniténtiæ. +Sapiéntia Wis 25 12 20 Si enim inimícos servórum tuórum, et débitos morti, cum tanta cruciásti attentióne, dans tempus et locum per quæ possent mutári a malítia: +Sapiéntia Wis 25 12 21 cum quanta diligéntia judicásti fílios tuos, quorum paréntibus juraménta et conventiónes dedísti bonárum promissiónum! +Sapiéntia Wis 25 12 22 Cum ergo das nobis disciplínam, inimícos nostros multiplíciter flagéllas, ut bonitátem tuam cogitémus judicántes, et cum de nobis judicátur, sperémus misericórdiam tuam. +Sapiéntia Wis 25 12 23 Unde et illis qui in vita sua insensáte et injúste vixérunt, per haec quæ coluérunt dedísti summa torménta. b +Sapiéntia Wis 25 12 24 Étenim in erróris via diútius erravérunt, deos æstimántes haec quæ in animálibus sunt supervácua, infántium insensatórum more vivéntes. +Sapiéntia Wis 25 12 25 Propter hoc tamquam púeris insensátis judícium in derísum dedísti. +Sapiéntia Wis 25 12 26 Qui autem ludíbriis et increpatiónibus non sunt corrécti, dignum Dei judícium expérti sunt. +Sapiéntia Wis 25 12 27 In quibus enim patiéntes indignabántur per haec quos putábant deos, in ipsis cum exterminaréntur vidéntes, illum quem olim negábant se nosse, verum Deum agnovérunt; propter quod et finis condemnatiónis eórum venit super illos. +Sapiéntia Wis 25 13 1 Vani autem sunt omnes hómines in quibus non subest sciéntia Dei; et de his quæ vidéntur bona, non potuérunt intellígere eum qui est, neque opéribus attendéntes agnovérunt quis esset ártifex; +Sapiéntia Wis 25 13 2 sed aut ignem, aut spíritum, aut citátum áërem, aut gyrum stellárum, aut nímiam aquam, aut solem et lunam, rectóres orbis terrárum deos putavérunt. +Sapiéntia Wis 25 13 3 Quorum si spécie delectáti, deos putavérunt, sciant quanto his dominátor eórum speciósior est; speciéi enim generátor haec ómnia constítuit. +Sapiéntia Wis 25 13 4 Aut si virtútem et ópera eórum miráti sunt, intélligant ab illis quóniam qui haec fecit fórtior est illis; +Sapiéntia Wis 25 13 5 a magnitúdine enim speciéi et creatúræ cognoscibíliter póterit creátor horum vidéri. +Sapiéntia Wis 25 13 6 Sed tamen adhuc in his minor est queréla; et hi enim fortásse errant, Deum quæréntes, et voléntes inveníre. b +Sapiéntia Wis 25 13 7 Étenim cum in opéribus illíus converséntur inquírunt, et persuásum habent quóniam bona sunt quæ vidéntur. +Sapiéntia Wis 25 13 8 Íterum autem nec his debet ignósci. +Sapiéntia Wis 25 13 9 Si enim tantum potuérunt scire ut possent æstimáre sǽculum, quómodo hujus Dóminum non facílius invenérunt? +Sapiéntia Wis 25 13 10 Infelíces autem sunt, et inter mórtuos spes illórum est, qui appellavérunt deos ópera mánuum hóminum, aurum et argéntum, artis inventiónem et similitúdines animálium, aut lápidem inútilem opus manus antíquæ. +Sapiéntia Wis 25 13 11 Aut si quis ártifex faber de silva lignum rectum secúerit, et hujus docte erádat omnem córticem, et arte sua usus, diligénter fábricet vas útile in conversatiónem vitæ; b +Sapiéntia Wis 25 13 12 relíquiis autem ejus óperis ad præparatiónem escæ abutátur; +Sapiéntia Wis 25 13 13 et réliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vortícibus plenum, sculpat diligénter per vacuitátem suam, et per sciéntiam suæ artis figúret illud, et assímilet illud imágini hóminis, +Sapiéntia Wis 25 13 14 aut alícui ex animálibus illud cómparet: perlíniens rubríca, et rubicúndum fáciens fuco colórem illíus, et omnem máculam quæ in illo est perlíniens; +Sapiéntia Wis 25 13 15 et fáciat ei dignam habitatiónem, et in paríete ponens illud, et confírmans ferro, +Sapiéntia Wis 25 13 16 ne forte cadat; prospíciens illi, sciens quóniam non potest adjuváre se: imágo enim est, et opus est illi adjutórium. +Sapiéntia Wis 25 13 17 Et de substántia sua, et de fíliis suis, et de núptiis votum fáciens inquírit. Non erubéscit loqui cum illo qui sine ánima est. b +Sapiéntia Wis 25 13 18 Et pro sanitáte quidem infírmum deprecátur, et pro vita rogat mórtuum, et in adjutórium inútilem ínvocat. +Sapiéntia Wis 25 13 19 Et pro itínere petit ab eo qui ambuláre non potest; et de acquiréndo, et de operándo, et de ómnium rerum evéntu, petit ab eo qui in ómnibus est inútilis. +Sapiéntia Wis 25 14 1 Íterum álius navigáre cógitans, et per feros fluctus iter fácere incípiens, ligno portánte se, fragílius lignum ínvocat. +Sapiéntia Wis 25 14 2 Illud enim cupíditas acquiréndi excogitávit, et ártifex sapiéntia fabricávit sua. +Sapiéntia Wis 25 14 3 Tua autem, Pater, providéntia gubérnat: quóniam dedísti et in mari viam, et inter fluctus sémitam firmíssimam, +Sapiéntia Wis 25 14 4 osténdens quóniam potens es ex ómnibus salváre, étiam si sine arte áliquis ádeat mare. +Sapiéntia Wis 25 14 5 Sed ut non essent vácua sapiéntiæ tuæ ópera, propter hoc étiam et exíguo ligno credunt hómines ánimas suas, et transeúntes mare per ratem liberáti sunt. +Sapiéntia Wis 25 14 6 Sed et ab inítio cum perírent supérbi gigántes, spes orbis terrárum ad ratem confúgiens, remísit sǽculo semen nativitátis quæ manu tua erat gubernáta. +Sapiéntia Wis 25 14 7 Benedíctum est enim lignum per quod fit justítia; +Sapiéntia Wis 25 14 8 per manus autem quod fit idólum, maledíctum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operátus est, illud autem cum esset frágile, deus cognominátus est. +Sapiéntia Wis 25 14 9 Simíliter autem ódio sunt Deo ímpius et impíetas ejus; +Sapiéntia Wis 25 14 10 étenim quod factum est, cum illo qui fecit torménta patiétur. +Sapiéntia Wis 25 14 11 Propter hoc et in idólis natiónum non erit respéctus, quóniam creatúræ Dei in ódium factæ sunt, et in tentatiónem animábus hóminum, et in muscípulam pédibus insipiéntium. +Sapiéntia Wis 25 14 12 Inítium enim fornicatiónis est exquisítio idolórum; et adinvéntio illórum corrúptio vitæ est: b +Sapiéntia Wis 25 14 13 neque enim erant ab inítio, neque erunt in perpétuum. +Sapiéntia Wis 25 14 14 Supervacúitas enim hóminum haec advénit in orbem terrárum; et ídeo brevis illórum finis est invéntus. +Sapiéntia Wis 25 14 15 Acérbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti fílii fecit imáginem; et illum qui tunc quasi homo mórtuus fúerat, nunc tamquam deum cólere cœpit, et constítuit inter servos suos sacra et sacrifícia. +Sapiéntia Wis 25 14 16 Deínde interveniénte témpore, convalescénte iníqua consuetúdine, hic error tamquam lex custodítus est, et tyrannórum império colebántur figménta. +Sapiéntia Wis 25 14 17 Et hos quos in palam hómines honoráre non póterant propter hoc quod longe essent, e longínquo figúra eórum alláta, evidéntem imáginem regis quem honoráre volébant fecérunt, ut illum qui áberat, tanquam præséntem cólerent sua sollicitúdine. +Sapiéntia Wis 25 14 18 Provéxit autem ad horum cultúram et hos qui ignorábant artíficis exímia diligéntia. +Sapiéntia Wis 25 14 19 Ille enim, volens placére illi qui se assúmpsit, elaborávit arte sua ut similitúdinem in mélius figuráret. +Sapiéntia Wis 25 14 20 Multitúdo autem hóminum, abdúcta per spéciem óperis, eum qui ante tempus tanquam homo honorátus fúerat, nunc deum æstimavérunt. +Sapiéntia Wis 25 14 21 Et haec fuit vitæ humánæ decéptio, quóniam aut afféctui, aut régibus deserviéntes hómines, incommunicábile nomen lapídibus et lignis imposuérunt. +Sapiéntia Wis 25 14 22 Et non suffécerat errásse eos circa Dei sciéntiam, sed et in magno vivéntes insciéntiæ bello, tot et tam magna mala pacem appéllant. b +Sapiéntia Wis 25 14 23 Aut enim fílios suos sacrificántes, aut obscúra sacrifícia faciéntes, aut insániæ plenas vigílias habéntes, +Sapiéntia Wis 25 14 24 neque vitam, neque núptias mundas jam custódiunt: sed álius álium per invídiam occídit, aut adúlterans contrístat; +Sapiéntia Wis 25 14 25 et ómnia commísta sunt: sanguis, homicídium, furtum et fíctio, corrúptio et infidélitas, turbátio et perjúrium, tumúltus bonórum, +Sapiéntia Wis 25 14 26 Dei immemorátio, animárum inquinátio. Nativitátis immutátio, nuptiárum inconstántia, inordinátio mœchíæ et impudicítiæ. +Sapiéntia Wis 25 14 27 Infandórum enim idolórum cultúra omnis mali causa est, et inítium et finis. +Sapiéntia Wis 25 14 28 Aut enim dum lætántur insániunt, aut certe vaticinántur falsa, aut vivunt injúste, aut péjerant cito. +Sapiéntia Wis 25 14 29 Dum enim confídunt in idólis quæ sine ánima sunt, male jurántes nocéri se non sperant. +Sapiéntia Wis 25 14 30 Útraque ergo illis evénient digne, quóniam male sensérunt de Deo, attendéntes idólis, et juravérunt injúste, in dolo contemnéntes justítiam. +Sapiéntia Wis 25 14 31 Non enim juratórum virtus, sed peccántium pœna, perámbulat semper injustórum prævaricatiónem. +Sapiéntia Wis 25 15 1 Tu autem, Deus noster, suávis et verus es, pátiens, et in misericórdia dispónens ómnia. +Sapiéntia Wis 25 15 2 Étenim si peccavérimus, tui sumus sciéntes magnitúdinem tuam; et si non peccavérimus, scimus quóniam apud te sumus computáti. +Sapiéntia Wis 25 15 3 Nosse enim te, consummáta justítia est; et scire justítiam et virtútem tuam, radix est immortalitátis. +Sapiéntia Wis 25 15 4 Non enim in errórem indúxit nos hóminum malæ artis excogitátio, nec umbra pictúræ labor sine fructu, effígies sculpta per vários colóres, +Sapiéntia Wis 25 15 5 cujus aspéctus insensáto dat concupiscéntiam, et díligit mórtuæ imáginis effígiem sine ánima. +Sapiéntia Wis 25 15 6 Malórum amatóres digni sunt qui spem hábeant in tálibus, et qui fáciunt illos, et qui díligunt, et qui colunt. +Sapiéntia Wis 25 15 7 Sed et fígulus mollem terram premens, laborióse fingit ad usus nostros unumquódque vas; et de eódem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et simíliter quæ his sunt contrária; horum autem vasórum quis sit usus, judex est fígulus. b +Sapiéntia Wis 25 15 8 Et cum labóre vano deum fingit de eódem luto, ille qui paulo ante de terra factus fúerat, et post pusíllum redúcit se unde accéptus est, repetítus ánimæ débitum quam habébat. +Sapiéntia Wis 25 15 9 Sed cura est illi non quia laboratúrus est, nec quóniam brevis illi vita est; sed concertátur aurifícibus et argentáriis; sed et ærários imitátur, et glóriam præfert, quóniam res supervácuas fingit. +Sapiéntia Wis 25 15 10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervácua spes illíus, et luto vílior vita ejus; +Sapiéntia Wis 25 15 11 quóniam ignorávit qui se finxit, et qui inspirávit illi ánimam quæ operátur, et qui insufflávit ei spíritum vitálem. +Sapiéntia Wis 25 15 12 Sed et æstimavérunt ludum esse vitam nostram, et conversatiónem vitæ compósitam ad lucrum, et oportére undecúmque étiam ex malo acquírere. +Sapiéntia Wis 25 15 13 Hic enim scit se super omnes delínquere, qui ex terræ matéria fragília vasa et sculptília fingit. +Sapiéntia Wis 25 15 14 Omnes enim insipiéntes, et infelíces supra modum ánimæ supérbi, sunt inimíci pópuli tui, et imperántes illi: b +Sapiéntia Wis 25 15 15 quóniam ómnia idóla natiónum deos æstimavérunt, quibus neque oculórum usus est ad vidéndum, neque nares ad percipiéndum spíritum, neque aures ad audiéndum, neque dígiti mánuum ad tractándum, sed et pedes eórum pigri ad ambulándum. +Sapiéntia Wis 25 15 16 Homo enim fecit illos; et qui spíritum mutuátus est, is finxit illos. Nemo enim sibi símilem homo póterit deum fíngere. +Sapiéntia Wis 25 15 17 Cum enim sit mortális, mórtuum fingit mánibus iníquis. Mélior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortális, illi autem numquam. +Sapiéntia Wis 25 15 18 Sed et animália misérrima colunt; insensáta enim comparáta his, illis sunt deterióra. +Sapiéntia Wis 25 15 19 Sed nec aspéctu áliquis ex his animálibus bona potest conspícere; effugérunt autem Dei laudem et benedictiónem ejus. +Sapiéntia Wis 25 16 1 Propter haec et per his simília passi sunt digne torménta, et per multitúdinem bestiárum extermináti sunt. +Sapiéntia Wis 25 16 2 Pro quibus torméntis bene disposuísti pópulum tuum, quibus dedísti concupiscéntiam delectaménti sui novum sapórem, escam parans eis ortygométram: +Sapiéntia Wis 25 16 3 ut illi quidem, concupiscéntes escam propter ea quæ illis osténsa et missa sunt, étiam a necessária concupiscéntia averteréntur. Hi autem in brevi ínopes facti, novam gustavérunt escam. +Sapiéntia Wis 25 16 4 Oportébat enim illis sine excusatióne quidem superveníre intéritum exercéntibus tyránnidem; his autem tantum osténdere quemádmodum inimíci eórum exterminabántur. +Sapiéntia Wis 25 16 5 Étenim cum illis supervénit sæva bestiárum ira, mórsibus perversórum colubrórum exterminabántur. +Sapiéntia Wis 25 16 6 Sed non in perpétuum ira tua permánsit, sed ad correptiónem in brevi turbáti sunt, signum habéntes salútis ad commemoratiónem mandáti legis tuæ. +Sapiéntia Wis 25 16 7 Qui enim convérsus est, non per hoc quod vidébat sanabátur, sed per te ómnium salvatórem. +Sapiéntia Wis 25 16 8 In hoc autem ostendísti inimícis nostris, quia tu es qui líberas ab omni malo. b +Sapiéntia Wis 25 16 9 Illos enim locustárum et muscárum occidérunt morsus, et non est invénta sánitas ánimæ illórum, quia digni erant ab hujuscémodi exterminári. +Sapiéntia Wis 25 16 10 Fílios autem tuos nec dracónum venenatórum vicérunt dentes; misericórdia enim tua advéniens sanábat illos. +Sapiéntia Wis 25 16 11 In memória enim sermónum tuórum examinabántur, et velóciter salvabántur, ne in altam incidéntes obliviónem, non possent tuo uti adjutório. +Sapiéntia Wis 25 16 12 Étenim neque herba, neque malágma sanávit eos; sed tuus, Dómine, sermo, qui sanat ómnia. +Sapiéntia Wis 25 16 13 Tu es enim, Dómine, qui vitæ et mortis habes potestátem, et dedúcis ad portas mortis, et redúcis. +Sapiéntia Wis 25 16 14 Homo autem occídit quidem per malítiam; et cum exíerit spíritus, non revertétur, nec revocábit ánimam quæ recépta est. +Sapiéntia Wis 25 16 15 Sed tuam manum effúgere impossíbile est. b +Sapiéntia Wis 25 16 16 Negántes enim te nosse ímpii, per fortitúdinem bráchii tui flagelláti sunt; novis aquis, et grandínibus, et plúviis persecutiónem passi, et per ignem consúmpti. +Sapiéntia Wis 25 16 17 Quod enim mirábile erat, in aqua, quæ ómnia extínguit, plus ignis valébat; Vindex est enim orbis justórum. +Sapiéntia Wis 25 16 18 Quodam enim témpore mansuetabátur ignis, ne combureréntur quæ ad ímpios missa erant animália, sed ut ipsi vidéntes scirent quóniam Dei judício patiúntur persecutiónem. +Sapiéntia Wis 25 16 19 Et quodam témpore in aqua supra virtútem ignis exardescébat úndique, ut iníquæ terræ natiónem extermináret. +Sapiéntia Wis 25 16 20 Pro quibus angelórum esca nutrivísti pópulum tuum; et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre. Omne delectaméntum in se habéntem, et omnis sapóris suavitátem. +Sapiéntia Wis 25 16 21 Substántia enim tua dulcédinem tuam, quam in fílios habes, ostendébat; et desérviens uniuscujúsque voluntáti, ad quod quisque volébat convertebátur. +Sapiéntia Wis 25 16 22 Nix autem et glácies sustinébant vim ignis, et non tabescébant: ut scirent quóniam fructus inimicórum exterminábat ignis ardens in grándine et plúvia corúscans; +Sapiéntia Wis 25 16 23 hic autem íterum ut nutriréntur justi, étiam suæ virtútis oblítus est. +Sapiéntia Wis 25 16 24 Creatúra enim tibi Factóri desérviens, exardéscit in torméntum advérsus injústos, et lénior fit ad benefaciéndum pro his qui in te confídunt. +Sapiéntia Wis 25 16 25 Propter hoc et tunc in ómnia transfiguráta, ómnium nutríci grátiæ tuæ deserviébat, ad voluntátem eórum qui a te desiderábant; b +Sapiéntia Wis 25 16 26 ut scirent fílii tui quos dilexísti, Dómine, quóniam non nativitátis fructus pascunt hómines, sed sermo tuus hos qui in te credíderint consérvat. +Sapiéntia Wis 25 16 27 Quod enim ab igne non póterat exterminári, statim ab exíguo rádio solis calefáctum tabescébat, +Sapiéntia Wis 25 16 28 ut notum ómnibus esset, quóniam opórtet præveníre solem ad benedictiónem tuam, et ad ortum lucis te adoráre. +Sapiéntia Wis 25 16 29 Ingráti enim spes tamquam hibernális glácies tabéscet, et dispériet tamquam aqua supervácua. +Sapiéntia Wis 25 17 1 Magna sunt enim judícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua. Propter hoc indisciplinátæ ánimæ erravérunt. +Sapiéntia Wis 25 17 2 Dum enim persuásum habent iníqui posse dominári natióni sanctæ, vínculis tenebrárum et longæ noctis compedíti, inclúsi sub tectis, fugitívi perpétuæ providéntiæ jacuérunt. +Sapiéntia Wis 25 17 3 Et dum putant se látere in obscúris peccátis, tenebróso obliviónis velaménto dispérsi sunt, pavéntes horrénde, et cum admiratióne nímia perturbáti. +Sapiéntia Wis 25 17 4 Neque enim quæ continébat illos spelúnca sine timóre custodiébat, quóniam sónitus descéndens perturbábat illos, et persónæ tristes illis apparéntes pavórem illis præstábant. +Sapiéntia Wis 25 17 5 Et ignis quidem nulla vis póterat illis lumen præbére, nec síderum límpidæ flammæ illumináre póterant illam noctem horréndam. +Sapiéntia Wis 25 17 6 Apparébat autem illis subitáneus ignis timóre plenus; et timóre percúlsi illíus quæ non videbátur faciéi, æstimábant deterióra esse quæ videbántur. +Sapiéntia Wis 25 17 7 Et mágicæ artis appósiti erant derísus, et sapiéntiæ glóriæ corréptio cum contumélia. b +Sapiéntia Wis 25 17 8 Illi enim qui promittébant timóres et perturbatiónes expéllere se ab ánima languénte, hi cum derísu pleni timóre languébant. +Sapiéntia Wis 25 17 9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbábat, tránsitu animálium et serpéntium sibilatióne commóti, tremebúndi períbant, et áërem quem nulla ratióne quis effúgere posset, negántes se vidére. +Sapiéntia Wis 25 17 10 Cum sit enim tímida nequítia, dat testimónium condemnatiónis; semper enim præsúmit sæva, perturbáta consciéntia. +Sapiéntia Wis 25 17 11 Nihil enim est timor nisi prodítio cogitatiónis auxiliórum. +Sapiéntia Wis 25 17 12 Et dum ab intus minor est exspectátio, majórem cómputat insciéntiam ejus causæ, de qua torméntum præstat. +Sapiéntia Wis 25 17 13 Illi autem qui impoténtem vere noctem, et ab ínfimis et ab altíssimis ínferis superveniéntem, eúmdem somnum dormiéntes, +Sapiéntia Wis 25 17 14 aliquándo monstrórum exagitabántur timóre, aliquándo ánimæ deficiébant traductióne; subitáneus enim illis et insperátus timor supervénerat. +Sapiéntia Wis 25 17 15 Deínde si quisquam ex illis decidísset, custodiebátur in cárcere sine ferro reclúsus. b +Sapiéntia Wis 25 17 16 Si enim rústicus quis erat, aut pastor, aut agri labórum operárius præoccupátus esset, ineffugíbilem sustinébat necessitátem; +Sapiéntia Wis 25 17 17 una enim caténa tenebrárum omnes erant colligáti. Sive spíritus síbilans, aut inter spissos árborum ramos ávium sonus suávis, aut vis aquæ decurréntis nímium, +Sapiéntia Wis 25 17 18 aut sonus válidus præcipitatárum petrárum, aut ludéntium animálium cursus invísus, aut mugiéntium válida bestiárum vox, aut résonans de altíssimis móntibus echo, deficiéntes faciébant illos prae timóre. +Sapiéntia Wis 25 17 19 Omnis enim orbis terrárum límpido illuminabátur lúmine, et non impedítis opéribus continebátur. +Sapiéntia Wis 25 17 20 Solis autem illis superpósita erat gravis nox, imágo tenebrárum quæ superventúra illis erat; ipsi ergo sibi erant gravióres ténebris. +Sapiéntia Wis 25 18 1 Sanctis autem tuis máxima erat lux, et horum quidem vocem audiébant, sed figúram non vidébant. Et quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant te; +Sapiéntia Wis 25 18 2 et qui ante læsi erant, quia non lædebántur, grátias agébant; et ut esset differéntia, donum petébant. +Sapiéntia Wis 25 18 3 Propter quod ignis ardéntem colúmnam ducem habuérunt ignótæ viæ, et solem sine læsúra boni hospítii præstitísti. +Sapiéntia Wis 25 18 4 Digni quidem illi carére luce, et pati cárcerem tenebrárum, qui inclúsos custodiébant fílios tuos, per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari. b +Sapiéntia Wis 25 18 5 Cum cogitárent justórum occídere infántes, et uno exposítio fílio et liberáto, in traductiónem illórum, multitúdinem filiórum abstulísti, et páriter illos perdidísti in aqua válida. +Sapiéntia Wis 25 18 6 Illa enim nox ante cógnita est a pátribus nostris, ut vere sciéntes quibus juraméntis credidérunt, animæquióres essent. +Sapiéntia Wis 25 18 7 Suscépta est autem a pópulo tuo sánitas quidem justórum, injustórum autem exterminátio. +Sapiéntia Wis 25 18 8 Sicut enim læsísti adversários, sic et nos próvocans magnificásti. +Sapiéntia Wis 25 18 9 Abscónse enim sacrificábant justi púeri bonórum, et justítiæ legem in concórdia disposuérunt; simíliter et bona et mala receptúros justos, patrum jam decantántes laudes. b +Sapiéntia Wis 25 18 10 Resonábat autem inconvéniens inimicórum vox, et flébilis audiebátur planctus ploratórum infántium. +Sapiéntia Wis 25 18 11 Símili autem pœna servus cum dómino afflíctus est, et populáris homo regi simília passus. +Sapiéntia Wis 25 18 12 Simíliter ergo omnes, uno nómine mortis, mórtuos habébant innumerábiles. Nec enim ad sepeliéndum vivi sufficiébant, quóniam uno moménto quæ erat præclárior nátio illórum extermináta est. +Sapiéntia Wis 25 18 13 De ómnibus enim non credéntes, propter venefícia; tunc vero primum cum fuit extermínium primogenitórum, spopondérunt pópulum Dei esse. +Sapiéntia Wis 25 18 14 Cum enim quiétum siléntium continéret ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, b +Sapiéntia Wis 25 18 15 omnípotens sermo tuus de cælo, a regálibus sédibus, durus debellátor in médiam extermínii terram prosilívit, +Sapiéntia Wis 25 18 16 gládius acútus insimulátum impérium tuum portans, et stans, replévit ómnia morte, et usque ad cælum attingébat stans in terra. +Sapiéntia Wis 25 18 17 Tunc contínuo visus somniórum malórum turbavérunt illos, et timóres supervenérunt insperáti. +Sapiéntia Wis 25 18 18 Et álius álibi projéctus semivívus, propter quam moriebátur causam demonstrábat mortis. +Sapiéntia Wis 25 18 19 Visiónes enim quæ illos turbavérunt haec præmonébant, ne ínscii quare mala patiebántur perírent. +Sapiéntia Wis 25 18 20 Tétigit autem tunc et justos tentátio mortis et commótio in erémo facta est multitúdinis; sed non diu permánsit ira tua. b +Sapiéntia Wis 25 18 21 Próperans enim homo sine queréla deprecári pro pópulis, próferens servitútis suæ scutum, oratiónem et per incénsum deprecatiónem allégans, réstitit iræ, et finem impósuit necessitáti, osténdens quóniam tuus est fámulus. +Sapiéntia Wis 25 18 22 Vicit autem turbas non in virtúte córporis, nec armatúræ poténtia; sed verbo illum qui se vexábat subjécit, juraménta paréntum, et testaméntum commémorans. +Sapiéntia Wis 25 18 23 Cum enim jam acervátim cecidíssent super altérutrum mórtui, intérstitit, et amputávit ímpetum, et divísit illam quæ ad vivos ducébat viam. +Sapiéntia Wis 25 18 24 In veste enim podéris quam habébat, totus erat orbis terrárum; et paréntum magnália in quátuor ordínibus lápidum erant sculpta, et magnificiéntia tua in diadémate cápitis illíus sculpta erat. +Sapiéntia Wis 25 18 25 His autem cessit qui exterminábat, et haec extímuit; erat enim sola tentátio iræ suffíciens. +Sapiéntia Wis 25 19 1 Ímpiis autem usque in novíssimum sine misericórdia ira supervénit: præsciébat enim et futúra illórum; +Sapiéntia Wis 25 19 2 quóniam cum ipsi permisíssent ut se edúcerent, et cum magna sollicitúdine præmisíssent illos, consequebántur illos, pœniténtia acti. +Sapiéntia Wis 25 19 3 Adhuc enim inter manus habéntes luctum, et deplorántes ad monuménta mortuórum, áliam sibi assumpsérunt cogitatiónem insciéntiæ, et quos rogántes projécerant, hos tamquam fugitívos persequebántur. +Sapiéntia Wis 25 19 4 Ducébat enim illos ad hunc finem digna necéssitas; et horum quæ accíderant commemoratiónem amittébant, ut quæ déerant torméntis repléret punítio, +Sapiéntia Wis 25 19 5 et pópulus quidem tuus mirabíliter transíret, illi autem novam mortem invenírent. +Sapiéntia Wis 25 19 6 Omnis enim creatúra ad suum genus ab inítio refigurabátur, desérviens tuis præcéptis, ut púeri tui custodiréntur illǽsi. b +Sapiéntia Wis 25 19 7 Nam nubes castra eórum obumbrábat; et ex aqua quæ ante erat, terra árida appáruit; et in mari Rubro via sine impediménto, et campus gérminans de profúndo nímio; +Sapiéntia Wis 25 19 8 per quem omnis nátio transívit quæ tegebátur tua manu, vidéntes tua mirabília et monstra. +Sapiéntia Wis 25 19 9 Tamquam enim equi depavérunt escam, et tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te, Dómine, qui liberásti illos. +Sapiéntia Wis 25 19 10 Mémores enim erant adhuc eórum quæ in incolátu illórum facta fúerant, quemádmodum pro natióne animálium edúxit terra muscas, et pro píscibus eructávit flúvius multitúdinem ranárum. +Sapiéntia Wis 25 19 11 Novíssime autem vidérunt novam creatúram ávium, cum, addúcti concupiscéntia, postulavérunt escas epulatiónis. +Sapiéntia Wis 25 19 12 In allocutióne enim desidérii ascéndit illis de mari ortygométra; et vexatiónes peccatóribus supervenérunt, non sine illis quæ ante facta erant arguméntis per vim fúlminum: juste enim patiebántur secúndum suas nequítias. +Sapiéntia Wis 25 19 13 Étenim detestabiliórem inhospitalitátem instituérunt: álii quidem ignótos non recipiébant ádvenas; álii autem bonos hóspites in servitútem redigébant. b +Sapiéntia Wis 25 19 14 Et non solum haec, sed et álius quidam respéctus illórum erat, quóniam invíti recipiébant extráneos. +Sapiéntia Wis 25 19 15 Qui autem cum lætítia recepérunt hos qui eísdem usi erant justítiis, sævíssimis afflixérunt dolóribus. +Sapiéntia Wis 25 19 16 Percússi sunt autem cæcitáte, sicut illi in fóribus justi, cum subitáneis coopérti essent ténebris, unusquísque tránsitum óstii sui quærébat. +Sapiéntia Wis 25 19 17 In se enim eleménta dum convertúntur, sicut in órgano qualitátis sonus immutátur, et ómnia suum sonum custódiunt: unde æstimári ex ipso visu certo potest. b +Sapiéntia Wis 25 19 18 Agréstia enim in aquática convertebántur, et quæcúmque erant natántia, in terram transíbant, +Sapiéntia Wis 25 19 19 ignis in aqua valébat supra suam virtútem, et aqua extinguéntis natúræ obliviscebátur. +Sapiéntia Wis 25 19 20 Flammæ e contrário corruptibílium animálium non vexavérunt carnes coambulántium, nec dissolvébant illam, quæ fácile dissolvebátur sicut glácies, bonam escam. In ómnibus enim magnificásti pópulum tuum, Dómine, et honorásti, et non despexísti, in omni témpore et in omni loco assístens eis. # Ecclesiasticus Ecclus Ecclesiasticus -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 1 Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante aevum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 2 Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi, quis dinumeravit? altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi, quis dimensus est? -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 3 sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigavit? -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 5 Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 6 Radix sapientiae cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 12 Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 14 Dilectio Dei honorabilis sapientia: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 16 Initium sapientiae timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 17 Timor Domini scientiae religiositas: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 20 Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 22 Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 23 et vidit, et dinumeravit eam: útraque autem sunt dona Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 25 Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 26 In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 27 Timor Domini expellit peccatum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 28 nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 31 In thesauris sapientiae significatio disciplinae: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 32 execratio autem peccatori cultura Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te: -Ecclesiasticus Ecclus 26 1 40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 2 Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 3 Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 6 Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 11 Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 14 Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis! b -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 15 Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo! -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 16 Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas! -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 17 Et quid facient cum inspicere coeperit Dominus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 19 Qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 20 Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 22 dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 2 23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 1 Filii sapientiae ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 3 Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 5 Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 11 Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 12 Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 17 et in justitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 18 Quam malae famae est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem! -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 21 quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 22 Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 23 Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 30 Synagogae superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiae successus habebit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 33 Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 3 34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 2 Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 3 Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 4 Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 7 Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 12 Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et praeibit in via justitiae. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 14 Qui tenuerint illam, vitam haereditabunt: et quo introibit benedicet Deus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 16 Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 17 Si crediderit ei, haereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illius: -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 18 quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animae illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 21 et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 22 Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 23 Fili, conserva tempus, et devita a malo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo, -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 31 Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 32 Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 4 36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 17 super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 5 18 Justifica pusillum et magnum similiter. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 1 Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus haereditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 2 Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 6 Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 10 Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 14 Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 16 Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 17 Qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 23 Sapientia enim doctrinae secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 25 Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 26 Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 28 Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 29 in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae: -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 31 decor enim vitae est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 32 Stolam gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 6 37 Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 1 Noli facere mala, et non te apprehendent: -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiae, et non metes ea in septuplum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 4 Noli quaerere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 6 Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 7 Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 8 neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 9 Noli esse pusillanimis in animo tuo: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 10 exorare et facere eleemosynam ne despicias. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 11 Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 12 Non irrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 14 Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 16 Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 18 Memento irae, quoniam non tardabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 20 Noli praevaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiae illius super aurum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 22 Non laedas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 24 Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 25 Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 26 Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 27 Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 1 Omnis sapiéntia a Dómino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 2 Arénam maris, et plúviæ guttas, et dies sǽculi, quis dinumerávit? altitúdinem cæli, et latitúdinem terræ, et profúndum abýssi, quis diménsus est? +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 3 sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia, quis investigávit? +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 4 Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 5 Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 6 Radix sapiéntiæ cui reveláta est? et astútias illíus quis agnóvit? +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 7 disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? et multiplicatiónem ingréssus illíus quis intelléxit? +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 8 Unus est altíssimus, Creátor omnípotens, et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum illíus, et dóminans Deus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 9 Ipse creávit illam in Spíritu Sancto, et vidit, et dinumerávit, et mensus est: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 10 et effúdit illam super ómnia ópera sua, et super omnem carnem, secúndum datum suum, et prǽbuit illam diligéntibus se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 11 Timor Dómini glória, et gloriátio, et lætítia, et coróna exsultatiónis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 12 Timor Dómini delectábit cor, et dabit lætítiam, et gáudium, et longitúdinem diérum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 13 Timénti Dóminum bene erit in extrémis, et in die defunctiónis suæ benedicétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 14 Diléctio Dei honorábilis sapiéntia: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 15 quibus autem apparúerit in visu díligunt eam in visióne, et in agnitióne magnálium suórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 16 Inítium sapiéntiæ timor Dómini: et cum fidélibus in vulva concreátus est: cum eléctis féminis gráditur, et cum justis et fidélibus agnóscitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 17 Timor Dómini sciéntiæ religiósitas: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 18 religiósitas custódiet et justificábit cor; jucunditátem atque gáudium dabit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 19 Timénti Dóminum bene erit, et in diébus consummatiónis illíus benedicétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 20 Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum, et plenitúdo a frúctibus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 21 Omnem domum illíus implébit a generatiónibus, et receptácula a thesáuris illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 22 Coróna sapiéntiæ timor Dómini, replens pacem et salútis fructum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 23 et vidit, et dinumerávit eam: útraque autem sunt dona Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 24 Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia compartiétur, et glóriam tenéntium se exáltat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 25 Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 26 In thesáuris sapiéntiæ intelléctus et sciéntiæ religiósitas: execrátio autem peccatóribus sapiéntia. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 27 Timor Dómini expéllit peccátum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 28 nam qui sine timóre est non póterit justificári: iracúndia enim animositátis illíus subvérsio illíus est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 29 Usque in tempus sustinébit pátiens, et póstea reddítio jucunditátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 30 Bonus sensus usque in tempus abscóndet verba illíus, et lábia multórum enarrábunt sensum illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 31 In thesáuris sapiéntiæ significátio disciplínæ: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 32 execrátio autem peccatóri cultúra Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 33 Fili, concupíscens sapiéntiam, consérva justítiam, et Deus præbébit illam tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 34 Sapiéntia enim et disciplína timor Dómini: et quod beneplácitum est illi, +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 35 fides et mansuetúdo, et adimplébit thesáuros illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 36 Ne sis incredíbilis timóri Dómini, et ne accésseris ad illum dúplici corde. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 37 Ne fúeris hypócrita in conspéctu hóminum, et non scandalizéris in lábiis tuis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 38 Atténde in illis, ne forte cadas, et addúcas ánimæ tuæ inhonoratiónem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 39 et revélet Deus abscónsa tua, et in médio synagógæ elídat te: +Ecclesiasticus Ecclus 26 1 40 quóniam accessísti malígne ad Dóminum, et cor tuum plenum est dolo et fallácia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 1 Fili, accédens ad servitútem Dei sta in justítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 2 Déprime cor tuum, et sústine: inclína aurem tuam, et súscipe verba intelléctus: et ne festínes in témpore obductiónis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 3 Sústine sustentatiónes Dei: conjúngere Deo, et sústine, ut crescat in novíssimo vita tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 4 Omne quod tibi applicítum fúerit áccipe: et in dolóre sústine, et in humilitáte tua patiéntiam habe: +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 5 quóniam in igne probátur aurum et argéntum, hómines vero receptíbiles in camíno humiliatiónis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 6 Crede Deo, et recuperábit te: et dírige viam tuam, et spera in illum: serva timórem illíus, et in illo veterásce. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 7 Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus: et non deflectátis ab illo, ne cadátis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 8 Qui timétis Dóminum, crédite illi, et non evacuábitur merces vestra. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 9 Qui timétis Dóminum, speráte in illum, et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 10 Qui timétis Dóminum, dilígite illum, et illuminabúntur corda vestra. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 11 Respícite, fílii, natiónes hóminum: et scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 12 Quis enim permánsit in mandátis ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et despéxit illum? +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 13 Quóniam pius et miséricors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta, et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 14 Vae dúplici corde, et lábiis sceléstis, et mánibus malefaciéntibus, et peccatóri terram ingrediénti duábus viis! b +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 15 Vae dissolútis corde, qui non credunt Deo, et ídeo non protegéntur ab eo! +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 16 Vae his qui perdidérunt sustinéntiam, et qui dereliquérunt vias rectas, et divertérunt in vias pravas! +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 17 Et quid fácient cum inspícere cœ́perit Dóminus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 18 Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus: et qui díligunt illum conservábunt viam illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 19 Qui timent Dóminum inquírent quæ beneplácita sunt ei, et qui díligunt eum replebúntur lege ipsíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 20 Qui timent Dóminum præparábunt corda sua, et in conspéctu illíus sanctificábunt ánimas suas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 21 Qui timent Dóminum custódiunt mandáta illíus, et patiéntiam habébunt usque ad inspectiónem illíus, +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 22 dicéntes: Si pœniténtiam non egérimus, incidémus in manus Dómini, et non in manus hóminum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 2 23 Secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus cum ipso est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 1 Fílii sapiéntiæ ecclésia justórum, et nátio illórum obediéntia et diléctio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 2 Judícium patris audíte, fílii, et sic fácite, ut salvi sitis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 3 Deus enim honorávit patrem in fíliis: et judícium matris exquírens, firmávit in fílios. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 4 Qui díligit Deum exorábit pro peccátis, et continébit se ab illis, et in oratióne diérum exaudiétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 5 Et sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 6 Qui honórat patrem suum jucundábitur in fíliis, et in die oratiónis suæ exaudiétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 7 Qui honórat patrem suum vita vivet longióre, et qui obédit patri refrigerábit matrem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 8 Qui timet Dóminum honórat paréntes, et quasi dóminis sérviet his qui se genuérunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 9 In ópere, et sermóne, et omni patiéntia, honóra patrem tuum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 10 ut supervéniat tibi benedíctio ab eo, et benedíctio illíus in novíssimo máneat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 11 Benedíctio patris firmat domos filiórum: maledíctio autem matris erádicat fundaménta. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 12 Ne gloriéris in contumélia patris tui: non enim est tibi glória ejus confúsio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 13 Glória enim hóminis ex honóre patris sui, et dédecus fílii pater sine honóre. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 14 Fili, súscipe senéctam patris tui, et non contrístes eum in vita illíus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 15 et si defécerit sensu, véniam da, et ne spernas eum in virtúte tua: eleemósyna enim patris non erit in oblivióne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 16 Nam pro peccáto matris restituétur tibi bonum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 17 et in justítia ædificábitur tibi, et in die tribulatiónis commemorábitur tui, et sicut in seréno glácies, solvéntur peccáta tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 18 Quam malæ famæ est qui derelínquit patrem, et est maledíctus a Deo qui exásperat matrem! +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 19 Fili, in mansuetúdine ópera tua pérfice, et super hóminum glóriam diligéris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 20 Quanto magnus es, humília te in ómnibus, et coram Deo invénies grátiam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 21 quóniam magna poténtia Dei solíus, et ab humílibus honorátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 22 Altióra te ne quæsíeris, et fortióra te ne scrutátus fúeris: sed quæ præcépit tibi Deus, illa cógita semper, et in plúribus opéribus ejus ne fúeris curiósus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 23 Non est enim tibi necessárium ea, quæ abscóndita sunt, vidére óculis tuis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 24 In supervácuis rebus noli scrutári multiplíciter, et in plúribus opéribus ejus non eris curiósus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 25 Plúrima enim super sensum hóminum osténsa sunt tibi: +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 26 multos quoque supplantávit suspício illórum, et in vanitáte detínuit sensus illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 27 Cor durum habébit male in novíssimo, et qui amat perículum in illo períbit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 28 Cor ingrédiens duas vias non habébit succéssus, et pravus corde in illis scandalizábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 29 Cor nequam gravábitur in dolóribus, et peccátor adjíciet ad peccándum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 30 Synagógæ superbórum non erit sánitas, frutex enim peccáti radicábitur in illis, et non intelligétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 31 Cor sapiéntis intellígitur in sapiéntia, et auris bona áudiet cum omni concupiscéntia sapiéntiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 32 Sápiens cor et intelligíbile abstinébit se a peccátis, et in opéribus justítiæ succéssus habébit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 33 Ignem ardéntem exstínguit aqua, et eleemósyna resístit peccátis: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 3 34 et Deus prospéctor est ejus qui reddit grátiam: méminit ejus in pósterum, et in témpore casus sui invéniet firmaméntum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 1 Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes, et óculos tuos ne transvértas a páupere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 2 Ánimam esuriéntem ne despéxeris, et non exásperes páuperem in inópia sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 3 Cor ínopis ne afflíxeris, et non prótrahas datum angustiánti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 4 Rogatiónem contribuláti ne abjícias, et non avértas fáciem tuam ab egéno. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 5 Ab ínope ne avértas óculos tuos propter iram: et non relínquas quæréntibus tibi retro maledícere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 6 Maledicéntis enim tibi in amaritúdine ánimæ, exaudiétur deprecátio illíus: exáudiet autem eum qui fecit illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 7 Congregatióni páuperum affábilem te fácito: et presbýtero humília ánimam tuam, et magnáto humília caput tuum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 8 Declína páuperi sine tristítia aurem tuam, et redde débitum tuum, et respónde illi pacífica in mansuetúdine. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 9 Líbera eum qui injúriam pátitur de manu supérbi, et non ácide feras in ánima tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 10 In judicándo esto pupíllis miséricors ut pater, et pro viro matri illórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 11 et eris tu velut fílius Altíssimi obédiens, et miserébitur tui magis quam mater. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 12 Sapiéntia fíliis suis vitam inspírat: et súscipit inquiréntes se, et præíbit in via justítiæ. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 13 Et qui illam díligit, díligit vitam, et qui vigiláverint ad illam complecténtur placórem ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 14 Qui tenúerint illam, vitam hæreditábunt: et quo introíbit benedícet Deus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 15 Qui sérviunt ei obsequéntes erunt sancto: et eos qui díligunt illam, díligit Deus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 16 Qui audit illam judicábit gentes: et qui intuétur illam permanébit confídens. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 17 Si credíderit ei, hæreditábit illam, et erunt in confirmatióne creatúræ illíus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 18 quóniam in tentatióne ámbulat cum eo, et in primis éliget eum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 19 Timórem, et metum, et probatiónem indúcet super illum: et cruciábit illum in tribulatióne doctrínæ suæ, donec tentet eum in cogitatiónibus suis, et credat ánimæ illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 20 Et firmábit illum, et iter addúcet diréctum ad illum, et lætificábit illum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 21 et denudábit abscónsa sua illi, et thesaurizábit super illum sciéntiam et intelléctum justítiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 22 Si autem oberráverit, derelínquet eum, et tradet eum in manus inimíci sui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 23 Fili, consérva tempus, et devíta a malo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 24 Pro ánima tua ne confundáris dícere verum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 25 est enim confúsio addúcens peccátum, et est confúsio addúcens glóriam et grátiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 26 Ne accípias fáciem advérsus fáciem tuam, nec advérsus ánimam tuam mendácium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 27 Ne revereáris próximum tuum in casu suo, +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 28 nec retíneas verbum in témpore salútis. Non abscóndas sapiéntiam tuam in decóre suo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 29 in lingua enim sapiéntia dignóscitur: et sensus, et sciéntia, et doctrína in verbo sensáti, et firmaméntum in opéribus justítiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 30 Non contradícas verbo veritátis ullo modo, et de mendácio ineruditiónis tuæ confúndere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 31 Non confundáris confitéri peccáta tua, et ne subjícias te omni hómini pro peccáto. +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 32 Noli resístere contra fáciem poténtis, nec conéris contra ictum flúvii. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 33 Pro justítia agonizáre pro ánima tua, et usque ad mortem certa pro justítia: et Deus expugnábit pro te inimícos tuos. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 34 Noli citátus esse in lingua tua, et inútilis, et remíssus in opéribus tuis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evértens domésticos tuos, et ópprimens subjéctos tibi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 4 36 Non sit porrécta manus tua ad accipiéndum, et ad dandum collécta. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 1 Noli atténdere ad possessiónes iníquas, et ne díxeris: Est mihi suffíciens vita: nihil enim próderit in témpore vindíctæ et obductiónis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 2 Ne sequáris in fortitúdine tua concupiscéntiam cordis tui, +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 3 et ne díxeris: Quómodo pótui? aut, Quis me subjíciet propter facta mea? Deus enim víndicans vindicábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 4 Ne díxeris: Peccávi: et quid mihi áccidit triste? Altíssimus enim est pátiens rédditor. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 5 De propitiátio peccáto noli esse sine metu, neque adjícias peccátum super peccátum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 6 Et ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur: +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 7 misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 8 Non tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 9 súbito enim véniet ira illíus, et in témpore vindíctæ dispérdet te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 10 Noli ánxius esse in divítiis injústis: non enim próderunt tibi in die obductiónis et vindíctæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 11 Non véntiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccátor probátur in dúplici lingua. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 12 Esto firmus in via Dómini, et in veritáte sensus tui et sciéntia: et prosequátur te verbum pacis et justítiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 13 Esto mansuétus ad audiéndum verbum, ut intélligas, et cum sapiéntia próferas respónsum verum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 14 Si est tibi intelléctus, respónde próximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiáris in verbo indisciplináto, et confundáris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 15 Honor et glória in sermóne sensáti: lingua vero imprudéntis subvérsio est ipsíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 16 Non appelléris susúrro, et lingua tua ne capiáris et confundáris: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 17 super furem enim est confúsio et pœniténtia, et denotátio péssima super bilínguem: susurratóri autem ódium, et inimicítia, et contumélia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 5 18 Justífica pusíllum et magnum simíliter. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 1 Noli fíeri pro amíco inimícus próximo: impropérium enim et contuméliam malus hæreditábit: et omnis peccátor ínvidus et bilínguis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 2 Non te extóllas in cogitatióne ánimæ tuæ velut táurus, ne forte elidátur virtus tua per stultítiam: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 3 et fólia tua cómedat, et fructus tuos perdat, et relinquáris velut lignum áridum in erémo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 4 Ánima enim nequam dispérdet qui se habet, et in gáudium inimícis dat illum, et dedúcet in sortem impiórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 5 Verbum dulce multíplicat amícos et mítigat inimícos, et lingua éucharis in bono hómine abúndat. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 6 Multi pacífici sint tibi: et consiliárius sit tibi unus de mille. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 7 Si póssides amícum, in tentatióne pósside eum, et ne fácile credas ei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 8 Est enim amícus secúndum tempus suum, et non permanébit in die tribulatiónis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 9 Et est amícus qui convértitur ad inimicítiam, et est amícus qui ódium et rixam et convítia denudábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 10 Est autem amícus sócius mensæ, et non permanébit in die necessitátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 11 Amícus si permánserit fixus, erit tibi quasi coæquális, et in domésticis tuis fiduciáliter aget. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 12 Si humiliáverit se contra te, et a fácie tua abscónderit se, unánimem habébis amicítiam bonam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 13 Ab inimícis tuis separáre, et ab amícis tuis atténde. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 14 Amícus fidélis protéctio fortis: qui autem invénit illum, invénit thesáurum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 15 Amíco fidéli nulla est comparátio, et non est digna ponderátio auri et argénti contra bonitátem fídei illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 16 Amícus fidélis medicaméntum vitæ et immortalitátis: et qui métuunt Dóminum, invénient illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 17 Qui timet Deum æque habébit amicítiam bonam, quóniam secúndum illum erit amícus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 18 Fili, a juventúte tua éxcipe doctrínam, et usque ad canos invénies sapiéntiam. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 19 Quasi is qui arat et séminat accéde ad eam, et sústine bonos fructus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 20 In ópere enim ipsíus exíguum laborábis, et cito edes de generatiónibus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 21 Quam áspera est nímium sapiéntia indóctis homínibus! et non permanébit in illa excors. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 22 Quasi lápidis virtus probátio erit in illis: et non demorabúntur projícere illam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 23 Sapiéntia enim doctrínæ secúndum nomen est ejus, et non est multis manifestáta: quibus autem cógnita est, pérmanet usque ad conspéctum Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 24 Audi, fili, et áccipe consílium intelléctus, et ne abjícias consílium meum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 25 Ínjice pedem tuum in cómpedes illíus, et in torques illíus collum tuum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 26 Súbjice húmerum tuum, et porta illam, et ne acediéris vínculis ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 27 In omni ánimo tuo accéde ad illam, et in omni virtúte tua consérva vias ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 28 Invéstiga illam, et manifestábitur tibi: et cóntinens factus, ne derelínquas eam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 29 in novíssimis enim invénies réquiem in ea, et convertétur tibi in oblectatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 30 Et erunt tibi cómpedes ejus in protectiónem fortitúdinis et bases virtútis, et torques illíus in stolam glóriæ: +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 31 decor enim vitæ est in illa, et víncula illíus alligatúra salutáris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 32 Stolam glóriæ índues eam, et corónam gratulatiónis superpónes tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 33 Fili, si atténderis mihi, disces: et si accomodáveris ánimum tuum, sápiens eris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 34 Si inclináveris aurem tuam, excípies doctrínam: et si diléxeris audíre, sápiens eris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 35 In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre, et provérbia laudis non effúgiant a te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 36 Et si víderis sensátum, evígila ad eum, et gradus ostiórum illíus éxterat pes tuus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 6 37 Cogitátum tuum habe in præcéptis Dei, et in mandátis illíus máxime assíduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscéntia sapiéntiæ dábitur tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 1 Noli fácere mala, et non te apprehéndent: +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 2 discéde ab iníquo, et defícient mala abs te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 3 Fili, non sémines mala in sulcis injustítiæ, et non metes ea in séptuplum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 4 Noli quǽrere a Dómino ducátum, neque a rege cáthedram honóris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 5 Non te justífices ante Deum, quóniam ágnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle vidéri sápiens. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 6 Noli quǽrere fíeri judex, nisi váleas virtúte irrúmpere iniquitátes: ne forte extiméscas fáciem poténtis, et ponas scándalum in æquitáte tua. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 7 Non pecces in multitúdinem civitátis, nec te immíttas in pópulum: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 8 neque álliges duplícia peccáta, nec enim in uno eris immúnis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 9 Noli esse pusillánimis in ánimo tuo: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 10 exoráre et fácere eleemósynam ne despícias. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 11 Ne dicas: In multitúdine múnerum meórum respíciet Deus, et offerénte me Deo altíssimo, múnera mea suscípiet. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 12 Non irrídeas hóminem in amaritúdine ánimæ: est enim qui humíliat et exáltat circumspéctor Deus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 13 Noli amáre mendácium advérsus fratrem tuum, neque in amícum simíliter fácias. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 14 Noli velle mentíri omne mendácium: assidúitas enim illíus non est bona. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 15 Noli verbósus esse in multitúdine presbyterórum, et non íteres verbum in oratióne tua. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 16 Non óderis laboriósa ópera, et rusticatiónem creátam ab Altíssimo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 17 Non te réputes in multitúdine indisciplinatórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 18 Meménto iræ, quóniam non tardábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 19 Humília valde spíritum tuum, quóniam vindícta carnis ímpii ignis et vermis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 20 Noli prævaricári in amícum pecúniam differéntem, neque fratrem caríssimum auro spréveris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 21 Noli discédere a mulíere sensáta et bona, quam sortítus es in timóre Dómini: grátia enim verecúndiæ illíus super aurum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 22 Non lædas servum in veritáte operántem, neque mercenárium dantem ánimam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 23 Servus sensátus sit tibi diléctus quasi ánima tua: non defráudes illum libertáte, neque ínopem derelínquas illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 24 Pécora tibi sunt, atténde illis: et si sunt utília, persevérent apud te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 25 Fílii tibi sunt? érudi illos, et curva illos a puerítia illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 26 Fíliæ tibi sunt? serva corpus illárum, et non osténdas hílarem fáciem tuam ad illas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 27 Trade fíliam, et grande opus féceris: et hómini sensáto da illam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 28 Múlier si est tibi secúndum ánimam tuam, non projícias illam: et odíbili non credas te. Ecclesiasticus Ecclus 26 7 28b In toto corde tuo -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris: -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 31 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 35 Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 38 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 7 40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 2 Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 3 multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 4 Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 5 Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 9 Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 11 Non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 12 quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 15 Noli foenerari homini fortiori te: quod si foeneraveris, quasi perditum habe. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 16 Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 17 Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 19 Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 20 Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 21 Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 8 22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 1 Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 2 Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 9 Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 10 Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 11 Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 16 Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit illius subversio. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 22 Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 9 25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 1 Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 3 Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 4 In manu Dei potestas terrae: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 6 Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriae. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 12 Brevem languorem praecidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 13 Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 28 Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiae. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 10 34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 5 Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 6 Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 8 Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 9 De ea re quae te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si praecucurreris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viae bonorum, apud ipsum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 22 Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 27 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 29 Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 31 Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim sunt insidiae dolosi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 11 36 Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 5 Da bono, et non receperis peccatorem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 6 Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 10 Non credas inimico tuo in aeternum: sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 12 19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem laesus tacebit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 5 Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 12 Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 15 Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 22 Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem? -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 23 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 29 Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. -Ecclesiasticus Ecclus 26 13 32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 3 Viro cúpido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et haec redditio est malitiae illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 8 Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 16 Da et accipe, et justifica animam tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 18 Omnis caro sicut foenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 14 27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 1 Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiae apprehendet illam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 3 Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 5 et in medio ecclesiae aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 9 Non est speciosa laus in ore peccatoris, -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 11 Non dixeris: Per Deum abest: quae enim odit ne feceris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 15 adjecit mandata et praecepta sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 15 22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 1 Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 2 Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores eorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 5 Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suae virtuti. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos prae superbia verbi illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 16 Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 17 in populo magno non agnoscar: quae est enim anima mea in tam immensa creatura? -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 18 Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus, et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 19 Montes simul, et colles, et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiae ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 25 et dicam in aequitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 27 Ornavit in aeternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in aeternum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 29 non sis incredibilis verbo illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 30 Post haec Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 16 31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 9 Addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit illos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 10 Testamentum aeternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 13 Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 15 et pars Dei Israel facta est manifesta. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terrae. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 20 Poenitentibus autem dedit viam justitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 21 Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 25 In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 26 Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiae placuerunt. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 17 31 Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 1 Qui vivet in aeternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in aeternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 2 Quis sufficit enarrare opera illius? -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 3 quis enim investigabit magnalia ejus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 7 Quid est homo? et quae est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt: et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 10 Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 12 Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed útraque cum homine justificato. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 20 Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 23 Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 24 Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 25 Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 30 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 31 Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 18 33 Ne fueris mediocris in contentione ex foenore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 1 Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica paulatim decidet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes haereditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 4 Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 6 Qui peccat in animam suam, poenitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 7 Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 9 audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 11 A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 14 Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 15 Corripe amicum, saepe enim fit commissio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 18 et da locum timori Altissimi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 19 Quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. Et non est sapientia nequitiae disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 20 Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 21 Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 22 Est solertia certa, et ipsa iniqua: -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 19 28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 1 Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 3 sic qui facit per vim judicium iniquum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 4 Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 5 Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 6 Est tacens non habens sensum loquelae: et est tacens sciens tempus aptum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 8 Qui multis utitur verbis laedet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 14 Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 16 Hodie foeneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 18 qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 20 Lapsus falsae linguae quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 24 Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personae autem acceptione perdet se. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo haereditabunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 31 Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 20 33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 1 Fili, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 4 Quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 5 Objurgatio et injuriae annullabunt substantiam, et domus quae nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 9 Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 11 Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 14 Non erudietur qui non est sapiens in bono. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 15 Est autem sapientia quae abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 19 Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 20 Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 22 Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 24 Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 25 Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 26 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 27 Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 21 31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 1 In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 2 De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 3 Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 4 Filia prudens haereditas viro suo: nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 5 Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 6 Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 8 Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit: -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 13 Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 17 Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 21 Sicut pali in excelsis, et caementa sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 24 Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 22 33 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 1 Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 2 Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 3 et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 4 Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 7 Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 8 In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 9 Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter: -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in haereditate Jacob. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 16 Etenim a misericordibus omnia haec auferentur, et in delictis non volutabuntur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 17 Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 18 Memento patris et matris tuae: in medio enim magnatorum consistis: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 22 Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat: -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 24 Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 26 Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 30 Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 31 Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 34 Haec in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur: -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 35 non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 36 derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 37 Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 23 38 Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 1 Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 3 et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 4 et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 5 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 6 Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 7 Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 8 Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 9 Et in omni terra steti: et in omni populo, b -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 10 et in omni gente primatum habui: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 12 Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 14 Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 24 Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 25 In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 27 spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 28 Memoria mea in generatione saeculorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 31 qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 32 Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 33 Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 34 Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 40 Ego sapientiam effudi flumina: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 41 ego quasi trames aquae immensae de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 42 Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 45 Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 24 47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 1 In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 2 concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 3 Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 5 Quae in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 6 Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium! -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium! -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 10 homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 14 Timor Dei super omnia se superposuit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 16 Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 20 et omnem obductum, et non obductum odientium: -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 22 Non est caput nequius super caput colubri, -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcaecat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 34 Non des aquae tuae exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 25 36 A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 1 Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 6 delaturam civitatis, et collectionem populi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 7 columniam mendacem super mortem omnia gravia: -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 9 In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 16 Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 17 Disciplina illius datum Dei est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 23 Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 24 Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphaeam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 26 28 Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 1 Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quaerit locupletari avertit oculum suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 3 conteretur cum delinquente delictum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 4 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 5 Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 8 Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 10 Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 11 Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 13 In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 14 Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 19 Quod si denudaveris absconsa illius, non persequéris post eum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 22 Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus: -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 25 Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 27 Multa odivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 29 Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 27 33 Ira et furor útraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 3 Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 5 Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 6 Memento novissimorum, et desine inimicari: -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 7 tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 8 Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 10 Abstine te a lite, et minues peccata. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 12 Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: útraque ex ore proficiscuntur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 15 Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 18 Virtutes populorum concídit, et gentes fortes dissolvit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuet ossa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 25 mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras. -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: -Ecclesiasticus Ecclus 26 28 30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 1 Qui facit misericordiam foeneratur proximo suo: et qui praevalet manu mandata servat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 2 Foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 4 Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his qui se adjuverunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et murmurationum, et tempus causabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 7 Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 10 Multi non causa nequitiae non foenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 16 Super scutum potentis et super lanceam -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 17 adversus inimicum tuum pugnabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 18 Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 19 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 20 Repromissorem fugit peccator et immundus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 21 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 22 Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 23 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 24 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 25 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 26 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 27 Initium vitae hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 28 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 29 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 30 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 31 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad haec amara audiet: -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 32 transi, hospes, et orna mensam, et quae in manu habes ciba ceteros. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 33 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater. -Ecclesiasticus Ecclus 26 29 34 Gravia haec homini habenti sensum: correptio domus, et improperium foeneratoris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 1 Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 5 In vita sua vidit, et laetatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 7 Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 8 Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 9 Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 11 Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 12 Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 13 Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 14 Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 15 Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 16 Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 17 Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulchro. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 19 Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 20 Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 21 videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 22 Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 23 Jucunditas cordis, haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longaevitas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 24 Miserere animae tuae placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 26 Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 30 27 Splendidum cor et bonum in epulis est: epulae enim illius diligenter fiunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 1 Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 2 Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 3 Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 4 Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 5 Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 7 Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 8 Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 9 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 12 Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 13 Non dicas sic: Multa sunt, quae super illam sunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 14 Memento quoniam malus est oculus nequam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 15 Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 16 Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 17 Ne comprimaris in convivio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 18 Intellige quae sunt proximi tui ex teipso. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 19 Utere quasi homo frugi his quae tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 20 Cessa prior causa disciplinae: et noli nimius esse, ne forte offendas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 22 Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 23 Vigilia, cholera et tortura viro infrunito, -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 24 somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 25 Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 27 In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 29 Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 30 Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 32 Aequa vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 33 Quae vita est ei qui minuitur vino? -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 34 Quid defraudat vitam? mors. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 35 Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 36 Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 37 Sanitas est animae et corpori sobrius potus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 39 Amaritudo animae vinum multum potatum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 40 Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 41 In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 31 42 Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 1 Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 3 ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 4 Loquere major natu: decet enim te -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 10 Adolescens, loquere in tua causa vix. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 13 In medio magnatorum non praesumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 14 Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 15 Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 19 Qui quaerit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 25 In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 27 In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, hoc est enim conservatio mandatorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 32 28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 1 Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias, -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 2 et non illidetur quasi in procella navis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 3 Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 4 Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 5 Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 6 Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 7 Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 8 A Domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 9 Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 11 In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 12 Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 14 Omnes viae ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 16 Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 17 In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 19 Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiae, auribus percipite. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 20 Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte poeniteat te, et depreceris pro illis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 21 Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 22 Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 23 In omnibus operibus tuis praecellens esto. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 24 Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae, et in tempore exitus tui, distribue haereditatem tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 25 Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 26 Operatur in disciplina, et quaerit requiescere: laxa manus illi, et quaerit libertatem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 28 Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 29 multam enim malitiam docuit otiositas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 30 In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animae comparasti illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 32 Si laeseris eum injuste, in fugam convertetur: -Ecclesiasticus Ecclus 26 33 33 et si extollens discesserit, quem quaeras et in qua via quaeras illum nescis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 1 Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 4 Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 9 Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 10 Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 11 Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 14 Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicetur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 16 Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 17 Timentis Dominum, beata est anima ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 19 Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 25 Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 28 Unus aedificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? -Ecclesiasticus Ecclus 26 34 31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum éadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet? -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 1 Qui conservat legem multiplicat oblationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 2 Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 3 Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 4 Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 10 Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 21 Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 22 Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet: -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius: -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 25 donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit justos misericordia sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 35 26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 2 et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te, Domine. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 6 Innova signa, et immuta mirabilia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 7 Glorifica manum et brachium dextrum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 8 Excita furorem, et effunde iram. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 9 Tolle adversarium, et afflige inimicum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 11 In ira flammae devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius praeter nos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et haereditabis eos sicut ab initio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel quem coaequasti primogenito tuo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Jerusalem, civitati requiei tuae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 17 Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiae, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 20 Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 21 Fauces contingunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiae: non est vir illius secundum filios hominum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 27 Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. -Ecclesiasticus Ecclus 26 36 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem? -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 3 O praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius? -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 4 Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 5 Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 7 Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 8 Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 9 A consiliario serva animam tuam: prius scito quae sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit: +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 29 honóra patrem tuum, et gémitus matris tuæ ne obliviscáris: +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 30 meménto quóniam nisi per illos natus non fuísses: et retríbue illis, quómodo et illi tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 31 In tota ánima tua time Dóminum, et sacerdótes illíus sanctífica. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 32 In omni virtúte tua dílige eum qui te fecit, et minístros ejus ne derelínquas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 33 Honóra Deum ex tota ánima tua, et honorífica sacerdótes, et propúrga te cum bráchiis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 34 Da illis partem, sicut mandátum est tibi, primitiárum et purgatiónis, et de negligéntia tua purga te cum paucis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 35 Datum brachiórum tuórum, et sacrifícium sanctificatiónis ófferes Dómino, et inítia sanctórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 36 Et páuperi porríge manum tuam, ut perficiátur propitiátio et benedíctio tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 37 Grátia dati in conspéctu omnis vivéntis, et mórtuo non prohíbeas grátiam. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 38 Non desis plorántibus in consolatióne, et cum lugéntibus ámbula. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 39 Non te pígeat visitáre infírmum: ex his enim in dilectióne firmáberis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 7 40 In ómnibus opéribus tuis memoráre novíssima tua, et in ætérnum non peccábis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 1 Non lítiges cum hómine poténte, ne forte íncidas in manus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 2 Non conténdas cum viro locupléte, ne forte contra te constítuat litem tibi: +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 3 multos enim pérdidit aurum et argéntum, et usque ad cor regum exténdit et convértit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 4 Non lítiges cum hómine linguáto, et non strues in ignem illíus ligna. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 5 Non commúnices hómini indócto, ne male de progénie tua loquátur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 6 Ne despícias hóminem averténtem se a peccáto, neque impróperes ei: meménto quóniam omnes in correptióne sumus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 7 Ne spernas hóminem in sua senectúte, étenim ex nobis senéscunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 8 Noli de mórtuo inimíco tuo gaudére: sciens quóniam omnes mórimur, et in gáudium nólumus veníre. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 9 Ne despícias narratiónem presbyterórum sapiéntium, et in provérbiis eórum conversáre: +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 10 ab ipsis enim disces sapiéntiam et doctrínam intelléctus, et servíre magnátis sine queréla. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 11 Non te prætéreat narrátio seniórum, ipsi enim didicérunt a pátribus suis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 12 quóniam ab ipsis disces intelléctum, et in témpore necessitátis dare respónsum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 13 Non incéndas carbónes peccatórum árguens eos, et ne incendáris flamma ignis peccatórum illórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 14 Ne contra fáciem stes contumeliósi, ne sédeat quasi insidiátor ori tuo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 15 Noli fœnerári hómini fortióri te: quod si fœneráveris, quasi pérditum habe. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 16 Non spóndeas super virtútem tuam: quod si spopónderis, quasi restítuens cógita. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 17 Non júdices contra júdicem, quóniam secúndum quod justum est júdicat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 18 Cum audáce non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secúndum voluntátem suam vadit, et simul cum stultítia illíus péries. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 19 Cum iracúndo non fácias rixam, et cum audáce non eas in desértum: quóniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutórium, elídet te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 20 Cum fátuis consílium non hábeas: non enim póterunt dilígere nisi quæ eis placent. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 21 Coram extráneo ne fácias consílium: nescis enim quid páriet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 8 22 Non omni hómini cor tuum maniféstes, ne forte ínferat tibi grátiam falsam, et conviciétur tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 1 Non zeles mulíerem sinus tui, ne osténdat super te malítiam doctrínæ nequam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 2 Non des mulíeri potestátem ánimæ tuæ, ne ingrediátur in virtútem tuam, et confundáris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 3 Ne respícias mulíerem multívolam, ne forte íncidas in láqueos illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 4 Cum saltatríce ne assíduus sis, nec áudias illam, ne forte péreas in efficácia illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 5 Vírginem ne conspícias, ne forte scandalizéris in decóre illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 6 Ne des fornicáriis ánimam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditátem tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 7 Noli circumspícere in vicis civitátis, nec oberráveris in platéis illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 8 Avérte fáciem tuam a mulíere compta, et ne circumspícias spéciem aliénam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 9 Propter spéciem mulíeris multi periérunt: et ex hoc concupiscéntia quasi ignis exardéscit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 10 Omnis múlier quæ est fornicária, quasi stercus in via conculcábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 11 Spéciem mulíeris aliénæ multi admiráti, réprobi facti sunt: collóquium enim illíus quasi ignis exardéscit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 12 Cum aliéna mulíere ne sédeas omníno, nec accúmbas cum ea super cúbitum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 13 et non altercéris cum illa in vino, ne forte declínet cor tuum in illam, et sánguine tuo labáris in perditiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 14 Ne derelínquas amícum antíquum: novus enim non erit símilis illi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 15 Vinum novum amícus novus: veteráscet, et cum suavitáte bibes illud. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 16 Non zeles glóriam et opes peccatóris: non enim scis quæ futúra sit illíus subvérsio. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 17 Non pláceat tibi injúria injustórum, sciens quóniam usque ad ínferos non placébit ímpius. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 18 Longe abésto ab hómine potestátem habénte occidéndi, et non suspicáberis timórem mortis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 19 Et si accésseris ad illum, noli áliquid commíttere, ne forte áuferat vitam tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 20 Communiónem mortis scito, quóniam in médio laqueórum ingrediéris, et super doléntium arma ambulábis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 21 Secúndum virtútem tuam cave te a próximo tuo, et cum sapiéntibus et prudéntibus tracta. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 22 Viri justi sint tibi convívæ, et in timóre Dei sit tibi gloriátio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 23 et in sensu sit tibi cogitátus Dei, et omnis enarrátio tua in præcéptis Altíssimi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 24 In manu artíficum ópera laudabúntur, et princeps pópuli in sapiéntia sermónis sui, in sensu vero seniórum verbum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 9 25 Terríbilis est in civitáte sua homo linguósus: et temerárius in verbo suo odíbilis erit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 1 Judex sápiens judicábit pópulum suum, et principátus sensáti stábilis erit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 2 Secúndum júdicem pópuli, sic et minístri ejus: et qualis rector est civitátis, tales et inhabitántes in ea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 3 Rex insípiens perdet pópulum suum: et civitátes inhabitabúntur per sensum poténtium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 4 In manu Dei potéstas terræ: et útilem rectórem suscitábit in tempus super illam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 5 In manu Dei prospéritas hóminis, et super fáciem scribæ impónet honórem suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 6 Omnis injúriæ próximi ne memíneris, et nihil agas in opéribus injúriæ. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 7 Odíbilis coram Deo est et homínibus supérbia, et execrábilis omnis iníquitas géntium. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 8 Regnum a gente in gentem transfértur propter injustítias, et injúrias, et contumélias, et divérsos dolos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 9 Aváro autem nihil est sceléstius. Quid supérbit terra et cinis? +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 10 Nihil est iníquius quam amáre pecúniam: hic enim et ánimam suam venálem habet, quóniam in vita sua projécit íntima sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 11 Omnis potentátus brevis vita; languor prolíxior gravat médicum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 12 Brevem languórem præcídit médicus: sic et rex hódie est, et cras moriétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 13 Cum enim moriétur homo, hæreditábit serpéntes, et béstias, et vermes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 14 Inítium supérbiæ hóminis apostatáre a Deo: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 15 quóniam ab eo qui fecit illum recéssit cor ejus, quóniam inítium omnis peccáti est supérbia. Qui tenúerit illam adimplébitur maledíctis, et subvértet eum in finem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 16 Proptérea exhonorávit Dóminus convéntus malórum, et destrúxit eos usque in finem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 17 Sedes ducum superbórum destrúxit Deus, et sedére fecit mites pro eis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 18 Radíces géntium superbárum arefécit Deus, et plantávit húmiles ex ipsis géntibus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 19 Terras géntium evértit Dóminus, et pérdidit eas usque ad fundaméntum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 20 Arefécit ex ipsis, et dispérdidit eos, et cessáre fecit memóriam eórum a terra. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 21 Memória superbórum pérdidit Deus, et relíquit memóriam humílium sensu. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 22 Non est creáta homínibus supérbia, neque iracúndia natióni mulíerum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 23 Semen hóminum honorábitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorábitur, quod prǽterit mandáta Dómini. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 24 In médio fratrum rector illórum in honóre: et qui timent Dóminum erunt in óculis illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 25 Glória dívitum, honoratórum, et páuperum, timor Dei est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 26 Noli despícere hóminem justum páuperem, et noli magnificáre virum peccatórem dívitem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 27 Magnus, et judex, et potens est in honóre: et non est major illo qui timet Deum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 28 Servo sensáto líberi sérvient: et vir prudens et disciplinátus non murmurábit corréptus, et ínscius non honorábitur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 29 Noli extóllere te in faciéndo ópere tuo, et noli cunctári in témpore angústiæ. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 30 Mélior est qui operátur et abúndat in ómnibus, quam qui gloriátur et eget pane. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 31 Fili, in mansuetúdine serva ánimam tuam, et da illi honórem secúndum méritum suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 32 Peccántem in ánimam suam quis justificábit? et quis honorificábit exhonorántem ánimam suam? +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 33 Pauper gloriátur per disciplínam et timórem suum: et est homo qui honorificátur propter substántiam suam. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 10 34 Qui autem gloriátur in paupertáte, quanto magis in substántia! et qui gloriátur in substántia, paupertátem vereátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 1 Sapiéntia humiliáti exaltábit caput illíus, et in médio magnatórum consedére illum fáciet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 2 Non laudes virum in spécie sua, neque spernas hóminem in visu suo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 3 Brevis in volatílibus est apis, et inítium dulcóris habet fructus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 4 In vestítu ne gloriéris umquam, nec in die honóris tui extolláris: quóniam mirabília ópera Altíssimi solíus, et gloriósa, et abscónsa, et invísa ópera illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 5 Multi tyránni sedérunt in throno: et insuspicábilis portávit diadéma. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 6 Multi poténtes oppréssi sunt válide, et gloriósi tráditi sunt in manus alterórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 7 Priúsquam intérroges, ne vitúperes quemquam: et cum interrogáveris, córripe juste. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 8 Priúsquam áudias, ne respóndeas verbum: et in médio sermónum ne adjícias loqui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 9 De ea re quæ te non moléstat, ne certéris: et in judício peccántium ne consístas. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fúeris, non eris immúnis a delícto. Si enim secútus fúeris, non apprehéndes: et non effúgies, si præcucúrreris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 11 Est homo labórans et festínans, et dolens: ímpius, et tanto magis non abundábit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 12 Est homo márcidus egens recuperatióne, plus defíciens virtúte, et abúndans paupertáte: +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 13 et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus: et miráti sunt in illo multi, et honoravérunt Deum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 14 Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas, a Deo sunt: +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 15 sapiéntia, et disciplína, et sciéntia legis, apud Deum: diléctio, et viæ bonórum, apud ipsum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 16 Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt: qui autem exsúltant in malis consenéscunt in malo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 17 Dátio Dei pérmanet justis, et proféctus illíus succéssus habébit in ætérnum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 18 Est qui locupletátur parce agéndo, et haec est pars mercédis illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 19 In eo quod dicit: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 20 et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquat ómnia áliis, et moriétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 21 Sta in testaménto tuo, et in illo collóquere, et in ópere mandatórum tuórum veterásce. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 22 Ne mánseris in opéribus peccatórum: confíde autem in Deo, et mane in loco tuo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 23 Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 24 Benedíctio Dei in mercédem justi festínat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 26 Ne dicas: Suffíciens mihi sum: et quid ex hoc pessimábor? +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 27 In die bonórum ne ímmemor sis malórum, et in die malórum ne ímmemor sis bonórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 28 quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 29 Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 30 Ante mortem ne laudes hóminem quemquam: quóniam in fíliis suis agnóscitur vir. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 31 Non omnem hóminem indúcas in domum tuam: multæ enim sunt insídiæ dolósi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 32 Sicut enim erúctant præcórdia fœténtium, et sicut perdix indúcitur in cáveam, et ut cáprea in láqueum: sic et cor superbórum, et sicut prospéctor videns casum próximi sui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 33 Bona enim in mala convértens insidiátur, et in eléctis impónet máculam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 34 A scintílla una augétur ignis, et ab uno dolóso augétur sanguis: homo vero peccátor sánguini insidiátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 35 Atténde tibi a pestífero, fábricat enim mala, ne indúcat super te subsannatiónem in perpétuum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 11 36 Admítte ad te alienígenam: et subvértet te in túrbine, et abalienábit te a tuis própriis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 1 Si beneféceris, scito cui féceris, et erit grátia in bonis tuis multa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 2 Bénefac justo, et invénies retributiónem magnam: et si non ab ipso, certe a Dómino. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 3 Non est enim ei bene qui assíduus est in malis, et eleemósynas non danti: quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et misértus est pœniténtibus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 4 Da misericórdi, et ne suscípias peccatórem: et ímpiis et peccatóribus reddet vindíctam, custódiens eos in diem vindíctæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 5 Da bono, et non recéperis peccatórem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 6 Bénefac húmili, et non déderis ímpio: próhibe panes illi dari, ne in ipsis poténtior te sit: +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 7 nam duplícia mala invénies in ómnibus bonis quæcúmque féceris illi, quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et ímpiis reddet vindíctam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 8 Non agnoscétur in bonis amícus, et non abscondétur in malis inimícus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 9 In bonis viri, inimíci illíus in tristítia: et in malítia illíus, amícus ágnitus est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 10 Non credas inimíco tuo in ætérnum: sicut enim æraméntum ærúginat nequítia illíus: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 11 et si humiliátus vadat curvus, ádjice ánimum tuum, et custódi te ab illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 12 Non státuas illum penes te, nec sédeat ad déxteram tuam, ne forte convérsus in locum tuum, inquírat cáthedram tuam, et in novíssimo agnósces verba mea, et in sermónibus meis stimuléris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 13 Quis miserébitur incantatóri a serpénte percússo, et ómnibus qui apprópiant béstiis? et sic qui comitátur cum viro iníquo, et obvolútus est in peccátis ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 14 Una hora tecum permanébit: si autem declináveris, non supportábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 15 In lábiis suis indúlcat inimícus, et in corde suo insidiátur ut subvértat te in fóveam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 16 In óculis suis lacrimátur inimícus, et si invénerit tempus, non satiábitur sánguine. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 17 Et si incúrrerint tibi mala, invénies eum illic priórem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 18 In óculis suis lacrimátur inimícus, et quasi ádjuvans suffódiet plantas tuas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 12 19 Caput suum movébit, et plaudet manu, et multa susúrrans commutábit vultum suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 1 Qui tetígerit picem inquinábitur ab ea: et qui communicáverit supérbo índuet supérbiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 2 Pondus super se tollat qui honestióri se commúnicat, et ditióri te ne sócius fúeris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 3 Quid communicábit cácabus ad ollam? quando enim se collíserint, confringétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 4 Dives injúste egit, et fremet: pauper autem læsus tacébit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 5 Si largítus fúeris, assúmet te: et si non habúeris, derelínquet te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 6 Si habes, convívet tecum, et evacuábit te: et ipse non dolébit super te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 7 Si necessárius illi fúeris, supplantábit te, et subrídens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 8 Et confúndet te in cibis suis, donec te exinániat bis et ter: et in novíssimo deridébit te, et póstea videns derelínquet te, et caput suum movébit ad te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 9 Humiliáre Deo, et exspécta manus ejus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 10 Atténde ne sedúctus in stultítiam humiliéris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 11 Noli esse húmilis in sapiéntia tua, ne humiliátus in stultítiam seducáris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 12 Advocátus a potentióre, discéde: ex hoc enim magis te advocábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 13 Ne ímprobus sis, ne impingáris: et ne longe sis ab eo, ne eas in obliviónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 14 Ne retíneas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illíus: ex multa enim loquéla tentábit te, et subrídens interrogábit te de abscónditis tuis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 15 Immítis ánimus illíus conservábit verba tua: et non parcet de malítia, et de vínculis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 16 Cave tibi, et atténde diligénter audítui tuo, quóniam cum subversióne tua ámbulas: +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 17 áudiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilábis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 18 Omni vita tua dílige Deum, et ínvoca illum in salúte tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 19 Omne ánimal díligit símile sibi, sic et omnis homo próximum sibi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 20 Omnis caro ad símilem sibi conjungétur, et omnis homo símili sui sociábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 21 Si communicábit lupus agno aliquándo, sic peccátor justo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 22 Quæ communicátio sancto hómini ad canem? aut quæ pars díviti ad páuperem? +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 23 Venátio leónis ónager in erémo: sic et páscua dívitum sunt páuperes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 24 Et sicut abominátio est supérbo humílitas, sic et execrátio dívitis pauper. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 25 Dives commótus confirmátur ab amícis suis: húmilis autem cum cecíderit, expellétur et a notis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 26 Díviti decépto multi recuperatóres: locútus est supérbia, et justificavérunt illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 27 Húmilis decéptus est, ínsuper et argúitur: locútus est sensáte, et non est datus ei locus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 28 Dives locútus est, et omnes tacuérunt, et verbum illíus usque ad nubes perdúcent. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 29 Pauper locútus est, et dicunt: Quis est hic? et si offénderit, subvértent illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 30 Bona est substántia cui non est peccátum in consciéntia: et nequíssima paupértas in ore ímpii. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 31 Cor hóminis immútat fáciem illíus, sive in bona, sive in mala. +Ecclesiasticus Ecclus 26 13 32 Vestígium cordis boni et fáciem bonam diffícile invénies, et cum labóre. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 1 Beátus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulátus in tristítia delícti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 2 Felix qui non hábuit ánimi sui tristítiam, et non éxcidit a spe sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 3 Viro cúpido et tenáci sine ratióne est substántia: et hómini lívido ad quid aurum? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 4 Qui acérvat ex ánimo suo injúste, áliis cóngregat, et in bonis illíus álius luxuriábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 5 Qui sibi nequam est, cui álii bonus erit? et non jucundábitur in bonis suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 6 Qui sibi ínvidet, nihil est illo néquius: et haec reddítio est malítiæ illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 7 Et si bene fécerit, ignoránter et non volens facit: et in novíssimo maniféstat malítiam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 8 Nequam est óculus lívidi: et avértens fáciem suam, et despíciens ánimam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 9 Insatiábilis óculus cúpidi in parte iniquitátis: non satiábitur donec consúmat arefáciens ánimam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 10 Óculus malus ad mala, et non saturábitur pane, sed índigens et in tristítia erit super mensam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 11 Fili, si habes, bénefac tecum, et Deo dignas oblatiónes offer. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 12 Memor esto quóniam mors non tardat, et testaméntum inferórum, quia demonstrátum est tibi: testaméntum enim hujus mundi morte moriétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 13 Ante mortem bénefac amíco tuo, et secúndum vires tuas expórrigens da páuperi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 14 Non defraudéris a die bono, et partícula boni doni non te prætéreat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 15 Nonne áliis relínques dolóres et labóres tuos in divisióne sortis? +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 16 Da et áccipe, et justífica ánimam tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 17 Ante óbitum tuum operáre justítiam, quóniam non est apud ínferos inveníre cibum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 18 Omnis caro sicut fœnum veteráscet, et sicut fólium fructíficans in árbore víridi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 19 Ália generántur, et ália dejiciúntur: sic generátio carnis et sánguinis, ália fínitur, et ália náscitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 20 Omne opus corruptíbile in fine defíciet, et qui illud operátur ibit cum illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 21 Et omne opus eléctum justificábitur, et qui operátur illud honorábitur in illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 22 Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, et qui in justítia sua meditábitur, et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 23 qui excógitat vias illíus in corde suo, et in abscónditis suis intélligens, vadens post illam quasi investigátor, et in viis illíus consístens: +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 24 qui réspicit per fenéstras illíus, et in jánuis illíus áudiens: +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 25 qui requiéscit juxta domum illíus, et in pariétibus illíus figens palum, státuet cásulam suam ad manus illíus, et requiéscent in cásula illíus bona per ævum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 26 Státuet fílios suos sub tégmine illíus, et sub ramis ejus morábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 14 27 Protegétur sub tégmine illíus a fervóre, et in glória ejus requiéscet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 1 Qui timet Deum fáciet bona, et qui cóntinens est justítiæ apprehéndet illam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 2 et obviábit illi quasi mater honorificáta, et quasi múlier a virginitáte suscípiet illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 3 Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 4 et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos, +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 5 et in médio ecclésiæ áperiet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 6 Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hæreditábit illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 7 Hómines stulti non apprehéndent illam, et hómines sensáti obviábunt illi. Hómines stulti non vidébunt eam: longe enim abest a supérbia et dolo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 8 Viri mendáces non erunt illíus mémores: et viri veráces inveniéntur in illa, et succéssum habébunt usque ad inspectiónem Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 9 Non est speciósa laus in ore peccatóris, +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 10 quóniam a Deo profécta est sapiéntia. Sapiéntiæ enim Dei astábit laus, et in ore fidéli abundábit, et Dominátor dabit eam illi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 11 Non díxeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne féceris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 12 Non dicas: Ille me implanávit: non enim necessárii sunt ei hómines ímpii. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 13 Omne execraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 14 Deus ab inítio constítuit hóminem, et relíquit illum in manu consílii sui: +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 15 adjécit mandáta et præcépta sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 16 Si volúeris mandáta serváre, conservábunt te, et in perpétuum fidem plácitam fácere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 17 Appósuit tibi aquam et ignem, ad quod volúeris porríge manum tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 18 Ante hóminem vita et mors, bonum et malum: quod placúerit ei dábitur illi: +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 19 quóniam multa sapiéntia Dei, et fortis in poténtia, videns omnes sine intermissióne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 20 Óculi Dómini ad timéntes eum, et ipse agnóscit omnem óperam hóminis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 21 Némini mandávit ímpie ágere, et némini dedit spátium peccándi: +Ecclesiasticus Ecclus 26 15 22 non enim concupíscit multitúdinem filiórum infidélium et inutílium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 1 Ne jucundéris in fíliis ímpiis, si multiplicéntur: nec oblectéris super ipsos, si non est timor Dei in illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 2 Non credas vitæ illórum, et ne respéxeris in labóres eórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 3 Mélior est enim unus timens Deum, quam mille fílii ímpii: +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 4 et útile est mori sine fíliis, quam relínquere fílios ímpios. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 5 Ab uno sensáto inhabitábitur pátria: tribus impiórum deserétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 6 Multa tália vidit óculis meus, et fortióra horum audívit auris mea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 7 In synagóga peccántium exardébit ignis, et in gente incredíbili exardéscet ira. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 8 Non exoravérunt pro peccátis suis antíqui gigántes, qui destrúcti sunt confidéntes suæ virtúti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 9 Et non pepércit peregrinatióni Lot, et execrátus est eos prae supérbia verbi illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 10 Non misértus est illis, gentem totam perdens, et extolléntem se in peccátis suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 11 Et sicut sexcénta míllia péditum, qui congregáti sunt in durítia cordis sui: et si unus fuísset cervicátus, mirum si fuísset immúnis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 12 Misericórdia enim et ira est cum illo: potens exorátio, et effúndens iram. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 13 Secúndum misericórdiam suam, sic corréptio illíus hómines secúndum ópera sua júdicat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 14 Non effúgiet in rapína peccátor, et non retardábit sufferéntia misericórdiam faciéntis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 15 Omnis misericórdia fáciet locum unicuíque, secúndum méritum óperum suórum, et secúndum intelléctum peregrinatiónis ipsíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 16 Non dicas: A Deo abscóndar: et ex summo, quis mei memorábitur? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 17 in pópulo magno non agnóscar: quæ est enim ánima mea in tam imménsa creatúra? +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 18 Ecce cælum et cæli cælórum, abýssus, et univérsa terra, et quæ in eis sunt, in conspéctu illíus commovebúntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 19 Montes simul, et colles, et fundaménta terræ, cum conspéxerit illa Deus, tremóre concutiéntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 20 Et in ómnibus his insensátum est cor, et omne cor intellígitur ab illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 21 Et vias illíus quis intélligit, et procéllam quam nec óculus vidébit hóminis? +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 22 Nam plúrima illíus ópera sunt in abscónsis: sed ópera justítiæ ejus quis enuntiábit, aut quis sustinébit? longe enim est testaméntum a quibúsdam, et interrogátio ómnium in consummatióne est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 23 Qui minorátur corde cógitat inánia, et vir imprúdens et errans cógitat stulta. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 24 Audi me, fili, et disce disciplínam sensus, et in verbis meis atténde in corde tuo: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 25 et dicam in æquitáte disciplínam, et scrutábor enarráre sapiéntiam: et in verbis meis atténde in corde tuo, et dico in æquitáte spíritus virtútes quas pósuit Deus in ópera sua ab inítio, et in veritáte enúntio sciéntiam ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 26 In judício Dei ópera ejus ab inítio, et ab institutióne ipsórum distínxit partes illórum, et inítia eórum in géntibus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 27 Ornávit in ætérnum ópera illórum: nec esuriérunt, nec laboravérunt, et non destitérunt ab opéribus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 28 Unusquísque próximum sibi non angustiábit in ætérnum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 29 non sis incredíbilis verbo illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 30 Post haec Deus in terram respéxit, et implévit illam bonis suis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 16 31 ánima omnis vitális denuntiávit ante fáciem ipsíus, et in ipsam íterum revérsio illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 1 Deus creávit de terra hóminem, et secúndum imáginem suam fecit illum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 2 et íterum convértit illum in ipsam, et secúndum se vestívit illum virtúte. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 3 Númerum diérum et tempus dedit illi, et dedit illi potestátem eórum quæ sunt super terram. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 4 Pósuit timórem illíus super omnem carnem, et dominátus est bestiárum et volatílium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 5 Creávit ex ipso adjutórium símile sibi: consílium, et linguam, et óculos, et aures, et cor dedit illis excogitándi, et disciplína intelléctus replévit illos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 6 Creávit illis sciéntiam spíritus, sensu implévit cor illórum, et mala et bona osténdit illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 7 Pósuit óculum suum super corda illórum, osténdere illis magnália óperum suórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 8 ut nomen sanctificatiónis colláudent, et gloriári in mirabílibus illíus; ut magnália enárrent óperum ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 9 Áddidit illis disciplínam, et legem vitæ hæreditávit illos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 10 Testaméntum ætérnum constítuit cum illis, et justítiam et judícia sua osténdit illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 11 Et magnália honóris ejus vidit óculus illórum, et honórem vocis audiérunt aures illórum. Et dixit illis: Atténdite ab omni iníquo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 12 Et mandávit illis unicuíque de próximo suo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 13 Viæ illórum coram ipso sunt semper: non sunt abscónsæ ab óculis ipsíus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 14 In unamquámque gentem præpósuit rectórem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 15 et pars Dei Israël facta est manifésta. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 16 Et ómnia ópera illórum velut sol in conspéctu Dei: et óculi ejus sine intermissióne inspiciéntes in viis eórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 17 Non sunt abscónsa testaménta per iniquitátem illórum, et omnes iniquitátes eórum in conspéctu Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 18 Eleemósyna viri quasi signáculum cum ipso, et grátiam hóminis quasi pupíllam conservábit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 19 Et póstea resúrget, et retríbuet illis retributiónem, unicuíque in caput ipsórum, et convértet in interióres partes terræ. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 20 Pœniténtibus autem dedit viam justítiæ, et confirmávit deficiéntes sustinére, et destinávit illis sortem veritátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 21 Convértere ad Dóminum, et relínque peccáta tua: +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 22 precáre ante fáciem Dómini, et mínue offendícula. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 23 Revértere ad Dóminum, et avértere ab injustítia tua, et nimis ódito execratiónem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 24 et cognósce justítias et judícia Dei, et sta in sorte propositiónis, et oratiónis altíssimi Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 25 In partes vade sǽculi sancti, cum vivis et dántibus confessiónem Deo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 26 Non demoréris in erróre impiórum: ante mortem confitére: a mórtuo, quasi nihil, perit conféssio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 27 Confitéberis vivens, vivus et sanus confitéberis: et laudábis Deum, et gloriáberis in miseratiónibus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 28 Quam magna misericórdia Dómini, et propitiátio illíus converténtibus ad se! +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 29 Nec enim ómnia possunt esse in homínibus, quóniam non est immortális fílius hóminis, et in vanitáte malítiæ placuérunt. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 30 Quid lucídius sole? et hic defíciet; aut quid néquius quam quod excogitávit caro et sanguis? et hoc arguétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 17 31 Virtútem altitúdinis cæli ipse cónspicit: et omnes hómines terra et cinis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 1 Qui vivet in ætérnum creávit ómnia simul. Deus solus justificábitur, et manet invíctus rex in ætérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 2 Quis súfficit enarráre ópera illíus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 3 quis enim investigábit magnália ejus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 4 virtútem autem magnitúdinis ejus quis enuntiábit? aut quis adjíciet enarráre misericórdiam ejus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 5 Non est minúere neque adjícere, nec est inveníre magnália Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 6 Cum consummáverit homo, tunc incípiet: et cum quiéverit, aporiábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 7 Quid est homo? et quæ est grátia illíus? et quid bonum aut quid nequam illíus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 8 Númerus diérum hóminum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputáti sunt: et sicut cálculus arénæ, sic exígui anni in die ævi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 9 Propter hoc pátiens est Deus in illis, et effúndit super eos misericórdiam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 10 Vidit præsumptiónem cordis eórum, quóniam mala est: et cognóvit subversiónem illórum, quóniam nequam est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 11 Ídeo adimplévit propitiatiónem suam in illis, et osténdit eis viam æquitátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 12 Miserátio hóminis circa próximum suum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 13 Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 14 Miserétur excipiéntis doctrínam miseratiónis, et qui festínat in judíciis ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 15 Fili, in bonis non des querélam, et in omni dato non des tristítiam verbi mali. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 16 Nonne ardórem refrigerábit ros? sic et verbum mélius quam datum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed útraque cum hómine justificáto. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 18 Stultus ácriter improperábit: et datus indisciplináti tabéscere facit óculos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 19 Ante judícium para justítiam tibi, et ántequam loquáris, disce. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 20 Ante languórem ádhibe medicínam: et ante judícium intérroga teípsum, et in conspéctu Dei invénies propitiatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 21 Ante languórem humília te, et in témpore infirmitátis osténde conversatiónem tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 22 Non impediáris oráre semper, et ne vereáris usque ad mortem justificári, quóniam merces Dei manet in ætérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 23 Ante oratiónem prǽpara ánimam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 24 Meménto iræ in die consummatiónis, et tempus retributiónis in conversatióne faciéi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 25 Meménto paupertátis in témpore abundántiæ, et necessitátum paupertátis in die divitiárum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 26 A mane usque ad vésperam immutábitur tempus, et haec ómnia citáta in óculis Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 27 Homo sápiens in ómnibus métuet, et in diébus delictórum atténdet ab inértia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 28 Omnis astútus agnóscit sapiéntiam, et inveniénti eam dabit confessiónem. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 29 Sensáti in verbis et ipsi sapiénter egérunt, et intellexérunt veritátem et justítiam, et implevérunt provérbia et judícia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 30 Post concupiscéntias tuas non eas, et a voluntáte tua avértere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 31 Si præstes ánimæ tuæ concupiscéntias ejus, fáciat te in gáudium inimícis tuis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 32 Ne oblectéris in turbis nec in módicis: assídua enim est commíssio illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 18 33 Ne fúeris medíocris in contentióne ex fœ́nore, et est tibi nihil in sácculo: eris enim ínvidus vitæ tuæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 1 Operárius ebriósus non locupletábitur: et qui spernit módica paulátim décidet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 2 Vinum et mulíeres apostatáre fáciunt sapiéntes, et árguent sensátos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 3 Et qui se jungit fornicáriis erit nequam: putrédo et vermes hæreditábunt illum: et extollétur in exémplum majus, et tollétur de número ánima ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 4 Qui credit cito levis corde est, et minorábitur: et qui delínquit in ánimam suam, ínsuper habébitur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 5 Qui gaudet iniquitáte, denotábitur: et qui odit correptiónem, minuétur vita: et qui odit loquacitátem, extínguit malítiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 6 Qui peccat in ánimam suam, pœnitébit: et qui jucundátur in malítia, denotábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 7 Ne íteres verbum nequam et durum, et non minoráberis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 8 Amíco et inimíco noli narráre sensum tuum: et si est tibi delíctum, noli denudáre: +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 9 áudiet enim te, et custódiet te, et quasi deféndens peccátum, ódiet te, et sic áderit tibi semper. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 10 Audísti verbum advérsus próximum tuum? commoriátur in te, fidens quóniam non te dirúmpet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 11 A fácie verbi párturit fátuus, tamquam gémitus partus infántis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 12 Sagítta infíxa fémori carnis, sic verbum in corde stulti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 13 Córripe amícum, ne forte non intelléxerit, et dicat: Non feci: aut, si fécerit, ne íterum addat fácere. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 14 Córripe próximum, ne forte non díxerit: et si díxerit, ne forte íteret. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 15 Córripe amícum, sæpe enim fit commíssio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 16 et non omni verbo credas. Est qui lábitur lingua, sed non ex ánimo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 17 quis est enim qui non delíquerit in lingua sua? Córripe próximum ántequam comminéris, +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 18 et da locum timóri Altíssimi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 19 Quia omnis sapiéntia timor Dei, et in illa timére Deum, et in omni sapiéntia disposítio legis. Et non est sapiéntia nequítiæ disciplína, et non est cogitátus peccatórum prudéntia. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 20 Est nequítia, et in ipsa execrátio, et est insípiens qui minúitur sapiéntia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 21 Mélior est homo qui minúitur sapiéntia, et defíciens sensu, in timóre, quam qui abúndat sensu, et transgréditur legem Altíssimi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 22 Est solértia certa, et ipsa iníqua: +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 23 et est qui emíttit verbum certum enárrans veritátem. Est qui néquiter humíliat se, et interióra ejus plena sunt dolo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 24 et est qui se nímium submíttit a multa humilitáte: et est qui inclínat fáciem suam, et fingit se non vidére quod ignorátum est: +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 25 et si ab imbecillitáte vírium vetétur peccáre, si invénerit tempus malefaciéndi, malefáciet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 26 Ex visu cognóscitur vir, et ab occúrsu faciéi cognóscitur sensátus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 27 Amíctus córporis, et risus déntium, et ingréssus hóminis, enúntiant de illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 19 28 Est corréptio mendax in ira contumeliósi, et est judícium quod non probátur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 1 Quam bonum est argúere, quam irásci, et confiténtem in oratióne non prohibére! +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 2 Concupiscéntia spadónis devirginábit juvénculam: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 3 sic qui facit per vim judícium iníquum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 4 Quam bonum est corréptum manifestáre pœniténtiam! sic enim effúgies voluntárium peccátum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 5 Est tacens qui invenítur sápiens: et est odíbilis qui procax est ad loquéndum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 6 Est tacens non habens sensum loquélæ: et est tacens sciens tempus aptum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 7 Homo sápiens tacébit usque ad tempus: lascívus autem et imprúdens non servábunt tempus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 8 Qui multis útitur verbis lædet ánimam suam: et qui potestátem sibi sumit injúste, odiétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 9 Est procéssio in malis viro indisciplináto, et est invéntio in detriméntum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 10 Est datum quod non est útile, et est datum cujus retribútio duplex. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 11 Est propter glóriam minorátio, et est qui ab humilitáte levábit caput. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 12 Est qui multa rédimat módico prétio, et restítuens ea in séptuplum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 13 Sápiens in verbis seípsum amábilem facit: grátiæ autem fatuórum effundéntur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 14 Datus insipiéntis non erit útilis tibi: óculi enim illíus septémplices sunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 15 Exígua dabit, et multa improperábit: et apértio oris illíus inflammátio est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 16 Hódie fœnerátur quis, et cras éxpetit: odíbilis est homo hujúsmodi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 17 Fátuo non erit amícus, et non erit grátia bonis illíus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 18 qui enim edunt panem illíus, falsæ linguæ sunt. Quóties et quanti irridébunt eum! +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 19 neque enim quod habéndum erat dirécto sensu distríbuit; simíliter et quod non erat habéndum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in paviménto cadens: sic casus malórum festinánter véniet. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 21 Homo ácharis quasi fábula vana, in ore indisciplinatórum assídua erit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 22 Ex ore fátui reprobábitur parábola: non enim dicit illam in témpore suo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 23 Est qui vetátur peccáre prae inópia, et in réquie sua stimulábitur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 24 Est qui perdet ánimam suam prae confusióne, et ab imprudénti persóna perdet eam: persónæ autem acceptióne perdet se. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 25 Est qui prae confusióne promíttit amíco, et lucrátus est eum inimícum gratis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 26 Oppróbrium nequam in hómine mendácium: et in ore indisciplinatórum assídue erit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 27 Pótior fur quam assidúitas viri mendácis: perditiónem autem ambo hæreditábunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 28 Mores hóminum mendácium sine honóre, et confúsio illórum cum ipsis sine intermissióne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 29 Sápiens in verbis prodúcet seípsum, et homo prudens placébit magnátis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 30 Qui operátur terram suam inaltábit acérvum frugum, et qui operátur justítiam, ipse exaltábitur: qui vero placet magnátis effúgiet iniquitátem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 31 Xénia et dona excǽcant óculos júdicum, et quasi mutus, in ore avértit correptiónes eórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 32 Sapiéntia abscónsa, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 20 33 Mélior est qui celat insipiéntiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 1 Fili, peccásti, non adjícias íterum: sed et de prístinis deprecáre, ut tibi dimittántur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 2 Quasi a fácie cólubri fuge peccáta: et si accésseris ad illa, suscípient te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 3 Dentes leónis dentes ejus, interficiéntes ánimas hóminum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 4 Quasi rhomphǽa bis acúta omnis iníquitas: plagæ illíus non est sánitas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 5 Objurgátio et injúriæ annullábunt substántiam, et domus quæ nimis lócuples est annullábitur supérbia: sic substántia supérbi eradicábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 6 Deprecátio páuperis ex ore usque ad aures ejus pervéniet, et judícium festináto advéniet illi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 7 Qui odit correptiónem vestígium est peccatóris, et qui timet Deum convertétur ad cor suum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 8 Notus a longe potens lingua audáci, et sensátus scit labi se ab ipso. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 9 Qui ædíficat domum suam impéndiis aliénis, quasi qui cólligat lápides suos in híeme. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 10 Stupa collécta synagóga peccántium, et consummátio illórum flamma ignis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 11 Via peccatórum complanáta lapídibus: et in fine illórum ínferi, et ténebræ, et pœnæ. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 12 Qui custódit justítiam, continébit sensum ejus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 13 Consummátio timóris Dei, sapiéntia et sensus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 14 Non erudiétur qui non est sápiens in bono. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 15 Est autem sapiéntia quæ abúndat in malo, et non est sensus ubi est amaritúdo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 16 Sciéntia sapiéntis tamquam inundátio abundábit, et consílium illíus sicut fons vitæ pérmanet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 17 Cor fátui quasi vas confráctum, et omnem sapiéntiam non tenébit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 18 Verbum sápiens quodcúmque audíerit scius, laudábit, et ad se adjíciet: audívit luxuriósus, et displicébit illi, et projíciet illud post dorsum suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 19 Narrátio fátui quasi sárcina in via: nam in lábiis sensáti inveniétur grátia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 20 Os prudéntis quǽritur in ecclésia, et verba illíus cogitábunt in córdibus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 21 Tamquam domus extermináta, sic fátuo sapiéntia: et sciéntia insensáti inenarrabília verba. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 22 Cómpedes in pédibus, stulto doctrína: et quasi víncula mánuum super manum dextram. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 23 Fátuus in risu exáltat vocem suam: vir autem sápiens vix tácite ridébit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 24 Ornaméntum áureum prudénti doctrína, et quasi brachiále in bráchio dextro. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 25 Pes fátui fácilis in domum próximi: et homo perítus confundétur a persóna poténtis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 26 Stultus a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 27 Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 28 Lábia imprudéntium stulta narrábunt; verba autem prudéntium statéra ponderabúntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 29 In ore fatuórum cor illórum, et in corde sapiéntium os illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 30 Dum maledícit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 21 31 Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur, et qui cum eo mánserit odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 1 In lápide lúteo lapidátus est piger: et omnes loquéntur super aspernatiónem illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 2 De stércore boum lapidátus est piger: et omnis qui tetígerit eum excútiet manus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 3 Confúsio patris est de fílio indisciplináto: fília autem in deminoratióne fiet. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 4 Fília prudens hæréditas viro suo: nam quæ confúndit, in contuméliam fit genitóris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 5 Patrem et virum confúndit audax, et ab ímpiis non minorábitur: ab utrísque autem inhonorábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 6 Música in luctu importúna narrátio: flagélla et doctrína in omni témpore sapiéntia. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 7 Qui docet fátuum, quasi qui conglútinat testam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 8 Qui narrat verbum non audiénti, quasi qui éxcitat dormiéntem de gravi somno. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 9 Cum dormiénte lóquitur qui enárrat stulto sapiéntiam: et in fine narratiónis dicit: Quis est hic? +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 10 Supra mórtuum plora, defécit enim lux ejus: et supra fátuum plora, defécit enim sensus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 11 Módicum plora super mórtuum, quóniam requiévit: +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 12 nequíssimi enim nequíssima vita super mortem fátui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 13 Luctus mórtui septem dies: fátui autem et ímpii omnes dies vitæ illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 14 Cum stulto ne multum loquáris, et cum insensáto ne abíeris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 15 Serva te ab illo, ut non moléstiam hábeas, et non coinquináberis peccáto illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 16 Deflécte ab illo, et invénies réquiem, et non acediáberis in stultítia illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 17 Super plumbum quid gravábitur? et quod illi áliud nomen quam fátuus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 18 Arénam, et salem, et massam ferri facílius est ferre quam hóminem imprudéntem, et fátuum, et ímpium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 19 Loraméntum lígneum colligátum in fundaménto ædifícii non dissolvétur, sic et cor confirmátum in cogitatióne consílii. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 20 Cogitátus sensáti in omni témpore metu non depravábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 21 Sicut pali in excélsis, et cæménta sine impénsa pósita, contra fáciem venti non permanébunt: +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 22 sic et cor tímidum in cogitatióne stulti contra ímpetum timóris non resístet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 23 Sicut cor trépidum in cogitatióne fátui omni témpore non métuet, sic et qui in præcéptis Dei pérmanet semper. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 24 Pungens óculum dedúcit lácrimas, et qui pungit cor profert sensum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 25 Mittens lápidem in volatília, dejíciet illa: sic et qui conviciátur amíco, dissólvit amicítiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 26 Ad amícum etsi prodúxeris gládium, non despéres: est enim regréssus. Ad amícum +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 27 si aperúeris os triste, non tímeas: est enim concordátio: excépto convítio, et impropério, et supérbia, et mystérii revelatióne, et plaga dolósa: in his ómnibus effúgiet amícus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 28 Fidem pósside cum amíco in paupertáte illíus, ut et in bonis illíus lætéris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 29 In témpore tribulatiónis illíus pérmane illi fidélis, ut et in hæreditáte illíus cohǽres sis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 30 Ante ignem camíni vapor et fumus ignis inaltátur: sic et ante sánguinem maledícta, et contuméliæ, et minæ. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 31 Amícum salutáre non confúndar, a fácie illíus non me abscóndam: et si mala mihi evénerint per illum, sustinébo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 32 Omnis qui áudiet cavébit se ab eo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 22 33 Quis dabit ori meo custódiam, et super lábia mea signáculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 1 Dómine, pater et dominátor vitæ meæ, ne derelínquas me in consílio eórum, nec sinas me cádere in illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 2 Quis superpónet in cogitátu meo flagélla, et in corde meo doctrínam sapiéntiæ, ut ignoratiónibus eórum non parcant mihi, et non appáreant delícta eórum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 3 et ne adincréscant ignorántiæ meæ, et multiplicéntur delícta mea, et peccáta mea abúndent, et íncidam in conspéctu adversariórum meórum, et gáudeat super me inimícus meus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 4 Dómine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 5 Extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et omne desidérium avérte a me. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 6 Aufer a me ventris concupiscéntias, et concúbitus concupiscéntiæ ne apprehéndant me, et ánimæ irreverénti et infrunítæ ne tradas me. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 7 Doctrínam oris audíte, fílii: et qui custodíerit illam non périet lábiis, nec scandalizábitur in opéribus nequíssimis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 8 In vanitáte sua apprehénditur peccátor: et supérbus et maledícus scandalizábitur in illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 9 Juratióni non assuéscat os tuum: multi enim casus in illa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 10 Nominátio vero Dei non sit assídua in ore tuo, et nomínibus sanctórum non admisceáris, quóniam non erit immúnis ab eis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 11 Sicut enim servus interrogátus assídue a livóre non minúitur, sic omnis jurans et nóminans in toto a peccáto non purgábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 12 Vir multum jurans implébitur iniquitáte, et non discédet a domo illíus plaga. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 13 Et si frustráverit, delíctum illíus super ipsum erit: et si dissimuláverit, delínquit duplíciter: +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 14 et si in vácuum juráverit, non justificábitur: replébitur enim retributióne domus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 15 Est et ália loquéla contrária morti: non inveniátur in hæreditáte Jacob. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 16 Étenim a misericórdibus ómnia haec auferéntur, et in delíctis non volutabúntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 17 Indisciplinátæ loquélæ non assuéscat os tuum: est enim in illa verbum peccáti. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 18 Meménto patris et matris tuæ: in médio enim magnatórum consístis: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 19 ne forte obliviscátur te Deus in conspéctu illórum, et assiduitáte tua infatuátus, impropérium patiáris, et maluísses non nasci, et diem nativitátis tuæ maledícas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 20 Homo assuétus in verbis impropérii in ómnibus diébus suis non erudiétur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 21 Duo génera abúndant in peccátis, et tértium addúcit iram et perditiónem. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 22 Ánima cálida quasi ignis ardens, non extinguétur donec áliquid glútiat: +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 23 et homo nequam in ore carnis suæ non désinet donec incéndat ignem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 24 Hómini fornicário omnis panis dulcis: non fatigábitur transgrédiens usque ad finem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 25 Omnis homo qui transgréditur lectum suum, contémnens in ánimam suam, et dicens: Quis me videt? +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 26 Ténebræ circúmdant me, et paríetes coopériunt me, et nemo circúmspicit me: quem véreor? delictórum meórum non memorábitur Altíssimus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 27 Et non intélligit quóniam ómnia videt óculus illíus, quóniam expéllit a se timórem Dei hujúsmodi hóminis timor, et óculi hóminum timéntes illum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 28 et non cognóvit quóniam óculi Dómini multo plus lucidióres sunt super solem, circumspiciéntes omnes vias hóminum, et profúndum abýssi, et hóminum corda, intuéntes in abscónditas partes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 29 Dómino enim Deo ántequam crearéntur ómnia sunt ágnita: sic et post perféctum réspicit ómnia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 30 Hic in platéis civitátis vindicábitur, et quasi pullus equínus fugábitur, et ubi non sperávit apprehendétur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 31 Et erit dédecus ómnibus, eo quod non intelléxerit timórem Dómini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 32 Sic et múlier omnis relínquens virum suum, et státuens hæreditátem ex aliéno matrimónio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 33 primo enim in lege Altíssimi incredíbilis fuit: secúndo in virum suum delíquit: tértio in adultério fornicáta est, et ex álio viro fílios státuit sibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 34 Hæc in ecclésiam adducétur, et in fílios ejus respiciétur: +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 35 non tradent fílii ejus radíces, et rami ejus non dabunt fructum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 36 derelínquet in maledíctum memóriam ejus, et dédecus illíus non delébitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 37 Et agnóscent qui derelícti sunt, quóniam nihil mélius est quam timor Dei, et nihil dúlcius quam respícere in mandátis Dómini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 23 38 Glória magna est sequi Dóminum: longitúdo enim diérum assumétur ab eo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 1 Sapiéntia laudábit ánimam suam, et in Deo honorábitur, et in médio pópuli sui gloriábitur, +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 2 et in ecclésiis Altíssimi áperiet os suum, et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur, +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 3 et in médio pópuli sui exaltábitur, et in plenitúdine sancta admirábitur, +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 4 et in multitúdine electórum habébit laudem, et inter benedíctos benedicétur, dicens: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 5 Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 6 Ego feci in cælis ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 7 Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 8 Gyrum cæli circuívi sola, et profúndum abýssi penetrávi: in flúctibus maris ambulávi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 9 Et in omni terra steti: et in omni pópulo, b +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 10 et in omni gente primátum hábui: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 11 et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Et in his ómnibus réquiem quæsívi, et in hæreditáte Dómini morábor. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 12 Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 13 Et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hæreditáre, et in eléctis meis mitte radíces. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 14 Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam: et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 15 Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 16 Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hæréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 17 Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 18 quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 19 quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 20 Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi; quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 21 et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mistum odor meus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 22 Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 23 Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 24 Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 25 In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 26 Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 27 spíritus enim meus super mel dulcis, et hæréditas mea super mel et favum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 28 Memória mea in generatióne sæculórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 29 Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sítient. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 30 Qui audit me non confundétur, et qui operántur in me non peccábunt: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 31 qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 32 Hæc ómnia liber vitæ, et testaméntum Altíssimi, et agnítio veritátis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 33 Legem mandávit Móyses in præcéptis justitiárum, et hæreditátem dómui Jacob, et Israël promissiónes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 34 Pósuit David, púero suo, excitáre regem ex ipso fortíssimum, et in throno honóris sedéntem in sempitérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 35 Qui implet quasi Phison sapiéntiam, et sicut Tigris in diébus novórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 36 qui adímplet quasi Euphrátes sensum, qui multíplicat quasi Jordánis in témpore messis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 37 qui mittit disciplínam sicut lucem, et assístens quasi Gehon in die vindémiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 38 Qui pérficit primus scire ipsam, et infírmior non investigábit eam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 39 A mari enim abundávit cogitátio ejus, et consílium illíus ab abýsso magna. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 40 Ego sapiéntiam effúdi flúmina: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 41 ego quasi trames aquæ imménsæ de flúvio: ego quasi flúvii dióryx, et sicut aquædúctus exívi de paradíso. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 42 Dixi: Rigábo hortum meum plantatiónum, et inebriábo prati mei fructum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 43 Et ecce factus est mihi trames abúndans, et flúvius meus appropinquávit ad mare: +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 44 quóniam doctrínam quasi antelucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 45 Penetrábo omnes inferióres partes terræ, et inspíciam omnes dormiéntes, et illuminábo omnes sperántes in Dómino. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 46 Adhuc doctrínam quasi prophetíam effúndam, et relínquam illam quæréntibus sapiéntiam, et non désinam in progénies illórum usque in ævum sanctum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 24 47 Vidéte quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 1 In tribus plácitum est spirítui meo, quæ sunt probáta coram Deo et homínibus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 2 concórdia fratrum, et amor proximórum, et vir et múlier bene sibi consentiéntes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 3 Tres spécies odívit ánima mea, et ággravor valde ánimæ illórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 4 páuperem supérbum, dívitem mendácem, senem fátuum et insensátum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 5 Quæ in juventúte tua non congregásti, quómodo in senectúte tua invénies? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 6 Quam speciósum canitiéi judícium, et presbýteris cognóscere consílium! +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 7 Quam speciósa veteránis sapiéntia, et gloriósus intelléctus et consílium! +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 8 Coróna senum multa perítia, et glória illórum timor Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 9 Novem insuspicabília cordis magnificávi: et décimum dicam in lingua homínibus: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 10 homo qui jucundátur in fíliis, vivens et videns subversiónem inimicórum suórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 11 Beátus qui hábitat cum mulíere sensáta, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 12 Beátus qui invénit amícum verum, et qui enárrat justítiam auri audiénti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 13 Quam magnus qui invénit sapiéntiam et sciéntiam! sed non est super timéntem Dóminum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 14 Timor Dei super ómnia se superpósuit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 15 Beátus homo cui donátum est habére timórem Dei: qui tenet illum, cui assimilábitur? +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 16 Timor Dei inítium dilectiónis ejus: fídei autem inítium agglutinándum est ei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 17 Omnis plaga tristítia cordis est, et omnis malítia nequítia mulíeris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 18 Et omnem plagam, et non plagam vidébit cordis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 19 et omnem nequítiam, et non nequítiam mulíeris: +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 20 et omnem obdúctum, et non obdúctum odiéntium: +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 21 et omnem vindíctam, et non vindíctam inimicórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 22 Non est caput néquius super caput cólubri, +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 23 et non est ira super iram mulíeris. Commorári leóni et dracóni placébit, quam habitáre cum mulíere nequam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 24 Nequítia mulíeris immútat fáciem ejus: et obcǽcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum osténdit. In médio proximórum ejus +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 25 ingémuit vir ejus, et áudiens suspirávit módicum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 26 Brevis omnis malítia super malítiam mulíeris: sors peccatórum cadat super illam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 27 Sicut ascénsus arenósus in pédibus veteráni, sic múlier linguáta hómini quiéto. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 28 Ne respícias in mulíeris spéciem, et non concupíscas mulíerem in spécie. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 29 Mulíeris ira, et irreveréntia, et confúsio magna. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 30 Múlier si primátum hábeat, contrária est viro suo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 31 Cor húmile, et fácies tristis, et plaga cordis, múlier nequam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 32 Manus débiles et génua dissolúta, múlier quæ non beatíficat virum suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 33 A mulíere inítium factum est peccáti, et per illam omnes mórimur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 34 Non des aquæ tuæ éxitum, nec módicum: nec mulíeri nequam véniam prodeúndi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 35 Si non ambuláverit ad manum tuam, confúndet te in conspéctu inimicórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 25 36 A cárnibus tuis abscínde illam, ne semper te abutátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 1 Mulíeris bonæ beátus vir: númerus enim annórum illíus duplex. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 2 Múlier fortis obléctat virum suum, et annos vitæ illíus in pace implébit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 3 Pars bona múlier bona, in parte timéntium Deum dábitur viro pro factis bonis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 4 dívitis autem et páuperis cor bonum, in omni témpore vultus illórum hílaris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 5 A tribus tímuit cor meum, et in quarto fácies mea métuit: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 6 delatúram civitátis, et collectiónem pópuli: +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 7 calúmniam mendácem super mortem ómnia grávia: +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 8 dolor cordis et luctus, múlier zelótypa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 9 In mulíere zelótypa flagéllum linguæ, ómnibus commúnicans. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 10 Sicut boum jugum quod movétur, ita et múlier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehéndit scorpiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 11 Múlier ebriósa ira magna, et contumélia: et turpitúdo illíus non tegétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 12 Fornicátio mulíeris in extolléntia oculórum, et in pálpebris illíus agnoscétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 13 In fília non averténte se, firma custódiam, ne invénta occasióne utátur se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 14 Ab omni irreveréntia oculórum ejus cave, et ne miréris si te negléxerit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 15 Sicut viátor sítiens ad fontem os áperiet, et ab omni aqua próxima bibet, et contra omnem palum sedébit, et contra omnem sagíttam áperiet pháretram donec defíciat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 16 Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum, et ossa illíus impinguábit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 17 Disciplína illíus datum Dei est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 18 Múlier sensáta et tácita, non est immutátio erudítæ ánimæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 19 Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 20 Omnis autem ponderátio non est digna continéntis ánimæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 21 Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 22 Lucérna splendens super candelábrum sanctum, et spécies faciéi super ætátem stábilem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 23 Colúmnæ áureæ super bases argénteas, et pedes firmi super plantas stábilis mulíeris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 24 Fundaménta ætérna supra petram sólidam, et mandáta Dei in corde mulíeris sanctæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 25 In duóbus contristátum est cor meum, et in tértio iracúndia mihi advénit: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 26 vir bellátor defíciens per inópiam; et vir sensátus contémptus; +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 27 et qui transgréditur a justítia ad peccátum: Deus parávit eum ad rhomphǽam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 26 28 Duæ spécies diffíciles et periculósæ mihi apparuérunt: diffícile exúitur negótians a negligéntia, et non justificábitur caupo a peccátis labiórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 1 Propter inópiam multi deliquérunt: et qui quærit locupletári avértit óculum suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 2 Sicut in médio compáginis lápidum palus fígitur, sic et inter médium venditiónis et emptiónis angustiábitur peccátum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 3 conterétur cum delinquénte delíctum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 4 Si non in timóre Dómini tenúeris te instánter, cito subvertétur domus tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 5 Sicut in percussúra cribri remanébit pulvis, sic apória hóminis in cogitátu illíus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 6 Vasa fíguli probat fornax, et hómines justos tentátio tribulatiónis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 7 Sicut rusticátio de ligno osténdit fructum illíus, sic verbum ex cogitátu cordis hóminis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 8 Ante sermónem non laudes virum: haec enim tentátio est hóminum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 9 Si sequáris justítiam, apprehéndes illam, et índues quasi podérem honóris: et inhabitábis cum ea, et próteget te in sempitérnum, et in die agnitiónis invénies firmaméntum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 10 Volatília ad sibi simília convéniunt: et véritas ad eos qui operántur illam revertétur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 11 Leo venatióni insidiátur semper: sic peccáta operántibus iniquitátes. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 12 Homo sanctus in sapiéntia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutátur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 13 In médio insensatórum serva verbum témpori: in médio autem cogitántium assíduus esto. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 14 Narrátio peccántium odiósa, et risus illórum in delíciis peccáti. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 15 Loquéla multum jurans horripilatiónem cápiti státuet, et irreveréntia ipsíus obturátio áurium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 16 Effúsio sánguinis in rixa superbórum, et maledíctio illórum audítus gravis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 17 Qui denúdat arcána amíci fidem perdit, et non invéniet amícum ad ánimum suum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 18 Dílige próximum, et conjúngere fide cum illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 19 Quod si denudáveris abscónsa illíus, non persequéris post eum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 20 Sicut enim homo qui perdit amícum suum, sic et qui perdit amicítiam próximi sui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 21 Et sicut qui dimíttit avem de manu sua, sic dereliquísti próximum tuum, et non eum cápies. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 22 Non illum sequáris, quóniam longe abest: effúgit enim quasi cáprea de láqueo, quóniam vulneráta est ánima ejus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 23 ultra eum non póteris colligáre. Et maledícti est concordátio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 24 denudáre autem amíci mystéria, desperátio est ánimæ infelícis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 25 Ánnuens óculo fábricat iníqua, et nemo eum abjíciet. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 26 In conspéctu oculórum tuórum condulcábit os suum, et super sermónes tuos admirábitur: novíssime autem pervértet os suum, et in verbis tuis dabit scándalum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 27 Multa odívi, et non coæquávi ei, et Dóminus ódiet illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 28 Qui in altum mittit lápidem, super caput ejus cadet: et plaga dolósa dolósi dívidet vúlnera. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 29 Et qui fóveam fodit íncidet in eam: et qui státuit lápidem próximo offéndet in eo: et qui láqueum álii ponit, períbit in illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 30 Faciénti nequíssimum consílium, super ipsum devolvétur, et non agnóscet unde advéniat illi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 31 Illúsio et impropérium superbórum, et vindícta sicut leo insidiábitur illi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 32 Láqueo períbunt qui oblectántur casu justórum, dolor autem consúmet illos ántequam moriántur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 27 33 Ira et furor útraque execrabília sunt, et vir peccátor cóntinens erit illórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 1 Qui vindicári vult, a Dómino invéniet vindíctam, et peccáta illíus servans servábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 2 Relínque próximo tuo nocénti te, et tunc deprecánti tibi peccáta solvéntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 3 Homo hómini resérvat iram, et a Deo quærit medélam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 4 in hóminem símilem sibi non habet misericórdiam, et de peccátis suis deprecátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 5 Ipse cum caro sit resérvat iram, et propitiatiónem petit a Deo: quis exorábit pro delíctis illíus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 6 Meménto novissimórum, et désine inimicári: +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 7 tabitúdo enim et mors ímminent in mandátis ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 8 Memoráre timórem Dei, et non irascáris próximo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 9 Memoráre testaméntum Altíssimi, et déspice ignorántiam próximi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 10 Ábstine te a lite, et mínues peccáta. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 11 Homo enim iracúndus incéndit litem, et vir peccátor turbábit amícos, et in médio pacem habéntium immíttet inimicítiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 12 Secúndum enim ligna silvæ sic ignis exardéscit: et secúndum virtútem hóminis sic iracúndia illíus erit, et secúndum substántiam suam exaltábit iram suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 13 Certámen festinátum incéndit ignem, et lis festínans effúndit sánguinem: et lingua testíficans addúcit mortem. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 14 Si suffláveris in scintíllam, quasi ignis exardébit: et si exspúeris super illam, extinguétur: útraque ex ore proficiscúntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 15 Susúrro et bilínguis maledíctus, multos enim turbábit pacem habéntes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 16 Lingua tértia multos commóvit, et dispérsit illos de gente in gentem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 17 Civitátes murátas dívitum destrúxit, et domus magnatórum effódit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 18 Virtútes populórum concídit, et gentes fortes dissólvit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 19 Lingua tértia mulíeres virátas ejécit, et privávit illas labóribus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 20 Qui réspicit illam non habébit réquiem, nec habébit amícum in quo requiéscat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 21 Flagélli plaga livórem facit: plaga autem linguæ commínuet ossa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 22 Multi cecidérunt in ore gládii: sed non sic quasi qui interiérunt per linguam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 23 Beátus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracúndiam illíus non transívit, et qui non attráxit jugum illíus, et in vínculis ejus non est ligátus: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 24 jugum enim illíus jugum férreum est, et vínculum illíus vínculum ǽreum est; +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 25 mors illíus mors nequíssima: et útilis pótius inférnus quam illa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 26 Perseverántia illíus non permanébit, sed obtinébit vias injustórum, et in flamma sua non combúret justos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 27 Qui relínquunt Deum íncident in illam, et exardébit in illis, et non extinguétur, et immittétur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audíre: et ori tuo fácito óstia et seras. +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 29 Aurum tuum et argéntum tuum confla, et verbis tuis fácito statéram, et frenos ori tuo rectos: +Ecclesiasticus Ecclus 26 28 30 et atténde ne forte labáris in lingua, et cadas in conspéctu inimicórum insidiántium tibi, et sit casus tuus insanábilis in mortem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 1 Qui facit misericórdiam fœnerátur próximo suo: et qui prǽvalet manu mandáta servat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 2 Fœneráre próximo tuo in témpore necessitátis illíus: et íterum redde próximo in témpore suo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 3 Confírma verbum, et fidéliter age cum illo: et in omni témpore invénies quod tibi necessárium est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 4 Multi quasi inventiónem æstimavérunt fœnus, et præstitérunt moléstiam his qui se adjuvérunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 5 Donec accípiant, osculántur manus dantis, et in promissiónibus humíliant vocem suam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 6 et in témpore redditiónis postulábit tempus, et loquétur verba tǽdii et murmuratiónum, et tempus causábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 7 Si autem potúerit réddere, adversábitur: sólidi vix reddet dimídium, et computábit illud quasi inventiónem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 8 sin autem, fraudábit illum pecúnia sua, et possidébit illum inimícum gratis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 9 et convítia et maledícta reddet illi, et pro honóre et benefício reddet illi contuméliam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 10 Multi non causa nequítiæ non fœneráti sunt, sed fraudári gratis timuérunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 11 Verúmtamen super húmilem ánimo fórtior esto, et pro eleemósyna non trahas illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 12 Propter mandátum assúme páuperem, et propter inópiam ejus ne dimíttas eum vácuum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 13 Perde pecúniam propter fratrem et amícum tuum, et non abscóndas illam sub lápide in perditiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 14 Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, et próderit tibi magis quam aurum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 15 Conclúde eleemósynam in corde páuperis, et haec pro te exorábit ab omni malo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 16 Super scutum poténtis et super lánceam +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 17 advérsus inimícum tuum pugnábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 18 Vir bonus fidem facit pro próximo suo: et qui perdíderit confusiónem derelínquet sibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 19 Grátiam fidejussóris ne obliviscáris: dedit enim pro te ánimam suam. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 20 Repromissórem fugit peccátor et immúndus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 21 Bona repromissóris sibi ascríbit peccátor: et ingrátus sensu derelínquet liberántem se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 22 Vir repromíttit de próximo suo: et cum perdíderit reveréntiam, derelinquétur ab eo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 23 Repromíssio nequíssima multos pérdidit dirigéntes, et commóvit illos quasi fluctus maris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 24 Viros poténtes gyrans migráre fecit, et vagáti sunt in géntibus aliénis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 25 Peccátor transgrédiens mandátum Dómini íncidet in promissiónem nequam: et qui conátur multa ágere íncidet in judícium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 26 Recúpera próximum secúndum virtútem tuam, et atténde tibi ne íncidas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 27 Inítium vitæ hóminis, aqua et panis, et vestiméntum, et domus prótegens turpitúdinem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 28 Mélior est victus páuperis sub tégmine ásserum quam épulæ spléndidæ in péregre sine domicílio. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 29 Mínimum pro magno pláceat tibi, et impropérium peregrinatiónis non áudies. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 30 Vita nequam hospitándi de domo in domum: et ubi hospitábitur non fiduciáliter aget, nec áperiet os. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 31 Hospitábitur, et pascet, et potábit ingrátos, et ad haec amára áudiet: +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 32 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba céteros. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 33 Exi a fácie honóris amicórum meórum: necessitúdine domus meæ hospítio mihi factus est frater. +Ecclesiasticus Ecclus 26 29 34 Grávia haec hómini habénti sensum: corréptio domus, et impropérium fœneratóris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 1 Qui díligit fílium suum assíduat illi flagélla, ut lætétur in novíssimo suo, et non palpet proximórum óstia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 2 Qui docet fílium suum laudábitur in illo, et in médio domesticórum in illo gloriábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 3 Qui docet fílium suum in zelum mittit inimícum, et in médio amicórum gloriábitur in illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 4 Mórtuus est pater ejus, et quasi non est mórtuus: símilem enim relíquit sibi post se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 5 In vita sua vidit, et lætátus est in illo: in óbitu suo non est contristátus, nec confúsus est coram inimícis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 6 relíquit enim defensórem domus contra inimícos, et amícis reddéntem grátiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 7 Pro animábus filiórum colligábit vúlnera sua, et super omnem vocem turbabúntur víscera ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 8 Equus indómitus evádit durus, et fílius remíssus evádet præceps. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 9 Lacta fílium, et pavéntem te fáciet: lude cum eo, et contristábit te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 10 Non corrídeas illi, ne dóleas, et in novíssimo obstupéscent dentes tui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 11 Non des illi potestátem in juventúte, et ne despícias cogitátus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 12 Curva cervícem ejus in juventúte, et tunde látera ejus dum infans est, ne forte indúret, et non credat tibi, et erit tibi dolor ánimæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 13 Doce fílium tuum, et operáre in illo, ne in turpitúdinem illíus offéndas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 14 Mélior est pauper sanus, et fortis víribus, quam dives imbecíllis et flagellátus malítia. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 15 Salus ánimæ in sanctitáte justítiæ mélior est omni auro et argénto: et corpus válidum quam census imménsus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 16 Non est census super censum salútis córporis, et non est oblectaméntum super cordis gáudium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 17 Mélior est mors quam vita amára, et réquies ætérna quam languor persevérans. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 18 Bona abscóndita in ore clauso, quasi appositiónes epulárum circumpósitæ sepúlchro. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 19 Quid próderit libátio idólo? nec enim manducábit, nec odorábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 20 Sic qui effugátur a Dómino, portans mercédes iniquitátis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 21 videns óculis et ingemíscens, sicut spado compléctens vírginem, et suspírans. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 22 Tristítiam non des ánimæ tuæ, et non afflígas temetípsum in consílio tuo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 23 Jucúnditas cordis, haec est vita hóminis, et thesáurus sine defectióne sanctitátis: et exsultátio viri est longǽvitas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 24 Miserére ánimæ tuæ placens Deo, et cóntine: cóngrega cor tuum in sanctitáte ejus, et tristítiam longe repélle a te. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 25 Multos enim occídit tristítia, et non est utílitas in illa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 26 Zelus et iracúndia mínuunt dies, et ante tempus senéctam addúcet cogitátus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 30 27 Spléndidum cor et bonum in épulis est: épulæ enim illíus diligénter fiunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 1 Vigília honestátis tabefáciet carnes, et cogitátus illíus áuferet somnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 2 Cogitátus præsciéntiæ avértit sensum, et infírmitas gravis sóbriam facit ánimam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 3 Laborávit dives in congregatióne substántiæ, et in réquie sua replébitur bonis suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 4 Laborávit pauper in diminutióne victus, et in fine inops fit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 5 Qui aurum díligit non justificábitur, et qui inséquitur consumptiónem replébitur ex ea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in spécie ipsíus perdítio illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 7 Lignum offensiónis est aurum sacrificántium: vae illis qui sectántur illud! et omnis imprúdens depériet in illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 8 Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 9 Quis est hic? et laudábimus eum: fecit enim mirabília in vita sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 10 Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; fácere mala, et non fecit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 11 Ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 12 Supra mensam magnam sedísti? non apérias super illam faucem tuam prior. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 14 Meménto quóniam malus est óculus nequam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 15 Néquius óculo quid creátum est? ídeo ab omni fácie sua lacrimábitur, cum víderit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 16 Ne exténdas manum tuam prior, et invídia contaminátus erubéscas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 17 Ne comprimáris in convívio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 18 Intéllige quæ sunt próximi tui ex teípso. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 19 Útere quasi homo frugi his quæ tibi apponúntur: ne, cum mandúcas multum, ódio habeáris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 20 Cessa prior causa disciplínæ: et noli nímius esse, ne forte offéndas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 21 Et si in médio multórum sedísti, prior illis ne exténdas manum tuam, nec prior poscas bíbere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 22 Quam suffíciens est hómini erudítio vinum exíguum! et in dormiéndo non laborábis ab illo, et non sénties dolórem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 23 Vigília, chólera et tortúra viro infruníto, +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 24 somnus sanitátis in hómine parco: dórmiet usque mane, et ánima illíus cum ipso delectábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 25 Et si coáctus fúeris in edéndo multum, surge e médio, évome, et refrigerábit te, et non addúces córpori tuo infirmitátem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novíssimo invénies verba mea. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 27 In ómnibus opéribus tuis esto velox, et omnis infírmitas non occúrret tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 28 Spléndidum in pánibus benedícent lábia multórum, et testimónium veritátis illíus fidéle. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 29 Nequíssimo in pane murmurábit cívitas, et testimónium nequítiæ illíus verum est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 30 Diligéntes in vino noli provocáre: multos enim exterminávit vinum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superbórum árguet in ebrietáte potátum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 32 Æqua vita homínibus vinum in sobrietáte: si bibas illud moderáte, eris sóbrius. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 33 Quæ vita est ei qui minúitur vino? +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 34 Quid defráudat vitam? mors. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 35 Vinum in jucunditátem creátum est, et non in ebrietátem ab inítio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 36 Exsultátio ánimæ et cordis vinum moderáte potátum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 37 Sánitas est ánimæ et córpori sóbrius potus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 38 Vinum multum potátum irritatiónem, et iram, et ruínas multas facit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 39 Amaritúdo ánimæ vinum multum potátum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 40 Ebrietátis animósitas, imprudéntis offénsio, minórans virtútem, et fáciens vúlnera. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 41 In convívio vini non árguas próximum, et non despícias eum in jucunditáte illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 31 42 Verba impropérii non dicas illi, et non premas illum repeténdo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 1 Rectórem te posuérunt? noli extólli: esto in illis quasi unus ex ipsis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 2 Curam illórum habe, et sic cónside, et omni cura tua explícita recúmbe: +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 3 ut lætéris propter illos, et ornaméntum grátiæ accípias corónam, et dignatiónem consequáris corrogatiónis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 4 Lóquere major natu: decet enim te +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 5 primum verbum diligénti sciéntia, et non impédias músicam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 6 Ubi audítus non est, non effúndas sermónem, et importúne noli extólli in sapiéntia tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 7 Gémmula carbúnculi in ornaménto auri, et comparátio musicórum in convívio vini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 8 Sicut in fabricatióne auri signum est smarágdi, sic númerus musicórum in jucúndo et moderáto vino. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 9 Audi tacens, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 10 Adoléscens, lóquere in tua causa vix. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 11 Si bis interrogátus fúeris, hábeat caput respónsum tuum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 12 In multis esto quasi ínscius, et audi tacens simul et quærens. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 13 In médio magnatórum non præsúmas: et ubi sunt senes non multum loquáris. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 14 Ante grándinem præíbit coruscátio: et ante verecúndiam præíbit grátia, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 15 Et hora surgéndi non te trices: præcúrre autem prior in domum tuam, et illic avocáre, et illic lude, +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 16 et age conceptiónes tuas, et non in delíctis et verbo supérbo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 17 et super his ómnibus benedícito Dóminum, qui fecit, et inebriántem te ab ómnibus bonis suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 18 Qui timet Dóminum excípiet doctrínam ejus: et qui vigiláverint ad illum invénient benedictiónem. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 19 Qui quærit legem replébitur ab ea, et qui insidióse agit scandalizábitur in ea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 20 Qui timent Dóminum invénient judícium justum, et justítias quasi lumen accéndent. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 21 Peccátor homo vitábit correptiónem, et secúndum voluntátem suam invéniet comparatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 22 Vir consílii non dispérdet intelligéntiam: aliénus et supérbus non pertiméscet timórem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 23 étiam postquam fecit cum eo sine consílio, et suis insectatiónibus arguétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 24 Fili, sine consílio nihil fácias, et post factum non pœnitébis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 25 In via ruínæ non eas, et non offéndes in lápides: nec credas te viæ laboriósæ, ne ponas ánimæ tuæ scándalum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 26 Et a fíliis tuis cave, et a domésticis tuis atténde. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 27 In omni ópere tuo crede ex fide ánimæ tuæ, hoc est enim conservátio mandatórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 32 28 Qui credit Deo atténdit mandátis: et qui confídit in illo non minorábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 1 Timénti Dóminum non occúrrent mala: sed in tentatióne Deus illum conservábit, et liberábit a malis. Sápiens non odit mandáta et justítias, +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 2 et non illidétur quasi in procélla navis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 3 Homo sensátus credit legi Dei, et lex illi fidélis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 4 Qui interrogatiónem maniféstat parábit verbum, et sic deprecátus exaudiétur: et conservábit disciplínam, et tunc respondébit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 5 Præcórdia fátui quasi rota carri, et quasi axis versátilis cogitátus illíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 6 Equus emissárius, sic et amícus subsannátor: sub omni supra sedénte hinnit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 7 Quare dies diem súperat, et íterum lux lucem, et annus annum a sole? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 8 A Dómini sciéntia separáti sunt, facto sole, et præcéptum custodiénte. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 9 Et immutávit témpora, et dies festos ipsórum, et in illis dies festos celebravérunt ad horam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 10 Ex ipsis exaltávit et magnificávit Deus, et ex ipsis pósuit in númerum diérum: et omnes hómines de solo et ex terra unde creátus est Adam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 11 In multitúdine disciplínæ Dóminus separávit eos, et immutávit vias eórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 12 Ex ipsis benedíxit et exaltávit, et ex ipsis sanctificávit, et ad se applicávit, et ex ipsis maledíxit, et humiliávit, et convértit illos a separatióne ipsórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 13 Quasi lutum fíguli in manu ipsíus, plasmáre illud et dispónere. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 14 Omnes viæ ejus secúndum dispositiónem ejus: sic homo in manu illíus qui se fecit, et reddet illi secúndum judícium suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccátor, et sic intuére in ómnia ópera Altíssimi, duo et duo, et unum contra unum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 16 Et ego novíssimus evigilávi, et quasi qui cólligit ácinos post vindemiatóres. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 17 In benedictióne Dei et ipse sperávi, et quasi qui vindémiat replévi tórcular. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 18 Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 19 Audíte me, magnátes et omnes pópuli: et rectóres ecclésiæ, áuribus percípite. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 20 Fílio et mulíeri, fratri et amíco, non des potestátem super te in vita tua: et non déderis álii possessiónem tuam, ne forte pœníteat te, et deprecéris pro illis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 21 Dum adhuc súperes et aspíras, non immutábit te omnis caro. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 22 Mélius est enim ut fílii tui te rogent, quam te respícere in manus filiórum tuórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 23 In ómnibus opéribus tuis præcéllens esto. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 24 Ne déderis máculam in glória tua. In die consummatiónis diérum vitæ tuæ, et in témpore éxitus tui, distríbue hæreditátem tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 25 Cibária, et virga, et onus ásino: panis, et disciplína, et opus servo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 26 Operátur in disciplína, et quærit requiéscere: laxa manus illi, et quærit libertátem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclínant operatiónes assíduæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 28 Servo malévolo tortúra et cómpedes: mitte illum in operatiónem, ne vacet: +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 29 multam enim malítiam dócuit otiósitas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 30 In ópera constítue eum: sic enim cóndecet illum. Quod si non obaudíerit, curva illum compédibus, et non amplífices super omnem carnem: verum sine judício nihil fácias grave. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 31 Si est tibi servus fidélis, sit tibi quasi ánima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quóniam in sánguine ánimæ comparásti illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 32 Si lǽseris eum injúste, in fugam convertétur: +Ecclesiasticus Ecclus 26 33 33 et si extóllens discésserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 1 Vana spes et mendácium viro insensáto: et sómnia extóllunt imprudéntes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 2 Quasi qui apprehéndit umbram et perséquitur ventum, sic et qui atténdit ad visa mendácia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 3 Hoc secúndum hoc vísio somniórum, ante fáciem hóminis similitúdo hóminis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 4 Ab immúndo, quid mundábitur? et a mendáce, quid verum dicétur? +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 5 Divinátio erróris, et augúria mendácia, et sómnia malefaciéntium, vánitas est: +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 6 et sicut parturiéntis, cor tuum phantásias pátitur. Nisi ab Altíssimo fúerit emíssa visitátio, ne déderis in illis cor tuum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 7 multos enim erráre fecérunt sómnia, et excidérunt sperántes in illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 8 Sine mendácio consummábitur verbum legis, et sapiéntia in ore fidélis complanábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 9 Qui non est tentátus quid scit? vir in multis expértus cogitábit multa: et qui multa dídicit enarrábit intelléctum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 10 Qui non est expértus pauca recognóscit: qui autem in multis factus est, multíplicat malítiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 11 Qui tentátus non est quália scit? qui implanátus est abundábit nequítia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 12 Multa vidi errándo, et plúrimas verbórum consuetúdines. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 13 Aliquóties usque ad mortem periclitátus sum horum causa, et liberátus sum grátia Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 14 Spíritus timéntium Deum quǽritur, et in respéctu illíus benedicétur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 15 Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 16 Qui timet Dóminum nihil trepidábit: et non pavébit, quóniam ipse est spes ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 17 Timéntis Dóminum, beáta est ánima ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 18 Ad quem réspicit, et quis est fortitúdo ejus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 19 Óculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris, et umbráculum meridiáni: +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 20 deprecátio offensiónis, et adjutórium casus: exáltans ánimam, et illúminans óculos, dans sanitátem, et vitam, et benedictiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 21 Immolántis ex iníquo oblátio est maculáta, et non sunt beneplácitæ subsannatiónes injustórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 22 Dóminus solus sustinéntibus se in via veritátis et justítiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 23 Dona iniquórum non probat Altíssimus, nec réspicit in oblatiónes iniquórum, nec in multitúdine sacrificiórum eórum propitiábitur peccátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 24 Qui offert sacrifícium ex substántia páuperum, quasi qui víctimat fílium in conspéctu patris sui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 25 Panis egéntium vita páuperum est: qui defráudat illum homo sánguinis est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 26 Qui aufert in sudóre panem, quasi qui occídit próximum suum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 27 Qui effúndit sánguinem, et qui fraudem facit mercenário, fratres sunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 28 Unus ædíficans, et unus déstruens: quid prodest illis, nisi labor? +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 29 Unus orans, et unus maledícens: cujus vocem exáudiet Deus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 30 Qui baptizátur a mórtuo, et íterum tangit eum, quid próficit lavátio illíus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 34 31 Sic homo qui jejúnat in peccátis suis, et íterum éadem fáciens: quid próficit humiliándo se? oratiónem illíus quis exáudiet? +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 1 Qui consérvat legem multíplicat oblatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 2 Sacrifícium salutáre est atténdere mandátis, et discédere ab omni iniquitáte. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 3 Et propitiatiónem litáre sacrifícii super injustítias: et deprecátio pro peccátis, recédere ab injustítia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 4 Retríbuet grátiam qui offert similáginem: et qui facit misericórdiam offert sacrifícium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 5 Beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte: et deprecátio pro peccátis recédere ab injustítia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 6 Non apparébis ante conspéctum Dómini vácuus: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 7 haec enim ómnia propter mandátum Dei fiunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 8 Oblátio justi impínguat altáre, et odor suavitátis est in conspéctu Altíssimi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 9 Sacrifícium justi accéptum est, et memóriam ejus non obliviscétur Dóminus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 10 Bono ánimo glóriam redde Deo, et non mínuas primítias mánuum tuárum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 11 In omni dato hílarem fac vultum tuum, et in exsultatióne sanctífica décimas tuas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 12 Da Altíssimo secúndum datum ejus, et in bono óculo adinventiónem fácito mánuum tuárum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 13 quóniam Dóminus retríbuens est, et sépties tantum reddet tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 14 Noli offérre múnera prava, non enim suscípiet illa. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 15 Et noli inspícere sacríficum injústum, quóniam Dóminus judex est, et non est apud illum glória persónæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 16 Non accípiet Dóminus persónam in páuperem, et deprecatiónem læsi exáudiet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 17 Non despíciet preces pupílli, nec víduam, si effúndat loquélam gémitus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 18 Nonne lácrimæ víduæ ad maxíllam descéndunt, et exclamátio ejus super deducéntem eas? +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 19 A maxílla enim ascéndunt usque ad cælum, et Dóminus exaudítor non delectábitur in illis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 20 Qui adórat Deum in oblectatióne suscipiétur, et deprecátio illíus usque ad nubes propinquábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 21 Orátio humiliántis se nubes penetrábit, et donec propínquet non consolábitur, et non discédet donec Altíssimus aspíciat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 22 Et Dóminus non elongábit: et judicábit justos, et fáciet judícium: et Fortíssimus non habébit in illis patiéntiam, ut contríbulet dorsum ipsórum: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 23 et géntibus reddet vindíctam, donec tollat plenitúdinem superbórum, et sceptra iniquórum contríbulet: +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 24 donec reddat homínibus secúndum actus suos, et secúndum ópera Adæ, et secúndum præsumptiónem illíus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 25 donec júdicet judícium plebis suæ, et oblectábit justos misericórdia sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 35 26 Speciósa misericórdia Dei in témpore tribulatiónis, quasi nubes plúviæ in témpore siccitátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 2 et immítte timórem tuum super gentes quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 3 Álleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 5 ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus quóniam non est Deus præter te, Dómine. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 6 Ínnova signa, et immúta mirabília. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 7 Glorífica manum et bráchium dextrum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 8 Éxcita furórem, et effúnde iram. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 9 Tolle adversárium, et afflíge inimícum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 10 Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 11 In ira flammæ devorétur qui salvátur: et qui péssimant plebem tuam invéniant perditiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 12 Cóntere caput príncipum inimicórum, dicéntium: Non est álius præter nos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 13 Cóngrega omnes tribus Jacob, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua, et hæreditábis eos sicut ab inítio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, et Israël quem coæquásti primogénito tuo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, Jerúsalem, civitáti requiéi tuæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, et glória tua pópulum tuum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 17 Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 18 Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 19 secúndum benedictiónem Áaron de pópulo tuo: et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes qui hábitant terram quia tu es Deus conspéctor sæculórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 20 Omnem escam manducábit venter: et est cibus cibo mélior. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 21 Fauces contíngunt cibum feræ, et cor sensátum verba mendácia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 22 Cor pravum dabit tristítiam, et homo perítus resístet illi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 23 Omnem másculum excípiet múlier: et est fília mélior fília. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 24 Spécies mulíeris exhílarat fáciem viri sui, et super omnem concupiscéntiam hóminis superdúcit desidérium. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 25 Si est lingua curatiónis, est et mitigatiónis et misericórdiæ: non est vir illíus secúndum fílios hóminum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 26 Qui póssidet mulíerem bonam ínchoat possessiónem: adjutórium secúndum illum est, et colúmna ut réquies. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 27 Ubi non est sepes, diripiétur posséssio: et ubi non est múlier, ingemíscit egens. +Ecclesiasticus Ecclus 26 36 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et defléctens ubicúmque obscuráverit, quasi succínctus latro exíliens de civitáte in civitátem? +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 1 Omnis amícus dicet: Et ego amicítiam copulávi: sed est amícus solo nómine amícus. Nonne tristítia inest usque ad mortem? +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 2 sodális autem et amícus ad inimicítiam converténtur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 3 O præsúmptio nequíssima, unde creáta es cooperíre áridam malítia et dolositáte illíus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 4 Sodális amíco conjucundátur in oblectatiónibus, et in témpore tribulatiónis adversárius erit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 5 Sodális amíco cóndolet causa ventris, et contra hostem accípiet scutum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 6 Non obliviscáris amíci tui in ánimo tuo, et non ímmemor sis illíus in ópibus tuis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 7 Noli consiliári cum eo qui tibi insidiátur, et a zelántibus te abscónde consílium. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 8 Omnis consiliárius prodit consílium, sed est consiliárius in semetípso. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 9 A consiliário serva ánimam tuam: prius scito quæ sit illíus necéssitas: et ipse enim ánimo suo cogitábit: Ecclesiasticus Ecclus 26 37 10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 11 Bona est via tua: et stet e contrario videre quid tibi eveniat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 12 Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quae aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 14 cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 15 sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei: -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 16 cujus anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 17 Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 18 Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 19 Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 20 Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 21 Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animae suae inutilis est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 22 Vir peritus multos erudivit, et animae suae suavis est. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 23 Qui sophistice loquitur odibilis est: in omni re defraudabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 24 Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 25 Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius laudabilis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 26 Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 27 Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 28 Vita viri in numero dierum: dies autem Israel innumerabiles sunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 29 Sapiens in populo haereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 30 Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 31 non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 32 Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 33 in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. -Ecclesiasticus Ecclus 26 37 34 Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 1 Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 2 A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara? -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 7 In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 8 Pax enim Dei super faciem terrae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras: -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 16 Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 22 Noli obliviscari, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 25 Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 36 Sine his omnibus non aedificatur civitas, -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: -Ecclesiasticus Ecclus 26 38 39 sed creaturam aevi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 1 Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 2 Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 3 Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 4 In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 5 In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 7 Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 10 et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 12 Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in saeculum non delebitur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 13 Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 14 Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 16 Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 17 In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 19 Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione: -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 21 Opera Domini universa bona valde. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 26 Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum haereditabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viae illius viis illorum directae sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 30 Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 31 Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 32 Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 34 In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt: -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphaea vindicans in exterminium impios. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 37 In mandatis ejus epulabuntur: et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 39 Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 40 Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 39 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suae exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 9 Ad haec mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 10 super iniquos creata sunt haec omnia: et propter illos factus est cataclysmus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 11 Omnia quae de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 13 Substantiae injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 14 In aperiendo manus suas laetabitur: sic praevaricatores in consummatione tabescent. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundae super cacumen petrae sonant. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 19 Filii et aedificatio civitatis confirmabit nomen: et super haec mulier immaculata computabitur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 20 Vinum et musica laetificant cor: et super útraque dilectio sapientiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam: et super útraque lingua suavis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super haec virides sationes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 27 Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. -Ecclesiasticus Ecclus 26 40 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 2 viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 4 defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 5 Noli metuere judicium mortis: memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 7 non est enim in inferno accusatio vitae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 9 Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 11 Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 13 Omnia quae de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 16 Bonae vitae numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in aevum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 17 Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? b -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 19 Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a praesidente et a potente de mendacio: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 22 a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 41 28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 2 Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium, b -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione haereditatis amicorum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 4 de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 6 Super mulierem nequam bonum est signum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 7 Ubi manus multae sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari: -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 15 Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 21 Magnalia sapientiae suae decoravit, qui est ante saeculum et usque in saeculum: neque adjectum est, -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 23 Quam desiderabilia omnia opera ejus! et tamquam scintilla quae est considerare! -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 24 Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. -Ecclesiasticus Ecclus 26 42 26 Uniuscujusque confirmavit bona: et quis satiabitur videns gloriam ejus? -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 1 Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species caeli in visione gloriae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 2 Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 3 In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 4 tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 6 Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 7 A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 8 Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 9 Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 10 Species caeli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 11 In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 12 Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 13 Gyravit caelum in circuitu gloriae suae: manus Excelsi aperuerunt illum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 14 Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 15 Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 16 In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 17 In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 18 Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 19 et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 21 Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 22 Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 23 et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 24 Medicina omnium in festinatione nebulae: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 27 Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 29 Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 30 Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 35 Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 36 Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 43 37 Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 1 Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 2 Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a saeculo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 4 et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentiae populis sanctissima verba: -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 5 in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 7 Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 10 Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 11 Cum semine eorum permanent bona: -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 12 haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 13 et filii eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 17 Noe inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 18 Ideo dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 19 Testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terrae cumulum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 23 et ut stellas exaltare semen ejus, et haereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi haereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. -Ecclesiasticus Ecclus 26 44 27 Et conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 1 Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 3 Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 6 Et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 8 Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria: -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 9 et circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro: -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate praediti: -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 19 Factum est illi in testamentum aeternum, et semini ejus, sicut dies caeli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 21 et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi haereditatem, et primitias frugum terrae divisit illi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 27 Ceterum in terra gentes non haereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et haereditas. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, b -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in aeternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 45 31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, haereditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum aeternam fecit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 1 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas! -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 4 Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios: -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in haereditatem, in terram quae manat lac et mel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit haereditatem, b -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 12 ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 15 et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 20 Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim: -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 46 23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 1 Post haec surrexit Nathan, propheta in diebus David. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 2 Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 4 Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 5 In tollendo manum, saxo fundae dejecit exsultationem Goliae: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 6 nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 7 Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 8 contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in aeternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 11 et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 12 Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 16 et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 17 Et replesti in comparationibus aenigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratae sunt terrae: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 21 et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 23 ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 25 Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 27 Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 30 Valde averterunt illos a terra sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 47 31 Et quaesivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 2 Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere praecepta Domini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 3 Verbo Domini continuit caelum, et dejecit de caelo ignem ter. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 8 qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 9 qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 12 Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 16 In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad caelum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 24 Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 48 28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 1 Memoria Josiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 3 Ipse est directus divinitus in poenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 5 Praeter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 7 Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 8 Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum aedificare, et renovare: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubim. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis aedificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi: -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 49 19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 1 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio, et excelsi parietes templi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 3 In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 5 qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 6 Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena, in diebus suis lucet: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 7 et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 9 quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 10 quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 11 quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 12 In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, b -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae: et omnes filii Aaron in gloria sua. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis, -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 25 det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos: -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 26 credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 27 Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: b -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 29 Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 30 Beatus qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. -Ecclesiasticus Ecclus 26 50 31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 5 de manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumdederunt me; -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 6 a pressura flammae quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus; -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 8 Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 11 Memoratus sum misericordiae tuae Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt: -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 13 Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in tempore superborum, sine adjutorio. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea, -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea. b -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 19 Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam: et effloruit tamquam praecox uva. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 20 Laetatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 21 Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 23 Danti mihi sapientiam dabo gloriam: -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 24 consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi; -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 27 animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 28 Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc, non derelinquar. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 29 Venter meus conturbatus est quaerendo illam: propterea bonam possidebo possessionem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 32 Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 33 Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento, -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 34 et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 35 Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 37 Laetetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius. -Ecclesiasticus Ecclus 26 51 38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo. b -# Isaias Isa Prophetia Isaiae -Isaias Isa 23 1 1 Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda. -Isaias Isa 23 1 2 Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. -Isaias Isa 23 1 3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. -Isaias Isa 23 1 4 Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum. -Isaias Isa 23 1 5 Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? omne caput languidum, et omne cor moerens. -Isaias Isa 23 1 6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. -Isaias Isa 23 1 7 Terra vestra deserta; civitates vestrae succensae igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. -Isaias Isa 23 1 8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur. -Isaias Isa 23 1 9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. -Isaias Isa 23 1 10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. b -Isaias Isa 23 1 11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. -Isaias Isa 23 1 12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? -Isaias Isa 23 1 13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt coetus vestri. -Isaias Isa 23 1 14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens. -Isaias Isa 23 1 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. -Isaias Isa 23 1 16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, -Isaias Isa 23 1 17 discite benefacere; quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Et venite, et arguite me, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 1 18 Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. b -Isaias Isa 23 1 19 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis. -Isaias Isa 23 1 20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. -Isaias Isa 23 1 21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. -Isaias Isa 23 1 22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua. -Isaias Isa 23 1 23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. -Isaias Isa 23 1 24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. b -Isaias Isa 23 1 25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. -Isaias Isa 23 1 26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. -Isaias Isa 23 1 27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. -Isaias Isa 23 1 28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur. -Isaias Isa 23 1 29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis, -Isaias Isa 23 1 30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. -Isaias Isa 23 1 31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. -Isaias Isa 23 2 1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. -Isaias Isa 23 2 2 Et erit in novissimis diebus: praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, -Isaias Isa 23 2 3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. -Isaias Isa 23 2 4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. -Isaias Isa 23 2 5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. -Isaias Isa 23 2 6 Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhaeserunt. b -Isaias Isa 23 2 7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. -Isaias Isa 23 2 8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. -Isaias Isa 23 2 9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis. -Isaias Isa 23 2 10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. b -Isaias Isa 23 2 11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. -Isaias Isa 23 2 12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; -Isaias Isa 23 2 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, -Isaias Isa 23 2 14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, -Isaias Isa 23 2 15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, -Isaias Isa 23 2 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, -Isaias Isa 23 2 17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa; -Isaias Isa 23 2 18 et idola penitus conterentur; -Isaias Isa 23 2 19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. -Isaias Isa 23 2 20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. -Isaias Isa 23 2 21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. -Isaias Isa 23 2 22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. -Isaias Isa 23 3 1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae; -Isaias Isa 23 3 2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; -Isaias Isa 23 3 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. -Isaias Isa 23 3 4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis; -Isaias Isa 23 3 5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. -Isaias Isa 23 3 6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua. -Isaias Isa 23 3 7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. -Isaias Isa 23 3 8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. -Isaias Isa 23 3 9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! -Isaias Isa 23 3 10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. b -Isaias Isa 23 3 11 Vae impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei. -Isaias Isa 23 3 12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. -Isaias Isa 23 3 13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. -Isaias Isa 23 3 14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. -Isaias Isa 23 3 15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum. -Isaias Isa 23 3 16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; b -Isaias Isa 23 3 17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. -Isaias Isa 23 3 18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, -Isaias Isa 23 3 19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, -Isaias Isa 23 3 20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, -Isaias Isa 23 3 21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes, -Isaias Isa 23 3 22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, -Isaias Isa 23 3 23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra. -Isaias Isa 23 3 24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. -Isaias Isa 23 3 25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio. b -Isaias Isa 23 3 26 Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. -Isaias Isa 23 4 1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum. -Isaias Isa 23 4 2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël. b -Isaias Isa 23 4 3 Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. -Isaias Isa 23 4 4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. -Isaias Isa 23 4 5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. -Isaias Isa 23 4 6 Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. -Isaias Isa 23 5 1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. -Isaias Isa 23 5 2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. -Isaias Isa 23 5 3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. -Isaias Isa 23 5 4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? -Isaias Isa 23 5 5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. -Isaias Isa 23 5 6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. -Isaias Isa 23 5 7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor. -Isaias Isa 23 5 8 Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? b -Isaias Isa 23 5 9 In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore. -Isaias Isa 23 5 10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. -Isaias Isa 23 5 11 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis! -Isaias Isa 23 5 12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. -Isaias Isa 23 5 13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. -Isaias Isa 23 5 14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. -Isaias Isa 23 5 15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. -Isaias Isa 23 5 16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. -Isaias Isa 23 5 17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent. -Isaias Isa 23 5 18 Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum! b -Isaias Isa 23 5 19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud! -Isaias Isa 23 5 20 Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum! -Isaias Isa 23 5 21 Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. -Isaias Isa 23 5 22 Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! -Isaias Isa 23 5 23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo! -Isaias Isa 23 5 24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. b -Isaias Isa 23 5 25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. -Isaias Isa 23 5 26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet. b -Isaias Isa 23 5 27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. -Isaias Isa 23 5 28 Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis. -Isaias Isa 23 5 29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. -Isaias Isa 23 5 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. -Isaias Isa 23 6 1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quae sub ipso erant replebant templum. -Isaias Isa 23 6 2 Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. -Isaias Isa 23 6 3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. -Isaias Isa 23 6 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. -Isaias Isa 23 6 5 Et dixi: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. b -Isaias Isa 23 6 6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, -Isaias Isa 23 6 7 et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. -Isaias Isa 23 6 8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. -Isaias Isa 23 6 9 Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. b -Isaias Isa 23 6 10 Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. -Isaias Isa 23 6 11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. -Isaias Isa 23 6 12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. -Isaias Isa 23 6 13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea. -Isaias Isa 23 7 1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziae, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israël, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam: et non potuerunt -Isaias Isa 23 7 2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. -Isaias Isa 23 7 3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis; -Isaias Isa 23 7 4 et dices ad eum: Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae; -Isaias Isa 23 7 5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: -Isaias Isa 23 7 6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. -Isaias Isa 23 7 7 Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud; -Isaias Isa 23 7 8 sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; -Isaias Isa 23 7 9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. -Isaias Isa 23 7 10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: b -Isaias Isa 23 7 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. -Isaias Isa 23 7 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. -Isaias Isa 23 7 13 Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? -Isaias Isa 23 7 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. -Isaias Isa 23 7 15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. -Isaias Isa 23 7 16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. -Isaias Isa 23 7 17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. b -Isaias Isa 23 7 18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur; -Isaias Isa 23 7 19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. -Isaias Isa 23 7 20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. -Isaias Isa 23 7 21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves, -Isaias Isa 23 7 22 et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. -Isaias Isa 23 7 23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. -Isaias Isa 23 7 24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinae erunt in universa terra. -Isaias Isa 23 7 25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. -Isaias Isa 23 8 1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. -Isaias Isa 23 8 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae: -Isaias Isa 23 8 3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina praedari: -Isaias Isa 23 8 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum. -Isaias Isa 23 8 5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: b -Isaias Isa 23 8 6 Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: -Isaias Isa 23 8 7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; -Isaias Isa 23 8 8 et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel! -Isaias Isa 23 8 9 Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universae procul terrae: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. b -Isaias Isa 23 8 10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. -Isaias Isa 23 8 11 Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: -Isaias Isa 23 8 12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. -Isaias Isa 23 8 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester: -Isaias Isa 23 8 14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. -Isaias Isa 23 8 15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. -Isaias Isa 23 8 16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. -Isaias Isa 23 8 17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum. -Isaias Isa 23 8 18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: -Isaias Isa 23 8 19 et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? -Isaias Isa 23 8 20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. -Isaias Isa 23 8 21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, b -Isaias Isa 23 8 22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. -Isaias Isa 23 9 1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. -Isaias Isa 23 9 2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. -Isaias Isa 23 9 3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. -Isaias Isa 23 9 4 Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. -Isaias Isa 23 9 5 Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. -Isaias Isa 23 9 6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. -Isaias Isa 23 9 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. -Isaias Isa 23 9 8 Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. b -Isaias Isa 23 9 9 Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes: -Isaias Isa 23 9 10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. -Isaias Isa 23 9 11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet. -Isaias Isa 23 9 12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. -Isaias Isa 23 9 13 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. -Isaias Isa 23 9 14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. b -Isaias Isa 23 9 15 Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. -Isaias Isa 23 9 16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, praecipitati. -Isaias Isa 23 9 17 Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. -Isaias Isa 23 9 18 Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. -Isaias Isa 23 9 19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet. -Isaias Isa 23 9 20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam. -Isaias Isa 23 9 21 In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. -Isaias Isa 23 10 1 Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, -Isaias Isa 23 10 2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. -Isaias Isa 23 10 3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, -Isaias Isa 23 10 4 ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. -Isaias Isa 23 10 5 Vae Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. b -Isaias Isa 23 10 6 Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. -Isaias Isa 23 10 7 Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. -Isaias Isa 23 10 8 Dicet enim: -Isaias Isa 23 10 9 Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? -Isaias Isa 23 10 10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. -Isaias Isa 23 10 11 Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? -Isaias Isa 23 10 12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. b -Isaias Isa 23 10 13 Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. -Isaias Isa 23 10 14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. -Isaias Isa 23 10 15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. -Isaias Isa 23 10 16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. b -Isaias Isa 23 10 17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. -Isaias Isa 23 10 18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus. -Isaias Isa 23 10 19 Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. -Isaias Isa 23 10 20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. -Isaias Isa 23 10 21 Reliquiae convertentur; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem. -Isaias Isa 23 10 22 Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. -Isaias Isa 23 10 23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. -Isaias Isa 23 10 24 Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Aegypti. b -Isaias Isa 23 10 25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. -Isaias Isa 23 10 26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti. -Isaias Isa 23 10 27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. -Isaias Isa 23 10 28 Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua. b -Isaias Isa 23 10 29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. -Isaias Isa 23 10 30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth. -Isaias Isa 23 10 31 Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini. -Isaias Isa 23 10 32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem. -Isaias Isa 23 10 33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. b -Isaias Isa 23 10 34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet. -Isaias Isa 23 11 1 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. -Isaias Isa 23 11 2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; -Isaias Isa 23 11 3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; -Isaias Isa 23 11 4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. -Isaias Isa 23 11 5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. -Isaias Isa 23 11 6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. -Isaias Isa 23 11 7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas. -Isaias Isa 23 11 8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. -Isaias Isa 23 11 9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes. -Isaias Isa 23 11 10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. b -Isaias Isa 23 11 11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. -Isaias Isa 23 11 12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae. -Isaias Isa 23 11 13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. -Isaias Isa 23 11 14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis; Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. -Isaias Isa 23 11 15 Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. -Isaias Isa 23 11 16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Aegypti. -Isaias Isa 23 12 1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. -Isaias Isa 23 12 2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. -Isaias Isa 23 12 3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. -Isaias Isa 23 12 4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus. -Isaias Isa 23 12 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra. -Isaias Isa 23 12 6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. -Isaias Isa 23 13 1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. -Isaias Isa 23 13 2 Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. b -Isaias Isa 23 13 3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. -Isaias Isa 23 13 4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum praecepit militiae belli, -Isaias Isa 23 13 5 venientibus de terra procul, a summitate caeli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. -Isaias Isa 23 13 6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. -Isaias Isa 23 13 7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, -Isaias Isa 23 13 8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum. -Isaias Isa 23 13 9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. b -Isaias Isa 23 13 10 Quoniam stellae caeli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. -Isaias Isa 23 13 11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. -Isaias Isa 23 13 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. -Isaias Isa 23 13 13 Super hoc caelum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris ejus. -Isaias Isa 23 13 14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. -Isaias Isa 23 13 15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio; -Isaias Isa 23 13 16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. -Isaias Isa 23 13 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; b -Isaias Isa 23 13 18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. -Isaias Isa 23 13 19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. -Isaias Isa 23 13 20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. -Isaias Isa 23 13 21 Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; -Isaias Isa 23 13 22 et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis. -Isaias Isa 23 14 1a Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. -Isaias Isa 23 14 1b Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob. -Isaias Isa 23 14 2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. -Isaias Isa 23 14 3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, -Isaias Isa 23 14 4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? -Isaias Isa 23 14 5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, -Isaias Isa 23 14 6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. -Isaias Isa 23 14 7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit; -Isaias Isa 23 14 8 abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. -Isaias Isa 23 14 9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. -Isaias Isa 23 14 10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. -Isaias Isa 23 14 11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. -Isaias Isa 23 14 12 Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? b -Isaias Isa 23 14 13 Qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; -Isaias Isa 23 14 14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo? -Isaias Isa 23 14 15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. -Isaias Isa 23 14 16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, -Isaias Isa 23 14 17 qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? -Isaias Isa 23 14 18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; -Isaias Isa 23 14 19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. -Isaias Isa 23 14 20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. -Isaias Isa 23 14 21 Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. -Isaias Isa 23 14 22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus; -Isaias Isa 23 14 23 et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. -Isaias Isa 23 14 24 Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, b -Isaias Isa 23 14 25 sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. -Isaias Isa 23 14 26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et haec est manus extenta super universas gentes. -Isaias Isa 23 14 27 Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam? -Isaias Isa 23 14 28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: b -Isaias Isa 23 14 29 Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. -Isaias Isa 23 14 30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. -Isaias Isa 23 14 31 Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. -Isaias Isa 23 14 32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. b -Isaias Isa 23 15 1 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. -Isaias Isa 23 15 2 Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. -Isaias Isa 23 15 3 In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. -Isaias Isa 23 15 4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. -Isaias Isa 23 15 5 Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. b -Isaias Isa 23 15 6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. -Isaias Isa 23 15 7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. -Isaias Isa 23 15 8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. -Isaias Isa 23 15 9 Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. -Isaias Isa 23 16 1 Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. -Isaias Isa 23 16 2 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. -Isaias Isa 23 16 3 Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas. -Isaias Isa 23 16 4 Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. -Isaias Isa 23 16 5 Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est. -Isaias Isa 23 16 6 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. b -Isaias Isa 23 16 7 Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. -Isaias Isa 23 16 8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictae sunt, transierunt mare. -Isaias Isa 23 16 9 Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. -Isaias Isa 23 16 10 Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli. -Isaias Isa 23 16 11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. -Isaias Isa 23 16 12 Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. -Isaias Isa 23 16 13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. b -Isaias Isa 23 16 14 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. -Isaias Isa 23 17 1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. -Isaias Isa 23 17 2 Derelictae civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. -Isaias Isa 23 17 3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. -Isaias Isa 23 17 4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. b -Isaias Isa 23 17 5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. -Isaias Isa 23 17 6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. -Isaias Isa 23 17 7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient; -Isaias Isa 23 17 8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra. -Isaias Isa 23 17 9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta. -Isaias Isa 23 17 10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis; -Isaias Isa 23 17 11 in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. -Isaias Isa 23 17 12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. b -Isaias Isa 23 17 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. -Isaias Isa 23 17 14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. -Isaias Isa 23 18 1 Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, -Isaias Isa 23 18 2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. -Isaias Isa 23 18 3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis. b -Isaias Isa 23 18 4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. -Isaias Isa 23 18 5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur. -Isaias Isa 23 18 6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt. -Isaias Isa 23 18 7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. -Isaias Isa 23 19 1 Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus, -Isaias Isa 23 19 2 et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. -Isaias Isa 23 19 3 Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. -Isaias Isa 23 19 4 Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. -Isaias Isa 23 19 5 Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. -Isaias Isa 23 19 6 Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet. -Isaias Isa 23 19 7 Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. -Isaias Isa 23 19 8 Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. -Isaias Isa 23 19 9 Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia. -Isaias Isa 23 19 10 Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. -Isaias Isa 23 19 11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? b -Isaias Isa 23 19 12 Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. -Isaias Isa 23 19 13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus. -Isaias Isa 23 19 14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. -Isaias Isa 23 19 15 Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem. -Isaias Isa 23 19 16 In die illa erit Aegyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. b -Isaias Isa 23 19 17 Et erit terra Juda Aegypto in pavorem; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. -Isaias Isa 23 19 18 In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. -Isaias Isa 23 19 19 In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. -Isaias Isa 23 19 20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. -Isaias Isa 23 19 21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent. -Isaias Isa 23 19 22 Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. b -Isaias Isa 23 19 23 In die illa erit via de Aegypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios, et servient Aegyptii Assur. -Isaias Isa 23 19 24 In die illa erit Israël tertius Aegyptio et Assyrio; benedictio in medio terrae -Isaias Isa 23 19 25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio; haereditas autem mea Israël. -Isaias Isa 23 20 1 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: -Isaias Isa 23 20 2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. -Isaias Isa 23 20 3 Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam; -Isaias Isa 23 20 4 sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Aegypti. -Isaias Isa 23 20 5 Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. -Isaias Isa 23 20 6 Et dicet habitator insulae hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos? -Isaias Isa 23 21 1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. -Isaias Isa 23 21 2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. -Isaias Isa 23 21 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. -Isaias Isa 23 21 4 Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. -Isaias Isa 23 21 5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. b -Isaias Isa 23 21 6 Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. b -Isaias Isa 23 21 7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. -Isaias Isa 23 21 8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. -Isaias Isa 23 21 9 Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. -Isaias Isa 23 21 10 Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis. -Isaias Isa 23 21 11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? b -Isaias Isa 23 21 12 Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite. -Isaias Isa 23 21 13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. b -Isaias Isa 23 21 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti. -Isaias Isa 23 21 15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. -Isaias Isa 23 21 16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. -Isaias Isa 23 21 17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est. -Isaias Isa 23 22 1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? -Isaias Isa 23 22 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. -Isaias Isa 23 22 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. -Isaias Isa 23 22 4 Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei; -Isaias Isa 23 22 5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. -Isaias Isa 23 22 6 Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. -Isaias Isa 23 22 7 Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. -Isaias Isa 23 22 8 Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. b -Isaias Isa 23 22 9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris, -Isaias Isa 23 22 10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. -Isaias Isa 23 22 11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. -Isaias Isa 23 22 12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; -Isaias Isa 23 22 13 et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. -Isaias Isa 23 22 14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. -Isaias Isa 23 22 15 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum: b -Isaias Isa 23 22 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. -Isaias Isa 23 22 17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te. -Isaias Isa 23 22 18 Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui. -Isaias Isa 23 22 19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. -Isaias Isa 23 22 20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae, -Isaias Isa 23 22 21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. -Isaias Isa 23 22 22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. -Isaias Isa 23 22 23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus. -Isaias Isa 23 22 24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. -Isaias Isa 23 22 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. -Isaias Isa 23 23 1 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. -Isaias Isa 23 23 2 Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. -Isaias Isa 23 23 3 In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. -Isaias Isa 23 23 4 Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. -Isaias Isa 23 23 5 Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tiro. -Isaias Isa 23 23 6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula! -Isaias Isa 23 23 7 Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. -Isaias Isa 23 23 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae? -Isaias Isa 23 23 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. -Isaias Isa 23 23 10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi. b -Isaias Isa 23 23 11 Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus; -Isaias Isa 23 23 12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. -Isaias Isa 23 23 13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. -Isaias Isa 23 23 14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. -Isaias Isa 23 23 15 Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: b -Isaias Isa 23 23 16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. -Isaias Isa 23 23 17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae; -Isaias Isa 23 23 18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. -Isaias Isa 23 24 1 Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. -Isaias Isa 23 24 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. -Isaias Isa 23 24 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. -Isaias Isa 23 24 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae. -Isaias Isa 23 24 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. -Isaias Isa 23 24 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. -Isaias Isa 23 24 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde; -Isaias Isa 23 24 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae. -Isaias Isa 23 24 9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam. -Isaias Isa 23 24 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. -Isaias Isa 23 24 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae. -Isaias Isa 23 24 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. -Isaias Isa 23 24 13 Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia. b -Isaias Isa 23 24 14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. -Isaias Isa 23 24 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. -Isaias Isa 23 24 16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. -Isaias Isa 23 24 17 Vae mihi! Praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. b -Isaias Isa 23 24 18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae. -Isaias Isa 23 24 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; -Isaias Isa 23 24 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. -Isaias Isa 23 24 21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram; -Isaias Isa 23 24 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. -Isaias Isa 23 24 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. -Isaias Isa 23 25 1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. -Isaias Isa 23 25 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. -Isaias Isa 23 25 3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te: -Isaias Isa 23 25 4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. -Isaias Isa 23 25 5 Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. -Isaias Isa 23 25 6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. b -Isaias Isa 23 25 7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. -Isaias Isa 23 25 8 Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. -Isaias Isa 23 25 9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus. b -Isaias Isa 23 25 10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro. -Isaias Isa 23 25 11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. -Isaias Isa 23 25 12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem. -Isaias Isa 23 26 1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. -Isaias Isa 23 26 2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. -Isaias Isa 23 26 3 Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. -Isaias Isa 23 26 4 Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum. -Isaias Isa 23 26 5 Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. -Isaias Isa 23 26 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. -Isaias Isa 23 26 7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. b -Isaias Isa 23 26 8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. -Isaias Isa 23 26 9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. -Isaias Isa 23 26 10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. -Isaias Isa 23 26 11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. -Isaias Isa 23 26 12 Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. -Isaias Isa 23 26 13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. b -Isaias Isa 23 26 14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. -Isaias Isa 23 26 15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae. -Isaias Isa 23 26 16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. -Isaias Isa 23 26 17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. -Isaias Isa 23 26 18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terrae. -Isaias Isa 23 26 19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. b -Isaias Isa 23 26 20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. b -Isaias Isa 23 26 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. -Isaias Isa 23 27 1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. -Isaias Isa 23 27 2 In die illa vinea meri cantabit ei. -Isaias Isa 23 27 3 Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. b -Isaias Isa 23 27 4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in praelio? gradiar super eam, succendam eam pariter. -Isaias Isa 23 27 5 An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. -Isaias Isa 23 27 6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine. -Isaias Isa 23 27 7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est? b -Isaias Isa 23 27 8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus. -Isaias Isa 23 27 9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra. -Isaias Isa 23 27 10 Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus. b -Isaias Isa 23 27 11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. -Isaias Isa 23 27 12 Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. -Isaias Isa 23 27 13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem. -Isaias Isa 23 28 1 Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. -Isaias Isa 23 28 2 Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. -Isaias Isa 23 28 3 Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim. -Isaias Isa 23 28 4 Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. -Isaias Isa 23 28 5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui; b -Isaias Isa 23 28 6 et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. -Isaias Isa 23 28 7 Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. b -Isaias Isa 23 28 8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. -Isaias Isa 23 28 9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. -Isaias Isa 23 28 10 Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. -Isaias Isa 23 28 11 In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. -Isaias Isa 23 28 12 Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. -Isaias Isa 23 28 13 Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. -Isaias Isa 23 28 14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. b -Isaias Isa 23 28 15 Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. -Isaias Isa 23 28 16 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. -Isaias Isa 23 28 17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt. -Isaias Isa 23 28 18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. -Isaias Isa 23 28 19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. -Isaias Isa 23 28 20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest. -Isaias Isa 23 28 21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. -Isaias Isa 23 28 22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. -Isaias Isa 23 28 23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum. b -Isaias Isa 23 28 24 Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? -Isaias Isa 23 28 25 Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? -Isaias Isa 23 28 26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum. -Isaias Isa 23 28 27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. -Isaias Isa 23 28 28 Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. -Isaias Isa 23 28 29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. -Isaias Isa 23 29 1 Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David! additus est annus ad annum: solemnitates evolutae sunt. -Isaias Isa 23 29 2 Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel. -Isaias Isa 23 29 3 Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. -Isaias Isa 23 29 4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. -Isaias Isa 23 29 5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt; b -Isaias Isa 23 29 6 eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. -Isaias Isa 23 29 7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. -Isaias Isa 23 29 8 Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion. -Isaias Isa 23 29 9 Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. b -Isaias Isa 23 29 10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. -Isaias Isa 23 29 11 Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. -Isaias Isa 23 29 12 Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras. -Isaias Isa 23 29 13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, -Isaias Isa 23 29 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. -Isaias Isa 23 29 15 Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? -Isaias Isa 23 29 16 Perversa est haec vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. -Isaias Isa 23 29 17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? b -Isaias Isa 23 29 18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. -Isaias Isa 23 29 19 Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt; -Isaias Isa 23 29 20 quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, -Isaias Isa 23 29 21 qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. -Isaias Isa 23 29 22 Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet; -Isaias Isa 23 29 23 sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël praedicabunt; -Isaias Isa 23 29 24 et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem. -Isaias Isa 23 30 1 Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; -Isaias Isa 23 30 2 qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti! -Isaias Isa 23 30 3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. -Isaias Isa 23 30 4 Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt. -Isaias Isa 23 30 5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. -Isaias Isa 23 30 6 Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. b -Isaias Isa 23 30 7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. -Isaias Isa 23 30 8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum. -Isaias Isa 23 30 9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei; -Isaias Isa 23 30 10 qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores. -Isaias Isa 23 30 11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël. -Isaias Isa 23 30 12 Propterea haec dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo; b -Isaias Isa 23 30 13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. -Isaias Isa 23 30 14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea. -Isaias Isa 23 30 15 Quia haec dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, -Isaias Isa 23 30 16 et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos. -Isaias Isa 23 30 17 Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem. -Isaias Isa 23 30 18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum! b -Isaias Isa 23 30 19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. -Isaias Isa 23 30 20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. -Isaias Isa 23 30 21 Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. -Isaias Isa 23 30 22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei. b -Isaias Isa 23 30 23 Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, -Isaias Isa 23 30 24 et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. -Isaias Isa 23 30 25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: -Isaias Isa 23 30 26 et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit. -Isaias Isa 23 30 27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. b -Isaias Isa 23 30 28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. -Isaias Isa 23 30 29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. -Isaias Isa 23 30 30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis. -Isaias Isa 23 30 31 A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. -Isaias Isa 23 30 32 Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis praecipuis expugnabit eos. -Isaias Isa 23 30 33 Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. -Isaias Isa 23 31 1 Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt; et super equitibus, quia praevalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt! -Isaias Isa 23 31 2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. -Isaias Isa 23 31 3 Aegyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. -Isaias Isa 23 31 4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut praelietur super montem Sion et super collem ejus. -Isaias Isa 23 31 5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. -Isaias Isa 23 31 6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël. -Isaias Isa 23 31 7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. b -Isaias Isa 23 31 8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. -Isaias Isa 23 31 9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem. -Isaias Isa 23 32 1 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. -Isaias Isa 23 32 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. -Isaias Isa 23 32 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. -Isaias Isa 23 32 4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. -Isaias Isa 23 32 5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major; -Isaias Isa 23 32 6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. -Isaias Isa 23 32 7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. -Isaias Isa 23 32 8 Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. -Isaias Isa 23 32 9 Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. b -Isaias Isa 23 32 10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. -Isaias Isa 23 32 11 Obstupescite, opulentae; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros. -Isaias Isa 23 32 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. -Isaias Isa 23 32 13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis! -Isaias Isa 23 32 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum; gaudium onagrorum, pascua gregum. -Isaias Isa 23 32 15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. b -Isaias Isa 23 32 16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. -Isaias Isa 23 32 17 Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. -Isaias Isa 23 32 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. -Isaias Isa 23 32 19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. -Isaias Isa 23 32 20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. -Isaias Isa 23 33 1 Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. -Isaias Isa 23 33 2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. -Isaias Isa 23 33 3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. b -Isaias Isa 23 33 4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. -Isaias Isa 23 33 5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia. -Isaias Isa 23 33 6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. -Isaias Isa 23 33 7 Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt. b -Isaias Isa 23 33 8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. -Isaias Isa 23 33 9 Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. -Isaias Isa 23 33 10 Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor. -Isaias Isa 23 33 11 Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos. -Isaias Isa 23 33 12 Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinae congregatae igni comburentur. -Isaias Isa 23 33 13 Audite, qui longe estis, quae fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. b -Isaias Isa 23 33 14 Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? -Isaias Isa 23 33 15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. -Isaias Isa 23 33 16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. -Isaias Isa 23 33 17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. -Isaias Isa 23 33 18 Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? b -Isaias Isa 23 33 19 Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia. -Isaias Isa 23 33 20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: -Isaias Isa 23 33 21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. -Isaias Isa 23 33 22 Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. -Isaias Isa 23 33 23 Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum; claudi diripient rapinam. -Isaias Isa 23 33 24 Nec dicet vicinus: Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. -Isaias Isa 23 34 1 Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus. -Isaias Isa 23 34 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. -Isaias Isa 23 34 3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; tabescent montes a sanguine eorum. -Isaias Isa 23 34 4 Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. -Isaias Isa 23 34 5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium. -Isaias Isa 23 34 6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. -Isaias Isa 23 34 7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. -Isaias Isa 23 34 8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. -Isaias Isa 23 34 9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem. -Isaias Isa 23 34 10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. -Isaias Isa 23 34 11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. -Isaias Isa 23 34 12 Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. -Isaias Isa 23 34 13 Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum. -Isaias Isa 23 34 14 Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. -Isaias Isa 23 34 15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. -Isaias Isa 23 34 16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. b -Isaias Isa 23 34 17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in aeternum possidebunt eam; in generationem et generationem habitabunt in ea. -Isaias Isa 23 35 1 Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. -Isaias Isa 23 35 2 Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. -Isaias Isa 23 35 3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. -Isaias Isa 23 35 4 Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos. -Isaias Isa 23 35 5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; -Isaias Isa 23 35 6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine; -Isaias Isa 23 35 7 et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. -Isaias Isa 23 35 8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. -Isaias Isa 23 35 9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint. -Isaias Isa 23 35 10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. -Isaias Isa 23 36 1 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. -Isaias Isa 23 36 2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis. -Isaias Isa 23 36 3 Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis. -Isaias Isa 23 36 4 Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia qua confidis? -Isaias Isa 23 36 5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? -Isaias Isa 23 36 6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Aegypti, omnibus qui confidunt in eo. -Isaias Isa 23 36 7 Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? -Isaias Isa 23 36 8 Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum: -Isaias Isa 23 36 9 et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis et in equitibus, -Isaias Isa 23 36 10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. -Isaias Isa 23 36 11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum. b -Isaias Isa 23 36 12 Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? -Isaias Isa 23 36 13 Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum! -Isaias Isa 23 36 14 Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. -Isaias Isa 23 36 15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. -Isaias Isa 23 36 16 Nolite audire Ezechiam; haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae, -Isaias Isa 23 36 17 donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. -Isaias Isa 23 36 18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? -Isaias Isa 23 36 19 Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? -Isaias Isa 23 36 20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? -Isaias Isa 23 36 21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei. b -Isaias Isa 23 36 22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. -Isaias Isa 23 37 1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. -Isaias Isa 23 37 2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, -Isaias Isa 23 37 3 et dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. -Isaias Isa 23 37 4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. -Isaias Isa 23 37 5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam. b -Isaias Isa 23 37 6 Et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. -Isaias Isa 23 37 7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. -Isaias Isa 23 37 8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. b -Isaias Isa 23 37 9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: -Isaias Isa 23 37 10 Haec dicetis Ezechiae regi Judae, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. -Isaias Isa 23 37 11 Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? -Isaias Isa 23 37 12 Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? -Isaias Isa 23 37 13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava? -Isaias Isa 23 37 14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: b -Isaias Isa 23 37 15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: -Isaias Isa 23 37 16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae: tu fecisti caelum et terram. -Isaias Isa 23 37 17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. -Isaias Isa 23 37 18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, -Isaias Isa 23 37 19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. -Isaias Isa 23 37 20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus. -Isaias Isa 23 37 21 Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, b -Isaias Isa 23 37 22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. -Isaias Isa 23 37 23 Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël. -Isaias Isa 23 37 24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus. -Isaias Isa 23 37 25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. -Isaias Isa 23 37 26 Numquid non audisti quae olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. b -Isaias Isa 23 37 27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret. -Isaias Isa 23 37 28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. -Isaias Isa 23 37 29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti. -Isaias Isa 23 37 30 Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. b -Isaias Isa 23 37 31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum: -Isaias Isa 23 37 32 quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. -Isaias Isa 23 37 33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. -Isaias Isa 23 37 34 In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 37 35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum. -Isaias Isa 23 37 36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. b -Isaias Isa 23 37 37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. -Isaias Isa 23 37 38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. -Isaias Isa 23 38 1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. -Isaias Isa 23 38 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, -Isaias Isa 23 38 3 et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. -Isaias Isa 23 38 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: -Isaias Isa 23 38 5 Vade, et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, -Isaias Isa 23 38 6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. -Isaias Isa 23 38 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: -Isaias Isa 23 38 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. -Isaias Isa 23 38 9 Scriptura Ezechiae, regis Juda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua. b -Isaias Isa 23 38 10 Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum. -Isaias Isa 23 38 11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. -Isaias Isa 23 38 12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. -Isaias Isa 23 38 13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. -Isaias Isa 23 38 14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. -Isaias Isa 23 38 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. -Isaias Isa 23 38 16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. -Isaias Isa 23 38 17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. -Isaias Isa 23 38 18 Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. b -Isaias Isa 23 38 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. -Isaias Isa 23 38 20 Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. -Isaias Isa 23 38 21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. b -Isaias Isa 23 38 22 Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? -Isaias Isa 23 39 1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. -Isaias Isa 23 39 2 Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. -Isaias Isa 23 39 3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. b -Isaias Isa 23 39 4 Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. -Isaias Isa 23 39 5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. -Isaias Isa 23 39 6 Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 39 7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. -Isaias Isa 23 39 8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis! -Isaias Isa 23 40 1 Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. -Isaias Isa 23 40 2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. -Isaias Isa 23 40 3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. -Isaias Isa 23 40 4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: -Isaias Isa 23 40 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. -Isaias Isa 23 40 6 Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. -Isaias Isa 23 40 7 Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus: -Isaias Isa 23 40 8 exsiccatum est foenum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in aeternum. -Isaias Isa 23 40 9 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: -Isaias Isa 23 40 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. -Isaias Isa 23 40 11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; foetas ipse portabit. -Isaias Isa 23 40 12 Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? b -Isaias Isa 23 40 13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? b -Isaias Isa 23 40 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi? -Isaias Isa 23 40 15 Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt; ecce insulae quasi pulvis exiguus. -Isaias Isa 23 40 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. -Isaias Isa 23 40 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. -Isaias Isa 23 40 18 Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? -Isaias Isa 23 40 19 Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? -Isaias Isa 23 40 20 Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. -Isaias Isa 23 40 21 Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae? b -Isaias Isa 23 40 22 Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae; qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; -Isaias Isa 23 40 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit. -Isaias Isa 23 40 24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. -Isaias Isa 23 40 25 Et cui assimilastis me, et adaequastis? dicit Sanctus. -Isaias Isa 23 40 26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. -Isaias Isa 23 40 27 Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? b -Isaias Isa 23 40 28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. -Isaias Isa 23 40 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. -Isaias Isa 23 40 30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; -Isaias Isa 23 40 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. -Isaias Isa 23 41 1 Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus. -Isaias Isa 23 41 2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. -Isaias Isa 23 41 3 Persequetur eos, transibit in pace: semita in pedibus ejus non apparebit. -Isaias Isa 23 41 4 Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum. -Isaias Isa 23 41 5 Viderunt insulae, et timuerunt; extrema terrae obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. -Isaias Isa 23 41 6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare. b -Isaias Isa 23 41 7 Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur. -Isaias Isa 23 41 8 Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: b -Isaias Isa 23 41 9 in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. -Isaias Isa 23 41 10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. -Isaias Isa 23 41 11 Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. -Isaias Isa 23 41 12 Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te. -Isaias Isa 23 41 13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te. -Isaias Isa 23 41 14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. -Isaias Isa 23 41 15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones. -Isaias Isa 23 41 16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël laetaberis. -Isaias Isa 23 41 17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos. -Isaias Isa 23 41 18 Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. -Isaias Isa 23 41 19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: -Isaias Isa 23 41 20 ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. -Isaias Isa 23 41 21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. b -Isaias Isa 23 41 22 Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt; priora quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quae ventura sunt, indicate nobis. -Isaias Isa 23 41 23 Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. -Isaias Isa 23 41 24 Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. -Isaias Isa 23 41 25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. b -Isaias Isa 23 41 26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros. -Isaias Isa 23 41 27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. -Isaias Isa 23 41 28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. -Isaias Isa 23 41 29 Ecce omnes injusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. -Isaias Isa 23 42 1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. -Isaias Isa 23 42 2 Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. -Isaias Isa 23 42 3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. -Isaias Isa 23 42 4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulae exspectabunt. -Isaias Isa 23 42 5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos; firmans terram, et quae germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: -Isaias Isa 23 42 6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, -Isaias Isa 23 42 7 ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. -Isaias Isa 23 42 8 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. -Isaias Isa 23 42 9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam. -Isaias Isa 23 42 10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulae, et habitatores earum. b -Isaias Isa 23 42 11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petrae; de vertice montium clamabunt. -Isaias Isa 23 42 12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. -Isaias Isa 23 42 13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. b -Isaias Isa 23 42 14 Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul. -Isaias Isa 23 42 15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. -Isaias Isa 23 42 16 Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; haec verba feci eis, et non dereliqui eos. -Isaias Isa 23 42 17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili; qui dicunt conflatili: Vos dii nostri. -Isaias Isa 23 42 18 Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. b -Isaias Isa 23 42 19 Quis caecus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini? -Isaias Isa 23 42 20 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? -Isaias Isa 23 42 21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. -Isaias Isa 23 42 22 Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. -Isaias Isa 23 42 23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? -Isaias Isa 23 42 24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. -Isaias Isa 23 42 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit. -Isaias Isa 23 43 1 Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. -Isaias Isa 23 43 2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. -Isaias Isa 23 43 3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam, et Saba, pro te. -Isaias Isa 23 43 4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. -Isaias Isa 23 43 5 Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. -Isaias Isa 23 43 6 Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae. -Isaias Isa 23 43 7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. -Isaias Isa 23 43 8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. b -Isaias Isa 23 43 9 Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. -Isaias Isa 23 43 10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. -Isaias Isa 23 43 11 Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. -Isaias Isa 23 43 12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. -Isaias Isa 23 43 13 Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud? -Isaias Isa 23 43 14 Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. b -Isaias Isa 23 43 15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester. -Isaias Isa 23 43 16 Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam; -Isaias Isa 23 43 17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt. -Isaias Isa 23 43 18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. -Isaias Isa 23 43 19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. -Isaias Isa 23 43 20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. -Isaias Isa 23 43 21 Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit. -Isaias Isa 23 43 22 Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël. b -Isaias Isa 23 43 23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. -Isaias Isa 23 43 24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. -Isaias Isa 23 43 25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. -Isaias Isa 23 43 26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. -Isaias Isa 23 43 27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me: -Isaias Isa 23 43 28 et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam. -Isaias Isa 23 44 1 Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi. -Isaias Isa 23 44 2 Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. -Isaias Isa 23 44 3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: -Isaias Isa 23 44 4 et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas. -Isaias Isa 23 44 5 Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur. -Isaias Isa 23 44 6 Haec dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. -Isaias Isa 23 44 7 Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quae futura sunt annuntient eis. -Isaias Isa 23 44 8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? -Isaias Isa 23 44 9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. b -Isaias Isa 23 44 10 Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? -Isaias Isa 23 44 11 Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. -Isaias Isa 23 44 12 Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. -Isaias Isa 23 44 13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo; -Isaias Isa 23 44 14 succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. -Isaias Isa 23 44 15 Et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. b -Isaias Isa 23 44 16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum; -Isaias Isa 23 44 17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu! -Isaias Isa 23 44 18 Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. -Isaias Isa 23 44 19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? -Isaias Isa 23 44 20 Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. -Isaias Isa 23 44 21 Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei. b -Isaias Isa 23 44 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. -Isaias Isa 23 44 23 Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terrae; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur. -Isaias Isa 23 44 24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum; -Isaias Isa 23 44 25 irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens; -Isaias Isa 23 44 26 suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Aedificabimini, et deserta ejus suscitabo; -Isaias Isa 23 44 27 qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; -Isaias Isa 23 44 28 qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Aedificaberis, et templo: Fundaberis. -Isaias Isa 23 45 1 Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur: -Isaias Isa 23 45 2 Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam: -Isaias Isa 23 45 3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël, -Isaias Isa 23 45 4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. -Isaias Isa 23 45 5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me: -Isaias Isa 23 45 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter: -Isaias Isa 23 45 7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. -Isaias Isa 23 45 8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. b -Isaias Isa 23 45 9 Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? b -Isaias Isa 23 45 10 Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis? -Isaias Isa 23 45 11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. -Isaias Isa 23 45 12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. -Isaias Isa 23 45 13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum. -Isaias Isa 23 45 14 Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. b -Isaias Isa 23 45 15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator. b -Isaias Isa 23 45 16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. -Isaias Isa 23 45 17 Israël salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. -Isaias Isa 23 45 18 Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius. -Isaias Isa 23 45 19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quaerite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. -Isaias Isa 23 45 20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem. -Isaias Isa 23 45 21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me. -Isaias Isa 23 45 22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. -Isaias Isa 23 45 23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. -Isaias Isa 23 45 24 Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. -Isaias Isa 23 45 25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël. -Isaias Isa 23 46 1 Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. -Isaias Isa 23 46 2 Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. -Isaias Isa 23 46 3 Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. -Isaias Isa 23 46 4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo. -Isaias Isa 23 46 5 Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem? -Isaias Isa 23 46 6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant. -Isaias Isa 23 46 7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos. -Isaias Isa 23 46 8 Mementote istud, et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. b -Isaias Isa 23 46 9 Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. -Isaias Isa 23 46 10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. -Isaias Isa 23 46 11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. -Isaias Isa 23 46 12 Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. -Isaias Isa 23 46 13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam. -Isaias Isa 23 47 1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. -Isaias Isa 23 47 2 Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. -Isaias Isa 23 47 3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. -Isaias Isa 23 47 4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël. b -Isaias Isa 23 47 5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum. b -Isaias Isa 23 47 6 Iratus sum super populum meum: contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. -Isaias Isa 23 47 7 Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. -Isaias Isa 23 47 8 Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. -Isaias Isa 23 47 9 Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem. -Isaias Isa 23 47 10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est altera. b -Isaias Isa 23 47 11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies. -Isaias Isa 23 47 12 Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior. -Isaias Isa 23 47 13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. -Isaias Isa 23 47 14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammae; non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. -Isaias Isa 23 47 15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt; non est qui salvet te. -Isaias Isa 23 48 1 Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. -Isaias Isa 23 48 2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. -Isaias Isa 23 48 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. -Isaias Isa 23 48 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. -Isaias Isa 23 48 5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. -Isaias Isa 23 48 6 Quae audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis. -Isaias Isa 23 48 7 Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. -Isaias Isa 23 48 8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. -Isaias Isa 23 48 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas. -Isaias Isa 23 48 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. -Isaias Isa 23 48 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. -Isaias Isa 23 48 12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. b -Isaias Isa 23 48 13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos; ego vocabo eos, et stabunt simul. -Isaias Isa 23 48 14 Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis. -Isaias Isa 23 48 15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. -Isaias Isa 23 48 16 Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. b -Isaias Isa 23 48 17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. -Isaias Isa 23 48 18 Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: -Isaias Isa 23 48 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. -Isaias Isa 23 48 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. -Isaias Isa 23 48 21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae. -Isaias Isa 23 48 22 Non est pax impiis, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 49 1 Audite, insulae, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei. -Isaias Isa 23 49 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. -Isaias Isa 23 49 3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. -Isaias Isa 23 49 4 Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. -Isaias Isa 23 49 5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. -Isaias Isa 23 49 6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. -Isaias Isa 23 49 7 Haec dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. b -Isaias Isa 23 49 8 Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas; b -Isaias Isa 23 49 9 ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. -Isaias Isa 23 49 10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. -Isaias Isa 23 49 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. -Isaias Isa 23 49 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. -Isaias Isa 23 49 13 Laudate, caeli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. -Isaias Isa 23 49 14 Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. b -Isaias Isa 23 49 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. -Isaias Isa 23 49 16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper. -Isaias Isa 23 49 17 Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. -Isaias Isa 23 49 18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; -Isaias Isa 23 49 19 quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae, nunc angusta erunt prae habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te. -Isaias Isa 23 49 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem. -Isaias Isa 23 49 21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola; et isti ubi erant? -Isaias Isa 23 49 22 Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. -Isaias Isa 23 49 23 Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. -Isaias Isa 23 49 24 Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? b -Isaias Isa 23 49 25 Quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. -Isaias Isa 23 49 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. -Isaias Isa 23 50 1 Haec dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. -Isaias Isa 23 50 2 Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. -Isaias Isa 23 50 3 Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. -Isaias Isa 23 50 4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. b -Isaias Isa 23 50 5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. -Isaias Isa 23 50 6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. -Isaias Isa 23 50 7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. -Isaias Isa 23 50 8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me. -Isaias Isa 23 50 9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos. -Isaias Isa 23 50 10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. b -Isaias Isa 23 50 11 Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis. -Isaias Isa 23 51 1 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis. -Isaias Isa 23 51 2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. -Isaias Isa 23 51 3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. -Isaias Isa 23 51 4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. -Isaias Isa 23 51 5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. -Isaias Isa 23 51 6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. -Isaias Isa 23 51 7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: -Isaias Isa 23 51 8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. -Isaias Isa 23 51 9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? b -Isaias Isa 23 51 10 numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? -Isaias Isa 23 51 11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et laetitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus. -Isaias Isa 23 51 12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet? b -Isaias Isa 23 51 13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? -Isaias Isa 23 51 14 Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. -Isaias Isa 23 51 15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. -Isaias Isa 23 51 16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu. -Isaias Isa 23 51 17 Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces. b -Isaias Isa 23 51 18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. -Isaias Isa 23 51 19 Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te? -Isaias Isa 23 51 20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. -Isaias Isa 23 51 21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. -Isaias Isa 23 51 22 Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adjicies ut bibas illum ultra. -Isaias Isa 23 51 23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. -Isaias Isa 23 52 1 Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. -Isaias Isa 23 52 2 Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. -Isaias Isa 23 52 3 Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. -Isaias Isa 23 52 4 Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. -Isaias Isa 23 52 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. -Isaias Isa 23 52 6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. -Isaias Isa 23 52 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! b -Isaias Isa 23 52 8 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. -Isaias Isa 23 52 9 Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum; redemit Jerusalem. -Isaias Isa 23 52 10 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. -Isaias Isa 23 52 11 Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. -Isaias Isa 23 52 12 Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. -Isaias Isa 23 52 13 Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. b -Isaias Isa 23 52 14 Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. -Isaias Isa 23 52 15 Iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt. -Isaias Isa 23 53 1 Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? -Isaias Isa 23 53 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: -Isaias Isa 23 53 3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. -Isaias Isa 23 53 4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. -Isaias Isa 23 53 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. -Isaias Isa 23 53 6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. -Isaias Isa 23 53 7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. b -Isaias Isa 23 53 8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. -Isaias Isa 23 53 9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. -Isaias Isa 23 53 10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. -Isaias Isa 23 53 11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. -Isaias Isa 23 53 12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. -Isaias Isa 23 54 1 Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 54 2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. -Isaias Isa 23 54 3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. -Isaias Isa 23 54 4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. -Isaias Isa 23 54 5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terrae vocabitur. -Isaias Isa 23 54 6 Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. -Isaias Isa 23 54 7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. -Isaias Isa 23 54 8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. -Isaias Isa 23 54 9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. -Isaias Isa 23 54 10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. -Isaias Isa 23 54 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: b -Isaias Isa 23 54 12 et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; -Isaias Isa 23 54 13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. -Isaias Isa 23 54 14 Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. -Isaias Isa 23 54 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. -Isaias Isa 23 54 16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. -Isaias Isa 23 54 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec est haereditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 55 1 Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. -Isaias Isa 23 55 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. -Isaias Isa 23 55 3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. -Isaias Isa 23 55 4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. b -Isaias Isa 23 55 5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. -Isaias Isa 23 55 6 Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. b -Isaias Isa 23 55 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. -Isaias Isa 23 55 8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 55 9 Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. -Isaias Isa 23 55 10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: -Isaias Isa 23 55 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. -Isaias Isa 23 55 12 Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. -Isaias Isa 23 55 13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur. -Isaias Isa 23 56 1 Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. -Isaias Isa 23 56 2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. -Isaias Isa 23 56 3 Et non dicat filius advenae qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. -Isaias Isa 23 56 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum, -Isaias Isa 23 56 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. -Isaias Isa 23 56 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum; b -Isaias Isa 23 56 7 adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae; holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. -Isaias Isa 23 56 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. -Isaias Isa 23 56 9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. b -Isaias Isa 23 56 10 Speculatores ejus caeci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. -Isaias Isa 23 56 11 Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. -Isaias Isa 23 56 12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. -Isaias Isa 23 57 1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est justus. -Isaias Isa 23 57 2 Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. -Isaias Isa 23 57 3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. b -Isaias Isa 23 57 4 Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, -Isaias Isa 23 57 5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras? -Isaias Isa 23 57 6 In partibus torrentis pars tua; haec est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? b -Isaias Isa 23 57 7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. -Isaias Isa 23 57 8 Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum manu aperta. -Isaias Isa 23 57 9 Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. -Isaias Isa 23 57 10 In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuae invenisti; propterea non rogasti. -Isaias Isa 23 57 11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. -Isaias Isa 23 57 12 Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. -Isaias Isa 23 57 13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. -Isaias Isa 23 57 14 Et dicam: Viam facite, praebete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. -Isaias Isa 23 57 15 Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. b -Isaias Isa 23 57 16 Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. -Isaias Isa 23 57 17 Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. -Isaias Isa 23 57 18 Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. -Isaias Isa 23 57 19 Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. -Isaias Isa 23 57 20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. -Isaias Isa 23 57 21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. -Isaias Isa 23 58 1 Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. -Isaias Isa 23 58 2 Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiae; appropinquare Deo volunt. -Isaias Isa 23 58 3a Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? -Isaias Isa 23 58 3b Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. -Isaias Isa 23 58 4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. -Isaias Isa 23 58 5 Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? -Isaias Isa 23 58 6 Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; -Isaias Isa 23 58 7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. -Isaias Isa 23 58 8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. -Isaias Isa 23 58 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. -Isaias Isa 23 58 10 Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest; cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. b -Isaias Isa 23 58 11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae. -Isaias Isa 23 58 12 Et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem. -Isaias Isa 23 58 13 Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem: -Isaias Isa 23 58 14 tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est. -Isaias Isa 23 59 1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. -Isaias Isa 23 59 2 Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. -Isaias Isa 23 59 3 Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. -Isaias Isa 23 59 4 Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. -Isaias Isa 23 59 5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. -Isaias Isa 23 59 6 Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. -Isaias Isa 23 59 7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. -Isaias Isa 23 59 8 Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. -Isaias Isa 23 59 9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae; splendorem, et in tenebris ambulavimus. b -Isaias Isa 23 59 10 Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris; in caliginosis quasi mortui. -Isaias Isa 23 59 11 Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. -Isaias Isa 23 59 12 Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus. -Isaias Isa 23 59 13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. -Isaias Isa 23 59 14 Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. -Isaias Isa 23 59 15 Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. -Isaias Isa 23 59 16 Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. b -Isaias Isa 23 59 17 Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli: -Isaias Isa 23 59 18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet. -Isaias Isa 23 59 19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; -Isaias Isa 23 59 20 et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 59 21 Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum. -Isaias Isa 23 60 1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. -Isaias Isa 23 60 2 Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. -Isaias Isa 23 60 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. -Isaias Isa 23 60 4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent. -Isaias Isa 23 60 5 Tunc videbis, et afflues; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris; fortitudo gentium venerit tibi. -Isaias Isa 23 60 6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. -Isaias Isa 23 60 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. -Isaias Isa 23 60 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? -Isaias Isa 23 60 9 Me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. -Isaias Isa 23 60 10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. b -Isaias Isa 23 60 11 Et aperientur portae tuae jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. -Isaias Isa 23 60 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. -Isaias Isa 23 60 13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo. -Isaias Isa 23 60 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. -Isaias Isa 23 60 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem: -Isaias Isa 23 60 16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob. -Isaias Isa 23 60 17 Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam. b -Isaias Isa 23 60 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. -Isaias Isa 23 60 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. -Isaias Isa 23 60 20 Non óccidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. -Isaias Isa 23 60 21 Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum haereditabunt terram: germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. -Isaias Isa 23 60 22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. -Isaias Isa 23 61 1 Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; -Isaias Isa 23 61 2 ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, -Isaias Isa 23 61 3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris; et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum. -Isaias Isa 23 61 4 Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem. -Isaias Isa 23 61 5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt. b -Isaias Isa 23 61 6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. -Isaias Isa 23 61 7 Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. -Isaias Isa 23 61 8 Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis. -Isaias Isa 23 61 9 Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. -Isaias Isa 23 61 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. b -Isaias Isa 23 61 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. -Isaias Isa 23 62 1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. -Isaias Isa 23 62 2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. -Isaias Isa 23 62 3 Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. -Isaias Isa 23 62 4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. -Isaias Isa 23 62 5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. -Isaias Isa 23 62 6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, b -Isaias Isa 23 62 7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. -Isaias Isa 23 62 8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. -Isaias Isa 23 62 9 Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. -Isaias Isa 23 62 10 Transite, transite per portas, praeparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. b -Isaias Isa 23 62 11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. -Isaias Isa 23 62 12 Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non Derelicta. -Isaias Isa 23 63 1a Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae? -Isaias Isa 23 63 1b Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. -Isaias Isa 23 63 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? b -Isaias Isa 23 63 3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. b -Isaias Isa 23 63 4 Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meae venit. -Isaias Isa 23 63 5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. -Isaias Isa 23 63 6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. -Isaias Isa 23 63 7 Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. b -Isaias Isa 23 63 8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator. -Isaias Isa 23 63 9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi. -Isaias Isa 23 63 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. -Isaias Isa 23 63 11a Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. -Isaias Isa 23 63 11b Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; -Isaias Isa 23 63 12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; -Isaias Isa 23 63 13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? -Isaias Isa 23 63 14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. -Isaias Isa 23 63 15 Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. -Isaias Isa 23 63 16 Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum. b -Isaias Isa 23 63 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae. -Isaias Isa 23 63 18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. -Isaias Isa 23 63 19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. -Isaias Isa 23 64 1 Utinam dirumperes caelos, et descenderes; a facie tua montes defluerent; -Isaias Isa 23 64 2 sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur. -Isaias Isa 23 64 3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. -Isaias Isa 23 64 4 A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. b -Isaias Isa 23 64 5a Occurristi laetanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. -Isaias Isa 23 64 5b Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. -Isaias Isa 23 64 6 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. -Isaias Isa 23 64 7 Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. -Isaias Isa 23 64 8 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. -Isaias Isa 23 64 9 Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae; ecce, respice, populus tuus omnes nos. -Isaias Isa 23 64 10 Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. -Isaias Isa 23 64 11 Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. -Isaias Isa 23 64 12 Numquid super his continebis te, Domine; tacebis, et affliges nos vehementer? -Isaias Isa 23 65 1 Quaesierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum. -Isaias Isa 23 65 2 Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. -Isaias Isa 23 65 3 Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; -Isaias Isa 23 65 4 qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum; -Isaias Isa 23 65 5 qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. -Isaias Isa 23 65 6 Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. -Isaias Isa 23 65 7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. -Isaias Isa 23 65 8 Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. b -Isaias Isa 23 65 9 Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. -Isaias Isa 23 65 10 Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me. -Isaias Isa 23 65 11 Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam: -Isaias Isa 23 65 12 numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis. -Isaias Isa 23 65 13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; -Isaias Isa 23 65 14 ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis, -Isaias Isa 23 65 15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: -Isaias Isa 23 65 16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. -Isaias Isa 23 65 17 Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. b -Isaias Isa 23 65 18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. -Isaias Isa 23 65 19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. -Isaias Isa 23 65 20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. -Isaias Isa 23 65 21 Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. -Isaias Isa 23 65 22 Non aedificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. -Isaias Isa 23 65 23 Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. -Isaias Isa 23 65 24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. -Isaias Isa 23 65 25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 66 1 Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae? -Isaias Isa 23 66 2 Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? -Isaias Isa 23 66 3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. -Isaias Isa 23 66 4 Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt. -Isaias Isa 23 66 5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra; ipsi autem confundentur. b -Isaias Isa 23 66 6 Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. -Isaias Isa 23 66 7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum. b -Isaias Isa 23 66 8 Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? -Isaias Isa 23 66 9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. -Isaias Isa 23 66 10 Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: -Isaias Isa 23 66 11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. -Isaias Isa 23 66 12 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. -Isaias Isa 23 66 13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. -Isaias Isa 23 66 14a Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. -Isaias Isa 23 66 14b Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. -Isaias Isa 23 66 15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis: -Isaias Isa 23 66 16 quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino, -Isaias Isa 23 66 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 66 18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. b -Isaias Isa 23 66 19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; -Isaias Isa 23 66 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. -Isaias Isa 23 66 21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 66 22 Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. b -Isaias Isa 23 66 23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. -Isaias Isa 23 66 24 Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. -# Jeremias Jer Prophetia Jeremiae -Jeremias Jer 24 1 1 Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. -Jeremias Jer 24 1 2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. -Jeremias Jer 24 1 3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. -Jeremias Jer 24 1 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Jeremias Jer 24 1 5 Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. -Jeremias Jer 24 1 6 Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. -Jeremias Jer 24 1 7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris. -Jeremias Jer 24 1 8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 1 9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: -Jeremias Jer 24 1 10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. -Jeremias Jer 24 1 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. b -Jeremias Jer 24 1 12 Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. -Jeremias Jer 24 1 13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. -Jeremias Jer 24 1 14 Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae: -Jeremias Jer 24 1 15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda: -Jeremias Jer 24 1 16 et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. -Jeremias Jer 24 1 17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. b -Jeremias Jer 24 1 18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae. -Jeremias Jer 24 1 19 Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. -Jeremias Jer 24 2 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Jeremias Jer 24 2 2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur. -Jeremias Jer 24 2 3 Sanctus Israël Domino, primitiae frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 2 4 Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël. b -Jeremias Jer 24 2 5 Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? -Jeremias Jer 24 2 6 Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? -Jeremias Jer 24 2 7 Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem. -Jeremias Jer 24 2 8 Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. -Jeremias Jer 24 2 9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. -Jeremias Jer 24 2 10 Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi: b -Jeremias Jer 24 2 11 si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. -Jeremias Jer 24 2 12 Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 2 13 Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas. -Jeremias Jer 24 2 14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in praedam? b -Jeremias Jer 24 2 15 Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis. -Jeremias Jer 24 2 16 Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. -Jeremias Jer 24 2 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? -Jeremias Jer 24 2 18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? b -Jeremias Jer 24 2 19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. -Jeremias Jer 24 2 20 A saeculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. -Jeremias Jer 24 2 21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? -Jeremias Jer 24 2 22 Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. b -Jeremias Jer 24 2 23 Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. -Jeremias Jer 24 2 24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quaerunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam. -Jeremias Jer 24 2 25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi: nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. -Jeremias Jer 24 2 26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum, b -Jeremias Jer 24 2 27 dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suae dicent: Surge, et libera nos. -Jeremias Jer 24 2 28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuae: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. -Jeremias Jer 24 2 29 Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 2 30 Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator -Jeremias Jer 24 2 31a generatio vestra. -Jeremias Jer 24 2 31b Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus; non veniemus ultra ad te? -Jeremias Jer 24 2 32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. -Jeremias Jer 24 2 33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, -Jeremias Jer 24 2 34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. -Jeremias Jer 24 2 35 Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. -Jeremias Jer 24 2 36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. b -Jeremias Jer 24 2 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. -Jeremias Jer 24 3 1 Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. -Jeremias Jer 24 3 2 Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. -Jeremias Jer 24 3 3 Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. -Jeremias Jer 24 3 4 Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es: -Jeremias Jer 24 3 5 numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. -Jeremias Jer 24 3 6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. b -Jeremias Jer 24 3 7 Et dixi, cum fecisset haec omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda -Jeremias Jer 24 3 8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa: -Jeremias Jer 24 3 9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno: -Jeremias Jer 24 3 10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 3 11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione praevaricatricis Judae. b -Jeremias Jer 24 3 12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. -Jeremias Jer 24 3 13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 3 14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. -Jeremias Jer 24 3 15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. -Jeremias Jer 24 3 16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. -Jeremias Jer 24 3 17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. -Jeremias Jer 24 3 18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. -Jeremias Jer 24 3 19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. b -Jeremias Jer 24 3 20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 3 21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui. -Jeremias Jer 24 3 22a Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. -Jeremias Jer 24 3 22b Ecce nos venímus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. -Jeremias Jer 24 3 23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. -Jeremias Jer 24 3 24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. -Jeremias Jer 24 3 25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri. -Jeremias Jer 24 4 1 Si revérteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. -Jeremias Jer 24 4 2 Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. -Jeremias Jer 24 4 3 Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. b -Jeremias Jer 24 4 4 Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum. -Jeremias Jer 24 4 5 Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. b -Jeremias Jer 24 4 6 Levate signum in Sion; confortamini, nolite stare: quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam. -Jeremias Jer 24 4 7 Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. -Jeremias Jer 24 4 8 Super hoc accingite vos ciliciis; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. -Jeremias Jer 24 4 9 Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur. -Jeremias Jer 24 4 10 Et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? b -Jeremias Jer 24 4 11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. b -Jeremias Jer 24 4 12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis. -Jeremias Jer 24 4 13 Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus. -Jeremias Jer 24 4 14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? b -Jeremias Jer 24 4 15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. -Jeremias Jer 24 4 16 Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: -Jeremias Jer 24 4 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 4 18 Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. -Jeremias Jer 24 4 19 Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. -Jeremias Jer 24 4 20 Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meae. -Jeremias Jer 24 4 21 Usquequo videbo fugientem; audiam vocem buccinae? -Jeremias Jer 24 4 22 Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. b -Jeremias Jer 24 4 23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis. b -Jeremias Jer 24 4 24 Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. -Jeremias Jer 24 4 25 Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile caeli recessit. -Jeremias Jer 24 4 26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus. -Jeremias Jer 24 4 27 Haec enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. -Jeremias Jer 24 4 28 Lugebit terra, et moerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo. -Jeremias Jer 24 4 29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. -Jeremias Jer 24 4 30 Tu autem vastata, quid facies? cum vestíeris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quaerent. -Jeremias Jer 24 4 31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae: vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos! -Jeremias Jer 24 5 1 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei. -Jeremias Jer 24 5 2 Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. -Jeremias Jer 24 5 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. b -Jeremias Jer 24 5 4 Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. -Jeremias Jer 24 5 5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. -Jeremias Jer 24 5 6 Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum; confortatae sunt aversiones eorum. -Jeremias Jer 24 5 7 Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. b -Jeremias Jer 24 5 8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. -Jeremias Jer 24 5 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? -Jeremias Jer 24 5 10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. -Jeremias Jer 24 5 11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 5 12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. -Jeremias Jer 24 5 13 Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: haec ergo evenient illis. -Jeremias Jer 24 5 14 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. b -Jeremias Jer 24 5 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. -Jeremias Jer 24 5 16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes. -Jeremias Jer 24 5 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. -Jeremias Jer 24 5 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. -Jeremias Jer 24 5 19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. -Jeremias Jer 24 5 20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: b -Jeremias Jer 24 5 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. -Jeremias Jer 24 5 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. -Jeremias Jer 24 5 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt. -Jeremias Jer 24 5 24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis. -Jeremias Jer 24 5 25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. -Jeremias Jer 24 5 26 Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. b -Jeremias Jer 24 5 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati. -Jeremias Jer 24 5 28 Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. -Jeremias Jer 24 5 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? -Jeremias Jer 24 5 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra: -Jeremias Jer 24 5 31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus? -Jeremias Jer 24 6 1 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. -Jeremias Jer 24 6 2 Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion. -Jeremias Jer 24 6 3 Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. -Jeremias Jer 24 6 4 Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis, quia declinavit dies; quia longiores factae sunt umbrae vesperi! -Jeremias Jer 24 6 5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus. -Jeremias Jer 24 6 6 Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus. b -Jeremias Jer 24 6 7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. -Jeremias Jer 24 6 8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. -Jeremias Jer 24 6 9 Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. b -Jeremias Jer 24 6 10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. -Jeremias Jer 24 6 11 Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum. -Jeremias Jer 24 6 12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: -Jeremias Jer 24 6 13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. -Jeremias Jer 24 6 14 Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax. -Jeremias Jer 24 6 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 6 16 Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. b -Jeremias Jer 24 6 17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus. -Jeremias Jer 24 6 18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. -Jeremias Jer 24 6 19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. -Jeremias Jer 24 6 20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi. -Jeremias Jer 24 6 21 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt. -Jeremias Jer 24 6 22 Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae. b -Jeremias Jer 24 6 23 Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion. -Jeremias Jer 24 6 24 Audivimus famam ejus; dissolutae sunt manus nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. -Jeremias Jer 24 6 25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. -Jeremias Jer 24 6 26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. -Jeremias Jer 24 6 27 Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. b -Jeremias Jer 24 6 28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum: universi corrupti sunt. -Jeremias Jer 24 6 29 Defecit sufflatorium; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. -Jeremias Jer 24 6 30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. -Jeremias Jer 24 7 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 7 2 Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. -Jeremias Jer 24 7 3 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. -Jeremias Jer 24 7 4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est! -Jeremias Jer 24 7 5 Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus; -Jeremias Jer 24 7 6 advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: -Jeremias Jer 24 7 7 habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. -Jeremias Jer 24 7 8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: -Jeremias Jer 24 7 9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: -Jeremias Jer 24 7 10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. -Jeremias Jer 24 7 11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 7 12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. -Jeremias Jer 24 7 13 Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: -Jeremias Jer 24 7 14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: -Jeremias Jer 24 7 15 et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. -Jeremias Jer 24 7 16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. b -Jeremias Jer 24 7 17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? -Jeremias Jer 24 7 18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. -Jeremias Jer 24 7 19 Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui? -Jeremias Jer 24 7 20 Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae: et succendetur, et non extinguetur. -Jeremias Jer 24 7 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes: b -Jeremias Jer 24 7 22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum: -Jeremias Jer 24 7 23 sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. -Jeremias Jer 24 7 24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante, -Jeremias Jer 24 7 25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens: -Jeremias Jer 24 7 26 et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum. -Jeremias Jer 24 7 27 Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. -Jeremias Jer 24 7 28 Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum. -Jeremias Jer 24 7 29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui; b -Jeremias Jer 24 7 30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam: -Jeremias Jer 24 7 31 et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo. -Jeremias Jer 24 7 32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. -Jeremias Jer 24 7 33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. -Jeremias Jer 24 7 34 Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra. -Jeremias Jer 24 8 1 In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis: -Jeremias Jer 24 8 2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. -Jeremias Jer 24 8 3 Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum. -Jeremias Jer 24 8 4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur? b -Jeremias Jer 24 8 5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. -Jeremias Jer 24 8 6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium. -Jeremias Jer 24 8 7 Milvus in caelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. -Jeremias Jer 24 8 8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum! -Jeremias Jer 24 8 9 Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. -Jeremias Jer 24 8 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. -Jeremias Jer 24 8 11 Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax! cum non esset pax. -Jeremias Jer 24 8 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 8 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt. -Jeremias Jer 24 8 14 Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. b -Jeremias Jer 24 8 15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelae, et ecce formido. -Jeremias Jer 24 8 16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus. -Jeremias Jer 24 8 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 8 18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens. b -Jeremias Jer 24 8 19a Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex ejus non est in ea? -Jeremias Jer 24 8 19b Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? -Jeremias Jer 24 8 20 Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus. b -Jeremias Jer 24 8 21 Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me. -Jeremias Jer 24 8 22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? -Jeremias Jer 24 9 1 Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? -Jeremias Jer 24 9 2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. -Jeremias Jer 24 9 3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. b -Jeremias Jer 24 9 4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. -Jeremias Jer 24 9 5 Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt. -Jeremias Jer 24 9 6 Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 9 7 Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? -Jeremias Jer 24 9 8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. -Jeremias Jer 24 9 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? -Jeremias Jer 24 9 10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. -Jeremias Jer 24 9 11 Et dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. b -Jeremias Jer 24 9 12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? -Jeremias Jer 24 9 13 Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, -Jeremias Jer 24 9 14 et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis: -Jeremias Jer 24 9 15 idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. -Jeremias Jer 24 9 16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. -Jeremias Jer 24 9 17 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent: b -Jeremias Jer 24 9 18 festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis. -Jeremias Jer 24 9 19 Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. -Jeremias Jer 24 9 20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestrae sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum: -Jeremias Jer 24 9 21 quia ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. -Jeremias Jer 24 9 22 Loquere: Haec dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi foenum post tergum metentis, et non est qui colligat. -Jeremias Jer 24 9 23 Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: b -Jeremias Jer 24 9 24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: haec enim placent mihi, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 9 25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium, b -Jeremias Jer 24 9 26 super Aegyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde. -Jeremias Jer 24 10 1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. -Jeremias Jer 24 10 2 Haec dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, -Jeremias Jer 24 10 3 quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: -Jeremias Jer 24 10 4 argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: -Jeremias Jer 24 10 5 in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. -Jeremias Jer 24 10 6 Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. b -Jeremias Jer 24 10 7 Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. -Jeremias Jer 24 10 8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. -Jeremias Jer 24 10 9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa haec. -Jeremias Jer 24 10 10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. -Jeremias Jer 24 10 11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt! b -Jeremias Jer 24 10 12 Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos: b -Jeremias Jer 24 10 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. -Jeremias Jer 24 10 14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. -Jeremias Jer 24 10 15 Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suae peribunt. -Jeremias Jer 24 10 16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. -Jeremias Jer 24 10 17 Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione: b -Jeremias Jer 24 10 18 quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. -Jeremias Jer 24 10 19 Vae mihi super contritione mea: pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. b -Jeremias Jer 24 10 20 Tabernaculum meum vastatum est; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. -Jeremias Jer 24 10 21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. -Jeremias Jer 24 10 22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. -Jeremias Jer 24 10 23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. b -Jeremias Jer 24 10 24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. -Jeremias Jer 24 10 25 Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te, et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt. -Jeremias Jer 24 11 1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: -Jeremias Jer 24 11 2 Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, -Jeremias Jer 24 11 3 et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus -Jeremias Jer 24 11 4 quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: -Jeremias Jer 24 11 5a ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. -Jeremias Jer 24 11 5b Et respondi, et dixi: Amen, Domine. -Jeremias Jer 24 11 6 Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba haec in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, -Jeremias Jer 24 11 7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. -Jeremias Jer 24 11 8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod praecepi ut facerent, et non fecerunt. -Jeremias Jer 24 11 9 Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. b -Jeremias Jer 24 11 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. -Jeremias Jer 24 11 11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. -Jeremias Jer 24 11 12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. -Jeremias Jer 24 11 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. -Jeremias Jer 24 11 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. b -Jeremias Jer 24 11 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? -Jeremias Jer 24 11 16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. -Jeremias Jer 24 11 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. -Jeremias Jer 24 11 18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. b -Jeremias Jer 24 11 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. -Jeremias Jer 24 11 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. -Jeremias Jer 24 11 21 Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: -Jeremias Jer 24 11 22 propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio; filii eorum et filiae eorum morientur in fame. -Jeremias Jer 24 11 23 Et reliquiae non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum. -Jeremias Jer 24 12 1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? -Jeremias Jer 24 12 2 Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. -Jeremias Jer 24 12 3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. -Jeremias Jer 24 12 4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra. -Jeremias Jer 24 12 5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? b -Jeremias Jer 24 12 6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. -Jeremias Jer 24 12 7 Reliqui domum meam; dimisi haereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. b -Jeremias Jer 24 12 8 Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam. -Jeremias Jer 24 12 9a Numquid avis discolor haereditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? -Jeremias Jer 24 12 9b Venite, congregamini, omnes bestiae terrae: properate ad devorandum. -Jeremias Jer 24 12 10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. -Jeremias Jer 24 12 11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. -Jeremias Jer 24 12 12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni. -Jeremias Jer 24 12 13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: haereditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. -Jeremias Jer 24 12 14 Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. b -Jeremias Jer 24 12 15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad haereditatem suam, et virum in terram suam. -Jeremias Jer 24 12 16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. -Jeremias Jer 24 12 17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 13 1 Haec dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. -Jeremias Jer 24 13 2 Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. -Jeremias Jer 24 13 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens: -Jeremias Jer 24 13 4 Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petrae. -Jeremias Jer 24 13 5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut praeceperat mihi Dominus. -Jeremias Jer 24 13 6 Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi. -Jeremias Jer 24 13 7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. -Jeremias Jer 24 13 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Jeremias Jer 24 13 9 Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: -Jeremias Jer 24 13 10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. -Jeremias Jer 24 13 11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. -Jeremias Jer 24 13 12 Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino? b -Jeremias Jer 24 13 13 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. -Jeremias Jer 24 13 14 Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos. -Jeremias Jer 24 13 15 Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est. b -Jeremias Jer 24 13 16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. -Jeremias Jer 24 13 17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. -Jeremias Jer 24 13 18 Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. b -Jeremias Jer 24 13 19 Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. -Jeremias Jer 24 13 20 Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? -Jeremias Jer 24 13 21 Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? -Jeremias Jer 24 13 22 Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae. -Jeremias Jer 24 13 23 Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. -Jeremias Jer 24 13 24 Et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto. -Jeremias Jer 24 13 25 Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. -Jeremias Jer 24 13 26 Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: -Jeremias Jer 24 13 27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae: super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem! non mundaberis post me: usquequo adhuc? -Jeremias Jer 24 14 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. -Jeremias Jer 24 14 2 Luxit Judaea, et portae ejus corruerunt, et obscuratae sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit. -Jeremias Jer 24 14 3 Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam: reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. -Jeremias Jer 24 14 4 Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae: operuerunt capita sua. -Jeremias Jer 24 14 5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. -Jeremias Jer 24 14 6 Et onagri steterunt in rupibus; traxerunt ventum quasi dracones: defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. -Jeremias Jer 24 14 7 Si iniquitates nostrae responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multae sunt aversiones nostrae: tibi peccavimus. -Jeremias Jer 24 14 8 Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? -Jeremias Jer 24 14 9 quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. -Jeremias Jer 24 14 10 Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. b -Jeremias Jer 24 14 11 Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. -Jeremias Jer 24 14 12 Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos. -Jeremias Jer 24 14 13 Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetae dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. -Jeremias Jer 24 14 14 Et dicit Dominus ad me: Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. -Jeremias Jer 24 14 15 Idcirco haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetae illi. -Jeremias Jer 24 14 16 Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum: et effundam super eos malum suum. -Jeremias Jer 24 14 17 Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. b -Jeremias Jer 24 14 18 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. -Jeremias Jer 24 14 19 Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. -Jeremias Jer 24 14 20 Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. -Jeremias Jer 24 14 21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae: recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. -Jeremias Jer 24 14 22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec. -Jeremias Jer 24 15 1 Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. -Jeremias Jer 24 15 2 Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem. -Jeremias Jer 24 15 3 Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. -Jeremias Jer 24 15 4 Et dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem. -Jeremias Jer 24 15 5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? -Jeremias Jer 24 15 6 Tu reliquisti me, dicit Dominus; retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. -Jeremias Jer 24 15 7 Et dispergam eos ventilabro in portis terrae: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. -Jeremias Jer 24 15 8 Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. -Jeremias Jer 24 15 9 Infirmata est quae peperit septem; defecit anima ejus: óccidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 15 10 Vae mihi, mater mea! quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. b -Jeremias Jer 24 15 11 Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. b -Jeremias Jer 24 15 12 Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes? -Jeremias Jer 24 15 13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. b -Jeremias Jer 24 15 14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. -Jeremias Jer 24 15 15 Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. b -Jeremias Jer 24 15 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. -Jeremias Jer 24 15 17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. -Jeremias Jer 24 15 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. -Jeremias Jer 24 15 19 Propter hoc haec dicit Dominus: Si convérteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. b -Jeremias Jer 24 15 20 Et dabo te populo huic in murum aereum fortem: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus: -Jeremias Jer 24 15 21 et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. -Jeremias Jer 24 16 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Jeremias Jer 24 16 2 Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. -Jeremias Jer 24 16 3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: -Jeremias Jer 24 16 4 Mortibus aegrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. -Jeremias Jer 24 16 5 Haec enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. -Jeremias Jer 24 16 6 Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. -Jeremias Jer 24 16 7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. -Jeremias Jer 24 16 8 Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas. -Jeremias Jer 24 16 9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. -Jeremias Jer 24 16 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? b -Jeremias Jer 24 16 11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. -Jeremias Jer 24 16 12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. -Jeremias Jer 24 16 13 Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. -Jeremias Jer 24 16 14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Aegypti, -Jeremias Jer 24 16 15 sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. -Jeremias Jer 24 16 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. -Jeremias Jer 24 16 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. -Jeremias Jer 24 16 18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. -Jeremias Jer 24 16 19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit. b -Jeremias Jer 24 16 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? -Jeremias Jer 24 16 21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus. b -Jeremias Jer 24 17 1 Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. -Jeremias Jer 24 17 2 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis, -Jeremias Jer 24 17 3 sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. -Jeremias Jer 24 17 4 Et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras: quoniam ignem succendisti in furore meo: usque in aeternum ardebit. -Jeremias Jer 24 17 5 Haec dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. b -Jeremias Jer 24 17 6 Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. -Jeremias Jer 24 17 7 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. -Jeremias Jer 24 17 8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. -Jeremias Jer 24 17 9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? b -Jeremias Jer 24 17 10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum. -Jeremias Jer 24 17 11 Perdix fovit quae non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. -Jeremias Jer 24 17 12 Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae. b -Jeremias Jer 24 17 13 Exspectatio Israël, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur: recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. -Jeremias Jer 24 17 14 Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. -Jeremias Jer 24 17 15 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? veniat: -Jeremias Jer 24 17 16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. -Jeremias Jer 24 17 17 Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis. -Jeremias Jer 24 17 18 Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. -Jeremias Jer 24 17 19 Haec dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem: b -Jeremias Jer 24 17 20 et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda, cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas. -Jeremias Jer 24 17 21 Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem: -Jeremias Jer 24 17 22 et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. -Jeremias Jer 24 17 23 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam. -Jeremias Jer 24 17 24 Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus: -Jeremias Jer 24 17 25 ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: et habitabitur civitas haec in sempiternum. -Jeremias Jer 24 17 26 Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, et de terra Benjamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab austro, portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus, et inferent oblationem in domum Domini. -Jeremias Jer 24 17 27 Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur. -Jeremias Jer 24 18 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 18 2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. -Jeremias Jer 24 18 3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. -Jeremias Jer 24 18 4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. -Jeremias Jer 24 18 5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Jeremias Jer 24 18 6 Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël. -Jeremias Jer 24 18 7 Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud: -Jeremias Jer 24 18 8 si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. -Jeremias Jer 24 18 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud. -Jeremias Jer 24 18 10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. -Jeremias Jer 24 18 11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. b -Jeremias Jer 24 18 12 Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. -Jeremias Jer 24 18 13 Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israël? -Jeremias Jer 24 18 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes? -Jeremias Jer 24 18 15 Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito, -Jeremias Jer 24 18 16 ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. -Jeremias Jer 24 18 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum. -Jeremias Jer 24 18 18 Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. b -Jeremias Jer 24 18 19 Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. -Jeremias Jer 24 18 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. -Jeremias Jer 24 18 21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduae: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio: -Jeremias Jer 24 18 22 audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. -Jeremias Jer 24 18 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis. -Jeremias Jer 24 19 1 Haec dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum, -Jeremias Jer 24 19 2 et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis: et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te. -Jeremias Jer 24 19 3 Et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus, -Jeremias Jer 24 19 4 eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum, -Jeremias Jer 24 19 5 et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim: quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. -Jeremias Jer 24 19 6 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. -Jeremias Jer 24 19 7 Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae. -Jeremias Jer 24 19 8 Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. -Jeremias Jer 24 19 9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. -Jeremias Jer 24 19 10 Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum, b -Jeremias Jer 24 19 11 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. -Jeremias Jer 24 19 12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth. -Jeremias Jer 24 19 13 Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli, et libaverunt libamina diis alienis. -Jeremias Jer 24 19 14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: b -Jeremias Jer 24 19 15 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos. -Jeremias Jer 24 20 1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. -Jeremias Jer 24 20 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. -Jeremias Jer 24 20 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. -Jeremias Jer 24 20 4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. -Jeremias Jer 24 20 5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. -Jeremias Jer 24 20 6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. -Jeremias Jer 24 20 7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me. b -Jeremias Jer 24 20 8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. -Jeremias Jer 24 20 9 Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. -Jeremias Jer 24 20 10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. -Jeremias Jer 24 20 11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. -Jeremias Jer 24 20 12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. -Jeremias Jer 24 20 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. -Jeremias Jer 24 20 14 Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta! b -Jeremias Jer 24 20 15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificavit eum! -Jeremias Jer 24 20 16 Sit homo ille ut sunt civitates quae subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, -Jeremias Jer 24 20 17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus aeternus! -Jeremias Jer 24 20 18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? -Jeremias Jer 24 21 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens: -Jeremias Jer 24 21 2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, praeliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. -Jeremias Jer 24 21 3 Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciae: -Jeremias Jer 24 21 4 Haec dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. -Jeremias Jer 24 21 5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. -Jeremias Jer 24 21 6 Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et bestiae pestilentia magna morientur. -Jeremias Jer 24 21 7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. -Jeremias Jer 24 21 8 Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. b -Jeremias Jer 24 21 9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. -Jeremias Jer 24 21 10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. -Jeremias Jer 24 21 11 Et domui regis Juda: Audite verba Domini, b -Jeremias Jer 24 21 12 domus David. Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. -Jeremias Jer 24 21 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras? b -Jeremias Jer 24 21 14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. -Jeremias Jer 24 22 1 Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, -Jeremias Jer 24 22 2 et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. -Jeremias Jer 24 22 3 Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. -Jeremias Jer 24 22 4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum. -Jeremias Jer 24 22 5 Quod si non audieritis verba haec: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. -Jeremias Jer 24 22 6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles! -Jeremias Jer 24 22 7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem. -Jeremias Jer 24 22 8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? b -Jeremias Jer 24 22 9 Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis. -Jeremias Jer 24 22 10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae. b -Jeremias Jer 24 22 11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius, -Jeremias Jer 24 22 12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. -Jeremias Jer 24 22 13 Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei: b -Jeremias Jer 24 22 14 qui dicit: Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. -Jeremias Jer 24 22 15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? -Jeremias Jer 24 22 16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 22 17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. -Jeremias Jer 24 22 18 Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda: Non plangent eum: Vae frater! et vae soror! non concrepabunt ei: Vae domine! et vae inclyte! -Jeremias Jer 24 22 19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. -Jeremias Jer 24 22 20 Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. b -Jeremias Jer 24 22 21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. -Jeremias Jer 24 22 22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. -Jeremias Jer 24 22 23 Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? -Jeremias Jer 24 22 24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, b -Jeremias Jer 24 22 25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum: -Jeremias Jer 24 22 26 et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. -Jeremias Jer 24 22 27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. -Jeremias Jer 24 22 28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? -Jeremias Jer 24 22 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. -Jeremias Jer 24 22 30 Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. -Jeremias Jer 24 23 1 Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae! dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 23 2 Ideo haec dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 23 3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. -Jeremias Jer 24 23 4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 23 5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. -Jeremias Jer 24 23 6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. -Jeremias Jer 24 23 7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israël de terra Aegypti, -Jeremias Jer 24 23 8 sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. -Jeremias Jer 24 23 9 Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. b -Jeremias Jer 24 23 10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. -Jeremias Jer 24 23 11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 23 12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 23 13 Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël. -Jeremias Jer 24 23 14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. -Jeremias Jer 24 23 15 Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. -Jeremias Jer 24 23 16 Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. b -Jeremias Jer 24 23 17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum. -Jeremias Jer 24 23 18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? -Jeremias Jer 24 23 19 Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. b -Jeremias Jer 24 23 20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus. -Jeremias Jer 24 23 21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. b -Jeremias Jer 24 23 22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis. -Jeremias Jer 24 23 23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? -Jeremias Jer 24 23 24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo? dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 23 25 Audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. -Jeremias Jer 24 23 26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? -Jeremias Jer 24 23 27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? -Jeremias Jer 24 23 28 Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 23 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? -Jeremias Jer 24 23 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. -Jeremias Jer 24 23 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 23 32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 23 33 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. b -Jeremias Jer 24 23 34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. -Jeremias Jer 24 23 35 Haec dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? -Jeremias Jer 24 23 36 Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. -Jeremias Jer 24 23 37 Haec dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? -Jeremias Jer 24 23 38 Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini: -Jeremias Jer 24 23 39 propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea: -Jeremias Jer 24 23 40 et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur. -Jeremias Jer 24 24 1 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. -Jeremias Jer 24 24 2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae cómedi non poterant eo quod essent malae. -Jeremias Jer 24 24 3 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quae cómedi non possunt eo quod sint malae. -Jeremias Jer 24 24 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Jeremias Jer 24 24 5 Haec dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. -Jeremias Jer 24 24 6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. -Jeremias Jer 24 24 7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. -Jeremias Jer 24 24 8 Et sicut ficus pessimae quae cómedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. -Jeremias Jer 24 24 9 Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quae ejeci eos. -Jeremias Jer 24 24 10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum. -Jeremias Jer 24 25 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), -Jeremias Jer 24 25 2 quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens: -Jeremias Jer 24 25 3 A tertiodecimo anno Josiae filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. -Jeremias Jer 24 25 4 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, -Jeremias Jer 24 25 5 cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum: -Jeremias Jer 24 25 6 et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. -Jeremias Jer 24 25 7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. -Jeremias Jer 24 25 8 Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, -Jeremias Jer 24 25 9 ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. -Jeremias Jer 24 25 10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae. -Jeremias Jer 24 25 11 Et erit universa terra haec in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. -Jeremias Jer 24 25 12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. b -Jeremias Jer 24 25 13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes: -Jeremias Jer 24 25 14 quia servierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. -Jeremias Jer 24 25 15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. b -Jeremias Jer 24 25 16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. -Jeremias Jer 24 25 17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, -Jeremias Jer 24 25 18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: -Jeremias Jer 24 25 19 Pharaoni regi Aegypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus: -Jeremias Jer 24 25 20 et universis generaliter: cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti: -Jeremias Jer 24 25 21 et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon: -Jeremias Jer 24 25 22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare: -Jeremias Jer 24 25 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: -Jeremias Jer 24 25 24 et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: -Jeremias Jer 24 25 25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum: -Jeremias Jer 24 25 26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terrae quae super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. -Jeremias Jer 24 25 27 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. b -Jeremias Jer 24 25 28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: -Jeremias Jer 24 25 29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. -Jeremias Jer 24 25 30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. b -Jeremias Jer 24 25 31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 25 32 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae. -Jeremias Jer 24 25 33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terrae usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae jacebunt. -Jeremias Jer 24 25 34 Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestrae: et cadetis quasi vasa pretiosa. -Jeremias Jer 24 25 35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. -Jeremias Jer 24 25 36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: -Jeremias Jer 24 25 37 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. -Jeremias Jer 24 25 38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini. -Jeremias Jer 24 26 1 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 26 2 Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, -Jeremias Jer 24 26 3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. -Jeremias Jer 24 26 4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis, -Jeremias Jer 24 26 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: -Jeremias Jer 24 26 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. -Jeremias Jer 24 26 7 Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini. b -Jeremias Jer 24 26 8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. -Jeremias Jer 24 26 9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. -Jeremias Jer 24 26 10 Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini novae. -Jeremias Jer 24 26 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. -Jeremias Jer 24 26 12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis. -Jeremias Jer 24 26 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. -Jeremias Jer 24 26 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. -Jeremias Jer 24 26 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec. -Jeremias Jer 24 26 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. b -Jeremias Jer 24 26 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes: -Jeremias Jer 24 26 18 Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. -Jeremias Jer 24 26 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. -Jeremias Jer 24 26 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae. b -Jeremias Jer 24 26 21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba haec, et quaesivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Aegyptum. -Jeremias Jer 24 26 22 Et misit rex Joakim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Aegyptum, -Jeremias Jer 24 26 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis. -Jeremias Jer 24 26 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. -Jeremias Jer 24 27 1 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 27 2 Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, -Jeremias Jer 24 27 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda. -Jeremias Jer 24 27 4 Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Haec dicetis ad dominos vestros: -Jeremias Jer 24 27 5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. -Jeremias Jer 24 27 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: -Jeremias Jer 24 27 7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius: et servient ei gentes multae et reges magni. -Jeremias Jer 24 27 8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus. -Jeremias Jer 24 27 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis: -Jeremias Jer 24 27 10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. -Jeremias Jer 24 27 11 Porro gens quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea. -Jeremias Jer 24 27 12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis. b -Jeremias Jer 24 27 13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis? -Jeremias Jer 24 27 14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: -Jeremias Jer 24 27 15 quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis. -Jeremias Jer 24 27 16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis. b -Jeremias Jer 24 27 17 Nolite ergo audire eos: sed servite regi Babylonis, ut vivatis: quare datur haec civitas in solitudinem? -Jeremias Jer 24 27 18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. -Jeremias Jer 24 27 19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac, -Jeremias Jer 24 27 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem: -Jeremias Jer 24 27 21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: -Jeremias Jer 24 27 22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. -Jeremias Jer 24 28 1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: -Jeremias Jer 24 28 2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis. -Jeremias Jer 24 28 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. -Jeremias Jer 24 28 4 Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. -Jeremias Jer 24 28 5 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini: b -Jeremias Jer 24 28 6 et ait Jeremias propheta: Amen! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. -Jeremias Jer 24 28 7 Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi: -Jeremias Jer 24 28 8 prophetae qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de praelio, et de afflictione, et de fame: -Jeremias Jer 24 28 9 propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. -Jeremias Jer 24 28 10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, et confregit eam. -Jeremias Jer 24 28 11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Haec dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium. -Jeremias Jer 24 28 12a Et abiit Jeremias propheta in viam suam. -Jeremias Jer 24 28 12b Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, dicens: -Jeremias Jer 24 28 13 Vade, et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas. -Jeremias Jer 24 28 14 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terrae dedi ei. -Jeremias Jer 24 28 15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. -Jeremias Jer 24 28 16 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terrae: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. -Jeremias Jer 24 28 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo. -Jeremias Jer 24 29 1 Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, -Jeremias Jer 24 29 2 postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem, -Jeremias Jer 24 29 3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: -Jeremias Jer 24 29 4 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem: b -Jeremias Jer 24 29 5 Aedificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum. -Jeremias Jer 24 29 6 Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. -Jeremias Jer 24 29 7 Et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. -Jeremias Jer 24 29 8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quae vos somniatis: -Jeremias Jer 24 29 9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 29 10 Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. -Jeremias Jer 24 29 11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. b -Jeremias Jer 24 29 12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. -Jeremias Jer 24 29 13 Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. -Jeremias Jer 24 29 14 Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. -Jeremias Jer 24 29 15 Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone. -Jeremias Jer 24 29 16 Quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem: b -Jeremias Jer 24 29 17 haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quae cómedi non possunt eo quod pessimae sint: -Jeremias Jer 24 29 18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terrae: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos, -Jeremias Jer 24 29 19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 29 20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem. b -Jeremias Jer 24 29 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliae, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: -Jeremias Jer 24 29 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quae est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne: -Jeremias Jer 24 29 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 29 24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices: b -Jeremias Jer 24 29 25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: -Jeremias Jer 24 29 26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem: -Jeremias Jer 24 29 27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? -Jeremias Jer 24 29 28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: aedificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. -Jeremias Jer 24 29 29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae. -Jeremias Jer 24 29 30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: -Jeremias Jer 24 29 31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, -Jeremias Jer 24 29 32 idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum. -Jeremias Jer 24 30 1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 30 2 Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro. -Jeremias Jer 24 30 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. -Jeremias Jer 24 30 4 Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: -Jeremias Jer 24 30 5 Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. -Jeremias Jer 24 30 6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? -Jeremias Jer 24 30 7 Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. -Jeremias Jer 24 30 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: -Jeremias Jer 24 30 9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. -Jeremias Jer 24 30 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: b -Jeremias Jer 24 30 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. -Jeremias Jer 24 30 12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua: -Jeremias Jer 24 30 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. -Jeremias Jer 24 30 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. -Jeremias Jer 24 30 15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi. -Jeremias Jer 24 30 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. -Jeremias Jer 24 30 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: haec est, quae non habebat requirentem. -Jeremias Jer 24 30 18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: b -Jeremias Jer 24 30 19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. -Jeremias Jer 24 30 20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. -Jeremias Jer 24 30 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: -Jeremias Jer 24 30 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. -Jeremias Jer 24 30 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. b -Jeremias Jer 24 30 24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea. -Jeremias Jer 24 31 1 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. -Jeremias Jer 24 31 2 Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël. -Jeremias Jer 24 31 3 Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. -Jeremias Jer 24 31 4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. -Jeremias Jer 24 31 5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. -Jeremias Jer 24 31 6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. -Jeremias Jer 24 31 7 Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël. -Jeremias Jer 24 31 8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae: inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc. -Jeremias Jer 24 31 9 In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. -Jeremias Jer 24 31 10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum. b -Jeremias Jer 24 31 11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. -Jeremias Jer 24 31 12 Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. -Jeremias Jer 24 31 13 Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo. -Jeremias Jer 24 31 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 31 15 Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. b -Jeremias Jer 24 31 16 Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici: -Jeremias Jer 24 31 17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. -Jeremias Jer 24 31 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. -Jeremias Jer 24 31 19 Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. -Jeremias Jer 24 31 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 31 21 Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas. b -Jeremias Jer 24 31 22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. -Jeremias Jer 24 31 23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus: b -Jeremias Jer 24 31 24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. -Jeremias Jer 24 31 25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi. -Jeremias Jer 24 31 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi. b -Jeremias Jer 24 31 27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum. b -Jeremias Jer 24 31 28 Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 31 29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. -Jeremias Jer 24 31 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. -Jeremias Jer 24 31 31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda foedus novum, b -Jeremias Jer 24 31 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 31 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: -Jeremias Jer 24 31 34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. -Jeremias Jer 24 31 35 Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: -Jeremias Jer 24 31 36 Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. -Jeremias Jer 24 31 37 Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 31 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. b -Jeremias Jer 24 31 39 Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha, -Jeremias Jer 24 31 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. -Jeremias Jer 24 32 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. -Jeremias Jer 24 32 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda. -Jeremias Jer 24 32 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam: -Jeremias Jer 24 32 4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt: -Jeremias Jer 24 32 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis? -Jeremias Jer 24 32 6 Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Jeremias Jer 24 32 7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. -Jeremias Jer 24 32 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit haereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset: -Jeremias Jer 24 32 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos. -Jeremias Jer 24 32 10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. -Jeremias Jer 24 32 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus: -Jeremias Jer 24 32 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris. -Jeremias Jer 24 32 13 Et praecepi Baruch coram eis, dicens: -Jeremias Jer 24 32 14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis: -Jeremias Jer 24 32 15 haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista. -Jeremias Jer 24 32 16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens: b -Jeremias Jer 24 32 17 Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum: -Jeremias Jer 24 32 18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi. -Jeremias Jer 24 32 19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. -Jeremias Jer 24 32 20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies haec. -Jeremias Jer 24 32 21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno: -Jeremias Jer 24 32 22 et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle. -Jeremias Jer 24 32 23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala haec. -Jeremias Jer 24 32 24 Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldaeorum qui praeliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae: et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. -Jeremias Jer 24 32 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? -Jeremias Jer 24 32 26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: b -Jeremias Jer 24 32 27 Ecce ego Dominus Deus universae carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? -Jeremias Jer 24 32 28 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam. b -Jeremias Jer 24 32 29 Et venient Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. -Jeremias Jer 24 32 30 Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 32 31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo, -Jeremias Jer 24 32 32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem. -Jeremias Jer 24 32 33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. -Jeremias Jer 24 32 34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. -Jeremias Jer 24 32 35 Et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam. -Jeremias Jer 24 32 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste: b -Jeremias Jer 24 32 37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: -Jeremias Jer 24 32 38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. -Jeremias Jer 24 32 39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. -Jeremias Jer 24 32 40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. -Jeremias Jer 24 32 41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. -Jeremias Jer 24 32 42 Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. -Jeremias Jer 24 32 43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldaeorum. -Jeremias Jer 24 32 44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 33 1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: -Jeremias Jer 24 33 2 Haec dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus: Dominus nomen ejus: -Jeremias Jer 24 33 3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. -Jeremias Jer 24 33 4a Quia haec dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt ... -Jeremias Jer 24 33 4b ... et ad munitiones, et ad gladium -Jeremias Jer 24 33 5 venientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum ... -Jeremias Jer 24 33 6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. b -Jeremias Jer 24 33 7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et aedificabo eos sicut a principio. -Jeremias Jer 24 33 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me. -Jeremias Jer 24 33 9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. -Jeremias Jer 24 33 10 Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quae desolatae sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, -Jeremias Jer 24 33 11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 33 12 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. -Jeremias Jer 24 33 13 In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 33 14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda. b -Jeremias Jer 24 33 15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra: -Jeremias Jer 24 33 16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. -Jeremias Jer 24 33 17 Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: -Jeremias Jer 24 33 18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat victimas omnibus diebus. -Jeremias Jer 24 33 19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: b -Jeremias Jer 24 33 20 Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, -Jeremias Jer 24 33 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei. -Jeremias Jer 24 33 22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos. -Jeremias Jer 24 33 23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: -Jeremias Jer 24 33 24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. -Jeremias Jer 24 33 25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui, -Jeremias Jer 24 33 26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. -Jeremias Jer 24 34 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terrae quae erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: -Jeremias Jer 24 34 2 Haec dicit Dominus Deus Israël: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni: -Jeremias Jer 24 34 3 et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. -Jeremias Jer 24 34 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda: Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, -Jeremias Jer 24 34 5 sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Vae domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 34 6 Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba haec in Jerusalem. -Jeremias Jer 24 34 7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azecha: hae enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitae. -Jeremias Jer 24 34 8 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Jerusalem, praedicans b -Jeremias Jer 24 34 9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judaeo et fratre suo. -Jeremias Jer 24 34 10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt. -Jeremias Jer 24 34 11 Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas. -Jeremias Jer 24 34 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 34 13 Haec dicit Dominus Deus Israël: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de domo servitutis, dicens: -Jeremias Jer 24 34 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. -Jeremias Jer 24 34 15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam: -Jeremias Jer 24 34 16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillae. -Jeremias Jer 24 34 17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædíco vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. b -Jeremias Jer 24 34 18 Et dabo viros qui praevaricantur foedus meum, et non observaverunt verba foederis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, -Jeremias Jer 24 34 19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli: -Jeremias Jer 24 34 20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. -Jeremias Jer 24 34 21 Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. -Jeremias Jer 24 34 22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et praeliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator. -Jeremias Jer 24 35 1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens: -Jeremias Jer 24 35 2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. -Jeremias Jer 24 35 3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, -Jeremias Jer 24 35 4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli: -Jeremias Jer 24 35 5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. -Jeremias Jer 24 35 6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum: -Jeremias Jer 24 35 7 et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini. -Jeremias Jer 24 35 8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae, -Jeremias Jer 24 35 9 et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: -Jeremias Jer 24 35 10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster. -Jeremias Jer 24 35 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Jerusalem. -Jeremias Jer 24 35 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: b -Jeremias Jer 24 35 13 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 35 14 Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. -Jeremias Jer 24 35 15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. -Jeremias Jer 24 35 16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. -Jeremias Jer 24 35 17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt; vocavi illos, et non responderunt mihi. -Jeremias Jer 24 35 18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis, -Jeremias Jer 24 35 19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. -Jeremias Jer 24 36 1 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens: -Jeremias Jer 24 36 2 Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad diem hanc: -Jeremias Jer 24 36 3 si forte, audiente domo Juda universa mala quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. -Jeremias Jer 24 36 4 Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae: et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: b -Jeremias Jer 24 36 5 et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini. -Jeremias Jer 24 36 6 Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, -Jeremias Jer 24 36 7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc. -Jeremias Jer 24 36 8 Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. -Jeremias Jer 24 36 9 Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono: praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem. -Jeremias Jer 24 36 10 Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo. -Jeremias Jer 24 36 11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro, -Jeremias Jer 24 36 12 descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes: -Jeremias Jer 24 36 13 et nuntiavit eis Michaeas omnia verba quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. -Jeremias Jer 24 36 14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos: -Jeremias Jer 24 36 15 et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. -Jeremias Jer 24 36 16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos. -Jeremias Jer 24 36 17 Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus. -Jeremias Jer 24 36 18 Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento. -Jeremias Jer 24 36 19 Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. -Jeremias Jer 24 36 20 Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones. b -Jeremias Jer 24 36 21 Misitque rex Judi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem. -Jeremias Jer 24 36 22 Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis. -Jeremias Jer 24 36 23 Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula. -Jeremias Jer 24 36 24 Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos. -Jeremias Jer 24 36 25 Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos. -Jeremias Jer 24 36 26 Et praecepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus. -Jeremias Jer 24 36 27 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens: b -Jeremias Jer 24 36 28 Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda. -Jeremias Jer 24 36 29 Et ad Joakim regem Juda dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum? -Jeremias Jer 24 36 30 Propterea haec dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem. -Jeremias Jer 24 36 31 Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt. -Jeremias Jer 24 36 32 Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae: qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant. b -Jeremias Jer 24 37 1 Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda: -Jeremias Jer 24 37 2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae. -Jeremias Jer 24 37 3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. -Jeremias Jer 24 37 4a Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. -Jeremias Jer 24 37 4b Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. -Jeremias Jer 24 37 5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens: -Jeremias Jer 24 37 6 Haec dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum: -Jeremias Jer 24 37 7 et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. -Jeremias Jer 24 37 8 Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei: quia non abibunt. -Jeremias Jer 24 37 9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. -Jeremias Jer 24 37 10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis, b -Jeremias Jer 24 37 11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. -Jeremias Jer 24 37 12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis. -Jeremias Jer 24 37 13 Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: -Jeremias Jer 24 37 14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem. -Jeremias Jer 24 37 15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis. -Jeremias Jer 24 37 16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis. b -Jeremias Jer 24 37 17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? -Jeremias Jer 24 37 18 ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? -Jeremias Jer 24 37 19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi. -Jeremias Jer 24 37 20 Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris. -Jeremias Jer 24 38 1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens: -Jeremias Jer 24 38 2 Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens. -Jeremias Jer 24 38 3 Haec dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam. -Jeremias Jer 24 38 4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba haec: siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum. -Jeremias Jer 24 38 5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare. -Jeremias Jer 24 38 6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in coenum. -Jeremias Jer 24 38 7 Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin: b -Jeremias Jer 24 38 8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens: -Jeremias Jer 24 38 9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate. -Jeremias Jer 24 38 10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur. -Jeremias Jer 24 38 11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos. -Jeremias Jer 24 38 12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic, -Jeremias Jer 24 38 13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris. -Jeremias Jer 24 38 14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. b -Jeremias Jer 24 38 15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies. -Jeremias Jer 24 38 16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremiae clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quaerunt animam tuam. -Jeremias Jer 24 38 17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. -Jeremias Jer 24 38 18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum. -Jeremias Jer 24 38 19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judaeos qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. -Jeremias Jer 24 38 20 Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. -Jeremias Jer 24 38 21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus: -Jeremias Jer 24 38 22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent: Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. -Jeremias Jer 24 38 23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni. -Jeremias Jer 24 38 24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba haec, et non morieris. b -Jeremias Jer 24 38 25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex: -Jeremias Jer 24 38 26 dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer. -Jeremias Jer 24 38 27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quae praeceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. -Jeremias Jer 24 38 28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem: et factum est ut caperetur Jerusalem. -Jeremias Jer 24 39 1 Anno nono Sedeciae regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam. -Jeremias Jer 24 39 2 Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas: -Jeremias Jer 24 39 3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. -Jeremias Jer 24 39 4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. -Jeremias Jer 24 39 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia. -Jeremias Jer 24 39 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis ejus: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. -Jeremias Jer 24 39 7 Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. -Jeremias Jer 24 39 8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni, et murum Jerusalem subverterunt. -Jeremias Jer 24 39 9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem. -Jeremias Jer 24 39 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa. -Jeremias Jer 24 39 11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens: b -Jeremias Jer 24 39 12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei. -Jeremias Jer 24 39 13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, -Jeremias Jer 24 39 14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo. -Jeremias Jer 24 39 15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: b -Jeremias Jer 24 39 16 Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. -Jeremias Jer 24 39 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: -Jeremias Jer 24 39 18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 40 1 Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. -Jeremias Jer 24 40 2 Tollens ergo princeps militiae Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum: -Jeremias Jer 24 40 3 et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic. -Jeremias Jer 24 40 4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge: -Jeremias Jer 24 40 5 et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula, et dimisit eum. -Jeremias Jer 24 40 6 Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra. -Jeremias Jer 24 40 7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, b -Jeremias Jer 24 40 8 venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniae, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum. -Jeremias Jer 24 40 9 Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. -Jeremias Jer 24 40 10 Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam praecepto Chaldaeorum qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis. -Jeremias Jer 24 40 11 Sed et omnes Judaei qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judaea, et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, -Jeremias Jer 24 40 12 reversi sunt, inquam, omnes Judaei de universis locis ad quae profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis. -Jeremias Jer 24 40 13 Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath, b -Jeremias Jer 24 40 14 et dixerunt ei: Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. -Jeremias Jer 24 40 15 Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judaei qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Juda. -Jeremias Jer 24 40 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel. -Jeremias Jer 24 41 1 Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath. -Jeremias Jer 24 41 2 Surrexit autem Ismahel filius Nathaniae, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae. -Jeremias Jer 24 41 3 Omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldaeos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel. -Jeremias Jer 24 41 4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, -Jeremias Jer 24 41 5 venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. -Jeremias Jer 24 41 6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. -Jeremias Jer 24 41 7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo. -Jeremias Jer 24 41 8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis. -Jeremias Jer 24 41 9 Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël: ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis. -Jeremias Jer 24 41 10 Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiae, Godoliae filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathaniae, et abiit ut transiret ad filios Ammon. b -Jeremias Jer 24 41 11 Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae, -Jeremias Jer 24 41 12 et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae: et invenerunt eum ad aquas multas quae sunt in Gabaon. -Jeremias Jer 24 41 13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, laetati sunt: -Jeremias Jer 24 41 14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree. -Jeremias Jer 24 41 15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon. -Jeremias Jer 24 41 16 Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad praelium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. b -Jeremias Jer 24 41 17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quae est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Aegyptum, -Jeremias Jer 24 41 18 a facie Chaldaeorum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Juda. -Jeremias Jer 24 42 1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, -Jeremias Jer 24 42 2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: -Jeremias Jer 24 42 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. -Jeremias Jer 24 42 4 Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. -Jeremias Jer 24 42 5 Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus: -Jeremias Jer 24 42 6 sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. -Jeremias Jer 24 42 7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, b -Jeremias Jer 24 42 8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum. -Jeremias Jer 24 42 9 Et dixit ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus: -Jeremias Jer 24 42 10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis. -Jeremias Jer 24 42 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus: -Jeremias Jer 24 42 12 et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. -Jeremias Jer 24 42 13 Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, b -Jeremias Jer 24 42 14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus: -Jeremias Jer 24 42 15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis, -Jeremias Jer 24 42 16 gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Aegypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. -Jeremias Jer 24 42 17 Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. -Jeremias Jer 24 42 18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. -Jeremias Jer 24 42 19 Verbum Domini super vos, reliquiae Juda: Nolite intrare Aegyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie, -Jeremias Jer 24 42 20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. -Jeremias Jer 24 42 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos. -Jeremias Jer 24 42 22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi. -Jeremias Jer 24 43 1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec, -Jeremias Jer 24 43 2 dixit Azarias filius Osaiae, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc. -Jeremias Jer 24 43 3 Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. -Jeremias Jer 24 43 4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. -Jeremias Jer 24 43 5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda, -Jeremias Jer 24 43 6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae: -Jeremias Jer 24 43 7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis. -Jeremias Jer 24 43 8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: b -Jeremias Jer 24 43 9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis: -Jeremias Jer 24 43 10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos: -Jeremias Jer 24 43 11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium: -Jeremias Jer 24 43 12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace: -Jeremias Jer 24 43 13 et conteret statuas domus solis quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni. -Jeremias Jer 24 44 1 Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judaeos qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens: -Jeremias Jer 24 44 2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator, -Jeremias Jer 24 44 3 propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri. -Jeremias Jer 24 44 4 Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi. -Jeremias Jer 24 44 5 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis. -Jeremias Jer 24 44 6 Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. -Jeremias Jer 24 44 7 Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judae, nec relinquatur vobis quidquam residuum: -Jeremias Jer 24 44 8 provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? -Jeremias Jer 24 44 9 Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem? b -Jeremias Jer 24 44 10 Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. -Jeremias Jer 24 44 11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam. -Jeremias Jer 24 44 12 Et assumam reliquias Judae, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium. -Jeremias Jer 24 44 13 Et visitabo super habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste: -Jeremias Jer 24 44 14 et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti, et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur, nisi qui fugerint. -Jeremias Jer 24 44 15 Responderunt autem Jeremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: b -Jeremias Jer 24 44 16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: -Jeremias Jer 24 44 17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. -Jeremias Jer 24 44 18 Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginae caeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. -Jeremias Jer 24 44 19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina? -Jeremias Jer 24 44 20 Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: b -Jeremias Jer 24 44 21 Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? -Jeremias Jer 24 44 22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. -Jeremias Jer 24 44 23 Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec. -Jeremias Jer 24 44 24 Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra Aegypti. b -Jeremias Jer 24 44 25 Haec inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. -Jeremias Jer 24 44 26 Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judaei, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Aegypti. -Jeremias Jer 24 44 27 Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame, donec penitus consumantur. -Jeremias Jer 24 44 28 Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Juda viri pauci: et scient omnes reliquiae Juda, ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum. -Jeremias Jer 24 44 29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum: -Jeremias Jer 24 44 30 haec dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum ejus, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam ejus. -Jeremias Jer 24 45 1 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Jeremiae, anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, dicens: -Jeremias Jer 24 45 2 Haec dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch: -Jeremias Jer 24 45 3 Dixisti: Vae misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. -Jeremias Jer 24 45 4 Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc: -Jeremias Jer 24 45 5 et tu quaeris tibi grandia? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris. -Jeremias Jer 24 46 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. -Jeremias Jer 24 46 2 Ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda. -Jeremias Jer 24 46 3 Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. b -Jeremias Jer 24 46 4 Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. -Jeremias Jer 24 46 5 Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 46 6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. -Jeremias Jer 24 46 7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? b -Jeremias Jer 24 46 8 Aegyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. -Jeremias Jer 24 46 9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. -Jeremias Jer 24 46 10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. -Jeremias Jer 24 46 11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. -Jeremias Jer 24 46 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. -Jeremias Jer 24 46 13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti: b -Jeremias Jer 24 46 14 Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt. -Jeremias Jer 24 46 15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. -Jeremias Jer 24 46 16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae. -Jeremias Jer 24 46 17 Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti: tumultum adduxit tempus. b -Jeremias Jer 24 46 18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. -Jeremias Jer 24 46 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. b -Jeremias Jer 24 46 20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone veniet ei. b -Jeremias Jer 24 46 21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. -Jeremias Jer 24 46 22 Vox ejus quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna. -Jeremias Jer 24 46 23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. -Jeremias Jer 24 46 24 Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi aquilonis. -Jeremias Jer 24 46 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo: -Jeremias Jer 24 46 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 46 27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. b -Jeremias Jer 24 46 28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi. -Jeremias Jer 24 47 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam. -Jeremias Jer 24 47 2 Haec dicit Dominus: Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae, b -Jeremias Jer 24 47 3 a strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, -Jeremias Jer 24 47 4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae. -Jeremias Jer 24 47 5 Venit calvitium super Gazam; conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum: usquequo concideris? -Jeremias Jer 24 47 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. -Jeremias Jer 24 47 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi? -Jeremias Jer 24 48 1 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. -Jeremias Jer 24 48 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. -Jeremias Jer 24 48 3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. -Jeremias Jer 24 48 4 Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. -Jeremias Jer 24 48 5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. -Jeremias Jer 24 48 6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto: -Jeremias Jer 24 48 7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. -Jeremias Jer 24 48 8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: -Jeremias Jer 24 48 9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles. -Jeremias Jer 24 48 10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. b -Jeremias Jer 24 48 11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. b -Jeremias Jer 24 48 12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. -Jeremias Jer 24 48 13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. -Jeremias Jer 24 48 14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum? -Jeremias Jer 24 48 15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus. -Jeremias Jer 24 48 16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. -Jeremias Jer 24 48 17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? -Jeremias Jer 24 48 18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. b -Jeremias Jer 24 48 19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit? -Jeremias Jer 24 48 20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, -Jeremias Jer 24 48 21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, -Jeremias Jer 24 48 22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, -Jeremias Jer 24 48 23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, -Jeremias Jer 24 48 24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. -Jeremias Jer 24 48 25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 48 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. -Jeremias Jer 24 48 27 Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es, captivus duceris. -Jeremias Jer 24 48 28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. -Jeremias Jer 24 48 29 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. b -Jeremias Jer 24 48 30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. -Jeremias Jer 24 48 31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: -Jeremias Jer 24 48 32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. -Jeremias Jer 24 48 33 Ablata est laetitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. -Jeremias Jer 24 48 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquae quoque Nemrim pessimae erunt. -Jeremias Jer 24 48 35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. -Jeremias Jer 24 48 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. -Jeremias Jer 24 48 37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: -Jeremias Jer 24 48 38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 48 39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. b -Jeremias Jer 24 48 40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. -Jeremias Jer 24 48 41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, -Jeremias Jer 24 48 42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. -Jeremias Jer 24 48 43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 48 44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 48 45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. -Jeremias Jer 24 48 46 Vae tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. -Jeremias Jer 24 48 47a Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 48 47b Hucusque judicia Moab. -Jeremias Jer 24 49 1 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut haeres non est ei? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? -Jeremias Jer 24 49 2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 49 3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiae Rabbath: accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul. -Jeremias Jer 24 49 4 Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? -Jeremias Jer 24 49 5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes. -Jeremias Jer 24 49 6 Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 49 7 Ad Idumaeam. Haec dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum. b -Jeremias Jer 24 49 8 Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. -Jeremias Jer 24 49 9 Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. -Jeremias Jer 24 49 10 Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. -Jeremias Jer 24 49 11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduae tuae in me sperabunt. -Jeremias Jer 24 49 12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu, quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes. -Jeremias Jer 24 49 13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. -Jeremias Jer 24 49 14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium. b -Jeremias Jer 24 49 15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. -Jeremias Jer 24 49 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 49 17 Et erit Idumaea deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. -Jeremias Jer 24 49 18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. -Jeremias Jer 24 49 19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? -Jeremias Jer 24 49 20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. -Jeremias Jer 24 49 21 A voce ruinae eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. -Jeremias Jer 24 49 22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis. -Jeremias Jer 24 49 23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; prae sollicitudine quiescere non potuit. b -Jeremias Jer 24 49 24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. -Jeremias Jer 24 49 25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae? -Jeremias Jer 24 49 26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. -Jeremias Jer 24 49 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad. -Jeremias Jer 24 49 28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. b -Jeremias Jer 24 49 29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu. -Jeremias Jer 24 49 30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. -Jeremias Jer 24 49 31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis: soli habitant. b -Jeremias Jer 24 49 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 49 33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis. -Jeremias Jer 24 49 34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Aelam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens: b -Jeremias Jer 24 49 35 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Aelam, et summam fortitudinem eorum: -Jeremias Jer 24 49 36 et inducam super Aelam quatuor ventos a quatuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam. -Jeremias Jer 24 49 37 Et pavere faciam Aelam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos. -Jeremias Jer 24 49 38 Et ponam solium meum in Aelam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 49 39 In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 50 1 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae. -Jeremias Jer 24 50 2 Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, praedicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. b -Jeremias Jer 24 50 3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. -Jeremias Jer 24 50 4 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent: b -Jeremias Jer 24 50 5 in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. -Jeremias Jer 24 50 6 Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. -Jeremias Jer 24 50 7 Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino. -Jeremias Jer 24 50 8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem. b -Jeremias Jer 24 50 9 Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua. -Jeremias Jer 24 50 10 Et erit Chaldaea in praedam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 50 11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri: -Jeremias Jer 24 50 12 confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri, quae genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens. -Jeremias Jer 24 50 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus. -Jeremias Jer 24 50 14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit. -Jeremias Jer 24 50 15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. -Jeremias Jer 24 50 16 Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. -Jeremias Jer 24 50 17 Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. b -Jeremias Jer 24 50 18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur: -Jeremias Jer 24 50 19 et reducam Israël ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus. -Jeremias Jer 24 50 20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero. -Jeremias Jer 24 50 21 Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quae praecepi tibi. b -Jeremias Jer 24 50 22 Vox belli in terra, et contritio magna. -Jeremias Jer 24 50 23 Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus? -Jeremias Jer 24 50 24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. -Jeremias Jer 24 50 25 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldaeorum. -Jeremias Jer 24 50 26 Venite ad eam ab extremis finibus; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. -Jeremias Jer 24 50 27 Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! -Jeremias Jer 24 50 28 Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. b -Jeremias Jer 24 50 29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël. b -Jeremias Jer 24 50 30 Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 50 31 Ecce ego ad te, superbe! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. -Jeremias Jer 24 50 32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. -Jeremias Jer 24 50 33 Haec dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos. b -Jeremias Jer 24 50 34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis. -Jeremias Jer 24 50 35 Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus. -Jeremias Jer 24 50 36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt. -Jeremias Jer 24 50 37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur. -Jeremias Jer 24 50 38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. -Jeremias Jer 24 50 39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. -Jeremias Jer 24 50 40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. -Jeremias Jer 24 50 41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae. b -Jeremias Jer 24 50 42 Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon. -Jeremias Jer 24 50 43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. -Jeremias Jer 24 50 44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? -Jeremias Jer 24 50 45 Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldaeorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. -Jeremias Jer 24 50 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est. -Jeremias Jer 24 51 1 Haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem: -Jeremias Jer 24 51 2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. -Jeremias Jer 24 51 3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus; interficite omnem militiam ejus. -Jeremias Jer 24 51 4 Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus ejus. -Jeremias Jer 24 51 5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël. -Jeremias Jer 24 51 6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. -Jeremias Jer 24 51 7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt. -Jeremias Jer 24 51 8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. -Jeremias Jer 24 51 9 Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad caelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. -Jeremias Jer 24 51 10 Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri. -Jeremias Jer 24 51 11 Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. b -Jeremias Jer 24 51 12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. -Jeremias Jer 24 51 13 Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. -Jeremias Jer 24 51 14 Juravit Dominus exercituum per animam suam: Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur. -Jeremias Jer 24 51 15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos. b -Jeremias Jer 24 51 16 Dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo: qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis. -Jeremias Jer 24 51 17 Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. -Jeremias Jer 24 51 18 Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suae peribunt. -Jeremias Jer 24 51 19 Non sicut haec, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. -Jeremias Jer 24 51 20 Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: b -Jeremias Jer 24 51 21 et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus: -Jeremias Jer 24 51 22 et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem: -Jeremias Jer 24 51 23 et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus: et collidam in te duces et magistratus: -Jeremias Jer 24 51 24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 51 25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis: -Jeremias Jer 24 51 26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta: sed perditus in aeternum eris, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 51 27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. b -Jeremias Jer 24 51 28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus. -Jeremias Jer 24 51 29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. -Jeremias Jer 24 51 30 Cessaverunt fortes Babylonis a praelio; habitaverunt in praesidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus. -Jeremias Jer 24 51 31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum. -Jeremias Jer 24 51 32 Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt. -Jeremias Jer 24 51 33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus. -Jeremias Jer 24 51 34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me. b -Jeremias Jer 24 51 35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Jerusalem. -Jeremias Jer 24 51 36 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam: et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus. -Jeremias Jer 24 51 37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. -Jeremias Jer 24 51 38 Simul ut leones rugient; excutient comas veluti catuli leonum. -Jeremias Jer 24 51 39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus. -Jeremias Jer 24 51 40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis. -Jeremias Jer 24 51 41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes! -Jeremias Jer 24 51 42 Ascendit super Babylonem mare: multitudine fluctuum ejus operta est. -Jeremias Jer 24 51 43 Factae sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. -Jeremias Jer 24 51 44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. -Jeremias Jer 24 51 45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini, b -Jeremias Jer 24 51 46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. -Jeremias Jer 24 51 47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus. b -Jeremias Jer 24 51 48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 51 49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra. -Jeremias Jer 24 51 50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. -Jeremias Jer 24 51 51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini. b -Jeremias Jer 24 51 52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus. b -Jeremias Jer 24 51 53 Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus. -Jeremias Jer 24 51 54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum: -Jeremias Jer 24 51 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae; dedit sonitum vox eorum: -Jeremias Jer 24 51 56 quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. -Jeremias Jer 24 51 57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus). -Jeremias Jer 24 51 58 Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt. b -Jeremias Jer 24 51 59 Verbum quod praecepit Jeremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiae. b -Jeremias Jer 24 51 60 Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem. -Jeremias Jer 24 51 61 Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba haec, -Jeremias Jer 24 51 62 dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. -Jeremias Jer 24 51 63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, -Jeremias Jer 24 51 64 et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiae. -Jeremias Jer 24 52 1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna. -Jeremias Jer 24 52 2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joakim, -Jeremias Jer 24 52 3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. -Jeremias Jer 24 52 4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. b -Jeremias Jer 24 52 5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. -Jeremias Jer 24 52 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae. -Jeremias Jer 24 52 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quae ducit in eremum. -Jeremias Jer 24 52 8 Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. -Jeremias Jer 24 52 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. -Jeremias Jer 24 52 10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. -Jeremias Jer 24 52 11 Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. -Jeremias Jer 24 52 12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem, b -Jeremias Jer 24 52 13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit: -Jeremias Jer 24 52 14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae. -Jeremias Jer 24 52 15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae. -Jeremias Jer 24 52 16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas. -Jeremias Jer 24 52 17 Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem, -Jeremias Jer 24 52 18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt: -Jeremias Jer 24 52 19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae: -Jeremias Jer 24 52 20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. -Jeremias Jer 24 52 21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. -Jeremias Jer 24 52 22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea: similiter columnae secundae, et malogranata. -Jeremias Jer 24 52 23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. -Jeremias Jer 24 52 24 Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli: b -Jeremias Jer 24 52 25 et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. -Jeremias Jer 24 52 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha: -Jeremias Jer 24 52 27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. -Jeremias Jer 24 52 28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres: -Jeremias Jer 24 52 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas: -Jeremias Jer 24 52 30 in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae. -Jeremias Jer 24 52 31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. b -Jeremias Jer 24 52 32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone. -Jeremias Jer 24 52 33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. -Jeremias Jer 24 52 34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus. -# Lamentationes Lam Threni Jeremiae Prophetae -Lamentationes Lam 25 1 1a Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: -Lamentationes Lam 25 1 1b <Aleph>Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. b -Lamentationes Lam 25 1 2 <Beth>Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. b -Lamentationes Lam 25 1 3 <Ghimel>Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. b -Lamentationes Lam 25 1 4 <Daleth>Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. b -Lamentationes Lam 25 1 5 <He>Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. b -Lamentationes Lam 25 1 6 <Vau>Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. b -Lamentationes Lam 25 1 7 <Zain>Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. b -Lamentationes Lam 25 1 8 <Heth>Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. b -Lamentationes Lam 25 1 9 <Teth>Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. b -Lamentationes Lam 25 1 10 <Jod>Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. b -Lamentationes Lam 25 1 11 <Caph>Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis! b -Lamentationes Lam 25 1 12 <Lamed>O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui. b -Lamentationes Lam 25 1 13 <Mem>De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die moerore confectam. b -Lamentationes Lam 25 1 14 <Nun>Vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. b -Lamentationes Lam 25 1 15 <Samech>Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda. b -Lamentationes Lam 25 1 16 <Ain>Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. b -Lamentationes Lam 25 1 17 <Phe>Expandit Sion manus suas; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. b -Lamentationes Lam 25 1 18 <Sade>Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem. b -Lamentationes Lam 25 1 19 <Coph>Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. b -Lamentationes Lam 25 1 20 <Res>Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. b -Lamentationes Lam 25 1 21 <Sin>Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. b -Lamentationes Lam 25 1 22 <Thau>Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum moerens. b -Lamentationes Lam 25 2 1 <Aleph>Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; projecit de caelo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui! b -Lamentationes Lam 25 2 2 <Beth>Praecipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus. b -Lamentationes Lam 25 2 3 <Ghimel>Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. b -Lamentationes Lam 25 2 4 <Daleth>Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam. b -Lamentationes Lam 25 2 5 <He>Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israël: praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. b -Lamentationes Lam 25 2 6 <Vau>Et dissipavit quasi hortum tentorium suum; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem. b -Lamentationes Lam 25 2 7 <Zain>Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suae: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. b -Lamentationes Lam 25 2 8 <Heth>Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. b -Lamentationes Lam 25 2 9 <Teth>Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. b -Lamentationes Lam 25 2 10 <Jod>Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. b -Lamentationes Lam 25 2 11 <Caph>Defecerunt prae lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. b -Lamentationes Lam 25 2 12 <Lamed>Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. b -Lamentationes Lam 25 2 13 <Mem>Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui? b -Lamentationes Lam 25 2 14 <Nun>Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. b -Lamentationes Lam 25 2 15 <Samech>Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae? b -Lamentationes Lam 25 2 16 <Phe>Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus. b -Lamentationes Lam 25 2 17 <Ain>Fecit Dominus quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. b -Lamentationes Lam 25 2 18 <Sade>Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. b -Lamentationes Lam 25 2 19 <Coph>Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. b -Lamentationes Lam 25 2 20 <Res>Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? b -Lamentationes Lam 25 2 21 <Sin>Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es. b -Lamentationes Lam 25 2 22 <Thau>Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. b -Lamentationes Lam 25 3 1 <Aleph>Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. b -Lamentationes Lam 25 3 2 <Aleph>Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. b -Lamentationes Lam 25 3 3 <Aleph>Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. b -Lamentationes Lam 25 3 4 <Beth>Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea. b -Lamentationes Lam 25 3 5 <Beth>Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. b -Lamentationes Lam 25 3 6 <Beth>In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. b -Lamentationes Lam 25 3 7 <Ghimel>Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum. b -Lamentationes Lam 25 3 8 <Ghimel>Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. b -Lamentationes Lam 25 3 9 <Ghimel>Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit. b -Lamentationes Lam 25 3 10 <Daleth>Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. b -Lamentationes Lam 25 3 11 <Daleth>Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam. b -Lamentationes Lam 25 3 12 <Daleth>Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. b -Lamentationes Lam 25 3 13 <He>Misit in renibus meis filias pharetrae suae. b -Lamentationes Lam 25 3 14 <He>Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. b -Lamentationes Lam 25 3 15 <He>Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio. b -Lamentationes Lam 25 3 16 <Vau>Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere. b -Lamentationes Lam 25 3 17 <Vau>Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum. b -Lamentationes Lam 25 3 18 <Vau>Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. b -Lamentationes Lam 25 3 19 <Zain>Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis. b -Lamentationes Lam 25 3 20 <Zain>Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. b -Lamentationes Lam 25 3 21 <Zain>Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. b -Lamentationes Lam 25 3 22 <Heth>Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus. b -Lamentationes Lam 25 3 23 <Heth>Novi diluculo, multa est fides tua. b -Lamentationes Lam 25 3 24 <Heth>Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum. b -Lamentationes Lam 25 3 25 <Teth>Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. b -Lamentationes Lam 25 3 26 <Teth>Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. b -Lamentationes Lam 25 3 27 <Teth>Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. b -Lamentationes Lam 25 3 28 <Jod>Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. b -Lamentationes Lam 25 3 29 <Jod>Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. b -Lamentationes Lam 25 3 30 <Jod>Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis. b -Lamentationes Lam 25 3 31 <Caph>Quia non repellet in sempiternum Dominus. b -Lamentationes Lam 25 3 32 <Caph>Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum. b -Lamentationes Lam 25 3 33 <Caph>Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. b -Lamentationes Lam 25 3 34 <Lamed>Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. b -Lamentationes Lam 25 3 35 <Lamed>Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi. b -Lamentationes Lam 25 3 36 <Lamed>Ut perverteret hominem in judicio suo; Dominus ignoravit. b -Lamentationes Lam 25 3 37 <Mem>Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente? b -Lamentationes Lam 25 3 38 <Mem>Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? b -Lamentationes Lam 25 3 39 <Mem>Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? b -Lamentationes Lam 25 3 40 <Nun>Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. b -Lamentationes Lam 25 3 41 <Nun>Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. b -Lamentationes Lam 25 3 42 <Nun>Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es. b -Lamentationes Lam 25 3 43 <Samech>Operuisti in furore, et percussisti nos; occidisti, nec pepercisti. b -Lamentationes Lam 25 3 44 <Samech>Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. b -Lamentationes Lam 25 3 45 <Samech>Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum. b -Lamentationes Lam 25 3 46 <Phe>Aperuerunt super nos os suum omnes inimici. b -Lamentationes Lam 25 3 47 <Phe>Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. b -Lamentationes Lam 25 3 48 <Phe>Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. b -Lamentationes Lam 25 3 49 <Ain>Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies. b -Lamentationes Lam 25 3 50 <Ain>Donec respiceret et videret Dominus de caelis. b -Lamentationes Lam 25 3 51 <Ain>Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. b -Lamentationes Lam 25 3 52 <Sade>Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. b -Lamentationes Lam 25 3 53 <Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. b -Lamentationes Lam 25 3 54 <Sade>Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: Perii. b -Lamentationes Lam 25 3 55 <Coph>Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo. b -Lamentationes Lam 25 3 56 <Coph>Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. b -Lamentationes Lam 25 3 57 <Coph>Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas. b -Lamentationes Lam 25 3 58 <Res>Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae. b -Lamentationes Lam 25 3 59 <Res>Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum. b -Lamentationes Lam 25 3 60 <Res>Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. b -Lamentationes Lam 25 3 61 <Sin>Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. b -Lamentationes Lam 25 3 62 <Sin>Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. b -Lamentationes Lam 25 3 63 <Sin>Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. b -Lamentationes Lam 25 3 64 <Thau>Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. b -Lamentationes Lam 25 3 65 <Thau>Dabis eis scutum cordis, laborem tuum. b -Lamentationes Lam 25 3 66 <Thau>Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine. b -Lamentationes Lam 25 4 1 <Aleph>Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum! b -Lamentationes Lam 25 4 2 <Beth>Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! b -Lamentationes Lam 25 4 3 <Ghimel>Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. b -Lamentationes Lam 25 4 4 <Daleth>Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. b -Lamentationes Lam 25 4 5 <He>Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. b -Lamentationes Lam 25 4 6 <Vau>Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. b -Lamentationes Lam 25 4 7 <Zain>Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. b -Lamentationes Lam 25 4 8 <Heth>Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum. b -Lamentationes Lam 25 4 9 <Teth>Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. b -Lamentationes Lam 25 4 10 <Jod>Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. b -Lamentationes Lam 25 4 11 <Caph>Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. b -Lamentationes Lam 25 4 12 <Lamed>Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. b -Lamentationes Lam 25 4 13 <Mem>Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. b -Lamentationes Lam 25 4 14 <Nun>Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. b -Lamentationes Lam 25 4 15 <Samech>Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis. b -Lamentationes Lam 25 4 16 <Phe>Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. b -Lamentationes Lam 25 4 17 <Ain>Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat. b -Lamentationes Lam 25 4 18 <Sade>Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. b -Lamentationes Lam 25 4 19 <Coph>Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. b -Lamentationes Lam 25 4 20 <Res>Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. b -Lamentationes Lam 25 4 21 <Sin>Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis. b -Lamentationes Lam 25 4 22 <Thau>Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua. b -Lamentationes Lam 25 5 1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. -Lamentationes Lam 25 5 2 Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. -Lamentationes Lam 25 5 3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. -Lamentationes Lam 25 5 4 Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus. -Lamentationes Lam 25 5 5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. -Lamentationes Lam 25 5 6 Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. -Lamentationes Lam 25 5 7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. -Lamentationes Lam 25 5 8 Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. -Lamentationes Lam 25 5 9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. -Lamentationes Lam 25 5 10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. -Lamentationes Lam 25 5 11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. b -Lamentationes Lam 25 5 12 Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt. -Lamentationes Lam 25 5 13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. -Lamentationes Lam 25 5 14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. -Lamentationes Lam 25 5 15 Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. -Lamentationes Lam 25 5 16 Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus! -Lamentationes Lam 25 5 17 Propterea moestum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, -Lamentationes Lam 25 5 18 propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo. -Lamentationes Lam 25 5 19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. b -Lamentationes Lam 25 5 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum? -Lamentationes Lam 25 5 21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio. -Lamentationes Lam 25 5 22 Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 11 Bona est via tua: et stet e contrário vidére quid tibi evéniat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 12 Cum viro irreligióso tracta de sanctitáte, et cum injústo de justítia, et cum mulíere de ea quæ æmulátur, cum tímido de bello, cum negotiatóre de trajectióne, cum emptóre de venditióne, cum viro lívido de grátiis agéndis, +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 13 cum ímpio de pietáte, cum inhonésto de honestáte, cum operário agrário de omni ópere, +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 14 cum operário annuáli de consummatióne anni, cum servo pigro de multa operatióne. Non atténdas his in omni consílio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 15 sed cum viro sancto assíduus esto, quemcúmque cognóveris observántem timórem Dei: +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 16 cujus ánima est secúndum ánimam tuam, et qui, cum titubáveris in ténebris, condolébit tibi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 17 Cor boni consílii státue tecum: non est enim tibi áliud pluris illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 18 Ánima viri sancti enúntiat aliquándo vera, quam septem circumspectóres sedéntes in excélso ad speculándum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 19 Et in his ómnibus deprecáre Altíssimum, ut dírigat in veritáte viam tuam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 20 Ante ómnia ópera verbum verax præcédat te, et ante omnem actum consílium stábile. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 21 Verbum nequam immutábit cor: ex quo partes quátuor oriúntur: bonum et malum, vita et mors: et dominátrix illórum est assídua lingua. Est vir astútus multórum erudítor, et ánimæ suæ inútilis est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 22 Vir perítus multos erudívit, et ánimæ suæ suávis est. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 23 Qui sophístice lóquitur odíbilis est: in omni re defraudábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 24 Non est illi data a Dómino grátia, omni enim sapiéntia defraudátus est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 25 Est sápiens ánimæ suæ sápiens, et fructus sensus illíus laudábilis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 26 Vir sápiens plebem suam érudit, et fructus sensus illíus fidéles sunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 27 Vir sápiens implébitur benedictiónibus, et vidéntes illum laudábunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 28 Vita viri in número diérum: dies autem Israël innumerábiles sunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 29 Sápiens in pópulo hæreditábit honórem, et nomen illíus erit vivens in ætérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 30 Fili, in vita tua tenta ánimam tuam, et si fúerit nequam non des illi potestátem: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 31 non enim ómnia ómnibus expédiunt, et non omni ánimæ omne genus placet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 32 Noli ávidus esse in omni epulatióne, et non te effúndas super omnem escam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 33 in multis enim escis erit infírmitas, et avíditas appropinquábit usque ad chóleram. +Ecclesiasticus Ecclus 26 37 34 Propter crápulam multi obiérunt: qui autem ábstinens est adjíciet vitam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 1 Honóra médicum propter necessitátem: étenim illum creávit Altíssimus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 2 A Deo est enim omnis medéla, et a rege accípiet donatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 3 Disciplína médici exaltábit caput illíus, et in conspéctu magnatórum collaudábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 4 Altíssimus creávit de terra medicaménta, et vir prudens non abhorrébit illa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 5 Nonne a ligno indulcáta est aqua amára? +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 6 Ad agnitiónem hóminum virtus illórum: et dedit homínibus sciéntiam Altíssimus, honorári in mirabílibus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 7 In his curans mitigábit dolórem: et unguentárius fáciet pigménta suavitátis, et unctiónes confíciet sanitátis: et non consummabúntur ópera ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 8 Pax enim Dei super fáciem terræ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 9 Fili, in tua infirmitáte ne despícias teípsum: sed ora Dóminum, et ipse curábit te. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 10 Avérte a delícto, et dírige manus, et ab omni delícto munda cor tuum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 11 Da suavitátem et memóriam similáginis, et impíngua oblatiónem, et da locum médico: +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 12 étenim illum Dóminus creávit, et non discédat a te, quia ópera ejus sunt necessária. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 13 Est enim tempus quando in manus illórum incúrras: +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 14 ipsi vero Dóminum deprecabúntur, ut dírigat réquiem eórum, et sanitátem, propter conversatiónem illórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 15 Qui delínquit in conspéctu ejus qui fecit eum, íncidet in manus médici. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 16 Fili, in mórtuum produc lácrimas, et quasi dira passus íncipe ploráre: et secúndum judícium cóntege corpus illíus, et non despícias sepultúram illíus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 17 Propter delatúram autem amáre fer luctum illíus uno die, et consoláre propter tristítiam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 18 et fac luctum secúndum méritum ejus uno die, vel duóbus, propter detractiónem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 19 a tristítia enim festínat mors, et coóperit virtútem, et tristítia cordis flectit cervícem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 20 In abductióne pérmanet tristítia, et substántia ínopis secúndum cor ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 21 Ne déderis in tristítia cor tuum, sed repélle eam a te, et meménto novissimórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 22 Noli obliviscári, neque enim est convérsio: et huic nihil próderis, et teípsum pessimábis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 23 Memor esto judícii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hódie. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 24 In réquie mórtui requiéscere fac memóriam ejus, et consoláre illum in éxitu spíritus sui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 25 Sapiéntia scribæ in témpore vacuitátis, et qui minorátur actu sapiéntiam percípiet, qua sapiéntia replébitur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 26 Qui tenet arátrum, et qui gloriátur in jáculo, stímulo boves ágitat, et conversátur in opéribus eórum, et enarrátio ejus in fíliis taurórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 27 Cor suum dabit ad versándos sulcos, et vigília ejus in sagína vaccárum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 28 Sic omnis faber et architéctus, qui noctem tamquam diem tránsigit: qui sculpit signácula sculptília, et assidúitas ejus váriat pictúram: cor suum dabit in similitúdinem pictúræ, et vigília sua perfíciet opus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 29 Sic faber ferrárius sedens juxta incúdem, et consíderans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calóre fornácis concertátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 30 Vox mállei ínnovat aurem ejus, et contra similitúdinem vasis óculus ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 31 Cor suum dabit in consummatiónem óperum, et vigília sua ornábit in perfectiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 32 Sic fígulus sedens ad opus suum, convértens pédibus suis rotam, qui in sollicitúdine pósitus est semper propter opus suum, et in número est omnis operátio ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 33 In bráchio suo formábit lutum, et ante pedes suos curvábit virtútem suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 34 Cor suum dabit ut consúmmet linitiónem, et vigília sua mundábit fornácem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 35 Omnes hi in mánibus suis speravérunt, et unusquísque in arte sua sápiens est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 36 Sine his ómnibus non ædificátur cívitas, +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 37 et non inhabitábunt, nec inambulábunt, et in ecclésiam non transílient. +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 38 Super sellam júdicis non sedébunt, et testaméntum judícii non intélligent, neque palam fácient disciplínam et judícium, et in parábolis non inveniéntur: +Ecclesiasticus Ecclus 26 38 39 sed creatúram ævi confirmábunt: et deprecátio illórum in operatióne artis, accomodántes ánimam suam, et conquiréntes in lege Altíssimi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 1 Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens, et in prophétis vacábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 2 Narratiónem virórum nominatórum conservábit, et in versútias parabolárum simul introíbit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 3 Occúlta proverbiórum exquíret, et in abscónditis parabolárum conversábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 4 In médio magnatórum ministrábit, et in conspéctu prǽsidis apparébit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 5 In terram alienigenárum géntium pertránsiet: bona enim et mala in homínibus tentábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 6 Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 7 Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 8 Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiæ replébit illum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 9 et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 10 et ipse díriget consílium ejus, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 11 Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 12 Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 13 Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 14 Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 15 Si permánserit, nomen derelínquet plus quam mille: et si requiéverit, próderit illi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 16 Adhuc consiliabor ut enárrem: ut furóre enim replétus sum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 17 In voce dicit: Obaudíte me, divíni fructus, et quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 18 Quasi Líbanus odórem suavitátis habéte. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 19 Floréte flores quasi lílium: et date odórem, et frondéte in grátiam: et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 20 Date nómini ejus magnificéntiam, et confitémini illi in voce labiórum vestrórum, et in cánticis labiórum, et cítharis: et sic dicétis in confessióne: +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 21 Ópera Dómini univérsa bona valde. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 22 In verbo ejus stetit aqua sicut congéries: et in sermóne oris illíus sicut exceptória aquárum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 23 quóniam in præcépto ipsíus placor fit, et non est minorátio in salúte ipsíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 24 Ópera omnis carnis coram illo, et non est quidquam abscónditum ab óculis ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 25 A sǽculo usque in sǽculum réspicit, et nihil est mirábile in conspéctu ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 26 Non est dícere: Quid est hoc, aut quid est istud? ómnia enim in témpore suo quæréntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 27 Benedíctio illíus quasi flúvius inundávit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 28 Quómodo cataclýsmus áridam inebriávit, sic ira ipsíus gentes quæ non exquisiérunt eum hæreditábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 29 Quómodo convértit aquas in siccitátem, et siccáta est terra, et viæ illíus viis illórum diréctæ sunt, sic peccatóribus offensiónes in ira ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 30 Bona bonis creáta sunt ab inítio: sic nequíssimis bona et mala. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 31 Inítium necessáriæ rei vitæ hóminum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagíneus, et mel, et botrus uvæ, et óleum, et vestiméntum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 32 Hæc ómnia sanctis in bona, sic et ímpiis et peccatóribus in mala converténtur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 33 Sunt spíritus qui ad vindíctam creáti sunt, et in furóre suo confirmavérunt torménta sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 34 In témpore consummatiónis effúndent virtútem, et furórem ejus qui fecit illos placábunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 35 Ignis, grando, fames, et mors, ómnia haec ad vindíctam creáta sunt: +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 36 bestiárum dentes, et scórpii, et serpéntes, et rhomphǽa víndicans in extermínium ímpios. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 37 In mandátis ejus epulabúntur: et super terram in necessitátem præparabúntur, et in tempóribus suis non prætérient verbum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 38 Proptérea ab inítio confirmátus sum, et consiliátus sum, et cogitávi, et scripta dimísi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 39 Ómnia ópera Dómini bona, et omne opus hora sua subministrábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 40 Non est dícere: Hoc illo néquius est: ómnia enim in témpore suo comprobabúntur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 39 41 Et nunc in omni corde et ore collaudáte, et benedícite nomen Dómini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 1 Occupátio magna creáta est ómnibus homínibus, et jugum grave super fílios Adam, a die éxitus de ventre matris eórum usque in diem sepultúræ in matrem ómnium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 2 Cogitatiónes eórum, et timóres cordis, adinvéntio exspectatiónis, et dies finitiónis, +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 3 a residénte super sedem gloriósam, usque ad humiliátum in terra et cínere: +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 4 ab eo qui útitur hyacíntho et portat corónam, usque ad eum qui operítur lino crudo: furor, zelus, tumúltus, fluctuátio, et timor mortis, iracúndia persevérans, et conténtio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 5 et in témpore refectiónis in cubíli, somnus noctis immútat sciéntiam ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 6 Módicum tamquam nihil in réquie, et ab eo in somnis, quasi in die respéctus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 7 Conturbátus est in visu cordis sui, tamquam qui eváserit in die belli: in témpore salútis suæ exsurréxit, et admírans ad nullum timórem: +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 8 cum omni carne, ab hómine usque ad pecus, et super peccatóres séptuplum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 9 Ad haec mors, sanguis, conténtio, et rhomphǽa, oppressiónes, fames, et contrítio, et flagélla: +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 10 super iníquos creáta sunt haec ómnia: et propter illos factus est cataclýsmus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 11 Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur, et omnes aquæ in mare reverténtur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 12 Omne munus et iníquitas delébitur, et fides in sǽculum stabit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 13 Substántiæ injustórum sicut flúvius siccabúntur, et sicut tonítruum magnum in plúvia personábunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 14 In aperiéndo manus suas lætábitur: sic prævaricatóres in consummatióne tabéscent. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 15 Nepótes impiórum non multiplicábunt ramos: et radíces immúndæ super cacúmen petræ sonant. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 16 Super omnem aquam viríditas, et ad oram flúminis ante omne fœnum evellétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 17 Grátia sicut paradísus in benedictiónibus, et misericórdia in sǽculum pérmanet. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 18 Vita sibi sufficiéntis operárii condulcábitur, et in ea invénies thesáurum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 19 Fílii et ædificátio civitátis confirmábit nomen: et super haec múlier immaculáta computábitur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 20 Vinum et música lætíficant cor: et super útraque diléctio sapiéntiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 21 Tíbiæ et psaltérium suávem fáciunt melódiam: et super útraque lingua suávis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 22 Grátiam et spéciem desiderábit óculus tuus: et super haec vírides satiónes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 23 Amícus et sodális in témpore conveniéntes, et super utrósque múlier cum viro. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 24 Fratres in adjutórium in témpore tribulatiónis: et super eos misericórdia liberábit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 25 Aurum et argéntum est constitútio pedum: et super utrúmque consílium beneplácitum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 26 Facultátes et virtútes exáltant cor, et super haec timor Dómini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 27 Non est in timóre Dómini minorátio: et non est in eo inquírere adjutórium. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 28 Timor Dómini sicut paradísus benedictiónis, et super omnem glóriam operuérunt illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 29 Fili, in témpore vitæ tuæ ne indígeas: mélius est enim mori quam indigére. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 30 Vir respíciens in mensam aliénam, non est vita ejus in cogitatióne victus: alit enim ánimam suam cibis aliénis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 31 vir autem disciplinátus et erudítus custódiet se. +Ecclesiasticus Ecclus 26 40 32 In ore imprudéntis condulcábitur inópia, et in ventre ejus ignis ardébit. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 1 O mors, quam amára est memória tua hómini pacem habénti in substántiis suis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 2 viro quiéto, et cujus viæ diréctæ sunt in ómnibus, et adhuc valénti accípere cibum! +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 3 O mors, bonum est judícium tuum hómini indigénti, et qui minorátur víribus, +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 4 defécto ætáte, et cui de ómnibus cura est, et incredíbili, qui perdit patiéntiam! +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 5 Noli metúere judícium mortis: meménto quæ ante te fuérunt, et quæ superventúra sunt tibi: hoc judícium a Dómino omni carni. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 6 Et quid supervéniet tibi in beneplácito Altíssimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 7 non est enim in inférno accusátio vitæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 8 Fílii abominatiónum fiunt fílii peccatórum, et qui conversántur secus domos impiórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 9 Filiórum peccatórum périet hæréditas, et cum sémine illórum assidúitas oppróbrii. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 10 De patre ímpio querúntur fílii, quóniam propter illum sunt in oppróbrio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 11 Vae vobis, viri ímpii, qui dereliquístis legem Dómini Altíssimi! +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 12 Et si nati fuéritis, in maledictióne nascémini: et si mórtui fuéritis, in maledictióne erit pars vestra. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 13 Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur: sic ímpii a maledícto in perditiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 14 Luctus hóminum in córpore ipsórum: nomen autem impiórum delébitur. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 15 Curam habe de bono nómine: hoc enim magis permanébit tibi quam mille thesáuri pretiósi et magni. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 16 Bonæ vitæ númerus diérum: bonum autem nomen permanébit in ævum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 17 Disciplínam in pace conserváte, fílii: sapiéntia enim abscóndita, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? b +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 18 Mélior est homo qui abscóndit stultítiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 19 Verúmtamen reverémini in his quæ procédunt de ore meo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 20 non est enim bonum omnem reveréntiam observáre, et non ómnia ómnibus bene placent in fide. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 21 Erubéscite a patre et a matre de fornicatióne: et a præsidénte et a poténte de mendácio: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 22 a príncipe et a júdice de delícto: a synagóga et plebe de iniquitáte: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 23 a sócio et amíco de injustítia, et de loco in quo hábitas: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 24 de furto, de veritáte Dei, et testaménto: de discúbitu in pánibus, et ab obfuscatióne dati et accépti: +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 25 a salutántibus de siléntio, a respéctu mulíeris fornicáriæ, et ab aversióne vultus cognáti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 26 Ne avértas fáciem a próximo tuo, et ab auferéndo partem et non restituéndo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 27 Ne respícias mulíerem aliéni viri, et ne scrutéris ancíllam ejus, neque stéteris ad lectum ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 41 28 Ab amícis de sermónibus impropérii: et cum déderis, ne impróperes. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 1 Non dúplices sermónem audítus de revelatióne sermónis abscónditi: et eris vere sine confusióne, et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 2 Ne pro his ómnibus confundáris, et ne accípias persónam ut delínquas: de lege Altíssimi, et testaménto, et de judício justificáre ímpium, b +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 3 de verbo sociórum et viatórum, et de datióne hæreditátis amicórum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 4 de æqualitáte statéræ et pónderum, de acquisitióne multórum et paucórum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 5 de corruptióne emptiónis et negotiatórum, et de multa disciplína filiórum, et servo péssimo latus sanguináre. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 6 Super mulíerem nequam bonum est signum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcúmque trades, númera et appénde: datum vero et accéptum omne descríbe. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 8 De disciplína insensáti et fátui, et de senióribus qui judicántur ab adolescéntibus: et eris erudítus in ómnibus, et probábilis in conspéctu ómnium vivórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 9 Fília patris abscóndita est vigília, et sollicitúdo ejus aufert somnum: ne forte in adolescéntia sua adúlta efficiátur, et cum viro commoráta odíbilis fiat: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 10 nequándo polluátur in virginitáte sua, et in patérnis suis grávida inveniátur: ne forte cum viro commoráta transgrediátur, aut certe stérilis efficiátur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 11 Super fíliam luxuriósam confírma custódiam, nequándo fáciat te in oppróbrium veníre inimícis, a detractióne in civitáte, et objectióne plebis, et confúndat te in multitúdine pópuli. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 12 Omni hómini noli inténdere in spécie, et in médio mulíerum noli commorári: +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 13 de vestiméntis enim procédit tínea, et a mulíere iníquitas viri. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 14 Mélior est enim iníquitas viri quam múlier benefáciens, et múlier confúndens in oppróbrium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 15 Memor ero ígitur óperum Dómini, et quæ vidi annuntiábo. In sermónibus Dómini ópera ejus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 16 Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 17 Nonne Dóminus fecit sanctos enarráre ómnia mirabília sua, quæ confirmávit Dóminus omnípotens stabilíri in glória sua? +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 18 Abýssum et cor hóminum investigávit, et in astútia eórum excogitávit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 19 Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam, et inspéxit in signum ævi, annúntians quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, revélans vestígia occultórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 20 Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 21 Magnália sapiéntiæ suæ decorávit, qui est ante sǽculum et usque in sǽculum: neque adjéctum est, +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 22 neque minúitur, et non eget alicújus consílio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 23 Quam desiderabília ómnia ópera ejus! et tamquam scintílla quæ est consideráre! +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 24 Ómnia haec vivunt, et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 25 Ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam deésse. +Ecclesiasticus Ecclus 26 42 26 Uniuscujúsque confirmávit bona: et quis satiábitur videns glóriam ejus? +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 1 Altitúdinis firmaméntum pulchritúdo ejus est, spécies cæli in visióne glóriæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 2 Sol in aspéctu annúntians in éxitu, vas admirábile, opus Excélsi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 3 In meridiáno exúrit terram, et in conspéctu ardóris ejus quis póterit sustinére? fornácem custódiens in opéribus ardóris: +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 4 triplíciter sol exúrens montes, rádios ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 5 Magnus Dóminus qui fecit illum, et in sermónibus ejus festinávit iter. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 6 Et luna in ómnibus in témpore suo, osténsio témporis, et signum ævi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 7 A luna signum diéi festi: lumináre quod minúitur in consummatióne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 8 Mensis secúndum nomen ejus est, crescens mirabíliter in consummatióne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 9 Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 10 Spécies cæli glória stellárum: mundum illúminans in excélsis Dóminus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 11 In verbis Sancti stabunt ad judícium, et non defícient in vigíliis suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 12 Vide arcum, et bénedic eum qui fecit illum: valde speciósus est in splendóre suo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 13 Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ: manus Excélsi aperuérunt illum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 14 Império suo accelerávit nivem, et accélerat coruscatiónes emíttere judícii sui. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 15 Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 16 In magnitúdine sua pósuit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 17 In conspéctu ejus commovebúntur montes, et in voluntáte ejus aspirábit notus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 18 Vox tonítrui ejus verberávit terram, tempéstas aquilónis, et congregátio spíritus: +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 19 et sicut avis depónens ad sedéndum, aspérgit nivem, et sicut locústa demérgens descénsus ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 20 Pulchritúdinem candóris ejus admirábitur óculus, et super imbrem ejus expavéscet cor. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 21 Gelu sicut salem effúndet super terram: et dum geláverit, fiet tamquam cacúmina tríbuli. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 22 Frígidus ventus áquilo flavit, et gelávit crystállus ab aqua: super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aquis: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 23 et devorábit montes, et exúret desértum, et extínguet víride, sicut igne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 24 Medicína ómnium in festinatióne nébulæ: et ros óbvians ab ardóre veniénti húmilem effíciet eum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 25 In sermóne ejus síluit ventus, et cogitatióne sua placávit abýssum: et plantávit in illa Dóminus ínsulas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 26 Qui návigant mare enárrent perícula ejus, et audiéntes áuribus nostris admirábimur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 27 Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera, et ómnium pécorum, et creatúra belluárum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 28 Propter ipsum confirmátus est itíneris finis, et in sermóne ejus compósita sunt ómnia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 29 Multa dicémus, et deficiémus in verbis: consummátio autem sermónum ipse est in ómnibus. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 30 Gloriántes ad quid valébimus? ipse enim omnípotens super ómnia ópera sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 31 Terríbilis Dóminus, et magnus veheménter, et mirábilis poténtia ipsíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 32 Glorificántes Dóminum quantumcúmque potuéritis, supervalébit enim adhuc: et admirábilis magnificéntia ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 33 Benedicéntes Dóminum, exaltáte illum quantum potéstis: major enim est omni laude. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 34 Exaltántes eum, replémini virtúte, ne laborétis, non enim comprehendétis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 35 Quis vidébit eum et enarrábit? et quis magnificábit eum sicut est ab inítio? +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 36 Multa abscóndita sunt majóra his: pauca enim vídimus óperum ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 43 37 Ómnia autem Dóminus fecit, et pie agéntibus dedit sapiéntiam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 1 Laudémus viros gloriósos, et paréntes nostros in generatióne sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 2 Multam glóriam fecit Dóminus: magnificéntia sua a sǽculo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 3 Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 4 et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba: +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 5 in perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scripturárum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 6 hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes, pacificántes in dómibus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 7 Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 8 Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 9 Et sunt quorum non est memória: periérunt quasi qui non fúerint: et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 10 Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 11 Cum sémine eórum pérmanent bona: +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 12 hæréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 13 et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 14 Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 15 Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 16 Enoch plácuit Deo, et translátus est in paradísum, ut det géntibus pœniténtiam. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 17 Noe invéntus est perféctus, justus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 18 Ídeo dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 19 Testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri possit dilúvio omnis caro. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 20 Ábraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invéntus símilis illi in glória: qui conservávit legem Excélsi, et fuit in testaménto cum illo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 21 In carne ejus stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 22 Ídeo jurejurándo dedit illi glóriam in gente sua, créscere illum quasi terræ cúmulum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 23 et ut stellas exaltáre semen ejus, et hæreditáre illos a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos terræ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 24 Et in Ísaac eódem modo fecit, propter Ábraham patrem ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 25 Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus, et testaméntum confirmávit super caput Jacob. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 26 Agnóvit eum in benedictiónibus suis, et dedit illi hæreditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim. +Ecclesiasticus Ecclus 26 44 27 Et conservávit illi hómines misericórdiæ, inveniéntes grátiam in óculis omnis carnis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 1 Diléctus Deo et homínibus Móyses, cujus memória in benedictióne est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 2 Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 3 Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 4 In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 5 Audívit enim eum, et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 6 Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, docére Jacob testaméntum suum, et judícia sua Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 7 Excélsum fecit Áaron fratrem ejus, et símilem sibi, de tribu Levi. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 8 Státuit ei testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória: +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 9 et circumcínxit eum zona glóriæ, et índuit eum stolam glóriæ, et coronávit eum in vasis virtútis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 10 Circúmpedes, et femorália, et humerále pósuit ei: et cinxit illum tintinnábulis áureis plúrimis in gyro: +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 11 dare sónitum in incéssu suo, audítum fácere sónitum in templo in memóriam fíliis gentis suæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 12 Stolam sanctam auro, et hyacíntho, et púrpura, opus téxtile viri sapiéntis, judício et veritáte prǽditi: +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 13 torto cocco opus artíficis gemmis pretiósis figurátis in ligatúra auri, et ópere lapidárii sculptis, in memóriam secúndum númerum tríbuum Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 14 Coróna áurea super mitram ejus expréssa signo sanctitátis, et glória honóris: opus virtútis, et desidéria oculórum ornáta. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 15 Sic pulchra ante ipsum non fuérunt tália usque ad oríginem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 16 Non est indútus illa alienígena áliquis, sed tantum fílii ipsíus soli, et nepótes ejus per omne tempus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 17 Sacrifícia ipsíus consúmpta sunt igne quotídie. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 18 Complévit Móyses manus ejus, et unxit illum óleo sancto. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 19 Factum est illi in testaméntum ætérnum, et sémini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdótio, et habére laudem, et glorificáre pópulum suum in nómine ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 20 Ipsum elégit ab omni vivénte, offérre sacrifícium Deo, incénsum, et bonum odórem, in memóriam placáre pro pópulo suo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 21 et dedit illi in præcéptis suis potestátem, in testaméntis judiciórum: docére Jacob testimónia, et in lege sua lucem dare Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 22 Quia contra illum stetérunt aliéni, et propter invídiam circumdedérunt illum hómines in desérto, qui erant cum Dathan et Abíron, et congregátio Core in iracúndia. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 23 Vidit Dóminus Deus, et non plácuit illi, et consúmpti sunt in ímpetu iracúndiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 24 Fecit illis monstra, et consúmpsit illos in flamma ignis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 25 Et áddidit Áaron glóriam, et dedit illi hæreditátem, et primítias frugum terræ divísit illi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 26 Panem ipsis in primis parávit in satietátem: nam et sacrifícia Dómini edent, quæ dedit illi et sémini ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 27 Céterum in terra gentes non hæreditábit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæréditas. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 28 Phínees, fílius Eleázari, tértius in glória est, imitándo eum in timóre Dómini, b +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 29 et stare in reveréntia gentis: in bonitáte et alacritáte ánimæ suæ plácuit Deo pro Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 30 Ídeo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum et gentis suæ, ut sit illi et sémini ejus sacerdótii dígnitas in ætérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 45 31 Et testaméntum David regi fílio Jesse de tribu Juda, hæréditas ipsi et sémini ejus: ut daret sapiéntiam in cor nostrum, judicáre gentem suam in justítia, ne aboleréntur bona ipsórum: et glóriam ipsórum in gentem eórum ætérnam fecit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 1 Fortis in bello Jesus Nave, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit magnus secúndum nomen suum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 2 máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgéntes hostes, ut consequerétur hæreditátem Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 3 Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas, et jactándo contra civitátes rhomphǽas! +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 4 Quis ante illum sic réstitit? nam hostes ipse Dóminus perdúxit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 5 An non in iracúndia ejus impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo? +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 6 Invocávit Altíssimum poténtem, in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grándinis virtútis valde fortis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 7 Ímpetum fecit contra gentem hostílem, et in descénsu pérdidit contrários: +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 8 ut cognóscant gentes poténtiam ejus, quia contra Deum pugnáre non est fácile. Et secútus est a tergo poténtis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 9 et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse, et Caleb fílius Jéphone, stare contra hostem, et prohibére gentem a peccátis, et perfríngere murmur malítiæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 10 Et ipsi duo constitúti a perículo liberáti sunt a número sexcentórum míllium péditum, indúcere illos in hæreditátem, in terram quæ manat lac et mel. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 11 Et dedit Dóminus ipsi Caleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi virtus, ut ascénderet in excélsum terræ locum, et semen ipsíus obtínuit hæreditátem, b +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 12 ut vidérent omnes fílii Israël quia bonum est óbsequi sancto Deo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 13 Et júdices sínguli suo nómine, quorum non est corrúptum cor, qui non avérsi sunt a Dómino, +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 14 ut sit memória illórum in benedictióne, et ossa eórum púllulent de loco suo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 15 et nomen eórum permáneat in ætérnum, pérmanens ad fílios illórum, sanctórum virórum glória. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 16 Diléctus a Dómino Deo suo Sámuel, prophéta Dómini, renovávit impérium, et unxit príncipes in gente sua. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 17 In lege Dómini congregatiónem judicávit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probátus est prophéta, +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 18 et cógnitus est in verbis suis fidélis, quia vidit Deum lucis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 19 Et invocávit Dóminum omnipoténtem, in oppugnándo hostes circumstántes úndique, in oblatióne agni invioláti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 20 Et intónuit de cælo Dóminus, et in sónitu magno audítam fecit vocem suam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 21 et contrívit príncipes Tyriórum, et omnes duces Philísthiim: +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 22 et ante tempus finis vitæ suæ et sǽculi, testimónium prǽbuit in conspéctu Dómini et christi: pecúnias et usque ad calceaménta ab omni carne non accépit, et non accusávit illum homo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 46 23 Et post hoc dormívit: et notum fecit regi, et osténdit illi finem vitæ suæ: et exaltávit vocem suam de terra in prophetía, delére impietátem gentis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 1 Post haec surréxit Nathan, prophéta in diébus David. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 2 Et quasi adeps separátus a carne, sic David a fíliis Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 3 Cum leónibus lusit quasi cum agnis, et in ursis simíliter fecit sicut in agnis óvium, in juventúte sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 4 Numquid non occídit gigántem, et ábstulit oppróbrium de gente? +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 5 In tolléndo manum, saxo fundæ dejécit exsultatiónem Góliæ: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 6 nam invocávit Dóminum omnipoténtem, et dedit in déxtera ejus tóllere hóminem fortem in bello, et exaltáre cornu gentis suæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 7 Sic in decem míllibus glorificávit eum: et laudávit eum in benedictiónibus Dómini, in offeréndo illi corónam glóriæ: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 8 contrívit enim inimícos úndique, et extirpávit Philísthiim contrários usque in hodiérnum diem: contrívit cornu ipsórum usque in ætérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 9 In omni ópere dedit confessiónem Sancto, et Excélso in verbo glóriæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 10 De omni corde suo laudávit Dóminum: et diléxit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimícos poténtiam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 11 et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 12 Et dedit in celebratiónibus decus, et ornávit témpora usque ad consummatiónem vitæ, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 13 Dóminus purgávit peccáta ipsíus, et exaltávit in ætérnum cornu ejus: et dedit illi testaméntum regni, et sedem glóriæ in Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 14 Post ipsum surréxit fílius sensátus, et propter illum dejécit omnem poténtiam inimicórum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 15 Sálomon imperávit in diébus pacis, cui subjécit Deus omnes hostes, ut cónderet domum in nómine suo, et paráret sanctitátem in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in juventúte tua, +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 16 et implétus es, quasi flumen, sapiéntia, et terram retéxit ánima tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 17 Et replésti in comparatiónibus ænígmata: ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 18 In cantilénis, et provérbiis, et comparatiónibus, et interpretatiónibus, mirátæ sunt terræ: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 19 et in nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israël. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 20 Collegísti quasi auricálcum aurum, et ut plumbum complésti argéntum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 21 et inclinásti fémora tua muliéribus: potestátem habuísti in córpore tuo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 22 Dedísti máculam in glória tua, et profanásti semen tuum, indúcere iracúndiam ad líberos tuos, et incitári stultítiam tuam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 23 ut fáceres impérium bipartítum, et ex Éphraim imperáre impérium durum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 24 Deus autem non derelínquet misericórdiam suam: et non corrúmpet, nec delébit ópera sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui, et semen ejus qui díligit Dóminum non corrúmpet. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 25 Dedit autem réliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 26 Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 27 Et derelíquit post se de sémine suo, gentis stultítiam, +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 28 et imminútum a prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 29 et Jeróboam fílium Nabat, qui peccáre fecit Israël, et dedit viam peccándi Éphraim: et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 30 Valde avertérunt illos a terra sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 47 31 Et quæsívit omnes nequítias, usque dum perveníret ad illos defénsio, et ab ómnibus peccátis liberávit eos. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 1 Et surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 2 Qui indúxit in illos famem: et irritántes illum invídia sua pauci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 3 Verbo Dómini contínuit cælum, et dejécit de cælo ignem ter. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 4 Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi? +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 5 qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis, in verbo Dómini Dei: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 6 qui dejecísti reges ad pernícem, et confregísti fácile poténtiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 7 qui audis in Sina judícium, et in Horeb judícia defensiónis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 8 qui ungis reges ad pœniténtiam, et prophétas facis successóres post te: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 9 qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 10 qui scriptus es in judíciis témporum, leníre iracúndiam Dómini, conciliáre cor patris ad fílium, et restitúere tribus Jacob. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 11 Beáti sunt qui te vidérunt, et in amicítia tua decoráti sunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 12 Nam nos vita vívimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 13 Elías quidem in túrbine tectus est, et in Eliséo complétus est spíritus ejus: in diébus suis non pertímuit príncipem, et poténtia nemo vicit illum: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 14 nec superávit illum verbum áliquod, et mórtuum prophetávit corpus ejus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabília operátus est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 16 In ómnibus istis non pœnítuit pópulus, et non recessérunt a peccátis suis, usque dum ejécti sunt de terra sua, et dispérsi sunt in omnem terram: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 17 et relícta est gens perpáuca, et princeps in domo David. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 18 Quidam ipsórum fecérunt quod placéret Deo: álii autem multa commisérunt peccáta. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 19 Ezechías munívit civitátem suam, et indúxit in médium ipsíus aquam: et fodit ferro rupem, et ædificávit ad aquam púteum. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 20 In diébus ipsíus ascéndit Sennácherib, et misit Rábsacen, et sústulit manum suam contra illos: et éxtulit manum suam in Sion, et supérbus factus est poténtia sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 21 Tunc mota sunt corda et manus ipsórum: et doluérunt quasi parturiéntes mulíeres. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 22 Et invocavérunt Dóminum misericórdem, et expandéntes manus suas extulérunt ad cælum: et Sanctus, Dóminus Deus, audívit cito vocem ipsórum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 23 Non est commemorátus peccatórum illórum, neque dedit illos inimícis suis: sed purgávit eos in manu Isaíæ sancti prophétæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 24 Dejécit castra Assyriórum, et contrívit illos ángelus Dómini: +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 25 nam fecit Ezechías quod plácuit Deo, et fórtiter ivit in via David patris sui, quam mandávit illi Isaías, prophéta magnus, et fidélis in conspéctu Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 26 In diébus ipsíus retro rédiit sol, et áddidit regi vitam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 27 Spíritu magno vidit última, et consolátus est lugéntes in Sion usque in sempitérnum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 48 28 Osténdit futúra, et abscóndita ántequam evenírent. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 1 Memória Josíæ in compositiónem odóris facta opus pigmentárii. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 2 In omni ore quasi mel indulcábitur ejus memória, et ut música in convívio vini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 3 Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 4 Et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus, et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 5 Præter David et Ezechíam et Josíam, omnes peccátum commisérunt: +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 6 nam reliquérunt legem Altíssimi reges Juda, et contempsérunt timórem Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 7 Dedérunt enim regnum suum áliis, et glóriam suam alienígenæ genti. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 8 Incendérunt eléctam sanctitátis civitátem, et desértas fecérunt vias ipsíus in manu Jeremíæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 9 Nam male tractavérunt illum qui a ventre matris consecrátus est prophéta, evértere, et erúere, et pérdere, et íterum ædificáre, et renováre: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 10 Ezéchiel, qui vidit conspéctum glóriæ quam osténdit illi in curru chérubim. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 11 Nam commemorátus est inimicórum in imbre, benefácere illis qui ostendérunt rectas vias. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 12 Et duódecim prophetárum ossa púllulent de loco suo: nam corroboravérunt Jacob, et redemérunt se in fide virtútis. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 13 Quómodo amplificémus Zoróbabel? nam et ipse quasi signum in déxtera manu: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 14 sic et Jesum fílium Jósedec, qui in diébus suis ædificavérunt domum, et exaltavérunt templum sanctum Dómino, parátum in glóriam sempitérnam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 15 Et Nehemías in memóriam multi témporis, qui eréxit nobis muros evérsos, et stare fecit portas et seras, qui eréxit domos nostras. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse recéptus est a terra: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmaméntum gentis, rector fratrum, stabiliméntum pópuli: +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 18 et ossa ipsíus visitáta sunt, et post mortem prophetavérunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 49 19 Seth et Sem apud hómines glóriam adépti sunt, et super omnem ánimam in orígine Adam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 1 Simon, Oníæ fílius, sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 2 Templi étiam altitúdo ab ipso fundáta est, duplex ædificátio, et excélsi paríetes templi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 3 In diébus ipsíus emanavérunt pútei aquárum, et quasi mare adimpléti sunt supra modum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 4 Qui curávit gentem suam, et liberávit eam a perditióne: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 5 qui præváluit amplificáre civitátem, qui adéptus est glóriam in conversatióne gentis, et ingréssum domus et átrii amplificávit. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 6 Quasi stella matutína in médio nébulæ, et quasi luna plena, in diébus suis lucet: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 7 et quasi sol refúlgens, sic ille effúlsit in templo Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 8 Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis, et quasi lília quæ sunt in tránsitu aquæ, et quasi thus rédolens in diébus æstátis: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 9 quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 10 quasi vas auri sólidum, ornátum omni lápide pretióso: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 11 quasi olíva púllulans, et cypréssus in altitúdinem se extóllens, in accipiéndo ipsum stolam glóriæ, et vestíri eum in consummatiónem virtútis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 12 In ascénsu altáris sancti glóriam dedit sanctitátis amíctum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 13 In accipiéndo autem partes de manu sacerdótum, et ipse stans juxta aram: et circa illum coróna fratrum: quasi plantátio cedri in monte Líbano, b +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 14 sic circa illum stetérunt quasi rami palmæ: et omnes fílii Áaron in glória sua. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 15 Oblátio autem Dómini in mánibus ipsórum coram omni synagóga Israël: et consummatióne fungens in ara, amplificáre oblatiónem excélsi Regis, +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 16 porréxit manum suam in libatióne, et libávit de sánguine uvæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 17 Effúdit in fundaménto altáris odórem divínum excélso Príncipi. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 18 Tunc exclamavérunt fílii Áaron, in tubis productílibus sonuérunt: et audítam fecérunt vocem magnam in memóriam coram Deo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 19 Tunc omnis pópulus simul properavérunt, et cecidérunt in fáciem super terram, adoráre Dóminum Deum suum, et dare preces omnipoténti Deo excélso. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 20 Et amplificavérunt psalléntes in vócibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitátis plenus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 21 Et rogávit pópulus Dóminum excélsum in prece, usque dum perféctus est honor Dómini, et munus suum perfecérunt. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 22 Tunc descéndens, manus suas éxtulit in omne congregatiónem filiórum Israël, dare glóriam Deo a lábiis suis, et in nómine ipsíus gloriári: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 23 et iterávit oratiónem suam, volens osténdere virtútem Dei. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 24 Et nunc oráte Deum ómnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobíscum secúndum suam misericórdiam: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 25 det nobis jucunditátem cordis, et fíeri pacem in diébus nostris in Israël per dies sempitérnos: +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 26 crédere Israël nobíscum esse Dei misericórdiam, ut líberet nos in diébus suis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 27 Duas gentes odit ánima mea: tértia autem non est gens quam óderim: b +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 28 qui sedent in monte Seir, et Philísthiim, et stultus pópulus qui hábitat in Síchimis. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 29 Doctrínam sapiéntiæ et disciplínæ scripsit in códice isto Jesus, fílius Sirach, Jerosolymíta, qui renovávit sapiéntiam de corde suo. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 30 Beátus qui in istis versátur bonis: qui ponit illa in corde suo, sápiens erit semper. +Ecclesiasticus Ecclus 26 50 31 Si enim haec fécerit, ad ómnia valébit, quia lux Dei vestígium ejus est. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 1 Orátio Jesu fílii Sirach. Confitébor tibi, Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 2 Confitébor nómini tuo, quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 3 et liberásti corpus meum a perditióne: a láqueo linguæ iníquæ, et a lábiis operántium mendácium: et in conspéctu astántium factus es mihi adjútor. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 4 Et liberásti me, secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui, a rugiéntibus præparátis ad escam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 5 de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum quæ circumdedérunt me; +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 6 a pressúra flammæ quæ circumdédit me, et in médio ignis non sum æstuátus; +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 7 de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 8 Laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum, +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 9 et vita mea appropínquans erat in inférno deórsum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 10 Circumdedérunt me úndique, et non erat qui adjuváret: respíciens eram ad adjutórium hóminum, et non erat. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 11 Memorátus sum misericórdiæ tuæ Dómine, et operatiónis tuæ, quæ a sǽculo sunt: +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 12 quóniam éruis sustinéntes te, Dómine, et líberas eos de mánibus géntium. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 13 Exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecátus sum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 14 Invocávi Dóminum patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum, sine adjutório. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 15 Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne: et exaudíta est orátio mea, +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 16 et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 17 Proptérea confitébor, et laudem dicam tibi, et benedícam nómini Dómini. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 18 Cum adhuc júnior essem, priúsquam oberrárem, quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea. b +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 19 Ante templum postulábam pro illis, et usque in novíssimis inquíram eam: et efflóruit tamquam præcox uva. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 20 Lætátum est cor meum in ea: ambulávit pes meus iter rectum: a juventúte mea investigábam eam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 21 Inclinávi módico aurem meam, et excépi illam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 22 Multam invéni in meípso sapiéntiam, et multum proféci in ea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 23 Danti mihi sapiéntiam dabo glóriam: +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 24 consiliátus sum enim ut fácerem illam. Zelátus sum bonum, et non confúndar. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 25 Colluctáta est ánima mea in illa, et in faciéndo eam confirmátus sum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 26 Manus meas exténdi in altum, et insipiéntiam ejus luxi; +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 27 ánimam meam diréxi ad illam, et in agnitióne invéni eam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 28 Possédi cum ipsa cor ab inítio: propter hoc, non derelínquar. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 29 Venter meus conturbátus est quæréndo illam: proptérea bonam possidébo possessiónem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 30 Dedit mihi Dóminus linguam mercédem meam, et in ipsa laudábo eum. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 31 Appropiáte ad me, indócti, et congregáte vos in domum disciplínæ. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 32 Quid adhuc retardátis? et quid dícitis in his? ánimæ vestræ sítiunt veheménter. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 33 Apérui os meum, et locútus sum: Comparáte vobis sine argénto, +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 34 et collum vestrum subjícite jugo: et suscípiat ánima vestra disciplínam: in próximo est enim inveníre eam. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 35 Vidéte óculis vestris, quia módicum laborávi, et invéni mihi multam réquiem. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 36 Assúmite disciplínam in multo número argénti, et copiósum aurum possidéte in ea. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 37 Lætétur ánima vestra in misericórdia ejus, et non confundémini in laude ipsíus. +Ecclesiasticus Ecclus 26 51 38 Operámini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercédem vestram in témpore suo. b +# Isaías Isa Prophetia Isaíæ +Isaías Isa 23 1 1 Vísio Isaíæ, fílii Amos, quam vidit super Judam et Jerúsalem, in diébus Ozíæ, Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda. +Isaías Isa 23 1 2 Audíte, cæli, et áuribus pércipe, terra, quóniam Dóminus locútus est. Fílios enutrívi, et exaltávi; ipsi autem sprevérunt me. +Isaías Isa 23 1 3 Cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui; Israël autem me non cognóvit, et pópulus meus non intelléxit. +Isaías Isa 23 1 4 Vae genti peccatríci, pópulo gravi iniquitáte, sémini nequam, fíliis scelerátis! dereliquérunt Dóminum; blasphemavérunt Sanctum Israël; abalienáti sunt retrórsum. +Isaías Isa 23 1 5 Super quo percútiam vos ultra, addéntes prævaricatiónem? omne caput lánguidum, et omne cor mœrens. +Isaías Isa 23 1 6 A planta pedis usque ad vérticem, non est in eo sánitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligáta, nec curáta medicámine, neque fota óleo. +Isaías Isa 23 1 7 Terra vestra desérta; civitátes vestræ succénsæ igni: regiónem vestram coram vobis aliéni dévorant, et desolábitur sicut in vastitáte hostíli. +Isaías Isa 23 1 8 Et derelinquétur fília Sion ut umbráculum in vínea, et sicut tugúrium in cucumerário, et sicut cívitas quæ vastátur. +Isaías Isa 23 1 9 Nisi Dóminus exercítuum reliquísset nobis semen, quasi Sódoma fuissémus, et quasi Gomórrha símiles essémus. +Isaías Isa 23 1 10 Audíte verbum Dómini, príncipes Sodomórum; percípite áuribus legem Dei nostri, pópulus Gomórrhæ. b +Isaías Isa 23 1 11 Quo mihi multitúdinem victimárum vestrárum? dicit Dóminus. Plenus sum: holocáusta aríetum, et ádipem pínguium, et sánguinem vitulórum et agnórum et hircórum, nólui. +Isaías Isa 23 1 12 Cum venirétis ante conspéctum meum, quis quæsívit haec de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis? +Isaías Isa 23 1 13 Ne offerátis ultra sacrifícium frustra: incénsum abominátio est mihi. Neoméniam et sábbatum, et festivitátes álias, non feram; iníqui sunt cœtus vestri. +Isaías Isa 23 1 14 Caléndas vestras, et solemnitátes vestras odívit ánima mea: facta sunt mihi molésta; laborávi sústinens. +Isaías Isa 23 1 15 Et cum extendéritis manus vestras, avértam óculos meos a vobis, et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam: manus enim vestræ sánguine plenæ sunt. +Isaías Isa 23 1 16 Lavámini, mundi estóte; auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis: quiéscite ágere pervérse, +Isaías Isa 23 1 17 díscite benefácere; quǽrite judícium, subveníte opprésso, judicáte pupíllo, deféndite víduam. Et veníte, et argúite me, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 1 18 Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana alba erunt. b +Isaías Isa 23 1 19 Si voluéritis, et audiéritis me, bona terræ coméditis. +Isaías Isa 23 1 20 Quod si noluéritis, et me ad iracúndiam provocavéritis, gládius devorábit vos, quia os Dómini locútum est. +Isaías Isa 23 1 21 Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena judícii? justítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ. +Isaías Isa 23 1 22 Argéntum tuum versum est in scóriam; vinum tuum mistum est aqua. +Isaías Isa 23 1 23 Príncipes tui infidéles, sócii furum. Omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes. Pupíllo non júdicant, et causa víduæ non ingréditur ad illos. +Isaías Isa 23 1 24 Propter hoc ait Dóminus, Deus exercítuum, Fortis Israël: Heu! consolábor super hóstibus meis, et vindicábor de inimícis meis. b +Isaías Isa 23 1 25 Et convértam manum meam ad te, et éxcoquam ad puram scóriam tuam, et áuferam omne stannum tuum. +Isaías Isa 23 1 26 Et restítuam júdices tuos ut fuérunt prius, et consiliários tuos sicut antíquitus; post haec vocáberis cívitas justi, urbs fidélis. +Isaías Isa 23 1 27 Sion in judício redimétur, et redúcent eam in justítia. +Isaías Isa 23 1 28 Et cónteret sceléstos, et peccatóres simul; et qui dereliquérunt Dóminum consuméntur. +Isaías Isa 23 1 29 Confundéntur enim ab idólis quibus sacrificavérunt, et erubescétis super hortis quos elegerátis, +Isaías Isa 23 1 30 cum fuéritis velut quercus defluéntibus fóliis, et velut hortus absque aqua. +Isaías Isa 23 1 31 Et erit fortitúdo vestra ut favílla stuppæ, et opus vestrum quasi scintílla, et succendétur utrúmque simul, et non erit qui extínguat. +Isaías Isa 23 2 1 Verbum quod vidit Isaías, fílius Amos, super Juda et Jerúsalem. +Isaías Isa 23 2 2 Et erit in novíssimis diébus: præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, +Isaías Isa 23 2 3 et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob; et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus, quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. +Isaías Isa 23 2 4 Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos; et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœ́lium. +Isaías Isa 23 2 5 Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini. +Isaías Isa 23 2 6 Projecísti enim pópulum tuum, domum Jacob, quia repléti sunt ut olim, et augéres habuérunt ut Philísthiim, et púeris aliénis adhæsérunt. b +Isaías Isa 23 2 7 Repléta est terra argénto et auro, et non est finis thesaurórum ejus. +Isaías Isa 23 2 8 Et repléta est terra ejus equis, et innumerábiles quadrígæ ejus. Et repléta est terra ejus idólis; opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum. +Isaías Isa 23 2 9 Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir; ne ergo dimíttas eis. +Isaías Isa 23 2 10 Ingrédere in petram, et abscóndere in fossa humo a fácie timóris Dómini, et a glória majestátis ejus. b +Isaías Isa 23 2 11 Óculi sublímes hóminis humiliáti sunt, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa. +Isaías Isa 23 2 12 Quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum, et excélsum, et super omnem arrogántem, et humiliábitur; +Isaías Isa 23 2 13 et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas, et super omnes quercus Basan, +Isaías Isa 23 2 14 et super omnes montes excélsos, et super omnes colles elevátos, +Isaías Isa 23 2 15 et super omnem turrim excélsam, et super omnem murum munítum, +Isaías Isa 23 2 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, +Isaías Isa 23 2 17 et incurvábitur sublímitas hóminum, et humiliábitur altitúdo virórum, et elevábitur Dóminus solus in die illa; +Isaías Isa 23 2 18 et idóla pénitus conteréntur; +Isaías Isa 23 2 19 et introíbunt in spelúncas petrárum, et in vorágines terræ, a fácie formídinis Dómini et a glória majestátis ejus, cum surréxerit percútere terram. +Isaías Isa 23 2 20 In die illa projíciet homo idóla argénti sui, et simulácra auri sui, quæ fécerat sibi ut adoráret, talpas et vespertiliónes. +Isaías Isa 23 2 21 Et ingréditur scissúras petrárum et in cavérnas saxórum, a fácie formídinis Dómini, et a glória majestátis ejus, cum surréxerit percútere terram. +Isaías Isa 23 2 22 Quiéscite ergo ab hómine, cujus spíritus in náribus ejus est, quia excélsus reputátus est ipse. +Isaías Isa 23 3 1 Ecce enim Dominátor, Dóminus exercítuum, áuferet a Jerúsalem et a Juda válidum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ; +Isaías Isa 23 3 2 fortem, et virum bellatórem, júdicem, et prophétam, et aríolum, et senem; +Isaías Isa 23 3 3 príncipem super quinquagínta, et honorábilem vultu et consiliárium, et sapiéntem de architéctis, et prudéntem elóquii mýstici. +Isaías Isa 23 3 4 Et dabo púeros príncipes eórum, et effemináti dominabúntur eis; +Isaías Isa 23 3 5 et írruet pópulus, vir ad virum, et unusquísque ad próximum suum; tumultuábitur puer contra senem, et ignóbilis contra nóbilem. +Isaías Isa 23 3 6 Apprehéndet enim vir fratrem suum, domésticum patris sui: Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem haec sub manu tua. +Isaías Isa 23 3 7 Respondébit in die illa, dicens: Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum: nolíte constitúere me príncipem pópuli. +Isaías Isa 23 3 8 Ruit enim Jerúsalem, et Judas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos majestátis ejus. +Isaías Isa 23 3 9 Agnítio vultus eórum respóndit eis; et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt, nec abscondérunt. Vae ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! +Isaías Isa 23 3 10 Dícite justo quóniam bene, quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. b +Isaías Isa 23 3 11 Vae ímpio in malum! retribútio enim mánuum ejus fiet ei. +Isaías Isa 23 3 12 Pópulum meum exactóres sui spoliavérunt, et mulíeres dominátæ sunt eis. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt, et viam gréssuum tuórum díssipant. +Isaías Isa 23 3 13 Stat ad judicándum Dóminus, et stat ad judicándos pópulos. +Isaías Isa 23 3 14 Dóminus ad judícium véniet cum sénibus pópuli sui, et princípibus ejus; vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in domo vestra. +Isaías Isa 23 3 15 Quare attéritis pópulum meum, et fácies páuperum commólitis? dicit Dóminus Deus exercítuum. +Isaías Isa 23 3 16 Et dixit Dóminus: Pro eo quod elevátæ sunt fíliæ Sion, et ambulavérunt exténto collo, et nútibus oculórum ibant, et plaudébant, ambulábant pédibus suis, et compósito gradu incedébant; b +Isaías Isa 23 3 17 decalvábit Dóminus vérticem filiárum Sion, et Dóminus crinem eárum nudábit. +Isaías Isa 23 3 18 In die illa áuferet Dóminus ornaméntum calceaméntum, +Isaías Isa 23 3 19 et lúnulas, et torques, et monília, et armíllas, et mitras, +Isaías Isa 23 3 20 et discriminália, et periscélidas, et murénulas, et olfactoríola, et ináures, +Isaías Isa 23 3 21 et ánnulos, et gemmas in fronte pendéntes, +Isaías Isa 23 3 22 et mutatória, et pallíola, et linteámina, et acus, +Isaías Isa 23 3 23 et spécula, et síndones, et vittas, et therístra. +Isaías Isa 23 3 24 Et erit pro suávi odóre fœtor, et pro zona funículus, et pro crispánti crine calvítium, et pro fáscia pectoráli cilícium. +Isaías Isa 23 3 25 Pulchérrimi quoque viri tui gládio cadent, et fortes tui in prœ́lio. b +Isaías Isa 23 3 26 Et mœrébunt atque lugébunt portæ ejus, et desoláta in terra sedébit. +Isaías Isa 23 4 1 Et apprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes: Panem nostrum comedémus, et vestiméntis nostris operiémur: tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos; aufer oppróbrium nostrum. +Isaías Isa 23 4 2 In die illa, erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ sublímis, et exsultátio his qui salváti fúerint de Israël. b +Isaías Isa 23 4 3 Et erit: omnis qui relíctus fúerit in Sion, et resíduus in Jerúsalem, Sanctus vocábitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerúsalem. +Isaías Isa 23 4 4 Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii, et spíritu ardóris. +Isaías Isa 23 4 5 Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem et fumum, et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. +Isaías Isa 23 4 6 Et tabernáculum erit in umbráculum, diéi ab æstu, et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia. +Isaías Isa 23 5 1 Cantábo dilécto meo cánticum patruélis mei víneæ suæ. Vínea facta est dilécto meo in cornu fílio ólei. +Isaías Isa 23 5 2 Et sepívit eam, et lápides elégit ex illa, et plantávit eam eléctam; et ædificávit turrim in médio ejus, et tórcular exstrúxit in ea; et exspectávit ut fáceret uvas, et fecit labrúscas. +Isaías Isa 23 5 3 Nunc ergo, habitatóres Jerúsalem et viri Juda, judicáte inter me et víneam meam. +Isaías Isa 23 5 4 Quid est quod débui ultra fácere víneæ meæ, et non feci ei? an quod exspectávi ut fáceret uvas, et fecit labrúscas? +Isaías Isa 23 5 5 Et nunc osténdam vobis quid ego fáciam víneæ meæ: áuferam sepem ejus, et erit in direptiónem; díruam macériam ejus, et erit in conculcatiónem. +Isaías Isa 23 5 6 Et ponam eam desértam; non putábitur et non fodiétur: et ascéndent vepres et spinæ, et núbibus mandábo ne pluant super eam imbrem. +Isaías Isa 23 5 7 Vínea enim Dómini exercítuum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectábile: et exspectávi ut fáceret judícium, et ecce iníquitas; et justítiam, et ecce clamor. +Isaías Isa 23 5 8 Vae qui conjúngitis domum ad domum, et agrum agro copulátis usque ad términum loci! Numquid habitábitis vos soli in médio terræ? b +Isaías Isa 23 5 9 In áuribus meis sunt haec, dicit Dóminus exercítuum; nisi domus multæ desértæ fúerint, grandes et pulchræ, absque habitatóre. +Isaías Isa 23 5 10 Decem enim júgera vineárum fácient lagúnculam unam, et trigínta módii seméntis fácient módios tres. +Isaías Isa 23 5 11 Vae qui consúrgitis mane ad ebrietátem sectándam, et potándum usque ad vésperam, ut vino æstuétis! +Isaías Isa 23 5 12 Cíthara, et lyra, et týmpanum, et tíbia, et vinum in convíviis vestris; et opus Dómini non respícitis, nec ópera mánuum ejus considerátis. +Isaías Isa 23 5 13 Proptérea captívus ductus est pópulus meus, quia non hábuit sciéntiam, et nóbiles ejus interiérunt fame, et multitúdo ejus siti exáruit. +Isaías Isa 23 5 14 Proptérea dilatávit inférnus ánimam suam, et apéruit os suum absque ullo término; et descéndent fortes ejus, et pópulus ejus, et sublímes gloriosíque ejus, ad eum. +Isaías Isa 23 5 15 Et incurvábitur homo, et humiliábitur vir, et óculi sublímium depriméntur. +Isaías Isa 23 5 16 Et exaltábitur Dóminus exercítuum in judício; et Deus sanctus sanctificábitur in justítia. +Isaías Isa 23 5 17 Et pascéntur agni juxta órdinem suum, et desérta in ubertátem versa ádvenæ cómedent. +Isaías Isa 23 5 18 Vae qui tráhitis iniquitátem in funículis vanitátis, et quasi vínculum plaustri peccátum! b +Isaías Isa 23 5 19 qui dícitis: Festínet, et cito véniat opus ejus, ut videámus; et apprópiet, et véniat consílium sancti Israël, et sciémus illud! +Isaías Isa 23 5 20 Vae qui dícitis malum bonum, et bonum malum; ponéntes ténebras lucem, et lucem ténebras; ponéntes amárum in dulce, et dulce in amárum! +Isaías Isa 23 5 21 Vae qui sapiéntes estis in óculis vestris, et coram vobismetípsis prudéntes. +Isaías Isa 23 5 22 Vae qui poténtes estis ad bibéndum vinum, et viri fortes ad miscéndam ebrietátem! +Isaías Isa 23 5 23 qui justificátis ímpium pro munéribus, et justítiam justi aufértis ab eo! +Isaías Isa 23 5 24 Propter hoc, sicut dévorat stípulam lingua ignis, et calor flammæ exúrit, sic radix eórum quasi favílla erit, et germen eórum ut pulvis ascéndet; abjecérunt enim legem Dómini exercítuum, et elóquium sancti Israël blasphemavérunt. b +Isaías Isa 23 5 25 Ídeo irátus est furor Dómini in pópulum suum, et exténdit manum suam super eum, et percússit eum: et conturbáti sunt montes, et facta sunt morticína eórum quasi stercus in médio plateárum. In his ómnibus non est advérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta. +Isaías Isa 23 5 26 Et elevábit signum in natiónibus procul, et sibilábit ad eum de fínibus terræ: et ecce festínus velóciter véniet. b +Isaías Isa 23 5 27 Non est defíciens neque labórans in eo; non dormitábit, neque dórmiet; neque solvétur cíngulum renum ejus, nec rumpétur corrígia calceaménti ejus. +Isaías Isa 23 5 28 Sagíttæ ejus acútæ, et omnes arcus ejus exténti. Úngulæ equórum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi ímpetus tempestátis. +Isaías Isa 23 5 29 Rugítus ejus ut leónis; rúgiet ut cátuli leónum: et frendet, et tenébit prædam, et amplexábitur, et non erit qui éruat. +Isaías Isa 23 5 30 Et sonábit super eum in die illa sicut sónitus maris: aspiciémus in terram, et ecce ténebræ tribulatiónis, et lux obtenebráta est in calígine ejus. +Isaías Isa 23 6 1 In anno quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum; et ea quæ sub ipso erant replébant templum. +Isaías Isa 23 6 2 Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri; duábus velábant fáciem ejus, et duábus velábant pedes ejus, et duábus volábant. +Isaías Isa 23 6 3 Et clamábant alter ad álterum, et dicébant: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus, Deus exercítuum; plena est omnis terra glória ejus. +Isaías Isa 23 6 4 Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo. +Isaías Isa 23 6 5 Et dixi: Vae mihi, quia tácui, quia vir pollútus lábiis ego sum, et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito, et regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis. b +Isaías Isa 23 6 6 Et volávit ad me unus de séraphim, et in manu ejus cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, +Isaías Isa 23 6 7 et tétigit os meum, et dixit: Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur. +Isaías Isa 23 6 8 Et audívi vocem Dómini dicéntis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. +Isaías Isa 23 6 9 Et dixit: Vade, et dices pópulo huic: Audíte audiéntes, et nolíte intellígere; et vidéte visiónem, et nolíte cognóscere. b +Isaías Isa 23 6 10 Excǽca cor pópuli hujus, et aures ejus ággrava, et óculos ejus claude: ne forte vídeat óculis suis, et áuribus suis áudiat, et corde suo intélligat, et convertátur, et sanem eum. +Isaías Isa 23 6 11 Et dixi: Úsquequo, Dómine? Et dixit: Donec desoléntur civitátes absque habitatóre, et domus sine hómine, et terra relinquétur desérta. +Isaías Isa 23 6 12 Et longe fáciet Dóminus hómines, et multiplicábitur quæ derelícta fúerat in médio terræ. +Isaías Isa 23 6 13 Et adhuc in ea decimátio, et convertétur, et erit in ostensiónem sicut terebínthus, et sicut quercus quæ expándit ramos suos; semen sanctum erit id quod stéterit in ea. +Isaías Isa 23 7 1 Et factum est in diébus Achaz, fílii Jóathan, fílii Ozíæ, regis Juda, ascéndit Rasin, rex Sýriæ, et Phácee, fílius Romelíæ, rex Israël, in Jerúsalem, ad prœliándum contra eam: et non potuérunt +Isaías Isa 23 7 2 debelláre eam. Et nuntiavérunt dómui David, dicéntes: Requiévit Sýria super Éphraim. Et commótum est cor ejus, et cor pópuli ejus, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti. +Isaías Isa 23 7 3 Et dixit Dóminus ad Isaíam: Egrédere in occúrsum Achaz, tu et qui derelíctus est Jasub, fílius tuus, ad extrémum aquædúctus piscínæ superióris in via agri Fullónis; +Isaías Isa 23 7 4 et dices ad eum: Vide ut síleas; noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, in ira furóris Rasin, regis Sýriæ, et fílii Romelíæ; +Isaías Isa 23 7 5 eo quod consílium iníerit contra te Sýria in malum, Éphraim, et fílius Romelíæ, dicéntes: +Isaías Isa 23 7 6 Ascendámus ad Judam, et suscitémus eum, et avellámus eum ad nos, et ponámus regem in médio ejus fílium Tábeel. +Isaías Isa 23 7 7 Hæc dicit Dóminus Deus: Non stabit, et non erit istud; +Isaías Isa 23 7 8 sed caput Sýriæ Damáscus, et caput Damásci Rasin; et adhuc sexagínta et quinque anni, et désinet Éphraim esse pópulus; +Isaías Isa 23 7 9 et caput Éphraim Samaría, et caput Samaríæ fílius Romelíæ. Si non credidéritis, non permanébitis. +Isaías Isa 23 7 10 Et adjécit Dóminus loqui ad Achaz, dicens: b +Isaías Isa 23 7 11 Pete tibi signum a Dómino Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. +Isaías Isa 23 7 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentábo Dóminum. +Isaías Isa 23 7 13 Et dixit: Audíte ergo, domus David. Numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo? +Isaías Isa 23 7 14 Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum: ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. +Isaías Isa 23 7 15 Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum. +Isaías Isa 23 7 16 Quia ántequam sciat puer reprobáre malum et elígere bonum, derelinquétur terra quam tu detestáris a fácie duórum regum suórum. +Isaías Isa 23 7 17 Addúcet Dóminus super te, et super pópulum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venérunt a diébus separatiónis Éphraim a Juda, cum rege Assyriórum. b +Isaías Isa 23 7 18 Et erit in die illa: sibilábit Dóminus muscæ quæ est in extrémo flúminum Ægýpti, et api quæ est in terra Assur; +Isaías Isa 23 7 19 et vénient, et requiéscent omnes in torréntibus vállium, et in cavérnis petrárum, et in ómnibus frutétis, et in univérsis foramínibus. +Isaías Isa 23 7 20 In die illa radet Dóminus in novácula condúcta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriórum, caput et pilos pedum, et barbam univérsam. +Isaías Isa 23 7 21 Et erit in die illa: nútriet homo vaccam boum, et duas oves, +Isaías Isa 23 7 22 et prae ubertáte lactis cómedet butýrum; butýrum enim et mel manducábit omnis qui relíctus fúerit in médio terræ. +Isaías Isa 23 7 23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fúerint mille vites, mille argénteis, in spinas et in vepres erunt. +Isaías Isa 23 7 24 Cum sagíttis et arcu ingrediéntur illuc: vepres enim et spinæ erunt in univérsa terra. +Isaías Isa 23 7 25 Et omnes montes qui in sárculo sarriéntur, non véniet illuc terror spinárum et véprium: et erit in páscua bovis, et in conculcatiónem pécoris. +Isaías Isa 23 8 1 Et dixit Dóminus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hóminis: Velóciter spólia détrahe, cito prædáre. +Isaías Isa 23 8 2 Et adhíbui mihi testes fidéles, Uríam sacerdótem, et Zacharíam, fílium Barachíæ: +Isaías Isa 23 8 3 et accéssi ad prophetíssam, et concépit, et péperit fílium. Et dixit Dóminus ad me: Voca nomen ejus: Accélera spólia detráhere; Festína prædári: +Isaías Isa 23 8 4 quia ántequam sciat puer vocáre patrem suum et matrem suam, auferétur fortitúdo Damásci, et spólia Samaríæ, coram rege Assyriórum. +Isaías Isa 23 8 5 Et adjécit Dóminus loqui ad me adhuc, dicens: b +Isaías Isa 23 8 6 Pro eo quod abjécit pópulus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum siléntio, et assúmpsit magis Rasin, et fílium Romelíæ: +Isaías Isa 23 8 7 propter hoc ecce Dóminus addúcet super eos aquas flúminis fortes et multas, regem Assyriórum, et omnem glóriam ejus, et ascéndet super omnes rivos ejus, et fluet super univérsas ripas ejus; +Isaías Isa 23 8 8 et ibit per Judam, inúndans, et tránsiens: usque ad collum véniet. Et erit exténsio alárum ejus implens latitúdinem terræ tuæ, o Emmánuel! +Isaías Isa 23 8 9 Congregámini, pópuli, et vincímini; et audíte, univérsæ procul terræ: confortámini, et vincímini; accíngite vos, et vincímini. b +Isaías Isa 23 8 10 Iníte consílium, et dissipábitur; loquímini verbum, et non fiet: quia nobíscum Deus. +Isaías Isa 23 8 11 Hæc enim ait Dóminus ad me: Sicut in manu forti erudívit me, ne irem in via pópuli hujus, dicens: +Isaías Isa 23 8 12 Non dicátis: Conjurátio; ómnia enim quæ lóquitur pópulus iste, conjurátio est: et timórem ejus ne timeátis, neque paveátis. +Isaías Isa 23 8 13 Dóminum exercítuum ipsum sanctificáte; ipse pavor vester, et ipse terror vester: +Isaías Isa 23 8 14 et erit vobis in sanctificatiónem; in lápidem autem offensiónis, et in petram scándali, duábus dómibus Israël; in láqueum et in ruínam habitántibus Jerúsalem. +Isaías Isa 23 8 15 Et offéndent ex eis plúrimi, et cadent, et conteréntur, et irretiéntur, et capiéntur. +Isaías Isa 23 8 16 Liga testimónium, signa legem in discípulis meis. +Isaías Isa 23 8 17 Et exspectábo Dóminum qui abscóndit fáciem suam a domo Jacob, et præstolábor eum. +Isaías Isa 23 8 18 Ecce ego et púeri mei quos dedit mihi Dóminus in signum, et in porténtum Israël a Dómino exercítuum, qui hábitat in monte Sion: +Isaías Isa 23 8 19 et cum díxerint ad vos: Quǽrite a pythónibus et a divínis qui strident in incantatiónibus suis: numquid non pópulus a Deo suo requíret, pro vivis a mórtuis? +Isaías Isa 23 8 20 ad legem magis et ad testimónium. Quod si non díxerint juxta verbum hoc, non erit eis matutína lux. +Isaías Isa 23 8 21 Et transíbit per eam, córruet, et esúriet; et cum esuríerit, irascétur. Et maledícet regi suo, et Deo suo, et suscípiet sursum, b +Isaías Isa 23 8 22 et ad terram intuébitur; et ecce tribulátio et ténebræ, dissolútio et angústia, et calígo pérsequens, et non póterit avoláre de angústia sua. +Isaías Isa 23 9 1 Primo témpore alleviáta est terra Zábulon et terra Néphthali: et novíssimo aggraváta est via maris trans Jordánem Galilǽæ géntium. +Isaías Isa 23 9 2 Pópulus qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam; habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. +Isaías Isa 23 9 3 Multiplicásti gentem, et non magnificásti lætítiam. Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe; sicut exsúltant victóres capta præda, quando dívidunt spólia. +Isaías Isa 23 9 4 Jugum enim óneris ejus, et virgam húmeri ejus, et sceptrum exactóris ejus superásti, sicut in die Mádian. +Isaías Isa 23 9 5 Quia omnis violéntia prædátio cum tumúltu, et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis. +Isaías Isa 23 9 6 Párvulus enim natus est nobis, et fílius datus est nobis, et factus est principátus super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, Admirábilis, Consiliárius, Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, Princeps pacis. +Isaías Isa 23 9 7 Multiplicábitur ejus impérium, et pacis non erit finis; super sólium David, et super regnum ejus sedébit, ut confírmet illud et corróboret in judício et justítia, ámodo et usque in sempitérnum: zelus Dómini exercítuum fáciet hoc. +Isaías Isa 23 9 8 Verbum misit Dóminus in Jacob, et cécidit in Israël. b +Isaías Isa 23 9 9 Et sciet omnis pópulus Éphraim, et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes: +Isaías Isa 23 9 10 Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómoros succidérunt, sed cedros immutábimus. +Isaías Isa 23 9 11 Et elevábit Dóminus hostes Rasin super eum, et inimícos ejus in tumúltum vertet. +Isaías Isa 23 9 12 Sýriam ab oriénte, et Philísthiim ab occidénte; et devorábunt Israël toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta. +Isaías Isa 23 9 13 Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt. +Isaías Isa 23 9 14 Et dispérdet Dóminus ab Israël caput et caudam, incurvántem et refrenántem, die una. b +Isaías Isa 23 9 15 Longǽvus et honorábilis, ipse est caput; et prophéta docens mendácium, ipse est cauda. +Isaías Isa 23 9 16 Et erunt qui beatíficant pópulum istum, seducéntes; et qui beatificántur, præcipitáti. +Isaías Isa 23 9 17 Propter hoc super adolescéntulis ejus non lætábitur Dóminus, et pupillórum ejus et viduárum non miserébitur: quia omnis hypócrita est et nequam, et univérsum os locútum est stultítiam; in ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta. +Isaías Isa 23 9 18 Succénsa est enim quasi ignis impíetas: veprem et spinam vorábit, et succendétur in densitáte saltus, et convolvétur supérbia fumi. +Isaías Isa 23 9 19 In ira Dómini exercítuum conturbáta est terra, et erit pópulus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet. +Isaías Isa 23 9 20 Et declinábit ad déxteram, et esúriet; et cómedet ad sinístram, et non saturábitur; unusquísque carnem bráchii sui vorábit: Manásses Éphraim, et Éphraim Manássen; simul ipsi contra Judam. +Isaías Isa 23 9 21 In ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta. +Isaías Isa 23 10 1 Vae qui condunt leges iníquas, et scribéntes injustítiam scripsérunt, +Isaías Isa 23 10 2 ut opprímerent in judício páuperes, et vim fácerent causæ humílium pópuli mei; ut essent víduæ præda eórum, et pupíllos diríperent. +Isaías Isa 23 10 3 Quid faciétis in die visitatiónis, et calamitátis de longe veniéntis? ad cujus confugiétis auxílium? et ubi derelinquétis glóriam vestram, +Isaías Isa 23 10 4 ne incurvémini sub vínculo, et cum interféctis cadátis? Super ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta. +Isaías Isa 23 10 5 Vae Assur! virga furóris mei et báculus ipse est; in manu eórum indignátio mea. b +Isaías Isa 23 10 6 Ad gentem fallácem mittam eum, et contra pópulum furóris mei mandábo illi, ut áuferat spólia, et dirípiat prædam, et ponat illum in conculcatiónem quasi lutum plateárum. +Isaías Isa 23 10 7 Ipse autem non sic arbitrábitur, et cor ejus non ita existimábit; sed ad conteréndum erit cor ejus, et ad interneciónem géntium non paucárum. +Isaías Isa 23 10 8 Dicet enim: +Isaías Isa 23 10 9 Numquid non príncipes mei simul reges sunt? numquid non ut Chárcamis, sic Cálano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damáscus, sic Samaría? +Isaías Isa 23 10 10 Quómodo invénit manus mea regna idóli, sic et simulácra eórum de Jerúsalem et de Samaría. +Isaías Isa 23 10 11 Numquid non sicut feci Samaríæ et idólis ejus, sic fáciam Jerúsalem et simulácris ejus? +Isaías Isa 23 10 12 Et erit, cum impléverit Dóminus cuncta ópera sua in monte Sion et in Jerúsalem, visitábo super fructum magnífici cordis regis Assur, et super glóriam altitúdinis oculórum ejus. b +Isaías Isa 23 10 13 Dixit enim: In fortitúdine manus meæ feci, et in sapiéntia mea intelléxi; et ábstuli términos populórum, et príncipes eórum deprædátus sum, et detráxi quasi potens in sublími residéntes. +Isaías Isa 23 10 14 Et invénit quasi nidum manus mea fortitúdinem populórum; et sicut colligúntur ova quæ derelícta sunt, sic univérsam terram ego congregávi; et non fuit qui movéret pennam, et aperíret os, et ganníret. +Isaías Isa 23 10 15 Numquid gloriábitur secúris contra eum qui secat in ea? aut exaltábitur serra contra eum a quo tráhitur? Quómodo si elevétur virga contra elevántem se, et exaltétur báculus, qui útique lignum est. +Isaías Isa 23 10 16 Propter hoc mittet Dominátor, Dóminus exercítuum, in pínguibus ejus tenuitátem; et subtus glóriam ejus succénsa ardébit quasi combústio ignis. b +Isaías Isa 23 10 17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendétur, et devorábitur spina ejus et vepres in die una. +Isaías Isa 23 10 18 Et glória saltus ejus, et carméli ejus, ab ánima usque ad carnem consumétur; et erit terróre prófugus. +Isaías Isa 23 10 19 Et relíquiæ ligni saltus ejus prae paucitáte numerabúntur, et puer scribet eos. +Isaías Isa 23 10 20 Et erit in die illa: non adjíciet resíduum Israël, et hi qui fúgerint de domo Jacob, inníti super eo qui pércutit eos; sed innitétur super Dóminum, Sanctum Israël, in veritáte. +Isaías Isa 23 10 21 Relíquiæ converténtur; relíquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. +Isaías Isa 23 10 22 Si enim fúerit pópulus tuus, Israël, quasi aréna maris, relíquiæ converténtur ex eo; consummátio abbreviáta inundábit justítiam. +Isaías Isa 23 10 23 Consummatiónem enim et abbreviatiónem Dóminus Deus exercítuum fáciet in médio omnis terræ. +Isaías Isa 23 10 24 Propter hoc, haec dicit Dóminus Deus exercítuum: Noli timére, pópulus meus, habitátor Sion, ab Assur: in virga percútiet te, et báculum suum levábit super te, in via Ægýpti. b +Isaías Isa 23 10 25 Adhuc enim páululum modicúmque, et consummábitur indignátio et furor meus super scelus eórum. +Isaías Isa 23 10 26 Et suscitábit super eum Dóminus exercítuum flagéllum, juxta plagam Mádian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levábit eam in via Ægýpti. +Isaías Isa 23 10 27 Et erit in die illa: auferétur onus ejus de húmero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computréscet jugum a fácie ólei. +Isaías Isa 23 10 28 Véniet in Ajath, transíbit in Magron, apud Machmas commendábit vasa sua. b +Isaías Isa 23 10 29 Transiérunt cursim, Gaba sedes nostra; obstúpuit Rama, Gábaath Saulis fugit. +Isaías Isa 23 10 30 Hinni voce tua, fília Gallim, atténde Láisa, paupércula Ánathoth. +Isaías Isa 23 10 31 Migrávit Medeména; habitatóres Gabim, confortámini. +Isaías Isa 23 10 32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitábit manum suam super montem fíliæ Sion, collem Jerúsalem. +Isaías Isa 23 10 33 Ecce Dominátor, Dóminus exercítuum, confrínget lagúnculam in terróre; et excélsi statúra succidéntur, et sublímes humiliabúntur. b +Isaías Isa 23 10 34 Et subverténtur condénsa saltus ferro; et Líbanus cum excélsis cadet. +Isaías Isa 23 11 1 Et egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. +Isaías Isa 23 11 2 Et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et pietátis; +Isaías Isa 23 11 3 et replébit eum spíritus timóris Dómini. Non secúndum visiónem oculórum judicábit, neque secúndum audítum áurium árguet; +Isaías Isa 23 11 4 sed judicábit in justítia páuperes, et árguet in æquitáte pro mansuétis terræ; et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. +Isaías Isa 23 11 5 Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus, et fides cinctórium renum ejus. +Isaías Isa 23 11 6 Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus, et leo, et ovis, simul morabúntur, et puer párvulus minábit eos. +Isaías Isa 23 11 7 Vítulus et ursus pascéntur, simul requiéscent cátuli eórum; et leo quasi bos cómedet páleas. +Isaías Isa 23 11 8 Et delectábitur infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérna réguli qui ablactátus fúerit manum suam mittet. +Isaías Isa 23 11 9 Non nocébunt, et non occídent in univérso monte sancto meo, quia repléta est terra sciéntia Dómini, sicut aquæ maris operiéntes. +Isaías Isa 23 11 10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populórum, ipsum gentes deprecabúntur, et erit sepúlchrum ejus gloriósum. b +Isaías Isa 23 11 11 Et erit in die illa: adjíciet Dóminus secúndo manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relinquétur ab Assýriis, et ab Ægýpto, et a Phetros, et ab Æthiópia, et ab Ælam, et a Sénnaar, et ab Emath, et ab ínsulis maris. +Isaías Isa 23 11 12 Et levábit signum in natiónes, et congregábit prófugos Israël, et dispérsos Juda cólliget a quátuor plagis terræ. +Isaías Isa 23 11 13 Et auferétur zelus Éphraim, et hostes Juda períbunt; Éphraim non æmulábitur Judam, et Judas non pugnábit contra Éphraim. +Isaías Isa 23 11 14 Et volábunt in húmeros Philísthiim per mare, simul prædabúntur fílios oriéntis; Idumǽa et Moab præcéptum manus eórum, et fílii Ammon obediéntes erunt. +Isaías Isa 23 11 15 Et desolábit Dóminus linguam maris Ægýpti, et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui; et percútiet eum in septem rivis, ita ut tránseant per eum calceáti. +Isaías Isa 23 11 16 Et erit via resíduo pópulo meo qui relinquétur ab Assýriis, sicut fuit Israéli in die illa qua ascéndit de terra Ægýpti. +Isaías Isa 23 12 1 Et dices in die illa: Confitébor tibi, Dómine, quóniam irátus es mihi; convérsus est furor tuus, et consolátus es me. +Isaías Isa 23 12 2 Ecce Deus salvátor meus; fiduciáliter agam, et non timébo: quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. +Isaías Isa 23 12 3 Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salvatóris. +Isaías Isa 23 12 4 Et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus; notas fácite in pópulis adinventiónes ejus; mementóte quóniam excélsum est nomen ejus. +Isaías Isa 23 12 5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; annuntiáte hoc in univérsa terra. +Isaías Isa 23 12 6 Exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël. +Isaías Isa 23 13 1 Onus Babylónis, quod vidit Isaías, fílius Amos. +Isaías Isa 23 13 2 Super montem caliginósum leváte signum: exaltáte vocem, leváte manum, et ingrediántur portas duces. b +Isaías Isa 23 13 3 Ego mandávi sanctificátis meis, et vocávi fortes meos in ira mea, exsultántes in glória mea. +Isaías Isa 23 13 4 Vox multitúdinis in móntibus, quasi populórum frequéntium; vox sónitus regum, géntium congregatárum. Dóminus exercítuum præcépit milítiæ belli, +Isaías Isa 23 13 5 veniéntibus de terra procul, a summitáte cæli; Dóminus, et vasa furóris ejus, ut dispérdat omnem terram. +Isaías Isa 23 13 6 Ululáte, quia prope est dies Dómini; quasi vástitas a Dómino véniet. +Isaías Isa 23 13 7 Propter hoc omnes manus dissolvéntur, et omne cor hóminis contabéscet, +Isaías Isa 23 13 8 et conterétur. Torsiónes et dolóres tenébunt; quasi partúriens dolébunt: unusquísque ad próximum suum stupébit, fácies combústæ vultus eórum. +Isaías Isa 23 13 9 Ecce dies Dómini véniet, crudélis, et indignatiónis plenus, et iræ, furorísque, ad ponéndam terram in solitúdinem, et peccatóres ejus conteréndos de ea. b +Isaías Isa 23 13 10 Quóniam stellæ cæli, et splendor eárum, non expándent lumen suum; obtenebrátus est sol in ortu suo, et luna non splendébit in lúmine suo. +Isaías Isa 23 13 11 Et visitábo super orbis mala, et contra ímpios iniquitátem eórum; et quiéscere fáciam supérbiam infidélium, et arrogántiam fórtium humiliábo. +Isaías Isa 23 13 12 Pretiósior erit vir auro, et homo mundo obrízo. +Isaías Isa 23 13 13 Super hoc cælum turbábo; et movébitur terra de loco suo, propter indignatiónem Dómini exercítuum, et propter diem iræ furóris ejus. +Isaías Isa 23 13 14 Et erit quasi dámula fúgiens, et quasi ovis, et non erit qui cóngreget. Unusquísque ad pópulum suum convertétur, et sínguli ad terram suam fúgient. +Isaías Isa 23 13 15 Omnis qui invéntus fúerit occidétur, et omnis qui supervénerit cadet in gládio; +Isaías Isa 23 13 16 infántes eórum allidéntur in óculis eórum, diripiéntur domus eórum, et uxóres eórum violabúntur. +Isaías Isa 23 13 17 Ecce ego suscitábo super eos Medos, qui argéntum non quærant, nec aurum velint; b +Isaías Isa 23 13 18 sed sagíttis párvulos interfícient, et lactántibus úteris non miserebúntur, et super fílios non parcet óculus eórum. +Isaías Isa 23 13 19 Et erit Bábylon illa gloriósa in regnis, ínclyta supérbia Chaldæórum, sicut subvértit Dóminus Sódomam et Gomórrham. +Isaías Isa 23 13 20 Non habitábitur usque in finem, et non fundábitur usque ad generatiónem et generatiónem; nec ponet ibi tentória Arabs, nec pastóres requiéscent ibi. +Isaías Isa 23 13 21 Sed requiéscent ibi béstiæ, et replebúntur domus eórum dracónibus, et habitábunt ibi struthiónes, et pilósi saltábunt ibi; +Isaías Isa 23 13 22 et respondébunt ibi úlulæ in ǽdibus ejus, et sirénes in delúbris voluptátis. +Isaías Isa 23 14 1a Prope est ut véniat tempus ejus, et dies ejus non elongabúntur. +Isaías Isa 23 14 1b Miserébitur enim Dóminus Jacob, et éliget adhuc de Israël, et requiéscere eos fáciet super humum suam; adjungétur ádvena ad eos, et adhærébit dómui Jacob. +Isaías Isa 23 14 2 Et tenébunt eos pópuli, et addúcent eos in locum suum; et possidébit eos domus Israël super terram Dómini in servos et ancíllas: et erunt capiéntes eos qui se céperant, et subjícient exactóres suos. +Isaías Isa 23 14 3 Et erit in die illa: cum réquiem déderit tibi Deus a labóre tuo, et a concussióne tua, et a servitúte dura qua ante servísti, +Isaías Isa 23 14 4 sumes parábolam istam contra regem Babylónis, et dices: Quómodo cessávit exáctor; quiévit tribútum? +Isaías Isa 23 14 5 Contrívit Dóminus báculum impiórum, virgam dominántium, +Isaías Isa 23 14 6 cædéntem pópulos in indignatióne plaga insanábili, subjiciéntem in furóre gentes, persequéntem crudéliter. +Isaías Isa 23 14 7 Conquiévit et síluit omnis terra, gavísa est et exsultávit; +Isaías Isa 23 14 8 abiétes quoque lætátæ sunt super te, et cedri Líbani: ex quo dormísti, non ascéndet qui succídat nos. +Isaías Isa 23 14 9 Inférnus subter conturbátus est in occúrsum advéntus tui; suscitávit tibi gigántes. Omnes príncipes terræ surrexérunt de sóliis suis, omnes príncipes natiónum. +Isaías Isa 23 14 10 Univérsi respondébunt, et dicent tibi: Et tu vulnerátus es sicut et nos; nostri símilis efféctus es. +Isaías Isa 23 14 11 Detrácta est ad ínferos supérbia tua, cóncidit cadáver tuum; subter te sternétur tínea, et operiméntum tuum erunt vermes. +Isaías Isa 23 14 12 Quómodo cecidísti de cælo, Lúcifer, qui mane oriebáris? corruísti in terram, qui vulnerábas gentes? b +Isaías Isa 23 14 13 Qui dicébas in corde tuo: In cælum conscéndam, super astra Dei exaltábo sólium meum; sedébo in monte testaménti, in latéribus aquilónis; +Isaías Isa 23 14 14 ascéndam super altitúdinem núbium, símilis ero Altíssimo? +Isaías Isa 23 14 15 Verúmtamen ad inférnum detráheris, in profúndum laci. +Isaías Isa 23 14 16 Qui te víderint, ad te inclinabúntur, teque prospícient: Numquid iste est vir qui conturbávit terram, qui concússit regna, +Isaías Isa 23 14 17 qui pósuit orbem desértum, et urbes ejus destrúxit, vinctis ejus non apéruit cárcerem? +Isaías Isa 23 14 18 Omnes reges géntium univérsi dormiérunt in glória, vir in domo sua; +Isaías Isa 23 14 19 tu autem projéctus es de sepúlchro tuo, quasi stirps inútilis pollútus, et obvolútus cum his qui interfécti sunt gládio, et descendérunt ad fundaménta laci, quasi cadáver pútridum. +Isaías Isa 23 14 20 Non habébis consórtium, neque cum eis in sepultúra; tu enim terram tuam disperdidísti, tu pópulum tuum occidísti: non vocábitur in ætérnum semen pessimórum. +Isaías Isa 23 14 21 Præparáte fílios ejus occisióni, in iniquitáte patrum suórum: non consúrgent, nec hæreditábunt terram, neque implébunt fáciem orbis civitátum. +Isaías Isa 23 14 22 Et consúrgam super eos, dicit Dóminus exercítuum; et perdam Babylónis nomen, et relíquias, et germen, et progéniem, dicit Dóminus; +Isaías Isa 23 14 23 et ponam eam in possessiónem erícii, et in palúdes aquárum, et scopábo eam in scopa terens, dicit Dóminus exercítuum. +Isaías Isa 23 14 24 Jurávit Dóminus exercítuum, dicens: Si non, ut putávi, ita erit; et quómodo mente tractávi, b +Isaías Isa 23 14 25 sic evéniet: ut cónteram Assýrium in terra mea, et in móntibus meis concúlcem eum; et auferétur ab eis jugum ejus, et onus illíus ab húmero eórum tollétur. +Isaías Isa 23 14 26 Hoc consílium quod cogitávi super omnem terram; et haec est manus exténta super univérsas gentes. +Isaías Isa 23 14 27 Dóminus enim exercítuum decrévit; et quis póterit infirmáre? et manus ejus exténta; et quis avértet eam? +Isaías Isa 23 14 28 In anno quo mórtuus est rex Achaz, factum est onus istud: b +Isaías Isa 23 14 29 Ne lætáris, Philisthǽa omnis tu, quóniam comminúta est virga percussóris tui; de radíce enim cólubri egrediétur régulus, et semen ejus absórbens vólucrem. +Isaías Isa 23 14 30 Et pascéntur primogéniti páuperum, et páuperes fiduciáliter requiéscent; et interíre fáciam in fame radícem tuam, et relíquias tuas interfíciam. +Isaías Isa 23 14 31 Úlula, porta; clama cívitas; prostráta est Philisthǽa omnis; ab aquilóne enim fumus véniet, et non est qui effúgiet agmen ejus. +Isaías Isa 23 14 32 Et quid respondébitur núntiis gentis? Quia Dóminus fundávit Sion, et in ipso sperábunt páuperes pópuli ejus. b +Isaías Isa 23 15 1 Onus Moab. Quia nocte vastáta est Ar Moab, contícuit; quia nocte vastátus est murus Moab, contícuit. +Isaías Isa 23 15 2 Ascéndit domus, et Dibon ad excélsa, in planctum super Nabo; et super Médaba, Moab ululávit; in cunctis capítibus ejus calvítium, et omnis barba radétur. +Isaías Isa 23 15 3 In tríviis ejus accíncti sunt sacco; super tecta ejus et in platéis ejus omnis ululátus descéndit in fletum. +Isaías Isa 23 15 4 Clamábit Hésebon et Eleále, usque Jasa audíta est vox eórum; super hoc expedíti Moab ululábunt, ánima ejus ululábit sibi. +Isaías Isa 23 15 5 Cor meum ad Moab clamábit; vectes ejus usque ad Segor, vítulam conternántem; per ascénsum enim Luith flens ascéndet, et in via Orónaim clamórem contritiónis levábunt. b +Isaías Isa 23 15 6 Aquæ enim Nemrim desértæ erunt, quia áruit herba, defécit germen, viror omnis intériit. +Isaías Isa 23 15 7 Secúndum magnitúdinem óperis, et visitátio eórum: ad torréntem Sálicum ducent eos. +Isaías Isa 23 15 8 Quóniam circuívit clamor términum Moab; usque ad Gallim ululátus ejus, et usque ad púteum Elim clamor ejus. +Isaías Isa 23 15 9 Quia aquæ Dibon replétæ sunt sánguine; ponam enim super Dibon additaménta; his qui fúgerint de Moab leónem, et relíquiis terræ. +Isaías Isa 23 16 1 Emítte agnum, Dómine, dominatórem terræ, de petra desérti ad montem fíliæ Sion. +Isaías Isa 23 16 2 Et erit: sicut avis fúgiens, et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliæ Moab in transcénsu Arnon. +Isaías Isa 23 16 3 Ini consílium, coge concílium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie; abscónde fugiéntes, et vagos ne prodas. +Isaías Isa 23 16 4 Habitábunt apud te prófugi mei; Moab, esto latíbulum eórum a fácie vastatóris: finítus est enim pulvis, consummátus est miser, defécit qui conculcábat terram. +Isaías Isa 23 16 5 Et præparábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte in tabernáculo David, júdicans et quærens judícium, et velóciter reddens quod justum est. +Isaías Isa 23 16 6 Audívimus supérbiam Moab: supérbus est valde; supérbia ejus, et arrogántia ejus, et indignátio ejus plus quam fortitúdo ejus. b +Isaías Isa 23 16 7 Idcírco ululábit Moab ad Moab; univérsus ululábit: his qui lætántur super muros cocti láteris, loquímini plagas suas. +Isaías Isa 23 16 8 Quóniam suburbána Hésebon desérta sunt, et víneam Sábama dómini géntium excidérunt: flagélla ejus usque ad Jazer pervenérunt, erravérunt in desérto; propágines ejus relíctæ sunt, transiérunt mare. +Isaías Isa 23 16 9 Super hoc plorábo in fletu Jazer víneam Sábama; inebriábo de lácrima mea, Hésebon et Eleále, quóniam super vindémiam tuam et super messem tuam vox calcántium írruit. +Isaías Isa 23 16 10 Et auferétur lætítia et exsultátio de Carmélo, et in víneis non exsultábit neque jubilábit. Vinum in torculári non calcábit qui calcáre consuéverat; vocem calcántium ábstuli. +Isaías Isa 23 16 11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cíthara sonábit, et víscera mea ad murum cocti láteris. +Isaías Isa 23 16 12 Et erit: cum apparúerit quod laborávit Moab super excélsis suis, ingrediétur ad sancta sua ut óbsecret, et non valébit. +Isaías Isa 23 16 13 Hoc verbum quod locútus est Dóminus ad Moab ex tunc. b +Isaías Isa 23 16 14 Et nunc locútus est Dóminus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenárii, auferétur glória Moab super omni pópulo multo, et relinquétur parvus et módicus, nequáquam multus. +Isaías Isa 23 17 1 Onus Damásci. Ecce Damáscus désinet esse cívitas, et erit sicut acérvus lápidum in ruína. +Isaías Isa 23 17 2 Derelíctæ civitátes Aroër grégibus erunt, et requiéscent ibi, et non erit qui extérreat. +Isaías Isa 23 17 3 Et cessábit adjutórium ab Éphraim, et regnum a Damásco; et relíquiæ Sýriæ sicut glória filiórum Israël erunt, dicit Dóminus exercítuum. +Isaías Isa 23 17 4 Et erit in die illa: attenuábitur glória Jacob, et pinguédo carnis ejus marcéscet. b +Isaías Isa 23 17 5 Et erit sicut cóngregans in messe quod restíterit, et bráchium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Ráphaim. +Isaías Isa 23 17 6 Et relinquétur in eo sicut racémus et sicut excússio óleæ duárum vel trium olivárum in summitáte rami, sive quátuor aut quinque in cacumínibus ejus fructus ejus, dicit Dóminus Deus Israël. +Isaías Isa 23 17 7 In die illa inclinábitur homo ad factórem suum, et óculi ejus ad Sanctum Israël respícient; +Isaías Isa 23 17 8 et non inclinábitur ad altária quæ fecérunt manus ejus; et quæ operáti sunt dígiti ejus non respíciet lucos et delúbra. +Isaías Isa 23 17 9 In die illa erunt civitátes fortitúdinis ejus derelíctæ sicut arátra, et ségetes quæ derelíctæ sunt a fácie filiórum Israël; et eris desérta. +Isaías Isa 23 17 10 Quia oblítus es Dei salvatóris tui, et fortis adjutóris tui non es recordáta: proptérea plantábis plantatiónem fidélem, et germen aliénum seminábis; +Isaías Isa 23 17 11 in die plantatiónis tuæ labrúsca, et mane semen tuum florébit; abláta est messis in die hæreditátis, et dolébit gráviter. +Isaías Isa 23 17 12 Vae multitúdini populórum multórum, ut multitúdo maris sonántis; et tumúltus turbárum, sicut sónitus aquárum multárum. b +Isaías Isa 23 17 13 Sonábunt pópuli sicut sónitus aquárum inundántium, et increpábit eum, et fúgiet procul; et rapiétur sicut pulvis móntium a fácie venti, et sicut turbo coram tempestáte. +Isaías Isa 23 17 14 In témpore véspere, et ecce turbátio; in matutíno, et non subsístet. Hæc est pars eórum qui vastavérunt nos, et sors diripiéntium nos. +Isaías Isa 23 18 1 Vae terræ cýmbalo alárum, quæ est trans flúmina Æthiópiæ, +Isaías Isa 23 18 2 qui mittit in mare legátos, et in vasis papýri super aquas. Ite, ángeli velóces, ad gentem convúlsam et dilacerátam; ad pópulum terríbilem, post quem non est álius; ad gentem exspectántem et conculcátam, cujus diripuérunt flúmina terram ejus. +Isaías Isa 23 18 3 Omnes habitatóres orbis, qui morámini in terra, cum elevátum fúerit signum in móntibus, vidébitis, et clangórem tubæ audiétis. b +Isaías Isa 23 18 4 Quia haec dicit Dóminus ad me: Quiéscam et considerábo in loco meo, sicut meridiána lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. +Isaías Isa 23 18 5 Ante messem enim totus efflóruit, et immatúra perféctio germinábit; et præcidéntur ramúsculi ejus fálcibus, et quæ derelícta fúerint abscindéntur et excutiéntur. +Isaías Isa 23 18 6 Et relinquéntur simul ávibus móntium et béstiis terræ; et æstáte perpétua erunt super eum vólucres, et omnes béstiæ terræ super illum hiemábunt. +Isaías Isa 23 18 7 In témpore illo deferétur munus Dómino exercítuum a pópulo divúlso et dilaceráto, a pópulo terríbili, post quem non fuit álius; a gente exspectánte, exspectánte et conculcáta, cujus diripuérunt flúmina terram ejus; ad locum nóminis Dómini exercítuum, montem Sion. +Isaías Isa 23 19 1 Onus Ægýpti. Ecce Dóminus ascéndet super nubem levem, et ingrediétur Ægýptum, et commovebúntur simulácra Ægýpti a fácie ejus, et cor Ægýpti tabéscet in médio ejus, +Isaías Isa 23 19 2 et concúrrere fáciam Ægýptios advérsus Ægýptios; et pugnábit vir contra fratrem suum, et vir contra amícum suum, cívitas advérsus civitátem, regnum advérsus regnum. +Isaías Isa 23 19 3 Et dirumpétur spíritus Ægýpti in viscéribus ejus, et consílium ejus præcipitábo; et interrogábunt simulácra sua, et divínos suos, et pythónes, et aríolos. +Isaías Isa 23 19 4 Et tradam Ægýptum in manu dominórum crudélium, et rex fortis dominábitur eórum, ait Dóminus Deus exercítuum. +Isaías Isa 23 19 5 Et aréscet aqua de mari, et flúvius desolábitur atque siccábitur. +Isaías Isa 23 19 6 Et defícient flúmina, attenuabúntur et siccabúntur rivi ággerum, cálamus et juncus marcéscet. +Isaías Isa 23 19 7 Nudábitur álveus rivi a fonte suo, et omnis seméntis irrígua siccábitur, aréscet, et non erit. +Isaías Isa 23 19 8 Et mœrébunt piscatóres, et lugébunt omnes mitténtes in flumen hamum; et expandéntes rete super fáciem aquárum emarcéscent. +Isaías Isa 23 19 9 Confundéntur qui operabántur linum, pecténtes et texéntes subtília. +Isaías Isa 23 19 10 Et erunt irrígua ejus flaccéntia: omnes qui faciébant lacúnas ad capiéndos pisces. +Isaías Isa 23 19 11 Stulti príncipes Táneos, sapiéntes consiliárii Pharaónis dedérunt consílium insípiens. Quómodo dicétis Pharaóni: Fílius sapiéntium ego, fílius regum antiquórum? b +Isaías Isa 23 19 12 Ubi nunc sunt sapiéntes tui? annúntient tibi, et índicent quid cogitáverit Dóminus exercítuum super Ægýptum. +Isaías Isa 23 19 13 Stulti facti sunt príncipes Táneos, emarcuérunt príncipes Mémpheos; decepérunt Ægýptum, ángulum populórum ejus. +Isaías Isa 23 19 14 Dóminus míscuit in médio ejus spíritum vertíginis; et erráre fecérunt Ægýptum in omni ópere suo, sicut errat ébrius et vomens. +Isaías Isa 23 19 15 Et non erit Ægýpto opus quod fáciat caput et caudam, incurvántem et refrenántem. +Isaías Isa 23 19 16 In die illa erit Ægýptus quasi mulíeres; et stupébunt, et timébunt a fácie commotiónis manus Dómini exercítuum, quam ipse movébit super eam. b +Isaías Isa 23 19 17 Et erit terra Juda Ægýpto in pavórem; omnis qui illíus fúerit recordátus pavébit a fácie consílii Dómini exercítuum, quod ipse cogitávit super eam. +Isaías Isa 23 19 18 In die illa erunt quinque civitátes in terra Ægýpti loquéntes lingua Chánaan, et jurántes per Dóminum exercítuum: Cívitas solis vocábitur una. +Isaías Isa 23 19 19 In die illa erit altáre Dómini in médio terræ Ægýpti, et títulus Dómini juxta términum ejus. +Isaías Isa 23 19 20 Erit in signum et in testimónium Dómino exercítuum in terra Ægýpti; clamábunt enim ad Dóminum a fácie tribulatiónis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem qui líberet eos. +Isaías Isa 23 19 21 Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa; et colent eum in hóstiis et in munéribus; et vota vovébunt Dómino, et solvent. +Isaías Isa 23 19 22 Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga, et sanábit eam; et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos. b +Isaías Isa 23 19 23 In die illa erit via de Ægýpto in Assýrios; et intrábit Assýrius Ægýptum, et Ægýptius in Assýrios, et sérvient Ægýptii Assur. +Isaías Isa 23 19 24 In die illa erit Israël tértius Ægýptio et Assýrio; benedíctio in médio terræ +Isaías Isa 23 19 25 cui benedíxit Dóminus exercítuum, dicens: Benedíctus pópulus meus Ægýpti, et opus mánuum meárum Assýrio; hæréditas autem mea Israël. +Isaías Isa 23 20 1 In anno quo ingréssus est Thathan in Azótum, cum misísset eum Sargon, rex Assyriórum, et pugnásset contra Azótum, et cepísset eam: +Isaías Isa 23 20 2 in témpore illo locútus est Dóminus in manu Isaíæ, fílii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceaménta tua tolle de pédibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceátus. +Isaías Isa 23 20 3 Et dixit Dóminus: Sicut ambulávit servus meus Isaías nudus et discalceátus, trium annórum signum et porténtum erit super Ægýptum et super Æthiópiam; +Isaías Isa 23 20 4 sic minábit rex Assyriórum captivitátem Ægýpti, et transmigratiónem Æthiópiæ, júvenum et senum, nudam et discalceátam, discoopértis nátibus, ad ignomíniam Ægýpti. +Isaías Isa 23 20 5 Et timébunt, et confundéntur ab Æthiópia spe sua, et ab Ægýpto glória sua. +Isaías Isa 23 20 6 Et dicet habitátor ínsulæ hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confúgimus in auxílium, ut liberárent nos a fácie regis Assyriórum: et quómodo effúgere potérimus nos? +Isaías Isa 23 21 1 Onus desérti maris. Sicut túrbines ab áfrico véniunt, de desérto venit, de terra horríbili. +Isaías Isa 23 21 2 Vísio dura nuntiáta est mihi: qui incrédulus est infidéliter agit; et qui depopulátor est vastat. Ascénde, Ælam; óbside, Mede; omnem gémitum ejus cessáre feci. +Isaías Isa 23 21 3 Proptérea repléti sunt lumbi mei dolóre; angústia possédit me sicut angústia parturiéntis; córrui cum audírem, conturbátus sum cum vidérem. +Isaías Isa 23 21 4 Emárcuit cor meum; ténebræ stupefecérunt me: Bábylon dilécta mea pósita est mihi in miráculum. +Isaías Isa 23 21 5 Pone mensam, contempláre in spécula comedéntes et bibéntes: súrgite, príncipes, arrípite clýpeum. b +Isaías Isa 23 21 6 Hæc enim dixit mihi Dóminus: Vade, et pone speculatórem, et quodcúmque víderit annúntiet. b +Isaías Isa 23 21 7 Et vidit currum duórum équitum, ascensórem ásini, et ascensórem caméli; et contemplátus est diligénter multo intúitu. +Isaías Isa 23 21 8 Et clamávit leo: Super spéculam Dómini ego sum, stans júgiter per diem; et super custódiam meam ego sum, stans totis nóctibus. +Isaías Isa 23 21 9 Ecce iste venit ascénsor vir bigæ équitum; et respóndit, et dixit: Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum ejus contríta sunt in terram. +Isaías Isa 23 21 10 Tritúra mea et fílii áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israël, annuntiávi vobis. +Isaías Isa 23 21 11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? b +Isaías Isa 23 21 12 Dixit custos: Venit mane et nox; si quǽritis, quǽrite; convertímini, veníte. +Isaías Isa 23 21 13 Onus in Arábia. In saltu ad vésperam dormiétis, in sémitis Dédanim. b +Isaías Isa 23 21 14 Occurréntes sitiénti ferte aquam, qui habitátis terram austri; cum pánibus occúrrite fugiénti. +Isaías Isa 23 21 15 A fácie enim gladiórum fugérunt, a fácie gládii imminéntis, a fácie arcus exténti, a fácie gravis prœ́lii. +Isaías Isa 23 21 16 Quóniam haec dicit Dóminus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenárii, et auferétur omnis glória Cedar. +Isaías Isa 23 21 17 Et relíquiæ númeri sagittariórum fórtium de fíliis Cedar imminuéntur; Dóminus enim Deus Israël locútus est. +Isaías Isa 23 22 1 Onus vallis Visiónis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendísti et tu omnis in tecta? +Isaías Isa 23 22 2 Clamóris plena, urbs frequens, cívitas exsúltans; interfécti tui, non interfécti gládio, nec mórtui in bello. +Isaías Isa 23 22 3 Cuncti príncipes tui fugérunt simul duréque ligáti sunt; omnes qui invénti sunt vincti sunt páriter; procul fugérunt. +Isaías Isa 23 22 4 Proptérea dixi: Recédite a me: amáre flebo; nolíte incúmbere ut consolémini me super vastitáte fíliæ pópuli mei; +Isaías Isa 23 22 5 dies enim interfectiónis, et conculcatiónis, et flétuum, Dómino Deo exercítuum, in valle Visiónis, scrutans murum, et magníficus super montem. +Isaías Isa 23 22 6 Et Ælam sumpsit pháretram, currum hóminis équitis, et paríetem nudávit clýpeus. +Isaías Isa 23 22 7 Et erunt eléctæ valles tuæ plenæ quadrigárum, et équites ponent sedes suas in porta. +Isaías Isa 23 22 8 Et revelábitur operiméntum Judæ, et vidébis in die illa armamentárium domus saltus. b +Isaías Isa 23 22 9 Et scissúras civitátis David vidébitis, quia multiplicátæ sunt; et congregástis aquas piscínæ inferióris, +Isaías Isa 23 22 10 et domos Jerúsalem numerástis, et destruxístis domos ad muniéndum murum. +Isaías Isa 23 22 11 Et lacum fecístis inter duos muros ad aquam piscínæ véteris; et non suspexístis ad eum qui fécerat eam, et operatórem ejus de longe non vidístis. +Isaías Isa 23 22 12 Et vocábit Dóminus Deus exercítuum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvítium, et ad cíngulum sacci; +Isaías Isa 23 22 13 et ecce gáudium et lætítia, occídere vítulos et juguláre aríetes, comédere carnes, et bíbere vinum: comedámus et bibámus, cras enim moriémur. +Isaías Isa 23 22 14 Et reveláta est in áuribus meis vox Dómini exercítuum: Si dimittétur iníquitas haec vobis donec moriámini, dicit Dóminus Deus exercítuum. +Isaías Isa 23 22 15 Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Vade, ingrédere ad eum qui hábitat in tabernáculo, ad Sobnam, præpósitum templi, et dices ad eum: b +Isaías Isa 23 22 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidísti tibi hic sepúlchrum, excidísti in excélso memoriále diligénter, in petra tabernáculum tibi. +Isaías Isa 23 22 17 Ecce Dóminus asportári te fáciet, sicut asportátur gallus gallináceus; et quasi amíctum, sic sublevábit te. +Isaías Isa 23 22 18 Corónas coronábit te tribulatióne; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiósam; ibi moriéris, et ibi erit currus glóriæ tuæ, ignomínia domus dómini tui. +Isaías Isa 23 22 19 Et expéllam te de statióne tua, et de ministério tuo depónam te. +Isaías Isa 23 22 20 Et erit in die illa: vocábo servum meum Elíacim, fílium Helcíæ, +Isaías Isa 23 22 21 et índuam illum túnica tua, et cíngulo tuo confortábo eum, et potestátem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitántibus Jerúsalem et dómui Juda. +Isaías Isa 23 22 22 Et dabo clavem domus David super húmerum ejus; et áperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui apériat. +Isaías Isa 23 22 23 Et figam illum paxíllum in loco fidéli, et erit in sólium glóriæ dómui patris ejus. +Isaías Isa 23 22 24 Et suspéndent super eum omnem glóriam domus patris ejus; vasórum divérsa génera, omne vas párvulum, a vasis craterárum usque ad omne vas musicórum. +Isaías Isa 23 22 25 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, auferétur paxíllus qui fixus fúerat in loco fidéli, et frangétur, et cadet, et períbit quod pepénderat in eo, quia Dóminus locútus est. +Isaías Isa 23 23 1 Onus Tyri. Ululáte, naves maris, quia vastáta est domus unde veníre consuéverant: de terra Cethim revelátum est eis. +Isaías Isa 23 23 2 Tacéte, qui habitátis in ínsula; negotiatóres Sidónis, transfretántes mare, replevérunt te. +Isaías Isa 23 23 3 In aquis multis semen Nili; messis flúminis fruges ejus: et facta est negotiátio géntium. +Isaías Isa 23 23 4 Erubésce, Sidon; ait enim mare, fortitúdo maris, dicens: Non parturívi, et non péperi, et non enutrívi júvenes, nec ad increméntum perdúxi vírgines. +Isaías Isa 23 23 5 Cum audítum fúerit in Ægýpto, dolébunt cum audíerint de Tiro. +Isaías Isa 23 23 6 Transíte maría, ululáte, qui habitátis in ínsula! +Isaías Isa 23 23 7 Numquid non vestra haec est, quæ gloriabátur a diébus prístinis in antiquitáte sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinándum. +Isaías Isa 23 23 8 Quis cogitávit hoc super Tyrum quondam coronátam, cujus negotiatóres príncipes, institóres ejus ínclyti terræ? +Isaías Isa 23 23 9 Dóminus exercítuum cogitávit hoc, ut detráheret supérbiam omnis glóriæ, et ad ignomíniam dedúceret univérsos ínclytos terræ. +Isaías Isa 23 23 10 Transi terram tuam quasi flumen, fília maris! non est cíngulum ultra tibi. b +Isaías Isa 23 23 11 Manum suam exténdit super mare; conturbávit regna. Dóminus mandávit advérsus Chánaan, ut contéreret fortes ejus; +Isaías Isa 23 23 12 et dixit: Non adjícies ultra ut gloriéris, calúmniam sústinens virgo fília Sidónis: in Cethim consúrgens tránsfreta: ibi quoque non erit réquies tibi. +Isaías Isa 23 23 13 Ecce terra Chaldæórum, talis pópulus non fuit: Assur fundávit eam; in captivitátem traduxérunt robústos ejus, suffodérunt domos ejus, posuérunt eam in ruínam. +Isaías Isa 23 23 14 Ululáte, naves maris, quia devastáta est fortitúdo vestra. +Isaías Isa 23 23 15 Et erit in die illa: in oblivióne eris, o Tyre! septuagínta annis, sicut dies regis uníus; post septuagínta autem annos erit Tyro quasi cánticum meretrícis: b +Isaías Isa 23 23 16 Sume cítharam, círcui civitátem, méretrix oblivióni trádita: bene cane, frequénta cánticum, ut memória tui sit. +Isaías Isa 23 23 17 Et erit post septuagínta annos: visitábit Dóminus Tyrum, et redúcet eam ad mercédes suas, et rursum fornicábitur cum univérsis regnis terræ super fáciem terræ; +Isaías Isa 23 23 18 et erunt negotiatiónes ejus et mercédes ejus sanctificátæ Dómino: non condéntur neque reponéntur, quia his qui habitáverint coram Dómino erit negotiátio ejus, ut mandúcent in saturitátem, et vestiántur usque ad vetustátem. +Isaías Isa 23 24 1 Ecce Dóminus dissipábit terram: et nudábit eam, et afflíget fáciem ejus, et dispérget habitatóres ejus. +Isaías Isa 23 24 2 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos; et sicut servus, sic dóminus ejus; sicut ancílla, sic dómina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerátor, sic is qui mútuum áccipit; sicut qui répetit, sic qui debet. +Isaías Isa 23 24 3 Dissipatióne dissipábitur terra, et direptióne prædábitur; Dóminus enim locútus est verbum hoc. +Isaías Isa 23 24 4 Luxit, et deflúxit terra, et infirmáta est; deflúxit orbis, infirmáta est altitúdo pópuli terræ. +Isaías Isa 23 24 5 Et terra infécta est ab habitatóribus suis, quia transgréssi sunt leges, mutavérunt jus, dissipavérunt fœdus sempitérnum. +Isaías Isa 23 24 6 Propter hoc maledíctio vorábit terram, et peccábunt habitatóres ejus; ideóque insánient cultóres ejus, et relinquéntur hómines pauci. +Isaías Isa 23 24 7 Luxit vindémia, infirmáta est vitis, ingemuérunt omnes qui lætabántur corde; +Isaías Isa 23 24 8 cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, contícuit dulcédo cítharæ. +Isaías Isa 23 24 9 Cum cántico non bibent vinum; amára erit pótio bibéntibus illam. +Isaías Isa 23 24 10 Attríta est cívitas vanitátis, clausa est omnis domus, nullo introëúnte. +Isaías Isa 23 24 11 Clamor erit super vino in platéis, desérta est ómnia lætítia, translátum est gáudium terræ. +Isaías Isa 23 24 12 Relícta est in urbe solitúdo, et calámitas ópprimet portas. +Isaías Isa 23 24 13 Quia haec erunt in médio terræ in médio populórum, quómodo si paucæ olívæ quæ remansérunt excutiántur ex ólea et racémi, cum fúerit finíta vindémia. b +Isaías Isa 23 24 14 Hi levábunt vocem suam, atque laudábunt: cum glorificátus fúerit Dóminus, hínnient de mari. +Isaías Isa 23 24 15 Propter hoc in doctrínis glorificáte Dóminum; in ínsulis maris nomen Dómini Dei Israël. +Isaías Isa 23 24 16 A fínibus terræ laudes audívimus, glóriam Justi. Et dixi: Secrétum meum mihi, secrétum meum mihi. +Isaías Isa 23 24 17 Vae mihi! Prævaricántes prævaricáti sunt, et prævaricatióne transgressórum prævaricáti sunt. Formído, et fóvea, et láqueus super te, qui habitátor es terræ. b +Isaías Isa 23 24 18 Et erit: qui fúgerit a voce formídinis cadet in fóveam; et qui se explicáverit de fóvea tenébitur láqueo; quia cataráctæ de excélsis apértæ sunt et concutiéntur fundaménta terræ. +Isaías Isa 23 24 19 Confractióne confringétur terra, contritióne conterétur terra, commotióne commovébitur terra; +Isaías Isa 23 24 20 agitatióne agitábitur terra sicut ébrius, et auferétur quasi tabernáculum uníus noctis; et gravábit eam iníquitas sua, et córruet, et non adjíciet ut resúrgat. +Isaías Isa 23 24 21 Et erit: in die illa visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso, et super reges terræ qui sunt super terram; +Isaías Isa 23 24 22 et congregabúntur in congregatióne uníus fascis in lacum, et claudéntur ibi in cárcere, et post multos dies visitabúntur. +Isaías Isa 23 24 23 Et erubéscet luna, et confundétur sol, cum regnáverit Dóminus exercítuum in monte Sion et in Jerúsalem et in conspéctu senum suórum fúerit glorificátus. +Isaías Isa 23 25 1 Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, et confitébor nómini tuo: quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas fidéles. Amen. +Isaías Isa 23 25 2 Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem fortem in ruínam, domum alienórum: ut non sit cívitas, et in sempitérnum non ædificétur. +Isaías Isa 23 25 3 Super hoc laudábit te pópulus fortis; cívitas géntium robustárum timébit te: +Isaías Isa 23 25 4 quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, spes a túrbine, umbráculum ab æstu; spíritus enim robustórum quasi turbo impéllens paríetem. +Isaías Isa 23 25 5 Sicut æstus in siti, tumúltum alienórum humiliábis; et quasi calóre sub nube torrénte, propáginem fórtium marcéscere fácies. +Isaías Isa 23 25 6 Et fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium pínguium, convívium vindémiæ, pínguium medullatórum, vindémiæ defæcátæ. b +Isaías Isa 23 25 7 Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos, et telam quam ordítus est super omnes natiónes. +Isaías Isa 23 25 8 Præcipitábit mortem in sempitérnum; et áuferet Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie, et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra: quia Dóminus locútus est. +Isaías Isa 23 25 9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectávimus eum, et salvábit nos; iste Dóminus, sustinúimus eum: exsultábimus, et lætábimur in salutári ejus. b +Isaías Isa 23 25 10 Quia requiéscet manus Dómini in monte isto; et triturábitur Moab sub eo, sícuti terúntur páleæ in plaustro. +Isaías Isa 23 25 11 Et exténdet manus suas sub eo sicut exténdit natans ad natándum; et humiliábit glóriam ejus cum allisióne mánuum ejus. +Isaías Isa 23 25 12 Et muniménta sublímium murórum tuórum cóncident, et humiliabúntur, et detrahéntur in terram usque ad púlverem. +Isaías Isa 23 26 1 In die illa cantábitur cánticum istud in terra Juda: Urbs fortitúdinis nostræ Sion; salvátor ponétur in ea murus et antemurále. +Isaías Isa 23 26 2 Aperíte portas, et ingrediátur gens justa, custódiens veritátem. +Isaías Isa 23 26 3 Vetus error ábiit: servábis pacem; pacem, quia in te sperávimus. +Isaías Isa 23 26 4 Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis; in Dómino Deo forti in perpétuum. +Isaías Isa 23 26 5 Quia incurvábit habitántes in excélso; civitátem sublímem humiliábit: humiliábit eam usque ad terram, dátrahet eam usque ad púlverem. +Isaías Isa 23 26 6 Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum. +Isaías Isa 23 26 7 Sémita justi recta est, rectus callis justi ad ambulándum. b +Isaías Isa 23 26 8 Et in sémita judiciórum tuórum, Dómine, sustinúimus te: nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ. +Isaías Isa 23 26 9 Ánima mea desiderávit te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te. Cum féceris judícia tua in terra, justítiam discent habitatóres orbis. +Isaías Isa 23 26 10 Misereámur ímpio, et non discet justítiam; in terra sanctórum iníqua gessit, et non vidébit glóriam Dómini. +Isaías Isa 23 26 11 Dómine, exaltétur manus tua, et non vídeant; vídeant, et confundántur zelántes pópuli; et ignis hostes tuos dévoret. +Isaías Isa 23 26 12 Dómine, dabis pacem nobis: ómnia enim ópera nostra operátus es nobis. +Isaías Isa 23 26 13 Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te; tantum in te recordémur nóminis tui. b +Isaías Isa 23 26 14 Moriéntes non vivant, gigántes non resúrgant: proptérea visitásti et contrivísti eos, et perdidísti omnem memóriam eórum. +Isaías Isa 23 26 15 Indulsísti genti, Dómine, indulsísti genti, numquid glorificátus es? elongásti omnes términos terræ. +Isaías Isa 23 26 16 Dómine, in angústia requisiérunt te, in tribulatióne múrmuris doctrína tua eis. +Isaías Isa 23 26 17 Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum, dolens clamat in dolóribus suis, sic facti sumus a fácie tua, Dómine. +Isaías Isa 23 26 18 Concépimus, et quasi parturívimus, et pepérimus spíritum. Salútes non fécimus in terra; ídeo non cecidérunt habitatóres terræ. +Isaías Isa 23 26 19 Vivent mórtui tui, interfécti mei resúrgent. Expergiscímini, et laudáte, qui habitátis in púlvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigántum dátrahes in ruínam. b +Isaías Isa 23 26 20 Vade, pópulus meus, intra in cubícula tua; claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio. b +Isaías Isa 23 26 21 Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum; et revelábit terra sánguinem suum, et non opériet ultra interféctos suos. +Isaías Isa 23 27 1 In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro, et grandi, et forti, super Levíathan, serpéntem vectem, et super Levíathan, serpéntem tortuósum, et occídet cetum qui in mari est. +Isaías Isa 23 27 2 In die illa vínea meri cantábit ei. +Isaías Isa 23 27 3 Ego Dóminus qui servo eam; repénte propinábo ei. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam. b +Isaías Isa 23 27 4 Indignátio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prœ́lio? grádiar super eam, succéndam eam páriter. +Isaías Isa 23 27 5 An pótius tenébit fortitúdinem meam? fáciet pacem mihi, pacem fáciet mihi. +Isaías Isa 23 27 6 Qui ingrediúntur ímpetu ad Jacob, florébit et germinábit Israël, et implébunt fáciem orbis sémine. +Isaías Isa 23 27 7 Numquid juxta plagam percutiéntis se percússit eum? aut sicut occídit interféctos ejus, sic occísus est? b +Isaías Isa 23 27 8 In mensúra contra mensúram, cum abjécta fúerit, judicábis eam; meditátus est in spíritu suo duro per diem æstus. +Isaías Isa 23 27 9 Idcírco super hoc dimittétur iníquitas dómui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferátur peccátum ejus, cum posúerit omnes lápides altáris sicut lápides cíneris allísos: non stabunt luci et delúbra. +Isaías Isa 23 27 10 Cívitas enim muníta desoláta erit; speciósa relinquétur, et dimittétur quasi desértum; ibi pascétur vítulus, et ibi accubábit, et consúmet summitátes ejus. b +Isaías Isa 23 27 11 In siccitáte messes illíus conteréntur. Mulíeres veniéntes, et docéntes eam; non est enim pópulus sápiens: proptérea non miserébitur ejus qui fecit eum, et qui formávit eum non parcet ei. +Isaías Isa 23 27 12 Et erit: in die illa percútiet Dóminus ab álveo flúminis usque ad torréntem Ægýpti; et vos congregabímini unus et unus, fílii Israël. +Isaías Isa 23 27 13 Et erit: in die illa clangétur in tuba magna; et vénient qui pérditi fúerant de terra Assyriórum, et qui ejécti erant in terra Ægýpti, et adorábunt Dóminum in monte sancto in Jerúsalem. +Isaías Isa 23 28 1 Vae corónæ supérbiæ, ébriis Éphraim, et flori decidénti, glóriæ exsultatiónis ejus, qui erant in vértice vallis pinguíssimæ, errántes a vino. +Isaías Isa 23 28 2 Ecce válidus et fortis Dóminus sicut ímpetus grándinis; turbo confríngens, sicut ímpetus aquárum multárum inundántium et emissárum super terram spatiósam. +Isaías Isa 23 28 3 Pédibus conculcábitur coróna supérbiæ ebriórum Éphraim. +Isaías Isa 23 28 4 Et erit flos décidens glóriæ exsultatiónis ejus, qui est super vérticem vallis pínguium, quasi temporáneum ante maturitátem autúmni, quod, cum aspéxerit videns, statim ut manu tenúerit, devorábit illud. +Isaías Isa 23 28 5 In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ, et sertum exsultatiónis resíduo pópuli sui; b +Isaías Isa 23 28 6 et spíritus judícii sedénti super judícium, et fortitúdo reverténtibus de bello ad portam. +Isaías Isa 23 28 7 Verum hi quoque prae vino nesciérunt, et prae ebrietáte erravérunt; sacérdos et prophéta nesciérunt prae ebrietáte; absórpti sunt a vino, erravérunt in ebrietáte, nesciérunt vidéntem, ignoravérunt judícium. b +Isaías Isa 23 28 8 Omnes enim mensæ replétæ sunt vómitu sordiúmque, ita ut non esset ultra locus. +Isaías Isa 23 28 9 Quem docébit sciéntiam? et quem intellígere fáciet audítum? Ablactátos a lacte, avúlsos ab ubéribus. +Isaías Isa 23 28 10 Quia manda, remánda; manda, remánda; exspécta, reexspécta; exspécta, reexspécta; módicum ibi, módicum ibi. +Isaías Isa 23 28 11 In loquéla enim lábii, et lingua áltera loquétur ad pópulum istum. +Isaías Isa 23 28 12 Cui dixit: Hæc est réquies mea, refícite lassum; et hoc est meum refrigérium: et noluérunt audíre. +Isaías Isa 23 28 13 Et erit eis verbum Dómini: Manda, remánda; manda, remánda; exspécta, reexspécta; exspécta, reexspécta; módicum ibi, módicum ibi; ut vadant, et cadant retrórsum, et conterántur, et illaqueéntur, et capiántur. +Isaías Isa 23 28 14 Propter hoc audíte verbum Dómini, viri illusóres, qui dominámini super pópulum meum, qui est in Jerúsalem. b +Isaías Isa 23 28 15 Dixístis enim: Percússimus fœdus cum morte, et cum inférno fécimus pactum: flagéllum inúndans cum transíerit, non véniet super nos quia posúimus mendácium spem nostram, et mendácio protécti sumus. +Isaías Isa 23 28 16 Idcírco haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam in fundaméntis Sion lápidem, lápidem probátum, angulárem, pretiósum, in fundaménto fundátum; qui credíderit, non festínet. +Isaías Isa 23 28 17 Et ponam in póndere judícium, et justítiam in mensúra; et subvértet grando spem mendácii, et protectiónem aquæ inundábunt. +Isaías Isa 23 28 18 Et delébitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inférno non stabit: flagéllum inúndans cum transíerit, éritis ei in conculcatiónem. +Isaías Isa 23 28 19 Quandocúmque pertransíerit, tollet vos, quóniam in mane dilúculo pertransíbit in die et in nocte; et tantúmmodo sola vexátio intelléctum dabit audítui. +Isaías Isa 23 28 20 Coangustátum est enim stratum, ita ut alter décidat; et pállium breve utrúmque operíre non potest. +Isaías Isa 23 28 21 Sicut enim in monte divisiónum stabit Dóminus; sicut in valle quæ est in Gábaon irascétur, ut fáciat opus suum, aliénum opus ejus: ut operétur opus suum, peregrínum est opus ejus ab eo. +Isaías Isa 23 28 22 Et nunc nolíte illúdere, ne forte constringántur víncula vestra; consummatiónem enim et abbreviatiónem audívi a Dómino Deo exercítuum, super univérsam terram. +Isaías Isa 23 28 23 Áuribus percípite, et audíte vocem meam: atténdite, et audíte elóquium meum. b +Isaías Isa 23 28 24 Numquid tota die arábit arans ut serat? proscíndet et sárriet humum suam? +Isaías Isa 23 28 25 Nonne cum adæquáverit fáciem ejus, seret gith et cymínum sparget? et ponet tríticum per órdinem, et hórdeum, et mílium, et víciam in fínibus suis? +Isaías Isa 23 28 26 Et erúdiet illum in judício; Deus suus docébit illum. +Isaías Isa 23 28 27 Non enim in serris triturábitur gith, nec rota plaustri super cymínum circuíbit; sed in virga excutiétur gith, et cymínum in báculo. +Isaías Isa 23 28 28 Panis autem comminuétur; verum non in perpétuum tritúrans triturábit illum, neque vexábit eum rota plaustri, neque úngulis suis commínuet eum. +Isaías Isa 23 28 29 Et hoc a Dómino Deo exercítuum exívit, ut mirábile fáceret consílium, et magnificáret justítiam. +Isaías Isa 23 29 1 Vae Áriel, Áriel cívitas, quam expugnávit David! ádditus est annus ad annum: solemnitátes evolútæ sunt. +Isaías Isa 23 29 2 Et circumvallábo Áriel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Áriel. +Isaías Isa 23 29 3 Et circumdábo quasi sphæram in circúitu tuo, et jáciam contra te ággerem, et muniménta ponam in obsidiónem tuam. +Isaías Isa 23 29 4 Humiliáberis, de terra loquéris, et de humo audiétur elóquium tuum; et erit quasi pythónis de terra vox tua, et de humo elóquium tuum mussitábit. +Isaías Isa 23 29 5 Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo ventilántium te, et sicut favílla pertránsiens multitúdo eórum qui contra te prævaluérunt; b +Isaías Isa 23 29 6 erítque repénte conféstim. A Dómino exercítuum visitábitur in tonítruo, et commotióne terræ, et voce magna túrbinis et tempestátis, et flammæ ignis devorántis. +Isaías Isa 23 29 7 Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium quæ dimicavérunt contra Áriel, et omnes qui militavérunt, et obsedérunt, et prævaluérunt advérsus eam. +Isaías Isa 23 29 8 Et sicut sómniat esúriens, et comédit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima ejus; et sicut sómniat sítiens et bibit, et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima ejus vácua est: sic erit multitúdo ómnium géntium quæ dimicavérunt contra montem Sion. +Isaías Isa 23 29 9 Obstupéscite et admirámini; fluctuáte et vacilláte; inebriámini, et non a vino; movémini, et non ab ebrietáte. b +Isaías Isa 23 29 10 Quóniam míscuit vobis Dóminus spíritum sopóris; claudet óculos vestros: prophétas et príncipes vestros, qui vident visiónes, opériet. +Isaías Isa 23 29 11 Et erit vobis vísio ómnium sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum: et respondébit: Non possum, signátus est enim. +Isaías Isa 23 29 12 Et dábitur liber nesciénti lítteras, dicetúrque ei: Lege; et respondébit: Néscio lítteras. +Isaías Isa 23 29 13 Et dixit Dóminus: Eo quod appropínquat pópulus iste ore suo, et lábiis suis gloríficat me, cor autem ejus longe est a me, et timuérunt me mandáto hóminum et doctrínis, +Isaías Isa 23 29 14 ídeo ecce ego addam ut admiratiónem fáciam pópulo huic miráculo grandi et stupéndo; períbit enim sapiéntia a sapiéntibus ejus, et intelléctus prudéntium ejus abscondétur. +Isaías Isa 23 29 15 Vae qui profúndi estis corde, ut a Dómino abscondátis consílium; quorum sunt in ténebris ópera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? +Isaías Isa 23 29 16 Pervérsa est haec vestra cogitátio; quasi si lutum contra fígulum cógitet, et dicat opus factóri suo: Non fecísti me; et figméntum dicat fictóri suo: Non intélligis. +Isaías Isa 23 29 17 Nonne adhuc in módico et in brevi convertétur Líbanus in carmel, et carmel in saltum reputábitur? b +Isaías Isa 23 29 18 Et áudient in die illa surdi verba libri, et de ténebris et calígine óculi cæcórum vidébunt. +Isaías Isa 23 29 19 Et addent mites in Dómino lætítiam, et páuperes hómines in Sancto Israël exsultábunt; +Isaías Isa 23 29 20 quóniam defécit qui prævalébat, consummátus est illúsor, et succísi sunt omnes qui vigilábant super iniquitátem, +Isaías Isa 23 29 21 qui peccáre faciébant hómines in verbo, et arguéntem in porta supplantábant, et declinavérunt frustra a justo. +Isaías Isa 23 29 22 Propter hoc, haec dicit Dóminus ad domum Jacob, qui redémit Ábraham: Non modo confundétur Jacob, nec modo vultus ejus erubéscet; +Isaías Isa 23 29 23 sed cum víderit fílios suos, ópera mánuum meárum in médio sui sanctificántes nomen meum, et sanctificábunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicábunt; +Isaías Isa 23 29 24 et scient errántes spíritu intelléctum, et mussitatóres discent legem. +Isaías Isa 23 30 1 Vae fílii desertóres, dicit Dóminus, ut facerétis consílium, et non ex me, et ordirémini telam, et non per spíritum meum, ut adderétis peccátum super peccátum; +Isaías Isa 23 30 2 qui ambulátis ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine Pharaónis, et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti! +Isaías Isa 23 30 3 Et erit vobis fortitúdo Pharaónis in confusiónem, et fidúcia umbræ Ægýpti in ignomíniam. +Isaías Isa 23 30 4 Erant enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervenérunt. +Isaías Isa 23 30 5 Omnes confúsi sunt super pópulo qui eis prodésse non pótuit: non fuérunt in auxílium et in áliquam utilitátem, sed in confusiónem et in oppróbrium. +Isaías Isa 23 30 6 Onus jumentórum austri. In terra tribulatiónis et angústiæ leǽna, et leo ex eis, vípera et régulus volans; portántes super húmeros jumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos, ad pópulum qui eis prodésse non póterit. b +Isaías Isa 23 30 7 Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur. Ídeo clamávi super hoc: Supérbia tantum est, quiésce. +Isaías Isa 23 30 8 Nunc ergo ingréssus, scribe ei super buxum, et in libro diligénter éxara illud, et erit in die novíssimo in testimónium usque in ætérnum. +Isaías Isa 23 30 9 Pópulus enim ad iracúndiam próvocans est: et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dei; +Isaías Isa 23 30 10 qui dicunt vidéntibus: Nolíte vidére, et aspiciéntibus: Nolíte aspícere nobis ea quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia: vidéte nobis erróres. +Isaías Isa 23 30 11 Auférte a me viam; declináte a me sémitam; cesset a fácie nostra Sanctus Israël. +Isaías Isa 23 30 12 Proptérea haec dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobástis verbum hoc, et sperástis in calúmnia et in tumúltu, et inníxi estis super eo; b +Isaías Isa 23 30 13 proptérea erit vobis iníquitas haec sicut interrúptio cadens, et requisíta in muro excélso, quóniam súbito, dum non sperátur, véniet contrítio ejus. +Isaías Isa 23 30 14 Et comminuétur sicut contéritur lagéna fíguli contritióne perválida, et non inveniétur de fragméntis ejus testa in qua portétur ignículus de incéndio, aut hauriátur parum aquæ de fóvea. +Isaías Isa 23 30 15 Quia haec dicit Dóminus Deus, Sanctus Israël: Si revertámini et quiescátis, salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra. Et noluístis, +Isaías Isa 23 30 16 et dixístis: Nequáquam, sed ad equos fugiémus: ídeo fugiétis; et: Super velóces ascendémus: ídeo velocióres erunt qui persequéntur vos. +Isaías Isa 23 30 17 Mille hómines a fácie terróris uníus; et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus navis in vértice montis, et quasi signum super collem. +Isaías Isa 23 30 18 Proptérea exspéctat Dóminus ut misereátur vestri; et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus judícii Dóminus: beáti omnes qui exspéctant eum! b +Isaías Isa 23 30 19 Pópulus enim Sion habitábit in Jerúsalem: plorans nequáquam plorábis: míserans miserébitur tui, ad vocem clamóris tui: statim ut audíerit, respondébit tibi. +Isaías Isa 23 30 20 Et dabit vobis Dóminus panem arctum, et aquam brevem; et non fáciet avoláre a te ultra doctórem tuum; et erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum. +Isaías Isa 23 30 21 Et aures tuæ áudient verbum post tergum monéntis: Hæc est via; ambuláte in ea, et non declinétis neque ad déxteram, neque ad sinístram. +Isaías Isa 23 30 22 Et contaminábis láminas sculptílium argénti tui, et vestiméntum conflátilis auri tui, et dispérges ea sicut immundítiam menstruátæ. Egrédere, dices ei. b +Isaías Isa 23 30 23 Et dábitur plúvia sémini tuo, ubicúmque semináveris in terra, et panis frugum terræ erit ubérrimus et pinguis; pascétur in possessióne tua in die illo agnus spatióse, +Isaías Isa 23 30 24 et táuri tui, et pulli asinórum, qui operántur terram, commístum migma cómedent sicut in área ventilátum est. +Isaías Isa 23 30 25 Et erunt super omnem montem excélsum, et super omnem collem elevátum, rivi curréntium aquárum, in die interfectiónis multórum, cum cecíderint turres: +Isaías Isa 23 30 26 et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septemplíciter sicut lux septem diérum, in die qua alligáverit Dóminus vulnus pópuli sui, et percussúram plagæ ejus sanáverit. +Isaías Isa 23 30 27 Ecce nomen Dómini venit de longínquo, ardens furor ejus, et gravis ad portándum; lábia ejus repléta sunt indignatióne, et lingua ejus quasi ignis dévorans. b +Isaías Isa 23 30 28 Spíritus ejus velut torrens inúndans usque ad médium colli, ad perdéndas gentes in níhilum, et frenum erróris quod erat in maxíllis populórum. +Isaías Isa 23 30 29 Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ solemnitátis, et lætítia cordis sicut qui pergit cum tíbia, ut intret in montem Dómini ad Fortem Israël. +Isaías Isa 23 30 30 Et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ, et terrórem bráchii sui osténdet in comminatióne furóris, et flamma ignis devorántis: allídet in túrbine, et in lápide grándinis. +Isaías Isa 23 30 31 A voce enim Dómini pavébit Assur virga percússus. +Isaías Isa 23 30 32 Et erit tránsitus virgæ fundátus, quam requiéscere fáciet Dóminus super eum in týmpanis et cítharis; et in bellis præcípuis expugnábit eos. +Isaías Isa 23 30 33 Præparáta est enim ab heri Topheth, a rege præparáta, profúnda, et dilatáta. Nutriménta ejus, ignis et ligna multa; flatus Dómini sicut torrens súlphuris succéndens eam. +Isaías Isa 23 31 1 Vae qui descéndunt in Ægýptum ad auxílium, in equis sperántes, et habéntes fidúciam super quadrígis, quia multæ sunt; et super equítibus, quia præválidi nimis; et non sunt confísi super Sanctum Israël, et Dóminum non requisiérunt! +Isaías Isa 23 31 2 Ipse autem sápiens addúxit malum, et verba sua non ábstulit; et consúrget contra domum pessimórum, et contra auxílium operántium iniquitátem. +Isaías Isa 23 31 3 Ægýptus homo, et non deus; et equi eórum caro, et non spíritus; et Dóminus inclinábit manum suam, et córruet auxiliátor, et cadet cui præstátur auxílium, simúlque omnes consuméntur. +Isaías Isa 23 31 4 Quia haec dicit Dóminus ad me: Quómodo si rúgiat leo et cátulus leónis super prædam suam; et cum occúrrerit ei multitúdo pastórum, a voce eórum non formidábit, et a multitúdine eórum non pavébit: sic descéndet Dóminus exercítuum ut prœliétur super montem Sion et super collem ejus. +Isaías Isa 23 31 5 Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus exercítuum Jerúsalem, prótegens et líberans, tránsiens et salvans. +Isaías Isa 23 31 6 Convertímini, sicut in profúndum recesserátis, fílii Israël. +Isaías Isa 23 31 7 In die enim illa abjíciet vir idóla argénti sui, et idóla auri sui, quæ fecérunt vobis manus vestræ in peccátum. b +Isaías Isa 23 31 8 Et cadet Assur in gládio non viri, et gládius non hóminis vorábit eum: et fúgiet non a fácie gládii, et júvenes ejus vectigáles erunt. +Isaías Isa 23 31 9 Et fortitúdo ejus a terróre transíbit, et pavébunt fugiéntes príncipes ejus, dixit Dóminus: cujus ignis est in Sion et camínus ejus in Jerúsalem. +Isaías Isa 23 32 1 Ecce in justítia regnábit rex, et príncipes in judício præérunt. +Isaías Isa 23 32 2 Et erit vir sicut qui abscónditur a vento, et celat se a tempestáte; sicut rivi aquárum in siti, et umbra petræ prominéntis in terra desérta. +Isaías Isa 23 32 3 Non caligábunt óculi vidéntium, et aures audiéntium diligénter auscultábunt. +Isaías Isa 23 32 4 Et cor stultórum intélliget sciéntiam, et lingua balbórum velóciter loquétur et plane. +Isaías Isa 23 32 5 Non vocábitur ultra is qui insípiens est, princeps, neque frauduléntus appellábitur major; +Isaías Isa 23 32 6 stultus enim fátua loquétur, et cor ejus fáciet iniquitátem, ut perfíciat simulatiónem, et loquátur ad Dóminum fraudulénter, et vácuam fáciat ánimam esuriéntis, et potum sitiénti áuferat. +Isaías Isa 23 32 7 Fraudulénti vasa péssima sunt; ipse enim cogitatiónes concinnávit ad perdéndos mites in sermóne mendácii, cum loquerétur pauper judícium. +Isaías Isa 23 32 8 Princeps vero ea quæ digna sunt príncipe cogitábit, et ipse super duces stabit. +Isaías Isa 23 32 9 Mulíeres opuléntæ, súrgite, et audíte vocem meam; fíliæ confidéntes, percípite áuribus elóquium meum. b +Isaías Isa 23 32 10 Post dies enim et annum, vos conturbabímini confidéntes; consummáta est enim vindémia, colléctio ultra non véniet. +Isaías Isa 23 32 11 Obstupéscite, opuléntæ; conturbámini, confidéntes: exúite vos et confundímini; accíngite lumbos vestros. +Isaías Isa 23 32 12 Super úbera plángite, super regióne desiderábili, super vínea fértili. +Isaías Isa 23 32 13 Super humum pópuli mei spinæ et vepres ascéndent: quanto magis super omnes domos gáudii civitátis exultántis! +Isaías Isa 23 32 14 Domus enim dimíssa est, multitúdo urbis relícta est, ténebræ et palpátio factæ sunt super spelúncas usque in ætérnum; gáudium onagrórum, páscua gregum. +Isaías Isa 23 32 15 Donec effundátur super nos spíritus de excélso, et erit desértum in carmel, et carmel in saltum reputábitur. b +Isaías Isa 23 32 16 Et habitábit in solitúdine judícium, et justítia in carmel sedébit. +Isaías Isa 23 32 17 Et erit opus justítiæ pax, et cultus justítiæ siléntium, et secúritas usque in sempitérnum. +Isaías Isa 23 32 18 Et sedébit pópulus meus in pulchritúdine pacis, et in tabernáculis fidúciæ, et in réquie opulénta. +Isaías Isa 23 32 19 Grando autem in descensióne saltus, et humilitáte humiliábitur cívitas. +Isaías Isa 23 32 20 Beáti qui seminátis super omnes aquas, immitténtes pedem bovis et ásini. +Isaías Isa 23 33 1 Vae qui prædáris! nonne et ipse prædáberis? et qui spernis, nonne et ipse spernéris? Cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis; cum fatigátus desíeris contémnere, contémneris. +Isaías Isa 23 33 2 Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus; esto bráchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis. +Isaías Isa 23 33 3 A voce ángeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes. b +Isaías Isa 23 33 4 Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo. +Isaías Isa 23 33 5 Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso; implévit Sion judício et justítia. +Isaías Isa 23 33 6 Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia; timor Dómini ipse est thesáurus ejus. +Isaías Isa 23 33 7 Ecce vidéntes clamábunt foris; ángeli pacis amáre flebunt. b +Isaías Isa 23 33 8 Dissipátæ sunt viæ, cessávit tránsiens per sémitam: írritum factum est pactum, projécit civitátes, non reputávit hómines. +Isaías Isa 23 33 9 Luxit et elánguit terra; confúsus est Líbanus, et obsórduit: et factus est Saron sicut desértum, et concússa est Basan, et Carmélus. +Isaías Isa 23 33 10 Nunc consúrgam, dicit Dóminus; nunc exaltábor, nunc sublevábor. +Isaías Isa 23 33 11 Concipiétis ardórem, paríetis stípulam; spíritus vester ut ignis vorábit vos. +Isaías Isa 23 33 12 Et erunt pópuli quasi de incéndio cinis; spinæ congregátæ igni comburéntur. +Isaías Isa 23 33 13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim; et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam. b +Isaías Isa 23 33 14 Contérriti sunt in Sion peccatóres; possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis? +Isaías Isa 23 33 15 Qui ámbulat in justítiis et lóquitur veritátem, qui prójicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum. +Isaías Isa 23 33 16 Iste in excélsis habitábit; muniménta saxórum sublímitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fidéles sunt. +Isaías Isa 23 33 17 Regem in decóre suo vidébunt óculi ejus, cernent terram de longe. +Isaías Isa 23 33 18 Cor tuum meditábitur timórem: ubi est litterátus? ubi legis verba pónderans? ubi doctor parvulórum? b +Isaías Isa 23 33 19 Pópulum impudéntem non vidébis, pópulum alti sermónis, ita ut non possis intellígere disertitúdinem linguæ ejus, in quo nulla est sapiéntia. +Isaías Isa 23 33 20 Réspice, Sion, civitátem solemnitátis nostræ: óculi tui vidébunt Jerúsalem, habitatiónem opuléntam, tabernáculum quod nequáquam transférri póterit; nec auferéntur clavi ejus in sempitérnum, et omnes funículi ejus non rumpéntur: +Isaías Isa 23 33 21 quia solúmmodo ibi magníficus est Dóminus noster: locus fluviórum rivi latíssimi et paténtes: non transíbit per eum navis rémigum, neque triéris magna transgrediétur eum. +Isaías Isa 23 33 22 Dóminus enim judex noster, Dóminus légifer noster, Dóminus rex noster, ipse salvábit nos. +Isaías Isa 23 33 23 Laxáti sunt funículi tui, et non prævalébunt; sic erit malus tuus ut dilatáre signum non queas. Tunc dividéntur spólia prædárum multárum; claudi dirípient rapínam. +Isaías Isa 23 33 24 Nec dicet vicínus: Elángui; pópulus qui hábitat in ea, auferétur ab eo iníquitas. +Isaías Isa 23 34 1 Accédite, gentes, et audíte; et pópuli, atténdite: áudiat terra, et plenitúdo ejus; orbis, et omne germen ejus. +Isaías Isa 23 34 2 Quia indignátio Dómini super omnes gentes, et furor super univérsam milítiam eórum: interfécit eos, et dedit eos in occisiónem. +Isaías Isa 23 34 3 Interfécti eórum projiciéntur, et de cadavéribus eórum ascéndet fœtor; tabéscent montes a sánguine eórum. +Isaías Isa 23 34 4 Et tabéscet omnis milítia cælórum, et complicabúntur sicut liber cæli: et omnis milítia eórum défluet, sicut défluit fólium de vínea et de ficu. +Isaías Isa 23 34 5 Quóniam inebriátus est in cælo gládius meus; ecce super Idumǽam descéndet, et super pópulum interfectiónis meæ, ad judícium. +Isaías Isa 23 34 6 Gládius Dómini replétus est sánguine, incrassátus est ádipe, de sánguine agnórum et hircórum, de sánguine medullatórum aríetum: víctima enim Dómini in Bosra, et interféctio magna in terra Edom. +Isaías Isa 23 34 7 Et descéndent unicórnes cum eis, et táuri cum poténtibus; inebriábitur terra eórum sánguine, et humus eórum ádipe pínguium. +Isaías Isa 23 34 8 Quia dies ultiónis Dómini, annus retributiónum judícii Sion. +Isaías Isa 23 34 9 Et converténtur torréntes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardéntem. +Isaías Isa 23 34 10 Nocte et die non extinguétur, in sempitérnum ascéndet fumus ejus, a generatióne in generatiónem desolábitur, in sǽcula sæculórum non erit tránsiens per eam. +Isaías Isa 23 34 11 Et possidébunt illam onocrótalus et erícius; ibis et corvus habitábunt in ea: et extendétur super eam mensúra, ut redigátur ad níhilum, et perpendículum in desolatiónem. +Isaías Isa 23 34 12 Nóbiles ejus non erunt ibi; regem pótius invocábunt, et omnes príncipes ejus erunt in níhilum. +Isaías Isa 23 34 13 Et oriéntur in dómibus ejus spinæ et urtícæ, et paliúrus in munitiónibus ejus; et erit cubíle dracónum, et páscua struthiónum. +Isaías Isa 23 34 14 Et occúrrent dæmónia onocentáuris, et pilósus clamábit alter ad álterum; ibi cubávit lámia, et invénit sibi réquiem. +Isaías Isa 23 34 15 Ibi hábuit fóveam erícius, et enutrívit cátulos, et circumfódit, et fovit in umbra ejus; illuc congregáti sunt milvi, alter ad álterum. +Isaías Isa 23 34 16 Requírite diligénter in libro Dómini, et légite: Unum ex eis non défuit, alter álterum non quæsívit; quia quod ex ore meo procédit, ille mandávit, et spíritus ejus ipse congregávit ea. b +Isaías Isa 23 34 17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divísit eam illis in mensúram: usque in ætérnum possidébunt eam; in generatiónem et generatiónem habitábunt in ea. +Isaías Isa 23 35 1 Lætábitur desérta et ínvia, et exsultábit solitúdo, et florébit quasi lílium. +Isaías Isa 23 35 2 Gérminans germinábit, et exsultábit lætabúnda et laudans: glória Líbani data est ei, decor Carméli et Saron; ipsi vidébunt glóriam Dómini, et decórem Dei nostri. +Isaías Isa 23 35 3 Confortáte manus dissolútas, et génua debília roboráte. +Isaías Isa 23 35 4 Dícite pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére: ecce Deus vester ultiónem addúcet retributiónis; Deus ipse véniet, et salvábit vos. +Isaías Isa 23 35 5 Tunc aperiéntur óculi cæcórum, et aures surdórum patébunt; +Isaías Isa 23 35 6 tunc sáliet sicut cervus claudus, et apérta erit lingua mutórum: quia scissæ sunt in desérto aquæ, et torréntes in solitúdine; +Isaías Isa 23 35 7 et quæ erat árida, erit in stagnum, et sítiens in fontes aquárum. In cubílibus, in quibus prius dracónes habitábant, oriétur viror cálami et junci. +Isaías Isa 23 35 8 Et erit ibi sémita et via, et via sancta vocábitur: non transíbit per eam pollútus, et haec erit vobis dirécta via, ita ut stulti non errent per eam. +Isaías Isa 23 35 9 Non erit ibi leo, et mala béstia non ascéndet per eam, nec inveniétur ibi; et ambulábunt qui liberáti fúerint. +Isaías Isa 23 35 10 Et redémpti a Dómino converténtur, et vénient in Sion cum laude, et lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt, et fúgiet dolor et gémitus. +Isaías Isa 23 36 1 Et factum est in quartodécimo anno regis Ezechíæ, ascéndit Sennácherib, rex Assyriórum, super omnes civitátes Juda munítas, et cepit eas. +Isaías Isa 23 36 2 Et misit rex Assyriórum Rábsacen de Lachis in Jerúsalem, ad regem Ezechíam in manu gravi: et stetit in aquædúctu piscínæ superióris in via Agri fullónis. +Isaías Isa 23 36 3 Et egréssus est ad eum Elíacim, fílius Helcíæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph, a commentáriis. +Isaías Isa 23 36 4 Et dixit ad eos Rábsaces: Dícite Ezechíæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriórum: Quæ est ista fidúcia qua confídis? +Isaías Isa 23 36 5 aut quo consílio vel fortitúdine rebelláre dispónis? super quem habes fidúciam, quia recessísti a me? +Isaías Isa 23 36 6 Ecce confídis super báculum arundíneum confráctum istum, super Ægýptum; cui si inníxus fúerit homo, intrábit in manum ejus, et perforábit eam: sic Phárao, rex Ægýpti, ómnibus qui confídunt in eo. +Isaías Isa 23 36 7 Quod si respondéris mihi: In Dómino Deo nostro confídimus; nonne ipse est cujus ábstulit Ezechías excélsa et altária, et dixit Judæ et Jerúsalem: Coram altári isto adorábitis? +Isaías Isa 23 36 8 Et nunc trade te dómino meo, regi Assyriórum, et dabo tibi duo míllia equórum, nec póteris ex te præbére ascensóres eórum: +Isaías Isa 23 36 9 et quómodo sustinébis fáciem júdicis uníus loci ex servis dómini mei minóribus? Quod si confídis in Ægýpto, in quadrígis et in equítibus, +Isaías Isa 23 36 10 et nunc numquid sine Dómino ascéndi ad terram istam, ut dispérderem eam? Dóminus dixit ad me: Ascénde super terram istam, et dispérde eam. +Isaías Isa 23 36 11 Et dixit Elíacim, et Sobna, et Jóahe, ad Rábsacen: Lóquere ad servos tuos syra lingua; intellígimus enim; ne loquáris ad nos judáice in áuribus pópuli qui est super murum. b +Isaías Isa 23 36 12 Et dixit ad eos Rábsaces: Numquid ad dóminum tuum et ad te misit me dóminus meus, ut lóquerer ómnia verba ista? et non pótius ad viros qui sedent in muro, ut cómedant stércora sua, et bibant urínam pedum suórum vobíscum? +Isaías Isa 23 36 13 Et stetit Rábsaces, et clamávit voce magna judáice, et dixit: Audíte verba regis magni, regis Assyriórum! +Isaías Isa 23 36 14 Hæc dicit rex: Non sedúcat vos Ezechías, quia non póterit erúere vos. +Isaías Isa 23 36 15 Et non vobis tríbuat fidúciam Ezechías super Dómino, dicens: Éruens liberábit nos Dóminus: non dábitur cívitas ista in manu regis Assyriórum. +Isaías Isa 23 36 16 Nolíte audíre Ezechíam; haec enim dicit rex Assyriórum: Fácite mecum benedictiónem, et egredímini ad me, et comédite unusquísque víneam suam, et unusquísque ficum suam, et bíbite unusquísque aquam cistérnæ suæ, +Isaías Isa 23 36 17 donec véniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram fruménti et vini, terram panum et vineárum. +Isaías Isa 23 36 18 Nec contúrbet vos Ezechías, dicens: Dóminus liberábit nos. Numquid liberavérunt dii géntium unusquísque terram suam de manu regis Assyriórum? +Isaías Isa 23 36 19 Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sephárvaim? numquid liberavérunt Samaríam de manu mea? +Isaías Isa 23 36 20 Quis est ex ómnibus diis terrárum istárum qui erúerit terram suam de manu mea, ut éruat Dóminus Jerúsalem de manu mea? +Isaías Isa 23 36 21 Et siluérunt, et non respondérunt ei verbum. Mandáverat enim rex, dicens: Ne respondeátis ei. b +Isaías Isa 23 36 22 Et ingréssus est Elíacim, fílius Helcíæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph, a commentáriis, ad Ezechíam, scissis véstibus, et nuntiavérunt ei verba Rábsacis. +Isaías Isa 23 37 1 Et factum est, cum audísset rex Ezechías, scidit vestiménta sua, et obvolútus est sacco, et intrávit in domum Dómini. +Isaías Isa 23 37 2 Et misit Elíacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et senióres de sacerdótibus, opértos saccis, ad Isaíam, fílium Amos, prophétam, +Isaías Isa 23 37 3 et dixérunt ad eum: Hæc dicit Ezechías: Dies tribulatiónis, et correptiónis, et blasphémiæ, dies haec; quia venérunt fílii usque ad partum, et virtus non est pariéndi. +Isaías Isa 23 37 4 Si quómodo áudiat Dóminus Deus tuus verba Rábsacis, quem misit rex Assyriórum dóminus suus ad blasphemándum Deum vivéntem et exprobrándum sermónibus quos audívit Dóminus Deus tuus: leva ergo oratiónem pro relíquiis quæ repértæ sunt. +Isaías Isa 23 37 5 Et venérunt servi regis Ezechíæ ad Isaíam. b +Isaías Isa 23 37 6 Et dixit ad eos Isaías: Hæc dicétis dómino vestro: Hæc dicit Dóminus: Ne tímeas a fácie verbórum quæ audísti, quibus blasphemavérunt púeri regis Assyriórum me. +Isaías Isa 23 37 7 Ecce ego dabo ei spíritum, et áudiet núntium, et revertétur ad terram suam, et corrúere eum fáciam gládio in terra sua. +Isaías Isa 23 37 8 Revérsus est autem Rábsaces, et invénit regem Assyriórum prœliántem advérsus Lobnam: audíerat enim quia proféctus esset de Lachis. b +Isaías Isa 23 37 9 Et audívit de Tháraca rege Æthiópiæ, dicéntes: Egréssus est ut pugnet contra te. Quod cum audísset, misit núntios ad Ezechíam, dicens: +Isaías Isa 23 37 10 Hæc dicétis Ezechíæ regi Judæ, loquéntes: Non te decípiat Deus tuus in quo tu confídis, dicens: Non dábitur Jerúsalem in manu regis Assyriórum. +Isaías Isa 23 37 11 Ecce tu audísti ómnia quæ fecérunt reges Assyriórum ómnibus terris, quas subvertérunt: et tu póteris liberári? +Isaías Isa 23 37 12 Numquid eruérunt eos dii géntium quos subvertérunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et fílios Eden qui erant in Thalássar? +Isaías Isa 23 37 13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sephárvaim, Ana, et Ava? +Isaías Isa 23 37 14 Et tulit Ezechías libros de manu nuntiórum, et legit eos, et ascéndit in domum Dómini, et expándit eos Ezechías coram Dómino: b +Isaías Isa 23 37 15 et orávit Ezechías ad Dóminum, dicens: +Isaías Isa 23 37 16 Dómine exercítuum, Deus Israël, qui sedes super chérubim, tu es Deus solus ómnium regnórum terræ: tu fecísti cælum et terram. +Isaías Isa 23 37 17 Inclína, Dómine, aurem tuam, et audi; áperi, Dómine, óculos tuos, et vide: et audi ómnia verba Sennácherib, quæ misit ad blasphemándum Deum vivéntem. +Isaías Isa 23 37 18 Vere enim, Dómine, desértas fecérunt reges Assyriórum terras, et regiónes eárum, +Isaías Isa 23 37 19 et dedérunt deos eárum igni: non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum, lignum et lapis, et comminuérunt eos. +Isaías Isa 23 37 20 Et nunc, Dómine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognóscant ómnia regna terræ quia tu es Dóminus solus. +Isaías Isa 23 37 21 Et misit Isaías, fílius Amos, ad Ezechíam, dicens: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Pro quibus rogásti me de Sennácherib, rege Assyriórum, b +Isaías Isa 23 37 22 hoc est verbum quod locútus est Dóminus super eum: Despéxit te et subsannávit te, virgo fília Sion; post te caput movit, fília Jerúsalem. +Isaías Isa 23 37 23 Cui exprobrásti? et quem blasphemásti? et super quem exaltásti vocem, et levásti altitúdinem oculórum tuórum? ad Sanctum Israël. +Isaías Isa 23 37 24 In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino, et dixísti: In multitúdine quadrigárum meárum ego ascéndi altitúdinem móntium juga Líbani; et succídam excélsa cedrórum ejus, et eléctas abiétes illíus, et introíbo altitúdinem summitátis ejus, saltum Carméli ejus. +Isaías Isa 23 37 25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccávi vestígio pedis mei omnes rivos ággerum. +Isaías Isa 23 37 26 Numquid non audísti quæ olim fécerim ei? Ex diébus antíquis ego plasmávi illud; et nunc addúxi, et factum est in eradicatiónem cóllium compugnántium, et civitátum munitárum. b +Isaías Isa 23 37 27 Habitatóres eárum breviáta manu contremuérunt, et confúsi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen páscuæ, et herba tectórum, quæ exáruit ántequam maturésceret. +Isaías Isa 23 37 28 Habitatiónem tuam, et egréssum tuum, et intróitum tuum cognóvi, et insániam tuam contra me. +Isaías Isa 23 37 29 Cum fúreres advérsum me, supérbia tua ascéndit in aures meas. Ponam ergo círculum in náribus tuis, et frenum in lábiis tuis, et redúcam te in viam per quem venísti. +Isaías Isa 23 37 30 Tibi autem hoc erit signum: cómede hoc anno quæ sponte nascúntur, et in anno secúndo pomis véscere; in anno autem tértio semináte et métite, et plantáte víneas, et comédite fructum eárum. b +Isaías Isa 23 37 31 Et mittet id quod salvátum fúerit de domo Juda, et quod réliquum est, radícem deórsum, et fáciet fructum sursum: +Isaías Isa 23 37 32 quia de Jerúsalem exíbunt relíquiæ, et salvátio de monte Sion: zelus Dómini exercítuum fáciet istud. +Isaías Isa 23 37 33 Proptérea haec dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non intrábit civitátem hanc, et non jáciet ibi sagíttam, et non occupábit eam clýpeus, et non mittet in circúitu ejus ággerem. +Isaías Isa 23 37 34 In via qua venit, per eam revertétur, et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 37 35 Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum. +Isaías Isa 23 37 36 Egréssus est autem ángelus Dómini, et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque míllia. Et surrexérunt mane, et ecce omnes cadávera mortuórum. b +Isaías Isa 23 37 37 Et egréssus est, et ábiit, et revérsus est Sennácherib, rex Assyriórum, et habitávit in Nínive. +Isaías Isa 23 37 38 Et factum est, cum adoráret in templo Nesroch deum suum, Adrámelech et Sárasar, fílii ejus, percussérunt eum gládio, fugerúntque in terram Árarat; et regnávit Asarháddon, fílius ejus, pro eo. +Isaías Isa 23 38 1 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem; et introívit ad eum Isaías, fílius Amos, prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives. +Isaías Isa 23 38 2 Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum, +Isaías Isa 23 38 3 et dixit: Óbsecro, Dómine, meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et quod bonum est in óculis tuis fécerim. Et flevit Ezechías fletu magno. +Isaías Isa 23 38 4 Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens: +Isaías Isa 23 38 5 Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas; ecce ego adjíciam super dies tuos quíndecim annos, +Isaías Isa 23 38 6 et de manu regis Assyriórum éruam te, et civitátem istam, et prótegam eam. +Isaías Isa 23 38 7 Hoc autem tibi erit signum a Dómino, quia fáciet Dóminus verbum hoc quod locútus est: +Isaías Isa 23 38 8 ecce ego revérti fáciam umbram lineárum per quas descénderat in horológio Achaz in sole, retrórsum decem líneis. Et revérsus est sol decem líneis per gradus quos descénderat. +Isaías Isa 23 38 9 Scriptúra Ezechíæ, regis Juda, cum ægrotásset et convaluísset de infirmitáte sua. b +Isaías Isa 23 38 10 Ego dixi in dimídio diérum meórum: Vadam ad portas ínferi; quæsívi resíduum annórum meórum. +Isaías Isa 23 38 11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium; non aspíciam hóminem ultra, et habitatórem quiétis. +Isaías Isa 23 38 12 Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, quasi tabernáculum pastórum. Præcísa est velut a texénte vita mea; dum adhuc ordírer, succídit me: de mane usque ad vésperam fínies me. +Isaías Isa 23 38 13 Sperábam usque ad mane; quasi leo, sic contrívit ómnia ossa mea: de mane usque ad vésperam fínies me. +Isaías Isa 23 38 14 Sicut pullus hirúndinis, sic clamábo; meditábor ut colúmba. Attenuáti sunt óculi mei, suspiciéntes in excélsum. Dómine, vim pátior: respónde pro me. +Isaías Isa 23 38 15 Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit? Recogitábo tibi omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ. +Isaías Isa 23 38 16 Dómine, si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. +Isaías Isa 23 38 17 Ecce in pace amaritúdo mea amaríssima. +Isaías Isa 23 38 18 Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea. Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: non exspectábunt qui descéndunt in lacum veritátem tuam. b +Isaías Isa 23 38 19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. +Isaías Isa 23 38 20 Dómine, salvum me fac! et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini. +Isaías Isa 23 38 21 Et jussit Isaías ut tóllerent massam de ficis, et cataplasmárent super vulnus, et sanarétur. b +Isaías Isa 23 38 22 Et dixit Ezechías: Quod erit signum quia ascéndam in domum Dómini? +Isaías Isa 23 39 1 In témpore illo misit Mérodach Báladan, fílius Báladan, rex Babylónis, libros et múnera ad Ezechíam: audíerat enim quod ægrotásset et convaluísset. +Isaías Isa 23 39 2 Lætátus est autem super eis Ezechías, et osténdit eis cellam arómatum, et argénti, et auri, et odoramentórum, et unguénti óptimi, et omnes apothécas supelléctilis suæ, et univérsa quæ invénta sunt in thesáuris ejus. Non fuit verbum quod non osténderet eis Ezechías in domo sua, et in omni potestáte sua. +Isaías Isa 23 39 3 Introívit autem Isaías prophéta ad Ezechíam regem, et dixit ei: Quid dixérunt viri isti, et unde venérunt ad te? Et dixit Ezechías: De terra longínqua venérunt ad me, de Babylóne. b +Isaías Isa 23 39 4 Et dixit: Quid vidérunt in domo tua? Et dixit Ezechías: Ómnia quæ in domo mea sunt vidérunt; non fuit res quam non osténderim eis in thesáuris meis. +Isaías Isa 23 39 5 Et dixit Isaías ad Ezechíam: Audi verbum Dómini exercítuum. +Isaías Isa 23 39 6 Ecce dies vénient, et auferéntur ómnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizavérunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylónem; non relinquétur quidquam, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 39 7 Et de fíliis tuis, qui exíbunt de te, quos genúeris, tollent, et erunt eunúchi in palátio regis Babylónis. +Isaías Isa 23 39 8 Et dixit Ezechías ad Isaíam: Bonum verbum Dómini, quod locútus est. Et dixit: Fiat tantum pax et véritas in diébus meis! +Isaías Isa 23 40 1 Consolámini, consolámini, pópule meus, dicit Deus vester. +Isaías Isa 23 40 2 Loquímini ad cor Jerúsalem, et advocáte eam, quóniam compléta est malítia ejus, dimíssa est iníquitas illíus: suscépit de manu Dómini duplícia pro ómnibus peccátis suis. +Isaías Isa 23 40 3 Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite in solitúdine sémitas Dei nostri. +Isaías Isa 23 40 4 Omnis vallis exaltábitur, et omnis mons et collis humiliábitur, et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: +Isaías Isa 23 40 5 et revelábitur glória Dómini, et vidébit omnis caro páriter quod os Dómini locútum est. +Isaías Isa 23 40 6 Vox dicéntis: Clama. Et dixi: Quid clamábo? Omnis caro fœnum, et omnis glória ejus quasi flos agri. +Isaías Isa 23 40 7 Exsiccátum est fœnum, et cécidit flos, quia spíritus Dómini sufflávit in eo. Vere fœnum est pópulus: +Isaías Isa 23 40 8 exsiccátum est fœnum, et cécidit flos; verbum autem Dómini nostri manet in ætérnum. +Isaías Isa 23 40 9 Super montem excélsum ascénde, tu qui evangelízas Sion; exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Jerúsalem: exálta, noli timére. Dic civitátibus Juda: Ecce Deus vester: +Isaías Isa 23 40 10 ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, et bráchium ejus dominábitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illíus coram illo. +Isaías Isa 23 40 11 Sicut pastor gregem suum pascet, in bráchio suo congregábit agnos, et in sinu suo levábit; fœtas ipse portábit. +Isaías Isa 23 40 12 Quis mensus est pugíllo aquas, et cælos palmo ponderávit? quis appéndit tribus dígitis molem terræ, et librávit in póndere montes, et colles in statéra? b +Isaías Isa 23 40 13 Quis adjúvit spíritum Dómini? aut quis consiliárius ejus fuit, et osténdit illi? b +Isaías Isa 23 40 14 cum quo íniit consílium, et instrúxit eum, et dócuit eum sémitam justítiæ, et erudívit eum sciéntiam, et viam prudéntiæ osténdit illi? +Isaías Isa 23 40 15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ, et quasi moméntum statéræ reputátæ sunt; ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus. +Isaías Isa 23 40 16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, et animália ejus non suffícient ad holocáustum. +Isaías Isa 23 40 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei. +Isaías Isa 23 40 18 Cui ergo símilem fecísti Deum? aut quam imáginem ponétis ei? +Isaías Isa 23 40 19 Numquid scúlptile conflávit faber? aut áurifex auro figurávit illud, et láminis argénteis argentárius? +Isaías Isa 23 40 20 Forte lignum et imputríbile elégit; ártifex sápiens quærit quómodo státuat simulácrum, quod non moveátur. +Isaías Isa 23 40 21 Numquid non scitis? numquid non audístis? numquid non annuntiátum est vobis ab inítio? numquid non intellexístis fundaménta terræ? b +Isaías Isa 23 40 22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatóres ejus sunt quasi locústæ; qui exténdit velut níhilum cælos, et expándit eos sicut tabernáculum ad inhabitándum; +Isaías Isa 23 40 23 qui dat secretórum scrutatóres quasi non sint, júdices terræ velut ináne fecit. +Isaías Isa 23 40 24 Et quidem neque plantátus, neque satus, neque radicátus in terra truncus eórum; repénte flavit in eos, et aruérunt, et turbo quasi stípulam áuferet eos. +Isaías Isa 23 40 25 Et cui assimilástis me, et adæquástis? dicit Sanctus. +Isaías Isa 23 40 26 Leváte in excélsum óculos vestros, et vidéte quis creávit haec: qui edúcit in número milítiam eórum, et omnes ex nómine vocat; prae multitúdine fortitúdinis et róboris, virtutísque ejus, neque unum réliquum fuit. +Isaías Isa 23 40 27 Quare dicis, Jacob, et loquéris, Israël: Abscóndita est via mea a Dómino, et a Deo meo judícium meum transívit? b +Isaías Isa 23 40 28 Numquid nescis, aut non audísti? Deus sempitérnus Dóminus, qui creávit términos terræ: non defíciet, neque laborábit, nec est investigátio sapiéntiæ ejus. +Isaías Isa 23 40 29 Qui dat lasso virtútem, et his qui non sunt, fortitúdinem et robur multíplicat. +Isaías Isa 23 40 30 Defícient púeri, et laborábunt, et júvenes in infirmitáte cadent; +Isaías Isa 23 40 31 qui autem sperant in Dómino mutábunt fortitúdinem, assúment pennas sicut áquilæ: current et non laborábunt, ambulábunt et non defícient. +Isaías Isa 23 41 1 Táceant ad me ínsulæ, et gentes mutent fortitúdinem: accédant, et tunc loquántur; simul ad judícium propinquémus. +Isaías Isa 23 41 2 Quis suscitávit ab oriénte Justum, vocávit eum ut sequerétur se? Dabit in conspéctu ejus gentes, et reges obtinébit: dabit quasi púlverem gládio ejus, sicut stípulam vento raptam árcui ejus. +Isaías Isa 23 41 3 Persequétur eos, transíbit in pace: sémita in pédibus ejus non apparébit. +Isaías Isa 23 41 4 Quis haec operátus est, et fecit, vocans generatiónes ab exórdio? Ego Dóminus: primus et novíssimus ego sum. +Isaías Isa 23 41 5 Vidérunt ínsulæ, et timuérunt; extréma terræ obstupuérunt: appropinquavérunt, et accessérunt. +Isaías Isa 23 41 6 Unusquísque próximo suo auxiliábitur, et fratri suo dicet: Confortáre. b +Isaías Isa 23 41 7 Confortávit faber ærárius percútiens málleo eum, qui cudébat tunc témporis, dicens: Glútino bonum est; et confortávit eum clavis, ut non moverétur. +Isaías Isa 23 41 8 Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elégi, semen Ábraham amíci mei: b +Isaías Isa 23 41 9 in quo apprehéndi te ab extrémis terræ, et a longínquis ejus vocávi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elégi te, et non abjéci te. +Isaías Isa 23 41 10 Ne tímeas, quia ego tecum sum; ne declínes, quia ego Deus tuus: confortávi te, et auxiliátus sum tibi, et suscépit te déxtera Justi mei. +Isaías Isa 23 41 11 Ecce confundéntur et erubéscent omnes qui pugnant advérsum te; erunt quasi non sint, et períbunt viri qui contradícunt tibi. +Isaías Isa 23 41 12 Quæres eos, et non invénies, viros rebélles tuos; erunt quasi non sint, et véluti consúmptio hómines bellántes advérsum te. +Isaías Isa 23 41 13 Quia ego Dóminus Deus tuus, apprehéndens manum tuam, dicénsque tibi: Ne tímeas: ego adjúvi te. +Isaías Isa 23 41 14 Noli timére, vermis Jacob, qui mórtui estis ex Israël: ego auxiliátus sum tibi, dicit Dóminus, et redémptor tuus Sanctus Israël. +Isaías Isa 23 41 15 Ego pósui te quasi plaustrum tritúrans novum, habens rostra serrántia; triturábis montes, et commínues, et colles quasi púlverem pones. +Isaías Isa 23 41 16 Ventilábis eos, et ventus tollet, et turbo dispérget eos; et tu exsultábis in Dómino, in Sancto Israël lætáberis. +Isaías Isa 23 41 17 Egéni et páuperes quaérunt aquas, et non sunt; lingua eórum siti áruit. Ego Dóminus exáudiam eos, Deus Israël, non derelínquam eos. +Isaías Isa 23 41 18 Apériam in supínis cóllibus flúmina, et in médio campórum fontes: ponam desértum in stagna aquárum, et terram ínviam in rivos aquárum. +Isaías Isa 23 41 19 Dabo in solitúdinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olívæ; ponam in desérto abiétem, ulmum, et buxum simul: +Isaías Isa 23 41 20 ut vídeant, et sciant, et recógitent, et intélligant páriter, quia manus Dómini fecit hoc, et Sanctus Israël creávit illud. +Isaías Isa 23 41 21 Prope fácite judícium vestrum, dicit Dóminus; Afférte, si quid forte habétis, dicit rex Jacob. b +Isaías Isa 23 41 22 Accédant, et núntient nobis quæcúmque ventúra sunt; prióra quæ fuérunt, nuntiáte, et ponémus cor nostrum, et sciémus novíssima eórum; et quæ ventúra sunt, indicáte nobis. +Isaías Isa 23 41 23 Annuntiáte quæ ventúra sunt in futúrum, et sciémus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potéstis, fácite, et loquámur et videámus simul. +Isaías Isa 23 41 24 Ecce vos estis ex níhilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominátio est qui elégit vos. +Isaías Isa 23 41 25 Suscitávi ab aquilóne, et véniet ab ortu solis: vocábit nomen meum, et addúcet magistrátus quasi lutum, et velut plastes concúlcans humum. b +Isaías Isa 23 41 26 Quis annuntiávit ab exórdio ut sciámus, et a princípio ut dicámus: Justus es? Non est neque annúntians, neque prædícens, neque áudiens sermónes vestros. +Isaías Isa 23 41 27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerúsalem evangelístam dabo. +Isaías Isa 23 41 28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iníret consílium, et interrogátus respondéret verbum. +Isaías Isa 23 41 29 Ecce omnes injústi, et vana ópera eórum; ventus et ináne simulácra eórum. +Isaías Isa 23 42 1 Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, complácuit sibi in illo ánima mea: dedi spíritum meum super eum: judícium géntibus próferet. +Isaías Isa 23 42 2 Non clamábit, neque accípiet persónam, nec audiétur vox ejus foris. +Isaías Isa 23 42 3 Cálamum quassátum non cónteret, et linum fúmigans non extínguet: in veritáte edúcet judícium. +Isaías Isa 23 42 4 Non erit tristis, neque turbuléntus, donec ponat in terra judícium; et legem ejus ínsulæ exspectábunt. +Isaías Isa 23 42 5 Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos, et exténdens eos; firmans terram, et quæ gérminant ex ea; dans flatum pópulo qui est super eam, et spíritum calcántibus eam: +Isaías Isa 23 42 6 Ego Dóminus vocávi te in justítia, et apprehéndi manum tuam, et servávi te: et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium, +Isaías Isa 23 42 7 ut aperíres óculos cæcórum, et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris. +Isaías Isa 23 42 8 Ego Dóminus, hoc est nomen meum; glóriam meam álteri non dabo, et laudem meam sculptílibus. +Isaías Isa 23 42 9 Quæ prima fuérunt, ecce venérunt; nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam. +Isaías Isa 23 42 10 Cantáte Dómino cánticum novum, laus ejus ab extrémis terræ, qui descénditis in mare, et plenitúdo ejus; ínsulæ, et habitatóres eárum. b +Isaías Isa 23 42 11 Sublevétur desértum et civitátes ejus. In dómibus habitábit Cedar: laudáte, habitatóres petræ; de vértice móntium clamábunt. +Isaías Isa 23 42 12 Ponent Dómino glóriam, et laudem ejus in ínsulis nuntiábunt. +Isaías Isa 23 42 13 Dóminus sicut fortis egrediétur, sicut vir prœliátor suscitábit zelum; vociferábitur, et clamábit: super inimícos suos confortábitur. b +Isaías Isa 23 42 14 Tácui semper, sílui, pátiens fui: sicut partúriens loquar; dissipábo, et absorbébo simul. +Isaías Isa 23 42 15 Desértos fáciam montes et colles, et omne gramen eórum exsiccábo; et ponam flúmina in ínsulas, et stagna arefáciam. +Isaías Isa 23 42 16 Et ducam cæcos in viam quam nésciunt, et in sémitis quas ignoravérunt ambuláre eos fáciam; ponam ténebras coram eis in lucem, et prava in recta; haec verba feci eis, et non derelíqui eos. +Isaías Isa 23 42 17 Convérsi sunt retrórsum, confundántur confusióne, qui confídunt in scúlptili; qui dicunt conflátili: Vos dii nostri. +Isaías Isa 23 42 18 Surdi, audíte, et cæci, intuémini ad vidéndum. b +Isaías Isa 23 42 19 Quis cæcus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem núntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venúndatus est? et quis cæcus, nisi servus Dómini? +Isaías Isa 23 42 20 Qui vides multa, nonne custódies? qui apértas habes aures, nonne áudies? +Isaías Isa 23 42 21 Et Dóminus vóluit ut sanctificáret eum, et magnificáret legem, et extólleret. +Isaías Isa 23 42 22 Ipse autem pópulus diréptus, et vastátus; láqueus júvenum omnes, et in dómibus cárcerum abscónditi sunt; facti sunt in rapínam, nec est qui éruat; in direptiónem, nec est qui dicat: Redde. +Isaías Isa 23 42 23 Quis est in vobis qui áudiat hoc, atténdat, et auscúltet futúra? +Isaías Isa 23 42 24 Quis dedit in direptiónem Jacob, et Israël vastántibus? nonne Dóminus ipse, cui peccávimus? Et noluérunt in viis ejus ambuláre, et non audiérunt legem ejus. +Isaías Isa 23 42 25 Et effúdit super eum indignatiónem furóris sui, et forte bellum; et combússit eum in circúitu, et non cognóvit; et succéndit eum, et non intelléxit. +Isaías Isa 23 43 1 Et nunc haec dicit Dóminus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timére, quia redémi te, et vocávi te nómine tuo: meus es tu. +Isaías Isa 23 43 2 Cum transíeris per aquas, tecum ero, et flúmina non opérient te; cum ambuláveris in igne, non comburéris, et flamma non ardébit in te. +Isaías Isa 23 43 3 Quia ego Dóminus Deus tuus, Sanctus Israël, salvátor tuus, dedi propitiatiónem tuam Ægýptum, Æthiópiam, et Saba, pro te. +Isaías Isa 23 43 4 Ex quo honorábilis factus es in óculis meis, et gloriósus, ego diléxi te, et dabo hómines pro te, et pópulos pro ánima tua. +Isaías Isa 23 43 5 Noli timére, quia ego tecum sum; ab oriénte addúcam semen tuum, et ab occidénte congregábo te. +Isaías Isa 23 43 6 Dicam aquilóni: Da; et austro: Noli prohibére: affer fílios meos de longínquo, et fílias meas ab extrémis terræ. +Isaías Isa 23 43 7 Et omnem qui ínvocat nomen meum, in glóriam meam creávi eum, formávi eum, et feci eum. +Isaías Isa 23 43 8 Educ foras pópulum cæcum, et óculos habéntem; surdum, et aures ei sunt. b +Isaías Isa 23 43 9 Omnes gentes congregátæ sunt simul, et colléctæ sunt tribus. Quis in vobis annúntiet istud, et quæ prima sunt audíre nos fáciet? Dent testes eórum, justificéntur, et áudiant, et dicant: Vere. +Isaías Isa 23 43 10 Vos testes mei, dicit Dóminus, et servus meus quem elégi: ut sciátis, et credátis mihi, et intelligátis quia ego ipse sum; ante me non est formátus Deus, et post me non erit. +Isaías Isa 23 43 11 Ego sum, ego sum Dóminus, et non est absque me salvátor. +Isaías Isa 23 43 12 Ego annuntiávi, et salvávi; audítum feci, et non fuit in vobis aliénus: vos testes mei, dicit Dóminus, et ego Deus. +Isaías Isa 23 43 13 Et ab inítio ego ipse, et non est qui de manu mea éruat. Operábor, et quis avértet illud? +Isaías Isa 23 43 14 Hæc dicit Dóminus, redémptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylónem, et detráxi vectes univérsos, et Chaldǽos in návibus suis gloriántes. b +Isaías Isa 23 43 15 Ego Dóminus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester. +Isaías Isa 23 43 16 Hæc dicit Dóminus, qui dedit in mari viam, et in aquis torréntibus sémitam; +Isaías Isa 23 43 17 qui edúxit quadrígam et equum, agmen et robústum: simul obdormiérunt, nec resúrgent; contríti sunt quasi linum, et extíncti sunt. +Isaías Isa 23 43 18 Ne meminéritis priórum, et antíqua ne intueámini. +Isaías Isa 23 43 19 Ecce ego fácio nova, et nunc oriéntur, útique cognoscétis ea: ponam in desérto viam, et in ínvio flúmina. +Isaías Isa 23 43 20 Glorificábit me béstia agri, dracónes, et struthiónes: quia dedi in desérto aquas, flúmina in ínvio, ut darem potum pópulo meo, elécto meo. +Isaías Isa 23 43 21 Pópulum istum formávi mihi: laudem meam narrábit. +Isaías Isa 23 43 22 Non me invocásti, Jacob, nec laborásti in me, Israël. b +Isaías Isa 23 43 23 Non obtulísti mihi aríetem holocáusti tui, et víctimis tuis non glorificásti me; non te servíre feci in oblatióne, nec labórem tibi prǽbui in thure. +Isaías Isa 23 43 24 Non emísti mihi argénto cálamum, et ádipe victimárum tuárum non inebriásti me: verúmtamen servíre me fecísti in peccátis tuis; præbuísti mihi labórem in iniquitátibus tuis. +Isaías Isa 23 43 25 Ego sum, ego sum ipse qui déleo iniquitátes tuas propter me, et peccatórum tuórum non recordábor. +Isaías Isa 23 43 26 Reduc me in memóriam, et judicémur simul: narra si quid habes ut justificéris. +Isaías Isa 23 43 27 Pater tuus primus peccávit, et intérpretes tui prævaricáti sunt in me: +Isaías Isa 23 43 28 et contaminávi príncipes sanctos; dedi ad interneciónem Jacob, et Israël in blasphémiam. +Isaías Isa 23 44 1 Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elégi. +Isaías Isa 23 44 2 Hæc dicit Dóminus fáciens et formans te, ab útero auxiliátor tuus: Noli timére, serve meus Jacob, et rectíssime, quem elégi. +Isaías Isa 23 44 3 Effúndam enim aquas super sitiéntem, et fluénta super áridam; effúndam spíritum meum super semen tuum, et benedictiónem meam super stirpem tuam: +Isaías Isa 23 44 4 et germinábunt inter herbas, quasi sálices juxta præterfluéntes aquas. +Isaías Isa 23 44 5 Iste dicet: Dómini ego sum; et ille vocábit in nómine Jacob; et hic scribet manu sua: Dómino, et in nómine Israël assimilábitur. +Isaías Isa 23 44 6 Hæc dicit Dóminus, rex Israël, et redémptor ejus, Dóminus exercítuum: Ego primus, et ego novíssimus, et absque me non est deus. +Isaías Isa 23 44 7 Quis símilis mei? vocet, et annúntiet: et órdinem expónat mihi, ex quo constítui pópulum antíquum; ventúra et quæ futúra sunt annúntient eis. +Isaías Isa 23 44 8 Nolíte timére, neque conturbémini: ex tunc audíre te feci, et annuntiávi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formátor quem ego non nóverim? +Isaías Isa 23 44 9 Plastæ idóli omnes nihil sunt, et amantíssima eórum non próderunt eis. Ipsi sunt testes eórum, quia non vident, neque intélligunt, ut confundántur. b +Isaías Isa 23 44 10 Quis formávit deum, et scúlptile conflávit ad nihil útile? +Isaías Isa 23 44 11 Ecce omnes partícipes ejus confundéntur, fabri enim sunt ex homínibus; convénient omnes, stabunt et pavébunt, et confundéntur simul. +Isaías Isa 23 44 12 Faber ferrárius lima operátus est, in prunis et in málleis formávit illud, et operátus est in bráchio fortitúdinis suæ; esúriet et defíciet, non bibet aquam et lasséscet. +Isaías Isa 23 44 13 Ártifex lignárius exténdit normam, formávit illud in runcína, fecit illud in anguláribus, et in círcino tornávit illud, et fecit imáginem viri quasi speciósum hóminem habitántem in domo; +Isaías Isa 23 44 14 succídit cedros, tulit ílicem, et quercum, quæ stéterat inter ligna saltus; plantávit pinum, quam plúvia nutrívit. +Isaías Isa 23 44 15 Et facta est homínibus in focum; sumpsit ex eis, et calefáctus est; et succéndit et coxit panes; de réliquo autem operátus est deum et adorávit; fecit scúlptile, et curvátus est ante illud. b +Isaías Isa 23 44 16 Médium ejus combússit igni, et de médio ejus carnes comédit; coxit pulméntum, et saturátus est, et calefáctus est, et dixit: Vah! calefáctus sum, vidi focum; +Isaías Isa 23 44 17 réliquum autem ejus deum fecit et scúlptile sibi; curvátur ante illud, et adórat illud, et óbsecrat, dicens: Líbera me, quia deus meus es tu! +Isaías Isa 23 44 18 Nesciérunt, neque intellexérunt; oblíti enim sunt ne vídeant óculi eórum, et ne intélligant corde suo. +Isaías Isa 23 44 19 Non recógitant in mente sua, neque cognóscunt, neque séntiunt, ut dicant: Medietátem ejus combússi igni, et coxi super carbónes ejus panes; coxi carnes et comédi, et de réliquo ejus idólum fáciam? ante truncum ligni procídam? +Isaías Isa 23 44 20 Pars ejus cinis est; cor insípiens adorávit illud, et non liberábit ánimam suam: neque dicet: Forte mendácium est in déxtera mea. +Isaías Isa 23 44 21 Meménto horum Jacob, et Israël, quóniam servus meus es tu. Formávi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscáris mei. b +Isaías Isa 23 44 22 Delévi ut nubem iniquitátes tuas, et quasi nébulam peccáta tua: revértere ad me, quóniam redémi te. +Isaías Isa 23 44 23 Laudáte, cæli, quóniam misericórdiam fecit Dóminus; jubiláte, extréma terræ; resonáte, montes, laudatiónem, saltus et omne lignum ejus, quóniam redémit Dóminus Jacob, et Israël gloriábitur. +Isaías Isa 23 44 24 Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, et formátor tuus ex útero: Ego sum Dóminus, fáciens ómnia, exténdens cælos solus, stabíliens terram, et nullus mecum; +Isaías Isa 23 44 25 írrita fáciens signa divinórum, et aríolos in furórem vertens; convértens sapiéntes retrórsum, et sciéntiam eórum stultam fáciens; +Isaías Isa 23 44 26 súscitans verbum servi sui, et consílium nuntiórum suórum complens; qui dico Jerúsalem: Habitáberis, et civitátibus Juda: Ædificabímini, et desérta ejus suscitábo; +Isaías Isa 23 44 27 qui dico profúndo: Desoláre, et flúmina tua arefáciam; +Isaías Isa 23 44 28 qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntátem meam complébis; qui dico Jerúsalem: Ædificáberis, et templo: Fundáberis. +Isaías Isa 23 45 1 Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cujus apprehéndi déxteram, ut subjíciam ante fáciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo jánuas, et portæ non claudéntur: +Isaías Isa 23 45 2 Ego ante te ibo, et gloriósos terræ humiliábo; portas ǽreas cónteram, et vectes férreos confríngam: +Isaías Isa 23 45 3 et dabo tibi thesáuros abscónditos, et arcána secretórum, ut scias quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israël, +Isaías Isa 23 45 4 propter servum meum Jacob, et Israël, eléctum meum; et vocávi te nómine tuo: assimilávi te, et non cognovísti me. +Isaías Isa 23 45 5 Ego Dóminus, et non est ámplius; extra me non est deus; accínxi te, et non cognovísti me: +Isaías Isa 23 45 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidénte, quóniam absque me non est: ego Dóminus, et non est alter: +Isaías Isa 23 45 7 formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia haec. +Isaías Isa 23 45 8 Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant justum; aperiátur terra, et gérminet Salvatórem, et justítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum. b +Isaías Isa 23 45 9 Vae qui contradícit fictóri suo, testa de sámiis terræ! Numquid dicet lutum fígulo suo: Quid facis, et opus tuum absque mánibus est? b +Isaías Isa 23 45 10 Vae qui dicit patri: Quid géneras? et mulíeri: Quid párturis? +Isaías Isa 23 45 11 Hæc dicit Dóminus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventúra interrogáte me; super fílios meos et super opus mánuum meárum mandáte mihi. +Isaías Isa 23 45 12 Ego feci terram, et hóminem super eam creávi ego: manus meæ tetendérunt cælos, et omni milítiæ eórum mandávi. +Isaías Isa 23 45 13 Ego suscitávi eum ad justítiam, et omnes vias ejus dírigam; ipse ædificábit civitátem meam, et captivitátem meam dimíttet, non in prétio neque in munéribus, dicit Dóminus Deus exercítuum. +Isaías Isa 23 45 14 Hæc dicit Dóminus: Labor Ægýpti, et negotiátio Æthiópiæ, et Sábaim viri sublímes ad te transíbunt, et tui erunt; post te ambulábunt, vincti mánicis pergent, et te adorábunt, teque deprecabúntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. b +Isaías Isa 23 45 15 Vere tu es Deus abscónditus, Deus Israël, salvátor. b +Isaías Isa 23 45 16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum. +Isaías Isa 23 45 17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna; non confundémini, et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi. +Isaías Isa 23 45 18 Quia haec dicit Dóminus creans cælos, ipse Deus formans terram et fáciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creávit eam: ut habitarétur formávit eam: Ego Dóminus, et non est álius. +Isaías Isa 23 45 19 Non in abscóndito locútus sum, in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Jacob frustra: Quǽrite me: ego Dóminus loquens justítiam, annúntians recta. +Isaías Isa 23 45 20 Congregámini, et veníte, et accédite simul qui salváti estis ex géntibus: nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, et rogant deum non salvántem. +Isaías Isa 23 45 21 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul. Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud? numquid non ego Dóminus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. +Isaías Isa 23 45 22 Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est álius. +Isaías Isa 23 45 23 In memetípso jurávi; egrediétur de ore meo justítiæ verbum, et non revertétur: quia mihi curvábitur omne genu, et jurábit omnis lingua. +Isaías Isa 23 45 24 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt justítiæ et impérium; ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei. +Isaías Isa 23 45 25 In Dómino justificábitur, et laudábitur omne semen Israël. +Isaías Isa 23 46 1 Confráctus est Bel, contrítus est Nabo; facta sunt simulácra eórum béstiis et juméntis, ónera vestra gravi póndere usque ad lassitúdinem. +Isaías Isa 23 46 2 Contabuérunt, et contríta sunt simul; non potuérunt salváre portántem, et ánima eórum in captivitátem ibit. +Isaías Isa 23 46 3 Audíte me, domus Jacob, et omne resíduum domus Israël; qui portámini a meo útero, qui gestámini a mea vulva. +Isaías Isa 23 46 4 Usque ad senéctam ego ipse, et usque ad canos ego portábo; ego feci, et ego feram; ego portábo, et salvábo. +Isaías Isa 23 46 5 Cui assimilástis me, et adæquástis, et comparástis me, et fecístis símilem? +Isaías Isa 23 46 6 Qui confértis aurum de sácculo, et argéntum statéra ponderátis, conducéntes auríficem ut fáciat deum, et prócidunt, et adórant. +Isaías Isa 23 46 7 Portant illum in húmeris gestántes, et ponéntes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movébitur: sed et cum clamáverint ad eum, non áudiet; de tribulatióne non salvábit eos. +Isaías Isa 23 46 8 Mementóte istud, et confundámini; redíte, prævaricatóres, ad cor. b +Isaías Isa 23 46 9 Recordámini prióris sǽculi, quóniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est símilis mei. +Isaías Isa 23 46 10 Annúntians ab exórdio novíssimum, et ab inítio quæ necdum facta sunt, dicens: Consílium meum stabit, et omnis volúntas mea fiet. +Isaías Isa 23 46 11 Vocans ab oriénte avem, et de terra longínqua virum voluntátis meæ: et locútus sum, et addúcam illud; creávi et fáciam illud. +Isaías Isa 23 46 12 Audíte me, duro corde, qui longe estis a justítia. +Isaías Isa 23 46 13 Prope feci justítiam meam, non elongábitur, et salus mea non morábitur. Dabo in Sion salútem, et in Israël glóriam meam. +Isaías Isa 23 47 1 Descénde, sede in púlvere, virgo fília Bábylon: sede in terra; non est sólium fíliæ Chaldæórum, quia ultra non vocáberis mollis et ténera. +Isaías Isa 23 47 2 Tolle molam, et mole farínam; denúda turpitúdinem tuam; discoóperi húmerum, revéla crura, transi flúmina. +Isaías Isa 23 47 3 Revelábitur ignomínia tua, et vidébitur oppróbrium tuum; ultiónem cápiam, et non resístet mihi homo. +Isaías Isa 23 47 4 Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Israël. b +Isaías Isa 23 47 5 Sede tacens, et intra in ténebras, fília Chaldæórum, quia non vocáberis ultra dómina regnórum. b +Isaías Isa 23 47 6 Irátus sum super pópulum meum: contaminávi hæreditátem meam, et dedi eos in manu tua: non posuísti eis misericórdias; super senem aggravásti jugum tuum valde. +Isaías Isa 23 47 7 Et dixísti: In sempitérnum ero dómina. Non posuísti haec super cor tuum, neque recordáta es novíssimi tui. +Isaías Isa 23 47 8 Et nunc audi haec delicáta, et hábitans confidénter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me ámplius; non sedébo vídua, et ignorábo sterilitátem. +Isaías Isa 23 47 9 Vénient tibi duo haec súbito in die una, sterílitas et vidúitas: univérsa venérunt super te, propter multitúdinem maleficiórum tuórum, et propter durítiam incantatórum tuórum veheméntem. +Isaías Isa 23 47 10 Et fidúciam habuísti in malítia tua, et dixísti: Non est qui vídeat me. Sapiéntia tua et sciéntia tua, haec decépit te. Et dixísti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est áltera. b +Isaías Isa 23 47 11 Véniet super te malum, et néscies ortum ejus; et írruet super te calámitas quam non póteris expiáre; véniet super te repénte miséria quam néscies. +Isaías Isa 23 47 12 Sta cum incantatóribus tuis et cum multitúdine maleficiórum tuórum, in quibus laborásti ab adolescéntia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fíeri fórtior. +Isaías Isa 23 47 13 Defecísti in multitúdine consiliórum tuórum. Stent, et salvent te áugures cæli, qui contemplabántur sídera, et supputábant menses, ut ex eis annuntiárent ventúra tibi. +Isaías Isa 23 47 14 Ecce facti sunt quasi stípula, ignis combússit eos; non liberábunt ánimam suam de manu flammæ; non sunt prunæ quibus calefíant, nec focus ut sédeant ad eum. +Isaías Isa 23 47 15 Sic facta sunt tibi in quibuscúmque laboráveras: negotiatóres tui ab adolescéntia tua, unusquísque in via sua erravérunt; non est qui salvet te. +Isaías Isa 23 48 1 Audíte haec, domus Jacob, qui vocámini nómine Israël, et de aquis Juda exístis; qui jurátis in nómine Dómini, et Dei Israël recordámini non in veritáte neque in justítia. +Isaías Isa 23 48 2 De civitáte enim sancta vocáti sunt, et super Deum Israël constabilíti sunt: Dóminus exercítuum nomen ejus. +Isaías Isa 23 48 3 Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea: repénte operátus sum, et venérunt. +Isaías Isa 23 48 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua, et frons tua ǽrea. +Isaías Isa 23 48 5 Prædíxi tibi ex tunc; ántequam venírent, indicávi tibi, ne forte díceres: Idóla mea fecérunt haec, et sculptília mea et conflatília mandavérunt ista. +Isaías Isa 23 48 6 Quæ audísti, vide ómnia; vos autem, num annuntiástis? Audíta feci tibi nova ex tunc, et conserváta sunt quæ nescis. +Isaías Isa 23 48 7 Nunc creáta sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audísti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognóvi ea. +Isaías Isa 23 48 8 Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua: scio enim quia præváricans prævaricáberis, et transgressórem ex útero vocávi te. +Isaías Isa 23 48 9 Propter nomen meum longe fáciam furórem meum, et laude mea infrenábo te, ne intéreas. +Isaías Isa 23 48 10 Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum; elégi te in camíno paupertátis. +Isaías Isa 23 48 11 Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer; et glóriam meam álteri non dabo. +Isaías Isa 23 48 12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novíssimus. b +Isaías Isa 23 48 13 Manus quoque mea fundávit terram, et déxtera mea mensa est cælos; ego vocábo eos, et stabunt simul. +Isaías Isa 23 48 14 Congregámini, omnes vos, et audíte: quis de eis annuntiávit haec? Dóminus diléxit eum, fáciet voluntátem suam in Babylóne, et bráchium suum in Chaldǽis. +Isaías Isa 23 48 15 Ego, ego locútus sum, et vocávi eum; addúxi eum, et dirécta est via ejus. +Isaías Isa 23 48 16 Accédite ad me et audíte hoc: non a princípio in abscóndito locútus sum: ex témpore ántequam fíeret, ibi eram: et nunc Dóminus Deus misit me, et spíritus ejus. b +Isaías Isa 23 48 17 Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dóminus Deus tuus, docens te utília, gubérnans te in via qua ámbulas. +Isaías Isa 23 48 18 Útinam attendísses mandáta mea: facta fuísset sicut flumen pax tua, et justítia tua sicut gúrgites maris: +Isaías Isa 23 48 19 et fuísset quasi aréna semen tuum, et stirps úteri tui ut lapílli ejus; non interísset et non fuísset attrítum nomen ejus a fácie mea. +Isaías Isa 23 48 20 Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldǽis, in voce exsultatiónis annuntiáte: audítum fácite hoc, et efférte illud usque ad extréma terræ. Dícite: Redémit Dóminus servum suum Jacob. +Isaías Isa 23 48 21 Non sitiérunt in desérto, cum edúceret eos: aquam de petra prodúxit eis, et scidit petram, et fluxérunt aquæ. +Isaías Isa 23 48 22 Non est pax ímpiis, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 49 1 Audíte, ínsulæ, et atténdite, pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me; de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei. +Isaías Isa 23 49 2 Et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam: in pháretra sua abscóndit me. +Isaías Isa 23 49 3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriábor. +Isaías Isa 23 49 4 Et ego dixi: In vácuum laborávi; sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi: ergo judícium meum cum Dómino, et opus meum cum Deo meo. +Isaías Isa 23 49 5 Et nunc dicit Dóminus, formans me ex útero servum sibi, ut redúcam Jacob ad eum, et Israël non congregábitur; et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea. +Isaías Isa 23 49 6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Jacob, et fæces Israël converténdas: ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ. +Isaías Isa 23 49 7 Hæc dicit Dóminus, redémptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptíbilem ánimam, ad abominátam gentem, ad servum dominórum: Reges vidébunt, et consúrgent príncipes, et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, et Sanctum Israël qui elégit te. b +Isaías Isa 23 49 8 Hæc dicit Dóminus: In témpore plácito exaudívi te, et in die salútis auxiliátus sum tui: et servávi te, et dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram, et possidéres hæreditátes dissipátas; b +Isaías Isa 23 49 9 ut díceres his qui vincti sunt: Exíte, et his qui in ténebris: Revelámini. Super vias pascéntur, et in ómnibus planis páscua eórum. +Isaías Isa 23 49 10 Non esúrient neque sítient, et non percútiet eos æstus et sol, quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit eos. +Isaías Isa 23 49 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur. +Isaías Isa 23 49 12 Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra austráli. +Isaías Isa 23 49 13 Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; jubiláte, montes, laudem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, et páuperum suórum miserébitur. +Isaías Isa 23 49 14 Et dixit Sion: Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei. b +Isaías Isa 23 49 15 Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Etsi illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui. +Isaías Isa 23 49 16 Ecce in mánibus meis descrípsi te; muri tui coram óculis meis semper. +Isaías Isa 23 49 17 Venérunt structóres tui; destruéntes te et dissipántes a te exíbunt. +Isaías Isa 23 49 18 Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his velut ornaménto vestiéris, et circúmdabis tibi eos quasi sponsa; +Isaías Isa 23 49 19 quia desérta tua, et solitúdines tuæ, et terra ruínæ tuæ, nunc angústa erunt prae habitatóribus; et longe fugabúntur qui absorbébant te. +Isaías Isa 23 49 20 Adhuc dicent in áuribus tuis fílii sterilitátis tuæ: Angústus est mihi locus; fac spátium mihi ut hábitem. +Isaías Isa 23 49 21 Et dices in corde tuo: Quis génuit mihi istos? ego stérilis et non páriens, transmigráta, et captíva; et istos quis enutrívit? ego destitúta et sola; et isti ubi erant? +Isaías Isa 23 49 22 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce levábo ad gentes manum meam, et ad pópulos exaltábo signum meum: et áfferent fílios tuos in ulnis, et fílias tuas super húmeros portábunt. +Isaías Isa 23 49 23 Et erunt reges nutrítii tui, et regínæ nutríces tuæ; vultu in terram demísso adorábunt te, et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies quia ego Dóminus, super quo non confundéntur qui exspéctant eum. +Isaías Isa 23 49 24 Numquid tollétur a forti præda? aut quod captum fúerit a robústo, salvum esse póterit? b +Isaías Isa 23 49 25 Quia haec dicit Dóminus: Équidem, et captívitas a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo, salvábitur. Eos vero qui judicavérunt te, ego judicábo, et fílios tuos ego salvábo. +Isaías Isa 23 49 26 Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto, sánguine suo inebriabúntur, et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus fortis Jacob. +Isaías Isa 23 50 1 Hæc dicit Dóminus: Quis est hic liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimísi matrem vestram. +Isaías Isa 23 50 2 Quia veni, et non erat vir; vocávi, et non erat qui audíret. Numquid abbreviáta et párvula facta est manus mea, ut non possim redímere? aut non est in me virtus ad liberándum? Ecce in increpatióne mea desértum fáciam mare, ponam flúmina in siccum; computréscent pisces sine aqua, et moriéntur in siti. +Isaías Isa 23 50 3 Índuam cælos ténebris, et saccum ponam operiméntum eórum. +Isaías Isa 23 50 4 Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut sciam sustentáre eum qui lassus est verbo. Érigit mane, mane érigit mihi aurem, ut áudiam quasi magístrum. b +Isaías Isa 23 50 5 Dóminus Deus apéruit mihi aurem, ego autem non contradíco: retrórsum non ábii. +Isaías Isa 23 50 6 Corpus meum dedi percutiéntibus, et genas meas velléntibus; fáciem meam non avérti ab increpántibus et conspuéntibus in me. +Isaías Isa 23 50 7 Dóminus Deus auxiliátor meus, ídeo non sum confúsus; ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar. +Isaías Isa 23 50 8 Juxta est qui justíficat me; quis contradícet mihi? Stemus simul; quis est adversárius meus? accédat ad me. +Isaías Isa 23 50 9 Ecce Dóminus Deus auxiliátor meus; quis est qui condémnet me? Ecce omnes quasi vestiméntum conteréntur; tínea cómedet eos. +Isaías Isa 23 50 10 Quis ex vobis timens Dóminum, áudiens vocem servi sui? Qui ambulávit in ténebris, et non est lumen ei, speret in nómine Dómini, et innitátur super Deum suum. b +Isaías Isa 23 50 11 Ecce vos omnes accendéntes ignem, accíncti flammis: ambuláte in lúmine ignis vestri, et in flammis quas succendístis; de manu mea factum est hoc vobis: in dolóribus dormiétis. +Isaías Isa 23 51 1 Audíte me, qui sequímini quod justum est, et quǽritis Dóminum; atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci de qua præcísi estis. +Isaías Isa 23 51 2 Atténdite ad Ábraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ péperit vos: quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum. +Isaías Isa 23 51 3 Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas ejus: et ponet desértum ejus quasi delícias, et solitúdinem ejus quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis. +Isaías Isa 23 51 4 Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte: quia lex a me éxiet, et judícium meum in lucem populórum requiéscet. +Isaías Isa 23 51 5 Prope est justus meus, egréssus est salvátor meus, et bráchia mea pópulos judicábunt; me ínsulæ exspectábunt, et bráchium meum sustinébunt. +Isaías Isa 23 51 6 Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum: quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres ejus sicut haec interíbunt: salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea non defíciet. +Isaías Isa 23 51 7 Audíte me, qui scitis justum, pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis: +Isaías Isa 23 51 8 sicut enim vestiméntum, sic cómedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorábit eos tínea: salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea in generatiónes generatiónum. +Isaías Isa 23 51 9 Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, bráchium Dómini! consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non tu percussísti supérbum, vulnerásti dracónem? b +Isaías Isa 23 51 10 numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis; qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti? +Isaías Isa 23 51 11 Et nunc qui redémpti sunt a Dómino, reverténtur, et vénient in Sion laudántes, et lætítia sempitérna super cápita eórum: gáudium et lætítiam tenébunt; fúgiet dolor et gémitus. +Isaías Isa 23 51 12 Ego, ego ipse consolábor vos. Quis tu, ut timéres ab hómine mortáli, et a fílio hóminis qui quasi fœnum ita aréscet? b +Isaías Isa 23 51 13 Et oblítus es Dómini, factóris tui, qui teténdit cælos et fundávit terram; et formidásti júgiter tota die a fácie furóris ejus qui te tribulábat, et paráverat ad perdéndum. Ubi nunc est furor tribulántis? +Isaías Isa 23 51 14 Cito véniet grádiens ad aperiéndum; et non interfíciet usque ad interneciónem, nec defíciet panis ejus. +Isaías Isa 23 51 15 Ego autem sum Dóminus Deus tuus, qui contúrbo mare, et intuméscunt fluctus ejus: Dóminus exercítuum nomen meum. +Isaías Isa 23 51 16 Pósui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protéxi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Pópulus meus es tu. +Isaías Isa 23 51 17 Eleváre, eleváre, consúrge, Jerúsalem, quæ bibísti de manu Dómini cálicem iræ ejus; usque ad fundum cálicis sopóris bibísti, et potásti usque ad fæces. b +Isaías Isa 23 51 18 Non est qui susténtet eam, ex ómnibus fíliis quos génuit; et non est qui apprehéndat manum ejus, ex ómnibus fíliis quos enutrívit. +Isaías Isa 23 51 19 Duo sunt quæ occurrérunt tibi; quis contristábitur super te? Vástitas, et contrítio, et fames, et gládius; quis consolábitur te? +Isaías Isa 23 51 20 Fílii tui projécti sunt, dormiérunt in cápite ómnium viárum sicut oryx illaqueátus, pleni indignatióne Dómini, increpatióne Dei tui. +Isaías Isa 23 51 21 Idcírco audi hoc, paupércula, et ébria non a vino. +Isaías Isa 23 51 22 Hæc dicit dominátor tuus Dóminus, et Deus tuus, qui pugnábit pro pópulo suo: Ecce tuli de manu tua cálicem sopóris, fundum cálicis indignatiónis meæ: non adjícies ut bibas illum ultra. +Isaías Isa 23 51 23 Et ponam illum in manu eórum qui te humiliavérunt, et dixérunt ánimæ tuæ: Incurváre, ut transeámus; et posuísti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeúntibus. +Isaías Isa 23 52 1 Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua, Sion! indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Jerúsalem, cívitas Sancti, quia non adjíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus. +Isaías Isa 23 52 2 Excútere de púlvere, consúrge; sede, Jerúsalem! solve víncula colli tui, captíva fília Sion. +Isaías Isa 23 52 3 Quia haec dicit Dóminus: Gratis venúndati estis, et sine argénto redimémini. +Isaías Isa 23 52 4 Quia haec dicit Dóminus Deus: In Ægýptum descéndit pópulus meus in princípio, ut colónus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniátus est eum. +Isaías Isa 23 52 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dóminus, quóniam ablátus est pópulus meus gratis? Dominatóres ejus iníque agunt, dicit Dóminus, et júgiter tota die nomen meum blasphemátur. +Isaías Isa 23 52 6 Propter hoc sciet pópulus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquébar, ecce adsum. +Isaías Isa 23 52 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem; annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: Regnábit Deus tuus! b +Isaías Isa 23 52 8 Vox speculatórum tuórum: levavérunt vocem, simul laudábunt, quia óculo ad óculum vidébunt cum convérterit Dóminus Sion. +Isaías Isa 23 52 9 Gaudéte, et laudáte simul, desérta Jerúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum; redémit Jerúsalem. +Isaías Isa 23 52 10 Parávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium; et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri. +Isaías Isa 23 52 11 Recédite, recédite; exíte inde, pollútum nolíte tángere; exíte de médio ejus; mundámini, qui fertis vasa Dómini. +Isaías Isa 23 52 12 Quóniam non in tumúltu exíbitis, nec in fuga properábitis; præcédet enim vos Dóminus, et congregábit vos Deus Israël. +Isaías Isa 23 52 13 Ecce intélliget servus meus, exaltábitur et elevábitur, et sublímis erit valde. b +Isaías Isa 23 52 14 Sicut obstupuérunt super te multi, sic inglórius erit inter viros aspéctus ejus, et forma ejus inter fílios hóminum. +Isaías Isa 23 52 15 Iste aspérget gentes multas; super ipsum continébunt reges os suum: quia quibus non est narrátum de eo vidérunt, et qui non audiérunt contempláti sunt. +Isaías Isa 23 53 1 Quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est? +Isaías Isa 23 53 2 Et ascéndet sicut virgúltum coram eo, et sicut radix de terra sitiénti. Non est spécies ei, neque decor, et vídimus eum, et non erat aspéctus, et desiderávimus eum: +Isaías Isa 23 53 3 despéctum, et novíssimum virórum, virum dolórum, et sciéntem infirmitátem, et quasi abscónditus vultus ejus et despéctus, unde nec reputávimus eum. +Isaías Isa 23 53 4 Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit; et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. +Isaías Isa 23 53 5 Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras; attrítus est propter scélera nostra: disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus. +Isaías Isa 23 53 6 Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum. +Isaías Isa 23 53 7 Oblátus est quia ipse vóluit, et non apéruit os suum; sicut ovis ad occisiónem ducétur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non áperiet os suum. b +Isaías Isa 23 53 8 De angústia, et de judício sublátus est. Generatiónem ejus quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum. +Isaías Isa 23 53 9 Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua, eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus. +Isaías Isa 23 53 10 Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte. Si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigétur. +Isaías Isa 23 53 11 Pro eo quod laborávit ánima ejus, vidébit et saturábitur. In sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. +Isaías Isa 23 53 12 Ídeo dispértiam ei plúrimos, et fórtium dívidet spólia, pro eo quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est, et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit. +Isaías Isa 23 54 1 Lauda, stérilis, quæ non paris; decánta laudem, et hinni, quæ non pariébas: quóniam multi fílii desértæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 54 2 Diláta locum tentórii tui, et pelles tabernaculórum tuórum exténde: ne parcas: longos fac funículos tuos, et clavos tuos consólida. +Isaías Isa 23 54 3 Ad déxteram enim et ad lævam penetrábis, et semen tuum gentes hæreditábit, et civitátes desértas inhabitábit. +Isaías Isa 23 54 4 Noli timére, quia non confundéris, neque erubésces; non enim te pudébit, quia confusiónis adolescéntiæ tuæ obliviscéris, et oppróbrii viduitátis tuæ non recordáberis ámplius. +Isaías Isa 23 54 5 Quia dominábitur tui qui fecit te, Dóminus exercítuum nomen ejus, et redémptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocábitur. +Isaías Isa 23 54 6 Quia ut mulíerem derelíctam et mœréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adolescéntia abjéctam, dixit Deus tuus. +Isaías Isa 23 54 7 Ad punctum in módico derelíqui te, et in miseratiónibus magnis congregábo te. +Isaías Isa 23 54 8 In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te; et in misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit redémptor tuus, Dóminus. +Isaías Isa 23 54 9 Sicut in diébus Noë istud mihi est, cui jurávi ne indúcerem aquas Noë ultra super terram; sic jurávi ut non iráscar tibi, et non íncrepem te. +Isaías Isa 23 54 10 Montes enim commovebúntur, et colles contremíscent; misericórdia autem mea non recédet a te, et fœdus pacis meæ non movébitur, dixit miserátor tuus Dóminus. +Isaías Isa 23 54 11 Paupércula, tempestáte convúlsa absque ulla consolatióne, ecce ego sternam per órdinem lápides tuos, et fundábo te in sapphíris: b +Isaías Isa 23 54 12 et ponam jáspidem propugnácula tua, et portas tuas in lápides sculptos, et omnes términos tuos in lápides desiderábiles; +Isaías Isa 23 54 13 univérsos fílios tuos doctos a Dómino, et multitúdinem pacis fíliis tuis. +Isaías Isa 23 54 14 Et in justítia fundáberis: recéde procul a calúmnia, quia non timébis, et a pavóre, quia non appropinquábit tibi. +Isaías Isa 23 54 15 Ecce áccola véniet qui non erat mecum, ádvena quondam tuus adjungétur tibi. +Isaías Isa 23 54 16 Ecce ego creávi fabrum sufflántem in igne prunas, et proferéntem vas in opus suum; et ego creávi interfectórem ad disperdéndum. +Isaías Isa 23 54 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigétur, et omnem linguam resisténtem tibi in judício, judicábis. Hæc est hæréditas servórum Dómini, et justítia eórum apud me, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 55 1 Omnes sitiéntes, veníte ad aquas, et qui non habétis argéntum, properáte, émite, et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. +Isaías Isa 23 55 2 Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte, audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. +Isaías Isa 23 55 3 Inclináte aurem vestram, et veníte ad me; audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles. +Isaías Isa 23 55 4 Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus. b +Isaías Isa 23 55 5 Ecce gentem quam nesciébas vocábis, et gentes quæ te non cognovérunt ad te current, propter Dóminum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificávit te. +Isaías Isa 23 55 6 Quǽrite Dóminum dum inveníri potest; invocáte eum dum prope est. b +Isaías Isa 23 55 7 Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus; et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum. +Isaías Isa 23 55 8 Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 55 9 Quia sicut exaltántur cæli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. +Isaías Isa 23 55 10 Et quómodo descéndit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti: +Isaías Isa 23 55 11 sic erit verbum meum quod egrediétur de ore meo; non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque vólui, et prosperábitur in his ad quæ misi illud. +Isaías Isa 23 55 12 Quia in lætítia egrediémini, et in pace deducémini; montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu. +Isaías Isa 23 55 13 Pro saliúnca ascéndet ábies, et pro urtíca crescet myrtus; et erit Dóminus nominátus in signum ætérnum quod non auferétur. +Isaías Isa 23 56 1 Hæc dicit Dóminus: Custodíte judícium, et fácite justítiam, quia juxta est salus mea ut véniat, et justítia mea ut revelétur. +Isaías Isa 23 56 2 Beátus vir qui facit hoc, et fílius hóminis qui apprehéndet istud, custódiens sábbatum ne pólluat illud, custódiens manus suas ne fáciat omne malum. +Isaías Isa 23 56 3 Et non dicat fílius ádvenæ qui adhǽret Dómino, dicens: Separatióne dívidet me Dóminus a pópulo suo; et non dicat eunúchus: Ecce ego lignum áridum. +Isaías Isa 23 56 4 Quia haec dicit Dóminus eunúchis: Qui custodíerint sábbata mea, et elégerint quæ ego vólui, et tenúerint fœdus meum, +Isaías Isa 23 56 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen mélius a fíliis et filiábus: nomen sempitérnum dabo eis, quod non períbit. +Isaías Isa 23 56 6 Et fílios ádvenæ, qui adhǽrent Dómino, ut colant eum, et díligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodiéntem sábbatum ne pólluat illud, et tenéntem fœdus meum; b +Isaías Isa 23 56 7 addúcam eos in montem sanctum meum, et lætificábo eos in domo oratiónis meæ; holocáusta eórum et víctimæ eórum placébunt mihi super altári meo, quia domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. +Isaías Isa 23 56 8 Ait Dóminus Deus, qui cóngregat dispérsos Israël: Adhuc congregábo ad eum congregátos ejus. +Isaías Isa 23 56 9 Omnes béstiæ agri, veníte ad devorándum, univérsæ béstiæ saltus. b +Isaías Isa 23 56 10 Speculatóres ejus cæci omnes; nesciérunt univérsi: canes muti non valéntes latráre, vidéntes vana, dormiéntes, et amántes sómnia. +Isaías Isa 23 56 11 Et canes imprudentíssimi nesciérunt saturitátem; ipsi pastóres ignoravérunt intelligéntiam: omnes in viam suam declinavérunt; unusquísque ad avarítiam suam, a summo usque ad novíssimum. +Isaías Isa 23 56 12 Veníte, sumámus vinum, et impleámur ebrietáte; et erit sicut hódie, sic et cras, et multo ámplius. +Isaías Isa 23 57 1 Justus perit, et non est qui recógitet in corde suo; et viri misericórdiæ colligúntur, quia non est qui intélligat: a fácie enim malítiæ colléctus est justus. +Isaías Isa 23 57 2 Véniat pax; requiéscat in cubíli suo qui ambulávit in directióne sua. +Isaías Isa 23 57 3 Vos autem accédite huc, fílii auguratrícis, semen adúlteri et fornicáriæ. b +Isaías Isa 23 57 4 Super quem lusístis? super quem dilatástis os, et ejecístis linguam? Numquid non vos fílii scelésti, semen mendax, +Isaías Isa 23 57 5 qui consolámini in diis subter omne lignum frondósum, immolántes párvulos in torréntibus, subter eminéntes petras? +Isaías Isa 23 57 6 In pártibus torréntis pars tua; haec est sors tua: et ipsis effudísti libámen, obtulísti sacrifícium. Numquid super his non indignábor? b +Isaías Isa 23 57 7 Super montem excélsum et sublímem posuísti cubíle tuum, et illuc ascendísti ut immoláres hóstias. +Isaías Isa 23 57 8 Et post óstium, et retro postem, posuísti memoriále tuum. Quia juxta me discooperuísti, et suscepísti adúlterum, dilatásti cubíle tuum, et pepigísti cum eis fœdus; dilexísti stratum eórum manu apérta. +Isaías Isa 23 57 9 Et ornásti te regi unguénto, et multiplicásti pigménta tua. Misísti legátos tuos procul, et humiliáta es usque ad ínferos. +Isaías Isa 23 57 10 In multitúdine viæ tuæ laborásti; non dixísti: Quiéscam. Vitam manus tuæ invenísti; proptérea non rogásti. +Isaías Isa 23 57 11 Pro quo sollícita timuísti, quia mentíta es, et mei non es recordáta, neque cogitásti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblíta es. +Isaías Isa 23 57 12 Ego annuntiábo justítiam tuam, et ópera tua non próderunt tibi. +Isaías Isa 23 57 13 Cum clamaveris, líberent te congregáti tui, et omnes eos áuferet ventus, tollet aura. Qui autem fidúciam habet mei, hæreditábit terram, et possidébit montem sanctum meum. +Isaías Isa 23 57 14 Et dicam: Viam fácite, præbéte iter; declináte de sémita, auférte offendícula de via pópuli mei. +Isaías Isa 23 57 15 Quia haec dicit Excélsus, et Sublímis, hábitans æternitátem, et sanctum nomen ejus: in excélso et in sancto hábitans, et cum contríto et húmili spíritu: ut vivíficet spíritum humílium, et vivíficet cor contritórum. b +Isaías Isa 23 57 16 Non enim in sempitérnum litigábo, neque usque ad finem iráscar, quia spíritus a fácie mea egrediétur, et flatus ego fáciam. +Isaías Isa 23 57 17 Propter iniquitátem avarítiæ ejus irátus sum, et percússi eum. Abscóndi a te fáciem meam, et indignátus sum; et ábiit vagus in via cordis sui. +Isaías Isa 23 57 18 Vias ejus vidi, et sanávi eum; et redúxi eum, et réddidi consolatiónes ipsi, et lugéntibus ejus. +Isaías Isa 23 57 19 Creávi fructum labiórum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dóminus, et sanávi eum. +Isaías Isa 23 57 20 Ímpii autem quasi mare fervens, quod quiéscere non potest, et redúndant fluctus ejus in conculcatiónem et lutum. +Isaías Isa 23 57 21 Non est pax ímpiis, dicit Dóminus Deus. +Isaías Isa 23 58 1 Clama, ne cesses, quasi tuba exálta vocem tuam, et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Jacob peccáta eórum. +Isaías Isa 23 58 2 Me étenim de die in diem quaérunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justítiam fécerit, et judícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me judícia justítiæ; appropinquáre Deo volunt. +Isaías Isa 23 58 3a Quare jejunávimus, et non aspexísti; humiliávimus ánimas nostras, et nescísti? +Isaías Isa 23 58 3b Ecce in die jejúnii vestri invenítur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis. +Isaías Isa 23 58 4 Ecce ad lites et contentiónes jejunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester. +Isaías Isa 23 58 5 Numquid tale est jejúnium quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? numquid istud vocábis jejúnium, et diem acceptábilem Dómino? +Isaías Isa 23 58 6 Nonne hoc est magis jejúnium quod elégi? Dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes, dimítte eos qui confrácti sunt líberos, et omne onus dirúmpe; +Isaías Isa 23 58 7 frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam; cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. +Isaías Isa 23 58 8 Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum; et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te. +Isaías Isa 23 58 9 Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum. +Isaías Isa 23 58 10 Si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum et loqui quod non prodest; cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies. b +Isaías Isa 23 58 11 Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit; et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum cujus non defícient aquæ. +Isaías Isa 23 58 12 Et ædificabúntur in te desérta sæculórum, fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis; et vocáberis ædificátor sépium, avértens sémitas in quiétem. +Isaías Isa 23 58 13 Si avérteris a sábbato pedem tuum fácere voluntátem tuam in die sancto meo, et vocáveris sábbatum delicátum, et sanctum Dómini gloriósum, et glorificáveris eum dum non facis vias tuas, et non invenítur volúntas tua, ut loquáris sermónem: +Isaías Isa 23 58 14 tunc delectáberis super Dómino, et sustóllam te super altitúdines terræ, et cibábo te hæreditáte Jacob patris tui: os enim Dómini locútum est. +Isaías Isa 23 59 1 Ecce non est abbreviáta manus Dómini, ut salváre néqueat, neque aggraváta est auris ejus, ut non exáudiat. +Isaías Isa 23 59 2 Sed iniquitátes vestræ divisérunt inter vos et Deum vestrum; et peccáta vestra abscondérunt fáciem ejus a vobis, ne exaudíret. +Isaías Isa 23 59 3 Manus enim vestræ pollútæ sunt sánguine, et dígiti vestri iniquitáte; lábia vestra locúta sunt mendácium, et lingua vestra iniquitátem fatur. +Isaías Isa 23 59 4 Non est qui ínvocet justítiam, neque est qui júdicet vere: sed confídunt in níhilo, et loquúntur vanitátes; concepérunt labórem, et peperérunt iniquitátem. +Isaías Isa 23 59 5 Ova áspidum rupérunt, et telas aráneæ texuérunt. Qui coméderit de ovis eórum, moriétur; et quod confótum est, erúmpet in régulum. +Isaías Isa 23 59 6 Telæ eórum non erunt in vestiméntum, neque operiéntur opéribus suis; ópera eórum ópera inutília, et opus iniquitátis in mánibus eórum. +Isaías Isa 23 59 7 Pedes eórum ad malum currunt, et festínans ut effúndant sánguinem innocéntem; cogitatiónes eórum cogitatiónes inútiles: vástitas et contrítio in viis eórum. +Isaías Isa 23 59 8 Viam pacis nesciérunt, et non est judícium in gréssibus eórum; sémitæ eórum incurvátæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignórat pacem. +Isaías Isa 23 59 9 Propter hoc elongátum est judícium a nobis, et non apprehéndet nos justítia. Exspectávimus lucem, et ecce ténebræ; splendórem, et in ténebris ambulávimus. b +Isaías Isa 23 59 10 Palpávimus sicut cæci paríetem, et quasi absque óculis attrectávimus: impégimus merídie quasi in ténebris; in caliginósis quasi mórtui. +Isaías Isa 23 59 11 Rugiémus quasi ursi omnes, et quasi colúmbæ meditántes gemémus: exspectávimus judícium, et non est; salútem, et elongáta est a nobis. +Isaías Isa 23 59 12 Multiplicátæ sunt enim iniquitátes nostræ coram te, et peccáta nostra respondérunt nobis, quia scélera nostra nobíscum et iniquitátes nostras cognóvimus. +Isaías Isa 23 59 13 Peccáre et mentíri contra Dóminum, et avérsi sumus ne irémus post tergum Dei nostri, ut loquerémur calúmniam et transgressiónem; concépimus et locúti sumus de corde verba mendácii. +Isaías Isa 23 59 14 Et convérsum est retrórsum judícium, et justítia longe stetit, quia córruit in platéa véritas, et ǽquitas non pótuit íngredi. +Isaías Isa 23 59 15 Et facta est véritas in obliviónem, et qui recéssit a malo, prædæ pátuit. +Isaías Isa 23 59 16 Et vidit Dóminus, et malum appáruit in óculis ejus, quia non est judícium. Et vidit quia non est vir, et aporiátus est, quia non est qui occúrrat; et salvávit sibi bráchium suum, et justítia ejus ipsa confirmávit eum. b +Isaías Isa 23 59 17 Indútus est justítia ut loríca, et gálea salútis in cápite ejus; indútus est vestiméntis ultiónis, et opértus est quasi pállio zeli: +Isaías Isa 23 59 18 sicut ad vindíctam quasi ad retributiónem indignatiónis hóstibus suis, et vicissitúdinem inimícis suis; ínsulis vicem reddet. +Isaías Isa 23 59 19 Et timébunt qui ab occidénte nomen Dómini, et qui ab ortu solis glóriam ejus, cum vénerit quasi flúvius violéntus quem spíritus Dómini cogit; +Isaías Isa 23 59 20 et vénerit Sion redémptor, et eis qui rédeunt ab iniquitáte in Jacob, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 59 21 Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dóminus: spíritus meus qui est in te, et verba mea quæ pósui in ore tuo, non recédent de ore tuo, et de ore séminis tui, et de ore séminis séminis tui, dicit Dóminus, ámodo et usque in sempitérnum. +Isaías Isa 23 60 1 Surge, illumináre, Jerúsalem, quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. +Isaías Isa 23 60 2 Quia ecce ténebræ opérient terram, et calígo pópulos; super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. +Isaías Isa 23 60 3 Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. +Isaías Isa 23 60 4 Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi; fílii tui de longe vénient et fíliæ tuæ de látere surgent. +Isaías Isa 23 60 5 Tunc vidébis, et áfflues; mirábitur et dilatábitur cor tuum: quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris; fortitúdo géntium vénerit tibi. +Isaías Isa 23 60 6 Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha; omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. +Isaías Isa 23 60 7 Omne pecus Cedar congregábitur tibi; aríetes Nábaioth ministrábunt tibi: offeréntur super placábili altári meo, et domum majestátis meæ glorificábo. +Isaías Isa 23 60 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi colúmbæ ad fenéstras suas? +Isaías Isa 23 60 9 Me enim ínsulæ exspéctant, et naves maris in princípio, ut addúcam fílios tuos de longe; argéntum eórum, et aurum eórum cum eis, nómini Dómini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificávit te. +Isaías Isa 23 60 10 Et ædificábunt fílii peregrinórum muros tuos, et reges eórum ministrábunt tibi; in indignatióne enim mea percússi te, et in reconciliatióne mea misértus sum tui. b +Isaías Isa 23 60 11 Et aperiéntur portæ tuæ júgiter; die ac nocte non claudéntur, ut afferátur ad te fortitúdo géntium, et reges eárum adducántur. +Isaías Isa 23 60 12 Gens enim et regnum quod non servíerit tibi períbit, et gentes solitúdine vastabúntur. +Isaías Isa 23 60 13 Glória Líbani ad te véniet, ábies, et buxus, et pinus simul ad ornándum locum sanctificatiónis meæ; et locum pedum meórum glorificábo. +Isaías Isa 23 60 14 Et vénient ad te curvi fílii eórum qui humiliavérunt te, et adorábunt vestígia pedum tuórum omnes qui detrahébant tibi: et vocábunt te civitátem Dómini, Sion Sancti Israël. +Isaías Isa 23 60 15 Pro eo quod fuísti derelícta et ódio hábita, et non erat qui per te transíret: ponam te in supérbiam sæculórum, gáudium in generatiónem et generatiónem: +Isaías Isa 23 60 16 et suges lac géntium, et mamílla regum lactáberis; et scies quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus, Fortis Jacob. +Isaías Isa 23 60 17 Pro áëre áfferam aurum, et pro ferro áfferam argéntum, et pro lignis aes, et pro lapídibus ferrum: et ponam visitatiónem tuam pacem, et præpósitos tuos justítiam. b +Isaías Isa 23 60 18 Non audiétur ultra iníquitas in terra tua; vástitas et contrítio in términis tuis: et occupábit salus muros tuos, et portas tuas laudátio. +Isaías Isa 23 60 19 Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem, nec splendor lunæ illuminábit te: sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam. +Isaías Isa 23 60 20 Non óccidet ultra sol tuus, et luna tua non minuétur, quia erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et complebúntur dies luctus tui. +Isaías Isa 23 60 21 Pópulus autem tuus omnes justi; in perpétuum hæreditábunt terram: germen plantatiónis meæ, opus manus meæ ad glorificándum. +Isaías Isa 23 60 22 Mínimus erit in mille, et párvulus in gentem fortíssimam. Ego Dóminus in témpore ejus súbito fáciam istud. +Isaías Isa 23 61 1 Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde, et prædicárem captívis indulgéntiam, et clausis apertiónem; +Isaías Isa 23 61 2 ut prædicárem annum placábilem Dómino, et diem ultiónis Deo nostro; ut consolárer omnes lugéntes, +Isaías Isa 23 61 3 ut pónerem lugéntibus Sion, et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mœróris; et vocabúntur in ea fortes justítiæ, plantátio Dómini ad glorificándum. +Isaías Isa 23 61 4 Et ædificábunt desérta a sǽculo, et ruínas antíquas érigent, et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatiónem et generatiónem. +Isaías Isa 23 61 5 Et stabunt aliéni, et pascent pécora vestra, et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt. b +Isaías Isa 23 61 6 Vos autem sacerdótes Dómini vocabímini: Minístri Dei nostri, dicétur vobis, fortitúdinem géntium comedétis, et in glória eárum superbiétis. +Isaías Isa 23 61 7 Pro confusióne vestra dúplici et rubóre, laudábunt partem suam; propter hoc in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna erit eis. +Isaías Isa 23 61 8 Quia ego Dóminus díligens judícium, et ódio habens rapínam in holocáusto; et dabo opus eórum in veritáte, et fœdus perpétuum fériam eis. +Isaías Isa 23 61 9 Et scient in géntibus semen eórum, et germen eórum in médio populórum; omnes qui víderint eos cognóscent illos, quia isti sunt semen cui benedíxit Dóminus. +Isaías Isa 23 61 10 Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto justítiæ circumdédit me, quasi sponsum decorátum coróna, et quasi sponsam ornátam monílibus suis. b +Isaías Isa 23 61 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit justítiam et laudem coram univérsis géntibus. +Isaías Isa 23 62 1 Propter Sion non tacébo, et propter Jerúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor justus ejus, et salvátor ejus ut lampas accendátur. +Isaías Isa 23 62 2 Et vidébunt gentes justum tuum, et cuncti reges ínclytum tuum; et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit. +Isaías Isa 23 62 3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, et diadéma regni in manu Dei tui. +Isaías Isa 23 62 4 Non vocáberis ultra Derelícta, et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta; sed vocáberis, Volúntas mea in ea, et terra tua Inhabitáta, quia complácuit Dómino in te, et terra tua inhabitábitur. +Isaías Isa 23 62 5 Habitábit enim júvenis cum vírgine, et habitábunt in te fílii tui; et gaudébit sponsus super sponsam, et gaudébit super te Deus tuus. +Isaías Isa 23 62 6 Super muros tuos, Jerúsalem, constítui custódes; tota die et tota nocte in perpétuum non tacébunt. Qui reminiscímini Dómini, ne taceátis, b +Isaías Isa 23 62 7 et ne detis siléntium ei, donec stabíliat et donec ponat Jerúsalem laudem in terra. +Isaías Isa 23 62 8 Jurávit Dóminus in déxtera sua, et in bráchio fortitúdinis suæ: Si dédero tríticum tuum ultra cibum inimícis tuis; et si bíberint fílii aliéni vinum tuum in quo laborásti. +Isaías Isa 23 62 9 Quia qui cóngregant illud, cómedent, et laudábunt Dóminum; et qui compórtant illud, bibent in átriis sanctis meis. +Isaías Isa 23 62 10 Transíte, transíte per portas, præparáte viam pópulo: planum fácite iter, elígite lápides, et eleváte signum ad pópulos. b +Isaías Isa 23 62 11 Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terræ: Dícite fíliæ Sion: Ecce Salvátor tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. +Isaías Isa 23 62 12 Et vocábunt eos, Pópulus sanctus, redémpti a Dómino; tu autem vocáberis, Quæsíta cívitas, et non Derelícta. +Isaías Isa 23 63 1a Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ? +Isaías Isa 23 63 1b Ego qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum. +Isaías Isa 23 63 2 Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? b +Isaías Isa 23 63 3 Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum; calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi. b +Isaías Isa 23 63 4 Dies enim ultiónis in corde meo; annus redemptiónis meæ venit. +Isaías Isa 23 63 5 Circumspéxi, et non erat auxiliátor; quæsívi, et non fuit qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. +Isaías Isa 23 63 6 Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum. +Isaías Isa 23 63 7 Miseratiónum Dómini recordábor; laudem Dómini super ómnibus quæ réddidit nobis Dóminus, et super multitúdinem bonórum dómui Israël, quæ largítus est eis secúndum indulgéntiam suam, et secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. b +Isaías Isa 23 63 8 Et dixit: Verúmtamen pópulus meus est, fílii non negántes; et factus est eis salvátor. +Isaías Isa 23 63 9 In omni tribulatióne eórum non est tribulátus, et ángelus faciéi ejus salvávit eos: in dilectióne sua et in indulgéntia sua ipse redémit eos, et portávit eos, et elevávit eos cunctis diébus sǽculi. +Isaías Isa 23 63 10 Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt, et afflixérunt spíritum Sancti ejus: et convérsus est eis in inimícum, et ipse debellávit eos. +Isaías Isa 23 63 11a Et recordátus est diérum sǽculi Móysi, et pópuli sui. +Isaías Isa 23 63 11b Ubi est qui edúxit eos de mari cum pastóribus gregis sui? Ubi est qui pósuit in médio ejus spíritum Sancti sui; +Isaías Isa 23 63 12 qui edúxit ad déxteram Móysen, bráchio majestátis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut fáceret sibi nomen sempitérnum; +Isaías Isa 23 63 13 qui edúxit eos per abýssos, quasi equum in desérto non impingéntem? +Isaías Isa 23 63 14 Quasi ánimal in campo descéndens, spíritus Dómini ductor ejus fuit. Sic adduxísti pópulum tuum, ut fáceres tibi nomen glóriæ. +Isaías Isa 23 63 15 Atténde de cælo, et vide de habitáculo sancto tuo, et glóriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitúdo tua, multitúdo víscerum tuórum et miseratiónum tuárum? Super me continuérunt se. +Isaías Isa 23 63 16 Tu enim pater noster: et Ábraham nescívit nos, et Israël ignorávit nos: tu, Dómine, pater noster, redémptor noster, a sǽculo nomen tuum. b +Isaías Isa 23 63 17 Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis; indurásti cor nostrum ne timerémus te? Convértere propter servos tuos, tribus hæreditátis tuæ. +Isaías Isa 23 63 18 Quasi níhilum possedérunt pópulum sanctum tuum: hostes nostri conculcavérunt sanctificatiónem tuam. +Isaías Isa 23 63 19 Facti sumus quasi in princípio, cum non dominaréris nostri, neque invocarétur nomen tuum super nos. +Isaías Isa 23 64 1 Útinam dirúmperes cælos, et descénderes; a fácie tua montes deflúerent; +Isaías Isa 23 64 2 sicut exústio ignis tabéscerent, aquæ ardérent igni: ut notum fíeret nomen tuum inimícis tuis; a fácie tua gentes turbaréntur. +Isaías Isa 23 64 3 Cum féceris mirabília, non sustinébimus; descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt. +Isaías Isa 23 64 4 A sǽculo non audiérunt, neque áuribus percepérunt; óculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparásti exspectántibus te. b +Isaías Isa 23 64 5a Occurrísti lætánti, et faciénti justítiam; in viis tuis recordabúntur tui. +Isaías Isa 23 64 5b Ecce tu irátus es, et peccávimus; in ipsis fúimus semper, et salvábimur. +Isaías Isa 23 64 6 Et facti sumus ut immúndus omnes nos, et quasi pannus menstruátæ univérsæ justítiæ nostræ; et cecídimus quasi fólium univérsi, et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos. +Isaías Isa 23 64 7 Non est qui ínvocet nomen tuum; qui consúrgat, et téneat te. Abscondísti fáciem tuam a nobis, et allisísti nos in manu iniquitátis nostræ. +Isaías Isa 23 64 8 Et nunc, Dómine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et ópera mánuum tuárum omnes nos. +Isaías Isa 23 64 9 Ne irascáris, Dómine, satis, et ne ultra memíneris iniquitátis nostræ; ecce, réspice, pópulus tuus omnes nos. +Isaías Isa 23 64 10 Cívitas Sancti tui facta est desérta, Sion desérta facta est, Jerúsalem desoláta est. +Isaías Isa 23 64 11 Domus sanctificatiónis nostræ et glóriæ nostræ, ubi laudavérunt te patres nostri, facta est in exustiónem ignis, et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas. +Isaías Isa 23 64 12 Numquid super his continébis te, Dómine; tacébis, et afflíges nos veheménter? +Isaías Isa 23 65 1 Quæsiérunt me qui ante non interrogábant; invenérunt qui non quæsiérunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocábat nomen meum. +Isaías Isa 23 65 2 Expándi manus meas tota die ad pópulum incrédulum, qui gráditur in via non bona post cogitatiónes suas. +Isaías Isa 23 65 3 Pópulus qui ad iracúndiam próvocat me ante fáciem meam semper; qui ímmolant in hortis, et sacríficant super láteres; +Isaías Isa 23 65 4 qui hábitant in sepúlchris, et in delúbris idolórum dórmiunt; qui cómedunt carnem suíllam, et jus profánum in vasis eórum; +Isaías Isa 23 65 5 qui dicunt: Recéde a me, non appropínques mihi, quia immúndus es. Isti fumus erunt in furóre meo, ignis ardens tota die. +Isaías Isa 23 65 6 Ecce scriptum est coram me: Non tacébo, sed reddam, et retríbuam in sinum eórum. +Isaías Isa 23 65 7 Iniquitátes vestras, et iniquitátes patrum vestrórum simul, dicit Dóminus; qui sacrificavérunt super montes, et super colles exprobravérunt mihi; et remétiar opus eórum primum in sinu eórum. +Isaías Isa 23 65 8 Hæc dicit Dóminus: Quómodo si inveniátur granum in botro, et dicátur: Ne díssipes illud, quóniam benedíctio est: sic fáciam propter servos meos, ut non dispérdam totum. b +Isaías Isa 23 65 9 Et edúcam de Jacob semen, et de Juda possidéntem montes meos; et hæreditábunt eam elécti mei, et servi mei habitábunt ibi. +Isaías Isa 23 65 10 Et erunt campéstria in caulas gregum, et vallis Achor in cubíle armentórum, pópulo meo qui requisiérunt me. +Isaías Isa 23 65 11 Et vos qui dereliquístis Dóminum, qui oblíti estis montem sanctum meum, qui pónitis fortúnæ mensam, et libátis super eam: +Isaías Isa 23 65 12 numerábo vos in gládio, et omnes in cæde corruétis: pro eo quod vocávi, et non respondístis; locútus sum, et non audístis; et faciebátis malum in óculis meis, et quæ nólui elegístis. +Isaías Isa 23 65 13 Propter hoc haec dicit Dóminus Deus: Ecce servi mei cómedent, et vos esuriétis; ecce servi mei bibent, et vos sitiétis; +Isaías Isa 23 65 14 ecce servi mei lætabúntur, et vos confundémini; ecce servi mei laudábunt prae exsultatióne cordis, et vos clamábitis prae dolóre cordis, et prae contritióne spíritus ululábitis, +Isaías Isa 23 65 15 et dimittétis nomen vestrum in juraméntum eléctis meis; et interfíciet te Dóminus Deus, et servos suos vocábit nómine álio: +Isaías Isa 23 65 16 in quo qui benedíctus est super terram benedicétur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurábit in Deo, amen: quia oblivióni tráditæ sunt angústiæ prióres, et quia abscónditæ sunt ab óculis meis. +Isaías Isa 23 65 17 Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memória prióra, et non ascéndent super cor. b +Isaías Isa 23 65 18 Sed gaudébitis et exsultábitis usque in sempitérnum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerúsalem exsultatiónem, et pópulum ejus gáudium. +Isaías Isa 23 65 19 Et exsultábo in Jerúsalem, et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris. +Isaías Isa 23 65 20 Non erit ibi ámplius infans diérum, et senex qui non ímpleat dies suos, quóniam puer centum annórum moriétur, et peccátor centum annórum maledíctus erit. +Isaías Isa 23 65 21 Et ædificábunt domos, et habitábunt; et plantábunt víneas, et cómedent fructus eárum. +Isaías Isa 23 65 22 Non ædificábunt, et álius habitábit; non plantábunt, et álius cómedet: secúndum enim dies ligni erunt dies pópuli mei, et ópera mánuum eórum inveterábunt. +Isaías Isa 23 65 23 Elécti mei non laborábunt frustra, neque generábunt in conturbatióne, quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis. +Isaías Isa 23 65 24 Erítque ántequam clament, ego exáudiam; adhuc illis loquéntibus, ego áudiam. +Isaías Isa 23 65 25 Lupus et agnus pascéntur simul, leo et bos cómedent páleas, et serpénti pulvis panis ejus. Non nocébunt, neque occídent in omni monte sancto meo, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 66 1 Hæc dicit Dóminus: Cælum sedes mea, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ est ista domus quam ædificábitis mihi? et quis est iste locus quiétis meæ? +Isaías Isa 23 66 2 Ómnia haec manus mea fecit, et facta sunt univérsa ista, dicit Dóminus; ad quem autem respíciam, nisi ad paupérculum, et contrítum spíritu, et treméntem sermónes meos? +Isaías Isa 23 66 3 Qui ímmolat bovem, quasi qui interfíciat virum; qui mactat pecus, quasi qui excérebret canem; qui offert oblatiónem, quasi qui sánguinem suíllum ófferat; qui recordátur thuris, quasi qui benedícat idólo. Hæc ómnia elegérunt in viis suis, et in abominatiónibus suis ánima eórum delectáta est. +Isaías Isa 23 66 4 Unde et ego éligam illusiónes eórum, et quæ timébant addúcam eis; quia vocávi, et non erat qui respondéret; locútus sum, et non audiérunt; fecerúntque malum in óculis meis, et quæ nólui elegérunt. +Isaías Isa 23 66 5 Audíte verbum Dómini, qui trémitis ad verbum ejus. Dixérunt fratres vestri odiéntes vos, et abjiciéntes propter nomen meum: Glorificétur Dóminus, et vidébimus in lætítia vestra; ipsi autem confundéntur. b +Isaías Isa 23 66 6 Vox pópuli de civitáte, vox de templo, vox Dómini reddéntis retributiónem inimícis suis. +Isaías Isa 23 66 7 Ántequam parturíret, péperit; ántequam veníret partus ejus, péperit másculum. b +Isaías Isa 23 66 8 Quis audívit umquam tale? et quis vidit huic símile? numquid partúriet terra in die una, aut pariétur gens simul, quia parturívit et péperit Sion fílios suos? +Isaías Isa 23 66 9 Numquid ego qui álios párere fácio, ipse non páriam? dicit Dóminus. Si ego, qui generatiónem céteris tríbuo, stérilis ero? ait Dóminus Deus tuus. +Isaías Isa 23 66 10 Lætámini cum Jerúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam; gaudéte cum ea gáudio, univérsi qui lugétis super eam: +Isaías Isa 23 66 11 ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis ejus; ut mulgeátis et delíciis affluátis ab omnímoda glória ejus. +Isaías Isa 23 66 12 Quia haec dicit Dóminus: Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. +Isaías Isa 23 66 13 Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini. +Isaías Isa 23 66 14a Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt. +Isaías Isa 23 66 14b Et cognoscétur manus Dómini servis ejus, et indignábitur inimícis suis. +Isaías Isa 23 66 15 Quia ecce Dóminus in igne véniet, et quasi turbo quadrígæ ejus, réddere in indignatióne furórem suum et increpatiónem suam in flamma ignis: +Isaías Isa 23 66 16 quia in igne Dóminus dijudicábit, et in gládio suo ad omnem carnem; et multiplicabúntur interfécti a Dómino, +Isaías Isa 23 66 17 qui sanctificabántur et mundos se putábant in hortis post jánuam intrínsecus, qui comedébant carnem suíllam, et abominatiónem et murem: simul consuméntur, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 66 18 Ego autem ópera eórum et cogitatiónes eórum vénio ut cóngregem, cum ómnibus géntibus et linguis: et vénient, et vidébunt glóriam meam. b +Isaías Isa 23 66 19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salváti fúerint, ad gentes in mare, in Áfricam, et Lýdiam, tendéntes sagíttam; in Itáliam et Grǽciam, ad ínsulas longe, ad eos qui non audiérunt de me, et non vidérunt glóriam meam. Et annuntiábunt glóriam meam géntibus; +Isaías Isa 23 66 20 et addúcent omnes fratres vestros de cunctis géntibus donum Dómino, in equis, et in quadrígis, et in lectícis, et in mulis, et in carrúcis, ad montem sanctum meum Jerúsalem, dicit Dóminus: quómodo si ínferant fílii Israël munus in vase mundo in domum Dómini. +Isaías Isa 23 66 21 Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 66 22 Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego fácio stare coram me, dicit Dóminus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. b +Isaías Isa 23 66 23 Et erit mensis ex mense, et sábbatum ex sábbato: véniet omnis caro ut adóret coram fácie mea, dicit Dóminus. +Isaías Isa 23 66 24 Et egrediéntur, et vidébunt cadávera virórum qui prævaricáti sunt in me; vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non extinguétur: et erunt usque ad satietátem visiónis omni carni. +# Jeremías Jer Prophetia Jeremíæ +Jeremías Jer 24 1 1 Verba Jeremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus qui fuérunt in Ánathoth, in terra Bénjamin. +Jeremías Jer 24 1 2 Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Josíæ fílii Amon, regis Juda, in tertiodécimo anno regni ejus. +Jeremías Jer 24 1 3 Et factum est in diébus Jóakim fílii Josíæ, regis Juda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ, fílii Josíæ, regis Juda, usque ad transmigratiónem Jerúsalem, in mense quinto. +Jeremías Jer 24 1 4 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Jeremías Jer 24 1 5 Priúsquam te formárem in útero, novi te, et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te. +Jeremías Jer 24 1 6 Et dixi: A, a, a, Dómine Deus, ecce néscio loqui, quia puer ego sum. +Jeremías Jer 24 1 7 Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere: Puer sum: quóniam ad ómnia quæ mittam te ibis, et univérsa quæcúmque mandávero tibi loquéris. +Jeremías Jer 24 1 8 Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum ut éruam te, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 1 9 Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum, et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: +Jeremías Jer 24 1 10 ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes. +Jeremías Jer 24 1 11 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremía? Et dixi: Virgam vigilántem ego vídeo. b +Jeremías Jer 24 1 12 Et dixit Dóminus ad me: Bene vidísti: quia vigilábo ego super verbo meo, ut fáciam illud. +Jeremías Jer 24 1 13 Et factum est verbum Dómini secúndo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succénsam ego vídeo, et fáciem ejus a fácie aquilónis. +Jeremías Jer 24 1 14 Et dixit Dóminus ad me: Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ: +Jeremías Jer 24 1 15 quia ecce ego convocábo omnes cognatiónes regnórum aquilónis, ait Dóminus: et vénient, et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Jerúsalem, et super omnes muros ejus in circúitu, et super univérsas urbes Juda: +Jeremías Jer 24 1 16 et loquar judícia mea cum eis super omnem malítiam eórum qui dereliquérunt me, et libavérunt diis aliénis, et adoravérunt opus mánuum suárum. +Jeremías Jer 24 1 17 Tu ergo, accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi. Ne formídes a fácie eórum, nec enim timére te fáciam vultum eórum. b +Jeremías Jer 24 1 18 Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ. +Jeremías Jer 24 1 19 Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te. +Jeremías Jer 24 2 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Jeremías Jer 24 2 2 Vade, et clama in áuribus Jerúsalem, dicens: Hæc dicit Dóminus: Recordátus sum tui, míserans adolescéntiam tuam, et caritátem desponsatiónis tuæ, quando secúta es me in desérto, in terra quæ non seminátur. +Jeremías Jer 24 2 3 Sanctus Israël Dómino, primítiæ frugum ejus: omnes qui dévorant eum delínquunt: mala vénient super eos, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 2 4 Audíte verbum Dómini, domus Jacob, et omnes cognatiónes domus Israël. b +Jeremías Jer 24 2 5 Hæc dicit Dóminus: Quid invenérunt patres vestri in me iniquitátis, quia elongavérunt a me, et ambulavérunt post vanitátem, et vani facti sunt? +Jeremías Jer 24 2 6 Et non dixérunt: Ubi est Dóminus qui ascéndere nos fecit de terra Ægýpti; qui tradúxit nos per desértum, per terram inhabitábilem et ínviam, per terram sitis, et imáginem mortis, per terram in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo? +Jeremías Jer 24 2 7 Et indúxi vos in terram Carméli, ut comederétis fructum ejus et óptima illíus: et ingréssi contaminástis terram meam, et hæreditátem meam posuístis in abominatiónem. +Jeremías Jer 24 2 8 Sacerdótes non dixérunt: Ubi est Dóminus? et tenéntes legem nesciérunt me, et pastóres prævaricáti sunt in me, et prophétæ prophetavérunt in Baal, et idóla secúti sunt. +Jeremías Jer 24 2 9 Proptérea adhuc judício conténdam vobíscum, ait Dóminus, et cum fíliis vestris disceptábo. +Jeremías Jer 24 2 10 Transíte ad ínsulas Cethim, et vidéte: et in Cedar míttite, et consideráte veheménter: et vidéte si factum est hujuscémodi: b +Jeremías Jer 24 2 11 si mutávit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: pópulus vero meus mutávit glóriam suam in idólum. +Jeremías Jer 24 2 12 Obstupéscite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolámini veheménter, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 2 13 Duo enim mala fecit pópulus meus: me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, et fodérunt sibi cistérnas, cistérnas dissipátas, quia continére non valent aquas. +Jeremías Jer 24 2 14 Numquid servus est Israël, aut vernáculus? quare ergo factus est in prædam? b +Jeremías Jer 24 2 15 Super eum rugiérunt leónes, et dedérunt vocem suam: posuérunt terram ejus in solitúdinem. Civitátes ejus exústæ sunt, et non est qui hábitet in eis. +Jeremías Jer 24 2 16 Fílii quoque Mémpheos et Taphnes constupravérunt te usque ad vérticem. +Jeremías Jer 24 2 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquísti Dóminum Deum tuum eo témpore quo ducébat te per viam? +Jeremías Jer 24 2 18 Et nunc quid tibi vis in via Ægýpti, ut bibas aquam túrbidam? et quid tibi cum via Assyriórum, ut bibas aquam flúminis? b +Jeremías Jer 24 2 19 Árguet te malítia tua, et avérsio tua increpábit te. Scito et vide quia malum et amárum est reliquísse te Dóminum Deum tuum, et non esse timórem mei apud te, dicit Dóminus Deus exercítuum. +Jeremías Jer 24 2 20 A sǽculo confregísti jugum meum: rupísti víncula mea, et dixísti: Non sérviam. In omni enim colle sublími, et sub omni ligno frondóso, tu prosternebáris méretrix. +Jeremías Jer 24 2 21 Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum: quómodo ergo convérsa es mihi in pravum, vínea aliéna? +Jeremías Jer 24 2 22 Si láveris te nitro, et multiplicáveris tibi herbam borith, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit Dóminus Deus. b +Jeremías Jer 24 2 23 Quómodo dicis: Non sum pollúta; post Báalim non ambulávi? Vide vias tuas in conválle; scito quid féceris: cursor levis éxplicans vias suas. +Jeremías Jer 24 2 24 Ónager assuétus in solitúdine, in desidério ánimæ suæ attráxit ventum amóris sui: nullus avértet eam: omnes qui quaérunt eam non defícient: in ménstruis ejus invénient eam. +Jeremías Jer 24 2 25 Próhibe pedem tuum a nuditáte, et guttur tuum a siti. Et dixísti: Desperávi: nequáquam fáciam: adamávi quippe aliénos, et post eos ambulábo. +Jeremías Jer 24 2 26 Quómodo confúnditur fur quando deprehénditur, sic confúsi sunt domus Israël, ipsi et reges eórum, príncipes, et sacerdótes, et prophétæ eórum, b +Jeremías Jer 24 2 27 dicéntes ligno: Pater meus es tu: et lápidi: Tu me genuísti. Vertérunt ad me tergum et non fáciem, et in témpore afflictiónis suæ dicent: Surge, et líbera nos. +Jeremías Jer 24 2 28 Ubi sunt dii tui quos fecísti tibi? surgant, et líberent te in témpore afflictiónis tuæ: secúndum númerum quippe civitátum tuárum erant dii tui, Juda. +Jeremías Jer 24 2 29 Quid vultis mecum judício conténdere? omnes dereliquístis me, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 2 30 Frustra percússi fílios vestros: disciplínam non recepérunt. Devorávit gládius vester prophétas vestros: quasi leo vastátor +Jeremías Jer 24 2 31a generátio vestra. +Jeremías Jer 24 2 31b Vidéte verbum Dómini: numquid solitúdo factus sum Israéli, aut terra serótina? quare ergo dixit pópulus meus: Recéssimus; non veniémus ultra ad te? +Jeremías Jer 24 2 32 Numquid obliviscétur virgo ornaménti sui, aut sponsa fásciæ pectorális suæ? pópulus vero meus oblítus est mei diébus innúmeris. +Jeremías Jer 24 2 33 Quid níteris bonam osténdere viam tuam ad quæréndam dilectiónem, quæ ínsuper et malítias tuas docuísti vias tuas, +Jeremías Jer 24 2 34 et in alis tuis invéntus est sanguis animárum páuperum et innocéntum? non in fossis invéni eos, sed in ómnibus quæ supra memorávi. +Jeremías Jer 24 2 35 Et dixísti: Absque peccáto et ínnocens ego sum, et proptérea avertátur furor tuus a me. Ecce ego judício conténdam tecum, eo quod díxeris: Non peccávi. +Jeremías Jer 24 2 36 Quam vilis facta es nimis, íterans vias tuas! et ab Ægýpto confundéris, sicut confúsa es ab Assur. b +Jeremías Jer 24 2 37 Nam et ab ista egrediéris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quóniam obtrívit Dóminus confidéntiam tuam, et nihil habébis prósperum in ea. +Jeremías Jer 24 3 1 Vulgo dícitur: Si dimíserit vir uxórem suam, et recédens ab eo dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultra? numquid non pollúta et contamináta erit múlier illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis: tamen revértere ad me, dicit Dóminus, et ego suscípiam te. +Jeremías Jer 24 3 2 Leva óculos tuos in diréctum, et vide ubi non prostráta sis. In viis sedébas, exspéctans eos quasi latro in solitúdine: et polluísti terram in fornicatiónibus tuis, et in malítiis tuis. +Jeremías Jer 24 3 3 Quam ob rem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum, et serótinus imber non fuit. Frons mulíeris meretrícis facta est tibi; noluísti erubéscere. +Jeremías Jer 24 3 4 Ergo saltem ámodo voca me: Pater meus, dux virginitátis meæ tu es: +Jeremías Jer 24 3 5 numquid irascéris in perpétuum, aut perseverábis in finem? ecce locúta es, et fecísti mala, et potuísti. +Jeremías Jer 24 3 6 Et dixit Dóminus ad me in diébus Josíæ regis: Numquid vidísti quæ fécerit aversátrix Israël? Ábiit sibímet super omnem montem excélsum, et sub omni ligno frondóso, et fornicáta est ibi. b +Jeremías Jer 24 3 7 Et dixi, cum fecísset haec ómnia: Ad me revértere: et non est revérsa. Et vidit prævaricátrix soror ejus Juda +Jeremías Jer 24 3 8 quia pro eo quod mœcháta esset aversátrix Israël, dimisíssem eam, et dedíssem ei libéllum repúdii: et non tímuit prævaricátrix Juda soror ejus, sed ábiit, et fornicáta est étiam ipsa: +Jeremías Jer 24 3 9 et facilitáte fornicatiónis suæ contaminávit terram, et mœcháta est cum lápide et ligno: +Jeremías Jer 24 3 10 et in ómnibus his non est revérsa ad me prævaricátrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendácio, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 3 11 Et dixit Dóminus ad me: Justificávit ánimam suam aversátrix Israël, comparatióne prævaricatrícis Judæ. b +Jeremías Jer 24 3 12 Vade, et clama sermónes istos contra aquilónem, et dices: Revértere, aversátrix Israël, ait Dóminus, et non avértam fáciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dóminus, et non iráscar in perpétuum. +Jeremías Jer 24 3 13 Verúmtamen scito iniquitátem tuam, quia in Dóminum Deum tuum prævaricáta es, et dispersísti vias tuas aliénis sub omni ligno frondóso, et vocem meam non audísti, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 3 14 Convertímini, fílii reverténtes, dicit Dóminus, quia ego vir vester: et assúmam vos unum de civitáte, et duos de cognatióne, et introdúcam vos in Sion. +Jeremías Jer 24 3 15 Et dabo vobis pastóres juxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. +Jeremías Jer 24 3 16 Cumque multiplicáti fuéritis, et crevéritis in terra in diébus illis, ait Dóminus, non dicent ultra: Arca testaménti Dómini: neque ascéndet super cor, neque recordabúntur illíus, nec visitábitur, nec fiet ultra. +Jeremías Jer 24 3 17 In témpore illo vocábunt Jerúsalem sólium Dómini: et congregabúntur ad eam omnes gentes in nómine Dómini in Jerúsalem, et non ambulábunt post pravitátem cordis sui péssimi. +Jeremías Jer 24 3 18 In diébus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et vénient simul de terra aquilónis ad terram quam dedi pátribus vestris. +Jeremías Jer 24 3 19 Ego autem dixi: Quómodo ponam te in fílios, et tríbuam tibi terram desiderábilem, hæreditátem præcláram exercítuum géntium? Et dixi: Patrem vocábis me, et post me íngredi non cessábis. b +Jeremías Jer 24 3 20 Sed quómodo si contémnat múlier amatórem suum, sic contémpsit me domus Israël, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 3 21 Vox in viis audíta est, plorátus et ululátus filiórum Israël: quóniam iníquam fecérunt viam suam; oblíti sunt Dómini Dei sui. +Jeremías Jer 24 3 22a Convertímini, fílii reverténtes, et sanábo aversiónes vestras. +Jeremías Jer 24 3 22b Ecce nos venímus ad te: tu enim es Dóminus Deus noster. +Jeremías Jer 24 3 23 Vere mendáces erant colles, et multitúdo móntium: vere in Dómino Deo nostro salus Israël. +Jeremías Jer 24 3 24 Confúsio comédit labórem patrum nostrórum ab adolescéntia nostra: greges eórum, et arménta eórum, fílios eórum, et fílias eórum. +Jeremías Jer 24 3 25 Dormiémus in confusióne nostra, et opériet nos ignomínia nostra: quóniam Dómino Deo nostro peccávimus nos, et patres nostri, ab adolescéntia nostra usque ad diem hanc: et non audívimus vocem Dómini Dei nostri. +Jeremías Jer 24 4 1 Si revérteris, Israël, ait Dóminus, ad me convértere: si abstúleris offendícula tua a fácie mea, non commovéberis. +Jeremías Jer 24 4 2 Et jurábis: Vivit Dóminus in veritáte, et in judício, et in justítia: et benedícent eum gentes, ipsúmque laudábunt. +Jeremías Jer 24 4 3 Hæc enim dicit Dóminus viro Juda et Jerúsalem: Nováte vobis novále, et nolíte sérere super spinas. b +Jeremías Jer 24 4 4 Circumcidímini Dómino, et auférte præpútia córdium vestrórum, viri Juda, et habitatóres Jerúsalem: ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea, et succendátur, et non sit qui extínguat, propter malítiam cogitatiónum vestrárum. +Jeremías Jer 24 4 5 Annuntiáte in Juda, et in Jerúsalem audítum fácite: loquímini, et cánite tuba in terra, clamáte fórtiter, et dícite: Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas. b +Jeremías Jer 24 4 6 Leváte signum in Sion; confortámini, nolíte stare: quia malum ego addúco ab aquilóne, et contritiónem magnam. +Jeremías Jer 24 4 7 Ascéndit leo de cubíli suo, et prædo géntium se levávit: egréssus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitúdinem: civitátes tuæ vastabúntur, remanéntes absque habitatóre. +Jeremías Jer 24 4 8 Super hoc accíngite vos cilíciis; plángite, et ululáte: quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis. +Jeremías Jer 24 4 9 Et erit in die illa, dicit Dóminus: períbit cor regis, et cor príncipum, et obstupéscent sacerdótes, et prophétæ consternabúntur. +Jeremías Jer 24 4 10 Et dixi: Heu! heu! heu! Dómine Deus, ergóne decepísti pópulum istum et Jerúsalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervénit gládius usque ad ánimam? b +Jeremías Jer 24 4 11 In témpore illo dicétur pópulo huic et Jerúsalem: Ventus urens in viis quæ sunt in desérto viæ fíliæ pópuli mei, non ad ventilándum et ad purgándum. b +Jeremías Jer 24 4 12 Spíritus plenus ex his véniet mihi, et nunc ego loquar judícia mea cum eis. +Jeremías Jer 24 4 13 Ecce quasi nubes ascéndet, et quasi tempéstas currus ejus: velocióres áquilis equi illíus. Vae nobis, quóniam vastáti sumus. +Jeremías Jer 24 4 14 Lava a malítia cor tuum, Jerúsalem, ut salva fias: úsquequo morabúntur in te cogitatiónes nóxiæ? b +Jeremías Jer 24 4 15 Vox enim annuntiántis a Dan, et notum faciéntis idólum de monte Éphraim. +Jeremías Jer 24 4 16 Dícite géntibus: Ecce audítum est in Jerúsalem custódes veníre de terra longínqua, et dare super civitátes Juda vocem suam: +Jeremías Jer 24 4 17 quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracúndiam provocávit, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 4 18 Viæ tuæ et cogitatiónes tuæ fecérunt haec tibi: ista malítia tua, quia amára, quia tétigit cor tuum. +Jeremías Jer 24 4 19 Ventrem meum, ventrem meum dóleo; sensus cordis mei turbáti sunt in me. Non tacébo, quóniam vocem búccinæ audívit ánima mea, clamórem prœ́lii. +Jeremías Jer 24 4 20 Contrítio super contritiónem vocáta est, et vastáta est omnis terra: repénte vastáta sunt tabernácula mea; súbito pelles meæ. +Jeremías Jer 24 4 21 Úsquequo vidébo fugiéntem; áudiam vocem búccinæ? +Jeremías Jer 24 4 22 Quia stultus pópulus meus me non cognóvit: fílii insipiéntes sunt et vecórdes: sapiéntes sunt ut fáciant mala, bene autem fácere nesciérunt. b +Jeremías Jer 24 4 23 Aspéxi terram, et ecce vácua erat et níhili; et cælos, et non erat lux in eis. b +Jeremías Jer 24 4 24 Vidi montes, et ecce movebántur: et omnes colles conturbáti sunt. +Jeremías Jer 24 4 25 Intúitus sum, et non erat homo: et omne volátile cæli recéssit. +Jeremías Jer 24 4 26 Aspéxi, et ecce Carmélus desértus, et omnes urbes ejus destrúctæ sunt a fácie Dómini, et a fácie iræ furóris ejus. +Jeremías Jer 24 4 27 Hæc enim dicit Dóminus: Desérta erit omnis terra, sed tamen consummatiónem non fáciam. +Jeremías Jer 24 4 28 Lugébit terra, et mœrébunt cæli désuper, eo quod locútus sum. Cogitávi, et non pœnítuit me, nec avérsus sum ab eo. +Jeremías Jer 24 4 29 A voce équitis et mitténtis sagíttam fugit omnis cívitas: ingréssi sunt árdua, et ascendérunt rupes: univérsæ urbes derelíctæ sunt, et non hábitat in eis homo. +Jeremías Jer 24 4 30 Tu autem vastáta, quid fácies? cum vestíeris te cóccino, cum ornáta fúeris moníli áureo, et pínxeris stíbio óculos tuos, frustra compóneris: contempsérunt te amatóres tui; ánimam tuam quærent. +Jeremías Jer 24 4 31 Vocem enim quasi parturiéntis audívi, angústias ut puérperæ: vox fíliæ Sion intermoriéntis, expandentísque manus suas: Vae mihi, quia defécit ánima mea propter interféctos! +Jeremías Jer 24 5 1 Circuíte vias Jerúsalem, et aspícite, et consideráte, et quǽrite in platéis ejus, an inveniátis virum faciéntem judícium, et quæréntem fidem: et propítius ero ei. +Jeremías Jer 24 5 2 Quod si étiam: Vivit Dóminus, díxerint, et hoc falso jurábunt. +Jeremías Jer 24 5 3 Dómine, óculi tui respíciunt fidem: percussísti eos, et non doluérunt; attrivísti eos, et renuérunt accípere disciplínam: induravérunt fácies suas supra petram, et noluérunt revérti. b +Jeremías Jer 24 5 4 Ego autem dixi: Fórsitan páuperes sunt et stulti, ignorántes viam Dómini, judícium Dei sui. +Jeremías Jer 24 5 5 Ibo ígitur ad optimátes, et loquar eis: ipsi enim cognovérunt viam Dómini, judícium Dei sui: et ecce magis hi simul confregérunt jugum; rupérunt víncula. +Jeremías Jer 24 5 6 Idcírco percússit eos leo de silva; lupus ad vésperam vastávit eos: pardus vígilans super civitátes eórum: omnis qui egréssus fúerit ex eis capiétur: quia multiplicátæ sunt prævaricatiónes eórum; confortátæ sunt aversiónes eórum. +Jeremías Jer 24 5 7 Super quo propítius tibi esse pótero? fílii tui dereliquérunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturávi eos, et mœcháti sunt, et in domo meretrícis luxuriabántur. b +Jeremías Jer 24 5 8 Equi amatóres et emissárii facti sunt: unusquísque ad uxórem próximi sui hinniébat. +Jeremías Jer 24 5 9 Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, et in gente tali non ulciscétur ánima mea? +Jeremías Jer 24 5 10 Ascéndite muros ejus, et dissipáte: consummatiónem autem nolíte fácere: auférte propágines ejus, quia non sunt Dómini. +Jeremías Jer 24 5 11 Prævaricatióne enim prævaricáta est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 5 12 Negavérunt Dóminum, et dixérunt: Non est ipse: neque véniet super nos malum: gládium et famem non vidébimus. +Jeremías Jer 24 5 13 Prophétæ fuérunt in ventum locúti, et respónsum non fuit in eis: haec ergo evénient illis. +Jeremías Jer 24 5 14 Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Quia locúti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et pópulum istum in ligna, et vorábit eos. b +Jeremías Jer 24 5 15 Ecce ego addúcam super vos gentem de longínquo, domus Israël, ait Dóminus: gentem robústam, gentem antíquam, gentem cujus ignorábis linguam, nec intélliges quid loquátur. +Jeremías Jer 24 5 16 Pháretra ejus quasi sepúlchrum patens; univérsi fortes. +Jeremías Jer 24 5 17 Et cómedet ségetes tuas et panem tuum; devorábit fílios tuos et fílias tuas; cómedet gregem tuum et arménta tua; cómedet víneam tuam et ficum tuam: et cónteret urbes munítas tuas, in quibus tu habes fidúciam, gládio. +Jeremías Jer 24 5 18 Verúmtamen in diébus illis, ait Dóminus, non fáciam vos in consummatiónem. +Jeremías Jer 24 5 19 Quod si dixéritis: Quare fecit nobis Dóminus Deus noster haec ómnia? dices ad eos: Sicut dereliquístis me, et servístis deo aliéno in terra vestra, sic serviétis aliénis in terra non vestra. +Jeremías Jer 24 5 20 Annuntiáte hoc dómui Jacob, et audítum fácite in Juda, dicéntes: b +Jeremías Jer 24 5 21 Audi, pópule stulte, qui non habes cor: qui habéntes óculos, non vidétis; et aures, et non audítis. +Jeremías Jer 24 5 22 Me ergo non timébitis, ait Dóminus, et a fácie mea non dolébitis? qui pósui arénam términum mari, præcéptum sempitérnum quod non præteríbit: et commovebúntur, et non póterunt; et intuméscent fluctus ejus, et non transíbunt illud. +Jeremías Jer 24 5 23 Pópulo autem huic factum est cor incrédulum et exásperans: recessérunt, et abiérunt. +Jeremías Jer 24 5 24 Et non dixérunt in corde suo: Metuámus Dóminum Deum nostrum, qui dat nobis plúviam temporáneam et serótinam in témpore suo, plenitúdinem ánnuæ messis custodiéntem nobis. +Jeremías Jer 24 5 25 Iniquitátes vestræ declinavérunt haec, et peccáta vestra prohibuérunt bonum a vobis. +Jeremías Jer 24 5 26 Quia invénti sunt in pópulo meo ímpii insidiántes quasi áucupes, láqueos ponéntes et pédicas ad capiéndos viros. b +Jeremías Jer 24 5 27 Sicut decípula plena ávibus, sic domus eórum plenæ dolo: ídeo magnificáti sunt et ditáti. +Jeremías Jer 24 5 28 Incrassáti sunt et impinguáti, et præteriérunt sermónes meos péssime. Causam víduæ non judicavérunt, causam pupílli non direxérunt, et judícium páuperum non judicavérunt. +Jeremías Jer 24 5 29 Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, aut super gentem hujuscémodi non ulciscétur ánima mea? +Jeremías Jer 24 5 30 Stupor et mirabília facta sunt in terra: +Jeremías Jer 24 5 31 prophétæ prophetábant mendácium, et sacerdótes applaudébant mánibus suis, et pópulus meus diléxit tália. Quid ígitur fiet in novíssimo ejus? +Jeremías Jer 24 6 1 Confortámini, fílii Bénjamin, in médio Jerúsalem: et in Thécua clángite búccina, et super Bethácarem leváte vexíllum, quia malum visum est ab aquilóne, et contrítio magna. +Jeremías Jer 24 6 2 Speciósæ et delicátæ assimilávi fíliam Sion. +Jeremías Jer 24 6 3 Ad eam vénient pastóres et greges eórum; fixérunt in ea tentória in circúitu: pascet unusquísque eos qui sub manu sua sunt. +Jeremías Jer 24 6 4 Sanctificáte super eam bellum: consúrgite, et ascendámus in merídie: vae nobis, quia declinávit dies; quia longióres factæ sunt umbræ vésperi! +Jeremías Jer 24 6 5 Súrgite, et ascendámus in nocte, et dissipémus domus ejus. +Jeremías Jer 24 6 6 Quia haec dicit Dóminus exercítuum: Cǽdite lignum ejus, et fúndite circa Jerúsalem ággerem. Hæc est cívitas visitatiónis: omnis calúmnia in médio ejus. b +Jeremías Jer 24 6 7 Sicut frígidam fecit cistérna aquam suam, sic frígidam fecit malítiam suam. Iníquitas et vástitas audiétur in ea, coram me semper infírmitas et plaga. +Jeremías Jer 24 6 8 Erudíre, Jerúsalem, ne forte recédat ánima mea a te; ne forte ponam te desértam, terram inhabitábilem. +Jeremías Jer 24 6 9 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Usque ad racémum cólligent quasi in vínea relíquias Israël. Convérte manum tuam quasi vindemiátor ad cartállum. b +Jeremías Jer 24 6 10 Cui loquar, et quem contestábor ut áudiat? ecce incircumcísæ aures eórum, et audíre non possunt: ecce verbum Dómini factum est eis in oppróbrium, et non suscípient illud. +Jeremías Jer 24 6 11 Idcírco furóre Dómini plenus sum; laborávi sústinens. Effúnde super párvulum foris, et super consílium júvenum simul: vir enim cum mulíere capiétur; senex cum pleno diérum. +Jeremías Jer 24 6 12 Et transíbunt domus eórum ad álteros, agri et uxóres páriter, quia exténdam manum meam super habitántes terram, dicit Dóminus: +Jeremías Jer 24 6 13 a minóre quippe usque ad majórem omnes avarítiæ student, et a prophéta usque ad sacerdótem cuncti fáciunt dolum. +Jeremías Jer 24 6 14 Et curábant contritiónem fíliæ pópuli mei cum ignomínia, dicéntes: Pax, pax! et non erat pax. +Jeremías Jer 24 6 15 Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quin pótius confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Quam ob rem cadent inter ruéntes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 6 16 Hæc dicit Dóminus: State super vias, et vidéte, et interrogáte de sémitis antíquis quæ sit via bona, et ambuláte in ea: et inveniétis refrigérium animábus vestris. Et dixérunt: Non ambulábimus. b +Jeremías Jer 24 6 17 Et constítui super vos speculatóres: Audíte vocem tubæ. Et dixérunt: Non audiémus. +Jeremías Jer 24 6 18 Ídeo audíte, gentes, et cognósce, congregátio, quanta ego fáciam eis. +Jeremías Jer 24 6 19 Audi, terra: ecce ego addúcam mala super pópulum istum, fructum cogitatiónum ejus: quia verba mea non audiérunt, et legem meam projecérunt. +Jeremías Jer 24 6 20 Ut quid mihi thus de Saba affértis, et cálamum suáve oléntem de terra longínqua? Holocautómata vestra non sunt accépta, et víctimæ vestræ non placuérunt mihi. +Jeremías Jer 24 6 21 Proptérea haec dicit Dóminus: Ecce ego dabo in pópulum istum ruínas: et ruent in eis patres et fílii simul; vicínus et próximus períbunt. +Jeremías Jer 24 6 22 Hæc dicit Dóminus: Ecce pópulus venit de terra aquilónis, et gens magna consúrget a fínibus terræ. b +Jeremías Jer 24 6 23 Sagíttam et scutum arrípiet: crudélis est et non miserébitur. Vox ejus quasi mare sonábit: et super equos ascéndent, præparáti quasi vir ad prœ́lium advérsum te, fília Sion. +Jeremías Jer 24 6 24 Audívimus famam ejus; dissolútæ sunt manus nostræ: tribulátio apprehéndit nos, dolóres ut parturiéntem. +Jeremías Jer 24 6 25 Nolíte exíre ad agros, et in via ne ambulétis, quóniam gládius inimíci, pavor in circúitu. +Jeremías Jer 24 6 26 Fília pópuli mei, accíngere cilício, et conspérgere cínere: luctum unigéniti fac tibi, planctum amárum, quia repénte véniet vastátor super nos. +Jeremías Jer 24 6 27 Probatórem dedi te in pópulo meo robústum: et scies, et probábis viam eórum. b +Jeremías Jer 24 6 28 Omnes isti príncipes declinántes, ambulántes fraudulénter, aes et ferrum: univérsi corrúpti sunt. +Jeremías Jer 24 6 29 Defécit sufflatórium; in igne consúmptum est plumbum: frustra conflávit conflátor, malítiæ enim eórum non sunt consúmptæ. +Jeremías Jer 24 6 30 Argéntum réprobum vocáte eos, quia Dóminus projécit illos. +Jeremías Jer 24 7 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 7 2 Sta in porta domus Dómini, et prǽdica ibi verbum istud, et dic: Audíte verbum Dómini, omnis Juda, qui ingredímini per portas has ut adorétis Dóminum. +Jeremías Jer 24 7 3 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Bonas fácite vias vestras, et stúdia vestra, et habitábo vobíscum in loco isto. +Jeremías Jer 24 7 4 Nolíte confídere in verbis mendácii, dicéntes: Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est! +Jeremías Jer 24 7 5 Quóniam si bene direxéritis vias vestras, et stúdia vestra; si fecéritis judícium inter virum et próximum ejus; +Jeremías Jer 24 7 6 ádvenæ, et pupíllo, et víduæ non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc, et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis: +Jeremías Jer 24 7 7 habitábo vobíscum in loco isto, in terra quam dedi pátribus vestris a sǽculo et usque in sǽculum. +Jeremías Jer 24 7 8 Ecce vos confíditis vobis in sermónibus mendácii, qui non próderunt vobis: +Jeremías Jer 24 7 9 furári, occídere, adulterári, juráre mendáciter, libáre Báalim, et ire post deos aliénos quos ignorátis: +Jeremías Jer 24 7 10 et venístis, et stetístis coram me in domo hac, in qua invocátum est nomen meum, et dixístis: Liberáti sumus, eo quod fecérimus omnes abominatiónes istas. +Jeremías Jer 24 7 11 Numquid ergo spelúnca latrónum facta est domus ista, in qua invocátum est nomen meum in óculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 7 12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitávit nomen meum a princípio, et vidéte quæ fécerim ei propter malítiam pópuli mei Israël. +Jeremías Jer 24 7 13 Et nunc, quia fecístis ómnia ópera haec, dicit Dóminus, et locútus sum ad vos mane consúrgens, et loquens, et non audístis: et vocávi vos, et non respondístis: +Jeremías Jer 24 7 14 fáciam dómui huic, in qua invocátum est nomen meum, et in qua vos habétis fidúciam, et loco quem dedi vobis et pátribus vestris, sicut feci Silo: +Jeremías Jer 24 7 15 et projíciam vos a fácie mea sicut projéci omnes fratres vestros, univérsum semen Éphraim. +Jeremías Jer 24 7 16 Tu ergo, noli oráre pro pópulo hoc, nec assúmas pro eis laudem et oratiónem: et non obsístas mihi, quia non exáudiam te. b +Jeremías Jer 24 7 17 Nonne vides quid isti fáciunt in civitátibus Juda, et in platéis Jerúsalem? +Jeremías Jer 24 7 18 Fílii cólligunt ligna, et patres succéndunt ignem, et mulíeres conspérgunt ádipem, ut fáciant placéntas regínæ cæli, et libent diis aliénis, et me ad iracúndiam próvocent. +Jeremías Jer 24 7 19 Numquid me ad iracúndiam próvocant? dicit Dóminus; nonne semetípsos in confusiónem vultus sui? +Jeremías Jer 24 7 20 Ídeo haec dicit Dóminus Deus: Ecce furor meus et indignátio mea conflátur super locum istum, super viros, et super juménta, et super lignum regiónis, et super fruges terræ: et succendétur, et non extinguétur. +Jeremías Jer 24 7 21 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Holocautómata vestra áddite víctimis vestris, et comédite carnes: b +Jeremías Jer 24 7 22 quia non sum locútus cum pátribus vestris, et non præcépi eis, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de verbo holocautómatum et victimárum: +Jeremías Jer 24 7 23 sed hoc verbum præcépi eis, dicens: Audíte vocem meam, et ero vobis Deus, et vos éritis mihi pópulus: et ambuláte in omni via quam mandávi vobis, ut bene sit vobis. +Jeremías Jer 24 7 24 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed abiérunt in voluntátibus et in pravitáte cordis sui mali: factíque sunt retrórsum, et non in ante, +Jeremías Jer 24 7 25 a die qua egréssi sunt patres eórum de terra Ægýpti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophétas per diem, consúrgens dilúculo, et mittens: +Jeremías Jer 24 7 26 et non audiérunt me, nec inclinavérunt aurem suam: sed induravérunt cervícem suam, et pejus operáti sunt quam patres eórum. +Jeremías Jer 24 7 27 Et loquéris ad eos ómnia verba haec, et non áudient te: et vocábis eos, et non respondébunt tibi. +Jeremías Jer 24 7 28 Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audívit vocem Dómini Dei sui, nec recépit disciplínam; périit fides, et abláta est de ore eórum. +Jeremías Jer 24 7 29 Tonde capíllum tuum, et prójice, et sume in diréctum planctum: quia projécit Dóminus et relíquit generatiónem furóris sui; b +Jeremías Jer 24 7 30 quia fecérunt fílii Juda malum in óculis meis, dicit Dóminus. Posuérunt offendícula sua in domo in qua invocátum est nomen meum, ut pollúerent eam: +Jeremías Jer 24 7 31 et ædificavérunt excélsa Topheth, quæ est in valle fílii Ennom, ut incénderent fílios suos et fílias suas igni, quæ non præcépi, nec cogitávi in corde meo. +Jeremías Jer 24 7 32 Ídeo ecce dies vénient, dicit Dóminus, et non dicétur ámplius Topheth, et vallis fílii Ennom, sed vallis interfectiónis: et sepélient in Topheth, eo quod non sit locus. +Jeremías Jer 24 7 33 Et erit morticínum pópuli hujus in cibos volúcribus cæli et béstiis terræ, et non erit qui ábigat. +Jeremías Jer 24 7 34 Et quiéscere fáciam de úrbibus Juda, et de platéis Jerúsalem, vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolatiónem enim erit terra. +Jeremías Jer 24 8 1 In illo témpore, ait Dóminus, ejícient ossa regum Juda, et ossa príncipum ejus, et ossa sacerdótum, et ossa prophetárum, et ossa eórum qui habitavérunt Jerúsalem, de sepúlchris suis: +Jeremías Jer 24 8 2 et expándent ea ad solem, et lunam, et omnem milítiam cæli, quæ dilexérunt, et quibus serviérunt, et post quæ ambulavérunt, et quæ quæsiérunt, et adoravérunt. Non colligéntur, et non sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ erunt. +Jeremías Jer 24 8 3 Et éligent magis mortem quam vitam, omnes qui resídui fúerint de cognatióne hac péssima, in univérsis locis quæ derelícta sunt, ad quæ ejéci eos, dicit Dóminus exercítuum. +Jeremías Jer 24 8 4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Numquid qui cadit non resúrget? et qui avérsus est non revertétur? b +Jeremías Jer 24 8 5 Quare ergo avérsus est pópulus iste in Jerúsalem aversióne contentiósa? Apprehendérunt mendácium, et noluérunt revérti. +Jeremías Jer 24 8 6 Atténdi, et auscultávi: nemo quod bonum est lóquitur; nullus est qui agat pœniténtiam super peccáto suo, dicens: Quid feci? Omnes convérsi sunt ad cursum suum, quasi equus ímpetu vadens ad prœ́lium. +Jeremías Jer 24 8 7 Milvus in cælo cognóvit tempus suum: turtur, et hirúndo, et cicónia custodiérunt tempus advéntus sui: pópulus autem meus non cognóvit judícium Dómini. +Jeremías Jer 24 8 8 Quómodo dícitis: Sapiéntes nos sumus, et lex Dómini nobíscum est? vere mendácium operátus est stylus mendax scribárum! +Jeremías Jer 24 8 9 Confúsi sunt sapiéntes; pertérriti et capti sunt: verbum enim Dómini projecérunt, et sapiéntia nulla est in eis. +Jeremías Jer 24 8 10 Proptérea dabo mulíeres eórum éxteris, agros eórum hærédibus, quia a mínimo usque ad máximum omnes avarítiam sequúntur: a prophéta usque ad sacerdótem cuncti fáciunt mendácium. +Jeremías Jer 24 8 11 Et sanábant contritiónem fíliæ pópuli mei ad ignomíniam, dicéntes: Pax, pax! cum non esset pax. +Jeremías Jer 24 8 12 Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quinímmo confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Idcírco cadent inter corruéntes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 8 13 Cóngregans congregábo eos, ait Dóminus. Non est uva in vítibus, et non sunt ficus in ficúlnea: fólium deflúxit, et dedi eis quæ prætergréssa sunt. +Jeremías Jer 24 8 14 Quare sedémus? conveníte, et ingrediámur civitátem munítam, et sileámus ibi: quia Dóminus Deus noster silére nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccávimus enim Dómino. b +Jeremías Jer 24 8 15 Exspectávimus pacem, et non erat bonum: tempus medélæ, et ecce formído. +Jeremías Jer 24 8 16 A Dan audítus est frémitus equórum ejus; a voce hinnítuum pugnatórum ejus commóta est omnis terra: et venérunt, et devoravérunt terram et plenitúdinem ejus; urbem et habitatóres ejus. +Jeremías Jer 24 8 17 Quia ecce ego mittam vobis serpéntes régulos, quibus non est incantátio: et mordébunt vos, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 8 18 Dolor meus super dolórem, in me cor meum mœrens. b +Jeremías Jer 24 8 19a Ecce vox clamóris fíliæ pópuli mei de terra longínqua: Numquid Dóminus non est in Sion? Aut rex ejus non est in ea? +Jeremías Jer 24 8 19b Quare ergo me ad iracúndiam concitavérunt in sculptílibus suis, et in vanitátibus aliénis? +Jeremías Jer 24 8 20 Tránsiit messis, finíta est æstas, et nos salváti non sumus. b +Jeremías Jer 24 8 21 Super contritióne fíliæ pópuli mei contrítus sum, et contristátus: stupor obtínuit me. +Jeremías Jer 24 8 22 Numquid resína non est in Gálaad? aut médicus non est ibi? quare ígitur non est obdúcta cicátrix fíliæ pópuli mei? +Jeremías Jer 24 9 1 Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte interféctos fíliæ pópuli mei? +Jeremías Jer 24 9 2 Quis dabit me in solitúdine diversórium viatórum, et derelínquam pópulum meum, et recédam ab eis? quia omnes adúlteri sunt, cœtus prævaricatórum. +Jeremías Jer 24 9 3 Et extendérunt linguam suam quasi arcum mendácii et non veritátis: confortáti sunt in terra, quia de malo ad malum egréssi sunt, et me non cognovérunt, dicit Dóminus. b +Jeremías Jer 24 9 4 Unusquísque se a próximo suo custódiat, et in omni fratre suo non hábeat fidúciam: quia omnis frater supplántans supplantábit, et omnis amícus fraudulénter incédet. +Jeremías Jer 24 9 5 Et vir fratrem suum deridébit, et veritátem non loquéntur: docuérunt enim linguam suam loqui mendácium; ut iníque ágerent laboravérunt. +Jeremías Jer 24 9 6 Habitátio tua in médio doli: in dolo renuérunt scire me, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 9 7 Proptérea haec dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego conflábo, et probábo eos: quid enim áliud fáciam a fácie fíliæ pópuli mei? +Jeremías Jer 24 9 8 Sagítta vúlnerans lingua eórum, dolum locúta est. In ore suo pacem cum amíco suo lóquitur, et occúlte ponit ei insídias. +Jeremías Jer 24 9 9 Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, aut in gente hujúsmodi non ulciscétur ánima mea? +Jeremías Jer 24 9 10 Super montes assúmam fletum ac laméntum, et super speciósa desérti planctum, quóniam incénsa sunt, eo quod non sit vir pertránsiens, et non audiérunt vocem possidéntis: a vólucre cæli usque ad pécora transmigravérunt et recessérunt. +Jeremías Jer 24 9 11 Et dabo Jerúsalem in acérvos arénæ, et cubília dracónum: et civitátes Juda dabo in desolatiónem, eo quod non sit habitátor. b +Jeremías Jer 24 9 12 Quis est vir sápiens qui intélligat hoc, et ad quem verbum oris Dómini fiat, ut annúntiet istud, quare períerit terra, et exústa sit quasi desértum, eo quod non sit qui pertránseat? +Jeremías Jer 24 9 13 Et dixit Dóminus: Quia dereliquérunt legem meam quam dedi eis, et non audiérunt vocem meam, et non ambulavérunt in ea, +Jeremías Jer 24 9 14 et abiérunt post pravitátem cordis sui, et post Báalim, quod didicérunt a pátribus suis: +Jeremías Jer 24 9 15 idcírco haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego cibábo pópulum istum absínthio, et potum dabo eis aquam fellis. +Jeremías Jer 24 9 16 Et dispérgam eos in géntibus quas non novérunt ipsi et patres eórum, et mittam post eos gládium, donec consumántur. +Jeremías Jer 24 9 17 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Contemplámini, et vocáte lamentatríces, et véniant: et ad eas quæ sapiéntes sunt míttite, et próperent: b +Jeremías Jer 24 9 18 festínent, et assúmant super nos laméntum: dedúcant óculi nostri lácrimas, et pálpebræ nostræ défluant aquis. +Jeremías Jer 24 9 19 Quia vox lamentatiónis audíta est de Sion: Quómodo vastáti sumus, et confúsi veheménter? quia derelíquimus terram; quóniam dejécta sunt tabernácula nostra. +Jeremías Jer 24 9 20 Audíte ergo, mulíeres, verbum Dómini, et assúmant aures vestræ sermónem oris ejus, et docéte fílias vestras laméntum, et unaquǽque próximam suam planctum: +Jeremías Jer 24 9 21 quia ascéndit mors per fenéstras nostras; ingréssa est domos nostras, dispérdere párvulos déforis, júvenes de platéis. +Jeremías Jer 24 9 22 Lóquere: Hæc dicit Dóminus: Et cadet morticínum hóminis quasi stercus super fáciem regiónis, et quasi fœnum post tergum meténtis, et non est qui cólligat. +Jeremías Jer 24 9 23 Hæc dicit Dóminus: Non gloriétur sápiens in sapiéntia sua, et non gloriétur fortis in fortitúdine sua, et non gloriétur dives in divítiis suis: b +Jeremías Jer 24 9 24 sed in hoc gloriétur, qui gloriátur, scire et nosse me, quia ego sum Dóminus qui fácio misericórdiam, et judícium, et justítiam in terra: haec enim placent mihi, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 9 25 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et visitábo super omnem qui circumcísum habet præpútium, b +Jeremías Jer 24 9 26 super Ægýptum, et super Juda, et super Edom, et super fílios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attónsi sunt in comam, habitántes in desérto: quia omnes gentes habent præpútium, omnis autem domus Israël incircumcísi sunt corde. +Jeremías Jer 24 10 1 Audíte verbum quod locútus est Dóminus super vos, domus Israël. +Jeremías Jer 24 10 2 Hæc dicit Dóminus: Juxta vias géntium nolíte díscere, et a signis cæli nolíte metúere, quæ timent gentes, +Jeremías Jer 24 10 3 quia leges populórum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcídit opus manus artíficis in áscia: +Jeremías Jer 24 10 4 argénto et auro decorávit illud: clavis et málleis compégit, ut non dissolvátur: +Jeremías Jer 24 10 5 in similitúdinem palmæ fabricáta sunt, et non loquéntur: portáta tolléntur, quia incédere non valent. Nolíte ergo timére ea, quia nec male possunt fácere, nec bene. +Jeremías Jer 24 10 6 Non est símilis tui, Dómine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitúdine. b +Jeremías Jer 24 10 7 Quis non timébit te, o Rex géntium? tuum est enim decus: inter cunctos sapiéntes géntium, et in univérsis regnis eórum, nullus est símilis tui. +Jeremías Jer 24 10 8 Páriter insipiéntes et fátui probabúntur: doctrína vanitátis eórum lignum est. +Jeremías Jer 24 10 9 Argéntum involútum de Tharsis affértur, et aurum de Ophaz: opus artíficis et manus ærárii. Hyacínthus et púrpura induméntum eórum: opus artíficum univérsa haec. +Jeremías Jer 24 10 10 Dóminus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempitérnus. Ab indignatióne ejus commovébitur terra, et non sustinébunt gentes comminatiónem ejus. +Jeremías Jer 24 10 11 Sic ergo dicétis eis: Dii qui cælos et terram non fecérunt, péreant de terra et de his quæ sub cælo sunt! b +Jeremías Jer 24 10 12 Qui facit terram in fortitúdine sua, prǽparat orbem in sapiéntia sua, et prudéntia sua exténdit cælos: b +Jeremías Jer 24 10 13 ad vocem suam dat multitúdinem aquárum in cælo, et élevat nébulas ab extremitátibus terræ: fúlgura in plúviam facit, et edúcit ventum de thesáuris suis. +Jeremías Jer 24 10 14 Stultus factus est omnis homo a sciéntia: confúsus est ártifex omnis in scúlptili, quóniam falsum est quod conflávit, et non est spíritus in eis. +Jeremías Jer 24 10 15 Vana sunt, et opus risu dignum: in témpore visitatiónis suæ períbunt. +Jeremías Jer 24 10 16 Non est his símilis pars Jacob: qui enim formávit ómnia, ipse est, et Israël virga hæreditátis ejus: Dóminus exercítuum nomen illi. +Jeremías Jer 24 10 17 Cóngrega de terra confusiónem tuam, quæ hábitas in obsidióne: b +Jeremías Jer 24 10 18 quia haec dicit Dóminus: Ecce ego longe projíciam habitatóres terræ in hac vice, et tribulábo eos ita ut inveniántur. +Jeremías Jer 24 10 19 Vae mihi super contritióne mea: péssima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infírmitas mea est, et portábo illam. b +Jeremías Jer 24 10 20 Tabernáculum meum vastátum est; omnes funículi mei dirúpti sunt: fílii mei exiérunt a me, et non subsístunt. Non est qui exténdat ultra tentórium meum, et érigat pelles meas. +Jeremías Jer 24 10 21 Quia stulte egérunt pastóres, et Dóminum non quæsiérunt: proptérea non intellexérunt, et omnis grex eórum dispérsus est. +Jeremías Jer 24 10 22 Vox auditiónis ecce venit, et commótio magna de terra aquilónis: ut ponat civitátes Juda solitúdinem, et habitáculum dracónum. +Jeremías Jer 24 10 23 Scio, Dómine, quia non est hóminis via ejus, nec viri est ut ámbulet, et dírigat gressus suos. b +Jeremías Jer 24 10 24 Córripe me, Dómine, verúmtamen in judício, et non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. +Jeremías Jer 24 10 25 Effúnde indignatiónem tuam super gentes quæ non cognovérunt te, et super províncias quæ nomen tuum non invocavérunt: quia comedérunt Jacob, et devoravérunt eum, et consumpsérunt illum, et decus ejus dissipavérunt. +Jeremías Jer 24 11 1 Verbum quod factum est a Dómino ad Jeremíam, dicens: +Jeremías Jer 24 11 2 Audíte verba pacti hujus, et loquímini ad viros Juda, et ad habitatóres Jerúsalem, +Jeremías Jer 24 11 3 et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Maledíctus vir qui non audíerit verba pacti hujus +Jeremías Jer 24 11 4 quod præcépi pátribus vestris, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de fornáce férrea, dicens: Audíte vocem meam, et fácite ómnia quæ præcípio vobis, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum: +Jeremías Jer 24 11 5a ut súscitem juraméntum quod jurávi pátribus vestris, datúrum me eis terram fluéntem lacte et melle, sicut est dies haec. +Jeremías Jer 24 11 5b Et respóndi, et dixi: Amen, Dómine. +Jeremías Jer 24 11 6 Et dixit Dóminus ad me: Vociferáre ómnia verba haec in civitátibus Juda, et foris Jerúsalem, dicens: Audíte verba pacti hujus, et fácite illa, +Jeremías Jer 24 11 7 quia contéstans contestátus sum patres vestros, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, usque ad diem hanc: mane consúrgens contestátus sum, et dixi: Audíte vocem meam. +Jeremías Jer 24 11 8 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam, sed abiérunt, unusquísque in pravitáte cordis sui mali: et indúxi super eos ómnia verba pacti hujus quod præcépi ut fácerent, et non fecérunt. +Jeremías Jer 24 11 9 Et dixit Dóminus ad me: Invénta est conjurátio in viris Juda et in habitatóribus Jerúsalem. b +Jeremías Jer 24 11 10 Revérsi sunt ad iniquitátes patrum suórum prióres, qui noluérunt audíre verba mea: et hi ergo abiérunt post deos aliénos, ut servírent eis: írritum fecérunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pépigi cum pátribus eórum. +Jeremías Jer 24 11 11 Quam ob rem haec dicit Dóminus: Ecce ego indúcam super eos mala de quibus exíre non póterunt: et clamábunt ad me, et non exáudiam eos. +Jeremías Jer 24 11 12 Et ibunt civitátes Juda et habitatóres Jerúsalem, et clamábunt ad deos quibus libant, et non salvábunt eos in témpore afflictiónis eórum. +Jeremías Jer 24 11 13 Secúndum númerum enim civitátum tuárum erant dii tui, Juda: et secúndum númerum viárum Jerúsalem, posuísti aras confusiónis, aras ad libándum Báalim. +Jeremías Jer 24 11 14 Tu ergo noli oráre pro pópulo hoc, et ne assúmas pro eis laudem et oratiónem, quia non exáudiam in témpore clamóris eórum ad me, in témpore afflictiónis eórum. b +Jeremías Jer 24 11 15 Quid est, quod diléctus meus in domo mea fecit scélera multa? numquid carnes sanctæ áuferent a te malítias tuas, in quibus gloriáta es? +Jeremías Jer 24 11 16 Olívam úberem, pulchram, fructíferam, speciósam, vocávit Dóminus nomen tuum: ad vocem loquélæ, grandis exársit ignis in ea, et combústa sunt frutéta ejus. +Jeremías Jer 24 11 17 Et Dóminus exercítuum, qui plantávit te, locútus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecérunt sibi ad irritándum me, libántes Báalim. +Jeremías Jer 24 11 18 Tu autem, Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi: tunc ostendísti mihi stúdia eórum. b +Jeremías Jer 24 11 19 Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam: et non cognóvi quia cogitavérunt super me consília, dicéntes: Mittámus lignum in panem ejus, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen ejus non memorétur ámplius. +Jeremías Jer 24 11 20 Tu autem, Dómine Sábaoth, qui júdicas juste, et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam. +Jeremías Jer 24 11 21 Proptérea haec dicit Dóminus ad viros Ánathoth, qui quaérunt ánimam tuam, et dicunt: Non prophetábis in nómine Dómini, et non moriéris in mánibus nostris: +Jeremías Jer 24 11 22 proptérea haec dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego visitábo super eos: júvenes moriéntur in gládio; fílii eórum et fíliæ eórum moriéntur in fame. +Jeremías Jer 24 11 23 Et relíquiæ non erunt ex eis: indúcam enim malum super viros Ánathoth, annum visitatiónis eórum. +Jeremías Jer 24 12 1 Justus quidem tu es, Dómine, si dísputem tecum: verúmtamen justa loquar ad te: Quare via impiórum prosperátur; bene est ómnibus qui prævaricántur et iníque agunt? +Jeremías Jer 24 12 2 Plantásti eos, et radícem misérunt: profíciunt, et fáciunt fructum: prope es tu ori eórum, et longe a rénibus eórum. +Jeremías Jer 24 12 3 Et tu, Dómine, nosti me, vidísti me, et probásti cor meum tecum. Cóngrega eos quasi gregem ad víctimam, et sanctífica eos in die occisiónis. +Jeremías Jer 24 12 4 Úsquequo lugébit terra, et herba omnis regiónis siccábitur, propter malítiam habitántium in ea? Consúmptum est ánimal, et vólucre, quóniam dixérunt: Non vidébit novíssima nostra. +Jeremías Jer 24 12 5 Si cum pedítibus currens laborásti, quómodo conténdere póteris cum equis? cum autem in terra pacis secúrus fúeris, quid fácies in supérbia Jordánis? b +Jeremías Jer 24 12 6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, étiam ipsi pugnavérunt advérsum te, et clamavérunt post te plena voce: ne credas eis, cum locúti fúerint tibi bona. +Jeremías Jer 24 12 7 Relíqui domum meam; dimísi hæreditátem meam: dedi diléctam ánimam meam in manu inimicórum ejus. b +Jeremías Jer 24 12 8 Facta est mihi hæréditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ídeo odívi eam. +Jeremías Jer 24 12 9a Numquid avis díscolor hæréditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? +Jeremías Jer 24 12 9b Veníte, congregámini, omnes béstiæ terræ: properáte ad devorándum. +Jeremías Jer 24 12 10 Pastóres multi demolíti sunt víneam meam, conculcavérunt partem meam, dedérunt portiónem meam desiderábilem in desértum solitúdinis. +Jeremías Jer 24 12 11 Posuérunt eam in dissipatiónem, luxítque super me: desolatióne desoláta est omnis terra, quia nullus est qui recógitet corde. +Jeremías Jer 24 12 12 Super omnes vias desérti venérunt vastatóres, quia gládius Dómini devorábit: ab extrémo terræ usque ad extrémum ejus, non est pax univérsæ carni. +Jeremías Jer 24 12 13 Seminavérunt tríticum, et spinas messuérunt: hæreditátem accepérunt, et non eis próderit. Confundémini a frúctibus vestris propter iram furóris Dómini. +Jeremías Jer 24 12 14 Hæc dicit Dóminus advérsum omnes vicínos meos péssimos, qui tangunt hæreditátem quam distríbui pópulo meo Israël: Ecce ego evéllam eos de terra sua, et domum Juda evéllam de médio eórum. b +Jeremías Jer 24 12 15 Et cum evúlsero eos, convértar, et miserébor eórum, et redúcam eos: virum ad hæreditátem suam, et virum in terram suam. +Jeremías Jer 24 12 16 Et erit: si erudíti didícerint vias pópuli mei, ut jurent in nómine meo: Vivit Dóminus! sicut docuérunt pópulum meum juráre in Baal, ædificabúntur in médio pópuli mei. +Jeremías Jer 24 12 17 Quod si non audíerint, evéllam gentem illam evulsióne et perditióne, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 13 1 Hæc dicit Dóminus ad me: Vade, et pósside tibi lumbáre líneum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non ínferes illud. +Jeremías Jer 24 13 2 Et possédi lumbáre juxta verbum Dómini, et pósui circa lumbos meos. +Jeremías Jer 24 13 3 Et factus est sermo Dómini ad me secúndo, dicens: +Jeremías Jer 24 13 4 Tolle lumbáre quod possedísti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphráten, et abscónde ibi illud in forámine petræ. +Jeremías Jer 24 13 5 Et ábii, et abscóndi illud in Euphráte, sicut præcéperat mihi Dóminus. +Jeremías Jer 24 13 6 Et factum est post dies plúrimos, dixit Dóminus ad me: Surge, vade ad Euphráten, et tolle inde lumbáre quod præcépi tibi ut abscónderes illud ibi. +Jeremías Jer 24 13 7 Et ábii ad Euphráten, et fodi, et tuli lumbáre de loco ubi abscónderam illud: et ecce computrúerat lumbáre, ita ut nulli úsui aptum esset. +Jeremías Jer 24 13 8 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Jeremías Jer 24 13 9 Hæc dicit Dóminus: Sic putréscere fáciam supérbiam Juda, et supérbiam Jerúsalem multam: +Jeremías Jer 24 13 10 pópulum istum péssimum qui nolunt audíre verba mea, et ámbulant in pravitáte cordis sui, abierúntque post deos aliénos ut servírent eis et adorárent eos: et erunt sicut lumbáre istud, quod nulli úsui aptum est. +Jeremías Jer 24 13 11 Sicut enim adhǽret lumbáre ad lumbos viri, sic agglutinávi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dóminus, ut essent mihi in pópulum, et in nomen, et in laudem, et in glóriam: et non audiérunt. +Jeremías Jer 24 13 12 Dices ergo ad eos sermónem istum: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Omnis lagúncula implébitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignorámus quia omnis lagúncula implébitur vino? b +Jeremías Jer 24 13 13 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego implébo omnes habitatóres terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdótes, et prophétas, et omnes habitatóres Jerúsalem, ebrietáte. +Jeremías Jer 24 13 14 Et dispérgam eos virum a fratre suo, et patres et fílios páriter, ait Dóminus. Non parcam, et non concédam: neque miserébor, ut non dispérdam eos. +Jeremías Jer 24 13 15 Audíte, et áuribus percípite: nolíte elevári, quia Dóminus locútus est. b +Jeremías Jer 24 13 16 Date Dómino Deo vestro glóriam ántequam contenebréscat, et ántequam offéndant pedes vestri ad montes caliginósos: exspectábitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in calíginem. +Jeremías Jer 24 13 17 Quod si hoc non audiéritis, in abscóndito plorábit ánima mea a fácie supérbiæ: plorans plorábit, et dedúcet óculus meus lácrimam, quia captus est grex Dómini. +Jeremías Jer 24 13 18 Dic regi et dominatríci: Humiliámini, sedéte, quóniam descéndit de cápite vestro coróna glóriæ vestræ. b +Jeremías Jer 24 13 19 Civitátes austri clausæ sunt, et non est qui apériat: transláta est omnis Juda transmigratióne perfécta. +Jeremías Jer 24 13 20 Leváte óculos vestros et vidéte, qui venítis ab aquilóne: ubi est grex qui datus est tibi, pecus ínclytum tuum? +Jeremías Jer 24 13 21 Quid dices cum visitáverit te? tu enim docuísti eos advérsum te, et erudísti in caput tuum. Numquid non dolóres apprehéndent te, quasi mulíerem parturiéntem? +Jeremías Jer 24 13 22 Quod si díxeris in corde tuo: Quare venérunt mihi haec? propter multitúdinem iniquitátis tuæ reveláta sunt verecundióra tua, pollútæ sunt plantæ tuæ. +Jeremías Jer 24 13 23 Si mutáre potest Ǽthiops pellem suam, aut pardus varietátes suas, et vos potéritis benefácere, cum didicéritis malum. +Jeremías Jer 24 13 24 Et disseminábo eos quasi stípulam quæ vento raptátur in desérto. +Jeremías Jer 24 13 25 Hæc sors tua, parsque mensúræ tuæ a me, dicit Dóminus, quia oblíta es mei, et confísa es in mendácio. +Jeremías Jer 24 13 26 Unde et ego nudávi fémora tua contra fáciem tuam, et appáruit ignomínia tua: +Jeremías Jer 24 13 27 adultéria tua, et hinnítus tuus, scelus fornicatiónis tuæ: super colles in agro vidi abominatiónes tuas. Vae tibi, Jerúsalem! non mundáberis post me: úsquequo adhuc? +Jeremías Jer 24 14 1 Quod factum est verbum Dómini ad Jeremíam, de sermónibus siccitátis. +Jeremías Jer 24 14 2 Luxit Judǽa, et portæ ejus corruérunt, et obscurátæ sunt in terra, et clamor Jerúsalem ascéndit. +Jeremías Jer 24 14 3 Majóres misérunt minóres suos ad aquam: venérunt ad hauriéndum. Non invenérunt aquam: reportavérunt vasa sua vácua. Confúsi sunt, et afflícti, et operuérunt cápita sua. +Jeremías Jer 24 14 4 Propter terræ vastitátem, quia non venit plúvia in terram, confúsi sunt agrícolæ: operuérunt cápita sua. +Jeremías Jer 24 14 5 Nam et cerva in agro péperit, et relíquit, quia non erat herba. +Jeremías Jer 24 14 6 Et ónagri stetérunt in rúpibus; traxérunt ventum quasi dracónes: defecérunt óculi eórum, quia non erat herba. +Jeremías Jer 24 14 7 Si iniquitátes nostræ respónderint nobis, Dómine, fac propter nomen tuum: quóniam multæ sunt aversiónes nostræ: tibi peccávimus. +Jeremías Jer 24 14 8 Exspectátio Israël, salvátor ejus in témpore tribulatiónis, quare quasi colónus futúrus es in terra, et quasi viátor declínans ad manéndum? +Jeremías Jer 24 14 9 quare futúrus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salváre? Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos. +Jeremías Jer 24 14 10 Hæc dicit Dóminus pópulo huic, qui diléxit movére pedes suos, et non quiévit, et Dómino non plácuit: Nunc recordábitur iniquitátum eórum, et visitábit peccáta eórum. b +Jeremías Jer 24 14 11 Et dixit Dóminus ad me: Noli oráre pro pópulo isto in bonum. +Jeremías Jer 24 14 12 Cum jejunáverint, non exáudiam preces eórum, et si obtúlerint holocautómata et víctimas, non suscípiam ea: quóniam gládio, et fame, et peste consúmam eos. +Jeremías Jer 24 14 13 Et dixi: A, a, a, Dómine Deus: prophétæ dicunt eis: Non vidébitis gládium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. +Jeremías Jer 24 14 14 Et dicit Dóminus ad me: Falso prophétæ vaticinántur in nómine meo: non misi eos, et non præcépi eis, neque locútus sum ad eos. Visiónem mendácem, et divinatiónem, et frauduléntiam, et seductiónem cordis sui, prophétant vobis. +Jeremías Jer 24 14 15 Idcírco haec dicit Dóminus de prophétis qui prophétant in nómine meo, quos ego non misi, dicéntes: Gládius et fames non erit in terra hac: In gládio et fame consuméntur prophétæ illi. +Jeremías Jer 24 14 16 Et pópuli quibus prophétant erunt projécti in viis Jerúsalem prae fame et gládio, et non erit qui sepéliat eos: ipsi et uxóres eórum, fílii et fíliæ eórum: et effúndam super eos malum suum. +Jeremías Jer 24 14 17 Et dices ad eos verbum istud: Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem, et non táceant, quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, plaga péssima veheménter. b +Jeremías Jer 24 14 18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio: et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame. Prophéta quoque et sacérdos abiérunt in terram quam ignorábant. +Jeremías Jer 24 14 19 Numquid projíciens abjecísti Judam? aut Sion abomináta est ánima tua? quare ergo percussísti nos ita ut nulla sit sánitas? Exspectávimus pacem, et non est bonum: et tempus curatiónis, et ecce turbátio. +Jeremías Jer 24 14 20 Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, iniquitátes patrum nostrórum, quia peccávimus tibi. +Jeremías Jer 24 14 21 Ne des nos in oppróbrium, propter nomen tuum, neque fácias nobis contuméliam sólii glóriæ tuæ: recordáre, ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum. +Jeremías Jer 24 14 22 Numquid sunt in sculptílibus géntium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dóminus Deus noster, quem exspectávimus? tu enim fecísti ómnia haec. +Jeremías Jer 24 15 1 Et dixit Dóminus ad me: Si stéterit Móyses et Sámuel coram me, non est ánima mea ad pópulum istum: éjice illos a fácie mea, et egrediántur. +Jeremías Jer 24 15 2 Quod si díxerint ad te: Quo egrediémur? dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gládium, ad gládium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitátem, ad captivitátem. +Jeremías Jer 24 15 3 Et visitábo super eos quátuor spécies, dicit Dóminus: gládium ad occisiónem, et canes ad lacerándum, et volatília cæli et béstias terræ ad devorándum et dissipándum. +Jeremías Jer 24 15 4 Et dabo eos in fervórem univérsis regnis terræ, propter Manássen fílium Ezechíæ regis Juda, super ómnibus quæ fecit in Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 15 5 Quis enim miserébitur tui, Jerúsalem, aut quis contristábitur pro te? aut quis ibit ad rogándum pro pace tua? +Jeremías Jer 24 15 6 Tu reliquísti me, dicit Dóminus; retrórsum abiísti: et exténdam manum meam super te, et interfíciam te: laborávi rogans. +Jeremías Jer 24 15 7 Et dispérgam eos ventilábro in portis terræ: interféci et dispérdidi pópulum meum, et tamen a viis suis non sunt revérsi. +Jeremías Jer 24 15 8 Multiplicátæ sunt mihi víduæ ejus super arénam maris: indúxi eis super matrem adolescéntis vastatórem merídie: misi super civitátes repénte terrórem. +Jeremías Jer 24 15 9 Infirmáta est quæ péperit septem; defécit ánima ejus: óccidit ei sol cum adhuc esset dies: confúsa est, et erúbuit: et resíduos ejus in gládium dabo in conspéctu inimicórum eórum, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 15 10 Vae mihi, mater mea! quare genuísti me, virum rixæ, virum discórdiæ in univérsa terra? Non fœnerávi, nec fœnerávit mihi quisquam: omnes maledícunt mihi. b +Jeremías Jer 24 15 11 Dicit Dóminus: Si non relíquiæ tuæ in bonum, si non occúrri tibi in témpore afflictiónis, et in témpore tribulatiónis advérsus inimícum. b +Jeremías Jer 24 15 12 Numquid fœderábitur ferrum ferro ab aquilóne, et aes? +Jeremías Jer 24 15 13 Divítias tuas et thesáuros tuos in direptiónem dabo gratis, in ómnibus peccátis tuis, et in ómnibus términis tuis. b +Jeremías Jer 24 15 14 Et addúcam inimícos tuos de terra quam nescis, quia ignis succénsus est in furóre meo: super vos ardébit. +Jeremías Jer 24 15 15 Tu scis, Dómine: recordáre mei, et vísita me, et tuére me ab his qui persequúntur me. Noli in patiéntia tua suscípere me: scito quóniam sustínui propter te oppróbrium. b +Jeremías Jer 24 15 16 Invénti sunt sermónes tui, et comédi eos: et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in lætítiam cordis mei, quóniam invocátum est nomen tuum super me, Dómine Deus exercítuum. +Jeremías Jer 24 15 17 Non sedi in concílio ludéntium, et gloriátus sum a fácie manus tuæ: solus sedébam, quóniam comminatióne replésti me. +Jeremías Jer 24 15 18 Quare factus est dolor meus perpétuus, et plaga mea desperábilis rénuit curári? facta est mihi quasi mendácium aquárum infidélium. +Jeremías Jer 24 15 19 Propter hoc haec dicit Dóminus: Si convérteris, convértam te, et ante fáciem meam stabis: et si separáveris pretiósum a vili, quasi os meum eris: converténtur ipsi ad te, et tu non convertéris ad eos. b +Jeremías Jer 24 15 20 Et dabo te pópulo huic in murum ǽreum fortem: et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et éruam te, dicit Dóminus: +Jeremías Jer 24 15 21 et liberábo te de manu pessimórum, et rédimam te de manu fórtium. +Jeremías Jer 24 16 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Jeremías Jer 24 16 2 Non accípies uxórem, et non erunt tibi fílii et fíliæ in loco isto. +Jeremías Jer 24 16 3 Quia haec dicit Dóminus super fílios et fílias qui generántur in loco isto, et super matres eórum, quæ genuérunt eos, et super patres eórum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: +Jeremías Jer 24 16 4 Mórtibus ægrotatiónum moriéntur: non plangéntur, et non sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ erunt, et gládio et fame consuméntur: et erit cadáver eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ. +Jeremías Jer 24 16 5 Hæc enim dicit Dóminus: Ne ingrediáris domum convívii, neque vadas ad plangéndum, neque consoléris eos, quia ábstuli pacem meam a pópulo isto, dicit Dóminus, misericórdiam et miseratiónes. +Jeremías Jer 24 16 6 Et moriéntur grandes et parvi in terra ista: non sepeliéntur, neque plangéntur, et non se íncident, neque calvítium fiet pro eis. +Jeremías Jer 24 16 7 Et non frangent inter eos lugénti panem ad consolándum super mórtuo, et non dabunt eis potum cálicis ad consolándum super patre suo et matre. +Jeremías Jer 24 16 8 Et domum convívii non ingrediáris, ut sédeas cum eis, et cómedas, et bibas. +Jeremías Jer 24 16 9 Quia haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego áuferam de loco isto, in óculis vestris, et in diébus vestris, vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. +Jeremías Jer 24 16 10 Et cum annuntiáveris pópulo huic ómnia verba haec, et díxerint tibi: Quare locútus est Dóminus super nos omne malum grande istud? quæ iníquitas nostra, et quod peccátum nostrum, quod peccávimus Dómino Deo nostro? b +Jeremías Jer 24 16 11 dices ad eos: Quia dereliquérunt me patres vestri, ait Dóminus, et abiérunt post deos aliénos, et serviérunt eis, et adoravérunt eos, et me dereliquérunt, et legem meam non custodiérunt. +Jeremías Jer 24 16 12 Sed et vos pejus operáti estis quam patres vestri: ecce enim ámbulat unusquísque post pravitátem cordis sui mali, ut me non áudiat. +Jeremías Jer 24 16 13 Et ejíciam vos de terra hac in terram quam ignorátis, vos et patres vestri: et serviétis ibi diis aliénis, die ac nocte, qui non dabunt vobis réquiem. +Jeremías Jer 24 16 14 Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicétur ultra: Vivit Dóminus qui edúxit fílios Israël de terra Ægýpti, +Jeremías Jer 24 16 15 sed: Vivit Dóminus qui edúxit fílios Israël de terra aquilónis, et de univérsis terris ad quas ejéci eos: et redúcam eos in terram suam, quam dedi pátribus eórum. +Jeremías Jer 24 16 16 Ecce ego mittam piscatóres multos, dicit Dóminus, et piscabúntur eos: et post haec mittam eis multos venatóres, et venabúntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavérnis petrárum. +Jeremías Jer 24 16 17 Quia óculi mei super omnes vias eórum: non sunt abscónditæ a fácie mea, et non fuit occultáta iníquitas eórum ab óculis meis. +Jeremías Jer 24 16 18 Et reddam primum dúplices iniquitátes et peccáta eórum, quia contaminavérunt terram meam in morticínis idolórum suórum, et abominatiónibus suis implevérunt hæreditátem meam. +Jeremías Jer 24 16 19 Dómine, fortitúdo mea, et robur meum, et refúgium meum in die tribulatiónis, ad te gentes vénient ab extrémis terræ, et dicent: Vere mendácium possedérunt patres nostri, vanitátem quæ eis non prófuit. b +Jeremías Jer 24 16 20 Numquid fáciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? +Jeremías Jer 24 16 21 Idcírco ecce ego osténdam eis per vicem hanc, osténdam eis manum meam, et virtútem meam, et scient quia nomen mihi Dóminus. b +Jeremías Jer 24 17 1 Peccátum Juda scriptum est stylo férreo in ungue adamántino, exarátum super latitúdinem cordis eórum, et in córnibus arárum eórum. +Jeremías Jer 24 17 2 Cum recordáti fúerint fílii eórum arárum suárum, et lucórum suórum, lignorúmque frondéntium, in móntibus excélsis, +Jeremías Jer 24 17 3 sacrificántes in agro: fortitúdinem tuam, et omnes thesáuros tuos in direptiónem dabo; excélsa tua propter peccáta in univérsis fínibus tuis. +Jeremías Jer 24 17 4 Et relinquéris sola ab hæreditáte tua, quam dedi tibi, et servíre te fáciam inimícis tuis in terra quam ignóras: quóniam ignem succendísti in furóre meo: usque in ætérnum ardébit. +Jeremías Jer 24 17 5 Hæc dicit Dóminus: Maledíctus homo qui confídit in hómine, et ponit carnem bráchium suum, et a Dómino recédit cor ejus. b +Jeremías Jer 24 17 6 Erit enim quasi myrícæ in desérto, et non vidébit cum vénerit bonum: sed habitábit in siccitáte in desérto, in terra salsúginis et inhabitábili. +Jeremías Jer 24 17 7 Benedíctus vir qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia ejus. +Jeremías Jer 24 17 8 Et erit quasi lignum quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas, et non timébit cum vénerit æstus: et erit fólium ejus víride, et in témpore siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum. +Jeremías Jer 24 17 9 Pravum est cor ómnium, et inscrutábile: quis cognóscet illud? b +Jeremías Jer 24 17 10 Ego Dóminus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuíque juxta viam suam, et juxta fructum adinventiónum suárum. +Jeremías Jer 24 17 11 Perdix fovit quæ non péperit: fecit divítias, et non in judício: in dimídio diérum suórum derelínquet eas, et in novíssimo suo erit insípiens. +Jeremías Jer 24 17 12 Sólium glóriæ altitúdinis a princípio, locus sanctificatiónis nostræ. b +Jeremías Jer 24 17 13 Exspectátio Israël, Dómine, omnes qui te derelínquunt confundéntur: recedéntes a te, in terra scribéntur, quóniam dereliquérunt venam aquárum vivéntium Dóminum. +Jeremías Jer 24 17 14 Sana me, Dómine, et sanábor: salvum me fac, et salvus ero: quóniam laus mea tu es. +Jeremías Jer 24 17 15 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Dómini? véniat: +Jeremías Jer 24 17 16 et ego non sum turbátus, te pastórem sequens: et diem hóminis non desiderávi, tu scis: quod egréssum est de lábiis meis, rectum in conspéctu tuo fuit. +Jeremías Jer 24 17 17 Non sis tu mihi formídini: spes mea tu in die afflictiónis. +Jeremías Jer 24 17 18 Confundántur qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego: induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos. +Jeremías Jer 24 17 19 Hæc dicit Dóminus ad me: Vade, et sta in porta filiórum pópuli, per quam ingrediúntur reges Juda, et egrediúntur, et in cunctis portis Jerúsalem: b +Jeremías Jer 24 17 20 et dices ad eos: Audíte verbum Dómini, reges Juda, et omnis Juda, cunctíque habitatóres Jerúsalem, qui ingredímini per portas istas. +Jeremías Jer 24 17 21 Hæc dicit Dóminus: Custodíte ánimas vestras, et nolíte portáre póndera in die sábbati, nec inferátis per portas Jerúsalem: +Jeremías Jer 24 17 22 et nolíte ejícere ónera de dómibus vestris in die sábbati, et omne opus non faciétis: sanctificáte diem sábbati, sicut præcépi pátribus vestris. +Jeremías Jer 24 17 23 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed induravérunt cervícem suam, ne audírent me, et ne accíperent disciplínam. +Jeremías Jer 24 17 24 Et erit: si audiéritis me, dicit Dóminus, ut non inferátis ónera per portas civitátis hujus in die sábbati: et si sanctificavéritis diem sábbati, ne faciátis in eo omne opus: +Jeremías Jer 24 17 25 ingrediéntur per portas civitátis hujus reges et príncipes, sedéntes super sólium David, et ascendéntes in cúrribus et equis, ipsi et príncipes eórum, viri Juda, et habitatóres Jerúsalem: et habitábitur cívitas haec in sempitérnum. +Jeremías Jer 24 17 26 Et vénient de civitátibus Juda, et de circúitu Jerúsalem, et de terra Bénjamin, et de campéstribus, et de montuósis, et ab austro, portántes holocáustum, et víctimam, et sacrifícium, et thus, et ínferent oblatiónem in domum Dómini. +Jeremías Jer 24 17 27 Si autem non audiéritis me ut sanctificétis diem sábbati, et ne portétis onus, et ne inferátis per portas Jerúsalem in die sábbati, succéndam ignem in portis ejus, et devorábit domos Jerúsalem, et non extinguétur. +Jeremías Jer 24 18 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 18 2 Surge, et descénde in domum fíguli, et ibi áudies verba mea. +Jeremías Jer 24 18 3 Et descéndi in domum fíguli, et ecce ipse faciébat opus super rotam. +Jeremías Jer 24 18 4 Et dissipátum est vas quod ipse faciébat e luto mánibus suis: conversúsque fecit illud vas álterum, sicut placúerat in óculis ejus ut fáceret. +Jeremías Jer 24 18 5 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Jeremías Jer 24 18 6 Numquid sicut fígulus iste, non pótero vobis fácere, domus Israël? ait Dóminus: ecce sicut lutum in manu fíguli, sic vos in manu mea, domus Israël. +Jeremías Jer 24 18 7 Repénte loquar advérsum gentem et advérsus regnum, ut erádicem, et déstruam, et dispérdam illud: +Jeremías Jer 24 18 8 si pœniténtiam égerit gens illa a malo suo quod locútus sum advérsus eam, agam et ego pœniténtiam super malo quod cogitávi ut fácerem ei. +Jeremías Jer 24 18 9 Et súbito loquar de gente et de regno, ut ædíficem et plantem illud. +Jeremías Jer 24 18 10 Si fécerit malum in óculis meis, ut non áudiat vocem meam, pœniténtiam agam super bono quod locútus sum ut fácerem ei. +Jeremías Jer 24 18 11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatóribus Jerúsalem, dicens: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cógito contra vos cogitatiónem: revertátur unusquísque a via sua mala, et dirígite vias vestras et stúdia vestra. b +Jeremías Jer 24 18 12 Qui dixérunt: Desperávimus: post cogitatiónes enim nostras íbimus, et unusquísque pravitátem cordis sui mali faciémus. +Jeremías Jer 24 18 13 Ídeo haec dicit Dóminus: Interrogáte gentes: Quis audívit tália horribília, quæ fecit nimis virgo Israël? +Jeremías Jer 24 18 14 Numquid defíciet de petra agri nix Líbani? aut evélli possunt aquæ erumpéntes frígidæ, et defluéntes? +Jeremías Jer 24 18 15 Quia oblítus est mei pópulus meus, frustra libántes, et impingéntes in viis suis, in sémitis sǽculi, ut ambulárent per eas in itínere non trito, +Jeremías Jer 24 18 16 ut fíeret terra eórum in desolatiónem, et in síbilum sempitérnum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et movébit caput suum. +Jeremías Jer 24 18 17 Sicut ventus urens dispérgam eos coram inimíco: dorsum, et non fáciem, osténdam eis in die perditiónis eórum. +Jeremías Jer 24 18 18 Et dixérunt: Veníte, et cogitémus contra Jeremíam cogitatiónes: non enim períbit lex a sacerdóte, neque consílium a sapiénte, nec sermo a prophéta: veníte, et percutiámus eum lingua, et non attendámus ad univérsos sermónes ejus. b +Jeremías Jer 24 18 19 Atténde, Dómine, ad me, et audi vocem adversariórum meórum. +Jeremías Jer 24 18 20 Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? Recordáre quod stéterim in conspéctu tuo ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis. +Jeremías Jer 24 18 21 Proptérea da fílios eórum in famem, et deduc eos in manus gládii: fiant uxóres eórum absque líberis, et víduæ: et viri eárum interficiántur morte: júvenes eórum confodiántur gládio in prœ́lio: +Jeremías Jer 24 18 22 audiátur clamor de dómibus eórum: addúces enim super eos latrónem repénte, quia fodérunt fóveam ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis. +Jeremías Jer 24 18 23 Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem: ne propitiéris iniquitáti eórum, et peccátum eórum a fácie tua non deleátur: fiant corruéntes in conspéctu tuo; in témpore furóris tui abútere eis. +Jeremías Jer 24 19 1 Hæc dicit Dóminus: Vade, et áccipe lagúnculam fíguli tésteam a senióribus pópuli et a senióribus sacerdótum, +Jeremías Jer 24 19 2 et egrédere ad vallem fílii Ennom, quæ est juxta intróitum portæ fíctilis: et prædicábis ibi verba quæ ego loquar ad te. +Jeremías Jer 24 19 3 Et dices: Audíte verbum Dómini, reges Juda, et habitatóres Jerúsalem. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut omnis qui audíerit illam, tínniant aures ejus, +Jeremías Jer 24 19 4 eo quod derelíquerint me, et aliénum fécerint locum istum, et libavérunt in eo diis aliénis quos nesciérunt, ipsi et patres eórum, et reges Juda: et replevérunt locum istum sánguine innocéntum, +Jeremías Jer 24 19 5 et ædificavérunt excélsa Báalim, ad comburéndos fílios suos igni in holocáustum Báalim: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum. +Jeremías Jer 24 19 6 Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non vocábitur ámplius locus iste Topheth, et vallis fílii Ennom, sed vallis occisiónis. +Jeremías Jer 24 19 7 Et dissipábo consílium Juda et Jerúsalem in loco isto, et subvértam eos gládio in conspéctu inimicórum suórum, et in manu quæréntium ánimas eórum: et dabo cadávera eórum escam volatílibus cæli et béstiis terræ. +Jeremías Jer 24 19 8 Et ponam civitátem hanc in stupórem, et in síbilum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et sibilábit super univérsa plaga ejus. +Jeremías Jer 24 19 9 Et cibábo eos cárnibus filiórum suórum et cárnibus filiárum suárum: et unusquísque carnem amíci sui cómedet in obsidióne, et in angústia in qua conclúdent eos inimíci eórum, et qui quaérunt ánimas eórum. +Jeremías Jer 24 19 10 Et cónteres lagúnculam in óculis virórum qui ibunt tecum, b +Jeremías Jer 24 19 11 et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum, et civitátem istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári: et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum. +Jeremías Jer 24 19 12 Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus ejus, et ponam civitátem istam sicut Topheth. +Jeremías Jer 24 19 13 Et erunt domus Jerúsalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immúndæ, omnes domus in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli, et libavérunt libámina diis aliénis. +Jeremías Jer 24 19 14 Venit autem Jeremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini, et dixit ad omnem pópulum: b +Jeremías Jer 24 19 15 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego indúcam super civitátem hanc, et super omnes urbes ejus, univérsa mala quæ locútus sum advérsum eam, quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos. +Jeremías Jer 24 20 1 Et audívit Phassur fílius Emmer, sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Jeremíam prophetántem sermónes istos. +Jeremías Jer 24 20 2 Et percússit Phassur Jeremíam prophétam, et misit eum in nervum quod erat in porta Bénjamin superióri, in domo Dómini. +Jeremías Jer 24 20 3 Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur Jeremíam de nervo, et dixit ad eum Jeremías: Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed Pavórem úndique. +Jeremías Jer 24 20 4 Quia haec dicit Dóminus: Ecce ego dabo te in pavórem, te et omnes amícos tuos: et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylónis, et tradúcet eos in Babylónem, et percútiet eos gládio. +Jeremías Jer 24 20 5 Et dabo univérsam substántiam civitátis hujus, et omnem labórem ejus, omnéque prétium, et cunctos thesáuros regum Juda dabo in manu inimicórum eórum: et dirípient eos, et tollent, et ducent in Babylónem. +Jeremías Jer 24 20 6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatóres domus tuæ, íbitis in captivitátem: et in Babylónem vénies, et ibi moriéris, ibíque sepeliéris tu, et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium. +Jeremías Jer 24 20 7 Seduxísti me, Dómine, et sedúctus sum: fórtior me fuísti, et invaluísti: factus sum in derísum tota die; omnes subsánnant me. b +Jeremías Jer 24 20 8 Quia jam olim loquor, vocíferans iniquitátem, et vastitátem clámito: et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium, et in derísum tota die. +Jeremías Jer 24 20 9 Et dixi: Non recordábor ejus, neque loquar ultra in nómine illíus: et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans, clausúsque in óssibus meis, et deféci, ferre non sústinens. +Jeremías Jer 24 20 10 Audívi enim contumélias multórum, et terrórem in circúitu: Persequímini, et persequámur eum, ab ómnibus viris qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum: si quómodo decipiátur, et prævaleámus advérsus eum, et consequámur ultiónem ex eo. +Jeremías Jer 24 20 11 Dóminus autem mecum est, quasi bellátor fortis: idcírco qui persequúntur me cadent, et infírmi erunt: confundéntur veheménter, quia non intellexérunt oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. +Jeremías Jer 24 20 12 Et tu, Dómine exercítuum, probátor justi, qui vides renes et cor, vídeam, quæso, ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam. +Jeremías Jer 24 20 13 Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum. +Jeremías Jer 24 20 14 Maledícta dies in qua natus sum! dies in qua péperit me mater mea non sit benedícta! b +Jeremías Jer 24 20 15 Maledíctus vir qui annuntiávit patri meo, dicens: Natus est tibi puer másculus, et quasi gáudio lætificávit eum! +Jeremías Jer 24 20 16 Sit homo ille ut sunt civitátes quæ subvértit Dóminus, et non pœnítuit eum: áudiat clamórem mane, et ululátum in témpore meridiáno, +Jeremías Jer 24 20 17 qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlchrum, et vulva ejus concéptus ætérnus! +Jeremías Jer 24 20 18 Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei? +Jeremías Jer 24 21 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, quando misit ad eum rex Sedecías Phassur fílium Melchíæ, et Sophoníam fílium Maasíæ sacerdótem, dicens: +Jeremías Jer 24 21 2 Intérroga pro nobis Dóminum, quia Nabuchodónosor, rex Babylónis, prœliátur advérsum nos: si forte fáciat Dóminus nobíscum secúndum ómnia mirabília sua, et recédat a nobis. +Jeremías Jer 24 21 3 Et dixit Jeremías ad eos: Sic dicétis Sedecíæ: +Jeremías Jer 24 21 4 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego convértam vasa belli quæ in mánibus vestris sunt, et quibus vos pugnátis advérsum regem Babylónis et Chaldǽos qui óbsident vos in circúitu murórum: et congregábo ea in médio civitátis hujus. +Jeremías Jer 24 21 5 Et debellábo ego vos in manu exténta, et in bráchio forti, et in furóre, et in indignatióne, et in ira grandi. +Jeremías Jer 24 21 6 Et percútiam habitatóres civitátis hujus: hómines et béstiæ pestiléntia magna moriéntur. +Jeremías Jer 24 21 7 Et post haec, ait Dóminus, dabo Sedecíam regem Juda, et servos ejus, et pópulum ejus, et qui derelícti sunt in civitáte hac a peste, et gládio, et fame, in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu inimicórum eórum, et in manu quæréntium ánimam eórum: et percútiet eos in ore gládii, et non flectétur, neque parcet, nec miserébitur. +Jeremías Jer 24 21 8 Et ad pópulum hunc dices: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. b +Jeremías Jer 24 21 9 Qui habitáverit in urbe hac moriétur gládio, et fame, et peste: qui autem egréssus fúerit, et transfúgerit ad Chaldǽos qui óbsident vos, vivet, et erit ei ánima sua quasi spólium. +Jeremías Jer 24 21 10 Pósui enim fáciem meam super civitátem hanc in malum, et non in bonum, ait Dóminus: in manu regis Babylónis dábitur, et exúret eam igni. +Jeremías Jer 24 21 11 Et dómui regis Juda: Audíte verba Dómini, b +Jeremías Jer 24 21 12 domus David. Hæc dicit Dóminus: Judicáte mane judícium, et erúite vi oppréssum de manu calumniántis, ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea, et succendátur, et non sit qui extínguat, propter malítiam studiórum vestrórum. +Jeremías Jer 24 21 13 Ecce ego ad te, habitatrícem vallis sólidæ atque campéstris, ait Dóminus: qui dícitis: Quis percútiet nos? et quis ingrediétur domos nostras? b +Jeremías Jer 24 21 14 Et visitábo super vos juxta fructum studiórum vestrórum, dicit Dóminus: et succéndam ignem in saltu ejus, et devorábit ómnia in circúitu ejus. +Jeremías Jer 24 22 1 Hæc dicit Dóminus: Descénde in domum regis Juda, et loquéris ibi verbum hoc, +Jeremías Jer 24 22 2 et dices: Audi verbum Dómini, rex Juda, qui sedes super sólium David: tu et servi tui, et pópulus tuus, qui ingredímini per portas istas. +Jeremías Jer 24 22 3 Hæc dicit Dóminus: Fácite judícium et justítiam, et liberáte vi oppréssum de manu calumniatóris: et ádvenam, et pupíllum, et víduam nolíte contristáre, neque opprimátis iníque, et sánguinem innocéntem ne effundátis in loco isto. +Jeremías Jer 24 22 4 Si enim faciéntes fecéritis verbum istud, ingrediéntur per portas domus hujus reges sedéntes de génere David super thronum ejus, et ascendéntes currus et equos, ipsi, et servi, et pópulus eórum. +Jeremías Jer 24 22 5 Quod si non audiéritis verba haec: in memetípso jurávi, dicit Dóminus, quia in solitúdinem erit domus haec. +Jeremías Jer 24 22 6 Quia haec dicit Dóminus super domum regis Juda: Gálaad, tu mihi caput Líbani, si non pósuero te solitúdinem, urbes inhabitábiles! +Jeremías Jer 24 22 7 Et sanctificábo super te, interficiéntem virum et arma ejus: et succídent eléctas cedros tuas, et præcipitábunt in ignem. +Jeremías Jer 24 22 8 Et pertransíbunt gentes multæ per civitátem hanc, et dicet unusquísque próximo suo: Quare fecit Dóminus sic civitáti huic grandi? b +Jeremías Jer 24 22 9 Et respondébunt: Eo quod derelíquerint pactum Dómini Dei sui, et adoráverint deos aliénos, et servíerint eis. +Jeremías Jer 24 22 10 Nolíte flere mórtuum, neque lugeátis super eum fletu: plángite eum qui egréditur, quia non revertétur ultra, nec vidébit terram nativitátis suæ. b +Jeremías Jer 24 22 11 Quia haec dicit Dóminus ad Sellum, fílium Josíæ, regem Juda, qui regnávit pro Josía patre suo, qui egréssus est de loco isto: Non revertétur huc ámplius, +Jeremías Jer 24 22 12 sed in loco ad quem tránstuli eum, ibi moriétur, et terram istam non vidébit ámplius. +Jeremías Jer 24 22 13 Vae qui ædíficat domum suam in injustítia, et cœnácula sua non in judício: amícum suum ópprimet frustra, et mercédem ejus non reddet ei: b +Jeremías Jer 24 22 14 qui dicit: Ædificábo mihi domum latam, et cœnácula spatiósa: qui áperit sibi fenéstras et facit laqueária cédrina, pingítque sinópide. +Jeremías Jer 24 22 15 Numquid regnábis quóniam confers te cedro? pater tuus numquid non comédit et bibit, et fecit judícium et justítiam tunc cum bene erat ei? +Jeremías Jer 24 22 16 Judicávit causam páuperis et egéni in bonum suum: numquid non ídeo quia cognóvit me? dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 22 17 Tui vero óculi et cor ad avarítiam, et ad sánguinem innocéntem fundéndum, et ad calúmniam, et ad cursum mali óperis. +Jeremías Jer 24 22 18 Proptérea haec dicit Dóminus ad Jóakim, fílium Josíæ, regem Juda: Non plangent eum: Vae frater! et vae soror! non concrepábunt ei: Vae dómine! et vae ínclyte! +Jeremías Jer 24 22 19 Sepultúra ásini sepeliétur, putrefáctus et projéctus extra portas Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 22 20 Ascénde Líbanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeúntes, quia contríti sunt omnes amatóres tui. b +Jeremías Jer 24 22 21 Locútus sum ad te in abundántia tua, et dixísti: Non áudiam: haec est via tua ab adolescéntia tua, quia non audísti vocem meam. +Jeremías Jer 24 22 22 Omnes pastóres tuos pascet ventus, et amatóres tui in captivitátem ibunt: et tunc confundéris, et erubésces ab omni malítia tua. +Jeremías Jer 24 22 23 Quæ sedes in Líbano, et nidíficas in cedris, quómodo congemuísti cum veníssent tibi dolóres, quasi dolóres parturiéntis? +Jeremías Jer 24 22 24 Vivo ego, dicit Dóminus, quia si fúerit Jechonías fílius Jóakim regis Juda ánnulus in manu déxtera mea, inde evéllam eum, b +Jeremías Jer 24 22 25 et dabo te in manu quæréntium ánimam tuam, et in manu quorum tu formídas fáciem, et in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu Chaldæórum: +Jeremías Jer 24 22 26 et mittam te, et matrem tuam quæ génuit te, in terram aliénam, in qua nati non estis, ibíque moriémini. +Jeremías Jer 24 22 27 Et in terram ad quam ipsi levant ánimam suam ut revertántur illuc, non reverténtur. +Jeremías Jer 24 22 28 Numquid vas fíctile atque contrítum vir iste Jechonías? numquid vas absque omni voluptáte? quare abjécti sunt ipse et semen ejus, et projécti in terram quam ignoravérunt? +Jeremías Jer 24 22 29 Terra, terra, terra, audi sermónem Dómini. +Jeremías Jer 24 22 30 Hæc dicit Dóminus: Scribe virum istum stérilem, virum qui in diébus suis non prosperábitur: nec enim erit de sémine ejus vir qui sédeat super sólium David, et potestátem hábeat ultra in Juda. +Jeremías Jer 24 23 1 Vae pastóribus qui dispérdunt et dilácerant gregem páscuæ meæ! dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 2 Ídeo haec dicit Dóminus Deus Israël ad pastóres qui pascunt pópulum meum: Vos dispersístis gregem meum, et ejecístis eos, et non visitástis eos: ecce ego visitábo super vos malítiam studiórum vestrórum, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 3 Et ego congregábo relíquias gregis mei de ómnibus terris ad quas ejécero eos illuc: et convértam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabúntur. +Jeremías Jer 24 23 4 Et suscitábo super eos pastóres, et pascent eos: non formidábunt ultra, et non pavébunt, et nullus quærétur ex número, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 5 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen justum: et regnábit rex, et sápiens erit, et fáciet judícium et justítiam in terra. +Jeremías Jer 24 23 6 In diébus illis salvábitur Juda, et Israël habitábit confidénter: et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus justus noster. +Jeremías Jer 24 23 7 Propter hoc ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicent ultra: Vivit Dóminus, qui edúxit fílios Israël de terra Ægýpti, +Jeremías Jer 24 23 8 sed: Vivit Dóminus, qui edúxit et addúxit semen domus Israël de terra aquilónis, et de cunctis terris ad quas ejéceram eos illuc, et habitábunt in terra sua. +Jeremías Jer 24 23 9 Ad prophétas: Contrítum est cor meum in médio mei; contremuérunt ómnia ossa mea: factus sum quasi vir ébrius, et quasi homo mádidus a vino, a fácie Dómini, et a fácie verbórum sanctórum ejus. b +Jeremías Jer 24 23 10 Quia adúlteris repléta est terra, quia a fácie maledictiónis luxit terra, arefácta sunt arva desérti: factus est cursus eórum malus, et fortitúdo eórum dissímilis. +Jeremías Jer 24 23 11 Prophéta namque et sacérdos pollúti sunt, et in domo mea invéni malum eórum, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 12 Idcírco via eórum erit quasi lúbricum in ténebris: impelléntur enim, et córruent in ea: áfferam enim super eos mala, annum visitatiónis eórum, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 13 Et in prophétis Samaríæ vidi fatuitátem: prophetábant in Baal, et decipiébant pópulum meum Israël. +Jeremías Jer 24 23 14 Et in prophétis Jerúsalem vidi similitúdinem adulterántium, et iter mendácii: et confortavérunt manus pessimórum, ut non converterétur unusquísque a malítia sua: facti sunt mihi omnes ut Sódoma, et habitatóres ejus quasi Gomórrha. +Jeremías Jer 24 23 15 Proptérea haec dicit Dóminus exercítuum ad prophétas: Ecce ego cibábo eos absínthio, et potábo eos felle: a prophétis enim Jerúsalem egréssa est pollútio super omnem terram. +Jeremías Jer 24 23 16 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Nolíte audíre verba prophetárum qui prophétant vobis, et decípiunt vos: visiónem cordis sui loquúntur, non de ore Dómini. b +Jeremías Jer 24 23 17 Dicunt his qui blasphémant me: Locútus est Dóminus: Pax erit vobis: et omni qui ámbulat in pravitáte cordis sui dixérunt: Non véniet super vos malum. +Jeremías Jer 24 23 18 Quis enim áffuit in consílio Dómini, et vidit, et audívit sermónem ejus? quis considerávit verbum illíus, et audívit? +Jeremías Jer 24 23 19 Ecce turbo Domínicæ indignatiónis egrediétur, et tempéstas erúmpens super caput impiórum véniet. b +Jeremías Jer 24 23 20 Non revertétur furor Dómini, usque dum fáciat et usque dum cómpleat cogitatiónem cordis sui: in novíssimis diébus intelligétis consílium ejus. +Jeremías Jer 24 23 21 Non mittébam prophétas, et ipsi currébant: non loquébar ad eos, et ipsi prophetábant. b +Jeremías Jer 24 23 22 Si stetíssent in consílio meo, et nota fecíssent verba mea pópulo meo, avertíssem útique eos a via sua mala, et a cogitatiónibus suis péssimis. +Jeremías Jer 24 23 23 Putásne Deus e vicíno ego sum, dicit Dóminus, et non Deus de longe? +Jeremías Jer 24 23 24 Si occultábitur vir in abscónditis, et ego non vidébo eum? dicit Dóminus. Numquid non cælum et terram ego ímpleo? dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 25 Audívi quæ dixérunt prophétæ prophetántes in nómine meo mendácium, atque dicéntes: Somniávi, somniávi. +Jeremías Jer 24 23 26 Úsquequo istud est in corde prophetárum vaticinántium mendácium, et prophetántium seductiónes cordis sui? +Jeremías Jer 24 23 27 Qui volunt fácere ut obliviscátur pópulus meus nóminis mei, propter sómnia eórum quæ narrat unusquísque ad próximum suum, sicut oblíti sunt patres eórum nóminis mei propter Baal? +Jeremías Jer 24 23 28 Prophéta qui habet sómnium, narret sómnium: et qui habet sermónem meum, loquátur sermónem meum vere. Quid páleis ad tríticum? dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dóminus, et quasi málleus cónterens petram? +Jeremías Jer 24 23 30 Proptérea ecce ego ad prophétas, ait Dóminus, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. +Jeremías Jer 24 23 31 Ecce ego ad prophétas, ait Dóminus, qui assúmunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 32 Ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea, et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis, cum ego non misíssem eos, nec mandássem eis: qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 23 33 Si ígitur interrogáverit te pópulus iste, vel prophéta, aut sacérdos, dicens: Quod est onus Dómini? dices ad eos: Vos estis onus: projíciam quippe vos, dicit Dóminus. b +Jeremías Jer 24 23 34 Et prophéta, et sacérdos, et pópulus qui dicit: Onus Dómini: visitábo super virum illum et super domum ejus. +Jeremías Jer 24 23 35 Hæc dicétis unusquísque ad próximum, et ad fratrem suum: Quid respóndit Dóminus? et quid locútus est Dóminus? +Jeremías Jer 24 23 36 Et onus Dómini ultra non memorábitur: quia onus erit unicuíque sermo suus, et pervertístis verba Dei vivéntis, Dómini exercítuum, Dei nostri. +Jeremías Jer 24 23 37 Hæc dices ad prophétam: Quid respóndit tibi Dóminus? et quid locútus est Dóminus? +Jeremías Jer 24 23 38 Si autem onus Dómini dixéritis, propter hoc haec dicit Dóminus: Quia dixístis sermónem istum: Onus Dómini, et misi ad vos dicens: Nolíte dícere: Onus Dómini: +Jeremías Jer 24 23 39 proptérea ecce ego tollam vos portans, et derelínquam vos, et civitátem quam dedi vobis et pátribus vestris, a fácie mea: +Jeremías Jer 24 23 40 et dabo vos in oppróbrium sempitérnum, et in ignomíniam ætérnam, quæ numquam oblivióne delébitur. +Jeremías Jer 24 24 1 Osténdit mihi Dóminus: et ecce duo cálathi pleni ficis, pósiti ante templum Dómini, postquam tránstulit Nabuchodónosor rex Babylónis Jechoníam fílium Jóakim, regem Juda, et príncipes ejus, et fabrum, et inclusórem, de Jerúsalem, et addúxit eos in Babylónem. +Jeremías Jer 24 24 2 Cálathus unus ficus bonas habébat nimis, ut solent ficus esse primi témporis: et cálathus unus ficus habébat malas nimis, quæ cómedi non póterant eo quod essent malæ. +Jeremías Jer 24 24 3 Et dixit Dóminus ad me: Quid tu vides, Jeremía? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quæ cómedi non possunt eo quod sint malæ. +Jeremías Jer 24 24 4 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Jeremías Jer 24 24 5 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Sicut ficus hae bonæ, sic cognóscam transmigratiónem Juda, quam emísi de loco isto in terram Chaldæórum, in bonum. +Jeremías Jer 24 24 6 Et ponam óculos meos super eos ad placándum, et redúcam eos in terram hanc: et ædificábo eos, et non déstruam: et plantábo eos, et non evéllam. +Jeremías Jer 24 24 7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dóminus: et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, quia reverténtur ad me in toto corde suo. +Jeremías Jer 24 24 8 Et sicut ficus péssimæ quæ cómedi non possunt eo quod sint malæ, haec dicit Dóminus: Sic dabo Sedecíam regem Juda, et príncipes ejus, et réliquos de Jerúsalem, qui remansérunt in urbe hac, et qui hábitant in terra Ægýpti. +Jeremías Jer 24 24 9 Et dabo eos in vexatiónem, afflictionémque ómnibus regnis terræ, in oppróbrium, et in parábolam, et in provérbium, et in maledictiónem in univérsis locis ad quæ ejéci eos. +Jeremías Jer 24 24 10 Et mittam in eis gládium, et famem, et pestem, donec consumántur de terra quam dedi eis et pátribus eórum. +Jeremías Jer 24 25 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam, de omni pópulo Juda, in anno quarto Jóakim fílii Josíæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodónosor regis Babylónis), +Jeremías Jer 24 25 2 quod locútus est Jeremías prophéta ad omnem pópulum Juda, et ad univérsos habitatóres Jerúsalem, dicens: +Jeremías Jer 24 25 3 A tertiodécimo anno Josíæ fílii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tértius et vigésimus annus, factum est verbum Dómini ad me, et locútus sum ad vos, de nocte consúrgens et loquens, et non audístis. +Jeremías Jer 24 25 4 Et misit Dóminus ad vos omnes servos suos prophétas, consúrgens dilúculo, mitténsque: et non audístis, neque inclinástis aures vestras ut audirétis, +Jeremías Jer 24 25 5 cum díceret: Revertímini unusquísque a via sua mala, et a péssimis cogitatiónibus vestris, et habitábitis in terra quam dedit Dóminus vobis et pátribus vestris, a sǽculo et usque in sǽculum: +Jeremías Jer 24 25 6 et nolíte ire post deos aliénos, ut serviátis eis, adoretísque eos: neque me ad iracúndiam provocétis in opéribus mánuum vestrárum, et non afflígam vos. +Jeremías Jer 24 25 7 Et non audístis me, dicit Dóminus, ut me ad iracúndiam provocarétis in opéribus mánuum vestrárum, in malum vestrum. +Jeremías Jer 24 25 8 Proptérea haec dicit Dóminus exercítuum: Pro eo quod non audístis verba mea, +Jeremías Jer 24 25 9 ecce ego mittam et assúmam univérsas cognatiónes aquilónis, ait Dóminus, et Nabuchodónosor regem Babylónis servum meum, et addúcam eos super terram istam, et super habitatóres ejus, et super omnes natiónes quæ in circúitu illíus sunt: et interfíciam eos, et ponam eos in stupórem et in síbilum, et in solitúdines sempitérnas. +Jeremías Jer 24 25 10 Perdámque ex eis vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucérnæ. +Jeremías Jer 24 25 11 Et erit univérsa terra haec in solitúdinem, et in stupórem: et sérvient omnes gentes istæ regi Babylónis septuagínta annis. +Jeremías Jer 24 25 12 Cumque impléti fúerint septuagínta anni, visitábo super regem Babylónis et super gentem illam, dicit Dóminus, iniquitátem eórum, et super terram Chaldæórum, et ponam illam in solitúdines sempitérnas. b +Jeremías Jer 24 25 13 Et addúcam super terram illam ómnia verba mea, quæ locútus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcúmque prophetávit Jeremías advérsum omnes gentes: +Jeremías Jer 24 25 14 quia serviérunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secúndum ópera eórum, et secúndum facta mánuum suárum. +Jeremías Jer 24 25 15 Quia sic dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Sume cálicem vini furóris hujus de manu mea, et propinábis de illo cunctis géntibus ad quas ego mittam te. b +Jeremías Jer 24 25 16 Et bibent, et turbabúntur et insánient a fácie gládii quem ego mittam inter eos. +Jeremías Jer 24 25 17 Et accépi cálicem de manu Dómini, et propinávi cunctis géntibus ad quas misit me Dóminus, +Jeremías Jer 24 25 18 Jerúsalem, et civitátibus Juda, et régibus ejus, et princípibus ejus, ut darem eos in solitúdinem, et in stupórem, et in síbilum, et in maledictiónem, sicut est dies ista: +Jeremías Jer 24 25 19 Pharaóni regi Ægýpti, et servis ejus, et princípibus ejus, et omni pópulo ejus: +Jeremías Jer 24 25 20 et univérsis generáliter: cunctis régibus terræ Ausítidis, et cunctis régibus terræ Philísthiim, et Ascalóni, et Gazæ, et Áccaron, et relíquiis Azóti: +Jeremías Jer 24 25 21 et Idumǽæ, et Moab, et fíliis Ammon: +Jeremías Jer 24 25 22 et cunctis régibus Tyri, et univérsis régibus Sidónis, et régibus terræ insulárum qui sunt trans mare: +Jeremías Jer 24 25 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et univérsis qui attónsi sunt in comam: +Jeremías Jer 24 25 24 et cunctis régibus Arábiæ, et cunctis régibus occidéntis, qui hábitant in desérto: +Jeremías Jer 24 25 25 et cunctis régibus Zambri, et cunctis régibus Elam, et cunctis régibus Medórum: +Jeremías Jer 24 25 26 cunctis quoque régibus aquilónis, de prope et de longe, unicuíque contra fratrem suum: et ómnibus regnis terræ quæ super fáciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. +Jeremías Jer 24 25 27 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Bíbite, et inebriámini, et vómite: et cádite, neque surgátis a fácie gládii quem ego mittam inter vos. b +Jeremías Jer 24 25 28 Cumque nolúerint accípere cálicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Bibéntes bibétis: +Jeremías Jer 24 25 29 quia ecce in civitáte in qua invocátum est nomen meum ego incípiam afflígere, et vos quasi innocéntes et immúnes éritis? non éritis immúnes: gládium enim ego voco super omnes habitatóres terræ, dicit Dóminus exercítuum. +Jeremías Jer 24 25 30 Et tu prophetábis ad eos ómnia verba haec, et dices ad illos: Dóminus de excélso rúgiet, et de habitáculo sancto suo dabit vocem suam: rúgiens rúgiet super decórem suum: celéuma quasi calcántium concinétur advérsus omnes habitatóres terræ. b +Jeremías Jer 24 25 31 Pervénit sónitus usque ad extréma terræ, quia judícium Dómino cum géntibus: judicátur ipse cum omni carne. Ímpios trádidi gládio, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 25 32 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce afflíctio egrediétur de gente in gentem, et turbo magnus egrediétur a summitátibus terræ. +Jeremías Jer 24 25 33 Et erunt interfécti Dómini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangéntur, et non colligéntur, neque sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ jacébunt. +Jeremías Jer 24 25 34 Ululáte, pastóres, et clamáte, et aspérgite vos cínere, optimátes gregis: quia compléti sunt dies vestri ut interficiámini, et dissipatiónes vestræ: et cadétis quasi vasa pretiósa. +Jeremías Jer 24 25 35 Et períbit fuga a pastóribus, et salvátio ab optimátibus gregis. +Jeremías Jer 24 25 36 Vox clamóris pastórum, et ululátus optimátum gregis, quia vastávit Dóminus páscua eórum: +Jeremías Jer 24 25 37 et conticuérunt arva pacis a fácie iræ furóris Dómini. +Jeremías Jer 24 25 38 Derelíquit quasi leo umbráculum suum, quia facta est terra eórum in desolatiónem a fácie iræ colúmbæ, et a fácie iræ furóris Dómini. +Jeremías Jer 24 26 1 In princípio regni Jóakim fílii Josíæ regis Juda, factum est verbum istud a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 26 2 Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini, et loquéris ad omnes civitátes Juda, de quibus véniunt ut adórent in domo Dómini univérsos sermónes quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos: noli subtráhere verbum, +Jeremías Jer 24 26 3 si forte áudiant, et convertántur unusquísque a via sua mala, et pœníteat me mali quod cógito fácere eis propter malítiam studiórum eórum. +Jeremías Jer 24 26 4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea quam dedi vobis, +Jeremías Jer 24 26 5 ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum quos ego misi ad vos, de nocte consúrgens, et dírigens, et non audístis: +Jeremías Jer 24 26 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ. +Jeremías Jer 24 26 7 Et audiérunt sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus, Jeremíam loquéntem verba haec in domo Dómini. b +Jeremías Jer 24 26 8 Cumque complésset Jeremías, loquens ómnia quæ præcéperat ei Dóminus ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus, dicens: Morte moriátur. +Jeremías Jer 24 26 9 Quare prophetávit in nómine Dómini, dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolábitur eo quod non sit habitátor? Et congregátus est omnis pópulus advérsus Jeremíam in domo Dómini. +Jeremías Jer 24 26 10 Et audiérunt príncipes Juda verba haec, et ascendérunt de domo regis in domum Dómini, et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini novæ. +Jeremías Jer 24 26 11 Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes, et ad omnem pópulum, dicéntes: Judícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris. +Jeremías Jer 24 26 12 Et ait Jeremías ad omnes príncipes, et ad univérsum pópulum, dicens: Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam, et ad civitátem hanc, ómnia verba quæ audístis. +Jeremías Jer 24 26 13 Nunc ergo bonas fácite vias vestras et stúdia vestra, et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pœnitébit Dóminum mali quod locútus est advérsum vos. +Jeremías Jer 24 26 14 Ego autem ecce in mánibus vestris sum: fácite mihi quod bonum et rectum est in óculis vestris. +Jeremías Jer 24 26 15 Verúmtamen scitóte et cognóscite quod, si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos, et contra civitátem istam, et habitatóres ejus: in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba haec. +Jeremías Jer 24 26 16 Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad sacerdótes et ad prophétas: Non est viro huic judícium mortis, quia in nómine Dómini Dei nostri locútus est ad nos. b +Jeremías Jer 24 26 17 Surrexérunt ergo viri de senióribus terræ, et dixérunt ad omnem cœtum pópuli, loquéntes: +Jeremías Jer 24 26 18 Michǽas de Morásthi fuit prophéta in diébus Ezechíæ regis Juda, et ait ad omnem pópulum Juda, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sion quasi ager arábitur, et Jerúsalem in acérvum lápidum erit, et mons domus in excélsa silvárum. +Jeremías Jer 24 26 19 Numquid morte condemnávit eum Ezechías rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuérunt Dóminum, et deprecáti sunt fáciem Dómini, et pœnítuit Dóminum mali quod locútus fúerat advérsum eos? Ítaque nos fácimus malum grande contra ánimas nostras. +Jeremías Jer 24 26 20 Fuit quoque vir prophétans in nómine Dómini, Urías fílius Sémei de Cariathíarim, et prophetávit advérsus civitátem istam, et advérsus terram hanc, juxta ómnia verba Jeremíæ. b +Jeremías Jer 24 26 21 Et audívit rex Jóakim, et omnes poténtes et príncipes ejus, verba haec, et quæsívit rex interfícere eum: et audívit Urías, et tímuit, fugítque, et ingréssus est Ægýptum. +Jeremías Jer 24 26 22 Et misit rex Jóakim viros in Ægýptum, Élnathan fílium Áchobor, et viros cum eo, in Ægýptum, +Jeremías Jer 24 26 23 et eduxérunt Uríam de Ægýpto, et adduxérunt eum ad regem Jóakim, et percússit eum gládio, et projécit cadáver ejus in sepúlchris vulgi ignóbilis. +Jeremías Jer 24 26 24 Ígitur manus Áhicam fílii Saphan fuit cum Jeremía, ut non traderétur in manus pópuli, et interfícerent eum. +Jeremías Jer 24 27 1 In princípio regni Jóakim fílii Josíæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremíam a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 27 2 Hæc dicit Dóminus ad me: Fac tibi víncula et caténas, et pones eas in collo tuo, +Jeremías Jer 24 27 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiórum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidónis, in manu nuntiórum qui venérunt Jerúsalem ad Sedecíam regem Juda. +Jeremías Jer 24 27 4 Et præcípies eis ut ad dóminos suos loquántur: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Hæc dicétis ad dóminos vestros: +Jeremías Jer 24 27 5 Ego feci terram, et hómines, et juménta quæ sunt super fáciem terræ, in fortitúdine mea magna, et in bráchio meo exténto, et dedi eam ei qui plácuit in óculis meis. +Jeremías Jer 24 27 6 Et nunc ítaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodónosor regis Babylónis servi mei: ínsuper et béstias agri dedi ei, ut sérviant illi: +Jeremías Jer 24 27 7 et sérvient ei omnes gentes, et fílio ejus, et fílio fílii ejus, donec véniat tempus terræ ejus et ipsíus: et sérvient ei gentes multæ et reges magni. +Jeremías Jer 24 27 8 Gens autem et regnum quod non servíerit Nabuchodónosor regi Babylónis, et quicúmque non curváverit collum suum sub jugo regis Babylónis, in gládio, et in fame, et in peste visitábo super gentem illam, ait Dóminus, donec consúmam eos in manu ejus. +Jeremías Jer 24 27 9 Vos ergo nolíte audíre prophétas vestros, et divínos, et somniatóres, et áugures, et maléficos, qui dicunt vobis: Non serviétis regi Babylónis: +Jeremías Jer 24 27 10 quia mendácium prophétant vobis, ut longe vos fáciant de terra vestra, et ejíciant vos, et pereátis. +Jeremías Jer 24 27 11 Porro gens quæ subjécerit cervícem suam sub jugo regis Babylónis, et servíerit ei, dimíttam eam in terra sua, dicit Dóminus, et colet eam, et habitábit in ea. +Jeremías Jer 24 27 12 Et ad Sedecíam regem Juda locútus sum secúndum ómnia verba haec, dicens: Subjícite colla vestra sub jugo regis Babylónis, et servíte ei et pópulo ejus, et vivétis. b +Jeremías Jer 24 27 13 Quare moriémini, tu et pópulus tuus, gládio, et fame, et peste, sicut locútus est Dóminus ad gentem quæ servíre nolúerit regi Babylónis? +Jeremías Jer 24 27 14 Nolíte audíre verba prophetárum dicéntium vobis: Non serviétis regi Babylónis: quia mendácium ipsi loquúntur vobis: +Jeremías Jer 24 27 15 quia non misi eos, ait Dóminus, et ipsi prophétant in nómine meo mendáciter, ut ejíciant vos, et pereátis, tam vos quam prophétæ qui vaticinántur vobis. +Jeremías Jer 24 27 16 Et ad sacerdótes, et ad pópulum istum, locútus sum, dicens: Hæc dicit Dóminus: Nolíte audíre verba prophetárum vestrórum, qui prophétant vobis, dicéntes: Ecce vasa Dómini reverténtur de Babylóne nunc cito: mendácium enim prophétant vobis. b +Jeremías Jer 24 27 17 Nolíte ergo audíre eos: sed servíte regi Babylónis, ut vivátis: quare datur haec cívitas in solitúdinem? +Jeremías Jer 24 27 18 Et si prophétæ sunt, et est verbum Dómini in eis, occúrrant Dómino exercítuum, ut non véniant vasa quæ derelícta fúerant in domo Dómini, et in domo regis Juda, et in Jerúsalem, in Babylónem. +Jeremías Jer 24 27 19 Quia haec dicit Dóminus exercítuum ad colúmnas, et ad mare, et ad bases, et ad réliqua vasórum quæ remansérunt in civitáte hac, +Jeremías Jer 24 27 20 quæ non tulit Nabuchodónosor rex Babylónis cum transférret Jechoníam fílium Jóakim regem Juda de Jerúsalem in Babylónem, et omnes optimátes Juda et Jerúsalem: +Jeremías Jer 24 27 21 quia haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël, ad vasa quæ derelícta sunt in domo Dómini, et in domo regis Juda et Jerúsalem: +Jeremías Jer 24 27 22 In Babylónem transferéntur, et ibi erunt usque ad diem visitatiónis suæ, dicit Dóminus, et afférri fáciam ea, et restítui in loco isto. +Jeremías Jer 24 28 1 Et factum est in anno illo, in princípio regni Sedecíæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananías fílius Azur, prophéta de Gábaon, in domo Dómini, coram sacerdótibus et omni pópulo, dicens: +Jeremías Jer 24 28 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Contrívi jugum regis Babylónis. +Jeremías Jer 24 28 3 Adhuc duo anni diérum, et ego reférri fáciam ad locum istum ómnia vasa domus Dómini, quæ tulit Nabuchodónosor rex Babylónis de loco isto, et tránstulit ea in Babylónem. +Jeremías Jer 24 28 4 Et Jechoníam fílium Jóakim regem Juda, et omnem transmigratiónem Juda, qui ingréssi sunt in Babylónem, ego convértam ad locum istum, ait Dóminus: cónteram enim jugum regis Babylónis. +Jeremías Jer 24 28 5 Et dixit Jeremías prophéta ad Hananíam prophétam, in óculis sacerdótum, et in óculis omnis pópuli qui stabat in domo Dómini: b +Jeremías Jer 24 28 6 et ait Jeremías prophéta: Amen! sic fáciat Dóminus: súscitet Dóminus verba tua quæ prophetásti, ut referántur vasa in domum Dómini, et omnis transmigrátio de Babylóne ad locum istum. +Jeremías Jer 24 28 7 Verúmtamen audi verbum hoc quod ego loquor in áuribus tuis, et in áuribus univérsi pópuli: +Jeremías Jer 24 28 8 prophétæ qui fuérunt ante me et ante te, ab inítio, et prophetavérunt super terras multas et super regna magna de prœ́lio, et de afflictióne, et de fame: +Jeremías Jer 24 28 9 prophéta qui vaticinátus est pacem, cum vénerit verbum ejus, sciétur prophéta quem misit Dóminus in veritáte. +Jeremías Jer 24 28 10 Et tulit Hananías prophéta caténam de collo Jeremíæ prophétæ, et confrégit eam. +Jeremías Jer 24 28 11 Et ait Hananías in conspéctu omnis pópuli, dicens: Hæc dicit Dóminus: Sic confríngam jugum Nabuchodónosor regis Babylónis, post duos annos diérum de collo ómnium géntium. +Jeremías Jer 24 28 12a Et ábiit Jeremías prophéta in viam suam. +Jeremías Jer 24 28 12b Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, postquam confrégit Hananías prophéta caténam de collo Jeremíæ prophétæ, dicens: +Jeremías Jer 24 28 13 Vade, et dices Hananíæ: Hæc dicit Dóminus: Caténas lígneas contrivísti, et fácies pro eis caténas férreas. +Jeremías Jer 24 28 14 Quia haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Jugum férreum pósui super collum cunctárum géntium istárum, ut sérviant Nabuchodónosor regi Babylónis, et sérvient ei: ínsuper et béstias terræ dedi ei. +Jeremías Jer 24 28 15 Et dixit Jeremías prophéta ad Hananíam prophétam: Audi, Hananía: non misit te Dóminus, et tu confídere fecísti pópulum istum in mendácio. +Jeremías Jer 24 28 16 Idcírco haec dicit Dóminus: Ecce ego mittam te a fácie terræ: hoc anno moriéris: advérsum enim Dóminum locútus es. +Jeremías Jer 24 28 17 Et mórtuus est Hananías prophéta in anno illo, mense séptimo. +Jeremías Jer 24 29 1 Et haec sunt verba libri quem misit Jeremías prophéta de Jerúsalem ad relíquias seniórum transmigratiónis, et ad sacerdótes, et ad prophétas, et ad omnem pópulum quem tradúxerat Nabuchodónosor de Jerúsalem in Babylónem, +Jeremías Jer 24 29 2 postquam egréssus est Jechonías rex, et dómina, et eunúchi, et príncipes Juda et Jerúsalem, et faber et inclúsor, de Jerúsalem, +Jeremías Jer 24 29 3 in manu Élasa fílii Saphan, et Gamaríæ fílii Helcíæ, quos misit Sedecías rex Juda ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Babylónem, dicens: +Jeremías Jer 24 29 4 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël, omni transmigratióni quam tránstuli de Jerúsalem in Babylónem: b +Jeremías Jer 24 29 5 Ædificáte domos, et habitáte: et plantáte hortos, et comédite fructum eórum. +Jeremías Jer 24 29 6 Accípite uxóres, et generáte fílios et fílias: et date fíliis vestris uxóres, et fílias vestras date viris, et páriant fílios et fílias: et multiplicámini ibi, et nolíte esse pauci número. +Jeremías Jer 24 29 7 Et quǽrite pacem civitátis ad quam transmigráre vos feci, et oráte pro ea ad Dóminum, quia in pace illíus erit pax vobis. +Jeremías Jer 24 29 8 Hæc enim dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Non vos sedúcant prophétæ vestri qui sunt in médio vestrum, et divíni vestri, et ne attendátis ad sómnia vestra quæ vos somniátis: +Jeremías Jer 24 29 9 quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo, et non misi eos, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 29 10 Quia haec dicit Dóminus: Cum cœ́perint impléri in Babylóne septuagínta anni, visitábo vos, et suscitábo super vos verbum meum bonum, ut redúcam vos ad locum istum. +Jeremías Jer 24 29 11 Ego enim scio cogitatiónes quas ego cógito super vos, ait Dóminus, cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis finem et patiéntiam. b +Jeremías Jer 24 29 12 Et invocábitis me, et íbitis: et orábitis me, et ego exáudiam vos. +Jeremías Jer 24 29 13 Quærétis me, et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. +Jeremías Jer 24 29 14 Et invéniar a vobis, ait Dóminus: et redúcam captivitátem vestram, et congregábo vos de univérsis géntibus et de cunctis locis ad quæ éxpuli vos, dicit Dóminus, et revérti vos fáciam de loco ad quem transmigráre vos feci. +Jeremías Jer 24 29 15 Quia dixístis: Suscitávit nobis Dóminus prophétas in Babylóne. +Jeremías Jer 24 29 16 Quia haec dicit Dóminus ad regem qui sedet super sólium David, et ad omnem pópulum habitatórem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egréssi vobíscum in transmigratiónem: b +Jeremías Jer 24 29 17 haec dicit Dóminus exercítuum: Ecce mittam in eos gládium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ cómedi non possunt eo quod péssimæ sint: +Jeremías Jer 24 29 18 et pérsequar eos in gládio, et in fame, et in pestiléntia: et dabo eos in vexatiónem univérsis regnis terræ: in maledictiónem, et in stupórem, et in síbilum, et in oppróbrium cunctis géntibus ad quas ego ejéci eos, +Jeremías Jer 24 29 19 eo quod non audíerint verba mea, dicit Dóminus, quæ misit ad eos per servos meos prophétas, de nocte consúrgens et mittens: et non audístis, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 29 20 Vos ergo audíte verbum Dómini, omnis transmigrátio quam emísi de Jerúsalem in Babylónem. b +Jeremías Jer 24 29 21 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël, ad Achab fílium Cóliæ, et ad Sedecíam fílium Maasíæ, qui prophétant vobis in nómine meo mendáciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodónosor regis Babylónis, et percútiet eos in óculis vestris: +Jeremías Jer 24 29 22 et assumétur ex eis maledíctio omni transmigratióni Juda quæ est in Babylóne, dicéntium: Ponat te Dóminus sicut Sedecíam et sicut Achab, quos frixit rex Babylónis in igne: +Jeremías Jer 24 29 23 pro eo quod fécerint stultítiam in Israël, et mœcháti sunt in uxóres amicórum suórum, et locúti sunt verbum in nómine meo mendáciter, quod non mandávi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 29 24 Et ad Semeíam Nehelamíten dices: b +Jeremías Jer 24 29 25 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Pro eo quod misísti in nómine tuo libros ad omnem pópulum qui est in Jerúsalem, et ad Sophoníam fílium Maasíæ sacerdótem, et ad univérsos sacerdótes, dicens: +Jeremías Jer 24 29 26 Dóminus dedit te sacerdótem pro Jójade sacerdóte, ut sis dux in domo Dómini, super omnem virum arreptítium et prophetántem, ut mittas eum in nervum et in cárcerem: +Jeremías Jer 24 29 27 et nunc quare non increpásti Jeremíam Anathothíten, qui prophétat vobis? +Jeremías Jer 24 29 28 Quia super hoc misit in Babylónem ad nos, dicens: Longum est: ædificáte domos, et habitáte: et plantáte hortos, et comédite fructus eórum. +Jeremías Jer 24 29 29 Legit ergo Sophonías sacérdos librum istum in áuribus Jeremíæ prophétæ. +Jeremías Jer 24 29 30 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens: +Jeremías Jer 24 29 31 Mitte ad omnem transmigratiónem, dicens: Hæc dicit Dóminus ad Semeíam Nehelamíten: Pro eo quod prophetávit vobis Semeías, et ego non misi eum, et fecit vos confídere in mendácio, +Jeremías Jer 24 29 32 idcírco haec dicit Dóminus: Ecce ego visitábo super Semeíam Nehelamíten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in médio pópuli hujus, et non vidébit bonum quod ego fáciam pópulo meo, ait Dóminus, quia prævaricatiónem locútus est advérsus Dóminum. +Jeremías Jer 24 30 1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 30 2 Hæc dicit Dóminus Deus Israël, dicens: Scribe tibi ómnia verba quæ locútus sum ad te, in libro. +Jeremías Jer 24 30 3 Ecce enim dies véniunt, dicit Dóminus, et convértam conversiónem pópuli mei Israël et Juda, ait Dóminus: et convértam eos ad terram quam dedi pátribus eórum, et possidébunt eam. +Jeremías Jer 24 30 4 Et haec verba quæ locútus est Dóminus ad Israël et ad Judam: +Jeremías Jer 24 30 5 Quóniam haec dicit Dóminus: Vocem terróris audívimus: formído, et non est pax. +Jeremías Jer 24 30 6 Interrogáte, et vidéte si génerat másculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturiéntis, et convérsæ sunt univérsæ fácies in aurúginem? +Jeremías Jer 24 30 7 Vae! quia magna dies illa, nec est símilis ejus: tempúsque tribulatiónis est Jacob, et ex ipso salvábitur. +Jeremías Jer 24 30 8 Et erit in die illa, ait Dóminus exercítuum: cónteram jugum ejus de collo tuo, et víncula ejus dirúmpam, et non dominabúntur ei ámplius aliéni: +Jeremías Jer 24 30 9 sed sérvient Dómino Deo suo, et David regi suo, quem suscitábo eis. +Jeremías Jer 24 30 10 Tu ergo ne tímeas, serve meus Jacob, ait Dóminus, neque páveas, Israël: quia ecce ego salvábo te de terra longínqua, et semen tuum de terra captivitátis eórum: et revertétur Jacob, et quiéscet, et cunctis áffluet bonis, et non erit quem formídet: b +Jeremías Jer 24 30 11 quóniam tecum ego sum, ait Dóminus, ut salvem te. Fáciam enim consummatiónem in cunctis géntibus in quibus dispérsi te: te autem non fáciam in consummatiónem: sed castigábo te in judício, ut non videáris tibi innóxius. +Jeremías Jer 24 30 12 Quia haec dicit Dóminus: Insanábilis fractúra tua; péssima plaga tua: +Jeremías Jer 24 30 13 non est qui júdicet judícium tuum ad alligándum: curatiónum utílitas non est tibi. +Jeremías Jer 24 30 14 Omnes amatóres tui oblíti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimíci percússi te castigatióne crudéli: propter multitúdinem iniquitátis tuæ dura facta sunt peccáta tua. +Jeremías Jer 24 30 15 Quid clamas super contritióne tua? insanábilis est dolor tuus: propter multitúdinem iniquitátis tuæ, et propter dura peccáta tua, feci haec tibi. +Jeremías Jer 24 30 16 Proptérea omnes qui cómedunt te devorabúntur, et univérsi hostes tui in captivitátem ducéntur: et qui te vastant vastabúntur, cunctósque prædatóres tuos dabo in prædam. +Jeremías Jer 24 30 17 Obdúcam enim cicatrícem tibi, et a vulnéribus tuis sanábo te, dicit Dóminus. Quia ejéctam vocavérunt te, Sion: haec est, quæ non habébat requiréntem. +Jeremías Jer 24 30 18 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego convértam conversiónem tabernaculórum Jacob, et tectis ejus miserébor: et ædificábitur cívitas in excélso suo, et templum juxta órdinem suum fundábitur: b +Jeremías Jer 24 30 19 et egrediétur de eis laus, voxque ludéntium. Et multiplicábo eos, et non minuéntur: et glorificábo eos, et non attenuabúntur. +Jeremías Jer 24 30 20 Et erunt fílii ejus sicut a princípio, et cœtus ejus coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes qui tríbulant eum. +Jeremías Jer 24 30 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de médio ejus producétur: et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est qui ápplicet cor suum ut appropínquet mihi? ait Dóminus: +Jeremías Jer 24 30 22 et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. +Jeremías Jer 24 30 23 Ecce turbo Dómini, furor egrédiens, procélla ruens: in cápite impiórum conquiéscet. b +Jeremías Jer 24 30 24 Non avértet iram indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónem cordis sui: in novíssimo diérum intelligétis ea. +Jeremías Jer 24 31 1 In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israël, et ipsi erunt mihi in pópulum. +Jeremías Jer 24 31 2 Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus qui remánserat a gládio: vadet ad réquiem suam Israël. +Jeremías Jer 24 31 3 Longe Dóminus appáruit mihi. Et in caritáte perpétua diléxi te: ídeo attráxi te, míserans. +Jeremías Jer 24 31 4 Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israël: adhuc ornáberis týmpanis tuis, et egrediéris in choro ludéntium. +Jeremías Jer 24 31 5 Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ: plantábunt plantántes, et donec tempus véniat, non vindemiábunt. +Jeremías Jer 24 31 6 Quia erit dies in qua clamábunt custódes in monte Éphraim: Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum. +Jeremías Jer 24 31 7 Quia haec dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia, Jacob, et hinníte contra caput géntium: personáte, et cánite, et dícite: Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israël. +Jeremías Jer 24 31 8 Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis, et congregábo eos ab extrémis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul, cœtus magnus reverténtium huc. +Jeremías Jer 24 31 9 In fletu vénient, et in misericórdia redúcam eos: et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Éphraim primogénitus meus est. +Jeremías Jer 24 31 10 Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt, et dícite: Qui dispérsit Israël congregábit eum, et custódiet eum sicut pastor gregem suum. b +Jeremías Jer 24 31 11 Redémit enim Dóminus Jacob, et liberávit eum de manu potentióris. +Jeremías Jer 24 31 12 Et vénient, et laudábunt in monte Sion: et cónfluent ad bona Dómini, super fruménto, et vino, et óleo, et fœtu pécorum et armentórum: erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, et ultra non esúrient. +Jeremías Jer 24 31 13 Tunc lætábitur virgo in choro, júvenes et senes simul: et convértam luctum eórum in gáudium, et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo. +Jeremías Jer 24 31 14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, et pópulus meus bonis meis adimplébitur, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 31 15 Hæc dicit Dóminus: Vox in excélso audíta est lamentatiónis: luctus, et fletus Rachel plorántis fílios suos, et noléntis consolári super eis, quia non sunt. b +Jeremías Jer 24 31 16 Hæc dicit Dóminus: Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrimis, quia est merces óperi tuo, ait Dóminus, et reverténtur de terra inimíci: +Jeremías Jer 24 31 17 et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus, et reverténtur fílii ad términos suos. +Jeremías Jer 24 31 18 Áudiens audívi Éphraim transmigrántem: Castigásti me, et erudítus sum, quasi juvénculus indómitus: convérte me, et convértar, quia tu Dóminus Deus meus. +Jeremías Jer 24 31 19 Postquam enim convertísti me, egi pœniténtiam: et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum. Confúsus sum, et erúbui, quóniam sustínui oppróbrium adolescéntiæ meæ. +Jeremías Jer 24 31 20 Si fílius honorábilis mihi Éphraim, si puer delicátus! quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor ejus. Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum: míserans miserébor ejus, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 31 21 Státue tibi spéculam; pone tibi amaritúdines; dírige cor tuum in viam rectam in qua ambulásti: revértere, virgo Israël, revértere ad civitátes tuas istas. b +Jeremías Jer 24 31 22 Úsquequo delíciis dissolvéris, fília vaga? quia creávit Dóminus novum super terram: fémina circúmdabit virum. +Jeremías Jer 24 31 23 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in úrbibus ejus, cum convértero captivitátem eórum: Benedícat tibi Dóminus, pulchritúdo justítiæ, mons sanctus: b +Jeremías Jer 24 31 24 et habitábunt in eo Judas et omnes civitátes ejus simul, agrícolæ et minántes greges. +Jeremías Jer 24 31 25 Quia inebriávi ánimam lassam, et omnem ánimam esuriéntem saturávi. +Jeremías Jer 24 31 26 Ídeo quasi de somno suscitátus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi. b +Jeremías Jer 24 31 27 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israël et domum Juda sémine hóminum et sémine jumentórum. b +Jeremías Jer 24 31 28 Et sicut vigilávi super eos ut evéllerem, et demolírer, et dissipárem, et dispérderem, et afflígerem, sic vigilábo super eos ut ædíficem et plantem, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 31 29 In diébus illis non dicent ultra: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt. +Jeremías Jer 24 31 30 Sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur: omnis homo qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes ejus. +Jeremías Jer 24 31 31 Ecce dies vénient, dicit Dóminus, et fériam dómui Israël et dómui Juda fœdus novum, b +Jeremías Jer 24 31 32 non secúndum pactum quod pépigi cum pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum quod írritum fecérunt: et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 31 33 Sed hoc erit pactum quod fériam cum domo Israël post dies illos, dicit Dóminus: dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum: +Jeremías Jer 24 31 34 et non docébit ultra vir próximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognósce Dóminum: omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus: quia propitiábor iniquitáti eórum, et peccáti eórum non memorábor ámplius. +Jeremías Jer 24 31 35 Hæc dicit Dóminus qui dat solem in lúmine diéi, órdinem lunæ et stellárum in lúmine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dóminus exercítuum nomen illi: +Jeremías Jer 24 31 36 Si defécerint leges istæ coram me, dicit Dóminus, tunc et semen Israël defíciet, ut non sit gens coram me cunctis diébus. +Jeremías Jer 24 31 37 Hæc dicit Dóminus: Si mensurári potúerint cæli sursum, et investigári fundaménta terræ deórsum, et ego abjíciam univérsum semen Israël, propter ómnia quæ fecérunt, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 31 38 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et ædificábitur cívitas Dómino, a turre Hanáneel usque ad portam ánguli. b +Jeremías Jer 24 31 39 Et exíbit ultra norma mensúræ in conspéctu ejus super collem Gareb, et circuíbit Góatha, +Jeremías Jer 24 31 40 et omnem vallem cadáverum, et cíneris, et univérsam regiónem mortis usque ad torréntem Cedron, et usque ad ángulum portæ equórum orientális, Sanctum Dómini: non evellétur, et non destruétur ultra in perpétuum. +Jeremías Jer 24 32 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, in anno décimo Sedecíæ regis Juda, ipse est annus decimusoctávus Nabuchodónosor. +Jeremías Jer 24 32 2 Tunc exércitus regis Babylónis obsidébat Jerúsalem, et Jeremías prophéta erat clausus in átrio cárceris qui erat in domo regis Juda. +Jeremías Jer 24 32 3 Cláuserat enim eum Sedecías rex Juda, dicens: Quare vaticináris, dicens: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo civitátem istam in manus regis Babylónis, et cápiet eam: +Jeremías Jer 24 32 4 et Sedecías rex Juda non effúgiet de manu Chaldæórum, sed tradétur in manus regis Babylónis: et loquétur os ejus cum ore illíus, et óculi ejus óculos illíus vidébunt: +Jeremías Jer 24 32 5 et in Babylónem ducet Sedecíam, et ibi erit donec vísitem eum, ait Dóminus: si autem dimicavéritis advérsum Chaldǽos, nihil prósperum habébitis? +Jeremías Jer 24 32 6 Et dixit Jeremías: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Jeremías Jer 24 32 7 Ecce Hanámeel fílius Sellum, patruélis tuus, véniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Ánathoth, tibi enim cómpetit ex propinquitáte ut emas. +Jeremías Jer 24 32 8 Et venit ad me Hanámeel fílius pátrui mei, secúndum verbum Dómini, ad vestíbulum cárceris, et ait ad me: Pósside agrum meum qui est in Ánathoth, in terra Bénjamin, quia tibi cómpetit hæréditas, et tu propínquus es ut possídeas. Intelléxi autem quod verbum Dómini esset: +Jeremías Jer 24 32 9 et emi agrum ab Hanámeel fílio pátrui mei, qui est in Ánathoth, et appéndi ei argéntum: septem statéres, et decem argénteos. +Jeremías Jer 24 32 10 Et scripsi in libro, et signávi, et adhíbui testes, et appéndi argéntum in statéra. +Jeremías Jer 24 32 11 Et accépi librum possessiónis signátum, et stipulatiónes, et rata, et signa forínsecus: +Jeremías Jer 24 32 12 et dedi librum possessiónis Baruch fílio Neri fílii Maasíæ, in óculis Hanámeel patruélis mei, in óculis téstium qui scripti erant in libro emptiónis, et in óculis ómnium Judæórum qui sedébant in átrio cárceris. +Jeremías Jer 24 32 13 Et præcépi Baruch coram eis, dicens: +Jeremías Jer 24 32 14 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptiónis hunc signátum, et librum hunc qui apértus est, et pone illos in vase fíctili, ut permanére possint diébus multis: +Jeremías Jer 24 32 15 haec enim dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Adhuc possidebúntur domus, et agri, et víneæ in terra ista. +Jeremías Jer 24 32 16 Et orávi ad Dóminum, postquam trádidi librum possessiónis Baruch fílio Neri, dicens: b +Jeremías Jer 24 32 17 Heu! heu! heu! Dómine Deus, ecce tu fecísti cælum et terram in fortitúdine tua magna, et in bráchio tuo exténto: non erit tibi diffícile omne verbum: +Jeremías Jer 24 32 18 qui facis misericórdiam in míllibus, et reddis iniquitátem patrum in sinum filiórum eórum post eos: fortíssime, magne, et potens, Dóminus exercítuum nomen tibi. +Jeremías Jer 24 32 19 Magnus consílio, et incomprehensíbilis cogitátu: cujus óculi apérti sunt super omnes vias filiórum Adam, ut reddas unicuíque secúndum vias suas, et secúndum fructum adinventiónum ejus. +Jeremías Jer 24 32 20 Qui posuísti signa et porténta in terra Ægýpti usque ad diem hanc, et in Israël, et in homínibus, et fecísti tibi nomen sicut est dies haec. +Jeremías Jer 24 32 21 Et eduxísti pópulum tuum Israël de terra Ægýpti, in signis et in porténtis, et in manu robústa et in bráchio exténto, et in terróre magno: +Jeremías Jer 24 32 22 et dedísti eis terram hanc, quam jurásti pátribus eórum ut dares eis, terram fluéntem lacte et melle. +Jeremías Jer 24 32 23 Et ingréssi sunt, et possedérunt eam, et non obediérunt voci tuæ, et in lege tua non ambulavérunt: ómnia quæ mandásti eis ut fácerent non fecérunt, et evenérunt eis ómnia mala haec. +Jeremías Jer 24 32 24 Ecce munitiónes exstrúctæ sunt advérsum civitátem ut capiátur, et urbs data est in manus Chaldæórum qui prœliántur advérsus eam, a fácie gládii, et famis, et pestiléntiæ: et quæcúmque locútus es, accidérunt, ut tu ipse cernis. +Jeremías Jer 24 32 25 Et tu dicis mihi, Dómine Deus: Eme agrum argénto, et ádhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæórum? +Jeremías Jer 24 32 26 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens: b +Jeremías Jer 24 32 27 Ecce ego Dóminus Deus univérsæ carnis: numquid mihi diffícile erit omne verbum? +Jeremías Jer 24 32 28 Proptérea haec dicit Dóminus: Ecce ego tradam civitátem istam in manus Chaldæórum, et in manus regis Babylónis, et cápient eam. b +Jeremías Jer 24 32 29 Et vénient Chaldǽi prœliántes advérsum urbem hanc, et succéndent eam igni, et combúrent eam, et domos in quarum domátibus sacrificábant Baal, et libábant diis aliénis libámina ad irritándum me. +Jeremías Jer 24 32 30 Erant enim fílii Israël et fílii Juda júgiter faciéntes malum in óculis meis ab adolescéntia sua: fílii Israël, qui usque nunc exacérbant me in ópere mánuum suárum, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 32 31 Quia in furóre et in indignatióne mea facta est mihi cívitas haec, a die qua ædificavérunt eam usque ad diem istam qua auferétur de conspéctu meo, +Jeremías Jer 24 32 32 propter malítiam filiórum Israël et filiórum Juda, quam fecérunt ad iracúndiam me provocántes, ipsi et reges eórum, príncipes eórum, et sacerdótes eórum, et prophétæ eórum, viri Juda et habitatóres Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 32 33 Et vertérunt ad me terga, et non fácies, cum docérem eos dilúculo et erudírem, et nollent audíre, ut accíperent disciplínam. +Jeremías Jer 24 32 34 Et posuérunt idóla sua in domo in qua invocátum est nomen meum, ut pollúerent eam. +Jeremías Jer 24 32 35 Et ædificavérunt excélsa Baal quæ sunt in valle fílii Ennom, ut initiárent fílios suos et fílias suas Moloch, quod non mandávi eis, nec ascéndit in cor meum ut fácerent abominatiónem hanc: et in peccátum dedúcerent Judam. +Jeremías Jer 24 32 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dóminus Deus Israël ad civitátem hanc, de qua vos dícitis quod tradétur in manus regis Babylónis, in gládio, et in fame, et in peste: b +Jeremías Jer 24 32 37 Ecce ego congregábo eos de univérsis terris ad quas ejéci eos in furóre meo, et in ira mea, et in indignatióne grandi: et redúcam eos ad locum istum, et habitáre eos fáciam confidénter: +Jeremías Jer 24 32 38 et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum. +Jeremías Jer 24 32 39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut tímeant me univérsis diébus, et bene sit eis, et fíliis eórum post eos. +Jeremías Jer 24 32 40 Et fériam eis pactum sempitérnum, et non désinam eis benefácere: et timórem meum dabo in corde eórum, ut non recédant a me. +Jeremías Jer 24 32 41 Et lætábor super eis, cum bene eis fécero: et plantábo eos in terra ista in veritáte, in toto corde meo et in tota ánima mea. +Jeremías Jer 24 32 42 Quia haec dicit Dóminus: Sicut addúxi super pópulum istum omne malum hoc grande, sic addúcam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. +Jeremías Jer 24 32 43 Et possidebúntur agri in terra ista, de qua vos dícitis quod desérta sit, eo quod non remánserit homo et juméntum, et data sit in manus Chaldæórum. +Jeremías Jer 24 32 44 Agri eméntur pecúnia, et scribéntur in libro, et imprimétur signum, et testis adhibébitur, in terra Bénjamin et in circúitu Jerúsalem, in civitátibus Juda, et in civitátibus montánis, et in civitátibus campéstribus, et in civitátibus quæ ad austrum sunt, quia convértam captivitátem eórum, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 33 1 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam secúndo, cum adhuc clausus esset in átrio cárceris, dicens: +Jeremías Jer 24 33 2 Hæc dicit Dóminus, qui factúrus est, et formatúrus illud, et paratúrus: Dóminus nomen ejus: +Jeremías Jer 24 33 3 Clama ad me, et exáudiam te, et annuntiábo tibi grándia et firma quæ nescis. +Jeremías Jer 24 33 4a Quia haec dicit Dóminus Deus Israël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quæ destrúctæ sunt ... +Jeremías Jer 24 33 4b ... et ad munitiónes, et ad gládium +Jeremías Jer 24 33 5 veniéntium ut dímicent cum Chaldǽis, et ímpleant eas cadavéribus hóminum quos percússi in furóre meo et in indignatióne mea, abscóndens fáciem meam a civitáte hac, propter omnem malítiam eórum ... +Jeremías Jer 24 33 6 Ecce ego obdúcam eis cicatrícem et sanitátem, et curábo eos, et revelábo illis deprecatiónem pacis et veritátis. b +Jeremías Jer 24 33 7 Et convértam conversiónem Juda et conversiónem Jerúsalem, et ædificábo eos sicut a princípio. +Jeremías Jer 24 33 8 Et emundábo illos ab omni iniquitáte sua in qua peccavérunt mihi, et propítius ero cunctis iniquitátibus eórum, in quibus dereliquérunt mihi et sprevérunt me. +Jeremías Jer 24 33 9 Et erit mihi in nomen, et in gáudium, et in laudem, et in exsultatiónem cunctis géntibus terræ, quæ audíerint ómnia bona quæ ego factúrus sum eis: et pavébunt et turbabúntur in univérsis bonis, et in omni pace quam ego fáciam eis. +Jeremías Jer 24 33 10 Hæc dicit Dóminus: Adhuc audiétur in loco isto quem vos dícitis esse desértum, eo quod non sit homo nec juméntum in civitátibus Juda, et foris Jerúsalem, quæ desolátæ sunt, absque hómine, et absque habitatóre, et absque pécore, +Jeremías Jer 24 33 11 vox gáudii et vox lætítiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicéntium: Confitémini Dómino exercítuum, quóniam bonus Dóminus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: et portántium vota in domum Dómini: redúcam enim conversiónem terræ sicut a princípio, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 33 12 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc erit in loco isto desérto, absque hómine et absque juménto, et in cunctis civitátibus ejus, habitáculum pastórum accubántium gregum. +Jeremías Jer 24 33 13 In civitátibus montuósis, et in civitátibus campéstribus, et in civitátibus quæ ad austrum sunt, et in terra Bénjamin, et in circúitu Jerúsalem, et in civitátibus Juda, adhuc transíbunt greges ad manum numerántis, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 33 14 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo verbum bonum quod locútus sum ad domum Israël et ad domum Juda. b +Jeremías Jer 24 33 15 In diébus illis et in témpore illo germináre fáciam David germen justítiæ, et fáciet judícium et justítiam in terra: +Jeremías Jer 24 33 16 in diébus illis salvábitur Juda, et Jerúsalem habitábit confidénter: et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus justus noster. +Jeremías Jer 24 33 17 Quia haec dicit Dóminus: Non interíbit de David vir qui sédeat super thronum domus Israël: +Jeremías Jer 24 33 18 et de sacerdótibus et de Levítis non interíbit vir a fácie mea, qui ófferat holocautómata, et incéndat sacríficum, et cædat víctimas ómnibus diébus. +Jeremías Jer 24 33 19 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens: b +Jeremías Jer 24 33 20 Hæc dicit Dóminus: Si írritum potest fíeri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in témpore suo, +Jeremías Jer 24 33 21 et pactum meum írritum esse póterit cum David servo meo, ut non sit ex eo fílius qui regnet in throno ejus, et Levítæ et sacerdótes minístri mei. +Jeremías Jer 24 33 22 Sícuti enumerári non possunt stellæ cæli, et metíri aréna maris, sic multiplicábo semen David servi mei, et Levítas minístros meos. +Jeremías Jer 24 33 23 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens: +Jeremías Jer 24 33 24 Numquid non vidísti quid pópulus hic locútus sit, dicens: Duæ cognatiónes quas elégerat Dóminus abjéctæ sunt? et pópulum meum despexérunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. +Jeremías Jer 24 33 25 Hæc dicit Dóminus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non pósui, +Jeremías Jer 24 33 26 équidem et semen Jacob et David servi mei projíciam, ut non assúmam de sémine ejus príncipes séminis Ábraham, Ísaac, et Jacob: redúcam enim conversiónem eórum, et miserébor eis. +Jeremías Jer 24 34 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino quando Nabuchodónosor rex Babylónis, et omnis exércitus ejus, universáque regna terræ quæ erant sub potestáte manus ejus, et omnes pópuli, bellábant contra Jerúsalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: +Jeremías Jer 24 34 2 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Vade, et lóquere ad Sedecíam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam civitátem hanc in manus regis Babylónis, et succéndet eam igni: +Jeremías Jer 24 34 3 et tu non effúgies de manu ejus, sed comprehensióne capiéris, et in manu ejus tradéris: et óculi tui óculos regis Babylónis vidébunt, et os ejus cum ore tuo loquétur, et Babylónem introíbis. +Jeremías Jer 24 34 4 Áttamen audi verbum Dómini, Sedecía, rex Juda: Hæc dicit Dóminus ad te: Non moriéris in gládio, +Jeremías Jer 24 34 5 sed in pace moriéris: et secúndum combustiónes patrum tuórum, regum priórum qui fuérunt ante te, sic combúrent te: et: Vae dómine, plangent te: quia verbum ego locútus sum, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 34 6 Et locútus est Jeremías prophéta ad Sedecíam regem Juda univérsa verba haec in Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 34 7 Et exércitus regis Babylónis pugnábat contra Jerúsalem, et contra omnes civitátes Juda quæ réliquæ erant, contra Lachis et contra Azécha: hae enim supérerant de civitátibus Juda, urbes munítæ. +Jeremías Jer 24 34 8 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, postquam percússit rex Sedecías fœdus cum omni pópulo in Jerúsalem, prǽdicans b +Jeremías Jer 24 34 9 ut dimítteret unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam, Hebrǽum et Hebrǽam, líberos, et nequáquam dominaréntur eis, id est, in Judǽo et fratre suo. +Jeremías Jer 24 34 10 Audiérunt ergo omnes príncipes et univérsus pópulus qui iníerant pactum ut dimítteret unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam líberos, et ultra non dominaréntur eis: audiérunt ígitur, et dimisérunt. +Jeremías Jer 24 34 11 Et convérsi sunt deínceps: et retraxérunt servos et ancíllas suas quos dimíserant líberos, et subjugavérunt in fámulos et fámulas. +Jeremías Jer 24 34 12 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 34 13 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego percússi fœdus cum pátribus vestris in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de domo servitútis, dicens: +Jeremías Jer 24 34 14 Cum compléti fúerint septem anni, dimíttat unusquísque fratrem suum Hebrǽum, qui vénditus est ei: et sérviet tibi sex annis, et dimíttes eum a te líberum: et non audiérunt patres vestri me, nec inclinavérunt aurem suam. +Jeremías Jer 24 34 15 Et convérsi estis vos hódie, et fecístis quod rectum est in óculis meis, ut prædicarétis libertátem unusquísque ad amícum suum: et inístis pactum in conspéctu meo, in domo in qua invocátum est nomen meum super eam: +Jeremías Jer 24 34 16 et revérsi estis, et commaculástis nomen meum, et reduxístis unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam quos dimiserátis ut essent líberi et suæ potestátis, et subjugástis eos ut sint vobis servi et ancíllæ. +Jeremías Jer 24 34 17 Proptérea haec dicit Dóminus: Vos non audístis me, ut prædicarétis libertátem unusquísque fratri suo et unusquísque amíco suo: ecce ego prædíco vobis libertátem, ait Dóminus, ad gládium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotiónem cunctis regnis terræ. b +Jeremías Jer 24 34 18 Et dabo viros qui prævaricántur fœdus meum, et non observavérunt verba fœ́deris quibus assúnsi sunt in conspéctu meo, vítulum quem concidérunt in duas partes, et transiérunt inter divisiónes ejus, +Jeremías Jer 24 34 19 príncipes Juda et príncipes Jerúsalem, eunúchi et sacerdótes, et omnis pópulus terræ, qui transiérunt inter divisiónes vítuli: +Jeremías Jer 24 34 20 et dabo eos in manus inimicórum suórum, et in manus quæréntium ánimam eórum, et erit morticínum eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ. +Jeremías Jer 24 34 21 Et Sedecíam regem Juda, et príncipes ejus, dabo in manus inimicórum suórum, et in manus quæréntium ánimas eórum, et in manus exercítuum regis Babylónis, qui recessérunt a vobis. +Jeremías Jer 24 34 22 Ecce ego præcípio, dicit Dóminus, et redúcam eos in civitátem hanc, et prœliabúntur advérsus eam, et cápient eam, et incéndent igni: et civitátes Juda dabo in solitúdinem, eo quod non sit habitátor. +Jeremías Jer 24 35 1 Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino in diébus Jóakim fílii Josíæ regis Juda, dicens: +Jeremías Jer 24 35 2 Vade ad domum Rechabitárum, et lóquere eis, et introdúces eos in domum Dómini, in unam éxedram thesaurórum, et dabis eis bíbere vinum. +Jeremías Jer 24 35 3 Et assúmpsi Jezoníam fílium Jeremíæ fílii Habsaníæ, et fratres ejus, et omnes fílios ejus, et univérsam domum Rechabitárum, +Jeremías Jer 24 35 4 et introdúxi eos in domum Dómini, ad gazophylácium filiórum Hanan fílii Jegedelíæ hóminis Dei, quod erat juxta gazophylácium príncipum, super thesáurum Maasíæ fílii Sellum, qui erat custos vestíbuli: +Jeremías Jer 24 35 5 et pósui coram fíliis domus Rechabitárum scyphos plenos vino, et cálices, et dixi ad eos: Bíbite vinum. +Jeremías Jer 24 35 6 Qui respondérunt Non bibémus vinum, quia Jónadab fílius Rechab, pater noster, præcépit nobis, dicens: Non bibétis vinum, vos et fílii vestri, usque in sempitérnum: +Jeremías Jer 24 35 7 et domum non ædificábitis, et seméntem non serétis, et víneas non plantábitis, nec habébitis: sed in tabernáculis habitábitis cunctis diébus vestris, ut vivátis diébus multis super fáciem terræ in qua vos peregrinámini. +Jeremías Jer 24 35 8 Obedívimus ergo voci Jónadab fílii Rechab, patris nostri, in ómnibus quæ præcépit nobis, ita ut non biberémus vinum cunctis diébus nostris, nos, et mulíeres nostræ, fílii, et fíliæ nostræ, +Jeremías Jer 24 35 9 et non ædificarémus domos ad habitándum: et víneam, et agrum, et seméntem non habúimus: +Jeremías Jer 24 35 10 sed habitávimus in tabernáculis, et obediéntes fúimus juxta ómnia quæ præcépit nobis Jónadab pater noster. +Jeremías Jer 24 35 11 Cum autem ascendísset Nabuchodónosor rex Babylónis ad terram nostram, díximus: Veníte, et ingrediámur Jerúsalem a fácie exércitus Chaldæórum, et a fácie exércitus Sýriæ: et mánsimus in Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 35 12 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens: b +Jeremías Jer 24 35 13 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatóribus Jerúsalem: Numquid non recipiétis disciplínam, ut obediátis verbis meis? dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 35 14 Prævaluérunt sermónes Jónadab fílii Rechab quos præcépit fíliis suis ut non bíberent vinum, et non bibérunt usque ad diem hanc, quia obediérunt præcépto patris sui: ego autem locútus sum ad vos, de mane consúrgens et loquens, et non obedístis mihi. +Jeremías Jer 24 35 15 Misíque ad vos omnes servos meos prophétas, consúrgens dilúculo mitténsque, et dicens: Convertímini unusquísque a via sua péssima, et bona fácite stúdia vestra: et nolíte sequi deos aliénos, neque colátis eos, et habitábitis in terra quam dedi vobis et pátribus vestris: et non inclinástis aurem vestram, neque audístis me. +Jeremías Jer 24 35 16 Firmavérunt ígitur fílii Jónadab fílii Rechab præcéptum patris sui quod præcéperat eis: pópulus autem iste non obedívit mihi. +Jeremías Jer 24 35 17 Idcírco haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego addúcam super Juda et super omnes habitatóres Jerúsalem univérsam afflictiónem quam locútus sum advérsum illos, eo quod locútus sum ad illos, et non audiérunt; vocávi illos, et non respondérunt mihi. +Jeremías Jer 24 35 18 Dómui autem Rechabitárum dixit Jeremías: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Pro eo quod obedístis præcépto Jónadab patris vestri, et custodístis ómnia mandáta ejus, et fecístis univérsa quæ præcépit vobis, +Jeremías Jer 24 35 19 proptérea haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Non defíciet vir de stirpe Jónadab fílii Rechab, stans in conspéctu meo cunctis diébus. +Jeremías Jer 24 36 1 Et factum est in anno quarto Jóakim fílii Josíæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremíam a Dómino, dicens: +Jeremías Jer 24 36 2 Tolle volúmen libri, et scribes in eo ómnia verba quæ locútus sum tibi advérsum Israël et Judam, et advérsum omnes gentes, a die qua locútus sum ad te ex diébus Josíæ usque ad diem hanc: +Jeremías Jer 24 36 3 si forte, audiénte domo Juda univérsa mala quæ ego cógito fácere eis, revertátur unusquísque a via sua péssima, et propítius ero iniquitáti et peccáto eórum. +Jeremías Jer 24 36 4 Vocávit ergo Jeremías Baruch fílium Neríæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremíæ omnes sermónes Dómini quos locútus est ad eum, in volúmine libri: b +Jeremías Jer 24 36 5 et præcépit Jeremías Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec váleo íngredi domum Dómini. +Jeremías Jer 24 36 6 Ingrédere ergo tu, et lege de volúmine in quo scripsísti ex ore meo verba Dómini, audiénte pópulo in domo Dómini, in die jejúnii: ínsuper et audiénte univérso Juda qui véniunt de civitátibus suis, leges eis, +Jeremías Jer 24 36 7 si forte cadat orátio eórum in conspéctu Dómini, et revertátur unusquísque a via sua péssima: quóniam magnus furor et indignátio est quam locútus est Dóminus advérsus pópulum hunc. +Jeremías Jer 24 36 8 Et fecit Baruch fílius Neríæ juxta ómnia quæ præcéperat ei Jeremías prophéta, legens ex volúmine sermónes Dómini in domo Dómini. +Jeremías Jer 24 36 9 Factum est autem in anno quinto Jóakim fílii Josíæ regis Juda, in mense nono: prædicavérunt jejúnium in conspéctu Dómini omni pópulo in Jerúsalem, et univérsæ multitúdini quæ conflúxerat de civitátibus Juda in Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 36 10 Legítque Baruch ex volúmine sermónes Jeremíæ in domo Dómini, in gazophylácio Gamaríæ fílii Saphan scribæ, in vestíbulo superióri, in intróitu portæ novæ domus Dómini, audiénte omni pópulo. +Jeremías Jer 24 36 11 Cumque audísset Michǽas fílius Gamaríæ fílii Saphan omnes sermónes Dómini ex libro, +Jeremías Jer 24 36 12 descéndit in domum regis, ad gazophylácium scribæ, et ecce ibi omnes príncipes sedébant: Elísama scriba, et Dalaías fílius Semeíæ, et Élnathan fílius Áchobor, et Gamarías fílius Saphan, et Sedecías fílius Hananíæ, et univérsi príncipes: +Jeremías Jer 24 36 13 et nuntiávit eis Michǽas ómnia verba quæ audívit, legénte Baruch ex volúmine in áuribus pópuli. +Jeremías Jer 24 36 14 Misérunt ítaque omnes príncipes ad Baruch Judi fílium Nathaníæ fílii Selemíæ fílii Chusi, dicéntes: Volúmen ex quo legísti, audiénte pópulo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch fílius Neríæ volúmen in manu sua, et venit ad eos: +Jeremías Jer 24 36 15 et dixérunt ad eum: Sede, et lege haec in áuribus nostris. Et legit Baruch in áuribus eórum. +Jeremías Jer 24 36 16 Ígitur cum audíssent ómnia verba, obstupuérunt unusquísque ad próximum suum, et dixérunt ad Baruch: Nuntiáre debémus regi omnes sermónes istos. +Jeremías Jer 24 36 17 Et interrogavérunt eum, dicéntes: Índica nobis quómodo scripsísti omnes sermónes istos ex ore ejus. +Jeremías Jer 24 36 18 Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebátur quasi legens ad me omnes sermónes istos, et ego scribébam in volúmine atraménto. +Jeremías Jer 24 36 19 Et dixérunt príncipes ad Baruch: Vade, et abscóndere, tu et Jeremías, et nemo sciat ubi sitis. +Jeremías Jer 24 36 20 Et ingréssi sunt ad regem in átrium: porro volúmen commendavérunt in gazophylácio Elísamæ scribæ, et nuntiavérunt, audiénte rege, omnes sermónes. b +Jeremías Jer 24 36 21 Misítque rex Judi ut súmeret volúmen: qui tollens illud de gazophylácio Elísamæ scribæ, legit, audiénte rege et univérsis princípibus qui stabant circa regem. +Jeremías Jer 24 36 22 Rex autem sedébat in domo hiemáli, in mense nono, et pósita erat árula coram eo plena prunis. +Jeremías Jer 24 36 23 Cumque legísset Judi tres pagéllas vel quátuor, scidit illud scalpéllo scribæ, et projécit in ignem qui erat super árulam, donec consumerétur omne volúmen igni qui erat in árula. +Jeremías Jer 24 36 24 Et non timuérunt, neque scidérunt vestiménta sua, rex et omnes servi ejus qui audiérunt univérsos sermónes istos. +Jeremías Jer 24 36 25 Verúmtamen Élnathan, et Dalaías, et Gamarías, contradixérunt regi, ne combúreret librum: et non audívit eos. +Jeremías Jer 24 36 26 Et præcépit rex Jerémiel fílio Ámelech, et Saraíæ fílio Ézriel, et Selemíæ fílio Abdeel, ut comprehénderent Baruch scribam, et Jeremíam prophétam: abscóndit autem eos Dóminus. +Jeremías Jer 24 36 27 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam, postquam combússerat rex volúmen et sermónes quos scrípserat Baruch ex ore Jeremíæ, dicens: b +Jeremías Jer 24 36 28 Rursum tolle volúmen áliud, et scribe in eo omnes sermónes prióres qui erant in primo volúmine, quod combússit Jóakim rex Juda. +Jeremías Jer 24 36 29 Et ad Jóakim regem Juda dices: Hæc dicit Dóminus: Tu combussísti volúmen illud, dicens: Quare scripsísti in eo annúntians: Festínus véniet rex Babylónis, et vastábit terram hanc, et cessáre fáciet ex illa hóminem et juméntum? +Jeremías Jer 24 36 30 Proptérea haec dicit Dóminus contra Jóakim regem Juda: Non erit ex eo qui sédeat super sólium David: et cadáver ejus projiciétur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem. +Jeremías Jer 24 36 31 Et visitábo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitátes suas: et addúcam super eos, et super habitatóres Jerúsalem, et super viros Juda, omne malum quod locútus sum ad eos, et non audiérunt. +Jeremías Jer 24 36 32 Jeremías autem tulit volúmen áliud, et dedit illud Baruch fílio Neríæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremíæ omnes sermónes libri quem combússerat Jóakim rex Juda igni: et ínsuper ádditi sunt sermónes multo plures quam ántea fúerant. b +Jeremías Jer 24 37 1 Et regnávit rex Sedecías fílius Josíæ pro Jechonía fílio Jóakim, quem constítuit regem Nabuchodónosor rex Babylónis in terra Juda: +Jeremías Jer 24 37 2 et non obedívit ipse, et servi ejus, et pópulus terræ, verbis Dómini, quæ locútus est in manu Jeremíæ prophétæ. +Jeremías Jer 24 37 3 Et misit rex Sedecías Juchal fílium Selemíæ, et Sophoníam fílium Maasíæ, sacerdótem, ad Jeremíam prophétam, dicens: Ora pro nobis Dóminum Deum nostrum. +Jeremías Jer 24 37 4a Jeremías autem líbere ambulábat in médio pópuli: non enim míserant eum in custódiam cárceris. +Jeremías Jer 24 37 4b Ígitur exércitus Pharaónis egréssus est de Ægýpto, et audiéntes Chaldǽi qui obsidébant Jerúsalem, hujuscémodi núntium, recessérunt ab Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 37 5 Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam, dicens: +Jeremías Jer 24 37 6 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Sic dicétis regi Juda, qui misit vos ad me interrogándum: Ecce exércitus Pharaónis, qui egréssus est vobis in auxílium, revertétur in terram suam in Ægýptum: +Jeremías Jer 24 37 7 et rédient Chaldǽi, et bellábunt contra civitátem hanc, et cápient eam, et succéndent eam igni. +Jeremías Jer 24 37 8 Hæc dicit Dóminus: Nolíte decípere ánimas vestras, dicéntes: Eúntes abíbunt, et recédent a nobis Chaldǽi: quia non abíbunt. +Jeremías Jer 24 37 9 Sed etsi percusséritis omnem exércitum Chaldæórum qui prœliántur advérsum vos, et derelícti fúerint ex eis áliqui vulneráti, sínguli de tentório suo consúrgent, et incéndent civitátem hanc igni. +Jeremías Jer 24 37 10 Ergo cum recessísset exércitus Chaldæórum ab Jerúsalem, propter exércitum Pharaónis, b +Jeremías Jer 24 37 11 egréssus est Jeremías de Jerúsalem ut iret in terram Bénjamin, et divíderet ibi possessiónem in conspéctu cívium. +Jeremías Jer 24 37 12 Cumque pervenísset ad portam Bénjamin, erat ibi custos portæ per vices, nómine Jerías fílius Selemíæ fílii Hananíæ: et apprehéndit Jeremíam prophétam, dicens: Ad Chaldǽos prófugis. +Jeremías Jer 24 37 13 Et respóndit Jeremías: Falsum est: non fúgio ad Chaldǽos. Et non audívit eum, sed comprehéndit Jerías Jeremíam, et addúxit eum ad príncipes: +Jeremías Jer 24 37 14 quam ob rem iráti príncipes contra Jeremíam, cæsum eum misérunt in cárcerem qui erat in domo Jónathan scribæ: ipse enim præpósitus erat super cárcerem. +Jeremías Jer 24 37 15 Ítaque ingréssus est Jeremías in domum laci et in ergástulum: et sedit ibi Jeremías diébus multis. +Jeremías Jer 24 37 16 Mittens autem Sedecías rex, tulit eum: et interrogávit eum in domo sua abscóndite, et dixit: Putásne est sermo a Dómino? Et dixit Jeremías: Est: et ait: In manus regis Babylónis tradéris. b +Jeremías Jer 24 37 17 Et dixit Jeremías ad regem Sedecíam: Quid peccávi tibi, et servis tuis, et pópulo tuo, quia misísti me in domum cárceris? +Jeremías Jer 24 37 18 ubi sunt prophétæ vestri, qui prophetábant vobis, et dicébant: Non véniet rex Babylónis super vos, et super terram hanc? +Jeremías Jer 24 37 19 Nunc ergo audi, óbsecro, dómine mi rex: váleat deprecátio mea in conspéctu tuo, et ne me remíttas in domum Jónathan scribæ, ne móriar ibi. +Jeremías Jer 24 37 20 Præcépit ergo rex Sedecías ut traderétur Jeremías in vestíbulo cárceris, et darétur ei torta panis quotídie, excépto pulménto, donec consumeréntur omnes panes de civitáte: et mansit Jeremías in vestíbulo cárceris. +Jeremías Jer 24 38 1 Audívit autem Saphatías fílius Mathan, et Gedelías fílius Phassur, et Juchal fílius Selemíæ, et Phassur fílius Melchíæ, sermónes quos Jeremías loquebátur ad omnem pópulum, dicens: +Jeremías Jer 24 38 2 Hæc dicit Dóminus: Quicúmque mánserit in civitáte hac, moriétur gládio, et fame, et peste: qui autem profúgerit ad Chaldǽos, vivet, et erit ánima ejus sospes et vivens. +Jeremías Jer 24 38 3 Hæc dicit Dóminus: Tradéndo tradétur cívitas haec in manu exércitus regis Babylónis, et cápiet eam. +Jeremías Jer 24 38 4 Et dixérunt príncipes regi: Rogámus ut occidátur homo iste: de indústria enim dissólvit manus virórum bellántium qui remansérunt in civitáte hac, et manus univérsi pópuli, loquens ad eos juxta verba haec: síquidem homo iste non quærit pacem pópulo huic, sed malum. +Jeremías Jer 24 38 5 Et dixit rex Sedecías: Ecce ipse in mánibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negáre. +Jeremías Jer 24 38 6 Tulérunt ergo Jeremíam, et projecérunt eum in lacum Melchíæ fílii Ámelech, qui erat in vestíbulo cárceris: et submisérunt Jeremíam fúnibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descéndit ítaque Jeremías in cœnum. +Jeremías Jer 24 38 7 Audívit autem Abdémelech Ǽthiops, vir eunúchus, qui erat in domo regis, quod misíssent Jeremíam in lacum. Porro rex sedébat in porta Bénjamin: b +Jeremías Jer 24 38 8 et egréssus est Abdémelech de domo regis, et locútus est ad regem, dicens: +Jeremías Jer 24 38 9 Dómine mi rex, male fecérunt viri isti ómnia quæcúmque perpetrárunt contra Jeremíam prophétam, mitténtes eum in lacum, ut moriátur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitáte. +Jeremías Jer 24 38 10 Præcépit ítaque rex Abdémelech Æthíopi, dicens: Tolle tecum hinc trigínta viros, et leva Jeremíam prophétam de lacu, ántequam moriátur. +Jeremías Jer 24 38 11 Assúmptis ergo Abdémelech secum viris, ingréssus est domum regis, quæ erat sub cellário, et tulit inde véteres pannos, et antíqua quæ computrúerant, et submísit ea ad Jeremíam in lacum per funículos. +Jeremías Jer 24 38 12 Dixítque Abdémelech Ǽthiops ad Jeremíam: Pone véteres pannos, et haec scissa et pútrida, sub cúbito mánuum tuárum, et super funes. Fecit ergo Jeremías sic, +Jeremías Jer 24 38 13 et extraxérunt Jeremíam fúnibus, et eduxérunt eum de lacu: mansit autem Jeremías in vestíbulo cárceris. +Jeremías Jer 24 38 14 Et misit rex Sedecías, et tulit ad se Jeremíam prophétam ad óstium tértium quod erat in domo Dómini: et dixit rex ad Jeremíam: Intérrogo ego te sermónem, ne abscóndas a me áliquid. b +Jeremías Jer 24 38 15 Dixit autem Jeremías ad Sedecíam: Si annuntiávero tibi, numquid non interfícies me? et si consílium dédero tibi, non me áudies. +Jeremías Jer 24 38 16 Jurávit ergo rex Sedecías Jeremíæ clam, dicens: Vivit Dóminus, qui fecit nobis ánimam hanc, si occídero te, et si tradídero te in manus virórum istórum qui quaérunt ánimam tuam. +Jeremías Jer 24 38 17 Et dixit Jeremías ad Sedecíam: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Si proféctus exíeris ad príncipes regis Babylónis, vivet ánima tua, et cívitas haec non succendétur igni: et salvus eris tu, et domus tua. +Jeremías Jer 24 38 18 Si autem non exíeris ad príncipes regis Babylónis, tradétur cívitas haec in manus Chaldæórum, et succéndent eam igni: et tu non effúgies de manu eórum. +Jeremías Jer 24 38 19 Et dixit rex Sedecías ad Jeremíam: Sollícitus sum propter Judǽos qui transfugérunt ad Chaldǽos, ne forte tradar in manus eórum, et illúdant mihi. +Jeremías Jer 24 38 20 Respóndit autem Jeremías: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Dómini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet ánima tua. +Jeremías Jer 24 38 21 Quod si nolúeris égredi, iste est sermo quem osténdit mihi Dóminus: +Jeremías Jer 24 38 22 ecce omnes mulíeres quæ remansérunt in domo regis Juda educéntur ad príncipes regis Babylónis, et ipsæ dicent: Seduxérunt te, et prævaluérunt advérsum te, viri pacífici tui: demersérunt in cœno et in lúbrico pedes tuos, et recessérunt a te. +Jeremías Jer 24 38 23 Et omnes uxóres tuæ et fílii tui educéntur ad Chaldǽos: et non effúgies manus eórum, sed in manu regis Babylónis capiéris, et civitátem hanc combúret igni. +Jeremías Jer 24 38 24 Dixit ergo Sedecías ad Jeremíam: Nullus sciat verba haec, et non moriéris. b +Jeremías Jer 24 38 25 Si autem audíerint príncipes quia locútus sum tecum, et vénerint ad te, et díxerint tibi: Índica nobis quid locútus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiémus: et quid locútus est tecum rex: +Jeremías Jer 24 38 26 dices ad eos: Prostrávi ego preces meas coram rege, ne me redúci jubéret in domum Jónathan, et ibi mórerer. +Jeremías Jer 24 38 27 Venérunt ergo omnes príncipes ad Jeremíam, et interrogavérunt eum, et locútus est eis juxta ómnia verba quæ præcéperat ei rex: et cessavérunt ab eo: nihil enim fúerat audítum. +Jeremías Jer 24 38 28 Mansit vero Jeremías in vestíbulo cárceris usque ad diem quo capta est Jerúsalem: et factum est ut caperétur Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 39 1 Anno nono Sedecíæ regis Juda, mense décimo, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, et omnis exércitus ejus, ad Jerúsalem, et obsidébant eam. +Jeremías Jer 24 39 2 Undécimo autem anno Sedecíæ, mense quarto, quinta mensis, apérta est cívitas: +Jeremías Jer 24 39 3 et ingréssi sunt omnes príncipes regis Babylónis, et sedérunt in porta média: Néregel, Seréser, Semegarnábu, Sársachim, Rábsares, Néregel, Seréser, Rebmag, et omnes réliqui príncipes regis Babylónis. +Jeremías Jer 24 39 4 Cumque vidísset eos Sedecías rex Juda, et omnes viri bellatóres, fugérunt: et egréssi sunt nocte de civitáte per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egréssi sunt ad viam desérti. +Jeremías Jer 24 39 5 Persecútus est autem eos exércitus Chaldæórum, et comprehendérunt Sedecíam in campo solitúdinis Jerichontínæ, et captum adduxérunt ad Nabuchodónosor regem Babylónis, in Réblatha, quæ est in terra Emath: et locútus est ad eum judícia. +Jeremías Jer 24 39 6 Et occídit rex Babylónis fílios Sedecíæ in Réblatha, in óculis ejus: et omnes nóbiles Juda occídit rex Babylónis. +Jeremías Jer 24 39 7 Óculos quoque Sedecíæ éruit, et vinxit eum compédibus ut ducerétur in Babylónem. +Jeremías Jer 24 39 8 Domum quoque regis et domum vulgi succendérunt Chaldǽi igni, et murum Jerúsalem subvertérunt. +Jeremías Jer 24 39 9 Et relíquias pópuli qui remánserant in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad eum, et supérfluos vulgi qui remánserant, tránstulit Nabuzárdan, magíster mílitum, in Babylónem. +Jeremías Jer 24 39 10 Et de plebe páuperum, qui nihil pénitus habébant, dimísit Nabuzárdan magíster mílitum in terra Juda, et dedit eis víneas et cistérnas in die illa. +Jeremías Jer 24 39 11 Præcéperat autem Nabuchodónosor rex Babylónis de Jeremía Nabuzárdan magístro mílitum, dicens: b +Jeremías Jer 24 39 12 Tolle illum, et pone super eum óculos tuos, nihílque ei mali fácias: sed ut volúerit, sic fácias ei. +Jeremías Jer 24 39 13 Misit ergo Nabuzárdan princeps milítiæ, et Nabusézban, et Rábsares, et Néregel, et Seréser, et Rebmag, et omnes optimátes regis Babylónis, +Jeremías Jer 24 39 14 misérunt, et tulérunt Jeremíam de vestíbulo cárceris, et tradidérunt eum Godolíæ fílio Áhicam fílii Saphan, ut intráret in domum, et habitáret in pópulo. +Jeremías Jer 24 39 15 Ad Jeremíam autem factus fúerat sermo Dómini, cum clausus esset in vestíbulo cárceris, dicens: b +Jeremías Jer 24 39 16 Vade, et dic Abdémelech Æthíopi, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego indúcam sermónes meos super civitátem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspéctu tuo in die illa. +Jeremías Jer 24 39 17 Et liberábo te in die illa, ait Dóminus, et non tradéris in manus virórum quos tu formídas: +Jeremías Jer 24 39 18 sed éruens liberábo te, et gládio non cades, sed erit tibi ánima tua in salútem, quia in me habuísti fidúciam, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 40 1 Sermo qui factus est ad Jeremíam a Dómino, postquam dimíssus est a Nabuzárdan magístro milítiæ de Rama, quando tulit eum vinctum caténis in médio ómnium qui migrábant de Jerúsalem et Juda, et ducebántur in Babylónem. +Jeremías Jer 24 40 2 Tollens ergo princeps milítiæ Jeremíam, dixit ad eum: Dóminus Deus tuus locútus est malum hoc super locum istum: +Jeremías Jer 24 40 3 et addúxit, et fecit Dóminus sicut locútus est, quia peccástis Dómino, et non audístis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic. +Jeremías Jer 24 40 4 Nunc ergo ecce solvi te hódie de caténis quæ sunt in mánibus tuis: si placet tibi ut vénias mecum in Babylónem, veni, et ponam óculos meos super te: si autem dísplicet tibi veníre mecum in Babylónem, réside: ecce omnis terra in conspéctu tuo est: quod elégeris, et quo placúerit tibi ut vadas, illuc perge: +Jeremías Jer 24 40 5 et mecum noli veníre, sed hábita apud Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan, quem præpósuit rex Babylónis civitátibus Juda: hábita ergo cum eo in médio pópuli: vel quocúmque placúerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magíster milítiæ cibária et munúscula, et dimísit eum. +Jeremías Jer 24 40 6 Venit autem Jeremías ad Godolíam fílium Áhicam in Masphath, et habitávit cum eo in médio pópuli qui relíctus fúerat in terra. +Jeremías Jer 24 40 7 Cumque audíssent omnes príncipes exércitus, qui dispérsi fúerant per regiónes, ipsi et sócii eórum, quod præfecísset rex Babylónis Godolíam fílium Áhicam terræ, et quod commendásset ei viros, et mulíeres, et párvulos, et de paupéribus terræ, qui non fúerant transláti in Babylónem, b +Jeremías Jer 24 40 8 venérunt ad Godolíam in Masphath, et Ísmahel fílius Nathaníæ, et Jóhanan et Jónathan fílii Carée, et Saréas fílius Thanéhumeth, et fílii Ophi, qui erant de Netóphathi, et Jezonías fílius Maáchathi, ipsi et viri eórum. +Jeremías Jer 24 40 9 Et jurávit eis Godolías fílius Áhicam fílii Saphan, et comítibus eórum, dicens: Nolíte timére servíre Chaldǽis: habitáte in terra, et servíte regi Babylónis, et bene erit vobis. +Jeremías Jer 24 40 10 Ecce ego hábito in Masphath, ut respóndeam præcépto Chaldæórum qui mittúntur ad nos: vos autem collígite vindémiam, et messem, et óleum, et cóndite in vasis vestris, et manéte in úrbibus vestris quas tenétis. +Jeremías Jer 24 40 11 Sed et omnes Judǽi qui erant in Moab, et in fíliis Ammon, et in Idumǽa, et in univérsis regiónibus, audíto quod dedísset rex Babylónis relíquias in Judǽa, et quod præposuísset super eos Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan, +Jeremías Jer 24 40 12 revérsi sunt, inquam, omnes Judǽi de univérsis locis ad quæ profúgerant, et venérunt in terram Juda ad Godolíam in Masphath, et collegérunt vinum et messem multam nimis. +Jeremías Jer 24 40 13 Jóhanan autem fílius Carée, et omnes príncipes exércitus qui dispérsi fúerant in regiónibus, venérunt ad Godolíam in Masphath, b +Jeremías Jer 24 40 14 et dixérunt ei: Scito quod Báalis, rex filiórum Ammon, misit Ísmahel fílium Nathaníæ percútere ánimam tuam. Et non crédidit eis Godolías fílius Áhicam. +Jeremías Jer 24 40 15 Jóhanan autem fílius Carée dixit ad Godolíam seórsum in Masphath, loquens: Ibo, et percútiam Ísmahel fílium Nathaníæ, nullo sciénte, ne interfíciat ánimam tuam, et dissipéntur omnes Judǽi qui congregáti sunt ad te, et períbunt relíquiæ Juda. +Jeremías Jer 24 40 16 Et ait Godolías fílius Áhicam ad Jóhanan fílium Carée: Noli fácere verbum hoc: falsum enim tu loquéris de Ísmahel. +Jeremías Jer 24 41 1 Et factum est in mense séptimo, venit Ísmahel fílius Nathaníæ fílii Elísama, de sémine regáli, et optimátes regis, et decem viri cum eo, ad Godolíam fílium Áhicam, in Masphath, et comedérunt ibi panes simul in Masphath. +Jeremías Jer 24 41 2 Surréxit autem Ísmahel fílius Nathaníæ, et decem viri qui cum eo erant, et percussérunt Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan gládio, et interfecérunt eum quem præfécerat rex Babylónis terræ. +Jeremías Jer 24 41 3 Omnes quoque Judǽos qui erant cum Godolía in Masphath, et Chaldǽos qui repérti sunt ibi, et viros bellatóres, percússit Ísmahel. +Jeremías Jer 24 41 4 Secúndo autem die postquam occíderat Godolíam, nullo adhuc sciénte, +Jeremías Jer 24 41 5 venérunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaría, octogínta viri, rasi barba, et scissis véstibus, et squalléntes: et múnera et thus habébant in manu, ut offérrent in domo Dómini. +Jeremías Jer 24 41 6 Egréssus ergo Ísmahel fílius Nathaníæ in occúrsum eórum de Masphath, incédens et plorans ibat: cum autem occurrísset eis, dixit ad eos: Veníte ad Godolíam fílium Áhicam. +Jeremías Jer 24 41 7 Qui cum veníssent ad médium civitátis, interfécit eos Ísmahel fílius Nathaníæ circa médium laci, ipse et viri qui erant cum eo. +Jeremías Jer 24 41 8 Decem autem viri repérti sunt inter eos, qui dixérunt ad Ísmahel: Noli occídere nos, quia habémus thesáuros in agro, fruménti, et hórdei, et ólei, et mellis: et cessávit, et non interfécit eos cum frátribus suis. +Jeremías Jer 24 41 9 Lacus autem in quem projécerat Ísmahel ómnia cadávera virórum quos percússit propter Godolíam, ipse est quem fecit rex Asa propter Báasa regem Israël: ipsum replévit Ísmahel fílius Nathaníæ occísis. +Jeremías Jer 24 41 10 Et captívas duxit Ísmahel omnes relíquias pópuli qui erant in Masphath, fílias regis, et univérsum pópulum qui remánserat in Masphath, quos commendáverat Nabuzárdan princeps milítiæ, Godolíæ fílio Áhicam: et cepit eos Ísmahel fílius Nathaníæ, et ábiit ut transíret ad fílios Ammon. b +Jeremías Jer 24 41 11 Audívit autem Jóhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, omne malum quod fécerat Ísmahel fílius Nathaníæ, +Jeremías Jer 24 41 12 et assúmptis univérsis viris, profécti sunt ut bellárent advérsum Ísmahel fílium Nathaníæ: et invenérunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gábaon. +Jeremías Jer 24 41 13 Cumque vidísset omnis pópulus qui erat cum Ísmahel Jóhanan fílium Carée, et univérsos príncipes bellatórum qui erant cum eo, lætáti sunt: +Jeremías Jer 24 41 14 et revérsus est omnis pópulus quem céperat Ísmahel, in Masphath, reversúsque ábiit ad Jóhanan fílium Carée. +Jeremías Jer 24 41 15 Ísmahel autem fílius Nathaníæ fugit cum octo viris a fácie Jóhanan, et ábiit ad fílios Ammon. +Jeremías Jer 24 41 16 Tulit ergo Jóhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, univérsas relíquias vulgi quas redúxerat ab Ísmahel fílio Nathaníæ de Masphath, postquam percússit Godolíam fílium Áhicam: fortes viros ad prœ́lium, et mulíeres, et púeros, et eunúchos, quos redúxerat de Gábaon. b +Jeremías Jer 24 41 17 Et abiérunt, et sedérunt peregrinántes in Chámaam, quæ est juxta Béthlehem, ut pérgerent, et introírent Ægýptum, +Jeremías Jer 24 41 18 a fácie Chaldæórum: timébant enim eos, quia percússerat Ísmahel fílius Nathaníæ Godolíam fílium Áhicam, quem præposúerat rex Babylónis in terra Juda. +Jeremías Jer 24 42 1 Et accessérunt omnes príncipes bellatórum, et Jóhanan fílius Carée, et Jezonías fílius Osaíæ, et réliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, +Jeremías Jer 24 42 2 dixerúntque ad Jeremíam prophétam: Cadat orátio nostra in conspéctu tuo, et ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum, pro univérsis relíquiis istis, quia derelícti sumus pauci de plúribus, sicut óculi tui nos intuéntur: +Jeremías Jer 24 42 3 et annúntiet nobis Dóminus Deus tuus viam per quam pergámus, et verbum quod faciámus. +Jeremías Jer 24 42 4 Dixit autem ad eos Jeremías prophéta: Audívi. Ecce ego oro ad Dóminum Deum vestrum secúndum verba vestra: omne verbum quodcúmque respónderit mihi indicábo vobis, nec celábo vos quidquam. +Jeremías Jer 24 42 5 Et illi dixérunt ad Jeremíam: Sit Dóminus inter nos testis veritátis et fídei, si non juxta omne verbum in quo míserit te Dóminus Deus tuus ad nos, sic faciémus: +Jeremías Jer 24 42 6 sive bonum est, sive malum, voci Dómini Dei nostri, ad quem míttimus te, obediémus, ut bene sit nobis cum audiérimus vocem Dómini Dei nostri. +Jeremías Jer 24 42 7 Cum autem compléti essent decem dies, factum est verbum Dómini ad Jeremíam, b +Jeremías Jer 24 42 8 vocavítque Jóhanan fílium Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, et univérsum pópulum, a mínimo usque ad magnum. +Jeremías Jer 24 42 9 Et dixit ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus Israël, ad quem misístis me ut prostérnerem preces vestras in conspéctu ejus: +Jeremías Jer 24 42 10 Si quiescéntes manséritis in terra hac, ædificábo vos, et non déstruam: plantábo, et non evéllam: jam enim placátus sum super malo quod feci vobis. +Jeremías Jer 24 42 11 Nolíte timére a fácie regis Babylónis, quem vos pávidi formidátis: nolíte metúere eum, dicit Dóminus, quia vobíscum sum ego ut salvos vos fáciam, et éruam de manu ejus: +Jeremías Jer 24 42 12 et dabo vobis misericórdias, et miserébor vestri, et habitáre vos fáciam in terra vestra. +Jeremías Jer 24 42 13 Si autem dixéritis vos: Non habitábimus in terra ista, nec audiémus vocem Dómini Dei nostri, b +Jeremías Jer 24 42 14 dicéntes: Nequáquam, sed ad terram Ægýpti pergémus, ubi non vidébimus bellum, et clangórem tubæ non audiémus, et famem non sustinébimus, et ibi habitábimus: +Jeremías Jer 24 42 15 propter hoc nunc audíte verbum Dómini, relíquiæ Juda: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Si posuéritis fáciem vestram ut ingrediámini Ægýptum, et intravéritis ut ibi habitétis, +Jeremías Jer 24 42 16 gládius quem vos formidátis ibi comprehéndet vos in terra Ægýpti: et fames, pro qua estis sollíciti, adhærébit vobis in Ægýpto, et ibi moriémini. +Jeremías Jer 24 42 17 Omnésque viri qui posuérunt fáciem suam ut ingrediántur Ægýptum, ut hábitent ibi, moriéntur gládio, et fame, et peste: nullus de eis remanébit, nec effúgiet a fácie mali quod ego áfferam super eos. +Jeremías Jer 24 42 18 Quia haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Sicut conflátus est furor meus et indignátio mea super habitatóres Jerúsalem, sic conflábitur indignátio mea super vos cum ingréssi fuéritis Ægýptum: et éritis in jusjurándum, et in stupórem, et in maledíctum, et in oppróbrium, et nequáquam ultra vidébitis locum istum. +Jeremías Jer 24 42 19 Verbum Dómini super vos, relíquiæ Juda: Nolíte intráre Ægýptum: sciéntes sciétis, quia obtestátus sum vos hódie, +Jeremías Jer 24 42 20 quia decepístis ánimas vestras. Vos enim misístis me ad Dóminum Deum nostrum, dicéntes: Ora pro nobis ad Dóminum Deum nostrum, et juxta ómnia quæcúmque díxerit tibi Dóminus Deus noster, sic annúntia nobis, et faciémus. +Jeremías Jer 24 42 21 Et annuntiávi vobis hódie, et non audístis vocem Dómini Dei vestri super univérsis pro quibus misit me ad vos. +Jeremías Jer 24 42 22 Nunc ergo sciéntes sciétis quia gládio, et fame, et peste moriémini in loco ad quem voluístis intráre ut habitarétis ibi. +Jeremías Jer 24 43 1 Factum est autem, cum complésset Jeremías loquens ad pópulum univérsos sermónes Dómini Dei eórum, pro quibus míserat eum Dóminus Deus eórum ad illos, ómnia verba haec, +Jeremías Jer 24 43 2 dixit Azarías fílius Osaíæ, et Jóhanan fílius Carée, et omnes viri supérbi, dicéntes ad Jeremíam: Mendácium tu loquéris: non misit te Dóminus Deus noster, dicens: Ne ingrediámini Ægýptum ut habitétis illuc. +Jeremías Jer 24 43 3 Sed Baruch fílius Neríæ íncitat te advérsum nos, ut tradat nos in manus Chaldæórum, ut interfíciat nos, et tradúci fáciat in Babylónem. +Jeremías Jer 24 43 4 Et non audívit Jóhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum, et univérsus pópulus, vocem Dómini, ut manérent in terra Juda. +Jeremías Jer 24 43 5 Sed tollens Jóhanan fílius Carée, et univérsi príncipes bellatórum, univérsos reliquiárum Juda, qui revérsi fúerant de cunctis géntibus ad quas fúerant ante dispérsi, ut habitárent in terra Juda, +Jeremías Jer 24 43 6 viros, et mulíeres, et párvulos, et fílias regis, et omnem ánimam quam relíquerat Nabuzárdan princeps milítiæ cum Godolía fílio Áhicam fílii Saphan, et Jeremíam prophétam, et Baruch fílium Neríæ: +Jeremías Jer 24 43 7 et ingréssi sunt terram Ægýpti, quia non obediérunt voci Dómini, et venérunt usque ad Taphnis. +Jeremías Jer 24 43 8 Et factus est sermo Dómini ad Jeremíam in Taphnis, dicens: b +Jeremías Jer 24 43 9 Sume lápides grandes in manu tua, et abscóndes eos in crypta quæ est sub muro laterício in porta domus Pharaónis in Taphnis, cernéntibus viris Judǽis: +Jeremías Jer 24 43 10 et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assúmam Nabuchodónosor regem Babylónis, servum meum: et ponam thronum ejus super lápides istos quos abscóndi, et státuet sólium suum super eos: +Jeremías Jer 24 43 11 veniénsque percútiet terram Ægýpti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitátem, in captivitátem, et quos in gládium, in gládium: +Jeremías Jer 24 43 12 et succéndet ignem in delúbris deórum Ægýpti, et combúret ea, et captívos ducet illos, et amiciétur terra Ægýpti sicut amicítur pastor pállio suo, et egrediétur inde in pace: +Jeremías Jer 24 43 13 et cónteret státuas domus solis quæ sunt in terra Ægýpti, et delúbra deórum Ægýpti combúret igni. +Jeremías Jer 24 44 1 Verbum quod factum est per Jeremíam ad omnes Judǽos qui habitábant in terra Ægýpti, habitántes in Mágdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatúres, dicens: +Jeremías Jer 24 44 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Vos vidístis omne malum istud quod addúxi super Jerúsalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desértæ sunt hódie, et non est in eis habitátor, +Jeremías Jer 24 44 3 propter malítiam quam fecérunt ut me ad iracúndiam provocárent, et irent ut sacrificárent, et cólerent deos aliénos quos nesciébant, et illi, et vos, et patres vestri. +Jeremías Jer 24 44 4 Et misi ad vos omnes servos meos prophétas, de nocte consúrgens, mitténsque et dicens: Nolíte fácere verbum abominatiónis hujuscémodi, quam odívi. +Jeremías Jer 24 44 5 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam, ut converteréntur a malis suis, et non sacrificárent diis aliénis. +Jeremías Jer 24 44 6 Et confláta est indignátio mea et furor meus, et succénsa est in civitátibus Juda, et in platéis Jerúsalem: et versæ sunt in solitúdinem et vastitátem secúndum diem hanc. +Jeremías Jer 24 44 7 Et nunc haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Quare vos fácitis malum grande hoc contra ánimas vestras, ut intéreat ex vobis vir et múlier, párvulus et lactens, de médio Judæ, nec relinquátur vobis quidquam resíduum: +Jeremías Jer 24 44 8 provocántes me in opéribus mánuum vestrárum, sacrificándo diis aliénis in terra Ægýpti, in quam ingréssi estis ut habitétis ibi: et dispereátis, et sitis in maledictiónem et in oppróbrium cunctis géntibus terræ? +Jeremías Jer 24 44 9 Numquid oblíti estis mala patrum vestrórum, et mala regum Juda, et mala uxórum ejus, et mala vestra, et mala uxórum vestrárum, quæ fecérunt in terra Juda, et in regiónibus Jerúsalem? b +Jeremías Jer 24 44 10 Non sunt mundáti usque ad diem hanc: et non timuérunt, et non ambulavérunt in lege Dómini, et in præcéptis meis quæ dedi coram vobis et coram pátribus vestris. +Jeremías Jer 24 44 11 Ídeo haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego ponam fáciem meam in vobis in malum: et dispérdam omnem Judam. +Jeremías Jer 24 44 12 Et assúmam relíquias Judæ, qui posuérunt fácies suas ut ingrederéntur terram Ægýpti, et habitárent ibi, et consuméntur omnes in terra Ægýpti: cadent in gládio, et in fame, et consuméntur a mínimo usque ad máximum: in gládio et in fame moriéntur, et erunt in jusjurándum, et in miráculum, et in maledictiónem, et in oppróbrium. +Jeremías Jer 24 44 13 Et visitábo super habitatóres terræ Ægýpti sicut visitávi super Jerúsalem, in gládio, et fame, et peste: +Jeremías Jer 24 44 14 et non erit qui effúgiat, et sit resíduus de relíquiis Judæórum qui vadunt ut peregrinéntur in terra Ægýpti, et revertántur in terram Juda, ad quam ipsi élevant ánimas suas ut revertántur, et hábitent ibi: non reverténtur, nisi qui fúgerint. +Jeremías Jer 24 44 15 Respondérunt autem Jeremíæ omnes viri sciéntes quod sacrificárent uxóres eórum diis aliénis, et univérsæ mulíeres quarum stabat multitúdo grandis, et omnis pópulus habitántium in terra Ægýpti in Phatúres, dicéntes: b +Jeremías Jer 24 44 16 Sermónem quem locútus es ad nos in nómine Dómini, non audiémus ex te: +Jeremías Jer 24 44 17 sed faciéntes faciémus omne verbum quod egrediétur de ore nostro, ut sacrificémus regínæ cæli, et libémus ei libámina, sicut fécimus nos et patres nostri, reges nostri et príncipes nostri, in úrbibus Juda, et in platéis Jerúsalem: et saturáti sumus pánibus, et bene nobis erat, malúmque non vídimus. +Jeremías Jer 24 44 18 Ex eo autem témpore quo cessávimus sacrificáre regínæ cæli, et libáre ei libámina, indigémus ómnibus, et gládio et fame consúmpti sumus. +Jeremías Jer 24 44 19 Quod si nos sacrificámus regínæ cæli, et libámus ei libámina, numquid sine viris nostris fécimus ei placéntas ad coléndum eam, et libándum ei libámina? +Jeremías Jer 24 44 20 Et dixit Jeremías ad omnem pópulum, advérsum viros, et advérsum mulíeres, et advérsum univérsam plebem, qui respónderant ei verbum, dicens: b +Jeremías Jer 24 44 21 Numquid non sacrifícium quod sacrificástis in civitátibus Juda, et in platéis Jerúsalem, vos et patres vestri, reges vestri, et príncipes vestri, et pópulus terræ, horum recordátus est Dóminus, et ascéndit super cor ejus? +Jeremías Jer 24 44 22 Et non póterat Dóminus ultra portáre propter malítiam studiórum vestrórum, et propter abominatiónes quas fecístis: et facta est terra vestra in desolatiónem, et in stupórem, et in maledíctum, eo quod non sit habitátor, sicut est dies haec. +Jeremías Jer 24 44 23 Proptérea quod sacrificavéritis idólis, et peccavéritis Dómino, et non audiéritis vocem Dómini, et in lege, et in præcéptis, et in testimóniis ejus non ambulavéritis, idcírco evenérunt vobis mala haec, sicut est dies haec. +Jeremías Jer 24 44 24 Dixit autem Jeremías ad omnem pópulum, et ad univérsas mulíeres: Audíte verbum Dómini, omnis Juda qui estis in terra Ægýpti. b +Jeremías Jer 24 44 25 Hæc inquit Dóminus exercítuum, Deus Israël, dicens: Vos et uxóres vestræ locúti estis ore vestro, et mánibus vestris impléstis, dicéntes: Faciámus vota nostra quæ vóvimus, ut sacrificémus regínæ cæli, et libémus ei libámina. Impléstis vota vestra, et ópere perpetrástis ea. +Jeremías Jer 24 44 26 Ídeo audíte verbum Dómini, omnis Juda qui habitátis in terra Ægýpti: Ecce ego jurávi in nómine meo magno, ait Dóminus, quia nequáquam ultra vocábitur nomen meum ex ore omnis viri Judǽi, dicéntis: Vivit Dóminus Deus, in omni terra Ægýpti. +Jeremías Jer 24 44 27 Ecce ego vigilábo super eos in malum, et non in bonum: et consuméntur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægýpti gládio et fame, donec pénitus consumántur. +Jeremías Jer 24 44 28 Et qui fúgerint gládium, reverténtur de terra Ægýpti in terram Juda viri pauci: et scient omnes relíquiæ Juda, ingrediéntium terram Ægýpti ut hábitent ibi, cujus sermo compleátur, meus an illórum. +Jeremías Jer 24 44 29 Et hoc vobis signum, ait Dóminus, quod vísitem ego super vos in loco isto, ut sciátis quia vere complebúntur sermónes mei contra vos in malum: +Jeremías Jer 24 44 30 haec dicit Dóminus: Ecce ego tradam Pharaónem Ephrée regem Ægýpti in manu inimicórum ejus, et in manu quæréntium ánimam illíus, sicut trádidi Sedecíam regem Juda in manu Nabuchodónosor regis Babylónis inimíci sui, et quæréntis ánimam ejus. +Jeremías Jer 24 45 1 Verbum quod locútus est Jeremías prophéta ad Baruch fílium Neríæ, cum scripsísset verba haec in libro ex ore Jeremíæ, anno quarto Jóakim fílii Josíæ regis Juda, dicens: +Jeremías Jer 24 45 2 Hæc dicit Dóminus Deus Israël ad te, Baruch: +Jeremías Jer 24 45 3 Dixísti: Vae mísero mihi! quóniam áddidit Dóminus dolórem dolóri meo: laborávi in gémitu meo, et réquiem non invéni. +Jeremías Jer 24 45 4 Hæc dicit Dóminus: Sic dices ad eum: Ecce quos ædificávi, ego déstruo, et quos plantávi, ego evéllo, et univérsam terram hanc: +Jeremías Jer 24 45 5 et tu quæris tibi grándia? noli quǽrere, quia ecce ego addúcam malum super omnem carnem, ait Dóminus, et dabo tibi ánimam tuam in salútem in ómnibus locis ad quæcúmque perréxeris. +Jeremías Jer 24 46 1 Quod factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam contra gentes. +Jeremías Jer 24 46 2 Ad Ægýptum, advérsum exércitum Pharaónis Néchao regis Ægýpti, qui erat juxta flúvium Euphráten in Chárcamis, quem percússit Nabuchodónosor rex Babylónis, in quarto anno Jóakim fílii Josíæ regis Juda. +Jeremías Jer 24 46 3 Præparáte scutum et clýpeum, et procédite ad bellum. b +Jeremías Jer 24 46 4 Júngite equos, et ascéndite, équites: state in gáleis, políte lánceas, indúite vos lorícis. +Jeremías Jer 24 46 5 Quid ígitur? vidi ipsos pávidos, et terga verténtes, fortes eórum cæsos: fugérunt cónciti, nec respexérunt: terror úndique, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 46 6 Non fúgiat velox, nec salvári se putet fortis: ad aquilónem juxta flumen Euphráten victi sunt, et ruérunt. +Jeremías Jer 24 46 7 Quis est iste, qui quasi flumen ascéndit, et véluti fluviórum intuméscunt gúrgites ejus? b +Jeremías Jer 24 46 8 Ægýptus flúminis instar ascéndit, et velut flúmina movebúntur fluctus ejus, et dicet: Ascéndens opériam terram: perdam civitátem, et habitatóres ejus. +Jeremías Jer 24 46 9 Ascéndite equos, et exsultáte in cúrribus, et procédant fortes, Æthiópia et Líbyes tenéntes scutum, et Lýdii arripiéntes et jaciéntes sagíttas. +Jeremías Jer 24 46 10 Dies autem ille Dómini Dei exercítuum dies ultiónis, ut sumat vindíctam de inimícis suis: devorábit gládius, et saturábitur, et inebriábitur sánguine eórum: víctima enim Dómini Dei exercítuum in terra aquilónis juxta flumen Euphráten. +Jeremías Jer 24 46 11 Ascénde in Gálaad, et tolle resínam, virgo fília Ægýpti: frustra multíplicas medicámina: sánitas non erit tibi. +Jeremías Jer 24 46 12 Audiérunt gentes ignomíniam tuam, et ululátus tuus replévit terram: quia fortis impégit in fortem, et ambo páriter concidérunt. +Jeremías Jer 24 46 13 Verbum quod locútus est Dóminus ad Jeremíam prophétam, super eo quod ventúrus esset Nabuchodónosor rex Babylónis, et percussúrus terram Ægýpti: b +Jeremías Jer 24 46 14 Annuntiáte Ægýpto, et audítum fácite in Mágdalo, et résonet in Memphis, et in Taphnis: dícite: Sta, et prǽpara te, quia devorábit gládius ea quæ per circúitum tuum sunt. +Jeremías Jer 24 46 15 Quare compútruit fortis tuus? non stetit, quóniam Dóminus subvértit eum. +Jeremías Jer 24 46 16 Multiplicávit ruéntes, cecidítque vir ad próximum suum, et dicent: Surge, et revertámur ad pópulum nostrum, et ad terram nativitátis nostræ, a fácie gládii colúmbæ. +Jeremías Jer 24 46 17 Vocáte nomen Pharaónis regis Ægýpti: tumúltum addúxit tempus. b +Jeremías Jer 24 46 18 Vivo ego, inquit Rex (Dóminus exercítuum nomen ejus), quóniam sicut Thabor in móntibus, et sicut Carmélus in mari, véniet. +Jeremías Jer 24 46 19 Vasa transmigratiónis fac tibi, habitátrix fília Ægýpti: quia Memphis in solitúdinem erit, et deserétur, et inhabitábilis erit. b +Jeremías Jer 24 46 20 Vítula élegans atque formósa Ægýptus, stimulátor ab aquilóne véniet ei. b +Jeremías Jer 24 46 21 Mercenárii quoque ejus, qui versabántur in médio ejus quasi vítuli sagináti, versi sunt, et fugérunt simul, nec stare potuérunt: quia dies interfectiónis eórum venit super eos, tempus visitatiónis eórum. +Jeremías Jer 24 46 22 Vox ejus quasi æris sonábit: quóniam cum exércitu properábunt, et cum secúribus vénient ei quasi cædéntes ligna. +Jeremías Jer 24 46 23 Succidérunt saltum ejus, ait Dóminus, qui supputári non potest: multiplicáti sunt super locústas, et non est eis númerus. +Jeremías Jer 24 46 24 Confúsa est fília Ægýpti, et trádita in manu pópuli aquilónis. +Jeremías Jer 24 46 25 Dixit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego visitábo super tumúltum Alexándriæ, et super Pharaónem, et super Ægýptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaónem, et super eos qui confídunt in eo: +Jeremías Jer 24 46 26 et dabo eos in manu quæréntium ánimam eórum, et in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu servórum ejus: et post haec habitábitur sicut diébus prístinis, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 46 27 Et tu ne tímeas, serve meus Jacob, et ne páveas, Israël: quia ecce ego salvum te fáciam de longínquo, et semen tuum de terra captivitátis tuæ: et revertétur Jacob, et requiéscet, et prosperábitur, et non erit qui extérreat eum. b +Jeremías Jer 24 46 28 Et tu noli timére, serve meus Jacob, ait Dóminus, quia tecum ego sum: quia ego consúmam cunctas gentes ad quas ejéci te, te vero non consúmam: sed castigábo te in judício, nec quasi innocénti parcam tibi. +Jeremías Jer 24 47 1 Quod factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam contra Palæstínos, ántequam percúteret Phárao Gazam. +Jeremías Jer 24 47 2 Hæc dicit Dóminus: Ecce aquæ ascéndunt ab aquilóne, et erunt quasi torrens inúndans, et opérient terram et plenitúdinem ejus, urbem et habitatóres ejus. Clamábunt hómines, et ululábunt omnes habitatóres terræ, b +Jeremías Jer 24 47 3 a strépitu pompæ armorum, et bellatórum ejus, a commotióne quadrigárum ejus, et multitúdine rotárum illíus. Non respexérunt patres fílios mánibus dissolútis, +Jeremías Jer 24 47 4 pro advéntu diéi in quo vastabúntur omnes Philísthiim, et dissipábitur Tyrus et Sidon cum ómnibus réliquis auxíliis suis: depopulátus est enim Dóminus Palæstínos, relíquias ínsulæ Cappadóciæ. +Jeremías Jer 24 47 5 Venit calvítium super Gazam; contícuit Áscalon, et relíquiæ vallis eárum: úsquequo concidéris? +Jeremías Jer 24 47 6 O mucro Dómini, úsquequo non quiésces? ingrédere in vagínam tuam, refrigeráre, et sile. +Jeremías Jer 24 47 7 Quómodo quiéscet, cum Dóminus præcéperit ei advérsus Ascalónem, et advérsus marítimas ejus regiónes, ibíque condíxerit illi? +Jeremías Jer 24 48 1 Ad Moab. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Vae super Nabo, quóniam vastáta est, et confúsa! capta est Cariáthaim, confúsa est fortis, et trémuit. +Jeremías Jer 24 48 2 Non est ultra exsultátio in Moab contra Hésebon: cogitavérunt malum: Veníte, et disperdámus eam de gente. Ergo silens conticésces, sequetúrque te gládius. +Jeremías Jer 24 48 3 Vox clamóris de Orónaim, vástitas et contrítio magna. +Jeremías Jer 24 48 4 Contríta est Moab: annuntiáte clamórem párvulis ejus. +Jeremías Jer 24 48 5 Per ascénsum enim Luith plorans ascéndet in fletu, quóniam in descénsu Orónaim hostes ululátum contritiónis audiérunt. +Jeremías Jer 24 48 6 Fúgite, salváte ánimas vestras, et éritis quasi myrícæ in desérto: +Jeremías Jer 24 48 7 pro eo enim quod habuísti fidúciam in munitiónibus tuis et in thesáuris tuis, tu quoque capiéris: et ibit Chamos in transmigratiónem, sacerdótes ejus et príncipes ejus simul. +Jeremías Jer 24 48 8 Et véniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvábitur: et períbunt valles, et dissipabúntur campéstria, quóniam dixit Dóminus: +Jeremías Jer 24 48 9 Date florem Moab, quia florens egrediétur: et civitátes ejus desértæ erunt, et inhabitábiles. +Jeremías Jer 24 48 10 Maledíctus qui facit opus Dómini fraudulénter, et maledíctus qui próhibet gládium suum a sánguine. b +Jeremías Jer 24 48 11 Fértilis fuit Moab ab adolescéntia sua, et requiévit in fǽcibus suis: nec transfúsus est de vase in vas, et in transmigratiónem non ábiit: idcírco permánsit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutátus. b +Jeremías Jer 24 48 12 Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et mittam ei ordinatóres et stratóres lagunculárum: et sternent eum, et vasa ejus exháurient, et lagúnculas eórum collídent. +Jeremías Jer 24 48 13 Et confundétur Moab a Chamos sicut confúsa est domus Israël a Bethel, in qua habébat fidúciam. +Jeremías Jer 24 48 14 Quómodo dícitis: Fortes sumus, et viri robústi ad prœliándum? +Jeremías Jer 24 48 15 Vastáta est Moab, et civitátes illíus succidérunt, et elécti júvenes ejus descendérunt in occisiónem, ait Rex: Dóminus exercítuum nomen ejus. +Jeremías Jer 24 48 16 Prope est intéritus Moab ut véniat, et malum ejus velóciter accúrret nimis. +Jeremías Jer 24 48 17 Consolámini eum, omnes qui estis in circúitu ejus: et univérsi qui scitis nomen ejus, dícite: Quómodo confrácta est virga fortis, báculus gloriósus? +Jeremías Jer 24 48 18 Descénde de glória, et sede in siti, habitátio fíliæ Dibon, quóniam vastátor Moab ascéndit ad te: dissipávit munitiónes tuas. b +Jeremías Jer 24 48 19 In via sta, et próspice, habitátio Aroër: intérroga fugiéntem, et ei qui evásit dic: Quid áccidit? +Jeremías Jer 24 48 20 Confúsus est Moab, quóniam victus est. Ululáte, et clamáte: annuntiáte in Arnon, quóniam vastáta est Moab, +Jeremías Jer 24 48 21 et judícium venit ad terram campéstrem, super Helon, et super Jasa, et super Méphaath, +Jeremías Jer 24 48 22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Debláthaim, +Jeremías Jer 24 48 23 et super Cariáthaim, et super Béthgamul, et super Béthmaon, +Jeremías Jer 24 48 24 et super Cárioth, et super Bosra, et super omnes civitátes terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. +Jeremías Jer 24 48 25 Abscíssum est cornu Moab, et bráchium ejus contrítum est, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 48 26 Inebriáte eum, quóniam contra Dóminum eréctus est: et allídet manum Moab in vómitu suo, et erit in derísum étiam ipse. +Jeremías Jer 24 48 27 Fuit enim in derísum tibi Israël: quasi inter fures reperísses eum: propter verba ergo tua quæ advérsum illum locútus es, captívus ducéris. +Jeremías Jer 24 48 28 Relínquite civitátes, et habitáte in petra, habitatóres Moab: et estóte quasi colúmba nidíficans in summo ore foráminis. +Jeremías Jer 24 48 29 Audívimus supérbiam Moab: supérbus est valde: sublimitátem ejus, et arrogántiam, et supérbiam, et altitúdinem cordis ejus. b +Jeremías Jer 24 48 30 Ego scio, ait Dóminus, jactántiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod póterat conáta sit fácere. +Jeremías Jer 24 48 31 Ídeo super Moab ejulábo, et ad Moab univérsam clamábo, ad viros muri fíctilis lamentántes: +Jeremías Jer 24 48 32 de planctu Jazer plorábo tibi, vínea Sábama. Propágines tuæ transiérunt mare; usque ad mare Jazer pervenérunt: super messem tuam et vindémiam tuam prædo írruit. +Jeremías Jer 24 48 33 Abláta est lætítia et exsultátio de Carmélo et de terra Moab, et vinum de torculáribus sústuli: nequáquam calcátor uvæ sólitum celéuma cantábit. +Jeremías Jer 24 48 34 De clamóre Hésebon usque Eleále et Jasa, dedérunt vocem suam; a Segor usque ad Orónaim, vítula conternánte: aquæ quoque Nemrim péssimæ erunt. +Jeremías Jer 24 48 35 Et áuferam de Moab, ait Dóminus, offeréntem in excélsis, et sacrificántem diis ejus. +Jeremías Jer 24 48 36 Proptérea cor meum ad Moab quasi tíbiæ resonábit, et cor meum ad viros muri fíctilis dabit sónitum tibiárum: quia plus fecit quam pótuit, idcírco periérunt. +Jeremías Jer 24 48 37 Omne enim caput calvítium, et omnis barba rasa erit: in cunctis mánibus colligátio, et super omne dorsum cilícium: +Jeremías Jer 24 48 38 super ómnia tecta Moab, et in platéis ejus, omnis planctus: quóniam contrívi Moab sicut vas inútile, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 48 39 Quómodo victa est, et ululavérunt? quómodo dejécit cervícem Moab, et confúsus est? erítque Moab in derísum, et in exémplum ómnibus in circúitu suo. b +Jeremías Jer 24 48 40 Hæc dicit Dóminus: Ecce quasi áquila volábit, et exténdet alas suas ad Moab. +Jeremías Jer 24 48 41 Capta est Cárioth, et munitiónes comprehénsæ sunt: et erit cor fórtium Moab in die illa sicut cor mulíeris parturiéntis, +Jeremías Jer 24 48 42 et cessábit Moab esse pópulus, quóniam contra Dóminum gloriátus est. +Jeremías Jer 24 48 43 Pavor, et fóvea, et láqueus super te, o habitátor Moab, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 48 44 Qui fúgerit a fácie pavóris cadet in fóveam, et qui conscénderit de fóvea capiétur láqueo: addúcam enim super Moab annum visitatiónis eórum, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 48 45 In umbra Hésebon stetérunt de láqueo fugiéntes, quia ignis egréssus est de Hésebon, et flamma de médio Seon: et devorábit partem Moab, et vérticem filiórum tumúltus. +Jeremías Jer 24 48 46 Vae tibi, Moab: periísti, pópule Chamos, quia comprehénsi sunt fílii tui et fíliæ tuæ in captivitátem. +Jeremías Jer 24 48 47a Et convértam captivitátem Moab in novíssimis diébus, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 48 47b Hucúsque judícia Moab. +Jeremías Jer 24 49 1 Ad fílios Ammon. Hæc dicit Dóminus: Numquid non fílii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur ígitur hæreditáte possédit Melchom Gad, et pópulus ejus in úrbibus ejus habitávit? +Jeremías Jer 24 49 2 Ídeo ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et audítum fáciam super Rabbath filiórum Ammon frémitum prœ́lii, et erit in tumúltum dissipáta, filiǽque ejus igni succendéntur, et possidébit Israël possessóres suos, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 49 3 Úlula, Hésebon, quóniam vastáta est Hai; clamáte, fíliæ Rabbath: accíngite vos cilíciis, plángite et circuíte per sepes, quóniam Melchom in transmigratiónem ducétur, sacerdótes ejus et príncipes ejus simul. +Jeremías Jer 24 49 4 Quid gloriáris in vállibus? deflúxit vallis tua, fília delicáta, quæ confidébas in thesáuris tuis, et dicébas: Quis véniet ad me? +Jeremías Jer 24 49 5 Ecce ego indúcam super te terrórem, ait Dóminus Deus exercítuum, ab ómnibus qui sunt in circúitu tuo: et dispergémini sínguli a conspéctu vestro, nec erit qui cóngreget fugiéntes. +Jeremías Jer 24 49 6 Et post haec revérti fáciam captívos filiórum Ammon, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 49 7 Ad Idumǽam. Hæc dicit Dóminus exercítuum: Numquid non ultra est sapiéntia in Theman? périit consílium a fíliis; inútilis facta est sapiéntia eórum. b +Jeremías Jer 24 49 8 Fúgite, et terga vértite; descéndite in voráginem, habitatóres Dedan: quóniam perditiónem Esau addúxi super eum, tempus visitatiónis ejus. +Jeremías Jer 24 49 9 Si vindemiatóres veníssent super te, non reliquíssent racémum: si fures in nocte rapuíssent quod suffíceret sibi. +Jeremías Jer 24 49 10 Ego vero discoopérui Esau: revelávi abscóndita ejus, et celári non póterit: vastátum est semen ejus, et fratres ejus, et vicíni ejus, et non erit. +Jeremías Jer 24 49 11 Relínque pupíllos tuos: ego fáciam eos vívere: et víduæ tuæ in me sperábunt. +Jeremías Jer 24 49 12 Quia haec dicit Dóminus: Ecce quibus non erat judícium ut bíberent cálicem, bibéntes bibent: et tu, quasi ínnocens relinquéris? non eris ínnocens, sed bibens bibes. +Jeremías Jer 24 49 13 Quia per memetípsum jurávi, dicit Dóminus, quod in solitúdinem, et in oppróbrium, et in desértum, et in maledictiónem erit Bosra, et omnes civitátes ejus erunt in solitúdines sempitérnas. +Jeremías Jer 24 49 14 Audítum audívi a Dómino, et legátus ad gentes missus est: Congregámini, et veníte contra eam, et consurgámus in prœ́lium. b +Jeremías Jer 24 49 15 Ecce enim párvulum dedi te in géntibus, contemptíbilem inter hómines. +Jeremías Jer 24 49 16 Arrogántia tua decépit te, et supérbia cordis tui, qui hábitas in cavérnis petræ, et apprehéndere níteris altitúdinem collis: cum exaltáveris quasi áquila nidum tuum, inde détraham te, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 49 17 Et erit Idumǽa desérta: omnis qui transíbit per eam stupébit, et sibilábit super omnes plagas ejus. +Jeremías Jer 24 49 18 Sicut subvérsa est Sódoma et Gomórrha, et vicínæ ejus, ait Dóminus: non habitábit ibi vir, et non íncolet eam fílius hóminis. +Jeremías Jer 24 49 19 Ecce quasi leo ascéndet de supérbia Jordánis ad pulchritúdinem robústam, quia súbito cúrrere fáciam eum ad illam. Et quis erit eléctus, quem præpónam ei? quis enim símilis mei? et quis sustinébit me? et quis est iste pastor, qui resístat vúltui meo? +Jeremías Jer 24 49 20 Proptérea audíte consílium Dómini quod íniit de Edom, et cogitatiónes ejus quas cogitávit de habitatóribus Theman: si non dejécerint eos párvuli gregis, nisi dissipáverint cum eis habitáculum eórum. +Jeremías Jer 24 49 21 A voce ruínæ eórum commóta est terra; clamor in mari Rubro audítus est vocis ejus. +Jeremías Jer 24 49 22 Ecce quasi áquila ascéndet, et avolábit, et expándet alas suas super Bosran: et erit cor fórtium Idumǽæ in die illa quasi cor mulíeris parturiéntis. +Jeremías Jer 24 49 23 Ad Damáscum. Confúsa est Emath et Arphad, quia audítum péssimum audiérunt: turbáti sunt in mari; prae sollicitúdine quiéscere non pótuit. b +Jeremías Jer 24 49 24 Dissolúta est Damáscus, versa est in fugam: tremor apprehéndit eam, angústia et dolóres tenuérunt eam quasi parturiéntem. +Jeremías Jer 24 49 25 Quómodo dereliquérunt civitátem laudábilem, urbem lætítiæ? +Jeremías Jer 24 49 26 Ídeo cadent júvenes ejus in platéis ejus, et omnes viri prœ́lii conticéscent in die illa, ait Dóminus exercítuum. +Jeremías Jer 24 49 27 Et succéndam ignem in muro Damásci, et devorábit mœ́nia Bénadad. +Jeremías Jer 24 49 28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percússit Nabuchodónosor rex Babylónis. Hæc dicit Dóminus: Súrgite, et ascéndite ad Cedar, et vastáte fílios oriéntis. b +Jeremías Jer 24 49 29 Tabernácula eórum, et greges eórum cápient: pelles eórum, et ómnia vasa eórum, et camélos eórum tollent sibi, et vocábunt super eos formídinem in circúitu. +Jeremías Jer 24 49 30 Fúgite, abíte veheménter, in voragínibus sedéte, qui habitátis Asor, ait Dóminus: íniit enim contra vos Nabuchodónosor rex Babylónis consílium, et cogitávit advérsum vos cogitatiónes. +Jeremías Jer 24 49 31 Consúrgite, et ascéndite ad gentem quiétam, et habitántem confidénter, ait Dóminus: non óstia, nec vectes eis: soli hábitant. b +Jeremías Jer 24 49 32 Et erunt caméli eórum in direptiónem, et multitúdo jumentórum in prædam: et dispérgam eos in omnem ventum, qui sunt attónsi in comam, et ex omni confínio eórum addúcam intéritum super eos, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 49 33 Et erit Asor in habitáculum dracónum, desérta usque in ætérnum: non manébit ibi vir, nec íncolet eam fílius hóminis. +Jeremías Jer 24 49 34 Quod facum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam advérsus Ælam, in princípio regni Sedecíæ regis Juda, dicens: b +Jeremías Jer 24 49 35 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego confríngam arcum Ælam, et summam fortitúdinem eórum: +Jeremías Jer 24 49 36 et indúcam super Ælam quátuor ventos a quátuor plagis cæli, et ventilábo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non pervéniant prófugi Ælam. +Jeremías Jer 24 49 37 Et pavére fáciam Ælam coram inimícis suis, et in conspéctu quæréntium ánimam eórum: et addúcam super eos malum, iram furóris mei, dicit Dóminus, et mittam post eos gládium donec consúmam eos. +Jeremías Jer 24 49 38 Et ponam sólium meum in Ælam, et perdam inde reges et príncipes, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 49 39 In novíssimis autem diébus revérti fáciam captívos Ælam, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 50 1 Verbum quod locútus est Dóminus de Babylóne et de terra Chaldæórum, in manu Jeremíæ prophétæ. +Jeremías Jer 24 50 2 Annuntiáte in géntibus, et audítum fácite: leváte signum, prædicáte, et nolíte celáre: dícite: Capta est Bábylon, confúsus est Bel, victus est Mérodach, confúsa sunt sculptília ejus, superáta sunt idóla eórum. b +Jeremías Jer 24 50 3 Quóniam ascéndit contra eam gens ab aquilóne, quæ ponet terram ejus in solitúdinem, et non erit qui hábitet in ea ab hómine usque ad pecus: et moti sunt, et abiérunt. +Jeremías Jer 24 50 4 In diébus illis, et in témpore illo, ait Dóminus, vénient fílii Israël ipsi et fílii Juda simul: ambulántes et flentes properábunt, et Dóminum Deum suum quærent: b +Jeremías Jer 24 50 5 in Sion interrogábunt viam, huc fácies eórum: vénient, et apponéntur ad Dóminum fœ́dere sempitérno, quod nulla oblivióne delébitur. +Jeremías Jer 24 50 6 Grex pérditus factus est pópulus meus: pastóres eórum seduxérunt eos, fecerúntque vagári in móntibus: de monte in collem transiérunt; oblíti sunt cubílis sui. +Jeremías Jer 24 50 7 Omnes qui invenérunt comedérunt eos, et hostes eórum dixérunt: Non peccávimus: pro eo quod peccavérunt Dómino decóri justítiæ, et exspectatióni patrum eórum Dómino. +Jeremías Jer 24 50 8 Recédite de médio Babylónis, et de terra Chaldæórum egredímini, et estóte quasi hædi ante gregem. b +Jeremías Jer 24 50 9 Quóniam ecce ego súscito, et addúcam in Babylónem congregatiónem géntium magnárum de terra aquilónis, et præparabúntur advérsus eam, et inde capiétur: sagítta ejus quasi viri fortis interfectóris: non revertétur vácua. +Jeremías Jer 24 50 10 Et erit Chaldǽa in prædam: omnes vastántes eam replebúntur, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 50 11 Quóniam exsultátis, et magna loquímini, diripiéntes hæreditátem meam: quóniam effúsi estis sicut vítuli super herbam, et mugístis sicut táuri: +Jeremías Jer 24 50 12 confúsa est mater vestra nimis, et adæquáta púlveri, quæ génuit vos: ecce novíssima erit in géntibus, desérta, ínvia, et arens. +Jeremías Jer 24 50 13 Ab ira Dómini non habitábitur, sed redigétur tota in solitúdinem: omnis qui transíbit per Babylónem stupébit, et sibilábit super univérsis plagis ejus. +Jeremías Jer 24 50 14 Præparámini contra Babylónem per circúitum, omnes qui ténditis arcum: debelláte eam, non parcátis jáculis, quia Dómino peccávit. +Jeremías Jer 24 50 15 Clamáte advérsus eam, ubíque dedit manum: cecidérunt fundaménta ejus, destrúcti sunt muri ejus, quóniam últio Dómini est: ultiónem accípite de ea: sicut fecit, fácite ei. +Jeremías Jer 24 50 16 Dispérdite satórem de Babylóne, et tenéntem falcem in témpore messis: a fácie gládii colúmbæ unusquísque ad pópulum suum convertétur, et sínguli ad terram suam fúgient. +Jeremías Jer 24 50 17 Grex dispérsus Israël: leónes ejecérunt eum. Primus comédit eum rex Assur: iste novíssimus exossávit eum Nabuchodónosor rex Babylónis. b +Jeremías Jer 24 50 18 Proptérea haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego visitábo regem Babylónis et terram ejus, sicut visitávi regem Assur: +Jeremías Jer 24 50 19 et redúcam Israël ad habitáculum suum: et pascétur Carmélum et Basan, et in monte Éphraim et Gálaad saturábitur ánima ejus. +Jeremías Jer 24 50 20 In diébus illis, et in témpore illo, ait Dóminus, quærétur iníquitas Israël, et non erit, et peccátum Juda, et non inveniétur: quóniam propítius ero eis quos relíquero. +Jeremías Jer 24 50 21 Super terram dominántium ascénde, et super habitatóres ejus vísita: díssipa, et intérfice quæ post eos sunt, ait Dóminus, et fac juxta ómnia quæ præcépi tibi. b +Jeremías Jer 24 50 22 Vox belli in terra, et contrítio magna. +Jeremías Jer 24 50 23 Quómodo confráctus est et contrítus málleus univérsæ terræ? quómodo versa est in desértum Bábylon in géntibus? +Jeremías Jer 24 50 24 Illaqueávi te, et capta es, Bábylon, et nesciébas: invénta es et apprehénsa, quóniam Dóminum provocásti. +Jeremías Jer 24 50 25 Apéruit Dóminus thesáurum suum, et prótulit vasa iræ suæ, quóniam opus est Dómino Deo exercítuum, in terra Chaldæórum. +Jeremías Jer 24 50 26 Veníte ad eam ab extrémis fínibus; aperíte ut éxeant qui concúlcent eam: tóllite de via lápides, et redígite in acérvos: et interfícite eam, nec sit quidquam réliquum. +Jeremías Jer 24 50 27 Dissipáte univérsos fortes ejus: descéndant in occisiónem: vae eis, quia venit dies eórum, tempus visitatiónis eórum! +Jeremías Jer 24 50 28 Vox fugiéntium, et eórum qui evasérunt de terra Babylónis, ut annúntient in Sion ultiónem Dómini Dei nostri, ultiónem templi ejus. b +Jeremías Jer 24 50 29 Annuntiáte in Babylónem plúrimis, ómnibus qui tendunt arcum: consístite advérsus eam per gyrum, et nullus evádat: réddite ei secúndum opus suum: juxta ómnia quæ fecit, fácite illi, quia contra Dóminum erécta est, advérsum Sanctum Israël. b +Jeremías Jer 24 50 30 Idcírco cadent júvenes ejus in platéis ejus, et omnes viri bellatóres ejus conticéscent in die illa, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 50 31 Ecce ego ad te, supérbe! dicit Dóminus Deus exercítuum: quia venit dies tuus, tempus visitatiónis tuæ. +Jeremías Jer 24 50 32 Et cadet supérbus, et córruet, et non erit qui súscitet eum: et succéndam ignem in úrbibus ejus, et devorábit ómnia in circúitu ejus. +Jeremías Jer 24 50 33 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Calúmniam sústinent fílii Israël, et fílii Juda simul: omnes qui cepérunt eos, tenent: nolunt dimíttere eos. b +Jeremías Jer 24 50 34 Redémptor eórum fortis, Dóminus exercítuum nomen ejus: judício deféndet causam eórum, ut extérreat terram, et commóveat habitatóres Babylónis. +Jeremías Jer 24 50 35 Gládius ad Chaldǽos, ait Dóminus, et ad habitatóres Babylónis, et ad príncipes, et ad sapiéntes ejus. +Jeremías Jer 24 50 36 Gládius ad divínos ejus, qui stulti erunt: gládius ad fortes illíus, qui timébunt. +Jeremías Jer 24 50 37 Gládius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in médio ejus: et erunt quasi mulíeres: gládius ad thesáuros ejus, qui diripiéntur. +Jeremías Jer 24 50 38 Síccitas super aquas ejus erit, et aréscent, quia terra sculptílium est, et in porténtis gloriántur. +Jeremías Jer 24 50 39 Proptérea habitábunt dracónes cum faunis ficáriis, et habitábunt in ea struthiónes: et non inhabitábitur ultra usque in sempitérnum, nec exstruétur usque ad generatiónem et generatiónem. +Jeremías Jer 24 50 40 Sicut subvértit Dóminus Sódomam et Gomórrham, et vicínas ejus, ait Dóminus, non habitábit ibi vir, et non íncolet eam fílius hóminis. +Jeremías Jer 24 50 41 Ecce pópulus venit ab aquilóne, et gens magna, et reges multi consúrgent a fínibus terræ. b +Jeremías Jer 24 50 42 Arcum et scutum apprehéndent: crudéles sunt, et immisericórdes: vox eórum quasi mare sonábit, et super equos ascéndent, sicut vir parátus ad prœ́lium contra te, fília Bábylon. +Jeremías Jer 24 50 43 Audívit rex Babylónis famam eórum, et dissolútæ sunt manus ejus: angústia apprehéndit eum, dolor quasi parturiéntem. +Jeremías Jer 24 50 44 Ecce quasi leo ascéndet, de supérbia Jordánis ad pulchritúdinem robústam, quia súbito cúrrere fáciam eum ad illam. Et quis erit eléctus, quem præpónam ei? quis est enim símilis mei? et quis sustinébit me? et quis est iste pastor, qui resístat vúltui meo? +Jeremías Jer 24 50 45 Proptérea audíte consílium Dómini quod mente concépit advérsum Babylónem, et cogitatiónes ejus quas cogitávit super terram Chaldæórum: nisi detráxerint eos párvuli gregum, nisi dissipátum fúerit cum ipsis habitáculum eórum. +Jeremías Jer 24 50 46 A voce captivitátis Babylónis commóta est terra, et clamor inter gentes audítus est. +Jeremías Jer 24 51 1 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super Babylónem et super habitatóres ejus, qui cor suum levavérunt contra me, quasi ventum pestiléntem: +Jeremías Jer 24 51 2 et mittam in Babylónem ventilatóres, et ventilábunt eam et demoliéntur terram ejus, quóniam venérunt super eam úndique in die afflictiónis ejus. +Jeremías Jer 24 51 3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascéndat loricátus: nolíte párcere juvénibus ejus; interfícite omnem milítiam ejus. +Jeremías Jer 24 51 4 Et cadent interfécti in terra Chaldæórum, et vulneráti in regiónibus ejus. +Jeremías Jer 24 51 5 Quóniam non fuit viduátus Israël et Juda a Deo suo, Dómino exercítuum, terra autem eórum repléta est delícto a Sancto Israël. +Jeremías Jer 24 51 6 Fúgite de médio Babylónis, et salvet unusquísque ánimam suam: nolíte tacére super iniquitátem ejus, quóniam tempus ultiónis est a Dómino: vicissitúdinem ipse retríbuet ei. +Jeremías Jer 24 51 7 Calix áureus Bábylon in manu Dómini, inébrians omnem terram: de vino ejus bibérunt gentes, et ídeo commótæ sunt. +Jeremías Jer 24 51 8 Súbito cécidit Bábylon, et contríta est. Ululáte super eam: tóllite resínam ad dolórem ejus, si forte sanétur. +Jeremías Jer 24 51 9 Curávimus Babylónem, et non est sanáta: derelinquámus eam, et eámus unusquísque in terram suam: quóniam pervénit usque ad cælos judícium ejus, et elevátum est usque ad nubes. +Jeremías Jer 24 51 10 Prótulit Dóminus justítias nostras: veníte, et narrémus in Sion opus Dómini Dei nostri. +Jeremías Jer 24 51 11 Acúite sagíttas, impléte pháretras: suscitávit Dóminus spíritum regum Medórum: et contra Babylónem mens ejus est ut perdat eam, quóniam últio Dómini est, últio templi sui. b +Jeremías Jer 24 51 12 Super muros Babylónis leváte signum, augéte custódiam, leváte custódes, præparáte insídias: quia cogitávit Dóminus, et fecit quæcúmque locútus est contra habitatóres Babylónis. +Jeremías Jer 24 51 13 Quæ hábitas super aquas multas, lócuples in thesáuris: venit finis tuus, pedális præcisiónis tuæ. +Jeremías Jer 24 51 14 Jurávit Dóminus exercítuum per ánimam suam: Quóniam replébo te homínibus quasi brucho, et super te celéuma cantábitur. +Jeremías Jer 24 51 15 Qui fecit terram in fortitúdine sua, præparávit orbem in sapiéntia sua, et prudéntia sua exténdit cælos. b +Jeremías Jer 24 51 16 Dante eo vocem, multiplicántur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit, et prodúxit ventum de thesáuris suis. +Jeremías Jer 24 51 17 Stultus factus est omnis homo a sciéntia; confúsus est omnis conflátor in scúlptili: quia mendax est conflátio eórum, nec est spíritus in eis. +Jeremías Jer 24 51 18 Vana sunt ópera, et risu digna: in témpore visitatiónis suæ períbunt. +Jeremías Jer 24 51 19 Non sicut haec, pars Jacob, quia qui fecit ómnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditátis ejus: Dóminus exercítuum nomen ejus. +Jeremías Jer 24 51 20 Collídis tu mihi vasa belli: et ego collídam in te gentes, et dispérdam in te regna: b +Jeremías Jer 24 51 21 et collídam in te equum et équitem ejus: et collídam in te currum et ascensórem ejus: +Jeremías Jer 24 51 22 et collídam in te virum et mulíerem: et collídam in te senem et púerum: et collídam in te júvenem et vírginem: +Jeremías Jer 24 51 23 et collídam in te pastórem et gregem ejus: et collídam in te agrícolam et jugáles ejus: et collídam in te duces et magistrátus: +Jeremías Jer 24 51 24 et reddam Babylóni, et cunctis habitatóribus Chaldǽæ, omne malum suum quod fecérunt in Sion, in óculis vestris, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 51 25 Ecce ego ad te, mons péstifer, ait Dóminus, qui corrúmpis univérsam terram: et exténdam manum meam super te, et evólvam te de petris, et dabo te in montem combustiónis: +Jeremías Jer 24 51 26 et non tollent de te lápidem in ángulum, et lápidem in fundaménta: sed pérditus in ætérnum eris, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 51 27 Leváte signum in terra, clángite búccina in géntibus, sanctificáte super eam gentes, annuntiáte contra illam régibus Árarat, Menni, et Áscenez: numeráte contra eam Taphsar, addúcite equum quasi bruchum aculeátum. b +Jeremías Jer 24 51 28 Sanctificáte contra eam gentes, reges Médiæ, duces ejus, et univérsos magistrátus ejus, cunctámque terram potestátis ejus. +Jeremías Jer 24 51 29 Et commovébitur terra et conturbábitur, quia evigilábit contra Babylónem cogitátio Dómini, ut ponat terram Babylónis desértam et inhabitábilem. +Jeremías Jer 24 51 30 Cessavérunt fortes Babylónis a prœ́lio; habitavérunt in præsídiis: devorátum est robur eórum, et facti sunt quasi mulíeres: incénsa sunt tabernácula ejus, contríti sunt vectes ejus. +Jeremías Jer 24 51 31 Currens óbviam currénti véniet, et núntius óbvius nuntiánti, ut annúntiet regi Babylónis quia capta est cívitas ejus a summo usque ad summum. +Jeremías Jer 24 51 32 Et vada præoccupáta sunt, et palúdes incénsæ sunt igni, et viri bellatóres conturbáti sunt. +Jeremías Jer 24 51 33 Quia haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Fília Babylónis quasi área, tempus tritúræ ejus: adhuc módicum, et véniet tempus messiónis ejus. +Jeremías Jer 24 51 34 Comédit me, devorávit me Nabuchodónosor rex Babylónis: réddidit me quasi vas ináne, absórbuit me quasi draco, replévit ventrem suum teneritúdine mea, et ejécit me. b +Jeremías Jer 24 51 35 Iníquitas advérsum me et caro mea super Babylónem, dicit habitátio Sion: et sanguis meus super habitatóres Chaldǽæ, dicit Jerúsalem. +Jeremías Jer 24 51 36 Proptérea haec dicit Dóminus: Ecce ego judicábo causam tuam, et ulcíscar ultiónem tuam: et desértum fáciam mare ejus, et siccábo venam ejus. +Jeremías Jer 24 51 37 Et erit Bábylon in túmulos, habitátio dracónum, stupor et síbilus, eo quod non sit habitátor. +Jeremías Jer 24 51 38 Simul ut leónes rúgient; excútient comas véluti cátuli leónum. +Jeremías Jer 24 51 39 In calóre eórum ponam potus eórum, et inebriábo eos ut sopiántur, et dórmiant somnum sempitérnum, et non consúrgant, dicit Dóminus. +Jeremías Jer 24 51 40 Dedúcam eos quasi agnos ad víctimam, et quasi aríetes cum hædis. +Jeremías Jer 24 51 41 Quómodo capta est Sesach, et comprehénsa est ínclyta univérsæ terræ! quómodo facta est in stupórem Bábylon inter gentes! +Jeremías Jer 24 51 42 Ascéndit super Babylónem mare: multitúdine flúctuum ejus opérta est. +Jeremías Jer 24 51 43 Factæ sunt civitátes ejus in stupórem, terra inhabitábilis et desérta, terra in qua nullus hábitet, nec tránseat per eam fílius hóminis. +Jeremías Jer 24 51 44 Et visitábo super Bel in Babylóne, et ejíciam quod absorbúerat de ore ejus: et non cónfluent ad eum ultra gentes, síquidem et murus Babylónis córruet. +Jeremías Jer 24 51 45 Egredímini de médio ejus, pópulus meus, ut salvet unusquísque ánimam suam ab ira furóris Dómini, b +Jeremías Jer 24 51 46 et ne forte molléscat cor vestrum, et timeátis audítum qui audiétur in terra: et véniet in anno audítio, et post hunc annum audítio, et iníquitas in terra, et dominátor super dominatórem. +Jeremías Jer 24 51 47 Proptérea ecce dies véniunt, et visitábo super sculptília Babylónis, et omnis terra ejus confundétur, et univérsi interfécti ejus cadent in médio ejus. b +Jeremías Jer 24 51 48 Et laudábunt super Babylónem cæli et terra, et ómnia quæ in eis sunt: quia ab aquilóne vénient ei prædónes, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 51 49 Et quómodo fecit Bábylon, ut cáderent occísi in Israël, sic de Babylóne cadent occísi in univérsa terra. +Jeremías Jer 24 51 50 Qui fugístis gládium, veníte, nolíte stare: recordámini procul Dómini, et Jerúsalem ascéndat super cor vestrum. +Jeremías Jer 24 51 51 Confúsi sumus, quóniam audívimus oppróbrium: opéruit ignomínia fácies nostras, quia venérunt aliéni super sanctificatiónem domus Dómini. b +Jeremías Jer 24 51 52 Proptérea ecce dies véniunt, ait Dóminus, et visitábo super sculptília ejus, et in omni terra ejus múgiet vulnerátus. b +Jeremías Jer 24 51 53 Si ascénderit Bábylon in cælum, et firmáverit in excélso robur suum, a me vénient vastatóres ejus, ait Dóminus. +Jeremías Jer 24 51 54 Vox clamóris de Babylóne, et contrítio magna de terra Chaldæórum: +Jeremías Jer 24 51 55 quóniam vastávit Dóminus Babylónem, et pérdidit ex ea vocem magnam: et sonábunt fluctus eórum quasi aquæ multæ; dedit sónitum vox eórum: +Jeremías Jer 24 51 56 quia venit super eam, id est super Babylónem, prædo, et apprehénsi sunt fortes ejus, et emárcuit arcus eórum, quia fortis ultor Dóminus reddens retríbuet. +Jeremías Jer 24 51 57 Et inebriábo príncipes ejus, et sapiéntes ejus, et duces ejus, et magistrátus ejus, et fortes ejus: et dórmient somnum sempitérnum, et non expergiscéntur, ait Rex (Dóminus exercítuum nomen ejus). +Jeremías Jer 24 51 58 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Murus Babylónis ille latíssimus suffossióne suffodiétur, et portæ ejus excélsæ igni comburéntur, et labóres populórum ad níhilum, et géntium in ignem erunt, et disperíbunt. b +Jeremías Jer 24 51 59 Verbum quod præcépit Jeremías prophéta Saraíæ fílio Neríæ fílii Maasíæ, cum pérgeret cum Sedecía rege in Babylónem, in anno quarto regni ejus: Saraías autem erat princeps prophetíæ. b +Jeremías Jer 24 51 60 Et scripsit Jeremías omne malum quod ventúrum erat super Babylónem, in libro uno: ómnia verba haec quæ scripta sunt contra Babylónem. +Jeremías Jer 24 51 61 Et dixit Jeremías ad Saraíam: Cum véneris in Babylónem, et víderis, et légeris ómnia verba haec, +Jeremías Jer 24 51 62 dices: Dómine, tu locútus es contra locum istum, ut dispérderes eum, ne sit qui in eo hábitet, ab hómine usque ad pecus, et ut sit perpétua solitúdo. +Jeremías Jer 24 51 63 Cumque compléveris légere librum istum, ligábis ad eum lápidem, et projícies illum in médium Euphráten, +Jeremías Jer 24 51 64 et dices: Sic submergétur Bábylon, et non consúrget a fácie afflictiónis quam ego addúco super eam, et dissolvétur. Hucúsque verba Jeremíæ. +Jeremías Jer 24 52 1 Fílius vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem. Et nomen matris ejus Amítal fília Jeremíæ de Lobna. +Jeremías Jer 24 52 2 Et fecit malum in óculis Dómini, juxta ómnia quæ fécerat Jóakim, +Jeremías Jer 24 52 3 quóniam furor Dómini erat in Jerúsalem et in Juda, úsquequo projíceret eos a fácie sua: et recéssit Sedecías a rege Babylónis. +Jeremías Jer 24 52 4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense décimo, décima mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus ejus, advérsus Jerúsalem: et obsedérunt eam, et ædificavérunt contra eam munitiónes in circúitu. b +Jeremías Jer 24 52 5 Et fuit cívitas obséssa usque ad undécimum annum regis Sedecíæ. +Jeremías Jer 24 52 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtínuit fames civitátem, et non erant aliménta pópulo terræ. +Jeremías Jer 24 52 7 Et dirúpta est cívitas, et omnes viri bellatóres ejus fugérunt, exierúntque de civitáte nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldǽis obsidéntibus urbem in gyro, et abiérunt per viam quæ ducit in erémum. +Jeremías Jer 24 52 8 Persecútus est autem Chaldæórum exércitus regem, et apprehendérunt Sedecíam in desérto quod est juxta Jéricho: et omnis comitátus ejus diffúgit ab eo. +Jeremías Jer 24 52 9 Cumque comprehendíssent regem, adduxérunt eum ad regem Babylónis in Réblatha, quæ est in terra Emath, et locútus est ad eum judícia. +Jeremías Jer 24 52 10 Et jugulávit rex Babylónis fílios Sedecíæ in óculis ejus, sed et omnes príncipes Juda occídit in Réblatha. +Jeremías Jer 24 52 11 Et óculos Sedecíæ éruit, et vinxit eum compédibus, et addúxit eum rex Babylónis in Babylónem, et pósuit eum in domo cárceris usque ad diem mortis ejus. +Jeremías Jer 24 52 12 In mense autem quinto, décima mensis, ipse est annus nonusdécimus Nabuchodónosor regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps milítiæ, qui stabat coram rege Babylónis, in Jerúsalem, b +Jeremías Jer 24 52 13 et incéndit domum Dómini, et domum regis, et omnes domos Jerúsalem: et omnem domum magnam igni combússit: +Jeremías Jer 24 52 14 et totum murum Jerúsalem per circúitum destrúxit cunctus exércitus Chaldæórum qui erat cum magístro milítiæ. +Jeremías Jer 24 52 15 De paupéribus autem pópuli, et de réliquo vulgo quod remánserat in civitáte, et de pérfugis qui transfúgerant ad regem Babylónis, et céteros de multitúdine tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ. +Jeremías Jer 24 52 16 De paupéribus vero terræ relíquit Nabuzárdan princeps milítiæ vinitóres et agrícolas. +Jeremías Jer 24 52 17 Colúmnas quoque ǽreas quæ erant in domo Dómini, et bases, et mare ǽneum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et tulérunt omne aes eórum in Babylónem, +Jeremías Jer 24 52 18 et lebétes, et créagras, et psaltéria, et phíalas, et mortaríola, et ómnia vasa ǽrea quæ in ministério fúerant, tulérunt: +Jeremías Jer 24 52 19 et hýdrias, et thymiamatéria, et úrceos, et pelves, et candelábra, et mortária, et cýathos, quotquot áurea, áurea, et quotquot argéntea, argéntea, tulit magíster milítiæ: +Jeremías Jer 24 52 20 et colúmnas duas, et mare unum, et vítulos duódecim ǽreos qui erant sub básibus quas fécerat rex Sálomon in domo Dómini. Non erat pondus æris ómnium horum vasórum. +Jeremías Jer 24 52 21 De colúmnis autem decem et octo cúbiti altitúdinis erant in colúmna una, et funículus duódecim cubitórum circuíbat eam: porro grossitúdo ejus quátuor digitórum, et intrínsecus cava erat. +Jeremías Jer 24 52 22 Et capitélla super utrámque ǽrea: altitúdo capitélli uníus quinque cubitórum, et retiácula et malogranáta super corónam in circúitu, ómnia ǽrea: simíliter colúmnæ secúndæ, et malogranáta. +Jeremías Jer 24 52 23 Et fuérunt malogranáta nonagínta sex dependéntia: et ómnia malogranáta centum, retiáculis circumdabántur. +Jeremías Jer 24 52 24 Et tulit magíster milítiæ Saraíam sacerdótem primum, et Sophoníam sacerdótem secúndum, et tres custódes vestíbuli: b +Jeremías Jer 24 52 25 et de civitáte tulit eunúchum unum, qui erat præpósitus super viros bellatóres: et septem viros de his qui vidébant fáciem regis, qui invénti sunt in civitáte: et scribam príncipem mílitum, qui probábat tyrónes: et sexagínta viros de pópulo terræ, qui invénti sunt in médio civitátis. +Jeremías Jer 24 52 26 Tulit autem eos Nabuzárdan magíster milítiæ, et duxit eos ad regem Babylónis in Réblatha: +Jeremías Jer 24 52 27 et percússit eos rex Babylónis, et interfécit eos in Réblatha in terra Emath: et translátus est Juda de terra sua. +Jeremías Jer 24 52 28 Iste est pópulus quem tránstulit Nabuchodónosor: in anno séptimo, Judǽos tria míllia et vigínti tres: +Jeremías Jer 24 52 29 in anno octavodécimo Nabuchodónosor, de Jerúsalem ánimas octingéntas trigínta duas: +Jeremías Jer 24 52 30 in anno vigésimo tértio Nabuchodónosor, tránstulit Nabuzárdan magíster milítiæ ánimas Judæórum septingéntas quadragínta quinque. Omnes ergo ánimæ, quátuor míllia sexcéntæ. +Jeremías Jer 24 52 31 Et factum est in trigésimo séptimo anno transmigratiónis Jóachin regis Juda, duodécimo mense, vigésima quinta mensis, elevávit Evilmérodach rex Babylónis, ipso anno regni sui, caput Jóachin regis Juda, et edúxit eum de domo cárceris. b +Jeremías Jer 24 52 32 Et locútus est cum eo bona, et pósuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylóne. +Jeremías Jer 24 52 33 Et mutávit vestiménta cárceris ejus, et comedébat panem coram eo semper cunctis diébus vitæ suæ. +Jeremías Jer 24 52 34 Et cibária ejus, cibária perpétua dabántur ei a rege Babylónis, statúta per síngulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diébus vitæ ejus. +# Lamentationes Lam Threni Jeremíæ Prophétæ +Lamentationes Lam 25 1 1a Et factum est, postquam in captivitátem redáctus est Israël, et Jerúsalem desérta est, sedit Jeremías prophéta flens, et planxit lamentatióne hac in Jerúsalem: et amáro ánimo suspírans et éjulans, dixit: +Lamentationes Lam 25 1 1b <Aleph>Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto. b +Lamentationes Lam 25 1 2 <Beth>Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ ejus in maxíllis ejus: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris ejus; omnes amíci ejus sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci. b +Lamentationes Lam 25 1 3 <Ghimel>Migrávit Judas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis; habitávit inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres ejus apprehendérunt eam inter angústias. b +Lamentationes Lam 25 1 4 <Daleth>Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ ejus destrúctæ, sacerdótes ejus geméntes; vírgines ejus squálidæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. b +Lamentationes Lam 25 1 5 <He>Facti sunt hostes ejus in cápite; inimíci ejus locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum ejus. Párvuli ejus ducti sunt in captivitátem ante fáciem tribulántis. b +Lamentationes Lam 25 1 6 <Vau>Et egréssus est a fília Sion omnis decor ejus; facti sunt príncipes ejus velut aríetes non inveniéntes páscua, et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequéntis. b +Lamentationes Lam 25 1 7 <Zain>Recordáta est Jerúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus ejus in manu hostíli, et non esset auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata ejus. b +Lamentationes Lam 25 1 8 <Heth>Peccátum peccávit Jerúsalem, proptérea instábilis facta est; omnes qui glorificábant eam sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam ejus: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. b +Lamentationes Lam 25 1 9 <Teth>Sordes ejus in pédibus ejus, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus. b +Lamentationes Lam 25 1 10 <Jod>Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília ejus, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas ne intrárent in ecclésiam tuam. b +Lamentationes Lam 25 1 11 <Caph>Omnis pópulus ejus gemens, et quærens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. Vide, Dómine, et consídera quóniam facta sum vilis! b +Lamentationes Lam 25 1 12 <Lamed>O vos omnes qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus! quóniam vindemiávit me, ut locútus est Dóminus, in die iræ furóris sui. b +Lamentationes Lam 25 1 13 <Mem>De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me: expándit rete pédibus meis, convértit me retrórsum; pósuit me desolátam, tota die mœróre conféctam. b +Lamentationes Lam 25 1 14 <Nun>Vigilávit jugum iniquitátum meárum; in manu ejus convolútæ sunt, et impósitæ collo meo. Infirmáta est virtus mea: dedit me Dóminus in manu de qua non pótero súrgere. b +Lamentationes Lam 25 1 15 <Samech>Ábstulit omnes magníficos meos Dóminus de médio mei; vocávit advérsum me tempus ut contéreret eléctos meos. Tórcular calcávit Dóminus vírgini fíliæ Juda. b +Lamentationes Lam 25 1 16 <Ain>Idcírco ego plorans, et óculus meus dedúcens aquas, quia longe factus est a me consolátor, convértens ánimam meam. Facti sunt fílii mei pérditi, quóniam inváluit inimícus. b +Lamentationes Lam 25 1 17 <Phe>Expándit Sion manus suas; non est qui consolétur eam. Mandávit Dóminus advérsum Jacob in circúitu ejus hostes ejus; facta est Jerúsalem quasi pollúta ménstruis inter eos. b +Lamentationes Lam 25 1 18 <Sade>Justus est Dóminus, quia os ejus ad iracúndiam provocávi. Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et júvenes mei abiérunt in captivitátem. b +Lamentationes Lam 25 1 19 <Coph>Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi ut refocillárent ánimam suam. b +Lamentationes Lam 25 1 20 <Res>Vide, Dómine, quóniam tríbulor: conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum. Foris interfécit gládius, et domi mors símilis est. b +Lamentationes Lam 25 1 21 <Sin>Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me; omnes inimíci mei audiérunt malum meum, lætáti sunt quóniam tu fecísti: adduxísti diem consolatiónis, et fient símiles mei. b +Lamentationes Lam 25 1 22 <Thau>Ingrediátur omne malum eórum coram te: et vindémia eos, sicut vindemiásti me propter omnes iniquitátes meas: multi enim gémitus mei, et cor meum mœrens. b +Lamentationes Lam 25 2 1 <Aleph>Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion; projécit de cælo in terram ínclytam Israël, et non est recordátus scabélli pedum suórum in die furóris sui! b +Lamentationes Lam 25 2 2 <Beth>Præcipitávit Dóminus, nec pepércit ómnia speciósa Jacob: destrúxit in furóre suo munitiónes vírginis Juda, et dejécit in terram; pólluit regnum et príncipes ejus. b +Lamentationes Lam 25 2 3 <Ghimel>Confrégit in ira furóris sui omne cornu Israël; avértit retrórsum déxteram suam a fácie inimíci, et succéndit in Jacob quasi ignem flammæ devorántis in gyro. b +Lamentationes Lam 25 2 4 <Daleth>Teténdit arcum suum quasi inimícus, firmávit déxteram suam quasi hostis, et occídit omne quod pulchrum erat visu in tabernáculo fíliæ Sion; effúdit quasi ignem indignatiónem suam. b +Lamentationes Lam 25 2 5 <He>Factus est Dóminus velut inimícus, præcipitávit Israël: præcipitávit ómnia mœ́nia ejus, dissipávit munitiónes ejus, et replévit in fília Juda humiliátum et humiliátam. b +Lamentationes Lam 25 2 6 <Vau>Et dissipávit quasi hortum tentórium suum; demolítus est tabernáculum suum. Oblivióni trádidit Dóminus in Sion festivitátem et sábbatum; et in oppróbrium, et in indignatiónem furóris sui, regem et sacerdótem. b +Lamentationes Lam 25 2 7 <Zain>Répulit Dóminus altáre suum; maledíxit sanctificatióni suæ: trádidit in manu inimíci muros túrrium ejus. Vocem dedérunt in domo Dómini sicut in die solémni. b +Lamentationes Lam 25 2 8 <Heth>Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion; teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne: luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est. b +Lamentationes Lam 25 2 9 <Teth>Defíxæ sunt in terra portæ ejus, pérdidit et contrívit vectes ejus; regem ejus et príncipes ejus in géntibus: non est lex, et prophétæ ejus non invenérunt visiónem a Dómino. b +Lamentationes Lam 25 2 10 <Jod>Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion; conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis: abjecérunt in terram cápita sua vírgines Jerúsalem. b +Lamentationes Lam 25 2 11 <Caph>Defecérunt prae lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea; effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. b +Lamentationes Lam 25 2 12 <Lamed>Matribus suis dixérunt: Ubi est tríticum et vinum? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum. b +Lamentationes Lam 25 2 13 <Mem>Cui comparábo te, vel cui assimilábo te, fília Jerúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo, fília Sion? magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui? b +Lamentationes Lam 25 2 14 <Nun>Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta; nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent; vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et ejectiónes. b +Lamentationes Lam 25 2 15 <Samech>Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam; sibilavérunt et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ? b +Lamentationes Lam 25 2 16 <Phe>Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui: sibilavérunt, et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus: en ista est dies quam exspectabámus; invénimus, vídimus. b +Lamentationes Lam 25 2 17 <Ain>Fecit Dóminus quæ cogitávit; complévit sermónem suum, quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit, et non pepércit, et lætificávit super te inimícum, et exaltávit cornu hóstium tuórum. b +Lamentationes Lam 25 2 18 <Sade>Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem; non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui. b +Lamentationes Lam 25 2 19 <Coph>Consúrge, lauda in nocte, in princípio vigiliárum; effúnde sicut aquam cor tuum ante conspéctum Dómini: leva ad eum manus tuas pro ánima parvulórum tuórum, qui defecérunt in fame in cápite ómnium compitórum. b +Lamentationes Lam 25 2 20 <Res>Vide, Dómine, et consídera quem vindemiáveris ita. Ergóne cómedent mulíeres fructum suum, párvulos ad mensúram palmæ? si occíditur in sanctuário Dómini sacérdos et prophéta? b +Lamentationes Lam 25 2 21 <Sin>Jacuérunt in terra foris puer et senex; vírgines meæ et júvenes mei cecidérunt in gládio: interfecísti in die furóris tui, percussísti, nec misértus es. b +Lamentationes Lam 25 2 22 <Thau>Vocásti quasi ad diem solémnem, qui terrérent me de circúitu; et non fuit in die furóris Dómini qui effúgeret, et relinquerétur: quos educávi et enutrívi, inimícus meus consúmpsit eos. b +Lamentationes Lam 25 3 1 <Aleph>Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis ejus. b +Lamentationes Lam 25 3 2 <Aleph>Me minávit, et addúxit in ténebras, et non in lucem. b +Lamentationes Lam 25 3 3 <Aleph>Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. b +Lamentationes Lam 25 3 4 <Beth>Vetústam fecit pellem meam et carnem meam; contrívit ossa mea. b +Lamentationes Lam 25 3 5 <Beth>Ædificávit in gyro meo, et circumdédit me felle et labóre. b +Lamentationes Lam 25 3 6 <Beth>In tenebrósis collocávit me, quasi mórtuos sempitérnos. b +Lamentationes Lam 25 3 7 <Ghimel>Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar; aggravávit cómpedem meum. b +Lamentationes Lam 25 3 8 <Ghimel>Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam. b +Lamentationes Lam 25 3 9 <Ghimel>Conclúsit vias meas lapídibus quadris; sémitas meas subvértit. b +Lamentationes Lam 25 3 10 <Daleth>Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. b +Lamentationes Lam 25 3 11 <Daleth>Sémitas meas subvértit, et confrégit me; pósuit me desolátam. b +Lamentationes Lam 25 3 12 <Daleth>Teténdit arcum suum, et pósuit me quasi signum ad sagíttam. b +Lamentationes Lam 25 3 13 <He>Misit in rénibus meis fílias pháretræ suæ. b +Lamentationes Lam 25 3 14 <He>Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. b +Lamentationes Lam 25 3 15 <He>Replévit me amaritudínibus; inebriávit me absínthio. b +Lamentationes Lam 25 3 16 <Vau>Et fregit ad númerum dentes meos; cibávit me cínere. b +Lamentationes Lam 25 3 17 <Vau>Et repúlsa est a pace ánima mea; oblítus sum bonórum. b +Lamentationes Lam 25 3 18 <Vau>Et dixi: Périit finis meus, et spes mea a Dómino. b +Lamentationes Lam 25 3 19 <Zain>Recordáre paupertátis, et transgressiónis meæ, absínthii et fellis. b +Lamentationes Lam 25 3 20 <Zain>Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea. b +Lamentationes Lam 25 3 21 <Zain>Hæc recólens in corde meo, ídeo sperábo. b +Lamentationes Lam 25 3 22 <Heth>Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti; quia non defecérunt miseratiónes ejus. b +Lamentationes Lam 25 3 23 <Heth>Novi dilúculo, multa est fides tua. b +Lamentationes Lam 25 3 24 <Heth>Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum. b +Lamentationes Lam 25 3 25 <Teth>Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. b +Lamentationes Lam 25 3 26 <Teth>Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dei. b +Lamentationes Lam 25 3 27 <Teth>Bonum est viro cum portáverit jugum ab adolescéntia sua. b +Lamentationes Lam 25 3 28 <Jod>Sedébit solitárius, et tacébit, quia levávit super se. b +Lamentationes Lam 25 3 29 <Jod>Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. b +Lamentationes Lam 25 3 30 <Jod>Dabit percutiénti se maxíllam: saturábitur oppróbriis. b +Lamentationes Lam 25 3 31 <Caph>Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. b +Lamentationes Lam 25 3 32 <Caph>Quia si abjécit, et miserébitur, secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. b +Lamentationes Lam 25 3 33 <Caph>Non enim humiliávit ex corde suo et abjécit fílios hóminum. b +Lamentationes Lam 25 3 34 <Lamed>Ut cónteret sub pédibus suis omnes vinctos terræ. b +Lamentationes Lam 25 3 35 <Lamed>Ut declináret judícium viri in conspéctu vultus Altíssimi. b +Lamentationes Lam 25 3 36 <Lamed>Ut pervérteret hóminem in judício suo; Dóminus ignorávit. b +Lamentationes Lam 25 3 37 <Mem>Quis est iste qui dixit ut fíeret, Dómino non jubénte? b +Lamentationes Lam 25 3 38 <Mem>Ex ore Altíssimi non egrediéntur nec mala nec bona? b +Lamentationes Lam 25 3 39 <Mem>Quid murmurávit homo vivens, vir pro peccátis suis? b +Lamentationes Lam 25 3 40 <Nun>Scrutémur vias nostras, et quærámus, et revertámur ad Dóminum. b +Lamentationes Lam 25 3 41 <Nun>Levémus corda nostra cum mánibus ad Dóminum in cælos. b +Lamentationes Lam 25 3 42 <Nun>Nos iníque égimus, et ad iracúndiam provocávimus; idcírco tu inexorábilis es. b +Lamentationes Lam 25 3 43 <Samech>Operuísti in furóre, et percussísti nos; occidísti, nec pepercísti. b +Lamentationes Lam 25 3 44 <Samech>Opposuísti nubem tibi, ne tránseat orátio. b +Lamentationes Lam 25 3 45 <Samech>Eradicatiónem et abjectiónem posuísti me in médio populórum. b +Lamentationes Lam 25 3 46 <Phe>Aperuérunt super nos os suum omnes inimíci. b +Lamentationes Lam 25 3 47 <Phe>Formído et láqueus facta est nobis vaticinátio, et contrítio. b +Lamentationes Lam 25 3 48 <Phe>Divisiónes aquárum dedúxit óculus meus, in contritióne fíliæ pópuli mei. b +Lamentationes Lam 25 3 49 <Ain>Óculus meus afflíctus est, nec tácuit, eo quod non esset réquies. b +Lamentationes Lam 25 3 50 <Ain>Donec respíceret et vidéret Dóminus de cælis. b +Lamentationes Lam 25 3 51 <Ain>Óculus meus deprædátus est ánimam meam in cunctis filiábus urbis meæ. b +Lamentationes Lam 25 3 52 <Sade>Venatióne cepérunt me quasi avem inimíci mei gratis. b +Lamentationes Lam 25 3 53 <Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuérunt lápidem super me. b +Lamentationes Lam 25 3 54 <Sade>Inundavérunt aquæ super caput meum; dixi: Périi. b +Lamentationes Lam 25 3 55 <Coph>Invocávi nomen tuum, Dómine, de lacu novíssimo. b +Lamentationes Lam 25 3 56 <Coph>Vocem meam audísti; ne avértas aurem tuam a singúltu meo et clamóribus. b +Lamentationes Lam 25 3 57 <Coph>Appropinquásti in die quando invocávi te; dixísti: Ne tímeas. b +Lamentationes Lam 25 3 58 <Res>Judicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, redémptor vitæ meæ. b +Lamentationes Lam 25 3 59 <Res>Vidísti, Dómine, iniquitátem illórum advérsum me: júdica judícium meum. b +Lamentationes Lam 25 3 60 <Res>Vidísti omnem furórem, univérsas cogitatiónes eórum advérsum me. b +Lamentationes Lam 25 3 61 <Sin>Audísti oppróbrium eórum, Dómine, omnes cogitatiónes eórum advérsum me. b +Lamentationes Lam 25 3 62 <Sin>Lábia insurgéntium mihi, et meditatiónes eórum advérsum me tota die. b +Lamentationes Lam 25 3 63 <Sin>Sessiónem eórum et resurrectiónem eórum vide; ego sum psalmus eórum. b +Lamentationes Lam 25 3 64 <Thau>Reddes eis vicem, Dómine, juxta ópera mánuum suárum. b +Lamentationes Lam 25 3 65 <Thau>Dabis eis scutum cordis, labórem tuum. b +Lamentationes Lam 25 3 66 <Thau>Persequéris in furóre, et cónteres eos sub cælis, Dómine. b +Lamentationes Lam 25 4 1 <Aleph>Quómodo obscurátum est aurum, mutátus est color óptimus! dispérsi sunt lápides sanctuárii in cápite ómnium plateárum! b +Lamentationes Lam 25 4 2 <Beth>Fílii Sion ínclyti, et amícti auro primo: quómodo reputáti sunt in vasa téstea, opus mánuum fíguli! b +Lamentationes Lam 25 4 3 <Ghimel>Sed et lámiæ nudavérunt mammam, lactavérunt cátulos suos: fília pópuli mei crudélis quasi strúthio in desérto. b +Lamentationes Lam 25 4 4 <Daleth>Adhǽsit lingua lacténtis ad palátum ejus in siti; párvuli petiérunt panem, et non erat qui frángeret eis. b +Lamentationes Lam 25 4 5 <He>Qui vescebántur voluptuóse, interiérunt in viis; qui nutriebántur in cróceis, amplexáti sunt stércora. b +Lamentationes Lam 25 4 6 <Vau>Et major effécta est iníquitas fíliæ pópuli mei peccáto Sodomórum, quæ subvérsa est in moménto, et non cepérunt in ea manus. b +Lamentationes Lam 25 4 7 <Zain>Candidióres Nazarǽi ejus nive, nitidióres lacte, rubicundióres ebóre antíquo, sapphíro pulchrióres. b +Lamentationes Lam 25 4 8 <Heth>Denigráta est super carbónes fácies eórum et non sunt cógniti in platéis; adhǽsit cutis eórum óssibus: áruit, et facta est quasi lignum. b +Lamentationes Lam 25 4 9 <Teth>Mélius fuit occísis gládio quam interféctis fame, quóniam isti extabuérunt consúmpti a sterilitáte terræ. b +Lamentationes Lam 25 4 10 <Jod>Manus mulíerum misericórdium coxérunt fílios suos; facti sunt cibus eárum in contritióne fíliæ pópuli mei. b +Lamentationes Lam 25 4 11 <Caph>Complévit Dóminus furórem suum, effúdit iram indignatiónis suæ: et succéndit ignem in Sion, et devorávit fundaménta ejus. b +Lamentationes Lam 25 4 12 <Lamed>Non credidérunt reges terræ, et univérsi habitatóres orbis, quóniam ingrederétur hostis et inimícus per portas Jerúsalem. b +Lamentationes Lam 25 4 13 <Mem>Propter peccáta prophetárum ejus, et iniquitátes sacerdótum ejus, qui effudérunt in médio ejus sánguinem justórum. b +Lamentationes Lam 25 4 14 <Nun>Erravérunt cæci in platéis, pollúti sunt in sánguine; cumque non possent, tenuérunt lacínias suas. b +Lamentationes Lam 25 4 15 <Samech>Recédite pollúti, clamavérunt eis; recédite, abíte, nolíte tángere: jurgáti quippe sunt, et commóti dixérunt inter gentes: Non addet ultra ut hábitet in eis. b +Lamentationes Lam 25 4 16 <Phe>Fácies Dómini divísit eos, non addet ut respíciat eos; fácies sacerdótum non erubuérunt, neque senum misérti sunt. b +Lamentationes Lam 25 4 17 <Ain>Cum adhuc subsisterémus, defecérunt óculi nostri ad auxílium nostrum vanum; cum respicerémus atténti ad gentem quæ salváre non póterat. b +Lamentationes Lam 25 4 18 <Sade>Lubricavérunt vestígia nostra in itínere plateárum nostrárum; appropinquávit finis noster, compléti sunt dies nostri, quia venit finis noster. b +Lamentationes Lam 25 4 19 <Coph>Velocióres fuérunt persecutóres nostri áquilis cæli; super montes persecúti sunt nos, in desérto insidiáti sunt nobis. b +Lamentationes Lam 25 4 20 <Res>Spíritus oris nostri, christus Dóminus, captus est in peccátis nostris, cui díximus: In umbra tua vivémus in géntibus. b +Lamentationes Lam 25 4 21 <Sin>Gaude et lætáre, fília Edom, quæ hábitas in terra Hus! ad te quoque pervéniet calix: inebriáberis, atque nudáberis. b +Lamentationes Lam 25 4 22 <Thau>Compléta est iníquitas tua, fília Sion: non addet ultra ut tránsmigret te. Visitávit iniquitátem tuam, fília Edom; discoopéruit peccáta tua. b +Lamentationes Lam 25 5 1 Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis; intuére et réspice oppróbrium nostrum. +Lamentationes Lam 25 5 2 Hæréditas nostra versa est ad aliénos, domus nostræ ad extráneos. +Lamentationes Lam 25 5 3 Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ. +Lamentationes Lam 25 5 4 Aquam nostram pecúnia bíbimus; ligna nostra prétio comparávimus. +Lamentationes Lam 25 5 5 Cervícibus nostris minabámur, lassis non dabátur réquies. +Lamentationes Lam 25 5 6 Ægýpto dédimus manum et Assýriis, ut saturarémur pane. +Lamentationes Lam 25 5 7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: et nos iniquitátes eórum portávimus. +Lamentationes Lam 25 5 8 Servi domináti sunt nostri: non fuit qui redímeret de manu eórum. +Lamentationes Lam 25 5 9 In animábus nostris afferebámus panem nobis, a fácie gládii in desérto. +Lamentationes Lam 25 5 10 Pellis nostra quasi clíbanus exústa est, a fácie tempestátum famis. +Lamentationes Lam 25 5 11 Mulíeres in Sion humiliavérunt, et vírgines in civitátibus Juda. b +Lamentationes Lam 25 5 12 Príncipes manu suspénsi sunt; fácies senum non erubuérunt. +Lamentationes Lam 25 5 13 Adolescéntibus impudíce abúsi sunt, et púeri in ligno corruérunt. +Lamentationes Lam 25 5 14 Senes defecérunt de portis, júvenes de choro psalléntium. +Lamentationes Lam 25 5 15 Defécit gáudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. +Lamentationes Lam 25 5 16 Cécidit coróna cápitis nostri: vae nobis, quia peccávimus! +Lamentationes Lam 25 5 17 Proptérea mœstum factum est cor nostrum; ídeo contenebráti sunt óculi nostri, +Lamentationes Lam 25 5 18 propter montem Sion quia dispériit; vulpes ambulavérunt in eo. +Lamentationes Lam 25 5 19 Tu autem, Dómine, in ætérnum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem. b +Lamentationes Lam 25 5 20 Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdine diérum? +Lamentationes Lam 25 5 21 Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur; ínnova dies nostros, sicut a princípio. +Lamentationes Lam 25 5 22 Sed projíciens repulísti nos: irátus es contra nos veheménter. # Baruch Bar Prophetia Baruch -Baruch Bar 30 1 1 Et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neriae, filii Maasiae, filii Sedeciae, filii Sedei, filii Helciae, in Babylonia, -Baruch Bar 30 1 2 in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem, et succenderunt eam igni. -Baruch Bar 30 1 3 Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniae filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum, -Baruch Bar 30 1 4 et ad aures potentium, filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi. -Baruch Bar 30 1 5 Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini. b -Baruch Bar 30 1 6 Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus, -Baruch Bar 30 1 7 et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciae filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem: -Baruch Bar 30 1 8 cum acciperet vasa templi Domini, quae ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea quae fecit Sedecias filius Josiae rex Juda, -Baruch Bar 30 1 9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terrae, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. -Baruch Bar 30 1 10 Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: b -Baruch Bar 30 1 11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies caeli super terram: -Baruch Bar 30 1 12 et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. -Baruch Bar 30 1 13 Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem. -Baruch Bar 30 1 14 Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno: -Baruch Bar 30 1 15a et dicetis: -Baruch Bar 30 1 15b Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostrae, sicut est dies haec omni Juda, et habitantibus in Jerusalem: -Baruch Bar 30 1 16 regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris. -Baruch Bar 30 1 17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum: -Baruch Bar 30 1 18 et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quae dedit nobis. -Baruch Bar 30 1 19 A die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius: -Baruch Bar 30 1 20 et adhaeserunt nobis multa mala et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. -Baruch Bar 30 1 21 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos: -Baruch Bar 30 1 22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. -Baruch Bar 30 2 1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel et Juda: -Baruch Bar 30 2 2 ut adduceret Dominus super nos mala magna, quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quae scripta sunt in lege Moysi, -Baruch Bar 30 2 3 et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae. -Baruch Bar 30 2 4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus: -Baruch Bar 30 2 5 et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius. -Baruch Bar 30 2 6 Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec: -Baruch Bar 30 2 7 quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae venerunt super nos: -Baruch Bar 30 2 8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis. -Baruch Bar 30 2 9 Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis, -Baruch Bar 30 2 10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram. -Baruch Bar 30 2 11 Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: b -Baruch Bar 30 2 12 peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis. -Baruch Bar 30 2 13 Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos. -Baruch Bar 30 2 14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt: -Baruch Bar 30 2 15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius. -Baruch Bar 30 2 16 Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos. -Baruch Bar 30 2 17 Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: -Baruch Bar 30 2 18 sed anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino. -Baruch Bar 30 2 19 Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: b -Baruch Bar 30 2 20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens: -Baruch Bar 30 2 21 Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris. -Baruch Bar 30 2 22 Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniae, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, -Baruch Bar 30 2 23 et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam. -Baruch Bar 30 2 24 Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo: -Baruch Bar 30 2 25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione. -Baruch Bar 30 2 26 Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Juda. -Baruch Bar 30 2 27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: b -Baruch Bar 30 2 28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel, -Baruch Bar 30 2 29 dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo haec magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam: -Baruch Bar 30 2 30 quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae, -Baruch Bar 30 2 31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient: -Baruch Bar 30 2 32 et laudabunt me in terra captivitatis suae, et memores erunt nominis mei, -Baruch Bar 30 2 33 et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me. -Baruch Bar 30 2 34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: -Baruch Bar 30 2 35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israel, a terra quam dedi illis. -Baruch Bar 30 3 1 Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. -Baruch Bar 30 3 2 Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te: -Baruch Bar 30 3 3 quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in aevum? -Baruch Bar 30 3 4 Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. -Baruch Bar 30 3 5 Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto: -Baruch Bar 30 3 6 quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine: -Baruch Bar 30 3 7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. -Baruch Bar 30 3 8 Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. -Baruch Bar 30 3 9 Audi, Israel, mandata vitae: auribus percipe, ut scias prudentiam. b -Baruch Bar 30 3 10 Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, -Baruch Bar 30 3 11 inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? -Baruch Bar 30 3 12 Dereliquisti fontem sapientiae: -Baruch Bar 30 3 13 nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. -Baruch Bar 30 3 14 Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. -Baruch Bar 30 3 15 Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus? -Baruch Bar 30 3 16 Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quae sunt super terram? -Baruch Bar 30 3 17 qui in avibus caeli ludunt, -Baruch Bar 30 3 18 qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? -Baruch Bar 30 3 19 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. b -Baruch Bar 30 3 20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae ignoraverunt, -Baruch Bar 30 3 21 neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est; -Baruch Bar 30 3 22 non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. -Baruch Bar 30 3 23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. -Baruch Bar 30 3 24 O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! b -Baruch Bar 30 3 25 magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus. -Baruch Bar 30 3 26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. -Baruch Bar 30 3 27 Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt: propterea perierunt, -Baruch Bar 30 3 28 et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. -Baruch Bar 30 3 29 Quis ascendit in caelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? b -Baruch Bar 30 3 30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? -Baruch Bar 30 3 31 Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus: -Baruch Bar 30 3 32 sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus -Baruch Bar 30 3 33 qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. -Baruch Bar 30 3 34 Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt: -Baruch Bar 30 3 35 vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. -Baruch Bar 30 3 36 Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. -Baruch Bar 30 3 37 Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. -Baruch Bar 30 3 38 Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. -Baruch Bar 30 4 1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. -Baruch Bar 30 4 2 Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. -Baruch Bar 30 4 3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae. -Baruch Bar 30 4 4 Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. -Baruch Bar 30 4 5 Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel: b -Baruch Bar 30 4 6 venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. -Baruch Bar 30 4 7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo. -Baruch Bar 30 4 8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. -Baruch Bar 30 4 9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. b -Baruch Bar 30 4 10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Aeternus. -Baruch Bar 30 4 11 Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu. -Baruch Bar 30 4 12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. -Baruch Bar 30 4 13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. -Baruch Bar 30 4 14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Aeternus. -Baruch Bar 30 4 15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae, -Baruch Bar 30 4 16 qui non sunt reveríti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt. -Baruch Bar 30 4 17 Ego autem, quid possum adjuvare vos? b -Baruch Bar 30 4 18 qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. -Baruch Bar 30 4 19 Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. -Baruch Bar 30 4 20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. -Baruch Bar 30 4 21 Animaequiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. -Baruch Bar 30 4 22 Ego enim speravi in aeternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro. -Baruch Bar 30 4 23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. -Baruch Bar 30 4 24 Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno. -Baruch Bar 30 4 25 Filii, patienter sustinete iram quae supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. -Baruch Bar 30 4 26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. -Baruch Bar 30 4 27 Animaequiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. -Baruch Bar 30 4 28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: -Baruch Bar 30 4 29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. -Baruch Bar 30 4 30 Animaequior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. b -Baruch Bar 30 4 31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. -Baruch Bar 30 4 32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quae accepit filios tuos. -Baruch Bar 30 4 33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, -Baruch Bar 30 4 34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. -Baruch Bar 30 4 35 Ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis. -Baruch Bar 30 4 36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. b -Baruch Bar 30 4 37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. -Baruch Bar 30 5 1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae. -Baruch Bar 30 5 2 Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni. -Baruch Bar 30 5 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est. -Baruch Bar 30 5 4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiae, et honor pietatis. -Baruch Bar 30 5 5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. -Baruch Bar 30 5 6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: -Baruch Bar 30 5 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. -Baruch Bar 30 5 8 Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei. -Baruch Bar 30 5 9 Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso. -Baruch Bar 30 6 1 Propter peccata quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis. -Baruch Bar 30 6 2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace. -Baruch Bar 30 6 3 Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus. -Baruch Bar 30 6 4 Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis. -Baruch Bar 30 6 5 Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine. -Baruch Bar 30 6 6 Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. -Baruch Bar 30 6 7 Nam lingua ipsorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata: falsa sunt, et non possunt loqui. b -Baruch Bar 30 6 8 Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. -Baruch Bar 30 6 9 Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos. -Baruch Bar 30 6 10 Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. -Baruch Bar 30 6 11 Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea. -Baruch Bar 30 6 12 Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos. -Baruch Bar 30 6 13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit. -Baruch Bar 30 6 14 Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii: -Baruch Bar 30 6 15 non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. -Baruch Bar 30 6 16 Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium. b -Baruch Bar 30 6 17 Et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt januae, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum: ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur. -Baruch Bar 30 6 18 Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. -Baruch Bar 30 6 19 Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. -Baruch Bar 30 6 20 Nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. -Baruch Bar 30 6 21 Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattae. -Baruch Bar 30 6 22 Unde sciatis quia non sunt dii: ne ergo timueritis eos. -Baruch Bar 30 6 23 Aurum etiam quod habent ad speciem est: nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant. b -Baruch Bar 30 6 24 Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. -Baruch Bar 30 6 25 Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus: confundantur etiam qui colunt ea. -Baruch Bar 30 6 26 Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. -Baruch Bar 30 6 27 Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. -Baruch Bar 30 6 28 De sacrificiis eorum foetae et menstruatae contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. -Baruch Bar 30 6 29 Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis. -Baruch Bar 30 6 30 Et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. b -Baruch Bar 30 6 31 Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in coena mortui. -Baruch Bar 30 6 32 Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos. -Baruch Bar 30 6 33 Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre. -Baruch Bar 30 6 34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt. -Baruch Bar 30 6 35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt. -Baruch Bar 30 6 36 Hominem caecum ad visum non restituunt; de necessitate hominem non liberabunt. -Baruch Bar 30 6 37 Viduae non miserebuntur, neque orphanis benefacient. -Baruch Bar 30 6 38 Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur. -Baruch Bar 30 6 39 Quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? -Baruch Bar 30 6 40 Adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: b -Baruch Bar 30 6 41 quasi possint sentire qui non habent motum! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum. -Baruch Bar 30 6 42 Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum: -Baruch Bar 30 6 43 cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. -Baruch Bar 30 6 44 Omnia autem quae illi fiunt, falsa sunt: quomodo aestimandum aut dicendum est illos esse deos? -Baruch Bar 30 6 45 A fabris autem et ab aurificibus facta sunt: nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. b -Baruch Bar 30 6 46 Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis: numquid ergo possunt ea, quae fabricata sunt ab ipsis, esse dii? -Baruch Bar 30 6 47 Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. -Baruch Bar 30 6 48 Nam cum supervenerit illis praelium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis. -Baruch Bar 30 6 49 Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt? -Baruch Bar 30 6 50 Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: quae manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. -Baruch Bar 30 6 51 Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. -Baruch Bar 30 6 52 Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. -Baruch Bar 30 6 53 Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculae inter medium caeli et terrae. -Baruch Bar 30 6 54 Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. -Baruch Bar 30 6 55 Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt? -Baruch Bar 30 6 56 Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati: quibus hi qui fortiores sunt, b -Baruch Bar 30 6 57 aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. -Baruch Bar 30 6 58 Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quae in ipsa sunt, quam falsi dii. -Baruch Bar 30 6 59 Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt: -Baruch Bar 30 6 60 similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat: -Baruch Bar 30 6 61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis: -Baruch Bar 30 6 62 ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod praeceptum est ei: haec autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt. -Baruch Bar 30 6 63 Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. -Baruch Bar 30 6 64 Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos. -Baruch Bar 30 6 65 Neque enim regibus maledicent, neque benedicent. -Baruch Bar 30 6 66 Signa etiam in caelo gentibus non ostendunt: neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna. -Baruch Bar 30 6 67 Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi. -Baruch Bar 30 6 68 Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. b -Baruch Bar 30 6 69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. -Baruch Bar 30 6 70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati. -Baruch Bar 30 6 71 A purpura quoque et murice, quae supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii: ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione. -Baruch Bar 30 6 72 Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. b -# Ezechiel Eze Prophetia Ezechielis -Ezechiel Eze 26 1 1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. -Ezechiel Eze 26 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin, -Ezechiel Eze 26 1 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. -Ezechiel Eze 26 1 4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis: b -Ezechiel Eze 26 1 5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. -Ezechiel Eze 26 1 6 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. -Ezechiel Eze 26 1 7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillae quasi aspectus aeris candentis. -Ezechiel Eze 26 1 8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. -Ezechiel Eze 26 1 9 Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum: non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. -Ezechiel Eze 26 1 10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. -Ezechiel Eze 26 1 11 Facies eorum et pennae eorum extentae desuper: duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum. -Ezechiel Eze 26 1 12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. -Ezechiel Eze 26 1 13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. -Ezechiel Eze 26 1 14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. -Ezechiel Eze 26 1 15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies. b -Ezechiel Eze 26 1 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae. -Ezechiel Eze 26 1 17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. -Ezechiel Eze 26 1 18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor. -Ezechiel Eze 26 1 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. -Ezechiel Eze 26 1 20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitae erat in rotis. -Ezechiel Eze 26 1 21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis. -Ezechiel Eze 26 1 22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. b -Ezechiel Eze 26 1 23 Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. -Ezechiel Eze 26 1 24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennae eorum. -Ezechiel Eze 26 1 25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. -Ezechiel Eze 26 1 26 Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. -Ezechiel Eze 26 1 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum: a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, -Ezechiel Eze 26 1 28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. -Ezechiel Eze 26 2 1 Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. -Ezechiel Eze 26 2 2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, -Ezechiel Eze 26 2 3 et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc: -Ezechiel Eze 26 2 4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: -Ezechiel Eze 26 2 5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. -Ezechiel Eze 26 2 6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. -Ezechiel Eze 26 2 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. -Ezechiel Eze 26 2 8 Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi. b -Ezechiel Eze 26 2 9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. -Ezechiel Eze 26 3 1 Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. -Ezechiel Eze 26 3 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: -Ezechiel Eze 26 3 3 et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. -Ezechiel Eze 26 3 4 Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. -Ezechiel Eze 26 3 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israël: -Ezechiel Eze 26 3 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te: -Ezechiel Eze 26 3 7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. -Ezechiel Eze 26 3 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum: -Ezechiel Eze 26 3 9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. -Ezechiel Eze 26 3 10 Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: b -Ezechiel Eze 26 3 11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. -Ezechiel Eze 26 3 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo: -Ezechiel Eze 26 3 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. -Ezechiel Eze 26 3 14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. -Ezechiel Eze 26 3 15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. -Ezechiel Eze 26 3 16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 3 17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. -Ezechiel Eze 26 3 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. -Ezechiel Eze 26 3 19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. -Ezechiel Eze 26 3 20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. -Ezechiel Eze 26 3 21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. -Ezechiel Eze 26 3 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. b -Ezechiel Eze 26 3 23 Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. -Ezechiel Eze 26 3 24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae. -Ezechiel Eze 26 3 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. -Ezechiel Eze 26 3 26 Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. -Ezechiel Eze 26 3 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. -Ezechiel Eze 26 4 1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. -Ezechiel Eze 26 4 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. -Ezechiel Eze 26 4 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël. -Ezechiel Eze 26 4 4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum. b -Ezechiel Eze 26 4 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israël. -Ezechiel Eze 26 4 6 Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi. -Ezechiel Eze 26 4 7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam. -Ezechiel Eze 26 4 8 Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. -Ezechiel Eze 26 4 9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. b -Ezechiel Eze 26 4 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. -Ezechiel Eze 26 4 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. -Ezechiel Eze 26 4 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum. -Ezechiel Eze 26 4 13 Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi: -Ezechiel Eze 26 4 14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. b -Ezechiel Eze 26 4 15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo. -Ezechiel Eze 26 4 16 Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, -Ezechiel Eze 26 4 17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis. -Ezechiel Eze 26 5 1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos. -Ezechiel Eze 26 5 2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. -Ezechiel Eze 26 5 3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui: -Ezechiel Eze 26 5 4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël. -Ezechiel Eze 26 5 5 Haec dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. b -Ezechiel Eze 26 5 6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. -Ezechiel Eze 26 5 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati, -Ezechiel Eze 26 5 8 ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium: -Ezechiel Eze 26 5 9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. -Ezechiel Eze 26 5 10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. -Ezechiel Eze 26 5 11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. b -Ezechiel Eze 26 5 12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. -Ezechiel Eze 26 5 13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. -Ezechiel Eze 26 5 14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis: -Ezechiel Eze 26 5 15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae. -Ezechiel Eze 26 5 16 Ego Dominus locutus sum: quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis: -Ezechiel Eze 26 5 17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum. -Ezechiel Eze 26 6 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 6 2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos, -Ezechiel Eze 26 6 3 et dices: Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, -Ezechiel Eze 26 6 4 et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra: -Ezechiel Eze 26 6 5 et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras: -Ezechiel Eze 26 6 6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra: -Ezechiel Eze 26 6 7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus. -Ezechiel Eze 26 6 8 Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris: b -Ezechiel Eze 26 6 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis. -Ezechiel Eze 26 6 10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. -Ezechiel Eze 26 6 11 Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt. b -Ezechiel Eze 26 6 12 Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis. -Ezechiel Eze 26 6 13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis. -Ezechiel Eze 26 6 14 Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 7 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 7 2 Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israël: Finis venit: venit finis super quatuor plagas terrae. -Ezechiel Eze 26 7 3 Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. -Ezechiel Eze 26 7 4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 7 5 Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit. -Ezechiel Eze 26 7 6 Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit. -Ezechiel Eze 26 7 7 Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. -Ezechiel Eze 26 7 8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua, -Ezechiel Eze 26 7 9 et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. -Ezechiel Eze 26 7 10 Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia, b -Ezechiel Eze 26 7 11 iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis. -Ezechiel Eze 26 7 12 Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. -Ezechiel Eze 26 7 13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur: et adhuc in viventibus vita eorum: visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. -Ezechiel Eze 26 7 14 Canite tuba, praeparentur omnes: et non est qui vadat ad praelium: ira enim mea super universum populum ejus. b -Ezechiel Eze 26 7 15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur. -Ezechiel Eze 26 7 16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua. -Ezechiel Eze 26 7 17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. -Ezechiel Eze 26 7 18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium. -Ezechiel Eze 26 7 19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est. -Ezechiel Eze 26 7 20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam. -Ezechiel Eze 26 7 21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. -Ezechiel Eze 26 7 22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud. -Ezechiel Eze 26 7 23 Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. -Ezechiel Eze 26 7 24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum: et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. -Ezechiel Eze 26 7 25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. b -Ezechiel Eze 26 7 26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. -Ezechiel Eze 26 7 27 Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei. -Ezechiel Eze 26 8 2 Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. -Ezechiel Eze 26 8 3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. -Ezechiel Eze 26 8 4 Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo. -Ezechiel Eze 26 8 5 Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu. -Ezechiel Eze 26 8 6 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores. -Ezechiel Eze 26 8 7 Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete. b -Ezechiel Eze 26 8 8 Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. -Ezechiel Eze 26 8 9 Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. -Ezechiel Eze 26 8 10 Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum: -Ezechiel Eze 26 8 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israël: et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. -Ezechiel Eze 26 8 12 Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram. -Ezechiel Eze 26 8 13 Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt. b -Ezechiel Eze 26 8 14 Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. -Ezechiel Eze 26 8 15 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his. -Ezechiel Eze 26 8 16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis. -Ezechiel Eze 26 8 17 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. -Ezechiel Eze 26 8 18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. -Ezechiel Eze 26 9 1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. -Ezechiel Eze 26 9 2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum. -Ezechiel Eze 26 9 3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis: -Ezechiel Eze 26 9 4 et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. -Ezechiel Eze 26 9 5 Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: -Ezechiel Eze 26 9 6a senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. -Ezechiel Eze 26 9 6b Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. -Ezechiel Eze 26 9 7 Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate. -Ezechiel Eze 26 9 8 Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem? -Ezechiel Eze 26 9 9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. -Ezechiel Eze 26 9 10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. -Ezechiel Eze 26 9 11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut praecepisti mihi. -Ezechiel Eze 26 10 1 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. -Ezechiel Eze 26 10 2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo. b -Ezechiel Eze 26 10 3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. -Ezechiel Eze 26 10 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. -Ezechiel Eze 26 10 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. -Ezechiel Eze 26 10 6 Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. -Ezechiel Eze 26 10 7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. -Ezechiel Eze 26 10 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. -Ezechiel Eze 26 10 9 Et vidi: et ecce quatuor rotae juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: b -Ezechiel Eze 26 10 10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae. -Ezechiel Eze 26 10 11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur. -Ezechiel Eze 26 10 12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. -Ezechiel Eze 26 10 13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. -Ezechiel Eze 26 10 14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae. -Ezechiel Eze 26 10 15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. -Ezechiel Eze 26 10 16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant. -Ezechiel Eze 26 10 17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis. -Ezechiel Eze 26 10 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. -Ezechiel Eze 26 10 19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. -Ezechiel Eze 26 10 20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. -Ezechiel Eze 26 10 21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. -Ezechiel Eze 26 10 22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. -Ezechiel Eze 26 11 1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. -Ezechiel Eze 26 11 2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, -Ezechiel Eze 26 11 3 dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. -Ezechiel Eze 26 11 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. -Ezechiel Eze 26 11 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. b -Ezechiel Eze 26 11 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. -Ezechiel Eze 26 11 7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus. -Ezechiel Eze 26 11 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 11 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. -Ezechiel Eze 26 11 10 Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 11 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, -Ezechiel Eze 26 11 12 et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati. -Ezechiel Eze 26 11 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël? b -Ezechiel Eze 26 11 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 11 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. -Ezechiel Eze 26 11 16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. -Ezechiel Eze 26 11 17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. -Ezechiel Eze 26 11 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. -Ezechiel Eze 26 11 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, -Ezechiel Eze 26 11 20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. -Ezechiel Eze 26 11 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 11 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea: b -Ezechiel Eze 26 11 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. -Ezechiel Eze 26 11 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram. -Ezechiel Eze 26 11 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi. -Ezechiel Eze 26 12 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 12 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. -Ezechiel Eze 26 12 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: -Ezechiel Eze 26 12 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. -Ezechiel Eze 26 12 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. -Ezechiel Eze 26 12 6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. -Ezechiel Eze 26 12 7 Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. b -Ezechiel Eze 26 12 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 12 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? -Ezechiel Eze 26 12 10 Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quae est in medio eorum. -Ezechiel Eze 26 12 11 Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. -Ezechiel Eze 26 12 12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram. -Ezechiel Eze 26 12 13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit: ibique morietur. -Ezechiel Eze 26 12 14 Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. -Ezechiel Eze 26 12 15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. -Ezechiel Eze 26 12 16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 12 17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 12 18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe. -Ezechiel Eze 26 12 19 Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. -Ezechiel Eze 26 12 20 Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 12 21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 12 22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? -Ezechiel Eze 26 12 23 Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. -Ezechiel Eze 26 12 24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël: -Ezechiel Eze 26 12 25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 12 26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 12 27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat. -Ezechiel Eze 26 12 28 Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 13 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 13 2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. -Ezechiel Eze 26 13 3 Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident! -Ezechiel Eze 26 13 4 Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israël, erant. -Ezechiel Eze 26 13 5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in praelio in die Domini. -Ezechiel Eze 26 13 6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem. -Ezechiel Eze 26 13 7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus? -Ezechiel Eze 26 13 8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 13 9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus: b -Ezechiel Eze 26 13 10 eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. -Ezechiel Eze 26 13 11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. -Ezechiel Eze 26 13 12 Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura quam linistis? -Ezechiel Eze 26 13 13 Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem. -Ezechiel Eze 26 13 14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus. -Ezechiel Eze 26 13 15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: -Ezechiel Eze 26 13 16 prophetae Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 13 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, b -Ezechiel Eze 26 13 18 et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum! -Ezechiel Eze 26 13 19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. -Ezechiel Eze 26 13 20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum. -Ezechiel Eze 26 13 21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 13 22 Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: -Ezechiel Eze 26 13 23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 14 1 Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me. -Ezechiel Eze 26 14 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 14 3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis? -Ezechiel Eze 26 14 4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum, -Ezechiel Eze 26 14 5 ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. -Ezechiel Eze 26 14 6 Propterea dic ad domum Israël: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. -Ezechiel Eze 26 14 7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me: -Ezechiel Eze 26 14 8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 14 9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël. -Ezechiel Eze 26 14 10 Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit: -Ezechiel Eze 26 14 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. -Ezechiel Eze 26 14 12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 14 13 Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. -Ezechiel Eze 26 14 14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. -Ezechiel Eze 26 14 15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias: -Ezechiel Eze 26 14 16 tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. -Ezechiel Eze 26 14 17 Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem et jumentum, -Ezechiel Eze 26 14 18 et tres viri isti fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. -Ezechiel Eze 26 14 19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum, -Ezechiel Eze 26 14 20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas. -Ezechiel Eze 26 14 21 Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, -Ezechiel Eze 26 14 22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam. -Ezechiel Eze 26 14 23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 15 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 15 2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum? -Ezechiel Eze 26 15 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas? -Ezechiel Eze 26 15 4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? -Ezechiel Eze 26 15 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? -Ezechiel Eze 26 15 6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. -Ezechiel Eze 26 15 7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, -Ezechiel Eze 26 15 8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores extiterint, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 16 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 16 2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas, -Ezechiel Eze 26 16 3 et dices: Haec dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. -Ezechiel Eze 26 16 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. -Ezechiel Eze 26 16 5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es. -Ezechiel Eze 26 16 6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo: et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive. -Ezechiel Eze 26 16 7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. b -Ezechiel Eze 26 16 8 Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. -Ezechiel Eze 26 16 9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. -Ezechiel Eze 26 16 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus: -Ezechiel Eze 26 16 11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: -Ezechiel Eze 26 16 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. -Ezechiel Eze 26 16 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. -Ezechiel Eze 26 16 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 16 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. b -Ezechiel Eze 26 16 16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est. -Ezechiel Eze 26 16 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. -Ezechiel Eze 26 16 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. -Ezechiel Eze 26 16 19 Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis: et factum est, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 16 20 Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? -Ezechiel Eze 26 16 21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis. -Ezechiel Eze 26 16 22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. -Ezechiel Eze 26 16 23 Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi! ait Dominus Deus), b -Ezechiel Eze 26 16 24 et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. -Ezechiel Eze 26 16 25 Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas: -Ezechiel Eze 26 16 26 et fornicata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. -Ezechiel Eze 26 16 27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. -Ezechiel Eze 26 16 28 Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata: -Ezechiel Eze 26 16 29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es. -Ezechiel Eze 26 16 30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? b -Ezechiel Eze 26 16 31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, -Ezechiel Eze 26 16 32 sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. -Ezechiel Eze 26 16 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. -Ezechiel Eze 26 16 34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. -Ezechiel Eze 26 16 35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini. b -Ezechiel Eze 26 16 36 Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis, -Ezechiel Eze 26 16 37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. -Ezechiel Eze 26 16 38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli. -Ezechiel Eze 26 16 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia: -Ezechiel Eze 26 16 40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis: -Ezechiel Eze 26 16 41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis: -Ezechiel Eze 26 16 42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius. -Ezechiel Eze 26 16 43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. -Ezechiel Eze 26 16 44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. b -Ezechiel Eze 26 16 45 Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. -Ezechiel Eze 26 16 46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus. -Ezechiel Eze 26 16 47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. -Ezechiel Eze 26 16 48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae. -Ezechiel Eze 26 16 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: -Ezechiel Eze 26 16 50 et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. -Ezechiel Eze 26 16 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. -Ezechiel Eze 26 16 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatae sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas. -Ezechiel Eze 26 16 53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum, -Ezechiel Eze 26 16 54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas. -Ezechiel Eze 26 16 55 Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram. -Ezechiel Eze 26 16 56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae, b -Ezechiel Eze 26 16 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum. -Ezechiel Eze 26 16 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 16 59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: -Ezechiel Eze 26 16 60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum. -Ezechiel Eze 26 16 61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. -Ezechiel Eze 26 16 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus: -Ezechiel Eze 26 16 63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 17 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 17 2 Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israël, -Ezechiel Eze 26 17 3 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. -Ezechiel Eze 26 17 4 Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan: in urbe negotiatorum posuit illam. -Ezechiel Eze 26 17 5 Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud. -Ezechiel Eze 26 17 6 Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. -Ezechiel Eze 26 17 7 Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. -Ezechiel Eze 26 17 8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem. -Ezechiel Eze 26 17 9 Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? -Ezechiel Eze 26 17 10 Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet? -Ezechiel Eze 26 17 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 17 12 Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. -Ezechiel Eze 26 17 13 Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet, -Ezechiel Eze 26 17 14 ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud. -Ezechiel Eze 26 17 15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet? -Ezechiel Eze 26 17 16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. -Ezechiel Eze 26 17 17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium: in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. -Ezechiel Eze 26 17 18 Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet. -Ezechiel Eze 26 17 19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. -Ezechiel Eze 26 17 20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me. -Ezechiel Eze 26 17 21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. -Ezechiel Eze 26 17 22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. b -Ezechiel Eze 26 17 23 In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit: -Ezechiel Eze 26 17 24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci. -Ezechiel Eze 26 18 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 18 2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? -Ezechiel Eze 26 18 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israël. -Ezechiel Eze 26 18 4 Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur. -Ezechiel Eze 26 18 5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, -Ezechiel Eze 26 18 6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: -Ezechiel Eze 26 18 7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: -Ezechiel Eze 26 18 8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum: -Ezechiel Eze 26 18 9 in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 18 10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis: b -Ezechiel Eze 26 18 11 et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: -Ezechiel Eze 26 18 12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: -Ezechiel Eze 26 18 13 ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit. -Ezechiel Eze 26 18 14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: -Ezechiel Eze 26 18 15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit: -Ezechiel Eze 26 18 16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: -Ezechiel Eze 26 18 17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. -Ezechiel Eze 26 18 18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. -Ezechiel Eze 26 18 19 Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. -Ezechiel Eze 26 18 20 Anima quae peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. b -Ezechiel Eze 26 18 21 Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. -Ezechiel Eze 26 18 22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet. -Ezechiel Eze 26 18 23 Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? -Ezechiel Eze 26 18 24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. -Ezechiel Eze 26 18 25 Et dixistis: Non est aequa via Domini! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? -Ezechiel Eze 26 18 26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. -Ezechiel Eze 26 18 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: -Ezechiel Eze 26 18 28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. -Ezechiel Eze 26 18 29 Et dicunt filii Israël: Non est aequa via Domini! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israël, et non magis viae vestrae pravae? b -Ezechiel Eze 26 18 30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. -Ezechiel Eze 26 18 31 Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël? -Ezechiel Eze 26 18 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. -Ezechiel Eze 26 19 1 Et tu assume planctum super principes Israël, -Ezechiel Eze 26 19 2 et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? in medio leunculorum enutrivit catulos suos? -Ezechiel Eze 26 19 3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere praedam, hominemque comedere. -Ezechiel Eze 26 19 4 Et audierunt de eo gentes: et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti. -Ezechiel Eze 26 19 5 Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis; leonem constituit eum. -Ezechiel Eze 26 19 6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare: -Ezechiel Eze 26 19 7 didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius. -Ezechiel Eze 26 19 8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum: in vulneribus earum captus est, -Ezechiel Eze 26 19 9 et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël. -Ezechiel Eze 26 19 10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. b -Ezechiel Eze 26 19 11 Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. -Ezechiel Eze 26 19 12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus: ignis comedit eam. -Ezechiel Eze 26 19 13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. -Ezechiel Eze 26 19 14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum. -Ezechiel Eze 26 20 1 Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me. -Ezechiel Eze 26 20 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 20 3 Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 20 4 Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis. -Ezechiel Eze 26 20 5 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester: -Ezechiel Eze 26 20 6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. -Ezechiel Eze 26 20 7 Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. -Ezechiel Eze 26 20 8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti. -Ezechiel Eze 26 20 9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti. -Ezechiel Eze 26 20 10 Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi eos in desertum. -Ezechiel Eze 26 20 11 Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis. b -Ezechiel Eze 26 20 12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. -Ezechiel Eze 26 20 13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos: -Ezechiel Eze 26 20 14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum. -Ezechiel Eze 26 20 15 Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium: -Ezechiel Eze 26 20 16 quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur. -Ezechiel Eze 26 20 17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto. -Ezechiel Eze 26 20 18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. -Ezechiel Eze 26 20 19 Ego Dominus Deus vester: in praeceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea, -Ezechiel Eze 26 20 20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. -Ezechiel Eze 26 20 21 Et exacerbaverunt me filii: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. -Ezechiel Eze 26 20 22 Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum. -Ezechiel Eze 26 20 23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras, -Ezechiel Eze 26 20 24 eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. -Ezechiel Eze 26 20 25 Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent. -Ezechiel Eze 26 20 26 Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 20 27 Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, b -Ezechiel Eze 26 20 28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas. -Ezechiel Eze 26 20 29 Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem. -Ezechiel Eze 26 20 30 Propterea dic ad domum Israël: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini: b -Ezechiel Eze 26 20 31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. -Ezechiel Eze 26 20 32 Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. -Ezechiel Eze 26 20 33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos. -Ezechiel Eze 26 20 34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos. -Ezechiel Eze 26 20 35 Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. -Ezechiel Eze 26 20 36 Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 20 37 Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis. -Ezechiel Eze 26 20 38 Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 20 39 Et vos, domus Israël, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris ... -Ezechiel Eze 26 20 40 In monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi: et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris. b -Ezechiel Eze 26 20 41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis: et sanctificabor in vobis in oculis nationum. -Ezechiel Eze 26 20 42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris. -Ezechiel Eze 26 20 43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis. -Ezechiel Eze 26 20 44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 20 45 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 20 46 Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani. -Ezechiel Eze 26 20 47 Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem, -Ezechiel Eze 26 20 48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur. -Ezechiel Eze 26 20 49 Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste? b -Ezechiel Eze 26 21 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 21 2 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël. -Ezechiel Eze 26 21 3 Et dices terrae Israël: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. -Ezechiel Eze 26 21 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem: -Ezechiel Eze 26 21 5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. -Ezechiel Eze 26 21 6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. -Ezechiel Eze 26 21 7 Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 21 8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 21 9 Fili hominis, propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus: loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus: -Ezechiel Eze 26 21 10 ut caedat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. -Ezechiel Eze 26 21 11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. -Ezechiel Eze 26 21 12 Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, -Ezechiel Eze 26 21 13 quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 21 14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit -Ezechiel Eze 26 21 15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem. -Ezechiel Eze 26 21 16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. -Ezechiel Eze 26 21 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum. -Ezechiel Eze 26 21 18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 21 19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambae: et manu capiet conjecturam; in capite viae civitatis conjiciet. -Ezechiel Eze 26 21 20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam. -Ezechiel Eze 26 21 21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. -Ezechiel Eze 26 21 22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. -Ezechiel Eze 26 21 23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. -Ezechiel Eze 26 21 24 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. b -Ezechiel Eze 26 21 25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita: -Ezechiel Eze 26 21 26 haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? -Ezechiel Eze 26 21 27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei. -Ezechiel Eze 26 21 28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas: b -Ezechiel Eze 26 21 29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita. -Ezechiel Eze 26 21 30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es: in terra nativitatis tuae judicabo te. -Ezechiel Eze 26 21 31 Et effundam super te indignationem meam; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum. -Ezechiel Eze 26 21 32 Igni eris cibus; sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. -Ezechiel Eze 26 22 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 22 2 Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum? -Ezechiel Eze 26 22 3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. -Ezechiel Eze 26 22 4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. -Ezechiel Eze 26 22 5 Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu. -Ezechiel Eze 26 22 6 Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem. -Ezechiel Eze 26 22 7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te. -Ezechiel Eze 26 22 8 Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti. -Ezechiel Eze 26 22 9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. -Ezechiel Eze 26 22 10 Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te: -Ezechiel Eze 26 22 11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. -Ezechiel Eze 26 22 12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 22 13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui. -Ezechiel Eze 26 22 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam. -Ezechiel Eze 26 22 15 Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te. -Ezechiel Eze 26 22 16 Et possidebo te in conspectu gentium: et scies quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 22 17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 22 18 Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. -Ezechiel Eze 26 22 19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem, -Ezechiel Eze 26 22 20 congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea: et requiescam, et conflabo vos. -Ezechiel Eze 26 22 21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus. -Ezechiel Eze 26 22 22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos. -Ezechiel Eze 26 22 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 22 24 Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. -Ezechiel Eze 26 22 25 Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. -Ezechiel Eze 26 22 26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. -Ezechiel Eze 26 22 27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. -Ezechiel Eze 26 22 28 Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus. -Ezechiel Eze 26 22 29 Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. -Ezechiel Eze 26 22 30 Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni. -Ezechiel Eze 26 22 31 Et effudi super eos indignationem meam; in igne irae meae consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 23 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 23 2 Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt: -Ezechiel Eze 26 23 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum. -Ezechiel Eze 26 23 4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. -Ezechiel Eze 26 23 5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, b -Ezechiel Eze 26 23 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. -Ezechiel Eze 26 23 7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. -Ezechiel Eze 26 23 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. -Ezechiel Eze 26 23 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. -Ezechiel Eze 26 23 10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea. -Ezechiel Eze 26 23 11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae: b -Ezechiel Eze 26 23 12 ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. -Ezechiel Eze 26 23 13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum. -Ezechiel Eze 26 23 14 Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, -Ezechiel Eze 26 23 15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt, -Ezechiel Eze 26 23 16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. -Ezechiel Eze 26 23 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. -Ezechiel Eze 26 23 18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus: -Ezechiel Eze 26 23 19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti. -Ezechiel Eze 26 23 20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. -Ezechiel Eze 26 23 21 Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae. b -Ezechiel Eze 26 23 22 Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: -Ezechiel Eze 26 23 23 filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum: -Ezechiel Eze 26 23 24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. -Ezechiel Eze 26 23 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni: -Ezechiel Eze 26 23 26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. -Ezechiel Eze 26 23 27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. -Ezechiel Eze 26 23 28 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua. b -Ezechiel Eze 26 23 29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae. -Ezechiel Eze 26 23 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. -Ezechiel Eze 26 23 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. -Ezechiel Eze 26 23 32 Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima. -Ezechiel Eze 26 23 33 Ebrietate et dolore repleberis: calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. -Ezechiel Eze 26 23 34 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 23 35 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. -Ezechiel Eze 26 23 36 Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum? b -Ezechiel Eze 26 23 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. -Ezechiel Eze 26 23 38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. -Ezechiel Eze 26 23 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae. -Ezechiel Eze 26 23 40a Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant. -Ezechiel Eze 26 23 40b Itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. -Ezechiel Eze 26 23 41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. -Ezechiel Eze 26 23 42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. -Ezechiel Eze 26 23 43 Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. -Ezechiel Eze 26 23 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. -Ezechiel Eze 26 23 45 Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum. -Ezechiel Eze 26 23 46 Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. -Ezechiel Eze 26 23 47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. -Ezechiel Eze 26 23 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. -Ezechiel Eze 26 23 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 24 1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: -Ezechiel Eze 26 24 2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. -Ezechiel Eze 26 24 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. -Ezechiel Eze 26 24 4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. -Ezechiel Eze 26 24 5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. -Ezechiel Eze 26 24 6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. -Ezechiel Eze 26 24 7 Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. -Ezechiel Eze 26 24 8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. -Ezechiel Eze 26 24 9 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram! b -Ezechiel Eze 26 24 10 Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. -Ezechiel Eze 26 24 11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. -Ezechiel Eze 26 24 12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. -Ezechiel Eze 26 24 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. -Ezechiel Eze 26 24 14 Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. -Ezechiel Eze 26 24 15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 24 16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. -Ezechiel Eze 26 24 17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. -Ezechiel Eze 26 24 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. -Ezechiel Eze 26 24 19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis? -Ezechiel Eze 26 24 20 Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 24 21 Loquere domui Israël: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent. -Ezechiel Eze 26 24 22 Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: -Ezechiel Eze 26 24 23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. -Ezechiel Eze 26 24 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 24 25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum: b -Ezechiel Eze 26 24 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi: -Ezechiel Eze 26 24 27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 25 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 25 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. -Ezechiel Eze 26 25 3 Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israël, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: -Ezechiel Eze 26 25 4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem: et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. -Ezechiel Eze 26 25 5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 25 6 Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël, -Ezechiel Eze 26 25 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 25 8 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: b -Ezechiel Eze 26 25 9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, -Ezechiel Eze 26 25 10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus. -Ezechiel Eze 26 25 11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 25 12 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis: b -Ezechiel Eze 26 25 13 idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent. -Ezechiel Eze 26 25 14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israël: et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 25 15 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres, b -Ezechiel Eze 26 25 16 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis, -Ezechiel Eze 26 25 17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. -Ezechiel Eze 26 26 1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 26 2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est: -Ezechiel Eze 26 26 3 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. -Ezechiel Eze 26 26 4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. -Ezechiel Eze 26 26 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. -Ezechiel Eze 26 26 6 Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 26 7 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno. b -Ezechiel Eze 26 26 8 Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum: -Ezechiel Eze 26 26 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. -Ezechiel Eze 26 26 10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae. -Ezechiel Eze 26 26 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent. -Ezechiel Eze 26 26 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. -Ezechiel Eze 26 26 13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum: et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. -Ezechiel Eze 26 26 14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 26 15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? b -Ezechiel Eze 26 26 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: -Ezechiel Eze 26 26 17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? -Ezechiel Eze 26 26 18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. -Ezechiel Eze 26 26 19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae; b -Ezechiel Eze 26 26 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris; porro cum dedero gloriam in terra viventium: -Ezechiel Eze 26 26 21 in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 27 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 27 2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: -Ezechiel Eze 26 27 3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, -Ezechiel Eze 26 27 4 et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum: -Ezechiel Eze 26 27 5 abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. -Ezechiel Eze 26 27 6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae. -Ezechiel Eze 26 27 7 Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. -Ezechiel Eze 26 27 8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. b -Ezechiel Eze 26 27 9 Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae. -Ezechiel Eze 26 27 10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. -Ezechiel Eze 26 27 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. -Ezechiel Eze 26 27 12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. b -Ezechiel Eze 26 27 13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo. -Ezechiel Eze 26 27 14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. -Ezechiel Eze 26 27 15 Filii Dedan negotiatores tui; insulae multae, negotiatio manus tuae: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. -Ezechiel Eze 26 27 16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum: gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo. -Ezechiel Eze 26 27 17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo: balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. -Ezechiel Eze 26 27 18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. -Ezechiel Eze 26 27 19 Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua. -Ezechiel Eze 26 27 20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum. -Ezechiel Eze 26 27 21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui. -Ezechiel Eze 26 27 22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. -Ezechiel Eze 26 27 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui. -Ezechiel Eze 26 27 24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. -Ezechiel Eze 26 27 25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. b -Ezechiel Eze 26 27 26 In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. -Ezechiel Eze 26 27 27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum: nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae: -Ezechiel Eze 26 27 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes. -Ezechiel Eze 26 27 29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum: nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. -Ezechiel Eze 26 27 30 Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur. -Ezechiel Eze 26 27 31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo. -Ezechiel Eze 26 27 32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? -Ezechiel Eze 26 27 33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae. -Ezechiel Eze 26 27 34 Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt. -Ezechiel Eze 26 27 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. -Ezechiel Eze 26 27 36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum. -Ezechiel Eze 26 28 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 28 2 Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei: -Ezechiel Eze 26 28 3 ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te: -Ezechiel Eze 26 28 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis: -Ezechiel Eze 26 28 5 in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo: -Ezechiel Eze 26 28 6 propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei, -Ezechiel Eze 26 28 7 idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum. -Ezechiel Eze 26 28 8 Interficient, et detrahent te: et morieris in interitu occisorum in corde maris. -Ezechiel Eze 26 28 9 Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te? -Ezechiel Eze 26 28 10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 28 11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, b -Ezechiel Eze 26 28 12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. -Ezechiel Eze 26 28 13 In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt. -Ezechiel Eze 26 28 14 Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum ambulasti, -Ezechiel Eze 26 28 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. -Ezechiel Eze 26 28 16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. -Ezechiel Eze 26 28 17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te. -Ezechiel Eze 26 28 18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te. -Ezechiel Eze 26 28 19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum. -Ezechiel Eze 26 28 20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 28 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea: -Ezechiel Eze 26 28 22 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea. -Ezechiel Eze 26 28 23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 28 24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus. b -Ezechiel Eze 26 28 25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob: -Ezechiel Eze 26 28 26 et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum. -Ezechiel Eze 26 29 1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 29 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa. -Ezechiel Eze 26 29 3 Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. -Ezechiel Eze 26 29 4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. -Ezechiel Eze 26 29 5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. -Ezechiel Eze 26 29 6 Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël: -Ezechiel Eze 26 29 7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. -Ezechiel Eze 26 29 8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum. b -Ezechiel Eze 26 29 9 Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. -Ezechiel Eze 26 29 10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae. -Ezechiel Eze 26 29 11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis. -Ezechiel Eze 26 29 12 Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis: et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. -Ezechiel Eze 26 29 13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant. b -Ezechiel Eze 26 29 14 Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile. -Ezechiel Eze 26 29 15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus. -Ezechiel Eze 26 29 16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 29 17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 29 18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam. -Ezechiel Eze 26 29 19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius, -Ezechiel Eze 26 29 20 et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 29 21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 30 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 30 2 Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate: Vae, vae diei! -Ezechiel Eze 26 30 3 quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit. -Ezechiel Eze 26 30 4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. -Ezechiel Eze 26 30 5 Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent. -Ezechiel Eze 26 30 6 Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. -Ezechiel Eze 26 30 7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt: -Ezechiel Eze 26 30 8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. -Ezechiel Eze 26 30 9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam: et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. -Ezechiel Eze 26 30 10 Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. -Ezechiel Eze 26 30 11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis. -Ezechiel Eze 26 30 12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum. -Ezechiel Eze 26 30 13 Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. -Ezechiel Eze 26 30 14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria. -Ezechiel Eze 26 30 15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae. -Ezechiel Eze 26 30 16 Et dabo ignem in Aegypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae. -Ezechiel Eze 26 30 17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. -Ezechiel Eze 26 30 18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus: ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur. -Ezechiel Eze 26 30 19 Et judicia faciam in Aegypto: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 30 20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 30 21 Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. -Ezechiel Eze 26 30 22 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus, -Ezechiel Eze 26 30 23 et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris. -Ezechiel Eze 26 30 24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus. -Ezechiel Eze 26 30 25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. -Ezechiel Eze 26 30 26 Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 31 1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 31 2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua? -Ezechiel Eze 26 31 3 ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. -Ezechiel Eze 26 31 4 Aquae nutrierunt illum; abyssus exaltavit illum: flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. -Ezechiel Eze 26 31 5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis. -Ezechiel Eze 26 31 6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum. -Ezechiel Eze 26 31 7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas. -Ezechiel Eze 26 31 8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus. -Ezechiel Eze 26 31 9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei. -Ezechiel Eze 26 31 10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: b -Ezechiel Eze 26 31 11 tradidi eum in manu fortissimi gentium: faciens faciet ei: juxta impietatem ejus ejeci eum. -Ezechiel Eze 26 31 12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes: et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae: et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum. -Ezechiel Eze 26 31 13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis. -Ezechiel Eze 26 31 14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. -Ezechiel Eze 26 31 15 Haec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum: operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. b -Ezechiel Eze 26 31 16 A sonitu ruinae ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis. -Ezechiel Eze 26 31 17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum. -Ezechiel Eze 26 31 18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 32 1 Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 32 2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. -Ezechiel Eze 26 32 3 Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. -Ezechiel Eze 26 32 4 Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae. -Ezechiel Eze 26 32 5 Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. -Ezechiel Eze 26 32 6 Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. -Ezechiel Eze 26 32 7 Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. b -Ezechiel Eze 26 32 8 Omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 32 9 Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. -Ezechiel Eze 26 32 10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae. -Ezechiel Eze 26 32 11 Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi. -Ezechiel Eze 26 32 12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus. -Ezechiel Eze 26 32 13 Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. -Ezechiel Eze 26 32 14 Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus, -Ezechiel Eze 26 32 15 cum dedero terram Aegypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 32 16 Planctus est, et plangent eum: filiae gentium plangent eum: super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 32 17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 32 18 Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti: et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. -Ezechiel Eze 26 32 19 Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis. -Ezechiel Eze 26 32 20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est: attraxerunt eam et omnes populos ejus. -Ezechiel Eze 26 32 21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio. -Ezechiel Eze 26 32 22 Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. -Ezechiel Eze 26 32 23 Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus: universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. -Ezechiel Eze 26 32 24 Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui: omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. -Ezechiel Eze 26 32 25 In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus: in circuitu ejus sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. -Ezechiel Eze 26 32 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus: in circuitu ejus sepulchra illius: omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium. -Ezechiel Eze 26 32 27 Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. -Ezechiel Eze 26 32 28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. -Ezechiel Eze 26 32 29 Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum. -Ezechiel Eze 26 32 30 Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum. -Ezechiel Eze 26 32 31 Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio: Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 32 32 Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio: Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 33 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 33 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: -Ezechiel Eze 26 33 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: -Ezechiel Eze 26 33 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. -Ezechiel Eze 26 33 5 Sonum buccinae audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. -Ezechiel Eze 26 33 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. -Ezechiel Eze 26 33 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. b -Ezechiel Eze 26 33 8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. -Ezechiel Eze 26 33 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. -Ezechiel Eze 26 33 10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? b -Ezechiel Eze 26 33 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël? -Ezechiel Eze 26 33 12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. -Ezechiel Eze 26 33 13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. -Ezechiel Eze 26 33 14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, -Ezechiel Eze 26 33 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. -Ezechiel Eze 26 33 16 Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. -Ezechiel Eze 26 33 17 Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. -Ezechiel Eze 26 33 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. -Ezechiel Eze 26 33 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. -Ezechiel Eze 26 33 20 Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël. -Ezechiel Eze 26 33 21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. b -Ezechiel Eze 26 33 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius. -Ezechiel Eze 26 33 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 33 24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. -Ezechiel Eze 26 33 25 Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis? -Ezechiel Eze 26 33 26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram haereditate possidebitis? -Ezechiel Eze 26 33 27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur. -Ezechiel Eze 26 33 28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: -Ezechiel Eze 26 33 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt. -Ezechiel Eze 26 33 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. b -Ezechiel Eze 26 33 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. -Ezechiel Eze 26 33 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. -Ezechiel Eze 26 33 33 Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. -Ezechiel Eze 26 34 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 34 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur? -Ezechiel Eze 26 34 3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. -Ezechiel Eze 26 34 4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. -Ezechiel Eze 26 34 5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. -Ezechiel Eze 26 34 6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. -Ezechiel Eze 26 34 7 Propterea, pastores, audite verbum Domini. -Ezechiel Eze 26 34 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: -Ezechiel Eze 26 34 9 propterea, pastores, audite verbum Domini. -Ezechiel Eze 26 34 10 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. -Ezechiel Eze 26 34 11 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. b -Ezechiel Eze 26 34 12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. -Ezechiel Eze 26 34 13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terrae. -Ezechiel Eze 26 34 14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël. -Ezechiel Eze 26 34 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 34 16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio. -Ezechiel Eze 26 34 17 Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. b -Ezechiel Eze 26 34 18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis: -Ezechiel Eze 26 34 19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. -Ezechiel Eze 26 34 20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: -Ezechiel Eze 26 34 21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, -Ezechiel Eze 26 34 22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus. -Ezechiel Eze 26 34 23 Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. b -Ezechiel Eze 26 34 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. -Ezechiel Eze 26 34 25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. -Ezechiel Eze 26 34 26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt. -Ezechiel Eze 26 34 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. -Ezechiel Eze 26 34 28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. -Ezechiel Eze 26 34 29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium. -Ezechiel Eze 26 34 30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 34 31 Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 35 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 35 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: -Ezechiel Eze 26 35 3 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. -Ezechiel Eze 26 35 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 35 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae: -Ezechiel Eze 26 35 6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. -Ezechiel Eze 26 35 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. -Ezechiel Eze 26 35 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent. -Ezechiel Eze 26 35 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 35 10 Eo quod dixeris: Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi: -Ezechiel Eze 26 35 11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. -Ezechiel Eze 26 35 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti nobis ad devorandum dati sunt. -Ezechiel Eze 26 35 13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. -Ezechiel Eze 26 35 14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam: -Ezechiel Eze 26 35 15 sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 36 1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audite verbum Domini. -Ezechiel Eze 26 36 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis: -Ezechiel Eze 26 36 3 propterea vaticinare, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi, -Ezechiel Eze 26 36 4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum. -Ezechiel Eze 26 36 5 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent: -Ezechiel Eze 26 36 6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. -Ezechiel Eze 26 36 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent. -Ezechiel Eze 26 36 8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat. b -Ezechiel Eze 26 36 9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem. -Ezechiel Eze 26 36 10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. -Ezechiel Eze 26 36 11 Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 36 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et haereditate possidebunt te: et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. -Ezechiel Eze 26 36 13 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: -Ezechiel Eze 26 36 14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 36 15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 36 16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 36 17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. -Ezechiel Eze 26 36 18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. -Ezechiel Eze 26 36 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos. -Ezechiel Eze 26 36 20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. -Ezechiel Eze 26 36 21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt. -Ezechiel Eze 26 36 22 Idcirco dices domui Israël: Haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. b -Ezechiel Eze 26 36 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. -Ezechiel Eze 26 36 24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. -Ezechiel Eze 26 36 25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. -Ezechiel Eze 26 36 26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. -Ezechiel Eze 26 36 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini. -Ezechiel Eze 26 36 28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. -Ezechiel Eze 26 36 29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem. -Ezechiel Eze 26 36 30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. -Ezechiel Eze 26 36 31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra. -Ezechiel Eze 26 36 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël. -Ezechiel Eze 26 36 33 Haec dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, b -Ezechiel Eze 26 36 34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, -Ezechiel Eze 26 36 35 dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt. -Ezechiel Eze 26 36 36 Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim. -Ezechiel Eze 26 36 37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, -Ezechiel Eze 26 36 38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 37 1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus. -Ezechiel Eze 26 37 2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. -Ezechiel Eze 26 37 3 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. -Ezechiel Eze 26 37 4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. -Ezechiel Eze 26 37 5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. -Ezechiel Eze 26 37 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 37 7 Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. b -Ezechiel Eze 26 37 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. -Ezechiel Eze 26 37 9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. -Ezechiel Eze 26 37 10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. -Ezechiel Eze 26 37 11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. -Ezechiel Eze 26 37 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. -Ezechiel Eze 26 37 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus, -Ezechiel Eze 26 37 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 37 15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: b -Ezechiel Eze 26 37 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judae, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israël sociorumque ejus. -Ezechiel Eze 26 37 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. -Ezechiel Eze 26 37 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? -Ezechiel Eze 26 37 19 loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. -Ezechiel Eze 26 37 20 Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum. b -Ezechiel Eze 26 37 21 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. -Ezechiel Eze 26 37 22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, -Ezechiel Eze 26 37 23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. -Ezechiel Eze 26 37 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea: -Ezechiel Eze 26 37 25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. -Ezechiel Eze 26 37 26 Et percutiam illis foedus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. -Ezechiel Eze 26 37 27 Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. -Ezechiel Eze 26 37 28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. -Ezechiel Eze 26 38 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: -Ezechiel Eze 26 38 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo. -Ezechiel Eze 26 38 3 Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. -Ezechiel Eze 26 38 4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium. -Ezechiel Eze 26 38 5 Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati. -Ezechiel Eze 26 38 6 Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. -Ezechiel Eze 26 38 7 Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te: et esto eis in praeceptum. -Ezechiel Eze 26 38 8 Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter: haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. b -Ezechiel Eze 26 38 9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. -Ezechiel Eze 26 38 10 Haec dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam: -Ezechiel Eze 26 38 11 et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro; vectes et portae non sunt eis: -Ezechiel Eze 26 38 12 ut diripias spolia, et invadas praedam; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae. -Ezechiel Eze 26 38 13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. -Ezechiel Eze 26 38 14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies? b -Ezechiel Eze 26 38 15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: coetus magnus, et exercitus vehemens. -Ezechiel Eze 26 38 16 Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog! -Ezechiel Eze 26 38 17 Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. -Ezechiel Eze 26 38 18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. b -Ezechiel Eze 26 38 19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: -Ezechiel Eze 26 38 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. -Ezechiel Eze 26 38 21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. -Ezechiel Eze 26 38 22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. -Ezechiel Eze 26 38 23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 39 1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. -Ezechiel Eze 26 39 2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël. -Ezechiel Eze 26 39 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. -Ezechiel Eze 26 39 4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum. -Ezechiel Eze 26 39 5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 39 6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. -Ezechiel Eze 26 39 7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël. -Ezechiel Eze 26 39 8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: haec est dies de qua locutus sum. b -Ezechiel Eze 26 39 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis. -Ezechiel Eze 26 39 10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 39 11 Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog. -Ezechiel Eze 26 39 12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus. -Ezechiel Eze 26 39 13 Sepeliet autem eum omnis populus terrae: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 39 14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam: post menses autem septem quaerere incipient. -Ezechiel Eze 26 39 15 Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. -Ezechiel Eze 26 39 16 Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram. -Ezechiel Eze 26 39 17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. b -Ezechiel Eze 26 39 18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium. -Ezechiel Eze 26 39 19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis: -Ezechiel Eze 26 39 20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 39 21 Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos. b -Ezechiel Eze 26 39 22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps. -Ezechiel Eze 26 39 23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. -Ezechiel Eze 26 39 24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis. -Ezechiel Eze 26 39 25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo. -Ezechiel Eze 26 39 26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes: -Ezechiel Eze 26 39 27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum. -Ezechiel Eze 26 39 28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. -Ezechiel Eze 26 39 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 40 1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. -Ezechiel Eze 26 40 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum. -Ezechiel Eze 26 40 3 Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta. -Ezechiel Eze 26 40 4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israël. -Ezechiel Eze 26 40 5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. b -Ezechiel Eze 26 40 6 Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. -Ezechiel Eze 26 40 7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos. -Ezechiel Eze 26 40 8 Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno. -Ezechiel Eze 26 40 9 Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. -Ezechiel Eze 26 40 10 Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. -Ezechiel Eze 26 40 11 Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. -Ezechiel Eze 26 40 12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. -Ezechiel Eze 26 40 13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. -Ezechiel Eze 26 40 14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum. -Ezechiel Eze 26 40 15 Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos. -Ezechiel Eze 26 40 16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. -Ezechiel Eze 26 40 17 Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. b -Ezechiel Eze 26 40 18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. -Ezechiel Eze 26 40 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. -Ezechiel Eze 26 40 20 Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine. b -Ezechiel Eze 26 40 21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. -Ezechiel Eze 26 40 22 Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. -Ezechiel Eze 26 40 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. -Ezechiel Eze 26 40 24 Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quae respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores. -Ezechiel Eze 26 40 25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum. -Ezechiel Eze 26 40 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus. -Ezechiel Eze 26 40 27 Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. -Ezechiel Eze 26 40 28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. b -Ezechiel Eze 26 40 29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. -Ezechiel Eze 26 40 30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum: -Ezechiel Eze 26 40 31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. -Ezechiel Eze 26 40 32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. -Ezechiel Eze 26 40 33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. -Ezechiel Eze 26 40 34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. -Ezechiel Eze 26 40 35 Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. -Ezechiel Eze 26 40 36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. -Ezechiel Eze 26 40 37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. -Ezechiel Eze 26 40 38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. b -Ezechiel Eze 26 40 39 Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. -Ezechiel Eze 26 40 40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae: -Ezechiel Eze 26 40 41 quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. -Ezechiel Eze 26 40 42 Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima. -Ezechiel Eze 26 40 43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. -Ezechiel Eze 26 40 44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis. b -Ezechiel Eze 26 40 45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. -Ezechiel Eze 26 40 46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. -Ezechiel Eze 26 40 47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. -Ezechiel Eze 26 40 48 Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. b -Ezechiel Eze 26 40 49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus: una hinc, et altera inde. -Ezechiel Eze 26 41 1 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. -Ezechiel Eze 26 41 2 Et latitudo portae decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. -Ezechiel Eze 26 41 3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae septem cubitorum. -Ezechiel Eze 26 41 4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum. -Ezechiel Eze 26 41 5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. b -Ezechiel Eze 26 41 6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. -Ezechiel Eze 26 41 7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. -Ezechiel Eze 26 41 8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: -Ezechiel Eze 26 41 9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus. -Ezechiel Eze 26 41 10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique, -Ezechiel Eze 26 41 11 et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. -Ezechiel Eze 26 41 12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum. b -Ezechiel Eze 26 41 13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum. -Ezechiel Eze 26 41 14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum. -Ezechiel Eze 26 41 15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii. -Ezechiel Eze 26 41 16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia. b -Ezechiel Eze 26 41 17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram. -Ezechiel Eze 26 41 18 Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub. -Ezechiel Eze 26 41 19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu. -Ezechiel Eze 26 41 20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi. -Ezechiel Eze 26 41 21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum. b -Ezechiel Eze 26 41 22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino. -Ezechiel Eze 26 41 23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario. -Ezechiel Eze 26 41 24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. -Ezechiel Eze 26 41 25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus. -Ezechiel Eze 26 41 26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum. -Ezechiel Eze 26 42 1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem. -Ezechiel Eze 26 42 2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, -Ezechiel Eze 26 42 3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. -Ezechiel Eze 26 42 4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem: -Ezechiel Eze 26 42 5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii. -Ezechiel Eze 26 42 6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. -Ezechiel Eze 26 42 7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum: -Ezechiel Eze 26 42 8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. -Ezechiel Eze 26 42 9 Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori. -Ezechiel Eze 26 42 10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia. -Ezechiel Eze 26 42 11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. -Ezechiel Eze 26 42 12 Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. -Ezechiel Eze 26 42 13 Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. b -Ezechiel Eze 26 42 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum. -Ezechiel Eze 26 42 15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum. b -Ezechiel Eze 26 42 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. -Ezechiel Eze 26 42 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. -Ezechiel Eze 26 42 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. -Ezechiel Eze 26 42 19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. -Ezechiel Eze 26 42 20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. -Ezechiel Eze 26 43 1 Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem. -Ezechiel Eze 26 43 2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. -Ezechiel Eze 26 43 3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam. -Ezechiel Eze 26 43 4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem. -Ezechiel Eze 26 43 5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. -Ezechiel Eze 26 43 6 Et audivi loquentem ad me de domo: et vir qui stabat juxta me b -Ezechiel Eze 26 43 7 dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in aeternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis. -Ezechiel Eze 26 43 8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. -Ezechiel Eze 26 43 9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. -Ezechiel Eze 26 43 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, -Ezechiel Eze 26 43 11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea. -Ezechiel Eze 26 43 12 Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus. b -Ezechiel Eze 26 43 13 Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: haec quoque erat fossa altaris. b -Ezechiel Eze 26 43 14 Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius. -Ezechiel Eze 26 43 15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor. -Ezechiel Eze 26 43 16 Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus. -Ezechiel Eze 26 43 17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum: gradus autem ejus versi ad orientem. -Ezechiel Eze 26 43 18 Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. b -Ezechiel Eze 26 43 19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. -Ezechiel Eze 26 43 20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis. -Ezechiel Eze 26 43 21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium. -Ezechiel Eze 26 43 22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo. -Ezechiel Eze 26 43 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum. -Ezechiel Eze 26 43 24 Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. -Ezechiel Eze 26 43 25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent. -Ezechiel Eze 26 43 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus. -Ezechiel Eze 26 43 27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 44 1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem: et erat clausa. -Ezechiel Eze 26 44 2 Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa -Ezechiel Eze 26 44 3 principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur. -Ezechiel Eze 26 44 4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam. b -Ezechiel Eze 26 44 5 Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus: et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii. -Ezechiel Eze 26 44 6 Et dices ad exasperantem me domum Israël: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël: b -Ezechiel Eze 26 44 7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris. -Ezechiel Eze 26 44 8 Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. -Ezechiel Eze 26 44 9 Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël. -Ezechiel Eze 26 44 10 Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam, -Ezechiel Eze 26 44 11 erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis. -Ezechiel Eze 26 44 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam. -Ezechiel Eze 26 44 13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt. -Ezechiel Eze 26 44 14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea. -Ezechiel Eze 26 44 15 Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. b -Ezechiel Eze 26 44 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas. -Ezechiel Eze 26 44 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. -Ezechiel Eze 26 44 18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. -Ezechiel Eze 26 44 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis. -Ezechiel Eze 26 44 20 Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua. b -Ezechiel Eze 26 44 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. -Ezechiel Eze 26 44 22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. -Ezechiel Eze 26 44 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. -Ezechiel Eze 26 44 24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt. -Ezechiel Eze 26 44 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur. -Ezechiel Eze 26 44 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei. -Ezechiel Eze 26 44 27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 44 28 Non erit autem eis haereditas: ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum. -Ezechiel Eze 26 44 29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit. -Ezechiel Eze 26 44 30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt: et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae. -Ezechiel Eze 26 44 31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes. -Ezechiel Eze 26 45 1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. -Ezechiel Eze 26 45 2 Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum. -Ezechiel Eze 26 45 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium: et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum. -Ezechiel Eze 26 45 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis. -Ezechiel Eze 26 45 5 Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia. -Ezechiel Eze 26 45 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël. -Ezechiel Eze 26 45 7 Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem: longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. -Ezechiel Eze 26 45 8 De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum. -Ezechiel Eze 26 45 9 Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. b -Ezechiel Eze 26 45 10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis. -Ezechiel Eze 26 45 11 Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum. -Ezechiel Eze 26 45 12 Siclus autem viginti obolos habet: porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt. -Ezechiel Eze 26 45 13 Et hae sunt primitiae quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. -Ezechiel Eze 26 45 14 Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. -Ezechiel Eze 26 45 15 Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 45 16 Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israël. -Ezechiel Eze 26 45 17 Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël. -Ezechiel Eze 26 45 18 Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. b -Ezechiel Eze 26 45 19 Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris. -Ezechiel Eze 26 45 20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo. -Ezechiel Eze 26 45 21 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas: septem diebus azyma comedentur. -Ezechiel Eze 26 45 22 Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato. -Ezechiel Eze 26 45 23 Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie. -Ezechiel Eze 26 45 24 Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi. -Ezechiel Eze 26 45 25 Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo. -Ezechiel Eze 26 46 1 Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. -Ezechiel Eze 26 46 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. -Ezechiel Eze 26 46 3 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. -Ezechiel Eze 26 46 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, -Ezechiel Eze 26 46 5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. -Ezechiel Eze 26 46 6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. -Ezechiel Eze 26 46 7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. -Ezechiel Eze 26 46 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat. -Ezechiel Eze 26 46 9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae: porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. -Ezechiel Eze 26 46 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. -Ezechiel Eze 26 46 11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. -Ezechiel Eze 26 46 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. -Ezechiel Eze 26 46 13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. -Ezechiel Eze 26 46 14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. -Ezechiel Eze 26 46 15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. -Ezechiel Eze 26 46 16 Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam haereditarie. b -Ezechiel Eze 26 46 17 Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: haereditas autem ejus filiis ejus erit. -Ezechiel Eze 26 46 18 Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. -Ezechiel Eze 26 46 19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem. b -Ezechiel Eze 26 46 20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. -Ezechiel Eze 26 46 21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. -Ezechiel Eze 26 46 22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quatuor erant. -Ezechiel Eze 26 46 23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum. -Ezechiel Eze 26 46 24 Et dixit ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. -Ezechiel Eze 26 47 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. -Ezechiel Eze 26 47 2 Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. -Ezechiel Eze 26 47 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos. -Ezechiel Eze 26 47 4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. -Ezechiel Eze 26 47 5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. -Ezechiel Eze 26 47 6 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. -Ezechiel Eze 26 47 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. -Ezechiel Eze 26 47 8 Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquae. b -Ezechiel Eze 26 47 9 Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. -Ezechiel Eze 26 47 10 Et stabunt super illas piscatores: ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. -Ezechiel Eze 26 47 11 In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. -Ezechiel Eze 26 47 12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. -Ezechiel Eze 26 47 13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet. b -Ezechiel Eze 26 47 14 Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. -Ezechiel Eze 26 47 15 Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada, -Ezechiel Eze 26 47 16 Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran. -Ezechiel Eze 26 47 17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. -Ezechiel Eze 26 47 18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. -Ezechiel Eze 26 47 19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad meridiem australis. -Ezechiel Eze 26 47 20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga maris. -Ezechiel Eze 26 47 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël: -Ezechiel Eze 26 47 22 et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël. -Ezechiel Eze 26 47 23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 48 1 Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una. -Ezechiel Eze 26 48 2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. -Ezechiel Eze 26 48 3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. -Ezechiel Eze 26 48 4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. -Ezechiel Eze 26 48 5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. -Ezechiel Eze 26 48 6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. -Ezechiel Eze 26 48 7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una. -Ezechiel Eze 26 48 8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris: et erit sanctuarium in medio ejus. b -Ezechiel Eze 26 48 9 Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. -Ezechiel Eze 26 48 10 Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus. -Ezechiel Eze 26 48 11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitae. -Ezechiel Eze 26 48 12 Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum. -Ezechiel Eze 26 48 13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. -Ezechiel Eze 26 48 14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt: neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino. -Ezechiel Eze 26 48 15 Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana: et erit civitas in medio ejus. -Ezechiel Eze 26 48 16 Et hae mensurae ejus: ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia: et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia: et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia: et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia. -Ezechiel Eze 26 48 17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta: et ad meridiem, ducenta quinquaginta: et ad orientem, ducenta quinquaginta: et ad mare, ducenta quinquaginta. -Ezechiel Eze 26 48 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. -Ezechiel Eze 26 48 19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël. -Ezechiel Eze 26 48 20 Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis. -Ezechiel Eze 26 48 21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus. -Ezechiel Eze 26 48 22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit. -Ezechiel Eze 26 48 23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una. b -Ezechiel Eze 26 48 24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. -Ezechiel Eze 26 48 25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. -Ezechiel Eze 26 48 26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. -Ezechiel Eze 26 48 27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. -Ezechiel Eze 26 48 28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: haereditas contra mare magnum. -Ezechiel Eze 26 48 29 Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. -Ezechiel Eze 26 48 30 Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis. b -Ezechiel Eze 26 48 31 Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israël: portae tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. -Ezechiel Eze 26 48 32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres: porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una. -Ezechiel Eze 26 48 33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. -Ezechiel Eze 26 48 34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. -Ezechiel Eze 26 48 35 Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. -# Daniel Dan Prophetia Danielis -Daniel Dan 27 1 1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam: -Daniel Dan 27 1 2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui. -Daniel Dan 27 1 3 Et ait rex Asphenez praeposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum, -Daniel Dan 27 1 4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldaeorum. -Daniel Dan 27 1 5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. -Daniel Dan 27 1 6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias. b -Daniel Dan 27 1 7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli, Baltassar; Ananiae, Sidrach; Misaëli, Misach; et Azariae, Abdenago. -Daniel Dan 27 1 8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. -Daniel Dan 27 1 9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. -Daniel Dan 27 1 10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi. -Daniel Dan 27 1 11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam: -Daniel Dan 27 1 12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: -Daniel Dan 27 1 13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis. -Daniel Dan 27 1 14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem. -Daniel Dan 27 1 15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. -Daniel Dan 27 1 16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina. -Daniel Dan 27 1 17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. b -Daniel Dan 27 1 18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. -Daniel Dan 27 1 19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias: et steterunt in conspectu regis. -Daniel Dan 27 1 20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus. -Daniel Dan 27 1 21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. -Daniel Dan 27 2 1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. -Daniel Dan 27 2 2 Praecepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. -Daniel Dan 27 2 3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. -Daniel Dan 27 2 4 Responderuntque Chaldaei regi syriace: Rex, in sempiternum vive! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. -Daniel Dan 27 2 5 Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur. -Daniel Dan 27 2 6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. -Daniel Dan 27 2 7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. b -Daniel Dan 27 2 8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. -Daniel Dan 27 2 9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. -Daniel Dan 27 2 10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo. -Daniel Dan 27 2 11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. -Daniel Dan 27 2 12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. b -Daniel Dan 27 2 13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent. -Daniel Dan 27 2 14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. -Daniel Dan 27 2 15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, -Daniel Dan 27 2 16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. -Daniel Dan 27 2 17 Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaëli et Azariae, sociis suis, indicavit negotium, -Daniel Dan 27 2 18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. -Daniel Dan 27 2 19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli, b -Daniel Dan 27 2 20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. -Daniel Dan 27 2 21 Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. -Daniel Dan 27 2 22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. -Daniel Dan 27 2 23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. -Daniel Dan 27 2 24 Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. b -Daniel Dan 27 2 25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet. -Daniel Dan 27 2 26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus? -Daniel Dan 27 2 27 Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi: -Daniel Dan 27 2 28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt. -Daniel Dan 27 2 29 Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt. -Daniel Dan 27 2 30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. -Daniel Dan 27 2 31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. b -Daniel Dan 27 2 32 Hujus statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, -Daniel Dan 27 2 33 tibiae autem ferreae: pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. -Daniel Dan 27 2 34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos. -Daniel Dan 27 2 35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. -Daniel Dan 27 2 36 Hoc est somnium: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex. b -Daniel Dan 27 2 37 Tu rex regum es: et Deus caeli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi: -Daniel Dan 27 2 38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. -Daniel Dan 27 2 39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. -Daniel Dan 27 2 40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec. -Daniel Dan 27 2 41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto. -Daniel Dan 27 2 42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. -Daniel Dan 27 2 43 Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae. -Daniel Dan 27 2 44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. b -Daniel Dan 27 2 45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. -Daniel Dan 27 2 46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei. b -Daniel Dan 27 2 47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. -Daniel Dan 27 2 48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. -Daniel Dan 27 2 49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis. -Daniel Dan 27 3 1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciae Babylonis. -Daniel Dan 27 3 2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex. -Daniel Dan 27 3 3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex: -Daniel Dan 27 3 4 et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis: -Daniel Dan 27 3 5 in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. -Daniel Dan 27 3 6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. -Daniel Dan 27 3 7 Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. -Daniel Dan 27 3 8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos: b -Daniel Dan 27 3 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive! -Daniel Dan 27 3 10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: -Daniel Dan 27 3 11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. -Daniel Dan 27 3 12 Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. -Daniel Dan 27 3 13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. -Daniel Dan 27 3 14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? -Daniel Dan 27 3 15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? -Daniel Dan 27 3 16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. b -Daniel Dan 27 3 17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. -Daniel Dan 27 3 18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. -Daniel Dan 27 3 19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. -Daniel Dan 27 3 20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. -Daniel Dan 27 3 21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: -Daniel Dan 27 3 22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. -Daniel Dan 27 3 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. -Daniel Dan 27 3 24 Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino. b -Daniel Dan 27 3 25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait: -Daniel Dan 27 3 26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula: -Daniel Dan 27 3 27 quia justus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera. -Daniel Dan 27 3 28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. -Daniel Dan 27 3 29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: -Daniel Dan 27 3 30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset. -Daniel Dan 27 3 31 Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti; -Daniel Dan 27 3 32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram. -Daniel Dan 27 3 33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te. -Daniel Dan 27 3 34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum: b -Daniel Dan 27 3 35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, -Daniel Dan 27 3 36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in littore maris; -Daniel Dan 27 3 37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. -Daniel Dan 27 3 38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, -Daniel Dan 27 3 39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. -Daniel Dan 27 3 40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te. -Daniel Dan 27 3 41 Et nunc sequimur te in toto corde; et timemus te, et quaerimus faciem tuam. -Daniel Dan 27 3 42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae. -Daniel Dan 27 3 43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine; -Daniel Dan 27 3 44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: -Daniel Dan 27 3 45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. -Daniel Dan 27 3 46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis, b -Daniel Dan 27 3 47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: -Daniel Dan 27 3 48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis. -Daniel Dan 27 3 49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, -Daniel Dan 27 3 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. -Daniel Dan 27 3 51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: -Daniel Dan 27 3 52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. -Daniel Dan 27 3 53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. -Daniel Dan 27 3 54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. -Daniel Dan 27 3 55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. -Daniel Dan 27 3 56 Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. -Daniel Dan 27 3 57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. b -Daniel Dan 27 3 58 Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 59 Benedicite, caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 60 Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 62 Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 63 Benedicite, stellae caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 66 Benedicite, ignis et aestus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 67 Benedicite, frigus et aestus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 68 Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 69 Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 70 Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 72 Benedicite, lux et tenebrae, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 74 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 75 Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 77 Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 78 Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 79 Benedicite, cete, et omnia quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 80 Benedicite, omnes volucres caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 81 Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 82 Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 83 Benedicat Israël Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 85 Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 86 Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. -Daniel Dan 27 3 88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. -Daniel Dan 27 3 89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. -Daniel Dan 27 3 90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia ejus. -Daniel Dan 27 3 91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex. b -Daniel Dan 27 3 92 Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. -Daniel Dan 27 3 93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. -Daniel Dan 27 3 94 Et congregati satrapae, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. -Daniel Dan 27 3 95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago: qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. -Daniel Dan 27 3 96 A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. -Daniel Dan 27 3 97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. -Daniel Dan 27 3 98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. b -Daniel Dan 27 3 99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare -Daniel Dan 27 3 100 signa ejus, quia magna sunt: et mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem. -Daniel Dan 27 4 1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo: -Daniel Dan 27 4 2 somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. -Daniel Dan 27 4 3 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. -Daniel Dan 27 4 4 Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem ejus non indicaverunt mihi, -Daniel Dan 27 4 5 donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum. -Daniel Dan 27 4 6 Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. -Daniel Dan 27 4 7 Visio capitis mei in cubili meo: videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia. b -Daniel Dan 27 4 8 Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens caelum: aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. -Daniel Dan 27 4 9 Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro. -Daniel Dan 27 4 10 Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de caelo descendit. -Daniel Dan 27 4 11 Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos ejus: excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus: fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis ejus. -Daniel Dan 27 4 12 Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt, et rore caeli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terrae. b -Daniel Dan 27 4 13 Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei: et septem tempora mutentur super eum. -Daniel Dan 27 4 14 In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. -Daniel Dan 27 4 15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. b -Daniel Dan 27 4 16 Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. b -Daniel Dan 27 4 17 Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram; -Daniel Dan 27 4 18 et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis ejus commorantes aves caeli: -Daniel Dan 27 4 19 tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae. -Daniel Dan 27 4 20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum: -Daniel Dan 27 4 21 haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem, -Daniel Dan 27 4 22 Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. -Daniel Dan 27 4 23 Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem. -Daniel Dan 27 4 24 Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. -Daniel Dan 27 4 25 Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem. b -Daniel Dan 27 4 26 Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat. -Daniel Dan 27 4 27 Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? -Daniel Dan 27 4 28 Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, -Daniel Dan 27 4 29 et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. -Daniel Dan 27 4 30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium. -Daniel Dan 27 4 31 Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. b -Daniel Dan 27 4 32 Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti? -Daniel Dan 27 4 33 In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. -Daniel Dan 27 4 34 Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli: quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. -Daniel Dan 27 5 1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat aetatem. -Daniel Dan 27 5 2 Praecepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae. -Daniel Dan 27 5 3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinae illius. -Daniel Dan 27 5 4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos, ligneosque et lapideos. -Daniel Dan 27 5 5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. b -Daniel Dan 27 5 6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. -Daniel Dan 27 5 7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. -Daniel Dan 27 5 8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. -Daniel Dan 27 5 9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est; sed et optimates ejus turbabantur. -Daniel Dan 27 5 10 Regina autem pro re, quae acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in aeternum vive! non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. b -Daniel Dan 27 5 11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: -Daniel Dan 27 5 12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. -Daniel Dan 27 5 13 Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judae, quem adduxit pater meus rex de Judaea? b -Daniel Dan 27 5 14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te. -Daniel Dan 27 5 15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere. -Daniel Dan 27 5 16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. -Daniel Dan 27 5 17 Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. b -Daniel Dan 27 5 18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. -Daniel Dan 27 5 19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. -Daniel Dan 27 5 20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: -Daniel Dan 27 5 21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. -Daniel Dan 27 5 22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia: -Daniel Dan 27 5 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. -Daniel Dan 27 5 24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc quod exaratum est. -Daniel Dan 27 5 25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: Mane, Thecel, Phares. -Daniel Dan 27 5 26 Et haec est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. -Daniel Dan 27 5 27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. -Daniel Dan 27 5 28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. -Daniel Dan 27 5 29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. b -Daniel Dan 27 5 30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus. -Daniel Dan 27 5 31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. -Daniel Dan 27 6 1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. -Daniel Dan 27 6 2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. -Daniel Dan 27 6 3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. -Daniel Dan 27 6 4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. -Daniel Dan 27 6 5 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. -Daniel Dan 27 6 6 Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in aeternum vive! b -Daniel Dan 27 6 7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. -Daniel Dan 27 6 8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat. -Daniel Dan 27 6 9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. b -Daniel Dan 27 6 10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. -Daniel Dan 27 6 11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum. -Daniel Dan 27 6 12 Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet. -Daniel Dan 27 6 13 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. -Daniel Dan 27 6 14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. b -Daniel Dan 27 6 15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. -Daniel Dan 27 6 16 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. -Daniel Dan 27 6 17 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. -Daniel Dan 27 6 18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. -Daniel Dan 27 6 19 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: b -Daniel Dan 27 6 20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? -Daniel Dan 27 6 21 Et Daniel regi respondens ait: Rex, in aeternum vive! -Daniel Dan 27 6 22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. -Daniel Dan 27 6 23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. -Daniel Dan 27 6 24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. -Daniel Dan 27 6 25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. b -Daniel Dan 27 6 26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum. -Daniel Dan 27 6 27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in caelo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. -Daniel Dan 27 6 28 Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae. b -Daniel Dan 27 7 1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait: -Daniel Dan 27 7 2 Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. b -Daniel Dan 27 7 3 Et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. -Daniel Dan 27 7 4 Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei. -Daniel Dan 27 7 5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. -Daniel Dan 27 7 6 Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se: et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. -Daniel Dan 27 7 7 Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. -Daniel Dan 27 7 8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. -Daniel Dan 27 7 9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammae ignis: rotae ejus ignis accensus. b -Daniel Dan 27 7 10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt. -Daniel Dan 27 7 11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni: -Daniel Dan 27 7 12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus. -Daniel Dan 27 7 13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. -Daniel Dan 27 7 14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. -Daniel Dan 27 7 15 Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. b -Daniel Dan 27 7 16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: -Daniel Dan 27 7 17 Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna, quae consurgent de terra. -Daniel Dan 27 7 18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum. -Daniel Dan 27 7 19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: -Daniel Dan 27 7 20 et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris. -Daniel Dan 27 7 21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis, -Daniel Dan 27 7 22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. -Daniel Dan 27 7 23 Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. b -Daniel Dan 27 7 24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. -Daniel Dan 27 7 25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. -Daniel Dan 27 7 26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. -Daniel Dan 27 7 27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. -Daniel Dan 27 7 28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi. b -Daniel Dan 27 8 1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio, -Daniel Dan 27 8 2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. -Daniel Dan 27 8 3 Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea -Daniel Dan 27 8 4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. -Daniel Dan 27 8 5 Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. b -Daniel Dan 27 8 6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. -Daniel Dan 27 8 7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. -Daniel Dan 27 8 8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos caeli. -Daniel Dan 27 8 9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem. b -Daniel Dan 27 8 10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. -Daniel Dan 27 8 11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus. -Daniel Dan 27 8 12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. -Daniel Dan 27 8 13 Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? -Daniel Dan 27 8 14 Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium. -Daniel Dan 27 8 15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. b -Daniel Dan 27 8 16 Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. -Daniel Dan 27 8 17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. -Daniel Dan 27 8 18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo, -Daniel Dan 27 8 19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. -Daniel Dan 27 8 20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. -Daniel Dan 27 8 21 Porro hircus caprarum, rex Graecorum est; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus. -Daniel Dan 27 8 22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus. -Daniel Dan 27 8 23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones; -Daniel Dan 27 8 24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum -Daniel Dan 27 8 25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. -Daniel Dan 27 8 26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. -Daniel Dan 27 8 27 Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. b -Daniel Dan 27 9 1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, -Daniel Dan 27 9 2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. -Daniel Dan 27 9 3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. b -Daniel Dan 27 9 4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua: -Daniel Dan 27 9 5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis. -Daniel Dan 27 9 6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terrae. -Daniel Dan 27 9 7 Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. -Daniel Dan 27 9 8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. -Daniel Dan 27 9 9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te, -Daniel Dan 27 9 10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. -Daniel Dan 27 9 11 Et omnis Israël praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. -Daniel Dan 27 9 12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Jerusalem. -Daniel Dan 27 9 13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. -Daniel Dan 27 9 14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit: non enim audivimus vocem ejus. -Daniel Dan 27 9 15 Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus. b -Daniel Dan 27 9 16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. -Daniel Dan 27 9 17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. -Daniel Dan 27 9 18 Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. -Daniel Dan 27 9 19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum. -Daniel Dan 27 9 20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: b -Daniel Dan 27 9 21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. -Daniel Dan 27 9 22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. -Daniel Dan 27 9 23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. -Daniel Dan 27 9 24 Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. -Daniel Dan 27 9 25 Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. -Daniel Dan 27 9 26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. -Daniel Dan 27 9 27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. -Daniel Dan 27 10 1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. -Daniel Dan 27 10 2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: b -Daniel Dan 27 10 3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. -Daniel Dan 27 10 4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. -Daniel Dan 27 10 5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo: -Daniel Dan 27 10 6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. -Daniel Dan 27 10 7 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. -Daniel Dan 27 10 8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. -Daniel Dan 27 10 9 Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. -Daniel Dan 27 10 10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. -Daniel Dan 27 10 11 Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. b -Daniel Dan 27 10 12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. -Daniel Dan 27 10 13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. -Daniel Dan 27 10 14 Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. -Daniel Dan 27 10 15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. b -Daniel Dan 27 10 16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. -Daniel Dan 27 10 17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. -Daniel Dan 27 10 18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, -Daniel Dan 27 10 19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me. -Daniel Dan 27 10 20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. -Daniel Dan 27 10 21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. b -Daniel Dan 27 11 1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur. -Daniel Dan 27 11 2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. -Daniel Dan 27 11 3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. b -Daniel Dan 27 11 4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos caeli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. -Daniel Dan 27 11 5 Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus. -Daniel Dan 27 11 6 Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus. -Daniel Dan 27 11 7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit. -Daniel Dan 27 11 8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem aquilonis. -Daniel Dan 27 11 9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam. -Daniel Dan 27 11 10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus. b -Daniel Dan 27 11 11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus. -Daniel Dan 27 11 12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non praevalebit. -Daniel Dan 27 11 13 Convertetur enim rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. -Daniel Dan 27 11 14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. -Daniel Dan 27 11 15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo. -Daniel Dan 27 11 16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus. -Daniel Dan 27 11 17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit. -Daniel Dan 27 11 18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum. -Daniel Dan 27 11 19 Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. -Daniel Dan 27 11 20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. b -Daniel Dan 27 11 21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. -Daniel Dan 27 11 22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur: insuper et dux foederis. -Daniel Dan 27 11 23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo. -Daniel Dan 27 11 24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus. -Daniel Dan 27 11 25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. -Daniel Dan 27 11 26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur: et cadent interfecti plurimi. -Daniel Dan 27 11 27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. -Daniel Dan 27 11 28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. -Daniel Dan 27 11 29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum: et non erit priori simile novissimum. -Daniel Dan 27 11 30 Et venient super eum trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. -Daniel Dan 27 11 31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem. b -Daniel Dan 27 11 32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. -Daniel Dan 27 11 33 Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. -Daniel Dan 27 11 34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. -Daniel Dan 27 11 35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum: quia adhuc aliud tempus erit. -Daniel Dan 27 11 36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. b -Daniel Dan 27 11 37 Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. -Daniel Dan 27 11 38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. -Daniel Dan 27 11 39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. -Daniel Dan 27 11 40 Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. b -Daniel Dan 27 11 41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent: hae autem solae salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. -Daniel Dan 27 11 42 Et mittet manum suam in terras: et terra Aegypti non effugiet. -Daniel Dan 27 11 43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit. -Daniel Dan 27 11 44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. -Daniel Dan 27 11 45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei. -Daniel Dan 27 12 1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. -Daniel Dan 27 12 2 Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper. -Daniel Dan 27 12 3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. -Daniel Dan 27 12 4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. b -Daniel Dan 27 12 5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. b -Daniel Dan 27 12 6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium? -Daniel Dan 27 12 7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec. -Daniel Dan 27 12 8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec? -Daniel Dan 27 12 9 Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus. -Daniel Dan 27 12 10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. -Daniel Dan 27 12 11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. -Daniel Dan 27 12 12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. -Daniel Dan 27 12 13 Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. -Daniel Dan 27 13 1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim: -Daniel Dan 27 13 2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum: -Daniel Dan 27 13 3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. -Daniel Dan 27 13 4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium. -Daniel Dan 27 13 5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. -Daniel Dan 27 13 6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. -Daniel Dan 27 13 7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. b -Daniel Dan 27 13 8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus: -Daniel Dan 27 13 9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum. -Daniel Dan 27 13 10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: -Daniel Dan 27 13 11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. -Daniel Dan 27 13 12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: -Daniel Dan 27 13 13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. -Daniel Dan 27 13 14 Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. -Daniel Dan 27 13 15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: b -Daniel Dan 27 13 16 et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. -Daniel Dan 27 13 17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. -Daniel Dan 27 13 18 Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. -Daniel Dan 27 13 19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: -Daniel Dan 27 13 20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. -Daniel Dan 27 13 21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. -Daniel Dan 27 13 22 Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. b -Daniel Dan 27 13 23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. -Daniel Dan 27 13 24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. -Daniel Dan 27 13 25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. -Daniel Dan 27 13 26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. -Daniel Dan 27 13 27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. -Daniel Dan 27 13 28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. b -Daniel Dan 27 13 29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim. Et statim miserunt. -Daniel Dan 27 13 30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. -Daniel Dan 27 13 31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. -Daniel Dan 27 13 32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. -Daniel Dan 27 13 33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. -Daniel Dan 27 13 34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. -Daniel Dan 27 13 35 Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. -Daniel Dan 27 13 36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. -Daniel Dan 27 13 37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. -Daniel Dan 27 13 38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. -Daniel Dan 27 13 39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: -Daniel Dan 27 13 40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus. -Daniel Dan 27 13 41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. b -Daniel Dan 27 13 42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, -Daniel Dan 27 13 43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. -Daniel Dan 27 13 44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus. -Daniel Dan 27 13 45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: -Daniel Dan 27 13 46 et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. -Daniel Dan 27 13 47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? -Daniel Dan 27 13 48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? -Daniel Dan 27 13 49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. -Daniel Dan 27 13 50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. -Daniel Dan 27 13 51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. -Daniel Dan 27 13 52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: -Daniel Dan 27 13 53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. -Daniel Dan 27 13 54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. -Daniel Dan 27 13 55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. -Daniel Dan 27 13 56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: -Daniel Dan 27 13 57 sic faciebatis filiabus Israël, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. -Daniel Dan 27 13 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. -Daniel Dan 27 13 59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. -Daniel Dan 27 13 60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. b -Daniel Dan 27 13 61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, -Daniel Dan 27 13 62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. -Daniel Dan 27 13 63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. -Daniel Dan 27 13 64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. -Daniel Dan 27 13 65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. b -Daniel Dan 27 14 1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. -Daniel Dan 27 14 2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. -Daniel Dan 27 14 3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? -Daniel Dan 27 14 4 Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. -Daniel Dan 27 14 5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta comedat et bibat quotidie? -Daniel Dan 27 14 6 Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. -Daniel Dan 27 14 7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. -Daniel Dan 27 14 8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. -Daniel Dan 27 14 9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. b -Daniel Dan 27 14 10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: -Daniel Dan 27 14 11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. -Daniel Dan 27 14 12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. -Daniel Dan 27 14 13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. -Daniel Dan 27 14 14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. -Daniel Dan 27 14 15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. b -Daniel Dan 27 14 16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. -Daniel Dan 27 14 17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. -Daniel Dan 27 14 18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint haec. -Daniel Dan 27 14 19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. -Daniel Dan 27 14 20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. -Daniel Dan 27 14 21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. -Daniel Dan 27 14 22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. b -Daniel Dan 27 14 23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. -Daniel Dan 27 14 24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. -Daniel Dan 27 14 25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. -Daniel Dan 27 14 26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. -Daniel Dan 27 14 27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. b -Daniel Dan 27 14 28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. -Daniel Dan 27 14 29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. -Daniel Dan 27 14 30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. -Daniel Dan 27 14 31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. -Daniel Dan 27 14 32 Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. b -Daniel Dan 27 14 33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. -Daniel Dan 27 14 34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. -Daniel Dan 27 14 35 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. -Daniel Dan 27 14 36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. -Daniel Dan 27 14 37 Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. -Daniel Dan 27 14 38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. -Daniel Dan 27 14 39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. b -Daniel Dan 27 14 40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. -Daniel Dan 27 14 41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. -Daniel Dan 27 14 42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. -# Osee Hos Prophetia Osee -Osee Hos 28 1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Béeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël. -Osee Hos 28 1 2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. b -Osee Hos 28 1 3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. -Osee Hos 28 1 4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. -Osee Hos 28 1 5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel. -Osee Hos 28 1 6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. -Osee Hos 28 1 7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. -Osee Hos 28 1 8 Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. b -Osee Hos 28 1 9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. -Osee Hos 28 1 10 Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. b -Osee Hos 28 1 11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. -Osee Hos 28 2 1 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestrae: Misericordiam consecuta. -Osee Hos 28 2 2 Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum; -Osee Hos 28 2 3 ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. -Osee Hos 28 2 4 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt. -Osee Hos 28 2 5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. b -Osee Hos 28 2 6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. -Osee Hos 28 2 7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quaeret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. -Osee Hos 28 2 8 Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. b -Osee Hos 28 2 9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus. -Osee Hos 28 2 10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea; -Osee Hos 28 2 11 et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. -Osee Hos 28 2 12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. -Osee Hos 28 2 13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. -Osee Hos 28 2 14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. b -Osee Hos 28 2 15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. -Osee Hos 28 2 16 Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. -Osee Hos 28 2 17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. -Osee Hos 28 2 18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter. -Osee Hos 28 2 19 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. b -Osee Hos 28 2 20 Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus. -Osee Hos 28 2 21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram. -Osee Hos 28 2 22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel. -Osee Hos 28 2 23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia. -Osee Hos 28 2 24 Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu. -Osee Hos 28 3 1 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. -Osee Hos 28 3 2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei. b -Osee Hos 28 3 3 Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me; non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te. -Osee Hos 28 3 4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. b -Osee Hos 28 3 5 Et post haec revertentur filii Israël, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. -Osee Hos 28 4 1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. -Osee Hos 28 4 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. -Osee Hos 28 4 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli; sed et pisces maris congregabuntur. -Osee Hos 28 4 4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. -Osee Hos 28 4 5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. -Osee Hos 28 4 6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. -Osee Hos 28 4 7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. -Osee Hos 28 4 8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. -Osee Hos 28 4 9 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. -Osee Hos 28 4 10 Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. -Osee Hos 28 4 11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. -Osee Hos 28 4 12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. b -Osee Hos 28 4 13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. -Osee Hos 28 4 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit. -Osee Hos 28 4 15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus! b -Osee Hos 28 4 16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. b -Osee Hos 28 4 17 Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum. -Osee Hos 28 4 18 Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. -Osee Hos 28 4 19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. -Osee Hos 28 5 1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. -Osee Hos 28 5 2 Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum. -Osee Hos 28 5 3 Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israël. -Osee Hos 28 5 4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. -Osee Hos 28 5 5 Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Judas cum eis. -Osee Hos 28 5 6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis. -Osee Hos 28 5 7 In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis. -Osee Hos 28 5 8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin. b -Osee Hos 28 5 9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis; in tribubus Israël ostendi fidem. -Osee Hos 28 5 10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam. -Osee Hos 28 5 11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordes. -Osee Hos 28 5 12 Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. -Osee Hos 28 5 13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. -Osee Hos 28 5 14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat. -Osee Hos 28 5 15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. -Osee Hos 28 6 1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum, -Osee Hos 28 6 2 quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. -Osee Hos 28 6 3 Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. -Osee Hos 28 6 4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. -Osee Hos 28 6 5 Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur. -Osee Hos 28 6 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta. -Osee Hos 28 6 7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sunt in me. -Osee Hos 28 6 8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. -Osee Hos 28 6 9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. -Osee Hos 28 6 10 In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël. -Osee Hos 28 6 11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. -Osee Hos 28 7 1 Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. -Osee Hos 28 7 2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt. -Osee Hos 28 7 3 In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. -Osee Hos 28 7 4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. -Osee Hos 28 7 5 Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus. -Osee Hos 28 7 6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae. -Osee Hos 28 7 7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me. -Osee Hos 28 7 8 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. -Osee Hos 28 7 9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. b -Osee Hos 28 7 10 Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. -Osee Hos 28 7 11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant; ad Assyrios abierunt. -Osee Hos 28 7 12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem caeli detraham eos; caedam eos secundum auditionem coetus eorum. -Osee Hos 28 7 13 Vae eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. -Osee Hos 28 7 14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me. -Osee Hos 28 7 15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. -Osee Hos 28 7 16 Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti. -Osee Hos 28 8 1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. -Osee Hos 28 8 2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. -Osee Hos 28 8 3 Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum. -Osee Hos 28 8 4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. b -Osee Hos 28 8 5 Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? -Osee Hos 28 8 6 Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae. -Osee Hos 28 8 7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. b -Osee Hos 28 8 8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. -Osee Hos 28 8 9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. -Osee Hos 28 8 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. -Osee Hos 28 8 11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factae sunt ei arae in delictum. b -Osee Hos 28 8 12 Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. -Osee Hos 28 8 13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. -Osee Hos 28 8 14 Et oblitus est Israël factoris sui, et aedificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius. -Osee Hos 28 9 1 Noli laetari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. -Osee Hos 28 9 2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: -Osee Hos 28 9 3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. -Osee Hos 28 9 4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animae ipsorum: non intrabit in domum Domini. -Osee Hos 28 9 5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? -Osee Hos 28 9 6 Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. -Osee Hos 28 9 7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. b -Osee Hos 28 9 8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus. -Osee Hos 28 9 9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. -Osee Hos 28 9 10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. b -Osee Hos 28 9 11 Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. -Osee Hos 28 9 12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et vae eis cum recessero ab eis! -Osee Hos 28 9 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. b -Osee Hos 28 9 14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. -Osee Hos 28 9 15 Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. -Osee Hos 28 9 16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. -Osee Hos 28 9 17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. -Osee Hos 28 10 1 Vitis frondosa Israël, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. -Osee Hos 28 10 2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. -Osee Hos 28 10 3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum; et rex quid faciet nobis? b -Osee Hos 28 10 4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. -Osee Hos 28 10 5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. b -Osee Hos 28 10 6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua. -Osee Hos 28 10 7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. -Osee Hos 28 10 8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos. -Osee Hos 28 10 9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. b -Osee Hos 28 10 10 Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. b -Osee Hos 28 10 11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob. -Osee Hos 28 10 12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. b -Osee Hos 28 10 13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. -Osee Hos 28 10 14 Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. b -Osee Hos 28 10 15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum. -Osee Hos 28 11 1a Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. -Osee Hos 28 11 1b Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Aegypto vocavi filium meum. -Osee Hos 28 11 2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. b -Osee Hos 28 11 3 Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. -Osee Hos 28 11 4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. -Osee Hos 28 11 5 Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. b -Osee Hos 28 11 6 Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. -Osee Hos 28 11 7 Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. -Osee Hos 28 11 8 Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. -Osee Hos 28 11 9 Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. -Osee Hos 28 11 10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. -Osee Hos 28 11 11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. -Osee Hos 28 11 12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. b -Osee Hos 28 12 1 Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat. -Osee Hos 28 12 2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. -Osee Hos 28 12 3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo. b -Osee Hos 28 12 4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. -Osee Hos 28 12 5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. -Osee Hos 28 12 6 Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. b -Osee Hos 28 12 7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. b -Osee Hos 28 12 8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. -Osee Hos 28 12 9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. b -Osee Hos 28 12 10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. -Osee Hos 28 12 11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. b -Osee Hos 28 12 12 Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit. b -Osee Hos 28 12 13 In propheta autem eduxit Dominus Israël de Aegypto, et in propheta servatus est. -Osee Hos 28 12 14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. b -Osee Hos 28 13 1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est. -Osee Hos 28 13 2 Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. -Osee Hos 28 13 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. -Osee Hos 28 13 4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. b -Osee Hos 28 13 5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. -Osee Hos 28 13 6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. -Osee Hos 28 13 7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. -Osee Hos 28 13 8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. -Osee Hos 28 13 9 Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum. b -Osee Hos 28 13 10 Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. -Osee Hos 28 13 11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. -Osee Hos 28 13 12 Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus. b -Osee Hos 28 13 13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. -Osee Hos 28 13 14a De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! -Osee Hos 28 13 14b Consolatio abscondita est ab oculis meis. -Osee Hos 28 13 15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. -Osee Hos 28 14 1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur! -Osee Hos 28 14 2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. b -Osee Hos 28 14 3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. -Osee Hos 28 14 4 Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. -Osee Hos 28 14 5 Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. b -Osee Hos 28 14 6 Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. -Osee Hos 28 14 7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. -Osee Hos 28 14 8 Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani. -Osee Hos 28 14 9 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est. -Osee Hos 28 14 10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. +Baruch Bar 30 1 1 Et haec verba libri quæ scripsit Baruch fílius Neríæ, fílii Maasíæ, fílii Sedecíæ, fílii Sédei, fílii Helcíæ, in Babylónia, +Baruch Bar 30 1 2 in anno quinto, in séptimo die mensis, in témpore quo cepérunt Chaldǽi Jerúsalem, et succendérunt eam igni. +Baruch Bar 30 1 3 Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoníæ fílii Jóakim regis Juda, et ad aures univérsi pópuli veniéntis ad librum, +Baruch Bar 30 1 4 et ad aures poténtium, filiórum regum, et ad aures presbyterórum, et ad aures pópuli, a mínimo usque ad máximum eórum, ómnium habitántium in Babylónia, ad flumen Sodi. +Baruch Bar 30 1 5 Qui audiéntes plorábant, et jejunábant, et orábant in conspéctu Dómini. b +Baruch Bar 30 1 6 Et collegérunt pecúniam, secúndum quod pótuit uniuscujúsque manus, +Baruch Bar 30 1 7 et misérunt in Jerúsalem ad Jóakim fílium Helcíæ fílii Salom sacerdótem, et ad sacerdótes, et ad omnem pópulum qui invénti sunt cum eo in Jerúsalem: +Baruch Bar 30 1 8 cum accíperet vasa templi Dómini, quæ abláta fúerant de templo, revocáre in terram Juda, décima die mensis Sivan, vasa argéntea quæ fecit Sedecías fílius Josíæ rex Juda, +Baruch Bar 30 1 9 posteáquam cepísset Nabuchodónosor rex Babylónis Jechoníam, et príncipes, et cunctos poténtes, et pópulum terræ, ab Jerúsalem, et duxit eos vinctos in Babylónem. +Baruch Bar 30 1 10 Et dixérunt: Ecce mísimus ad vos pecúnias, de quibus émite holocautómata et thus: et fácite manna, et offérte pro peccáto, ad aram Dómini Dei nostri: b +Baruch Bar 30 1 11 et oráte pro vita Nabuchodónosor regis Babylónis, et pro vita Baltássar fílii ejus, ut sint dies eórum sicut dies cæli super terram: +Baruch Bar 30 1 12 et ut det Dóminus virtútem nobis, et illúminet óculos nostros, ut vivámus sub umbra Nabuchodónosor regis Babylónis, et sub umbra Baltássar fílii ejus, et serviámus eis multis diébus, et inveniámus grátiam in conspéctu eórum. +Baruch Bar 30 1 13 Et pro nobis ipsis oráte ad Dóminum Deum nostrum, quia peccávimus Dómino Deo nostro, et non est avérsus furor ejus a nobis usque in hunc diem. +Baruch Bar 30 1 14 Et légite librum istum quem mísimus ad vos recitári in templo Dómini, in die solémni et in die opportúno: +Baruch Bar 30 1 15a et dicétis: +Baruch Bar 30 1 15b Dómino Deo nostro justítia, nobis autem confúsio faciéi nostræ, sicut est dies haec omni Juda, et habitántibus in Jerúsalem: +Baruch Bar 30 1 16 régibus nostris, et princípibus nostris, et sacerdótibus nostris, et prophétis nostris, et pátribus nostris. +Baruch Bar 30 1 17 Peccávimus ante Dóminum Deum nostrum, et non credídimus, diffidéntes in eum: +Baruch Bar 30 1 18 et non fúimus subjectíbiles illi, et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis ejus, quæ dedit nobis. +Baruch Bar 30 1 19 A die qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti, usque ad diem hanc, erámus incredíbiles ad Dóminum Deum nostrum: et dissipáti recéssimus, ne audirémus vocem ipsíus: +Baruch Bar 30 1 20 et adhæsérunt nobis multa mala et maledictiónes quæ constítuit Dóminus Móysi servo suo, qui edúxit patres nostros de terra Ægýpti, dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hodiérna die. +Baruch Bar 30 1 21 Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, secúndum ómnia verba prophetárum quos misit ad nos: +Baruch Bar 30 1 22 et abívimus unusquísque in sensum cordis nostri malígni, operári diis aliénis, faciéntes mala ante óculos Dómini Dei nostri. +Baruch Bar 30 2 1 Propter quod státuit Dóminus Deus noster verbum suum, quod locútus est ad nos, et ad júdices nostros qui judicavérunt Israël, et ad reges nostros, et ad príncipes nostros, et ad omnem Israël et Juda: +Baruch Bar 30 2 2 ut addúceret Dóminus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemádmodum facta sunt in Jerúsalem, secúndum quæ scripta sunt in lege Móysi, +Baruch Bar 30 2 3 et manducáret homo carnes fílii sui et carnes fíliæ suæ. +Baruch Bar 30 2 4 Et dedit eos sub manu regum ómnium qui sunt in circúitu nostro, in impropérium et in desolatiónem in ómnibus pópulis in quibus nos dispérsit Dóminus: +Baruch Bar 30 2 5 et facti sumus subtus, et non supra, quia peccávimus Dómino Deo nostro, non obaudiéndo voci ipsíus. +Baruch Bar 30 2 6 Dómino Deo nostro justítia, nobis autem et pátribus nostris confúsio faciéi, sicut est dies haec: +Baruch Bar 30 2 7 quia locútus est Dóminus super nos ómnia mala haec quæ venérunt super nos: +Baruch Bar 30 2 8 et non sumus deprecáti fáciem Dómini Dei nostri, ut reverterémur unusquísque nostrum a viis nostris péssimis. +Baruch Bar 30 2 9 Et vigilávit Dóminus in malis, et addúxit ea super nos: quia justus est Dóminus in ómnibus opéribus suis quæ mandávit nobis, +Baruch Bar 30 2 10 et non audívimus vocem ipsíus ut irémus in præcéptis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram. +Baruch Bar 30 2 11 Et nunc, Dómine Deus Israël, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu válida, et in signis, et in prodígiis, et in virtúte tua magna, et in bráchio excélso, et fecísti tibi nomen sicut est dies iste: b +Baruch Bar 30 2 12 peccávimus, ímpie égimus, iníque géssimus, Dómine Deus noster, in ómnibus justítiis tuis. +Baruch Bar 30 2 13 Avertátur ira tua a nobis, quia derelícti sumus pauci inter gentes ubi dispersísti nos. +Baruch Bar 30 2 14 Exáudi, Dómine, preces nostras et oratiónes nostras, et educ nos propter te, et da nobis inveníre grátiam ante fáciem eórum qui nos abduxérunt: +Baruch Bar 30 2 15 ut sciat omnis terra quia tu es Dóminus Deus noster, et quia nomen tuum invocátum est super Israël, et super genus ipsíus. +Baruch Bar 30 2 16 Réspice, Dómine, de domo sancta tua in nos, et inclína aurem tuam, et exáudi nos. +Baruch Bar 30 2 17 Áperi óculos tuos et vide: quia non mórtui qui sunt in inférno, quorum spíritus accéptus est a viscéribus suis, dabunt honórem et justificatiónem Dómino: +Baruch Bar 30 2 18 sed ánima quæ tristis est super magnitúdine mali, et incédit curva et infírma, et óculi deficiéntes, et ánima esúriens, dat tibi glóriam et justítiam Dómino. +Baruch Bar 30 2 19 Quia non secúndum justítias patrum nostrórum nos fúndimus preces et pétimus misericórdiam ante conspéctum tuum, Dómine Deus noster: b +Baruch Bar 30 2 20 sed quia misísti iram tuam et furórem tuum super nos, sicut locútus es in manu puerórum tuórum prophetárum, dicens: +Baruch Bar 30 2 21 Sic dicit Dóminus: Inclináte húmerum vestrum et cervícem vestram, et ópera fácite regi Babylónis, et sedébitis in terra quam dedi pátribus vestris. +Baruch Bar 30 2 22 Quod si non audiéritis vocem Dómini Dei vestri, operári regi Babylóniæ, defectiónem vestram fáciam de civitátibus Juda, et a foris Jerúsalem, +Baruch Bar 30 2 23 et áuferam a vobis vocem jucunditátis et vocem gáudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestígio ab inhabitántibus eam. +Baruch Bar 30 2 24 Et non audiérunt vocem tuam, ut operaréntur regi Babylónis: et statuísti verba tua, quæ locútus es in mánibus puerórum tuórum prophetárum, ut transferréntur ossa regum nostrórum et ossa patrum nostrórum de loco suo: +Baruch Bar 30 2 25 et ecce projécta sunt in calóre solis et in gelu noctis, et mórtui sunt in dolóribus péssimis, in fame et in gládio, et in emissióne. +Baruch Bar 30 2 26 Et posuísti templum in quo invocátum est nomen tuum in ipso sicut haec dies, propter iniquitátem domus Israël et domus Juda. +Baruch Bar 30 2 27 Et fecísti in nobis, Dómine Deus noster, secúndum omnem bonitátem tuam et secúndum omnem miseratiónem tuam illam magnam: b +Baruch Bar 30 2 28 sicut locútus es in manu púeri tui Móysi, in die qua præcepísti ei scríbere legem tuam coram fíliis Israël, +Baruch Bar 30 2 29 dicens: Si non audiéritis vocem meam, multitúdo haec magna convertétur in mínimam inter gentes, quo ego eos dispérgam: +Baruch Bar 30 2 30 quia scio quod me non áudiet pópulus: pópulus est enim dura cervíce. Et convertétur ad cor suum in terra captivitátis suæ, +Baruch Bar 30 2 31 et scient quia ego sum Dóminus Deus eórum: et dabo eis cor, et intélligent; aures, et áudient: +Baruch Bar 30 2 32 et laudábunt me in terra captivitátis suæ, et mémores erunt nóminis mei, +Baruch Bar 30 2 33 et avértent se a dorso suo duro, et a malignitátibus suis: quia reminiscéntur viam patrum suórum, qui peccavérunt in me. +Baruch Bar 30 2 34 Et revocábo illos in terram quam jurávi pátribus eórum, Ábraham, Ísaac, et Jacob: et dominabúntur ejus, et multiplicábo eos, et non minorabúntur: +Baruch Bar 30 2 35 et státuam illis testaméntum álterum sempitérnum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum: et non movébo ámplius pópulum meum, fílios Israël, a terra quam dedi illis. +Baruch Bar 30 3 1 Et nunc, Dómine omnípotens, Deus Israël, ánima in angústiis, et spíritus ánxius clamat ad te. +Baruch Bar 30 3 2 Audi, Dómine, et miserére, quia Deus es miséricors: et miserére nostri, quia peccávimus ante te: +Baruch Bar 30 3 3 quia tu sedes in sempitérnum, et nos, períbimus in ævum? +Baruch Bar 30 3 4 Dómine omnípotens, Deus Israël, audi nunc oratiónem mortuórum Israël, et filiórum ipsórum qui peccavérunt ante te, et non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et agglutináta sunt nobis mala. +Baruch Bar 30 3 5 Noli meminísse iniquitátum patrum nostrórum, sed meménto manus tuæ et nóminis tui in témpore isto: +Baruch Bar 30 3 6 quia tu es Dóminus Deus noster, et laudábimus te, Dómine: +Baruch Bar 30 3 7 quia propter hoc dedísti timórem tuum in córdibus nostris, et ut invocémus nomen tuum, et laudémus te in captivitáte nostra, quia convértimur ab iniquitáte patrum nostrórum, qui peccavérunt ante te. +Baruch Bar 30 3 8 Et ecce nos in captivitáte nostra sumus hódie, qua nos dispersísti in impropérium, et in maledíctum, et in peccátum, secúndum omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui recessérunt a te, Dómine Deus noster. +Baruch Bar 30 3 9 Audi, Israël, mandáta vitæ: áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. b +Baruch Bar 30 3 10 Quid est, Israël, quod in terra inimicórum es, +Baruch Bar 30 3 11 inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis, deputátus es cum descendéntibus in inférnum? +Baruch Bar 30 3 12 Dereliquísti fontem sapiéntiæ: +Baruch Bar 30 3 13 nam si in via Dei ambulásses, habitásses útique in pace sempitérna. +Baruch Bar 30 3 14 Disce ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus, ut scias simul ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum, et pax. +Baruch Bar 30 3 15 Quis invénit locum ejus? et quis intrávit in thesáuros ejus? +Baruch Bar 30 3 16 Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias quæ sunt super terram? +Baruch Bar 30 3 17 qui in ávibus cæli ludunt, +Baruch Bar 30 3 18 qui argéntum thesaurízant, et aurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum? +Baruch Bar 30 3 19 Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt. b +Baruch Bar 30 3 20 Júvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram, viam autem disciplínæ ignoravérunt, +Baruch Bar 30 3 21 neque intellexérunt sémitas ejus, neque fílii eórum suscepérunt eam: a fácie ipsórum longe facta est; +Baruch Bar 30 3 22 non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman. +Baruch Bar 30 3 23 Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam quæ de terra est, negotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intelligéntiæ: viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemoráti sunt sémitas ejus. +Baruch Bar 30 3 24 O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis ejus! b +Baruch Bar 30 3 25 magnus est, et non habet finem: excélsus, et imménsus. +Baruch Bar 30 3 26 Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. +Baruch Bar 30 3 27 Non hos elégit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt: proptérea periérunt, +Baruch Bar 30 3 28 et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam. +Baruch Bar 30 3 29 Quis ascéndit in cælum, et accépit eam, et edúxit eam de núbibus? b +Baruch Bar 30 3 30 Quis transfretávit mare, et invénit illam, et áttulit illam super aurum eléctum? +Baruch Bar 30 3 31 Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquírat sémitas ejus: +Baruch Bar 30 3 32 sed qui scit univérsa novit eam, et adinvénit eam prudéntia sua qui præparávit terram in ætérno témpore: et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus +Baruch Bar 30 3 33 qui emíttit lumen, et vadit, et vocávit illud, et obédit illi in tremóre. +Baruch Bar 30 3 34 Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt: +Baruch Bar 30 3 35 vocátæ sunt, et dixérunt: Ádsumus, et luxérunt ei cum jucunditáte, qui fecit illas. +Baruch Bar 30 3 36 Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum. +Baruch Bar 30 3 37 Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Jacob púero suo, et Israël dilécto suo. +Baruch Bar 30 3 38 Post haec in terris visus est, et cum homínibus conversátus est. +Baruch Bar 30 4 1 Hic liber mandatórum Dei, et lex quæ est in ætérnum: omnes qui tenent eam pervénient ad vitam: qui autem dereliquérunt eam, in mortem. +Baruch Bar 30 4 2 Convértere, Jacob, et apprehénde eam: ámbula per viam ad splendórem ejus contra lumen ejus. +Baruch Bar 30 4 3 Ne tradas álteri glóriam tuam, et dignitátem tuam genti aliénæ. +Baruch Bar 30 4 4 Beáti sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifésta sunt nobis. +Baruch Bar 30 4 5 Animǽquior esto, pópulus Dei, memorábilis Israël: b +Baruch Bar 30 4 6 venúndati estis géntibus non in perditiónem: sed propter quod in ira ad iracúndiam provocástis Deum, tráditi estis adversáriis. +Baruch Bar 30 4 7 Exacerbástis enim eum qui fecit vos, Deum ætérnum, immolántes dæmóniis, et non Deo. +Baruch Bar 30 4 8 Oblíti enim estis Deum qui nutrívit vos, et contristástis nutrícem vestram Jerúsalem. +Baruch Bar 30 4 9 Vidit enim iracúndiam a Deo veniéntem vobis, et dixit: Audíte, confínes Sion: addúxit enim mihi Deus luctum magnum. b +Baruch Bar 30 4 10 Vidi enim captivitátem pópuli mei, filiórum meórum et filiárum, quam superdúxit illis Ætérnus. +Baruch Bar 30 4 11 Nutrívi enim illos cum jucunditáte; dimísi autem illos cum fletu et luctu. +Baruch Bar 30 4 12 Nemo gáudeat super me víduam et desolátam: a multis derelícta sum propter peccáta filiórum meórum, quia declinavérunt a lege Dei. +Baruch Bar 30 4 13 Justítias autem ipsíus nesciérunt, nec ambulavérunt per vias mandatórum Dei, neque per sémitas veritátis ejus cum justítia ingréssi sunt. +Baruch Bar 30 4 14 Véniant confínes Sion, et memoréntur captivitátem filiórum et filiárum meárum, quam superdúxit illis Ætérnus. +Baruch Bar 30 4 15 Addúxit enim super illos gentem de longínquo, gentem ímprobam, et altérius linguæ, +Baruch Bar 30 4 16 qui non sunt reveríti senem, neque puerórum misérti sunt, et abduxérunt diléctos víduæ, et a fíliis únicam desolavérunt. +Baruch Bar 30 4 17 Ego autem, quid possum adjuváre vos? b +Baruch Bar 30 4 18 qui enim addúxit super vos mala, ipse vos erípiet de mánibus inimicórum vestrórum. +Baruch Bar 30 4 19 Ambuláte, fílii, ambuláte: ego enim derelícta sum sola. +Baruch Bar 30 4 20 Éxui me stola pacis, índui autem me sacco obsecratiónis, et clamábo ad Altíssimum in diébus meis. +Baruch Bar 30 4 21 Animæquióres estóte, fílii; clamáte ad Dóminum, et erípiet vos de manu príncipum inimicórum. +Baruch Bar 30 4 22 Ego enim sperávi in ætérnum salútem vestram, et venit mihi gáudium a Sancto, super misericórdia quæ véniet vobis ab ætérno salutári nostro. +Baruch Bar 30 4 23 Emísi enim vos cum luctu et plorátu: redúcet autem vos mihi Dóminus cum gáudio et jucunditáte in sempitérnum. +Baruch Bar 30 4 24 Sicut enim vidérunt vicínæ Sion captivitátem vestram a Deo, sic vidébunt et in celeritáte salútem vestram a Deo, quæ supervéniet vobis cum honóre magno et splendóre ætérno. +Baruch Bar 30 4 25 Fílii, patiénter sustinéte iram quæ supervénit vobis: persecútus est enim te inimícus tuus: sed cito vidébis perditiónem ipsíus, et super cervíces ipsíus ascéndes. +Baruch Bar 30 4 26 Delicáti mei ambulavérunt vias ásperas: ducti sunt enim ut grex diréptus ab inimícis. +Baruch Bar 30 4 27 Animæquióres estóte, fílii, et proclamáte ad Dóminum: erit enim memória vestra ab eo qui duxit vos. +Baruch Bar 30 4 28 Sicut enim fuit sensus vester ut errarétis a Deo, décies tantum íterum converténtes requirétis eum: +Baruch Bar 30 4 29 qui enim indúxit vobis mala, ipse rursum addúcet vobis sempitérnam jucunditátem cum salúte vestra. +Baruch Bar 30 4 30 Animǽquior esto, Jerúsalem: exhortátur enim te, qui te nominávit. b +Baruch Bar 30 4 31 Nocéntes períbunt, qui te vexavérunt: et qui gratuláti sunt in tua ruína, puniéntur. +Baruch Bar 30 4 32 Civitátes quibus serviérunt fílii tui, puniéntur, et quæ accépit fílios tuos. +Baruch Bar 30 4 33 Sicut enim gavísa est in tua ruína, et lætáta est in casu tuo, sic contristábitur in sua desolatióne, +Baruch Bar 30 4 34 et amputábitur exsultátio multitúdinis ejus, et gaudimónium ejus erit in luctum. +Baruch Bar 30 4 35 Ignis enim supervéniet ei ab Ætérno in longitúrnis diébus, et habitábitur a dæmóniis in multitúdine témporis. +Baruch Bar 30 4 36 Circúmspice, Jerúsalem, ad oriéntem, et vide jucunditátem a Deo tibi veniéntem. b +Baruch Bar 30 4 37 Ecce enim véniunt fílii tui, quos dimisísti dispérsos: véniunt collécti ab oriénte usque ad occidéntem, in verbo Sancti, gaudéntes in honórem Dei. +Baruch Bar 30 5 1 Éxue te, Jerúsalem, stola luctus et vexatiónis tuæ, et índue te decóre, et honóre ejus, quæ a Deo tibi est, sempitérnæ glóriæ. +Baruch Bar 30 5 2 Circumdábit te Deus diplóide justítiæ, et impónet mitram cápiti honóris ætérni. +Baruch Bar 30 5 3 Deus enim osténdet splendórem suum in te, omni qui sub cælo est. +Baruch Bar 30 5 4 Nominábitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempitérnum: pax justítiæ, et honor pietátis. +Baruch Bar 30 5 5 Exsúrge, Jerúsalem, et sta in excélso: et circúmspice ad oriéntem, et vide colléctos fílios tuos ab oriénte sole usque ad occidéntem, in verbo Sancti, gaudéntes Dei memória. +Baruch Bar 30 5 6 Exiérunt enim abs te pédibus ducti ab inimícis: addúcet autem illos Dóminus ad te portátos in honóre sicut fílios regni: +Baruch Bar 30 5 7 constítuit enim Deus humiliáre omnem montem excélsum et rupes perénnes, et conválles replére in æqualitátem terræ, ut ámbulet Israël diligénter in honórem Dei. +Baruch Bar 30 5 8 Obumbravérunt autem et silvæ, et omne lignum suavitátis Israël ex mandáto Dei. +Baruch Bar 30 5 9 Addúcet enim Deus Israël cum jucunditáte in lúmine majestátis suæ, cum misericórdia et justítia quæ est ex ipso. +Baruch Bar 30 6 1 Propter peccáta quæ peccástis ante Deum, abducémini in Babylóniam captívi a Nabuchodónosor rege Babylónis. +Baruch Bar 30 6 2 Ingréssi ítaque in Babylónem, éritis ibi annis plúrimis, et tempóribus longis, usque ad generatiónes septem: post hoc autem edúcam vos inde cum pace. +Baruch Bar 30 6 3 Nunc autem vidébitis in Babylónia deos áureos et argénteos, et lapídeos et lígneos, in húmeris portári, ostentántes metum géntibus. +Baruch Bar 30 6 4 Vidéte ergo ne et vos símiles efficiámini factis aliénis, et metuátis, et metus vos cápiat in ipsis. +Baruch Bar 30 6 5 Visa ítaque turba de retro et ab ante, adorántes dícite in córdibus vestris: Te opórtet adorári, Dómine. +Baruch Bar 30 6 6 Ángelus enim meus vobíscum est: ipse autem exquíram ánimas vestras. +Baruch Bar 30 6 7 Nam lingua ipsórum políta a fabro; ipsa étiam inauráta et inargentáta: falsa sunt, et non possunt loqui. b +Baruch Bar 30 6 8 Et sicut vírgini amánti ornaménta, ita accépto auro fabricáti sunt. +Baruch Bar 30 6 9 Corónas certe áureas habent super cápita sua dii illórum: unde súbtrahunt sacerdótes ab eis aurum et argéntum, et érogant illud in semetípsos. +Baruch Bar 30 6 10 Dant autem et ex ipso prostitútis, et meretríces ornant: et íterum cum recéperint illud a meretrícibus, ornant deos suos. +Baruch Bar 30 6 11 Hi autem non liberántur ab ærúgine et tínea. +Baruch Bar 30 6 12 Opértis autem illis veste purpúrea, extérgunt fáciem ipsórum propter púlverem domus qui est plúrimus inter eos. +Baruch Bar 30 6 13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regiónis, qui in se peccántem non intérficit. +Baruch Bar 30 6 14 Habet étiam in manu gládium et secúrim, se autem de bello et a latrónibus non líberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii: +Baruch Bar 30 6 15 non ergo timuéritis eos. Sicut enim vas hóminis confráctum inútile effícitur, tales sunt et dii illórum. +Baruch Bar 30 6 16 Constitútis illis in domo, óculi eórum pleni sunt púlvere a pédibus introëúntium. b +Baruch Bar 30 6 17 Et sicut alícui qui regem offéndit circumséptæ sunt jánuæ, aut sicut ad sepúlchrum addúctum mórtuum: ita tutántur sacerdótes óstia clausúris et seris, ne a latrónibus expoliéntur. +Baruch Bar 30 6 18 Lucérnas accéndunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam vidére possunt: sunt autem sicut trabes in domo. +Baruch Bar 30 6 19 Corda vero eórum dicunt elíngere serpéntes qui de terra sunt, dum cómedunt eos, et vestiméntum ipsórum, et non séntiunt. +Baruch Bar 30 6 20 Nigræ fiunt fácies eórum a fumo qui in domo fit. +Baruch Bar 30 6 21 Supra corpus eórum et supra caput eórum volant nóctuæ, et hirúndines, et aves étiam, simíliter et cattæ. +Baruch Bar 30 6 22 Unde sciátis quia non sunt dii: ne ergo timuéritis eos. +Baruch Bar 30 6 23 Aurum étiam quod habent ad spéciem est: nisi áliquis extérserit ærúginem, non fulgébunt: neque enim dum conflaréntur, sentiébant. b +Baruch Bar 30 6 24 Ex omni prétio empta sunt, in quibus spíritus non inest ipsis. +Baruch Bar 30 6 25 Sine pédibus, in húmeris portántur, ostentántes ignobilitátem suam homínibus: confundántur étiam qui colunt ea. +Baruch Bar 30 6 26 Proptérea si cecíderint in terram, a semetípsis non consúrgunt: neque si quis eum statúerit rectum, per semetípsum stabit: sed sicut mórtuis múnera eórum illis apponéntur. +Baruch Bar 30 6 27 Hóstias illórum vendunt sacerdótes ipsórum, et abutúntur: simíliter et mulíeres eórum decerpéntes, neque infírmo, neque mendicánti, áliquid impértiunt. +Baruch Bar 30 6 28 De sacrifíciis eórum fœtæ et menstruátæ contíngunt. Sciens ítaque ex his quia non sunt dii, ne timeátis eos. +Baruch Bar 30 6 29 Unde enim vocántur dii? quia mulíeres appónunt diis argénteis, et áureis, et lígneis. +Baruch Bar 30 6 30 Et in dómibus eórum sacerdótes sedent habéntes túnicas scissas, et cápita et barbam rasam, quorum cápita nuda sunt. b +Baruch Bar 30 6 31 Rúgiunt autem clamántes contra deos suos sicut in cœna mórtui. +Baruch Bar 30 6 32 Vestiménta eórum áuferunt sacerdótes, et véstiunt uxóres suas et fílios suos. +Baruch Bar 30 6 33 Neque si quid mali patiúntur ab áliquo, neque si quid boni, póterunt retribúere: neque regem constitúere possunt, neque auférre. +Baruch Bar 30 6 34 Simíliter neque dare divítias possunt, neque malum retribúere. Si quis illis votum vóverit et non reddíderit, neque hoc requírunt. +Baruch Bar 30 6 35 Hóminem a morte non líberant, neque infírmum a potentióri erípiunt. +Baruch Bar 30 6 36 Hóminem cæcum ad visum non restítuunt; de necessitáte hóminem non liberábunt. +Baruch Bar 30 6 37 Víduæ non miserebúntur, neque órphanis benefácient. +Baruch Bar 30 6 38 Lapídibus de monte símiles sunt dii illórum, lígnei, et lapídei, et áurei, et argéntei: qui autem colunt ea, confundéntur. +Baruch Bar 30 6 39 Quómodo ergo æstimándum est aut dicéndum illos esse deos? +Baruch Bar 30 6 40 Adhuc enim ipsis Chaldǽis non honorántibus ea: qui cum audíerint mutum non posse loqui, ófferunt illud ad Bel, postulántes ab eo loqui: b +Baruch Bar 30 6 41 quasi possint sentíre qui non habent motum! Et ipsi, cum intelléxerint, relínquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illórum. +Baruch Bar 30 6 42 Mulíeres autem circúmdatæ fúnibus in viis sedent, succendéntes ossa olivárum: +Baruch Bar 30 6 43 cum autem áliqua ex ipsis, attrácta ab áliquo transeúnte, dormíerit cum eo, próximæ suæ éxprobrat quod ea non sit digna hábita, sicut ipsa, neque funis ejus dirúptus sit. +Baruch Bar 30 6 44 Ómnia autem quæ illi fiunt, falsa sunt: quómodo æstimándum aut dicéndum est illos esse deos? +Baruch Bar 30 6 45 A fabris autem et ab aurifícibus facta sunt: nihil áliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdótes. b +Baruch Bar 30 6 46 Artífices étiam ipsi, qui ea fáciunt, non sunt multi témporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricáta sunt ab ipsis, esse dii? +Baruch Bar 30 6 47 Reliquérunt autem falsa et oppróbrium póstea futúris. +Baruch Bar 30 6 48 Nam cum supervénerit illis prœ́lium et mala, cógitant sacerdótes apud se ubi se abscóndant cum illis. +Baruch Bar 30 6 49 Quómodo ergo sentíri débeant quóniam dii sunt, qui nec de bello se líberant, neque de malis se erípiunt? +Baruch Bar 30 6 50 Nam cum sint lígnea, inauráta et inargentáta, sciétur póstea quia falsa sunt ab univérsis géntibus et régibus: quæ manifésta sunt quia non sunt dii, sed ópera mánuum hóminum, et nullum Dei opus cum illis. +Baruch Bar 30 6 51 Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed ópera mánuum hóminum, et nullum Dei opus in ipsis est. +Baruch Bar 30 6 52 Regem regióni non súscitant, neque plúviam homínibus dabunt. +Baruch Bar 30 6 53 Judícium quoque non discérnent, neque regiónes liberábunt ab injúria, quia nihil possunt, sicut cornículæ inter médium cæli et terræ. +Baruch Bar 30 6 54 Étenim cum incíderit ignis in domum deórum ligneórum, argenteórum et aureórum, sacerdótes quidem ipsórum fúgient, et liberabúntur: ipsi vero sicut trabes in médio comburéntur. +Baruch Bar 30 6 55 Regi autem et bello non resístent. Quómodo ergo æstimándum est aut recipiéndum quia dii sunt? +Baruch Bar 30 6 56 Non a fúribus, neque a latrónibus se liberábunt dii lígnei, et lapídei, et inauráti, et inargentáti: quibus hi qui fortióres sunt, b +Baruch Bar 30 6 57 aurum et argéntum, et vestiméntum quo opérti sunt, áuferent illis, et abíbunt, nec sibi auxílium ferent. +Baruch Bar 30 6 58 Ítaque mélius est esse regem ostentántem virtútem suam, aut vas in domo útile, in quo gloriábitur qui póssidet illud, vel óstium in domo, quod custódit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. +Baruch Bar 30 6 59 Sol quidem et luna ac sídera, cum sint spléndida et emíssa ad utilitátes, obáudiunt: +Baruch Bar 30 6 60 simíliter et fulgur cum apparúerit, perspícuum est: idípsum autem et spíritus in omni regióne spirat: +Baruch Bar 30 6 61 et nubes, quibus cum imperátum fúerit a Deo perambuláre univérsum orbem, perfíciunt quod imperátum est eis: +Baruch Bar 30 6 62 ignis étiam missus désuper, ut consúmat montes et silvas, facit quod præcéptum est ei: haec autem neque speciébus, neque virtútibus, uni eórum simília sunt. +Baruch Bar 30 6 63 Unde neque existimándum est, neque dicéndum illos esse deos, quando non possunt neque judícium judicáre, neque quidquam fácere homínibus. +Baruch Bar 30 6 64 Sciéntes ítaque quia non sunt dii, ne ergo timuéritis eos. +Baruch Bar 30 6 65 Neque enim régibus maledícent, neque benedícent. +Baruch Bar 30 6 66 Signa étiam in cælo géntibus non osténdunt: neque ut sol lucébunt, neque illuminábunt ut luna. +Baruch Bar 30 6 67 Béstiæ melióres sunt illis, quæ possunt fúgere sub tectum ac prodésse sibi. +Baruch Bar 30 6 68 Nullo ítaque modo nobis est maniféstum quia sunt dii: propter quod ne timeátis eos. b +Baruch Bar 30 6 69 Nam sicut in cucumerário formído nihil custódit, ita sunt dii illórum lígnei, et argéntei, et inauráti. +Baruch Bar 30 6 70 Eódem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, simíliter et mórtuo projécto in ténebris, símiles sunt dii illórum lígnei, et inauráti, et inargentáti. +Baruch Bar 30 6 71 A púrpura quoque et múrice, quæ supra illos tíneant, sciétis ítaque quia non sunt dii: ipsi étiam postrémo comedúntur, et erunt oppróbrium in regióne. +Baruch Bar 30 6 72 Mélior est homo justus qui non habet simulácra, nam erit longe ab oppróbriis. b +# Ezéchiel Eze Prophetia Ezechiélis +Ezéchiel Eze 26 1 1 Et factum est in trigésimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in médio captivórum juxta flúvium Chobar, apérti sunt cæli, et vidi visiónes Dei. +Ezéchiel Eze 26 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigratiónis regis Jóachin, +Ezéchiel Eze 26 1 3 factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi sacerdótem, in terra Chaldæórum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Dómini. +Ezéchiel Eze 26 1 4 Et vidi, et ecce ventus túrbinis veniébat ab aquilóne, et nubes magna, et ignis invólvens, et splendor in circúitu ejus: et de médio ejus, quasi spécies eléctri, id est, de médio ignis: b +Ezéchiel Eze 26 1 5 et in médio ejus similitúdo quátuor animálium. Et hic aspéctus eórum, similitúdo hóminis in eis. +Ezéchiel Eze 26 1 6 Quátuor fácies uni, et quátuor pennæ uni. +Ezéchiel Eze 26 1 7 Pedes eórum, pedes recti, et planta pedis eórum quasi planta pedis vítuli: et scintíllæ quasi aspéctus æris candéntis. +Ezéchiel Eze 26 1 8 Et manus hóminis sub pennis eórum, in quátuor pártibus: et fácies et pennas per quátuor partes habébant. +Ezéchiel Eze 26 1 9 Junctǽque erant pennæ eórum altérius ad álterum: non revertebántur cum incéderent, sed unumquódque ante fáciem suam gradiebátur. +Ezéchiel Eze 26 1 10 Similitúdo autem vultus eórum, fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quátuor, fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. +Ezéchiel Eze 26 1 11 Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum jungebántur, et duæ tegébant córpora eórum. +Ezéchiel Eze 26 1 12 Et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. +Ezéchiel Eze 26 1 13 Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium, et quasi aspéctus lampadárum: haec erat vísio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. +Ezéchiel Eze 26 1 14 Et animália ibant et revertebántur, in similitúdinem fúlguris coruscántis. +Ezéchiel Eze 26 1 15 Cumque aspícerem animália, appáruit rota una super terram juxta animália, habens quátuor fácies. b +Ezéchiel Eze 26 1 16 Et aspéctus rotárum et opus eárum quasi vísio maris: et una similitúdo ipsárum quátuor: et aspéctus eárum et ópera quasi sit rota in médio rotæ. +Ezéchiel Eze 26 1 17 Per quátuor partes eárum eúntes ibant, et non revertebántur cum ambulárent. +Ezéchiel Eze 26 1 18 Statúra quoque erat rotis, et altitúdo, et horríbilis aspéctus: et totum corpus óculis plenum in circúitu ipsárum quátuor. +Ezéchiel Eze 26 1 19 Cumque ambulárent animália, ambulábant páriter et rotæ juxta ea: et cum elevaréntur animália de terra, elevabántur simul et rotæ. +Ezéchiel Eze 26 1 20 Quocúmque ibat spíritus, illuc, eúnte spíritu, et rotæ páriter elevabántur sequéntes eum: spíritus enim vitæ erat in rotis. +Ezéchiel Eze 26 1 21 Cum eúntibus ibant, et cum stántibus stabant: et cum elevátis a terra, páriter elevabántur et rotæ sequéntes ea, quia spíritus vitæ erat in rotis. +Ezéchiel Eze 26 1 22 Et similitúdo super cápita animálium firmaménti, quasi aspéctus crystálli horríbilis, et exténti super cápita eórum désuper. b +Ezéchiel Eze 26 1 23 Sub firmaménto autem pennæ eórum rectæ altérius ad álterum: unumquódque duábus alis velábat corpus suum, et álterum simíliter velabátur. +Ezéchiel Eze 26 1 24 Et audiébam sonum alárum, quasi sonum aquárum multárum, quasi sonum sublímis Dei: cum ambulárent, quasi sonus erat multitúdinis ut sonus castrórum: cumque starent, demittebántur pennæ eórum. +Ezéchiel Eze 26 1 25 Nam cum fíeret vox super firmaméntum quod erat super caput eórum, stabant, et submittébant alas suas. +Ezéchiel Eze 26 1 26 Et super firmaméntum quod erat ímminens cápiti eórum, quasi aspéctus lápidis sapphíri similitúdo throni: et super similitúdinem throni similitúdo quasi aspéctus hóminis désuper. +Ezéchiel Eze 26 1 27 Et vidi quasi spéciem eléctri, velut aspéctum ignis, intrínsecus ejus per circúitum: a lumbis ejus et désuper, et a lumbis ejus usque deórsum, vidi quasi spéciem ignis splendéntis in circúitu, +Ezéchiel Eze 26 1 28 velut aspéctum arcus cum fúerit in nube in die plúviæ. Hic erat aspéctus splendóris per gyrum. +Ezéchiel Eze 26 2 1 Hæc vísio similitúdinis glóriæ Dómini. Et vidi, et cécidi in fáciem meam, et audívi vocem loquéntis, et dixit ad me: Fili hóminis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. +Ezéchiel Eze 26 2 2 Et ingréssus est in me spíritus postquam locútus est mihi, et státuit me supra pedes meos: et audívi loquéntem ad me, +Ezéchiel Eze 26 2 3 et dicéntem: Fili hóminis, mitto ego te ad fílios Israël, ad gentes apostatríces quæ recessérunt a me: ipsi et patres eórum prævaricáti sunt pactum meum usque ad diem hanc: +Ezéchiel Eze 26 2 4 et fílii dura fácie et indomábili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: +Ezéchiel Eze 26 2 5 si forte vel ipsi áudiant, et si forte quiéscant, quóniam domus exásperans est: et scient quia prophéta fúerit in médio eórum. +Ezéchiel Eze 26 2 6 Tu ergo, fili hóminis, ne tímeas eos, neque sermónes eórum métuas, quóniam incréduli et subversóres sunt tecum, et cum scorpiónibus hábitas. Verba eórum ne tímeas, et vultus eórum ne formídes, quia domus exásperans est. +Ezéchiel Eze 26 2 7 Loquéris ergo verba mea ad eos, si forte áudiant, et quiéscant: quóniam irritatóres sunt. +Ezéchiel Eze 26 2 8 Tu autem, fili hóminis, audi quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans, sicut domus exasperátrix est: áperi os tuum, et cómede quæcúmque ego do tibi. b +Ezéchiel Eze 26 2 9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involútus liber: et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentatiónes, et carmen, et vae. +Ezéchiel Eze 26 3 1 Et dixit ad me: Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede: cómede volúmen istud, et vadens lóquere ad fílios Israël. +Ezéchiel Eze 26 3 2 Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo: +Ezéchiel Eze 26 3 3 et dixit ad me: Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto quod ego do tibi. Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. +Ezéchiel Eze 26 3 4 Et dixit ad me: Fili hóminis, vade ad domum Israël, et loquéris verba mea ad eos. +Ezéchiel Eze 26 3 5 Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ tu mítteris ad domum Israël: +Ezéchiel Eze 26 3 6 neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes: et si ad illos mitteréris, ipsi audírent te: +Ezéchiel Eze 26 3 7 domus autem Israël nolunt audíre te, quia nolunt audíre me: omnis quippe domus Israël attríta fronte est, et duro corde. +Ezéchiel Eze 26 3 8 Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum: +Ezéchiel Eze 26 3 9 ut adamántem et ut sílicem dedi fáciem tuam: ne tímeas eos, neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est. +Ezéchiel Eze 26 3 10 Et dixit ad me: Fili hóminis, omnes sermónes meos quos ego loquor ad te, assúme in corde tuo, et áuribus tuis audi: b +Ezéchiel Eze 26 3 11 et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus: si forte áudiant et quiéscant. +Ezéchiel Eze 26 3 12 Et assúmpsit me spíritus, et audívi post me vocem commotiónis magnæ: Benedícta glória Dómini de loco suo: +Ezéchiel Eze 26 3 13 et vocem alárum animálium percutiéntium álteram ad álteram, et vocem rotárum sequéntium animália, et vocem commotiónis magnæ. +Ezéchiel Eze 26 3 14 Spíritus quoque levávit me, et assúmpsit me: et ábii amárus in indignatióne spíritus mei: manus enim Dómini erat mecum, confórtans me. +Ezéchiel Eze 26 3 15 Et veni ad transmigratiónem, ad acérvum novárum frugum, ad eos qui habitábant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedébant, et mansi ibi septem diébus mœrens in médio eórum. +Ezéchiel Eze 26 3 16 Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 3 17 Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël, et áudies de ore meo verbum, et annuntiábis eis ex me. +Ezéchiel Eze 26 3 18 Si, dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non annuntiáveris ei, neque locútus fúeris ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem ejus de manu tua requíram. +Ezéchiel Eze 26 3 19 Si autem tu annuntiáveris ímpio, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur: tu autem ánimam tuam liberásti. +Ezéchiel Eze 26 3 20 Sed et si convérsus justus a justítia sua fúerit, et fécerit iniquitátem, ponam offendículum coram eo: ipse moriétur quia non annuntiásti ei. In peccáto suo moriétur, et non erunt in memória justítiæ ejus quas fecit: sánguinem vero ejus de manu tua requíram. +Ezéchiel Eze 26 3 21 Si autem tu annuntiáveris justo ut non peccet justus, et ille non peccáverit, vivens vivet, quia annuntiásti ei, et tu ánimam tuam liberásti. +Ezéchiel Eze 26 3 22 Et facta est super me manus Dómini, et dixit ad me: Surgens egrédere in campum, et ibi loquar tecum. b +Ezéchiel Eze 26 3 23 Et surgens egréssus sum in campum: et ecce ibi glória Dómini stabat, quasi glória quam vidi juxta flúvium Chobar: et cécidi in fáciem meam. +Ezéchiel Eze 26 3 24 Et ingréssus est in me spíritus, et státuit me super pedes meos, et locútus est mihi, et dixit ad me: Ingrédere, et inclúdere in médio domus tuæ. +Ezéchiel Eze 26 3 25 Et tu, fili hóminis, ecce data sunt super te víncula, et ligábunt te in eis, et non egrediéris de médio eórum. +Ezéchiel Eze 26 3 26 Et linguam tuam adhærére fáciam paláto tuo, et eris mutus, nec quasi vir objúrgans, quia domus exásperans est. +Ezéchiel Eze 26 3 27 Cum autem locútus fúero tibi, apériam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Qui audit, áudiat, et qui quiéscit, quiéscat: quia domus exásperans est. +Ezéchiel Eze 26 4 1 Et tu, fili hóminis, sume tibi láterem, et pones eum coram te, et descríbes in eo civitátem Jerúsalem. +Ezéchiel Eze 26 4 2 Et ordinábis advérsus eam obsidiónem, et ædificábis munitiónes, et comportábis ággerem, et dabis contra eam castra, et pones aríetes in gyro. +Ezéchiel Eze 26 4 3 Et tu sume tibi sartáginem férream, et pones eam in murum férreum inter te et inter civitátem: et obfirmábis fáciem tuam ad eam, et erit in obsidiónem, et circúmdabis eam: signum est dómui Israël. +Ezéchiel Eze 26 4 4 Et tu dórmies super latus tuum sinístrum, et pones iniquitátes domus Israël super eo, número diérum quibus dórmies super illud: et assúmes iniquitátem eórum. b +Ezéchiel Eze 26 4 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitátis eórum, número diérum trecéntos et nonagínta dies: et portábis iniquitátem domus Israël. +Ezéchiel Eze 26 4 6 Et cum compléveris haec, dórmies super latus tuum déxterum secúndo, et assúmes iniquitátem domus Juda quadragínta diébus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi. +Ezéchiel Eze 26 4 7 Et ad obsidiónem Jerúsalem convértes fáciem tuam, et bráchium tuum erit exténtum: et prophetábis advérsus eam. +Ezéchiel Eze 26 4 8 Ecce circumdédi te vínculis: et non te convértes a látere tuo in latus áliud, donec cómpleas dies obsidiónis tuæ. +Ezéchiel Eze 26 4 9 Et tu, sume tibi fruméntum, et hórdeum, et fabam, et lentem, et mílium, et víciam: et mittes ea in vas unum, et fácies tibi panes número diérum quibus dórmies super latus tuum: trecéntis et nonagínta diébus cómedes illud. b +Ezéchiel Eze 26 4 10 Cibus autem tuus, quo vescéris, erit in póndere vigínti statéres in die: a témpore usque ad tempus cómedes illud. +Ezéchiel Eze 26 4 11 Et aquam in mensúra bibes, sextam partem hin: a témpore usque ad tempus bibes illud. +Ezéchiel Eze 26 4 12 Et quasi subcinerícium hordeáceum cómedes illud, et stércore quod egréditur de hómine opéries illud in óculis eórum. +Ezéchiel Eze 26 4 13 Et dixit Dóminus: Sic cómedent fílii Israël panem suum pollútum inter gentes ad quas ejíciam eos. Et dixi: +Ezéchiel Eze 26 4 14 A, a, a, Dómine Deus, ecce ánima mea non est pollúta: et morticínum, et lacerátum a béstiis non comédi ab infántia mea usque nunc, et non est ingréssa in os meum omnis caro immúnda. b +Ezéchiel Eze 26 4 15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercóribus humánis, et fácies panem tuum in eo. +Ezéchiel Eze 26 4 16 Et dixit ad me: Fili hóminis, ecce ego cónteram báculum panis in Jerúsalem, et cómedent panem in póndere et in sollicitúdine, et aquam in mensúra et in angústia bibent, +Ezéchiel Eze 26 4 17 ut deficiéntibus pane et aqua, córruat unusquísque ad fratrem suum, et contabéscant in iniquitátibus suis. +Ezéchiel Eze 26 5 1 Et tu, fili hóminis, sume tibi gládium acútum, radéntem pilos, et assúmes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assúmes tibi statéram pónderis et dívides eos. +Ezéchiel Eze 26 5 2 Tértiam partem igni combúres in médio civitátis, juxta completiónem diérum obsidiónis, et assúmes tértiam partem, et concídes gládio in circúitu ejus: tértiam vero áliam dispérges in ventum, et gládium nudábo post eos. +Ezéchiel Eze 26 5 3 Et sumes inde parvum númerum, et ligábis eos in summitáte pállii tui: +Ezéchiel Eze 26 5 4 et ex eis rursum tolles, et projícies eos in médio ignis, et combúres eos igni, et ex eo egrediétur ignis in omnem domum Israël. +Ezéchiel Eze 26 5 5 Hæc dicit Dóminus Deus: Ista est Jerúsalem: in médio géntium pósui eam, et in circúitu ejus terras. b +Ezéchiel Eze 26 5 6 Et contémpsit judícia mea, ut plus esset ímpia quam gentes, et præcépta mea ultra quam terræ quæ in circúitu ejus sunt: judícia enim mea projecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt. +Ezéchiel Eze 26 5 7 Idcírco haec dicit Dóminus Deus: Quia superástis gentes quæ in circúitu vestro sunt, et in præcéptis meis non ambulástis, et judícia mea non fecístis, et juxta judícia géntium quæ in circúitu vestro sunt non estis operáti, +Ezéchiel Eze 26 5 8 ídeo haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego fáciam in médio tui judícia in óculis géntium: +Ezéchiel Eze 26 5 9 et fáciam in te quod non feci, et quibus simília ultra non fáciam, propter omnes abominatiónes tuas. +Ezéchiel Eze 26 5 10 Ídeo patres cómedent fílios in médio tui, et fílii cómedent patres suos: et fáciam in te judícia, et ventilábo univérsas relíquias tuas in omnem ventum. +Ezéchiel Eze 26 5 11 Idcírco vivo ego, dicit Dóminus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violásti in ómnibus offensiónibus tuis et in cunctis abominatiónibus tuis, ego quoque confríngam: et non parcet óculus meus, et non miserébor. b +Ezéchiel Eze 26 5 12 Tértia pars tui peste moriétur, et fame consumétur in médio tui, et tértia pars tui in gládio cadet in circúitu tuo: tértiam vero partem tuam in omnem ventum dispérgam, et gládium evaginábo post eos. +Ezéchiel Eze 26 5 13 Et complébo furórem meum, et requiéscere fáciam indignatiónem meam in eis, et consolábor: et scient quia ego Dóminus locútus sum in zelo meo, cum implévero indignatiónem meam in eis. +Ezéchiel Eze 26 5 14 Et dabo te in desértum, et in oppróbrium géntibus quæ in circúitu tuo sunt, in conspéctu omnis prætereúntis: +Ezéchiel Eze 26 5 15 et eris oppróbrium et blasphémia, exémplum et stupor in géntibus quæ in circúitu tuo sunt, cum fécero in te judícia in furóre, et in indignatióne, et in increpatiónibus iræ. +Ezéchiel Eze 26 5 16 Ego Dóminus locútus sum: quando mísero sagíttas famis péssimas in eos, quæ erunt mortíferæ, et quas mittam ut dispérdam vos: et famem congregábo super vos, et cónteram in vobis báculum panis: +Ezéchiel Eze 26 5 17 et immíttam in vos famem et béstias péssimas, usque ad interneciónem: et pestiléntia et sanguis transíbunt per te, et gládium indúcam super te. Ego Dóminus locútus sum. +Ezéchiel Eze 26 6 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 6 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam ad montes Israël, et prophetábis ad eos, +Ezéchiel Eze 26 6 3 et dices: Montes Israël, audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus móntibus et cóllibus, rúpibus et vállibus: Ecce ego indúcam super vos gládium, et dispérdam excélsa vestra, +Ezéchiel Eze 26 6 4 et demóliar aras vestras, et confringéntur simulácra vestra, et dejíciam interféctos vestros ante idóla vestra: +Ezéchiel Eze 26 6 5 et dabo cadávera filiórum Israël ante fáciem simulacrórum vestrórum, et dispérgam ossa vestra circum aras vestras: +Ezéchiel Eze 26 6 6 in ómnibus habitatiónibus vestris urbes desértæ erunt, et excélsa demoliéntur et dissipabúntur: et interíbunt aræ vestræ, et confringéntur, et cessábunt idóla vestra, et conteréntur delúbra vestra, et delebúntur ópera vestra: +Ezéchiel Eze 26 6 7 et cadet interféctus in médio vestri, et sciétis quia ego sum Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 6 8 Et relínquam in vobis eos qui fúgerint gládium in géntibus, cum dispérsero vos in terris: b +Ezéchiel Eze 26 6 9 et recordabúntur mei liberáti vestri in géntibus ad quas captívi ducti sunt: quia contrívi cor eórum fórnicans et recédens a me, et óculos eórum fornicántes post idóla sua: et displicébunt sibímet super malis quæ fecérunt in univérsis abominatiónibus suis. +Ezéchiel Eze 26 6 10 Et scient quia ego Dóminus non frustra locútus sum, ut fácerem eis malum hoc. +Ezéchiel Eze 26 6 11 Hæc dicit Dóminus Deus: Pércute manum tuam et allíde pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominatiónes malórum domus Israël: quia gládio, fame et peste ruitúri sunt. b +Ezéchiel Eze 26 6 12 Qui longe est, peste moriétur: qui autem prope, gládio córruet: et qui relíctus fúerit et obséssus, fame moriétur: et complébo indignatiónem meam in eis. +Ezéchiel Eze 26 6 13 Et sciétis quia ego Dóminus, cum fúerint interfécti vestri in médio idolórum vestrórum, in circúitu arárum vestrárum, in omni colle excélso, et in cunctis summitátibus móntium, et subtus omne lignum nemorósum, et subtus univérsam quercum frondósam, locum ubi accendérunt thura redoléntia univérsis idólis suis. +Ezéchiel Eze 26 6 14 Et exténdam manum meam super eos: et fáciam terram desolátam et destitútam, a desérto Déblatha, in ómnibus habitatiónibus eórum: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 7 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 7 2 Et tu, fili hóminis, haec dicit Dóminus Deus terræ Israël: Finis venit: venit finis super quátuor plagas terræ. +Ezéchiel Eze 26 7 3 Nunc finis super te, et immíttam furórem meum in te: et judicábo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominatiónes tuas. +Ezéchiel Eze 26 7 4 Et non parcet óculus meus super te, et non miserébor: sed vias tuas ponam super te, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 7 5 Hæc dicit Dóminus Deus: Afflíctio una, afflíctio ecce venit. +Ezéchiel Eze 26 7 6 Finis venit, venit finis: evigilávit advérsum te, ecce venit. +Ezéchiel Eze 26 7 7 Venit contrítio super te, qui hábitas in terra: venit tempus, prope est dies occisiónis, et non glóriæ móntium. +Ezéchiel Eze 26 7 8 Nunc de propínquo effúndam iram meam super te, et complébo furórem meum in te: et judicábo te juxta vias tuas, et impónam tibi ómnia scélera tua, +Ezéchiel Eze 26 7 9 et non parcet óculus meus, nec miserébor: sed vias tuas impónam tibi, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego sum Dóminus percútiens. +Ezéchiel Eze 26 7 10 Ecce dies, ecce venit: egréssa est contrítio, flóruit virga, germinávit supérbia, b +Ezéchiel Eze 26 7 11 iníquitas surréxit in virga impietátis: non ex eis, et non ex pópulo, neque ex sónitu eórum: et non erit réquies in eis. +Ezéchiel Eze 26 7 12 Venit tempus, appropinquávit dies: qui emit, non lætétur, et qui vendit, non lúgeat: quia ira super omnem pópulum ejus. +Ezéchiel Eze 26 7 13 Quia qui vendit, ad id quod véndidit non revertétur: et adhuc in vivéntibus vita eórum: vísio enim ad omnem multitúdinem ejus non regrediétur, et vir in iniquitáte vitæ suæ non confortábitur. +Ezéchiel Eze 26 7 14 Cánite tuba, præparéntur omnes: et non est qui vadat ad prœ́lium: ira enim mea super univérsum pópulum ejus. b +Ezéchiel Eze 26 7 15 Gládium foris, et pestis et fames intrínsecus: qui in agro est, gládio moriétur, et qui in civitáte, pestiléntia et fame devorabúntur. +Ezéchiel Eze 26 7 16 Et salvabúntur qui fúgerint ex eis: et erunt in móntibus quasi colúmbæ convállium omnes trépidi, unusquísque in iniquitáte sua. +Ezéchiel Eze 26 7 17 Omnes manus dissolvéntur, et ómnia génua fluent aquis. +Ezéchiel Eze 26 7 18 Et accíngent se cilíciis, et opériet eos formído: et in omni fácie confúsio, et in univérsis capítibus eórum calvítium. +Ezéchiel Eze 26 7 19 Argéntum eórum foras projiciétur, et aurum eórum in sterquilínium erit: argéntum eórum et aurum eórum non valébit liberáre eos in die furóris Dómini: ánimam suam non saturábunt, et ventres eórum non implebúntur, quia scándalum iniquitátis eórum factum est. +Ezéchiel Eze 26 7 20 Et ornaméntum monílium suórum in supérbiam posuérunt, et imágines abominatiónum suárum et simulacrórum fecérunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immundítiam. +Ezéchiel Eze 26 7 21 Et dabo illud in manus alienórum ad diripiéndum, et ímpiis terræ in prædam, et contaminábunt illud. +Ezéchiel Eze 26 7 22 Et avértam fáciem meam ab eis, et violábunt arcánum meum: et introíbunt in illud emissárii, et contaminábunt illud. +Ezéchiel Eze 26 7 23 Fac conclusiónem, quóniam terra plena est judício sánguinum, et cívitas plena iniquitáte. +Ezéchiel Eze 26 7 24 Et addúcam péssimos de géntibus, et possidébunt domos eórum: et quiéscere fáciam supérbiam poténtium, et possidébunt sanctuária eórum. +Ezéchiel Eze 26 7 25 Angústia superveniénte, requírent pacem, et non erit. b +Ezéchiel Eze 26 7 26 Conturbátio super conturbatiónem véniet, et audítus super audítum: et quærent visiónem de prophéta, et lex períbit a sacerdóte, et consílium a senióribus. +Ezéchiel Eze 26 7 27 Rex lugébit, et princeps induétur mœróre, et manus pópuli terræ conturbabúntur: secúndum viam eórum fáciam eis, et secúndum judícia eórum judicábo eos, et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedébam in domo mea, et senes Juda sedébant coram me, et cécidit ibi super me manus Dómini Dei. +Ezéchiel Eze 26 8 2 Et vidi: et ecce similitúdo quasi aspéctus ignis: ab aspéctu lumbórum ejus et deórsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspéctus splendóris, ut vísio eléctri. +Ezéchiel Eze 26 8 3 Et emíssa similitúdo manus apprehéndit me in cincínno cápitis mei, et elevávit me spíritus inter terram et cælum: et addúxit me in Jerúsalem, in visióne Dei, juxta óstium intérius quod respiciébat ad aquilónem, ubi erat statútum idólum zeli ad provocándam æmulatiónem. +Ezéchiel Eze 26 8 4 Et ecce ibi glória Dei Israël, secúndum visiónem quam víderam in campo. +Ezéchiel Eze 26 8 5 Et dixit ad me: Fili hóminis, leva óculos tuos ad viam aquilónis. Et levávi óculos meos ad viam aquilónis, et ecce ab aquilóne portæ altáris idólum zeli in ipso intróitu. +Ezéchiel Eze 26 8 6 Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vides tu quid isti fáciunt, abominatiónes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recédam a sanctuário meo? et adhuc convérsus vidébis abominatiónes majóres. +Ezéchiel Eze 26 8 7 Et introdúxit me ad óstium átrii, et vidi, et ecce forámen unum in paríete. b +Ezéchiel Eze 26 8 8 Et dixit ad me: Fili hóminis, fode paríetem. Et cum fodíssem paríetem, appáruit óstium unum. +Ezéchiel Eze 26 8 9 Et dixit ad me: Ingrédere, et vide abominatiónes péssimas quas isti fáciunt hic. +Ezéchiel Eze 26 8 10 Et ingréssus vidi, et ecce omnis similitúdo reptílium et animálium, abominátio, et univérsa idóla domus Israël, depícta erant in paríete in circúitu per totum: +Ezéchiel Eze 26 8 11 et septuagínta viri de senióribus domus Israël: et Jezonías fílius Saphan stabat in médio eórum stántium ante pictúras: et unusquísque habébat thuríbulum in manu sua, et vapor nébulæ de thure consurgébat. +Ezéchiel Eze 26 8 12 Et dixit ad me: Certe vides, fili hóminis, quæ senióres domus Israël fáciunt in ténebris, unusquísque in abscóndito cubículi sui: dicunt enim: Non videt Dóminus nos; derelíquit Dóminus terram. +Ezéchiel Eze 26 8 13 Et dixit ad me: Adhuc convérsus vidébis abominatiónes majóres, quas isti fáciunt. b +Ezéchiel Eze 26 8 14 Et introdúxit me per óstium portæ domus Dómini quod respiciébat ad aquilónem, et ecce ibi mulíeres sedébant plangéntes Adónidem. +Ezéchiel Eze 26 8 15 Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis: adhuc convérsus vidébis abominatiónes majóres his. +Ezéchiel Eze 26 8 16 Et introdúxit me in átrium domus Dómini intérius, et ecce in óstio templi Dómini, inter vestíbulum et altáre, quasi vigínti quinque viri dorsa habéntes contra templum Dómini, et fácies ad oriéntem: et adorábant ad ortum solis. +Ezéchiel Eze 26 8 17 Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis: numquid leve est hoc dómui Juda, ut fácerent abominatiónes istas quas fecérunt hic, quia repléntes terram iniquitáte, convérsi sunt ad irritándum me? et ecce ápplicant ramum ad nares suas. +Ezéchiel Eze 26 8 18 Ergo et ego fáciam in furóre: non parcet óculus meus, nec miserébor: et cum clamáverint ad aures meas voce magna, non exáudiam eos. +Ezéchiel Eze 26 9 1 Et clamávit in áuribus meis voce magna, dicens: Appropinquavérunt visitatiónes urbis, et unusquísque vas interfectiónis habet in manu sua. +Ezéchiel Eze 26 9 2 Et ecce sex viri veniébant de via portæ superióris, quæ réspicit ad aquilónem, et uniuscujúsque vas intéritus in manu ejus: vir quoque unus in médio eórum vestítus erat líneis, et atramentárium scriptóris ad renes ejus: et ingréssi sunt, et stetérunt juxta altáre ǽreum. +Ezéchiel Eze 26 9 3 Et glória Dómini Israël assúmpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocávit virum qui indútus erat líneis, et atramentárium scriptóris habébat in lumbis suis: +Ezéchiel Eze 26 9 4 et dixit Dóminus ad eum: Transi per médiam civitátem, in médio Jerúsalem, et signa thau super frontes virórum geméntium et doléntium super cunctis abominatiónibus quæ fiunt in médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 9 5 Et illis dixit, audiénte me: Transíte per civitátem sequéntes eum, et percútite: non parcat óculus vester, neque misereámini: +Ezéchiel Eze 26 9 6a senem, adolescéntulum et vírginem, párvulum et mulíeres interfícite usque ad interneciónem: omnem autem super quem vidéritis thau, ne occidátis: et a sanctuário meo incípite. +Ezéchiel Eze 26 9 6b Cœpérunt ergo a viris senióribus, qui erant ante fáciem domus. +Ezéchiel Eze 26 9 7 Et dixit ad eos: Contamináte domum, et impléte átria interféctis; egredímini. Et egréssi sunt, et percutiébant eos qui erant in civitáte. +Ezéchiel Eze 26 9 8 Et cæde compléta, remánsi ego, ruíque super fáciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Dómine Deus: ergóne dispérdes omnes relíquias Israël, effúndens furórem tuum super Jerúsalem? +Ezéchiel Eze 26 9 9 Et dixit ad me: Iníquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repléta est terra sanguínibus, et cívitas repléta est aversióne: dixérunt enim: Derelíquit Dóminus terram, et Dóminus non videt. +Ezéchiel Eze 26 9 10 Ígitur et meus non parcet óculus, neque miserébor: viam eórum super caput eórum reddam. +Ezéchiel Eze 26 9 11 Et ecce vir qui erat indútus líneis, qui habébat atramentárium in dorso suo, respóndit verbum, dicens: Feci sicut præcepísti mihi. +Ezéchiel Eze 26 10 1 Et vidi: et ecce in firmaménto quod erat super caput chérubim, quasi lapis sapphírus, quasi spécies similitúdinis sólii, appáruit super ea. +Ezéchiel Eze 26 10 2 Et dixit ad virum qui indútus erat líneis, et ait: Ingrédere in médio rotárum quæ sunt subtus chérubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter chérubim, et effúnde super civitátem. Ingressúsque est in conspéctu meo. b +Ezéchiel Eze 26 10 3 Chérubim autem stabant a dextris domus cum ingrederétur vir, et nubes implévit átrium intérius. +Ezéchiel Eze 26 10 4 Et eleváta est glória Dómini désuper cherub ad limen domus: et repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini. +Ezéchiel Eze 26 10 5 Et sónitus alárum chérubim audiebátur usque ad átrium extérius, quasi vox Dei omnipoténtis loquéntis. +Ezéchiel Eze 26 10 6 Cumque præcepísset viro qui indútus erat líneis, dicens: Sume ignem de médio rotárum quæ sunt inter chérubim: ingréssus ille stetit juxta rotam. +Ezéchiel Eze 26 10 7 Et exténdit cherub manum de médio chérubim ad ignem qui erat inter chérubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indútus erat líneis: qui accípiens egréssus est. +Ezéchiel Eze 26 10 8 Et appáruit in chérubim similitúdo manus hóminis subtus pennas eórum. +Ezéchiel Eze 26 10 9 Et vidi: et ecce quátuor rotæ juxta chérubim: rota una juxta cherub unum, et rota ália juxta cherub unum: spécies autem rotárum erat quasi vísio lápidis chrysólithi: b +Ezéchiel Eze 26 10 10 et aspéctus eárum similitúdo una quátuor, quasi sit rota in médio rotæ. +Ezéchiel Eze 26 10 11 Cumque ambulárent, in quátuor partes gradiebántur, et non revertebántur ambulántes: sed ad locum ad quem ire declinábat quæ prima erat, sequebántur et céteræ, nec convertebántur. +Ezéchiel Eze 26 10 12 Et omne corpus eárum, et colla, et manus, et pennæ, et círculi, plena erant óculis in circúitu quátuor rotárum. +Ezéchiel Eze 26 10 13 Et rotas istas vocávit volúbiles, audiénte me. +Ezéchiel Eze 26 10 14 Quátuor autem fácies habébat unum: fácies una, fácies cherub, et fácies secúnda, fácies hóminis: et in tértio fácies leónis, et in quarto fácies áquilæ. +Ezéchiel Eze 26 10 15 Et eleváta sunt chérubim: ipsum est ánimal quod víderam juxta flúvium Chobar. +Ezéchiel Eze 26 10 16 Cumque ambulárent chérubim, ibant páriter et rotæ juxta ea: et cum elevárent chérubim alas suas ut exaltaréntur de terra, non residébant rotæ, sed et ipsæ juxta erant. +Ezéchiel Eze 26 10 17 Stántibus illis stabant, et cum elevátis elevabántur: spíritus enim vitæ erat in eis. +Ezéchiel Eze 26 10 18 Et egréssa est glória Dómini a límine templi, et stetit super chérubim. +Ezéchiel Eze 26 10 19 Et elevántia chérubim alas suas, exaltáta sunt a terra coram me: et illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt: et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israël erat super ea. +Ezéchiel Eze 26 10 20 Ipsum est ánimal quod vidi subter Deum Israël juxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. +Ezéchiel Eze 26 10 21 Quátuor vultus uni, et quátuor alæ uni: et similitúdo manus hóminis sub alis eórum. +Ezéchiel Eze 26 10 22 Et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quos víderam juxta flúvium Chobar, et intúitus eórum, et ímpetus singulórum ante fáciem suam íngredi. +Ezéchiel Eze 26 11 1 Et elevávit me spíritus, et introdúxit me ad portam domus Dómini orientálem, quæ réspicit ad solis ortum: et ecce in intróitu portæ vigínti quinque viri: et vidi in médio eórum Jezoníam fílium Azur, et Pheltíam fílium Banaíæ, príncipes pópuli. +Ezéchiel Eze 26 11 2 Dixítque ad me: Fili hóminis, hi sunt viri qui cógitant iniquitátem, et tractant consílium péssimum in urbe ista, +Ezéchiel Eze 26 11 3 dicéntes: Nonne dudum ædificátæ sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. +Ezéchiel Eze 26 11 4 Idcírco vaticináre de eis, vaticináre, fili hóminis. +Ezéchiel Eze 26 11 5 Et írruit in me spíritus Dómini, et dixit ad me: Lóquere: Hæc dicit Dóminus: Sic locúti estis, domus Israël, et cogitatiónes cordis vestri ego novi. b +Ezéchiel Eze 26 11 6 Plúrimos occidístis in urbe hac, et impléstis vias ejus interféctis. +Ezéchiel Eze 26 11 7 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Interfécti vestri, quos posuístis in médio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et edúcam vos de médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 11 8 Gládium metuístis, et gládium indúcam super vos, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 11 9 Et ejíciam vos de médio ejus, dabóque vos in manu hóstium, et fáciam in vobis judícia. +Ezéchiel Eze 26 11 10 Gládio cadétis: in fínibus Israël judicábo vos, et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 11 11 Hæc non erit vobis in lebétem, et vos non éritis in médio ejus in carnes: in fínibus Israël judicábo vos, +Ezéchiel Eze 26 11 12 et sciétis quia ego Dóminus: quia in præcéptis meis non ambulástis, et judícia mea non fecístis, sed juxta judícia géntium quæ in circúitu vestro sunt estis operáti. +Ezéchiel Eze 26 11 13 Et factum est cum prophetárem, Pheltías fílius Banaíæ mórtuus est: et cécidi in fáciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Dómine Deus, consummatiónem tu facis reliquiárum Israël? b +Ezéchiel Eze 26 11 14 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 11 15 Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui, et omnis domus Israël, univérsi quibus dixérunt habitatóres Jerúsalem: Longe recédite a Dómino: nobis data est terra in possessiónem. +Ezéchiel Eze 26 11 16 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus, et quia dispérsi eos in terris: ero eis in sanctificatiónem módicam in terris ad quas venérunt. +Ezéchiel Eze 26 11 17 Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis, et adunábo de terris in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israël. +Ezéchiel Eze 26 11 18 Et ingrediéntur illuc, et áuferent omnes offensiónes, cunctásque abominatiónes ejus de illa. +Ezéchiel Eze 26 11 19 Et dabo eis cor unum, et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum: et áuferam cor lapídeum de carne eórum, et dabo eis cor cárneum, +Ezéchiel Eze 26 11 20 ut in præcéptis meis ámbulent, et judícia mea custódiant, faciántque ea, et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. +Ezéchiel Eze 26 11 21 Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 11 22 Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israël erat super ea: b +Ezéchiel Eze 26 11 23 et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem qui est ad oriéntem urbis. +Ezéchiel Eze 26 11 24 Et spíritus levávit me, adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem, in visióne, in spíritu Dei: et subláta est a me vísio quam víderam. +Ezéchiel Eze 26 11 25 Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini quæ osténderat mihi. +Ezéchiel Eze 26 12 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 12 2 Fili hóminis, in médio domus exasperántis tu hábitas: qui óculos habent ad vidéndum, et non vident, et aures ad audiéndum, et non áudiunt: quia domus exásperans est. +Ezéchiel Eze 26 12 3 Tu ergo, fili hóminis, fac tibi vasa transmigratiónis, et transmigrábis per diem coram eis. Transmigrábis autem de loco tuo ad locum álterum in conspéctu eórum, si forte aspíciant, quia domus exásperans est: +Ezéchiel Eze 26 12 4 et éfferes foras vasa tua quasi vasa transmigrántis per diem in conspéctu eórum: tu autem egrediéris véspere coram eis, sicut egréditur migrans. +Ezéchiel Eze 26 12 5 Ante óculos eórum pérfode tibi paríetem, et egrediéris per eum. +Ezéchiel Eze 26 12 6 In conspéctu eórum in húmeris portáberis; in calígine efferéris: fáciem tuam velábis, et non vidébis terram, quia porténtum dedi te dómui Israël. +Ezéchiel Eze 26 12 7 Feci ergo sicut præcéperat mihi Dóminus: vasa mea prótuli quasi vasa transmigrántis per diem, et véspere perfódi mihi paríetem manu: et in calígine egréssus sum, in húmeris portátus in conspéctu eórum. b +Ezéchiel Eze 26 12 8 Et factus est sermo Dómini mane ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 12 9 Fili hóminis, numquid non dixérunt ad te domus Israël, domus exásperans: Quid tu facis? +Ezéchiel Eze 26 12 10 Dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerúsalem, et super omnem domum Israël, quæ est in médio eórum. +Ezéchiel Eze 26 12 11 Dic: Ego porténtum vestrum: quómodo feci, sic fiet illis: in transmigratiónem et in captivitátem ibunt. +Ezéchiel Eze 26 12 12 Et dux qui est in médio eórum, in húmeris portábitur; in calígine egrediétur: paríetem perfódient, ut edúcant eum; fácies ejus operiétur, ut non vídeat óculo terram. +Ezéchiel Eze 26 12 13 Et exténdam rete meum super eum, et capiétur in sagéna mea: et addúcam eum in Babylónem, in terram Chaldæórum, et ipsam non vidébit: ibíque moriétur. +Ezéchiel Eze 26 12 14 Et omnes qui circa eum sunt, præsídium ejus, et ágmina ejus, dispérgam in omnem ventum, et gládium evaginábo post eos. +Ezéchiel Eze 26 12 15 Et scient quia ego Dóminus, quando dispérsero illos in géntibus, et disseminávero eos in terris. +Ezéchiel Eze 26 12 16 Et relínquam ex eis viros paucos a gládio, et fame, et pestiléntia, ut enárrent ómnia scélera eórum in géntibus ad quas ingrediéntur, et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 12 17 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 12 18 Fili hóminis, panem tuum in conturbatióne cómede, sed et aquam tuam in festinatióne et mœróre bibe. +Ezéchiel Eze 26 12 19 Et dices ad pópulum terræ: Hæc dicit Dóminus Deus ad eos qui hábitant in Jerúsalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitúdine cómedent, et aquam suam in desolatióne bibent: ut desolétur terra a multitúdine sua, propter iniquitátem ómnium qui hábitant in ea. +Ezéchiel Eze 26 12 20 Et civitátes quæ nunc habitántur, desolátæ erunt, terráque desérta, et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 12 21 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 12 22 Fili hóminis, quod est provérbium istud vobis in terra Israël, dicéntium: In longum differéntur dies, et períbit omnis vísio? +Ezéchiel Eze 26 12 23 Ídeo dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Quiéscere fáciam provérbium istud, neque vulgo dicétur ultra in Israël: et lóquere ad eos quod appropinquáverint dies, et sermo omnis visiónis. +Ezéchiel Eze 26 12 24 Non enim erit ultra omnis vísio cassa, neque divinátio ambígua in médio filiórum Israël: +Ezéchiel Eze 26 12 25 quia ego Dóminus loquar, et quodcúmque locútus fúero verbum, fiet, et non prolongábitur ámplius: sed in diébus vestris, domus exásperans, loquar verbum, et fáciam illud, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 12 26 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 12 27 Fili hóminis, ecce domus Israël dicéntium: Vísio quam hic videt, in dies multos et in témpora longa iste prophétat. +Ezéchiel Eze 26 12 28 Proptérea dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Non prolongábitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locútus fúero, complébitur, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 13 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 13 2 Fili hóminis, vaticináre ad prophétas Israël qui prophétant, et dices prophetántibus de corde suo: Audíte verbum Dómini. +Ezéchiel Eze 26 13 3 Hæc dicit Dóminus Deus: Vae prophétis insipiéntibus, qui sequúntur spíritum suum, et nihil vident! +Ezéchiel Eze 26 13 4 Quasi vulpes in desértis prophétæ tui, Israël, erant. +Ezéchiel Eze 26 13 5 Non ascendístis ex advérso, neque opposuístis murum pro domo Israël, ut starétis in prœ́lio in die Dómini. +Ezéchiel Eze 26 13 6 Vident vana, et divínant mendácium, dicéntes: Ait Dóminus, cum Dóminus non míserit eos: et perseveravérunt confirmáre sermónem. +Ezéchiel Eze 26 13 7 Numquid non visiónem cassam vidístis, et divinatiónem mendácem locúti estis, et dícitis: Ait Dóminus, cum ego non sim locútus? +Ezéchiel Eze 26 13 8 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Quia locúti estis vana, et vidístis mendácium, ídeo ecce ego ad vos, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 13 9 Et erit manus mea super prophétas qui vident vana, et divínant mendácium: in consílio pópuli mei non erunt, et in scriptúra domus Israël non scribéntur, nec in terram Israël ingrediéntur, et sciétis quia ego Dóminus Deus: b +Ezéchiel Eze 26 13 10 eo quod decéperint pópulum meum, dicéntes: Pax, et non est pax: et ipse ædificábat paríetem, illi autem liniébant eum luto absque páleis. +Ezéchiel Eze 26 13 11 Dic ad eos qui líniunt absque temperatúra, quod casúrus sit: erit enim imber inúndans, et dabo lápides prægrándes désuper irruéntes, et ventum procéllæ dissipántem. +Ezéchiel Eze 26 13 12 Síquidem ecce cécidit páries: numquid non dicétur vobis: Ubi est litúra quam linístis? +Ezéchiel Eze 26 13 13 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Et erúmpere fáciam spíritum tempestátum in indignatióne mea, et imber inúndans in furóre meo erit, et lápides grandes in ira in consumptiónem. +Ezéchiel Eze 26 13 14 Et déstruam paríetem quem linístis absque temperaménto, et adæquábo eum terræ, et revelábitur fundaméntum ejus: et cadet, et consumétur in médio ejus, et sciétis quia ego sum Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 13 15 Et complébo indignatiónem meam in paríete, et in his qui líniunt eum absque temperaménto: dicámque vobis: Non est páries, et non sunt qui líniunt eum: +Ezéchiel Eze 26 13 16 prophétæ Israël, qui prophétant ad Jerúsalem, et vident ei visiónem pacis, et non est pax, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 13 17 Et tu, fili hóminis, pone fáciem tuam contra fílias pópuli tui quæ prophétant de corde suo: et vaticináre super eas, b +Ezéchiel Eze 26 13 18 et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Vae quæ cónsuunt pulvíllos sub omni cúbito manus, et fáciunt cervicália sub cápite univérsæ ætátis ad capiéndas ánimas: et cum cáperent ánimas pópuli mei, vivificábant ánimas eórum! +Ezéchiel Eze 26 13 19 Et violábant me ad pópulum meum propter pugíllum hórdei, et fragmen panis, ut interfícerent ánimas quæ non moriúntur, et vivificárent ánimas quæ non vivunt, mentiéntes pópulo meo credénti mendáciis. +Ezéchiel Eze 26 13 20 Propter hoc haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad pulvíllos vestros, quibus vos cápitis ánimas volántes: et dirúmpam eos de bráchiis vestris, et dimíttam ánimas quas vos cápitis, ánimas ad volándum. +Ezéchiel Eze 26 13 21 Et dirúmpam cervicália vestra, et liberábo pópulum meum de manu vestra, neque erunt ultra in mánibus vestris ad prædándum: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 13 22 Pro eo quod mœrére fecístis cor justi mendáciter, quem ego non contristávi, et confortástis manus ímpii, ut non reverterétur a via sua mala, et víveret: +Ezéchiel Eze 26 13 23 proptérea vana non vidébitis, et divinatiónes non divinábitis ámplius, et éruam pópulum meum de manu vestra: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 14 1 Et venérunt ad me viri seniórum Israël, et sedérunt coram me. +Ezéchiel Eze 26 14 2 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 14 3 Fili hóminis, viri isti posuérunt immundítias suas in córdibus suis, et scándalum iniquitátis suæ statuérunt contra fáciem suam: numquid interrogátus respondébo eis? +Ezéchiel Eze 26 14 4 Propter hoc lóquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posúerit immundítias suas in corde suo, et scándalum iniquitátis suæ statúerit contra fáciem suam, et vénerit ad prophétam intérrogans per eum me: ego Dóminus respondébo ei in multitúdine immunditiárum suárum, +Ezéchiel Eze 26 14 5 ut capiátur domus Israël in corde suo, quo recessérunt a me in cunctis idólis suis. +Ezéchiel Eze 26 14 6 Proptérea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Convertímini, et recédite ab idólis vestris, et ab univérsis contaminatiónibus vestris avértite fácies vestras. +Ezéchiel Eze 26 14 7 Quia homo, homo de domo Israël, et de prosélytis quicúmque ádvena fúerit in Israël, si alienátus fúerit a me, et posúerit idóla sua in corde suo, et scándalum iniquitátis suæ statúerit contra fáciem suam, et vénerit ad prophétam ut intérroget per eum me: ego Dóminus respondébo ei per me: +Ezéchiel Eze 26 14 8 et ponam fáciem meam super hóminem illum, et fáciam eum in exémplum et in provérbium, et dispérdam eum de médio pópuli mei: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 14 9 Et prophéta cum erráverit, et locútus fúerit verbum, ego Dóminus decépi prophétam illum, et exténdam manum meam super illum, et delébo eum de médio pópuli mei Israël. +Ezéchiel Eze 26 14 10 Et portábunt iniquitátem suam: juxta iniquitátem interrogántis, sic iníquitas prophétæ erit: +Ezéchiel Eze 26 14 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluátur in univérsis prævaricatiónibus suis: sed sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum, ait Dóminus exercítuum. +Ezéchiel Eze 26 14 12 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 14 13 Fili hóminis, terra cum peccáverit mihi, ut prævaricétur præváricans, exténdam manum meam super eam, et cónteram virgam panis ejus, et immíttam in eam famem, et interfíciam de ea hóminem et juméntum. +Ezéchiel Eze 26 14 14 Et si fúerint tres viri isti in médio ejus, Noë, Dániel, et Job, ipsi justítia sua liberábunt ánimas suas, ait Dóminus exercítuum. +Ezéchiel Eze 26 14 15 Quod si et béstias péssimas indúxero super terram ut vastem eam, et fúerit ínvia, eo quod non sit pertránsiens propter béstias: +Ezéchiel Eze 26 14 16 tres viri isti si fúerint in ea, vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia nec fílios nec fílias liberábunt, sed ipsi soli liberabúntur, terra autem desolábitur. +Ezéchiel Eze 26 14 17 Vel si gládium indúxero super terram illam, et díxero gládio: Transi per terram: et interfécero de ea hóminem et juméntum, +Ezéchiel Eze 26 14 18 et tres viri isti fúerint in médio ejus: vivo ego, dicit Dóminus Deus, non liberábunt fílios neque fílias, sed ipsi soli liberabúntur. +Ezéchiel Eze 26 14 19 Si autem et pestiléntiam immísero super terram illam, et effúdero indignatiónem meam super eam in sánguine, ut áuferam ex ea hóminem et juméntum, +Ezéchiel Eze 26 14 20 et Noë, et Dániel, et Job fúerint in médio ejus: vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fílium et fíliam non liberábunt, sed ipsi justítia sua liberábunt ánimas suas. +Ezéchiel Eze 26 14 21 Quóniam haec dicit Dóminus Deus: Quod etsi quátuor judícia mea péssima, gládium, et famem, ac béstias malas, et pestiléntiam, immísero in Jerúsalem, ut interfíciam de ea hóminem et pecus, +Ezéchiel Eze 26 14 22 tamen relinquétur in ea salvátio educéntium fílios et fílias: ecce ipsi ingrediéntur ad vos, et vidébitis viam eórum et adinventiónes eórum, et consolabímini super malo quod indúxi in Jerúsalem, in ómnibus quæ importávi super eam. +Ezéchiel Eze 26 14 23 Et consolabúntur vos, cum vidéritis viam eórum et adinventiónes eórum: et cognoscétis quod non frustra fécerim ómnia quæ feci in ea, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 15 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 15 2 Fili hóminis, quid fiet de ligno vitis, ex ómnibus lignis némorum quæ sunt inter ligna silvárum? +Ezéchiel Eze 26 15 3 numquid tollétur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricábitur de ea paxíllus ut depéndeat in eo quodcúmque vas? +Ezéchiel Eze 26 15 4 Ecce igni datum est in escam: utrámque partem ejus consúmpsit ignis, et medíetas ejus redácta est in favíllam: numquid útile erit ad opus? +Ezéchiel Eze 26 15 5 Étiam cum esset íntegrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoráverit et combússerit, nihil ex eo fiet óperis? +Ezéchiel Eze 26 15 6 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Quómodo lignum vitis inter ligna silvárum, quod dedi igni ad devorándum, sic tradam habitatóres Jerúsalem. +Ezéchiel Eze 26 15 7 Et ponam fáciem meam in eos: de igne egrediéntur, et ignis consúmet eos: et sciétis quia ego Dóminus, cum pósuero fáciem meam in eos, +Ezéchiel Eze 26 15 8 et dédero terram ínviam et desolátam, eo quod prævaricatóres extíterint, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 16 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 16 2 Fili hóminis, notas fac Jerúsalem abominatiónes suas, +Ezéchiel Eze 26 16 3 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus Jerúsalem: Radix tua et generátio tua de terra Chánaan: pater tuus Amorrhǽus, et mater tua Cethǽa. +Ezéchiel Eze 26 16 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est præcísus umbilícus tuus, et aqua non es lota in salútem, nec sale salíta, nec involúta pannis. +Ezéchiel Eze 26 16 5 Non pepércit super te óculus, ut fáceret tibi unum de his, misértus tui: sed projécta es super fáciem terræ in abjectióne ánimæ tuæ in die qua nata es. +Ezéchiel Eze 26 16 6 Tránsiens autem per te, vidi te conculcári in sánguine tuo: et dixi tibi cum esses in sánguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sánguine tuo vive. +Ezéchiel Eze 26 16 7 Multiplicátam quasi germen agri dedi te: et multiplicáta es, et grandis effécta, et ingréssa es, et pervenísti ad mundum mulíebrem: úbera tua intumuérunt, et pilus tuus germinávit: et eras nuda, et confusióne plena. b +Ezéchiel Eze 26 16 8 Et transívi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amántium: et expándi amíctum meum super te, et opérui ignomíniam tuam: et jurávi tibi, et ingréssus sum pactum tecum, ait Dóminus Deus, et facta es mihi. +Ezéchiel Eze 26 16 9 Et lavi te aqua, et emundávi sánguinem tuum ex te, et unxi te óleo. +Ezéchiel Eze 26 16 10 Et vestívi te discolóribus, et calceávi te jánthino, et cinxi te bysso, et índui te subtílibus: +Ezéchiel Eze 26 16 11 et ornávi te ornaménto, et dedi armíllas in mánibus tuis, et torquem circa collum tuum: +Ezéchiel Eze 26 16 12 et dedi ináurem super os tuum, et círculos áuribus tuis, et corónam decóris in cápite tuo. +Ezéchiel Eze 26 16 13 Et ornáta es auro et argénto, et vestíta es bysso et polýmito et multicolóribus: símilam, et mel, et óleum comedísti: et decóra facta es veheménter nimis, et profecísti in regnum. +Ezéchiel Eze 26 16 14 Et egréssum est nomen tuum in gentes propter spéciem tuam, quia perfécta eras in decóre meo quem posúeram super te, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 16 15 Et habens fidúciam in pulchritúdine tua, fornicáta es in nómine tuo: et exposuísti fornicatiónem tuam omni transeúnti, ut ejus fíeres. b +Ezéchiel Eze 26 16 16 Et sumens de vestiméntis tuis, fecísti tibi excélsa hinc inde consúta, et fornicáta es super eis sicut non est factum, neque futúrum est. +Ezéchiel Eze 26 16 17 Et tulísti vasa decóris tui de auro meo atque argénto meo, quæ dedi tibi, et fecísti tibi imágines masculínas, et fornicáta es in eis. +Ezéchiel Eze 26 16 18 Et sumpsísti vestiménta tua multicolória, et operuísti illas, et óleum meum et thymiáma meum posuísti coram eis. +Ezéchiel Eze 26 16 19 Et panem meum quem dedi tibi, símilam, et óleum, et mel, quibus enutrívi te, posuísti in conspéctu eórum in odórem suavitátis: et factum est, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 16 20 Et tulísti fílios tuos et fílias tuas quas generásti mihi, et immolásti eis ad devorándum. Numquid parva est fornicátio tua? +Ezéchiel Eze 26 16 21 Immolásti fílios meos, et dedísti, illos cónsecrans, eis. +Ezéchiel Eze 26 16 22 Et post omnes abominatiónes tuas et fornicatiónes, non es recordáta diérum adolescéntiæ tuæ, quando eras nuda et confusióne plena, conculcáta in sánguine tuo. +Ezéchiel Eze 26 16 23 Et áccidit post omnem malítiam tuam (vae, vae tibi! ait Dóminus Deus), b +Ezéchiel Eze 26 16 24 et ædificásti tibi lupánar, et fecísti tibi prostíbulum in cunctis platéis. +Ezéchiel Eze 26 16 25 Ad omne caput viæ ædificásti signum prostitutiónis tuæ, et abominábilem fecísti decórem tuum: et divisísti pedes tuos omni transeúnti, et multiplicásti fornicatiónes tuas: +Ezéchiel Eze 26 16 26 et fornicáta es cum fíliis Ægýpti, vicínis tuis, magnárum cárnium: et multiplicásti fornicatiónem tuam ad irritándum me. +Ezéchiel Eze 26 16 27 Ecce ego exténdam manum meam super te, et áuferam justificatiónem tuam, et dabo te in ánimas odiéntium te filiárum Palæstinárum, quæ erubéscunt in via tua sceleráta. +Ezéchiel Eze 26 16 28 Et fornicáta es in fíliis Assyriórum eo quod necdum fúeris expléta: et postquam fornicáta es, nec sic es satiáta: +Ezéchiel Eze 26 16 29 et multiplicásti fornicatiónem tuam in terra Chánaan cum Chaldǽis, et nec sic satiáta es. +Ezéchiel Eze 26 16 30 In quo mundábo cor tuum, ait Dóminus Deus, cum fácias ómnia haec ópera mulíeris meretrícis et procácis? b +Ezéchiel Eze 26 16 31 Quia fabricásti lupánar tuum in cápite omnis viæ, et excélsum tuum fecísti in omni platéa: nec facta es quasi méretrix fastídio augens prétium, +Ezéchiel Eze 26 16 32 sed quasi múlier adúltera, quæ super virum suum indúcit aliénos. +Ezéchiel Eze 26 16 33 Ómnibus meretrícibus dantur mercédes: tu autem dedísti mercédes cunctis amatóribus tuis, et dona donábas eis, ut intrárent ad te úndique ad fornicándum tecum. +Ezéchiel Eze 26 16 34 Factúmque est in te contra consuetúdinem mulíerum in fornicatiónibus tuis, et post te non erit fornicátio: in eo enim quod dedísti mercédes, et mercédes non accepísti, factum est in te contrárium. +Ezéchiel Eze 26 16 35 Proptérea, méretrix, audi verbum Dómini. b +Ezéchiel Eze 26 16 36 Hæc dicit Dóminus Deus: Quia effúsum est aes tuum et reveláta est ignomínia tua in fornicatiónibus tuis super amatóres tuos, et super idóla abominatiónum tuárum, in sánguine filiórum tuórum quos dedísti eis, +Ezéchiel Eze 26 16 37 ecce ego congregábo omnes amatóres tuos quibus commísta es, et omnes quos dilexísti, cum univérsis quos óderas: et congregábo eos super te úndique, et nudábo ignomíniam tuam coram eis, et vidébunt omnem turpitúdinem tuam. +Ezéchiel Eze 26 16 38 Et judicábo te judíciis adulterárum, et effundéntium sánguinem: et dabo te in sánguinem furóris et zeli. +Ezéchiel Eze 26 16 39 Et dabo te in manus eórum, et déstruent lupánar tuum, et demoliéntur prostíbulum tuum: et denudábunt te vestiméntis tuis, et áuferent vasa decóris tui, et derelínquent te nudam, plenámque ignomínia: +Ezéchiel Eze 26 16 40 et addúcent super te multitúdinem, et lapidábunt te lapídibus, et trucidábunt te gládiis suis: +Ezéchiel Eze 26 16 41 et combúrent domos tuas igni, et fácient in te judícia in óculis mulíerum plurimárum. Et désines fornicári, et mercédes ultra non dabis: +Ezéchiel Eze 26 16 42 et requiéscet indignátio mea in te, et auferétur zelus meus a te: et quiéscam, nec iráscar ámplius. +Ezéchiel Eze 26 16 43 Eo quod non fúeris recordáta diérum adolescéntiæ tuæ, et provocásti me in ómnibus his, quaprópter et ego vias tuas in cápite tuo dedi, ait Dóminus Deus, et non feci juxta scélera tua in ómnibus abominatiónibus tuis. +Ezéchiel Eze 26 16 44 Ecce omnis qui dicit vulgo provérbium, in te assúmet illud, dicens: Sicut mater, ita et fília ejus. b +Ezéchiel Eze 26 16 45 Fília matris tuæ es tu, quæ projécit virum suum et fílios suos: et soror sorórum tuárum es tu, quæ projecérunt viros suos et fílios suos: mater vestra Cethǽa, et pater vester Amorrhǽus. +Ezéchiel Eze 26 16 46 Et soror tua major, Samaría, ipsa et fíliæ ejus, quæ hábitant ad sinístram tuam: soror autem tua minor te, quæ hábitat a dextris tuis, Sódoma, et fíliæ ejus. +Ezéchiel Eze 26 16 47 Sed nec in viis eárum ambulásti, neque secúndum scélera eárum fecísti pauxíllum minus: pene sceleratióra fecísti illis in ómnibus viis tuis. +Ezéchiel Eze 26 16 48 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia non fecit Sódoma soror tua, ipsa et fíliæ ejus, sicut fecísti tu et fíliæ tuæ. +Ezéchiel Eze 26 16 49 Ecce haec fuit iníquitas Sódomæ soróris tuæ: supérbia, satúritas panis et abundántia, et ótium ipsíus et filiárum ejus: et manum egéno et páuperi non porrigébant: +Ezéchiel Eze 26 16 50 et elevátæ sunt, et fecérunt abominatiónes coram me: et ábstuli eas sicut vidísti. +Ezéchiel Eze 26 16 51 Et Samaría dimídium peccatórum tuórum non peccávit: sed vicísti eas sceléribus tuis, et justificásti soróres tuas in ómnibus abominatiónibus tuis quas operáta es. +Ezéchiel Eze 26 16 52 Ergo et tu porta confusiónem tuam, quæ vicísti soróres tuas peccátis tuis, scelerátius agens ab eis: justificátæ sunt enim a te: ergo et tu confúndere, et porta ignomíniam tuam, quæ justificásti soróres tuas. +Ezéchiel Eze 26 16 53 Et convértam restítuens eas conversióne Sodomórum cum filiábus suis, et conversióne Samaríæ et filiárum ejus, et convértam reversiónem tuam in médio eárum, +Ezéchiel Eze 26 16 54 ut portes ignomíniam tuam, et confundáris in ómnibus quæ fecísti consólans eas. +Ezéchiel Eze 26 16 55 Et soror tua Sódoma et fíliæ ejus reverténtur ad antiquitátem suam, et Samaría et fíliæ ejus reverténtur ad antiquitátem suam, et tu et fíliæ tuæ revertémini ad antiquitátem vestram. +Ezéchiel Eze 26 16 56 Non fuit autem Sódoma soror tua audíta in ore tuo in die supérbiæ tuæ, b +Ezéchiel Eze 26 16 57 ántequam revelarétur malítia tua, sicut hoc témpore in oppróbrium filiárum Sýriæ, et cunctárum in circúitu tuo filiárum Palæstinárum quæ ámbiunt te per gyrum. +Ezéchiel Eze 26 16 58 Scelus tuum et ignomíniam tuam tu portásti, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 16 59 Quia haec dicit Dóminus Deus: Et fáciam tibi sicut despexísti juraméntum, ut írritum fáceres pactum: +Ezéchiel Eze 26 16 60 et recordábor ego pacti mei tecum in diébus adolescéntiæ tuæ, et suscitábo tibi pactum sempitérnum. +Ezéchiel Eze 26 16 61 Et recordáberis viárum tuárum, et confundéris, cum recéperis soróres tuas te majóres cum minóribus tuis: et dabo eas tibi in fílias, sed non ex pacto tuo. +Ezéchiel Eze 26 16 62 Et suscitábo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dóminus: +Ezéchiel Eze 26 16 63 ut recordéris, et confundáris, et non sit tibi ultra aperíre os prae confusióne tua, cum placátus tibi fúero in ómnibus quæ fecísti, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 17 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 17 2 Fili hóminis, propóne ænígma, et narra parábolam ad domum Israël, +Ezéchiel Eze 26 17 3 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Áquila grandis magnárum alárum, longo membrórum ductu, plena plumis et varietáte, venit ad Líbanum, et tulit medúllam cedri. +Ezéchiel Eze 26 17 4 Summitátem fróndium ejus avúlsit, et transportávit eam in terram Chánaan: in urbe negotiatórum pósuit illam. +Ezéchiel Eze 26 17 5 Et tulit de sémine terræ, et pósuit illud in terra pro sémine, ut firmáret radícem super aquas multas: in superfície pósuit illud. +Ezéchiel Eze 26 17 6 Cumque germinásset, crevit in víneam latiórem, húmili statúra, respiciéntibus ramis ejus ad eam, et radíces ejus sub illa erant: facta est ergo vínea, et fructificávit in pálmites, et emísit propágines. +Ezéchiel Eze 26 17 7 Et facta est áquila áltera grandis, magnis alis, multísque plumis: et ecce vínea ista quasi mittens radíces suas ad eam, pálmites suos exténdit ad illam, ut irrigáret eam de aréolis gérminis sui. +Ezéchiel Eze 26 17 8 In terra bona super aquas multas plantáta est, ut fáciat frondes, et portet fructum, ut sit in víneam grandem. +Ezéchiel Eze 26 17 9 Dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Ergóne prosperábitur? nonne radíces ejus evéllet, et fructus ejus distrínget, et siccábit omnes pálmites gérminis ejus, et aréscet, et non in bráchio grandi, neque in pópulo multo, ut evélleret eam radícitus? +Ezéchiel Eze 26 17 10 Ecce plantáta est: ergóne prosperábitur? nonne, cum tetígerit eam ventus urens, siccábitur, et in áreis gérminis sui aréscet? +Ezéchiel Eze 26 17 11 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 17 12 Dic ad domum exasperántem: Nescítis quid ista signíficent? Dic: Ecce venit rex Babylónis in Jerúsalem, et assúmet regem et príncipes ejus, et addúcet eos ad semetípsum in Babylónem. +Ezéchiel Eze 26 17 13 Et tollet de sémine regni, feriétque cum eo fœdus, et ab eo accípiet jusjurándum. Sed et fortes terræ tollet, +Ezéchiel Eze 26 17 14 ut sit regnum húmile, et non elevétur, sed custódiat pactum ejus, et servet illud. +Ezéchiel Eze 26 17 15 Qui recédens ab eo misit núntios ad Ægýptum, ut daret sibi equos et pópulum multum: numquid prosperábitur, vel consequétur salútem, qui fecit haec? et qui dissólvit pactum, numquid effúgiet? +Ezéchiel Eze 26 17 16 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam in loco regis qui constítuit eum regem, cujus fecit írritum juraméntum, et solvit pactum quod habébat cum eo, in médio Babylónis moriétur. +Ezéchiel Eze 26 17 17 Et non in exércitu grandi, neque in pópulo multo, fáciet contra eum Phárao prœ́lium: in jactu ággeris, et in exstructióne vallórum, ut interfíciat ánimas multas. +Ezéchiel Eze 26 17 18 Spréverat enim juraméntum, ut sólveret fœdus, et ecce dedit manum suam: et cum ómnia haec fécerit, non effúgiet. +Ezéchiel Eze 26 17 19 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Vivo ego, quóniam juraméntum quod sprevit, et fœdus quod prævaricátus est, ponam in caput ejus. +Ezéchiel Eze 26 17 20 Et expándam super eum rete meum, et comprehendétur in sagéna mea: et addúcam eum in Babylónem, et judicábo eum ibi in prævaricatióne qua despéxit me. +Ezéchiel Eze 26 17 21 Et omnes prófugi ejus, cum univérso ágmine suo, gládio cadent: resídui autem in omnem ventum dispergéntur: et sciétis quia ego Dóminus locútus sum. +Ezéchiel Eze 26 17 22 Hæc dicit Dóminus Deus: Et sumam ego de medúlla cedri sublímis, et ponam: de vértice ramórum ejus ténerum distríngam, et plantábo super montem excélsum et eminéntem. b +Ezéchiel Eze 26 17 23 In monte sublími Israël plantábo illud, et erúmpet in germen, et fáciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitábunt sub ea omnes vólucres, et univérsum volátile sub umbra fróndium ejus nidificábit: +Ezéchiel Eze 26 17 24 et scient ómnia ligna regiónis quia ego Dóminus humiliávi lignum sublíme, et exaltávi lignum húmile; et siccávi lignum víride, et frondére feci lignum áridum. Ego Dóminus locútus sum, et feci. +Ezéchiel Eze 26 18 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 18 2 Quid est quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? +Ezéchiel Eze 26 18 3 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola haec in provérbium in Israël. +Ezéchiel Eze 26 18 4 Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur. +Ezéchiel Eze 26 18 5 Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, +Ezéchiel Eze 26 18 6 in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: +Ezéchiel Eze 26 18 7 et hóminem non contristáverit, pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: +Ezéchiel Eze 26 18 8 ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avérterit manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: +Ezéchiel Eze 26 18 9 in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est; vita vivet, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 18 10 Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem, et fécerit unum de istis: b +Ezéchiel Eze 26 18 11 et haec quidem ómnia non faciéntem, sed in móntibus comedéntem, et uxórem próximi sui polluéntem: +Ezéchiel Eze 26 18 12 egénum et páuperem contristántem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem, et ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem: +Ezéchiel Eze 26 18 13 ad usúram dantem, et ámplius accipiéntem: numquid vivet? Non vivet: cum univérsa haec detestánda fécerit, morte moriétur; sanguis ejus in ipso erit. +Ezéchiel Eze 26 18 14 Quod si genúerit fílium, qui videns ómnia peccáta patris sui quæ fecit, timúerit, et non fécerit símile eis: +Ezéchiel Eze 26 18 15 super montes non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël, et uxórem próximi sui non violáverit: +Ezéchiel Eze 26 18 16 et virum non contristáverit, pignus non retinúerit, et rapínam non rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: +Ezéchiel Eze 26 18 17 a páuperis injúria avérterit manum suam, usúram et superabundántiam non accéperit, judícia mea fécerit, in præcéptis meis ambuláverit: hic non moriétur in iniquitáte patris sui, sed vita vivet. +Ezéchiel Eze 26 18 18 Pater ejus, quia calumniátus est, et vim fecit fratri, et malum operátus est in médio pópuli sui, ecce mórtuus est in iniquitáte sua. +Ezéchiel Eze 26 18 19 Et dícitis: Quare non portávit fílius iniquitátem patris? Vidélicet quia fílius judícium et justítiam operátus est, ómnia præcépta mea custodívit, et fecit illa, vivet vita. +Ezéchiel Eze 26 18 20 Ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur: fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii: justítia justi super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum. b +Ezéchiel Eze 26 18 21 Si autem ímpius égerit pœniténtiam ab ómnibus peccátis suis quæ operátus est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit judícium et justítiam, vita vivet, et non moriétur. +Ezéchiel Eze 26 18 22 Ómnium iniquitátum ejus quas operátus est, non recordábor: in justítia sua quam operátus est, vivet. +Ezéchiel Eze 26 18 23 Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis, et vivat? +Ezéchiel Eze 26 18 24 Si autem avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes justítiæ ejus quas fécerat, non recordabúntur: in prævaricatióne qua prævaricátus est, et in peccáto suo quod peccávit, in ipsis moriétur. +Ezéchiel Eze 26 18 25 Et dixístis: Non est æqua via Dómini! Audíte ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? +Ezéchiel Eze 26 18 26 Cum enim avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem, moriétur in eis: in injustítia quam operátus est moriétur. +Ezéchiel Eze 26 18 27 Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua quam operátus est, et fécerit judícium et justítiam, ipse ánimam suam vivificábit: +Ezéchiel Eze 26 18 28 consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis quas operátus est, vita vivet, et non moriétur. +Ezéchiel Eze 26 18 29 Et dicunt fílii Israël: Non est æqua via Dómini! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? b +Ezéchiel Eze 26 18 30 Idcírco unumquémque juxta vias suas judicábo, domus Israël, ait Dóminus Deus. Convertímini, et ágite pœniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in ruínam iníquitas. +Ezéchiel Eze 26 18 31 Projícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras in quibus prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum, et spíritum novum: et quare moriémini, domus Israël? +Ezéchiel Eze 26 18 32 Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus: revertímini, et vívite. +Ezéchiel Eze 26 19 1 Et tu assúme planctum super príncipes Israël, +Ezéchiel Eze 26 19 2 et dices: Quare mater tua leǽna inter leónes cubávit? in médio leunculórum enutrívit cátulos suos? +Ezéchiel Eze 26 19 3 Et edúxit unum de leúnculis suis, et leo factus est: et dídicit cápere prædam, hominémque comédere. +Ezéchiel Eze 26 19 4 Et audiérunt de eo gentes: et non absque vulnéribus suis cepérunt eum, et adduxérunt eum in caténis in terram Ægýpti. +Ezéchiel Eze 26 19 5 Quæ cum vidísset quóniam infirmáta est, et périit exspectátio ejus, tulit unum de leúnculis suis; leónem constítuit eum. +Ezéchiel Eze 26 19 6 Qui incedébat inter leónes, et factus est leo: et dídicit prædam cápere, et hómines devoráre: +Ezéchiel Eze 26 19 7 dídicit víduas fácere, et civitátes eárum in desértum addúcere: et desoláta est terra et plenitúdo ejus a voce rugítus illíus. +Ezéchiel Eze 26 19 8 Et convenérunt advérsus eum gentes úndique de provínciis, et expandérunt super eum rete suum: in vulnéribus eárum captus est, +Ezéchiel Eze 26 19 9 et misérunt eum in cáveam: in caténis adduxérunt eum ad regem Babylónis, miserúntque eum in cárcerem, ne audirétur vox ejus ultra super montes Israël. +Ezéchiel Eze 26 19 10 Mater tua quasi vínea in sánguine tuo super aquam plantáta est: fructus ejus et frondes ejus crevérunt ex aquis multis. b +Ezéchiel Eze 26 19 11 Et factæ sunt ei virgæ sólidæ in sceptra dominántium, et exaltáta est statúra ejus inter frondes, et vidit altitúdinem suam in multitúdine pálmitum suórum. +Ezéchiel Eze 26 19 12 Et evúlsa est in ira, in terrámque projécta, et ventus urens siccávit fructum ejus: marcuérunt et arefáctæ sunt virgæ róboris ejus: ignis comédit eam. +Ezéchiel Eze 26 19 13 Et nunc transplantáta est in desértum, in terra ínvia et sitiénti. +Ezéchiel Eze 26 19 14 Et egréssus est ignis de virga ramórum ejus, qui fructum ejus comédit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominántium. Planctus est, et erit in planctum. +Ezéchiel Eze 26 20 1 Et factum est in anno séptimo, in quinto, in décima mensis, venérunt viri de senióribus Israël ut interrogárent Dóminum, et sedérunt coram me. +Ezéchiel Eze 26 20 2 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 20 3 Fili hóminis, lóquere senióribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Numquid ad interrogándum me vos venístis? vivo ego quia non respondébo vobis, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 20 4 Si júdicas eos, si júdicas, fili hóminis, abominatiónes patrum eórum osténde eis. +Ezéchiel Eze 26 20 5 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: In die qua elégi Israël, et levávi manum meam pro stirpe domus Jacob, et appárui eis in terra Ægýpti, et levávi manum meam pro eis, dicens: Ego Dóminus Deus vester: +Ezéchiel Eze 26 20 6 in die illa levávi manum meam pro eis ut edúcerem eos de terra Ægýpti, in terram quam províderam eis, fluéntem lacte et melle, quæ est egrégia inter omnes terras. +Ezéchiel Eze 26 20 7 Et dixi ad eos: Unusquísque offensiónes oculórum suórum abjíciat, et in idólis Ægýpti nolíte póllui: ego Dóminus Deus vester. +Ezéchiel Eze 26 20 8 Et irritavérunt me, noluerúntque me audíre: unusquísque abominatiónes oculórum suórum non projécit, nec idóla Ægýpti reliquérunt. Et dixi ut effúnderem indignatiónem meam super eos, et implérem iram meam in eis, in médio terræ Ægýpti. +Ezéchiel Eze 26 20 9 Et feci propter nomen meum, ut non violarétur coram géntibus in quarum médio erant, et inter quas appárui eis ut edúcerem eos de terra Ægýpti. +Ezéchiel Eze 26 20 10 Ejéci ergo eos de terra Ægýpti, et edúxi eos in desértum. +Ezéchiel Eze 26 20 11 Et dedi eis præcépta mea, et judícia mea osténdi eis, quæ fáciens homo vivet in eis. b +Ezéchiel Eze 26 20 12 Ínsuper et sábbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dóminus sanctíficans eos. +Ezéchiel Eze 26 20 13 Et irritavérunt me domus Israël in desérto: in præcéptis meis non ambulavérunt, et judícia mea projecérunt, quæ fáciens homo vivet in eis, et sábbata mea violavérunt veheménter. Dixi ergo ut effúnderem furórem meum super eos in desérto, et consúmerem eos: +Ezéchiel Eze 26 20 14 et feci propter nomen meum, ne violarétur coram géntibus de quibus ejéci eos in conspéctu eárum. +Ezéchiel Eze 26 20 15 Ego ígitur levávi manum meam super eos in desérto, ne indúcerem eos in terram quam dedi eis, fluéntem lacte et melle, præcípuam terrárum ómnium: +Ezéchiel Eze 26 20 16 quia judícia mea projecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt, et sábbata mea violavérunt: post idóla enim cor eórum gradiebátur. +Ezéchiel Eze 26 20 17 Et pepércit óculus meus super eos, ut non interfícerem eos: nec consúmpsi eos in desérto. +Ezéchiel Eze 26 20 18 Dixi autem ad fílios eórum in solitúdine: In præcéptis patrum vestrórum nolíte incédere, nec judícia eórum custodiátis, nec in idólis eórum polluámini. +Ezéchiel Eze 26 20 19 Ego Dóminus Deus vester: in præcéptis meis ambuláte: judícia mea custodíte, et fácite ea, +Ezéchiel Eze 26 20 20 et sábbata mea sanctificáte, ut sint signum inter me et vos, et sciátis quia ego sum Dóminus Deus vester. +Ezéchiel Eze 26 20 21 Et exacerbavérunt me fílii: in præcéptis meis non ambulavérunt, et judícia mea non custodiérunt ut fácerent ea, quæ cum fécerit homo, vivet in eis, et sábbata mea violavérunt. Et comminátus sum ut effúnderem furórem meum super eos, et implérem iram meam in eis in desérto. +Ezéchiel Eze 26 20 22 Avérti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violarétur coram géntibus de quibus ejéci eos in óculis eárum. +Ezéchiel Eze 26 20 23 Íterum levávi manum meam in eos in solitúdine, ut dispérgerem illos in natiónes, et ventilárem in terras, +Ezéchiel Eze 26 20 24 eo quod judícia mea non fecíssent, et præcépta mea reprobássent, et sábbata mea violássent, et post idóla patrum suórum fuíssent óculi eórum. +Ezéchiel Eze 26 20 25 Ergo et ego dedi eis præcépta non bona, et judícia in quibus non vivent. +Ezéchiel Eze 26 20 26 Et póllui eos in munéribus suis, cum offérrent omne quod áperit vulvam, propter delícta sua: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 20 27 Quam ob rem lóquere ad domum Israël, fili hóminis, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Adhuc et in hoc blasphemavérunt me patres vestri, cum sprevíssent me contemnéntes, b +Ezéchiel Eze 26 20 28 et induxíssem eos in terram super quam levávi manum meam ut darem eis: vidérunt omnem collem excélsum, et omne lignum nemorósum, et immolavérunt ibi víctimas suas, et dedérunt ibi irritatiónem oblatiónis suæ, et posuérunt ibi odórem suavitátis suæ, et libavérunt libatiónes suas. +Ezéchiel Eze 26 20 29 Et dixi ad eos: Quid est excélsum, ad quod vos ingredímini? et vocátum est nomen ejus Excélsum usque ad hanc diem. +Ezéchiel Eze 26 20 30 Proptérea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Certe in via patrum vestrórum vos polluímini, et post offendícula eórum vos fornicámini: b +Ezéchiel Eze 26 20 31 et in oblatióne donórum vestrórum, cum tradúcitis fílios vestros per ignem, vos polluímini in ómnibus idólis vestris usque hódie: et ego respondébo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia non respondébo vobis. +Ezéchiel Eze 26 20 32 Neque cogitátio mentis vestræ fiet, dicéntium: Érimus sicut gentes et sicut cognatiónes terræ, ut colámus ligna et lápides. +Ezéchiel Eze 26 20 33 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam in manu forti, et in bráchio exténto, et in furóre effúso, regnábo super vos. +Ezéchiel Eze 26 20 34 Et edúcam vos de pópulis, et congregábo vos de terris in quibus dispérsi estis: in manu válida, et in bráchio exténto, et in furóre effúso, regnábo super vos. +Ezéchiel Eze 26 20 35 Et addúcam vos in desértum populórum, et judicábor vobíscum ibi fácie ad fáciem. +Ezéchiel Eze 26 20 36 Sicut judício conténdi advérsum patres vestros in desérto terræ Ægýpti, sic judicábo vos, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 20 37 Et subjíciam vos sceptro meo, et indúcam vos in vínculis fœ́deris. +Ezéchiel Eze 26 20 38 Et éligam de vobis transgressóres et ímpios, et de terra incolátus eórum edúcam eos, et in terram Israël non ingrediéntur: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 20 39 Et vos, domus Israël, haec dicit Dóminus Deus: Sínguli post idóla vestra ambuláte, et servíte eis. Quod si et in hoc non audiéritis me, et nomen meum sanctum polluéritis ultra in munéribus vestris et in idólis vestris ... +Ezéchiel Eze 26 20 40 In monte sancto meo, in monte excélso Israël, ait Dóminus Deus, ibi sérviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placébunt mihi: et ibi quæram primítias vestras, et inítium decimárum vestrárum, in ómnibus sanctificatiónibus vestris. b +Ezéchiel Eze 26 20 41 In odórem suavitátis suscípiam vos, cum edúxero vos de pópulis, et congregávero vos de terris in quas dispérsi estis: et sanctificábor in vobis in óculis natiónum. +Ezéchiel Eze 26 20 42 Et sciétis quia ego Dóminus, cum indúxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levávi manum meam ut darem eam pátribus vestris. +Ezéchiel Eze 26 20 43 Et recordabímini ibi viárum vestrárum, et ómnium scélerum vestrórum, quibus pollúti estis in eis: et displicébitis vobis in conspéctu vestro, in ómnibus malítiis vestris quas fecístis. +Ezéchiel Eze 26 20 44 Et sciétis quia ego Dóminus, cum benefécero vobis propter nomen meum, et non secúndum vias vestras malas, neque secúndum scélera vestra péssima, domus Israël, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 20 45 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 20 46 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra viam austri, et stilla ad áfricum, et prophéta ad saltum agri meridiáni. +Ezéchiel Eze 26 20 47 Et dices sáltui meridiáno: Audi verbum Dómini: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego succéndam in te ignem, et combúram in te omne lignum víride, et omne lignum áridum: non extinguétur flamma succensiónis: et comburétur in ea omnis fácies ab austro usque ad aquilónem, +Ezéchiel Eze 26 20 48 et vidébit univérsa caro quia ego Dóminus succéndi eam, nec extinguétur. +Ezéchiel Eze 26 20 49 Et dixi: A, a, a, Dómine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parábolas lóquitur iste? b +Ezéchiel Eze 26 21 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 21 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam ad Jerúsalem, et stilla ad sanctuária, et prophéta contra humum Israël. +Ezéchiel Eze 26 21 3 Et dices terræ Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et ejíciam gládium meum de vagína sua, et occídam in te justum et ímpium. +Ezéchiel Eze 26 21 4 Pro eo autem quod occídi in te justum et ímpium, idcírco egrediétur gládius meus de vagína sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilónem: +Ezéchiel Eze 26 21 5 ut sciat omnis caro quia ego Dóminus, edúxi gládium meum de vagína sua irrevocábilem. +Ezéchiel Eze 26 21 6 Et tu, fili hóminis, ingemísce in contritióne lumbórum, et in amaritudínibus ingemísce coram eis. +Ezéchiel Eze 26 21 7 Cumque díxerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro audítu: quia venit, et tabéscet omne cor, et dissolvéntur univérsæ manus, et infirmábitur omnis spíritus, et per cuncta génua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 21 8 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 21 9 Fili hóminis, prophéta, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: lóquere: Gládius, gládius exacútus est, et limátus: +Ezéchiel Eze 26 21 10 ut cædat víctimas, exacútus est: ut spléndeat, limátus est: qui moves sceptrum fílii mei, succidísti omne lignum. +Ezéchiel Eze 26 21 11 Et dedi eum ad levigándum, ut teneátur manu: iste exacútus est gládius, et iste limátus est, ut sit in manu interficiéntis. +Ezéchiel Eze 26 21 12 Clama et úlula, fili hóminis, quia hic factus est in pópulo meo, hic in cunctis dúcibus Israël qui fúgerant: gládio tráditi sunt cum pópulo meo: idcírco plaude super femur, +Ezéchiel Eze 26 21 13 quia probátus est: et hoc, cum sceptrum subvérterit, et non erit, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 21 14 Tu ergo, fili hóminis, prophéta, et pércute manu ad manum: et duplicétur gládius, ac triplicétur gládius interfectórum: hic est gládius occisiónis magnæ, qui obstupéscere eos facit +Ezéchiel Eze 26 21 15 et corde tabéscere, et multíplicat ruínas. In ómnibus portis eórum dedi conturbatiónem gládii acúti, et limáti ad fulgéndum, amícti ad cædem. +Ezéchiel Eze 26 21 16 Exacúere, vade ad déxteram sive ad sinístram, quocúmque faciéi tuæ est appetítus. +Ezéchiel Eze 26 21 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implébo indignatiónem meam: ego Dóminus locútus sum. +Ezéchiel Eze 26 21 18 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 21 19 Et tu, fili hóminis, pone tibi duas vias, ut véniat gládius regis Babylónis: de terra una egrediéntur ambæ: et manu cápiet conjectúram; in cápite viæ civitátis conjíciet. +Ezéchiel Eze 26 21 20 Viam pones ut véniat gládius ad Rabbath filiórum Ammon, et ad Judam in Jerúsalem munitíssimam. +Ezéchiel Eze 26 21 21 Stetit enim rex Babylónis in bívio, in cápite duárum viárum, divinatiónem quærens, commíscens sagíttas: interrogávit idóla, exta consúluit. +Ezéchiel Eze 26 21 22 Ad déxteram ejus facta est divinátio super Jerúsalem, ut ponat aríetes, ut apériat os in cæde, ut élevet vocem in ululátu, ut ponat aríetes contra portas, ut compórtet ággerem, ut ædíficet munitiónes. +Ezéchiel Eze 26 21 23 Erítque quasi cónsulens frustra oráculum in óculis eórum, et sabbatórum ótium ímitans: ipse autem recordábitur iniquitátis ad capiéndum. +Ezéchiel Eze 26 21 24 Idcírco haec dicit Dóminus Deus: Pro eo quod recordáti estis iniquitátis vestræ, et revelástis prævaricatiónes vestras, et apparuérunt peccáta vestra in ómnibus cogitatiónibus vestris, pro eo, inquam, quod recordáti estis, manu capiémini. b +Ezéchiel Eze 26 21 25 Tu autem, profáne, ímpie dux Israël, cujus venit dies in témpore iniquitátis præfiníta: +Ezéchiel Eze 26 21 26 haec dicit Dóminus Deus: Aufer cídarim, tolle corónam: nonne haec est quæ húmilem sublevávit, et sublímem humiliávit? +Ezéchiel Eze 26 21 27 Iniquitátem, iniquitátem, iniquitátem ponam eam: et hoc non factum est, donec veníret cujus est judícium, et tradam ei. +Ezéchiel Eze 26 21 28 Et tu, fili hóminis, prophéta, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus ad fílios Ammon, et ad oppróbrium eórum: et dices: Mucro, mucro, evagináte ad occidéndum: limáte ut interfícias et fúlgeas: b +Ezéchiel Eze 26 21 29 cum tibi videréntur vana, et divinaréntur mendácia, ut daréris super colla vulneratórum impiórum, quorum venit dies in témpore iniquitátis præfiníta. +Ezéchiel Eze 26 21 30 Revértere ad vagínam tuam, in loco in quo creátus es: in terra nativitátis tuæ judicábo te. +Ezéchiel Eze 26 21 31 Et effúndam super te indignatiónem meam; in igne furóris mei sufflábo in te: dabóque te in manus hóminum insipiéntium, et fabricántium intéritum. +Ezéchiel Eze 26 21 32 Igni eris cibus; sanguis tuus erit in médio terræ; oblivióni tradéris: quia ego Dóminus locútus sum. +Ezéchiel Eze 26 22 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 22 2 Et tu, fili hóminis, nonne júdicas, nonne júdicas civitátem sánguinum? +Ezéchiel Eze 26 22 3 Et osténdes ei omnes abominatiónes suas, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Cívitas effúndens sánguinem in médio sui, ut véniat tempus ejus: et quæ fecit idóla contra semetípsam, ut polluerétur. +Ezéchiel Eze 26 22 4 In sánguine tuo, qui a te effúsus est, deliquísti, et in idólis tuis, quæ fecísti, pollúta es: et appropinquáre fecísti dies tuos, et adduxísti tempus annórum tuórum: proptérea dedi te oppróbrium géntibus, et irrisiónem univérsis terris. +Ezéchiel Eze 26 22 5 Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphábunt de te, sórdida, nóbilis, grandis intéritu. +Ezéchiel Eze 26 22 6 Ecce príncipes Israël sínguli in bráchio suo fuérunt in te, ad effundéndum sánguinem. +Ezéchiel Eze 26 22 7 Patrem et matrem contuméliis affecérunt: in te ádvenam calumniáti sunt in médio tui: pupíllum et víduam contristavérunt apud te. +Ezéchiel Eze 26 22 8 Sanctuária mea sprevísti, et sábbata mea polluísti. +Ezéchiel Eze 26 22 9 Viri detractóres fuérunt in te ad effundéndum sánguinem, et super montes comedérunt in te: scelus operáti sunt in médio tui. +Ezéchiel Eze 26 22 10 Verecundióra patris discooperuérunt in te; immundítiam menstruátæ humiliavérunt in te: +Ezéchiel Eze 26 22 11 et unusquísque in uxórem próximi sui operátus est abominatiónem, et socer nurum suam pólluit nefárie: frater sorórem suam, fíliam patris sui, oppréssit in te. +Ezéchiel Eze 26 22 12 Múnera accepérunt apud te ad effundéndum sánguinem: usúram et superabundántiam accepísti, et aváre próximos tuos calumniabáris: meíque oblíta es, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 22 13 Ecce complósi manus meas super avarítiam tuam quam fecísti, et super sánguinem qui effúsus est in médio tui. +Ezéchiel Eze 26 22 14 Numquid sustinébit cor tuum, aut prævalébunt manus tuæ, in diébus quos ego fáciam tibi? Ego Dóminus locútus sum, et fáciam. +Ezéchiel Eze 26 22 15 Et dispérgam te in natiónes, et ventilábo te in terras, et defícere fáciam immundítiam tuam a te. +Ezéchiel Eze 26 22 16 Et possidébo te in conspéctu géntium: et scies quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 22 17 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 22 18 Fili hóminis, versa est mihi domus Israël in scóriam: omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in médio fornácis: scória argénti facti sunt. +Ezéchiel Eze 26 22 19 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Eo quod versi estis omnes in scóriam, proptérea ecce ego congregábo vos in médio Jerúsalem, +Ezéchiel Eze 26 22 20 congregatióne argénti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in médio fornácis, ut succéndam in ea ignem ad conflándum. Sic congregábo in furóre meo, et in ira mea: et requiéscam, et conflábo vos. +Ezéchiel Eze 26 22 21 Et congregábo vos, et succéndam vos in igne furóris mei, et conflabímini in médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 22 22 Ut conflátur argéntum in médio fornácis, sic éritis in médio ejus: et sciétis quia ego Dóminus cum effúderim indignatiónem meam super vos. +Ezéchiel Eze 26 22 23 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 22 24 Fili hóminis, dic ei: Tu es terra immúnda, et non complúta in die furóris. +Ezéchiel Eze 26 22 25 Conjurátio prophetárum in médio ejus: sicut leo rúgiens, rapiénsque prædam, ánimas devoravérunt: opes et prétium accepérunt: víduas ejus multiplicavérunt in médio illíus. +Ezéchiel Eze 26 22 26 Sacerdótes ejus contempsérunt legem meam, et polluérunt sanctuária mea: inter sanctum et profánum non habuérunt distántiam, et inter pollútum et mundum non intellexérunt: et a sábbatis meis avertérunt óculos suos, et coinquinábar in médio eórum. +Ezéchiel Eze 26 22 27 Príncipes ejus in médio illíus quasi lupi rapiéntes prædam ad effundéndum sánguinem, et ad perdéndas ánimas, et aváre ad sectánda lucra. +Ezéchiel Eze 26 22 28 Prophétæ autem ejus liniébant eos absque temperaménto, vidéntes vana, et divinántes eis mendácium, dicéntes: Hæc dicit Dóminus Deus: cum Dóminus non sit locútus. +Ezéchiel Eze 26 22 29 Pópuli terræ calumniabántur calúmniam, et rapiébant violénter: egénum et páuperem affligébant, et ádvenam opprimébant calúmnia absque judício. +Ezéchiel Eze 26 22 30 Et quæsívi de eis virum qui interpóneret sepem, et staret oppósitus contra me pro terra, ne dissipárem eam: et non invéni. +Ezéchiel Eze 26 22 31 Et effúdi super eos indignatiónem meam; in igne iræ meæ consúmpsi eos: viam eórum in caput eórum réddidi, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 23 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 23 2 Fili hóminis, duæ mulíeres fíliæ matris uníus fuérunt: +Ezéchiel Eze 26 23 3 et fornicátæ sunt in Ægýpto, in adolescéntia sua fornicátæ sunt: ibi subácta sunt úbera eárum, et fractæ sunt mammæ pubertátis eárum. +Ezéchiel Eze 26 23 4 Nómina autem eárum, Oólla major, et Oóliba soror ejus minor: et hábui eas, et peperérunt fílios et fílias. Porro eárum nómina, Samaría Oólla, et Jerúsalem Oóliba. +Ezéchiel Eze 26 23 5 Fornicáta est ígitur super me Oólla, et insanívit in amatóres suos, in Assýrios propinquántes, b +Ezéchiel Eze 26 23 6 vestítos hyacíntho, príncipes et magistrátus, júvenes cupídinis, univérsos équites, ascensóres equórum. +Ezéchiel Eze 26 23 7 Et dedit fornicatiónes suas super eos eléctos, fílios Assyriórum univérsos: et in ómnibus in quos insanívit, in immundítiis eórum pollúta est. +Ezéchiel Eze 26 23 8 Ínsuper et fornicatiónes suas, quas habúerat in Ægýpto, non relíquit: nam et illi dormiérunt cum ea in adolescéntia ejus, et illi confregérunt úbera pubertátis ejus, et effudérunt fornicatiónem suam super eam. +Ezéchiel Eze 26 23 9 Proptérea trádidi eam in manus amatórum suórum, in manus filiórum Assur, super quorum insanívit libídine. +Ezéchiel Eze 26 23 10 Ipsi discooperuérunt ignomíniam ejus, fílios et fílias ejus tulérunt, et ipsam occidérunt gládio: et factæ sunt famósæ mulíeres, et judícia perpetravérunt in ea. +Ezéchiel Eze 26 23 11 Quod cum vidísset soror ejus Oóliba, plus quam illa insanívit libídine, et fornicatiónem suam super fornicatiónem soróris suæ: b +Ezéchiel Eze 26 23 12 ad fílios Assyriórum prǽbuit impudénter, dúcibus et magistrátibus ad se veniéntibus, indútis veste vária, equítibus qui vectabántur equis, et adolescéntibus forma cunctis egrégia. +Ezéchiel Eze 26 23 13 Et vidi quod pollúta esset via una ambárum. +Ezéchiel Eze 26 23 14 Et auxit fornicatiónes suas: cumque vidísset viros depíctos in paríete, imágines Chaldæórum expréssas colóribus, +Ezéchiel Eze 26 23 15 et accínctos bálteis renes, et tiáras tinctas in capítibus eórum, formam ducum ómnium, similitúdinem filiórum Babylónis, terrǽque Chaldæórum, in qua orti sunt, +Ezéchiel Eze 26 23 16 insanívit super eos concupiscéntia oculórum suórum, et misit núntios ad eos in Chaldǽam. +Ezéchiel Eze 26 23 17 Cumque veníssent ad eam fílii Babylónis ad cubíle mammárum, polluérunt eam stupris suis: et pollúta est ab eis, et saturáta est ánima ejus ab illis. +Ezéchiel Eze 26 23 18 Denudávit quoque fornicatiónes suas, et discoopéruit ignomíniam suam: et recéssit ánima mea ab ea, sicut recésserat ánima mea a soróre ejus: +Ezéchiel Eze 26 23 19 multiplicávit enim fornicatiónes suas, recórdans dies adolescéntiæ suæ, quibus fornicáta est in terra Ægýpti. +Ezéchiel Eze 26 23 20 Et insanívit libídine super concúbitum eórum, quorum carnes sunt ut carnes asinórum, et sicut fluxus equórum fluxus eórum. +Ezéchiel Eze 26 23 21 Et visitásti scelus adolescéntiæ tuæ, quando subácta sunt in Ægýpto úbera tua, et confráctæ sunt mammæ pubertátis tuæ. b +Ezéchiel Eze 26 23 22 Proptérea, Oóliba, haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego suscitábo omnes amatóres tuos contra te, de quibus satiáta est ánima tua, et congregábo eos advérsum te in circúitu: +Ezéchiel Eze 26 23 23 fílios Babylónis, et univérsos Chaldǽos, nóbiles, tyrannósque, et príncipes, omnes fílios Assyriórum, júvenes forma egrégia, duces et magistrátus univérsos, príncipes príncipum, et nominátos ascensóres equórum: +Ezéchiel Eze 26 23 24 et vénient super te instrúcti curru et rota, multitúdo populórum: loríca, et clýpeo, et gálea armabúntur contra te úndique: et dabo coram eis judícium, et judicábunt te judíciis suis. +Ezéchiel Eze 26 23 25 Et ponam zelum meum in te, quem exércent tecum in furóre: nasum tuum et aures tuas præcídent, et quæ remánserint, gládio cóncident. Ipsi fílios tuos et fílias tuas cápient, et novíssimum tuum devorábitur igni: +Ezéchiel Eze 26 23 26 et denudábunt te vestiméntis tuis, et tollent vasa glóriæ tuæ. +Ezéchiel Eze 26 23 27 Et requiéscere fáciam scelus tuum de te, et fornicatiónem tuam de terra Ægýpti: nec levábis óculos tuos ad eos, et Ægýpti non recordáberis ámplius. +Ezéchiel Eze 26 23 28 Quia haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego tradam te in manus eórum quos odísti, in manus de quibus satiáta est ánima tua. b +Ezéchiel Eze 26 23 29 Et agent tecum in ódio, et tollent omnes labóres tuos, et dimíttent te nudam et ignomínia plenam: et revelábitur ignomínia fornicatiónum tuárum, scelus tuum, et fornicatiónes tuæ. +Ezéchiel Eze 26 23 30 Fecérunt haec tibi, quia fornicáta es post gentes inter quas pollúta es in idólis eárum. +Ezéchiel Eze 26 23 31 In via soróris tuæ ambulásti, et dabo cálicem ejus in manu tua. +Ezéchiel Eze 26 23 32 Hæc dicit Dóminus Deus: Cálicem soróris tuæ bibes profúndum et latum: eris in derísum et in subsannatiónem quæ est capacíssima. +Ezéchiel Eze 26 23 33 Ebrietáte et dolóre repléberis: cálice mœróris et tristítiæ, cálice soróris tuæ Samaríæ. +Ezéchiel Eze 26 23 34 Et bibes illum, et epotábis usque ad fæces: et fragménta ejus devorábis, et úbera tua lacerábis, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 23 35 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Quia oblíta es mei, et projecísti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicatiónes tuas. +Ezéchiel Eze 26 23 36 Et ait Dóminus ad me, dicens: Fili hóminis, numquid júdicas Oóllam et Oólibam, et annúntias eis scélera eárum? b +Ezéchiel Eze 26 23 37 Quia adulterátæ sunt, et sanguis in mánibus eárum, et cum idólis suis fornicátæ sunt: ínsuper et fílios suos quos genuérunt mihi, obtulérunt eis ad devorándum. +Ezéchiel Eze 26 23 38 Sed et hoc fecérunt mihi: polluérunt sanctuárium meum in die illa, et sábbata mea profanavérunt. +Ezéchiel Eze 26 23 39 Cumque immolárent fílios suos idólis suis, et ingrederéntur sanctuárium meum in die illa ut pollúerent illud, étiam haec fecérunt in médio domus meæ. +Ezéchiel Eze 26 23 40a Misérunt ad viros veniéntes de longe, ad quos núntium míserant. +Ezéchiel Eze 26 23 40b Ítaque ecce venérunt quibus te lavísti, et circumlinísti stíbio óculos tuos, et ornáta es mundo mulíebri. +Ezéchiel Eze 26 23 41 Sedísti in lecto pulchérrimo, et mensa ornáta est ante te: thymiáma meum et unguéntum meum posuísti super eam. +Ezéchiel Eze 26 23 42 Et vox multitúdinis exsultántis erat in ea: et in viris, qui de multitúdine hóminum adducebántur, et veniébant de desérto, posuérunt armíllas in mánibus eórum, et corónas speciósas in capítibus eórum. +Ezéchiel Eze 26 23 43 Et dixi ei, quæ attríta est in adultériis: Nunc fornicábitur in fornicatióne sua étiam haec. +Ezéchiel Eze 26 23 44 Et ingréssi sunt ad eam quasi ad mulíerem meretrícem: sic ingrediebántur ad Oóllam et Oólibam, mulíeres nefárias. +Ezéchiel Eze 26 23 45 Viri ergo justi sunt: hi judicábunt eas judício adulterárum, et judício effundéntium sánguinem: quia adúlteræ sunt, et sanguis in mánibus eárum. +Ezéchiel Eze 26 23 46 Hæc enim dicit Dóminus Deus: Adduc ad eas multitúdinem, et trade eas in tumúltum et in rapínam. +Ezéchiel Eze 26 23 47 Et lapidéntur lapídibus populórum, et confodiántur gládiis eórum: fílios et fílias eárum interfícient, et domos eárum igne succéndent. +Ezéchiel Eze 26 23 48 Et áuferam scelus de terra, et discent omnes mulíeres ne fáciant secúndum scelus eárum. +Ezéchiel Eze 26 23 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccáta idolórum vestrórum portábitis: et sciétis quia ego Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 24 1 Et factum est verbum Dómini ad me in anno nono, in mense décimo, décima die mensis, dicens: +Ezéchiel Eze 26 24 2 Fili hóminis, scribe tibi nomen diéi hujus, in qua confirmátus est rex Babylónis advérsum Jerúsalem hódie. +Ezéchiel Eze 26 24 3 Et dices per provérbium ad domum irritatrícem parábolam, et loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. +Ezéchiel Eze 26 24 4 Cóngere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, elécta et óssibus plena. +Ezéchiel Eze 26 24 5 Pinguíssimum pecus assúme, compóne quoque strues óssium sub ea: efférbuit cóctio ejus, et discócta sunt ossa illíus in médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 24 6 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Vae civitáti sánguinum, ollæ cujus rubígo in ea est, et rubígo ejus non exívit de ea! per partes et per partes suas éjice eam: non cécidit super eam sors. +Ezéchiel Eze 26 24 7 Sanguis enim ejus in médio ejus est; super limpidíssimam petram effúdit illum: non effúdit illum super terram, ut possit operíri púlvere. +Ezéchiel Eze 26 24 8 Ut superindúcerem indignatiónem meam, et vindícta ulcíscerer, dedi sánguinem ejus super petram limpidíssimam, ne operirétur. +Ezéchiel Eze 26 24 9 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Vae civitáti sánguinum, cujus ego grandem fáciam pyram! b +Ezéchiel Eze 26 24 10 Cóngere ossa, quæ igne succéndam: consuméntur carnes, et coquétur univérsa composítio, et ossa tabéscent. +Ezéchiel Eze 26 24 11 Pone quoque eam super prunas vácuam, ut incaléscat, et liquefíat aes ejus, et conflétur in médio ejus inquinaméntum ejus, et consumátur rubígo ejus. +Ezéchiel Eze 26 24 12 Multo labóre sudátum est, et non exívit de ea nímia rubígo ejus, neque per ignem. +Ezéchiel Eze 26 24 13 Immundítia tua execrábilis, quia mundáre te vólui, et non es mundáta a sórdibus tuis: sed nec mundáberis prius, donec quiéscere fáciam indignatiónem meam in te. +Ezéchiel Eze 26 24 14 Ego Dóminus locútus sum: véniet, et fáciam: non tránseam, nec parcam, nec placábor: juxta vias tuas, et juxta adinventiónes tuas judicábo te, dicit Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 24 15 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 24 16 Fili hóminis, ecce ego tollo a te desiderábile oculórum tuórum in plaga: et non planges, neque plorábis, neque fluent lácrimæ tuæ. +Ezéchiel Eze 26 24 17 Ingemísce tacens: mortuórum luctum non fácies: coróna tua circumligáta sit tibi, et calceaménta tua erunt in pédibus tuis: nec amíctu ora velábis, nec cibos lugéntium cómedes. +Ezéchiel Eze 26 24 18 Locútus sum ergo ad pópulum mane, et mórtua est uxor mea véspere: fecíque mane sicut præcéperat mihi. +Ezéchiel Eze 26 24 19 Et dixit ad me pópulus: Quare non índicas nobis quid ista signíficent quæ tu facis? +Ezéchiel Eze 26 24 20 Et dixi ad eos: Sermo Dómini factus est ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 24 21 Lóquere dómui Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego pólluam sanctuárium meum, supérbiam impérii vestri, et desiderábile oculórum vestrórum, et super quo pavet ánima vestra: fílii vestri et fíliæ vestræ quas reliquístis, gládio cadent. +Ezéchiel Eze 26 24 22 Et faciétis sicut feci: ora amíctu non velábitis, et cibos lugéntium non comedétis: +Ezéchiel Eze 26 24 23 corónas habébitis in capítibus vestris, et calceaménta in pédibus: non plangétis, neque flébitis, sed tabescétis in iniquitátibus vestris, et unusquísque gemet ad fratrem suum. +Ezéchiel Eze 26 24 24 Erítque Ezéchiel vobis in porténtum: juxta ómnia quæ fecit, faciétis cum vénerit istud: et sciétis quia ego Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 24 25 Et tu, fili hóminis, ecce in die qua tollam ab eis fortitúdinem eórum, et gáudium dignitátis, et desidérium oculórum eórum, super quo requiéscunt ánimæ eórum, fílios et fílias eórum: b +Ezéchiel Eze 26 24 26 in die illa, cum vénerit fúgiens ad te ut annúntiet tibi: +Ezéchiel Eze 26 24 27 in die, inquam illa, aperiétur os tuum cum eo qui fugit, et loquéris, et non silébis ultra: erísque eis in porténtum, et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 25 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 25 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra fílios Ammon, et prophetábis de eis. +Ezéchiel Eze 26 25 3 Et dices fíliis Ammon: Audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dixísti: Euge, euge, super sanctuárium meum, quia pollútum est; et super terram Israël, quóniam desoláta est; et super domum Juda, quóniam ducti sunt in captivitátem: +Ezéchiel Eze 26 25 4 idcírco ego tradam te fíliis orientálibus in hæreditátem: et collocábunt caulas suas in te, et ponent in te tentória sua: ipsi cómedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. +Ezéchiel Eze 26 25 5 Dabóque Rabbath in habitáculum camelórum, et fílios Ammon in cubíle pécorum: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 25 6 Quia haec dicit Dóminus Deus: Pro eo quod plausísti manu et percussísti pede, et gavísa es ex toto afféctu super terram Israël, +Ezéchiel Eze 26 25 7 idcírco ecce ego exténdam manum meam super te, et tradam te in direptiónem géntium, et interfíciam te de pópulis, et perdam de terris, et cónteram: et scies quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 25 8 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dixérunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: b +Ezéchiel Eze 26 25 9 idcírco ecce ego apériam húmerum Moab de civitátibus, de civitátibus, inquam, ejus, et de fínibus ejus, ínclytas terræ Bethiésimoth, et Beélmeon, et Cariáthaim, +Ezéchiel Eze 26 25 10 fíliis oriéntis cum fíliis Ammon, et dabo eam in hæreditátem, ut non sit ultra memória filiórum Ammon in géntibus. +Ezéchiel Eze 26 25 11 Et in Moab fáciam judícia, et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 25 12 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod fecit Idumǽa ultiónem ut se vindicáret de fíliis Juda, peccavítque delínquens, et vindíctam expetívit de eis: b +Ezéchiel Eze 26 25 13 idcírco haec dicit Dóminus Deus: Exténdam manum meam super Idumǽam, et áuferam de ea hóminem et juméntum, et fáciam eam desértam ab austro: et qui sunt in Dedan, gládio cadent. +Ezéchiel Eze 26 25 14 Et dabo ultiónem meam super Idumǽam per manum pópuli mei Israël: et fácient in Edom juxta iram meam et furórem meum, et scient vindíctam meam, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 25 15 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod fecérunt Palæstíni vindíctam, et ulti se sunt toto ánimo, interficiéntes, et impléntes inimicítias véteres, b +Ezéchiel Eze 26 25 16 proptérea haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego exténdam manum meam super Palæstínos, et interfíciam interfectóres, et perdam relíquias marítimæ regiónis, +Ezéchiel Eze 26 25 17 faciámque in eis ultiónes magnas, árguens in furóre: et scient quia ego Dóminus, cum dédero vindíctam meam super eos. +Ezéchiel Eze 26 26 1 Et factum est in undécimo anno, prima mensis: factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 26 2 Fili hóminis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerúsalem: Euge, confráctæ sunt portæ populórum, convérsa est ad me: implébor; desérta est: +Ezéchiel Eze 26 26 3 proptérea haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascéndere fáciam ad te gentes multas, sicut ascéndit mare flúctuans. +Ezéchiel Eze 26 26 4 Et dissipábunt muros Tyri, et déstruent turres ejus: et radam púlverem ejus de ea, et dabo eam in limpidíssimam petram. +Ezéchiel Eze 26 26 5 Siccátio sagenárum erit in médio maris, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus: et erit in direptiónem géntibus. +Ezéchiel Eze 26 26 6 Fíliæ quoque ejus quæ sunt in agro, gládio interficiéntur: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 26 7 Quia haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego addúcam ad Tyrum Nabuchodónosor regem Babylónis ab aquilóne, regem regum, cum equis, et cúrribus, et equítibus, et cœtu, populóque magno. b +Ezéchiel Eze 26 26 8 Fílias tuas quæ sunt in agro, gládio interfíciet, et circúmdabit te munitiónibus, et comportábit ággerem in gyro, et elevábit contra te clýpeum: +Ezéchiel Eze 26 26 9 et víneas et aríetes temperábit in muros tuos, et turres tuas déstruet in armatúra sua. +Ezéchiel Eze 26 26 10 Inundatióne equórum ejus opériet te pulvis eórum: a sónitu équitum, et rotárum, et cúrruum, movebúntur muri tui, cum ingréssus fúerit portas tuas quasi per intróitum urbis dissipátæ. +Ezéchiel Eze 26 26 11 Úngulis equórum suórum conculcábit omnes platéas tuas: pópulum tuum gládio cædet, et státuæ tuæ nóbiles in terram córruent. +Ezéchiel Eze 26 26 12 Vastábunt opes tuas, dirípient negotiatiónes tuas, et déstruent muros tuos, et domos tuas præcláras subvértent: et lápides tuos, et ligna tua, et púlverem tuum in médio aquárum ponent. +Ezéchiel Eze 26 26 13 Et quiéscere fáciam multitúdinem canticórum tuórum: et sónitus citharárum tuárum non audiétur ámplius. +Ezéchiel Eze 26 26 14 Et dabo te in limpidíssimam petram, siccátio sagenárum eris, nec ædificáberis ultra, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 26 15 Hæc dicit Dóminus Deus Tyro: Numquid non a sónitu ruínæ tuæ, et gémitu interfectórum tuórum, cum occísi fúerint in médio tui, commovebúntur ínsulæ? b +Ezéchiel Eze 26 26 16 Et descéndent de sédibus suis omnes príncipes maris, et áuferent exúvias suas, et vestiménta sua vária abjícient, et induéntur stupóre: in terra sedébunt, et attóniti super repentíno casu tuo admirabúntur: +Ezéchiel Eze 26 26 17 et assuméntes super te laméntum, dicent tibi: Quómodo perísti, quæ hábitas in mari, urbs ínclyta, quæ fuísti fortis in mari cum habitatóribus tuis, quos formidábant univérsi? +Ezéchiel Eze 26 26 18 Nunc stupébunt naves in die pavóris tui, et turbabúntur ínsulæ in mari, eo quod nullus egrediátur ex te. +Ezéchiel Eze 26 26 19 Quia haec dicit Dóminus Deus: Cum dédero te urbem desolátam, sicut civitátes quæ non habitántur; et addúxero super te abýssum, et operúerint te aquæ multæ; b +Ezéchiel Eze 26 26 20 et detráxero te cum his qui descéndunt in lacum ad pópulum sempitérnum; et collocávero te in terra novíssima sicut solitúdines véteres, cum his qui deducúntur in lacum, ut non habitéris; porro cum dédero glóriam in terra vivéntium: +Ezéchiel Eze 26 26 21 in níhilum rédigam te, et non eris: et requisíta non inveniéris ultra in sempitérnum, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 27 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 27 2 Tu ergo, fili hóminis, assúme super Tyrum laméntum: +Ezéchiel Eze 26 27 3 et dices Tyro, quæ hábitat in intróitu maris, negotiatióni populórum ad ínsulas multas: Hæc dicit Dóminus Deus: O Tyre, tu dixísti: Perfécti decóris ego sum, +Ezéchiel Eze 26 27 4 et in corde maris sita. Finítimi tui qui te ædificavérunt, implevérunt decórem tuum: +Ezéchiel Eze 26 27 5 abiétibus de Sanir exstruxérunt te cum ómnibus tabulátis maris: cedrum de Líbano tulérunt ut fácerent tibi malum. +Ezéchiel Eze 26 27 6 Quercus de Basan dolavérunt in remos tuos, et transtra tua fecérunt tibi ex ebóre índico, et prætoríola de ínsulis Itáliæ. +Ezéchiel Eze 26 27 7 Byssus vária de Ægýpto texta est tibi in velum ut ponerétur in malo: hyacínthus et púrpura de ínsulis Elísa facta sunt operiméntum tuum. +Ezéchiel Eze 26 27 8 Habitatóres Sidónis et Arádii fuérunt rémiges tui: sapiéntes tui, Tyre, facti sunt gubernatóres tui. b +Ezéchiel Eze 26 27 9 Senes Gíblii et prudéntes ejus habuérunt nautas ad ministérium váriæ supelléctilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ eárum, fuérunt in pópulo negotiatiónis tuæ. +Ezéchiel Eze 26 27 10 Persæ, et Lýdii, et Líbyes erant in exércitu tuo viri bellatóres tui: clýpeum et gáleam suspendérunt in te pro ornátu tuo. +Ezéchiel Eze 26 27 11 Fílii Arádii cum exércitu tuo erant super muros tuos in circúitu: sed et Pigmǽi qui erant in túrribus tuis, pháretras suas suspendérunt in muris tuis per gyrum: ipsi complevérunt pulchritúdinem tuam. +Ezéchiel Eze 26 27 12 Carthaginénses negotiatóres tui, a multitúdine cunctárum divitiárum, argénto, ferro, stanno, plumbóque replevérunt núndinas tuas. b +Ezéchiel Eze 26 27 13 Grǽcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institóres tui: mancípia, et vasa ǽrea advexérunt pópulo tuo. +Ezéchiel Eze 26 27 14 De domo Thogórma, equos, et équites, et mulos adduxérunt ad forum tuum. +Ezéchiel Eze 26 27 15 Fílii Dedan negotiatóres tui; ínsulæ multæ, negotiátio manus tuæ: dentes ebúrneos et hebéninos commutavérunt in prétio tuo. +Ezéchiel Eze 26 27 16 Syrus negotiátor tuus propter multitúdinem óperum tuórum: gemmam, et púrpuram, et scutuláta, et byssum, et séricum, et chodchod proposuérunt in mercátu tuo. +Ezéchiel Eze 26 27 17 Juda et terra Israël, ipsi institóres tui in fruménto primo: bálsamum, et mel, et óleum, et resínam proposuérunt in núndinis tuis. +Ezéchiel Eze 26 27 18 Damascénus negotiátor tuus in multitúdine óperum tuórum, in multitúdine diversárum opum, in vino pingui, in lanis colóris óptimi. +Ezéchiel Eze 26 27 19 Dan, et Grǽcia, et Mosel, in núndinis tuis proposuérunt ferrum fabrefáctum: stacte et cálamus in negotiatióne tua. +Ezéchiel Eze 26 27 20 Dedan institóres tui in tapétibus ad sedéndum. +Ezéchiel Eze 26 27 21 Arábia et univérsi príncipes Cedar, ipsi negotiatóres manus tuæ: cum agnis, et ariétibus, et hædis, venérunt ad te negotiatóres tui. +Ezéchiel Eze 26 27 22 Venditóres Saba et Réema, ipsi negotiatóres tui: cum univérsis primis aromátibus, et lápide pretióso, et auro, quod proposuérunt in mercátu tuo. +Ezéchiel Eze 26 27 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatóres tui; Saba, Assur, et Chelmad venditóres tui. +Ezéchiel Eze 26 27 24 Ipsi negotiatóres tui multifáriam, involúcris hyacínthi, et polymitórum, gazarúmque pretiosárum, quæ obvolútæ et astríctæ erant fúnibus: cedros quoque habébant in negotiatiónibus tuis. +Ezéchiel Eze 26 27 25 Naves maris, príncipes tui in negotiatióne tua: et repléta es, et glorificáta nimis in corde maris. b +Ezéchiel Eze 26 27 26 In aquis multis adduxérunt te rémiges tui: ventus auster contrívit te in corde maris. +Ezéchiel Eze 26 27 27 Divítiæ tuæ, et thesáuri tui, et múltiplex instruméntum tuum: nautæ tui et gubernatóres tui, qui tenébant supelléctilem tuam, et pópulo tuo prǽerant: viri quoque bellatóres tui, qui erant in te, cum univérsa multitúdine tua quæ est in médio tui, cadent in corde maris in die ruínæ tuæ: +Ezéchiel Eze 26 27 28 a sónitu clamóris gubernatórum tuórum conturbabúntur classes. +Ezéchiel Eze 26 27 29 Et descéndent de návibus suis omnes qui tenébant remum: nautæ et univérsi gubernatóres maris in terra stabunt. +Ezéchiel Eze 26 27 30 Et ejulábunt super te voce magna: et clamábunt amáre, et superjácient púlverem capítibus suis, et cínere conspergéntur. +Ezéchiel Eze 26 27 31 Et radent super te calvítium, et accingéntur cilíciis: et plorábunt te in amaritúdine ánimæ, plorátu amaríssimo. +Ezéchiel Eze 26 27 32 Et assúment super te carmen lúgubre, et plangent te: Quæ est ut Tyrus, quæ obmútuit in médio maris? +Ezéchiel Eze 26 27 33 Quæ in éxitu negotiatiónum tuárum de mari implésti pópulos multos: in multitúdine divitiárum tuárum, et populórum tuórum, ditásti reges terræ. +Ezéchiel Eze 26 27 34 Nunc contríta es a mari: in profúndis aquárum opes tuæ, et omnis multitúdo tua quæ erat in médio tui, cecidérunt. +Ezéchiel Eze 26 27 35 Univérsi habitatóres insulárum obstupuérunt super te, et reges eárum omnes tempestáte percúlsi mutavérunt vultus. +Ezéchiel Eze 26 27 36 Negotiatóres populórum sibilavérunt super te: ad níhilum dedúcta es, et non eris usque in perpétuum. +Ezéchiel Eze 26 28 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 28 2 Fili hóminis, dic príncipi Tyri: Hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod elevátum est cor tuum, et dixísti: Deus ego sum, et in cáthedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedísti cor tuum quasi cor Dei: +Ezéchiel Eze 26 28 3 ecce sapiéntior es tu Daniéle: omne secrétum non est abscónditum a te: +Ezéchiel Eze 26 28 4 in sapiéntia et prudéntia tua fecísti tibi fortitúdinem, et acquisísti aurum et argéntum in thesáuris tuis: +Ezéchiel Eze 26 28 5 in multitúdine sapiéntiæ tuæ, et in negotiatióne tua multiplicásti tibi fortitúdinem, et elevátum est cor tuum in róbore tuo: +Ezéchiel Eze 26 28 6 proptérea haec dicit Dóminus Deus: Eo quod elevátum est cor tuum quasi cor dei, +Ezéchiel Eze 26 28 7 idcírco ecce ego addúcam super te aliénos, robustíssimos géntium: et nudábunt gládios suos super pulchritúdinem sapiéntiæ tuæ, et pólluent decórem tuum. +Ezéchiel Eze 26 28 8 Interfícient, et détrahent te: et moriéris in intéritu occisórum in corde maris. +Ezéchiel Eze 26 28 9 Numquid dicens loquéris: Deus ego sum, coram interficiéntibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidéntium te? +Ezéchiel Eze 26 28 10 Morte incircumcisórum moriéris in manu alienórum, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 28 11 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Fili hóminis, leva planctum super regem Tyri, b +Ezéchiel Eze 26 28 12 et dices ei: Hæc dicit Dóminus Deus: Tu signáculum similitúdinis, plenus sapiéntia, et perféctus decóre. +Ezéchiel Eze 26 28 13 In delíciis paradísi Dei fuísti: omnis lapis pretiósus operiméntum tuum, sárdius, topázius, et jaspis, chrysólithus, et onyx, et berýllus, sapphírus, et carbúnculus, et smarágdus: aurum, opus decóris tui: et forámina tua, in die qua cónditus es, præparáta sunt. +Ezéchiel Eze 26 28 14 Tu cherub exténtus, et prótegens, et pósui te in monte sancto Dei: in médio lápidum ignitórum ambulásti, +Ezéchiel Eze 26 28 15 perféctus in viis tuis a die conditiónis tuæ, donec invénta est iníquitas in te. +Ezéchiel Eze 26 28 16 In multitúdine negotiatiónis tuæ repléta sunt interióra tua iniquitáte, et peccásti: et ejéci te de monte Dei, et pérdidi te, o cherub prótegens, de médio lápidum ignitórum. +Ezéchiel Eze 26 28 17 Et elevátum est cor tuum in decóre tuo; perdidísti sapiéntiam tuam in decóre tuo: in terram projéci te; ante fáciem regum dedi te ut cérnerent te. +Ezéchiel Eze 26 28 18 In multitúdine iniquitátum tuárum, et iniquitáte negotiatiónis tuæ, polluísti sanctificatiónem tuam: prodúcam ergo ignem de médio tui, qui cómedat te, et dabo te in cínerem super terram, in conspéctu ómnium vidéntium te. +Ezéchiel Eze 26 28 19 Omnes qui víderint te in géntibus, obstupéscent super te: níhili factus es, et non eris in perpétuum. +Ezéchiel Eze 26 28 20 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 28 21 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Sidónem, et prophetábis de ea: +Ezéchiel Eze 26 28 22 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificábor in médio tui: et scient quia ego Dóminus, cum fécero in ea judícia, et sanctificátus fúero in ea. +Ezéchiel Eze 26 28 23 Et immíttam ei pestiléntiam, et sánguinem in platéis ejus: et córruent interfécti in médio ejus gládio per circúitum, et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 28 24 Et non erit ultra dómui Israël offendículum amaritúdinis, et spina dolórem ínferens úndique per circúitum eórum qui adversántur eis: et scient quia ego Dóminus Deus. b +Ezéchiel Eze 26 28 25 Hæc dicit Dóminus Deus: Quando congregávero domum Israël de pópulis in quibus dispérsi sunt, sanctificábor in eis coram géntibus: et habitábunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob: +Ezéchiel Eze 26 28 26 et habitábunt in ea secúri, et ædificábunt domos, et plantábunt víneas, et habitábunt confidénter, cum fécero judícia in ómnibus qui adversántur eis per circúitum: et scient quia ego Dóminus Deus eórum. +Ezéchiel Eze 26 29 1 In anno décimo, décimo mense, undécima die mensis, factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 29 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Pharaónem regem Ægýpti, et prophetábis de eo, et de Ægýpto univérsa. +Ezéchiel Eze 26 29 3 Lóquere, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Phárao rex Ægýpti, draco magne, qui cubas in médio flúminum tuórum, et dicis: Meus est flúvius, et ego feci memetípsum. +Ezéchiel Eze 26 29 4 Et ponam frenum in maxíllis tuis, et agglutinábo pisces flúminum tuórum squamis tuis, et éxtraham te de médio flúminum tuórum, et univérsi pisces tui squamis tuis adhærébunt. +Ezéchiel Eze 26 29 5 Et projíciam te in desértum, et omnes pisces flúminis tui: super fáciem terræ cades; non colligéris, neque congregáberis: béstiis terræ et volatílibus cæli dedi te ad devorándum. +Ezéchiel Eze 26 29 6 Et scient omnes habitatóres Ægýpti quia ego Dóminus, pro eo quod fuísti báculus arundíneus dómui Israël: +Ezéchiel Eze 26 29 7 quando apprehendérunt te manu, et confráctus es, et lacerásti omnem húmerum eórum: et inniténtibus eis super te comminútus es, et dissolvísti omnes renes eórum. +Ezéchiel Eze 26 29 8 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego addúcam super te gládium, et interfíciam de te hóminem et juméntum. b +Ezéchiel Eze 26 29 9 Et erit terra Ægýpti in desértum et in solitúdinem: et scient quia ego Dóminus, pro eo quod díxeris: Flúvius meus est, et ego feci eum. +Ezéchiel Eze 26 29 10 Idcírco ecce ego ad te, et ad flúmina tua: dabóque terram Ægýpti in solitúdines, gládio dissipátam, a turre Syénes usque ad términos Æthiópiæ. +Ezéchiel Eze 26 29 11 Non pertransíbit eam pes hóminis, neque pes juménti gradiétur in ea, et non habitábitur quadragínta annis. +Ezéchiel Eze 26 29 12 Dabóque terram Ægýpti desértam in médio terrárum desertárum, et civitátes ejus in médio úrbium subversárum, et erunt desolátæ quadragínta annis: et dispérgam Ægýptios in natiónes, et ventilábo eos in terras. +Ezéchiel Eze 26 29 13 Quia haec dicit Dóminus Deus: Post finem quadragínta annórum congregábo Ægýptum de pópulis in quibus dispérsi fúerant. b +Ezéchiel Eze 26 29 14 Et redúcam captivitátem Ægýpti, et collocábo eos in terra Phathúres, in terra nativitátis suæ, et erunt ibi in regnum húmile. +Ezéchiel Eze 26 29 15 Inter cétera regna erit humíllima, et non elevábitur ultra super natiónes, et immínuam eos ne ímperent géntibus. +Ezéchiel Eze 26 29 16 Neque erunt ultra dómui Israël in confidéntia, docéntes iniquitátem ut fúgiant, et sequántur eos: et scient quia ego Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 29 17 Et factum est in vigésimo et séptimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 29 18 Fili hóminis, Nabuchodónosor rex Babylónis servíre fecit exércitum suum servitúte magna advérsum Tyrum: omne caput decalvátum, et omnis húmerus depilátus est: et merces non est réddita ei, neque exercítui ejus, de Tyro, pro servitúte qua servívit mihi advérsus eam. +Ezéchiel Eze 26 29 19 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodónosor regem Babylónis in terra Ægýpti: et accípiet multitúdinem ejus, et deprædábitur manúbias ejus, et dirípiet spólia ejus: et erit merces exercítui illíus, +Ezéchiel Eze 26 29 20 et óperi quo servívit advérsus eam: dedi ei terram Ægýpti pro eo quod laboráverit mihi, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 29 21 In die illo pullulábit cornu dómui Israël, et tibi dabo apértum os in médio eórum, et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 30 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 30 2 Fili hóminis, prophéta, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Ululáte: Vae, vae diéi! +Ezéchiel Eze 26 30 3 quia juxta est dies, et appropínquat dies Dómini, dies nubis: tempus géntium erit. +Ezéchiel Eze 26 30 4 Et véniet gládius in Ægýptum, et erit pavor in Æthiópia, cum cecíderint vulneráti in Ægýpto, et abláta fúerit multitúdo illíus, et destrúcta fundaménta ejus. +Ezéchiel Eze 26 30 5 Æthiópia, et Líbya, et Lydi, et omne réliquum vulgus, et Chub, et fílii terræ fœ́deris, cum eis gládio cadent. +Ezéchiel Eze 26 30 6 Hæc dicit Dóminus Deus: Et córruent fulciéntes Ægýptum, et destruétur supérbia impérii ejus: a turre Syénes gládio cadent in ea, ait Dóminus Deus exercítuum. +Ezéchiel Eze 26 30 7 Et dissipabúntur in médio terrárum desolatárum, et urbes ejus in médio civitátum desertárum erunt: +Ezéchiel Eze 26 30 8 et scient quia ego Dóminus, cum dédero ignem in Ægýpto, et attríti fúerint omnes auxiliatóres ejus. +Ezéchiel Eze 26 30 9 In die illa egrediéntur núntii a fácie mea in triéribus ad conteréndam Æthiópiæ confidéntiam: et erit pavor in eis in die Ægýpti, quia absque dúbio véniet. +Ezéchiel Eze 26 30 10 Hæc dicit Dóminus Deus: Cessáre fáciam multitúdinem Ægýpti in manu Nabuchodónosor regis Babylónis. +Ezéchiel Eze 26 30 11 Ipse et pópulus ejus cum eo, fortíssimi géntium, adducéntur ad disperdéndam terram: et evaginábunt gládios suos super Ægýptum, et implébunt terram interféctis. +Ezéchiel Eze 26 30 12 Et fáciam álveos flúminum áridos, et tradam terram in manus pessimórum: et dissipábo terram et plenitúdinem ejus manu alienórum: ego Dóminus locútus sum. +Ezéchiel Eze 26 30 13 Hæc dicit Dóminus Deus: Et dispérdam simulácra, et cessáre fáciam idóla de Memphis: et dux de terra Ægýpti non erit ámplius, et dabo terrórem in terra Ægýpti. +Ezéchiel Eze 26 30 14 Et dispérdam terram Phathúres, et dabo ignem in Taphnis, et fáciam judícia in Alexándria. +Ezéchiel Eze 26 30 15 Et effúndam indignatiónem meam super Pelúsium, robur Ægýpti, et interfíciam multitúdinem Alexándriæ. +Ezéchiel Eze 26 30 16 Et dabo ignem in Ægýpto: quasi partúriens dolébit Pelúsium, et Alexándria erit dissipáta, et in Memphis angústiæ quotidiánæ. +Ezéchiel Eze 26 30 17 Júvenes Heliopóleos et Bubásti gládio cadent, et ipsæ captívæ ducéntur. +Ezéchiel Eze 26 30 18 Et in Taphnis nigréscet dies, cum contrívero ibi sceptra Ægýpti, et defécerit in ea supérbia poténtiæ ejus: ipsam nubes opériet, fíliæ autem ejus in captivitátem ducéntur. +Ezéchiel Eze 26 30 19 Et judícia fáciam in Ægýpto: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 30 20 Et factum est in undécimo anno, in primo mense, in séptima mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 30 21 Fili hóminis, bráchium Pharaónis regis Ægýpti confrégi, et ecce non est obvolútum ut restituerétur ei sánitas, ut ligarétur pannis, et fasciarétur lintéolis, ut recépto róbore posset tenére gládium. +Ezéchiel Eze 26 30 22 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad Pharaónem regem Ægýpti, et commínuam bráchium ejus forte, sed confráctum: et dejíciam gládium de manu ejus, +Ezéchiel Eze 26 30 23 et dispérgam Ægýptum in géntibus, et ventilábo eos in terris. +Ezéchiel Eze 26 30 24 Et confortábo bráchia regis Babylónis, dabóque gládium meum in manu ejus, et confríngam bráchia Pharaónis, et gement gemítibus interfécti coram fácie ejus. +Ezéchiel Eze 26 30 25 Et confortábo bráchia regis Babylónis, et bráchia Pharaónis cóncident: et scient quia ego Dóminus, cum dédero gládium meum in manu regis Babylónis, et exténderit eum super terram Ægýpti. +Ezéchiel Eze 26 30 26 Et dispérgam Ægýptum in natiónes, et ventilábo eos in terras: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 31 1 Et factum est in anno undécimo, tértio mense, una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 31 2 Fili hóminis, dic Pharaóni regi Ægýpti et pópulo ejus: Cui símilis factus es in magnitúdine tua? +Ezéchiel Eze 26 31 3 ecce Assur quasi cedrus in Líbano, pulcher ramis, et fróndibus nemorósus, excelsúsque altitúdine, et inter condénsas frondes elevátum est cacúmen ejus. +Ezéchiel Eze 26 31 4 Aquæ nutriérunt illum; abýssus exaltávit illum: flúmina ejus manábant in circúitu radícum ejus, et rivos suos emísit ad univérsa ligna regiónis. +Ezéchiel Eze 26 31 5 Proptérea eleváta est altitúdo ejus super ómnia ligna regiónis, et multiplicáta sunt arbústa ejus, et eleváti sunt rami ejus prae aquis multis. +Ezéchiel Eze 26 31 6 Cumque extendísset umbram suam, in ramis ejus fecérunt nidos ómnia volatília cæli: et sub fróndibus ejus genuérunt omnes béstiæ sáltuum, et sub umbráculo illíus habitábat cœtus géntium plurimárum. +Ezéchiel Eze 26 31 7 Erátque pulchérrimus in magnitúdine sua, et in dilatatióne arbustórum suórum: erat enim radix illíus juxta aquas multas. +Ezéchiel Eze 26 31 8 Cedri non fuérunt altióres illo in paradíso Dei; abiétes non adæquavérunt summitátem ejus, et plátani non fuérunt æquæ fróndibus illíus: omne lignum paradísi Dei non est assimilátum illi, et pulchritúdini ejus. +Ezéchiel Eze 26 31 9 Quóniam speciósum feci eum, et multis condensísque fróndibus, et æmuláta sunt eum ómnia ligna voluptátis quæ erant in paradíso Dei. +Ezéchiel Eze 26 31 10 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Pro eo quod sublimátus est in altitúdine, et dedit summitátem suam viréntem atque condénsam, et elevátum est cor ejus in altitúdine sua: b +Ezéchiel Eze 26 31 11 trádidi eum in manu fortíssimi géntium: fáciens fáciet ei: juxta impietátem ejus ejéci eum. +Ezéchiel Eze 26 31 12 Et succídent eum aliéni, et crudelíssimi natiónum, et projícient eum super montes: et in cunctis convállibus córruent rami ejus, et confringéntur arbústa ejus in univérsis rúpibus terræ: et recédent de umbráculo ejus omnes pópuli terræ, et relínquent eum. +Ezéchiel Eze 26 31 13 In ruína ejus habitavérunt ómnia volatília cæli, et in ramis ejus fuérunt univérsæ béstiæ regiónis. +Ezéchiel Eze 26 31 14 Quam ob rem non elevabúntur in altitúdine sua ómnia ligna aquárum, nec ponent sublimitátem suam inter nemorósa atque frondósa, nec stabunt in sublimitáte sua ómnia quæ irrigántur aquis: quia omnes tráditi sunt in mortem ad terram últimam, in médio filiórum hóminum, ad eos qui descéndunt in lacum. +Ezéchiel Eze 26 31 15 Hæc dicit Dóminus Deus: In die quando descéndit ad ínferos, indúxi luctum: opérui eum abýsso, et prohíbui flúmina ejus, et coércui aquas multas: contristátus est super eum Líbanus, et ómnia ligna agri concússa sunt. b +Ezéchiel Eze 26 31 16 A sónitu ruínæ ejus commóvi gentes cum dedúcerem eum ad inférnum cum his qui descendébant in lacum: et consoláta sunt in terra ínfima ómnia ligna voluptátis egrégia atque præclára in Líbano, univérsa quæ irrigabántur aquis. +Ezéchiel Eze 26 31 17 Nam et ipsi cum eo descéndent in inférnum ad interféctos gládio: et bráchium uniuscujúsque sedébit sub umbráculo ejus in médio natiónum. +Ezéchiel Eze 26 31 18 Cui assimilátus es, o ínclyte atque sublímis inter ligna voluptátis? ecce dedúctus es cum lignis voluptátis ad terram últimam: in médio incircumcisórum dórmies, cum eis qui interfécti sunt gládio: ipse est Phárao, et omnis multitúdo ejus, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 32 1 Et factum est, duodécimo anno, in mense duodécimo, in una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 32 2 Fili hóminis, assúme laméntum super Pharaónem regem Ægýpti, et dices ad eum: Leóni géntium assimilátus es, et dracóni qui est in mari: et ventilábas cornu in flumínibus tuis, et conturbábas aquas pédibus tuis, et conculcábas flúmina eárum. +Ezéchiel Eze 26 32 3 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Expándam super te rete meum in multitúdine populórum multórum, et éxtraham te in sagéna mea. +Ezéchiel Eze 26 32 4 Et projíciam te in terram; super fáciem agri abjíciam te: et habitáre fáciam super te ómnia volatília cæli, et saturábo de te béstias univérsæ terræ. +Ezéchiel Eze 26 32 5 Et dabo carnes tuas super montes, et implébo colles tuos sánie tua. +Ezéchiel Eze 26 32 6 Et irrigábo terram fœtóre sánguinis tui super montes, et valles implebúntur ex te. +Ezéchiel Eze 26 32 7 Et opériam, cum extínctus fúeris, cælum, et nigréscere fáciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. b +Ezéchiel Eze 26 32 8 Ómnia luminária cæli mœrére fáciam super te, et dabo ténebras super terram tuam, dicit Dóminus Deus, cum cecíderint vulneráti tui in médio terræ, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 32 9 Et irritábo cor populórum multórum, cum indúxero contritiónem tuam in géntibus super terras quas nescis. +Ezéchiel Eze 26 32 10 Et stupéscere fáciam super te pópulos multos, et reges eórum horróre nímio formidábunt super te, cum voláre cœ́perit gládius meus super fácies eórum: et obstupéscent repénte sínguli pro ánima sua in die ruínæ tuæ. +Ezéchiel Eze 26 32 11 Quia haec dicit Dóminus Deus: Gládius regis Babylónis véniet tibi. +Ezéchiel Eze 26 32 12 In gládiis fórtium dejíciam multitúdinem tuam: inexpugnábiles omnes gentes hae, et vastábunt supérbiam Ægýpti, et dissipábitur multitúdo ejus. +Ezéchiel Eze 26 32 13 Et perdam ómnia juménta ejus, quæ erant super aquas plúrimas: et non conturbábit eas pes hóminis ultra, neque úngula jumentórum turbábit eas. +Ezéchiel Eze 26 32 14 Tunc puríssimas reddam aquas eórum, et flúmina eórum quasi óleum addúcam, ait Dóminus Deus, +Ezéchiel Eze 26 32 15 cum dédero terram Ægýpti desolátam: deserétur autem terra a plenitúdine sua quando percússero omnes habitatóres ejus: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 32 16 Planctus est, et plangent eum: fíliæ géntium plangent eum: super Ægýptum et super multitúdinem ejus plangent eum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 32 17 Et factum est in duodécimo anno, in quintadécima mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 32 18 Fili hóminis, cane lúgubre super multitúdinem Ægýpti: et détrahe eam ipsam, et fílias géntium robustárum, ad terram últimam, cum his qui descéndunt in lacum. +Ezéchiel Eze 26 32 19 Quo púlchrior es? descénde, et dormi cum incircumcísis. +Ezéchiel Eze 26 32 20 In médio interfectórum gládio cadent; gládius datus est: attraxérunt eam et omnes pópulos ejus. +Ezéchiel Eze 26 32 21 Loquéntur ei potentíssimi robustórum de médio inférni, qui cum auxiliatóribus ejus descendérunt, et dormiérunt incircumcísi interfécti gládio. +Ezéchiel Eze 26 32 22 Ibi Assur, et omnis multitúdo ejus: in circúitu illíus sepúlchra ejus, omnes interfécti, et qui cecidérunt gládio. +Ezéchiel Eze 26 32 23 Quorum data sunt sepúlchra in novíssimis laci, et facta est multitúdo ejus per gyrum sepúlchri ejus: univérsi interfécti, cadentésque gládio, qui déderant quondam formídinem in terra vivéntium. +Ezéchiel Eze 26 32 24 Ibi Ælam, et omnis multitúdo ejus per gyrum sepúlchri sui: omnes hi interfécti, ruentésque gládio, qui descendérunt incircumcísi ad terram últimam; qui posuérunt terrórem suum in terra vivéntium, et portavérunt ignomíniam suam cum his qui descéndunt in lacum. +Ezéchiel Eze 26 32 25 In médio interfectórum posuérunt cubíle ejus in univérsis pópulis ejus: in circúitu ejus sepúlchrum illíus: omnes hi incircumcísi, interfectíque gládio. Dedérunt enim terrórem suum in terra vivéntium, et portavérunt ignomíniam suam cum his qui descéndunt in lacum: in médio interfectórum pósiti sunt. +Ezéchiel Eze 26 32 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitúdo ejus: in circúitu ejus sepúlchra illíus: omnes hi incircumcísi, interfectíque et cadéntes gládio, quia dedérunt formídinem suam in terra vivéntium. +Ezéchiel Eze 26 32 27 Et non dórmient cum fórtibus, cadentibúsque, et incircumcísis, qui descendérunt ad inférnum cum armis suis, et posuérunt gládios suos sub capítibus suis, et fuérunt iniquitátes eórum in óssibus eórum: quia terror fórtium facti sunt in terra vivéntium. +Ezéchiel Eze 26 32 28 Et tu ergo in médio incircumcisórum conteréris, et dórmies cum interféctis gládio. +Ezéchiel Eze 26 32 29 Ibi Idumǽa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exércitu suo cum interféctis gládio, et qui cum incircumcísis dormiérunt, et cum his qui descéndunt in lacum. +Ezéchiel Eze 26 32 30 Ibi príncipes aquilónis omnes, et univérsi venatóres, qui dedúcti sunt cum interféctis, pavéntes, et in sua fortitúdine confúsi: qui dormiérunt incircumcísi cum interféctis gládio, et portavérunt confusiónem suam cum his qui descéndunt in lacum. +Ezéchiel Eze 26 32 31 Vidit eos Phárao, et consolátus est super univérsa multitúdine sua, quæ interfécta est gládio: Phárao, et omnis exércitus ejus, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 32 32 Quia dedi terrórem meum in terra vivéntium, et dormívit in médio incircumcisórum cum interféctis gládio: Phárao, et omnis multitúdo ejus, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 33 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 33 2 Fili hóminis, lóquere ad fílios pópuli tui, et dices ad eos: Terra, cum indúxero super eam gládium, et túlerit pópulus terræ virum unum de novíssimis suis, et constitúerit eum super se speculatórem: +Ezéchiel Eze 26 33 3 et ille víderit gládium veniéntem super terram, et cecínerit búccina, et annuntiáverit pópulo: +Ezéchiel Eze 26 33 4 áudiens autem quisquis ille est sónitum búccinæ, et non se observáverit, venerítque gládius, et túlerit eum: sanguis ipsíus super caput ejus erit. +Ezéchiel Eze 26 33 5 Sonum búccinæ audívit, et non se observávit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodíerit, ánimam suam salvábit. +Ezéchiel Eze 26 33 6 Quod si speculátor víderit gládium veniéntem, et non insonúerit búccina, et pópulus se non custodíerit, venerítque gládius, et túlerit de eis ánimam: ille quidem in iniquitáte sua captus est; sánguinem autem ejus de manu speculatóris requíram. +Ezéchiel Eze 26 33 7 Et tu, fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël: áudiens ergo ex ore meo sermónem, annuntiábis eis ex me. b +Ezéchiel Eze 26 33 8 Si me dicénte ad ímpium: Ímpie, morte moriéris: non fúeris locútus ut se custódiat ímpius a via sua, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur; sánguinem autem ejus de manu tua requíram. +Ezéchiel Eze 26 33 9 Si autem annuntiánte te ad ímpium ut a viis suis convertátur, non fúerit convérsus a via sua, ipse in iniquitáte sua moriétur, porro tu ánimam tuam liberásti. +Ezéchiel Eze 26 33 10 Tu ergo, fili hóminis, dic ad domum Israël: Sic locúti estis, dicéntes: Iniquitátes nostræ et peccáta nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabéscimus: quómodo ergo vívere potérimus? b +Ezéchiel Eze 26 33 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dóminus Deus, nolo mortem ímpii, sed ut convertátur ímpius a via sua, et vivat. Convertímini, convertímini a viis vestris péssimis, et quare moriémini, domus Israël? +Ezéchiel Eze 26 33 12 Tu ítaque, fili hóminis, dic ad fílios pópuli tui: Justítia justi non liberábit eum, in quacúmque die peccáverit, et impíetas ímpii non nocébit ei, in quacúmque die convérsus fúerit ab impietáte sua: et justus non póterit vívere in justítia sua, in quacúmque die peccáverit. +Ezéchiel Eze 26 33 13 Etiámsi díxero justo quod vita vivat, et confísus in justítia sua fécerit iniquitátem, omnes justítiæ ejus oblivióni tradéntur, et in iniquitáte sua quam operátus est, in ipsa moriétur. +Ezéchiel Eze 26 33 14 Si autem díxero ímpio: Morte moriéris: et égerit pœniténtiam a peccáto suo, fecerítque judícium et justítiam, +Ezéchiel Eze 26 33 15 et pignus restitúerit ille ímpius, rapinámque reddíderit, in mandátis vitæ ambuláverit, nec fécerit quidquam injústum: vita vivet, et non moriétur. +Ezéchiel Eze 26 33 16 Ómnia peccáta ejus quæ peccávit, non imputabúntur ei: judícium et justítiam fecit: vita vivet. +Ezéchiel Eze 26 33 17 Et dixérunt fílii pópuli tui: Non est æqui pónderis via Dómini: et ipsórum via injústa est. +Ezéchiel Eze 26 33 18 Cum enim recésserit justus a justítia sua, fecerítque iniquitátes, moriétur in eis. +Ezéchiel Eze 26 33 19 Et cum recésserit ímpius ab impietáte sua, fecerítque judícium et justítiam, vivet in eis. +Ezéchiel Eze 26 33 20 Et dícitis: Non est recta via Dómini. Unumquémque juxta vias suas judicábo de vobis, domus Israël. +Ezéchiel Eze 26 33 21 Et factum est in duodécimo anno, in décimo mense, in quinta mensis transmigratiónis nostræ, venit ad me qui fúgerat de Jerúsalem, dicens: Vastáta est cívitas. b +Ezéchiel Eze 26 33 22 Manus autem Dómini facta fúerat ad me véspere, ántequam veníret qui fúgerat: aperuítque os meum donec veníret ad me mane: et apérto ore meo, non sílui ámplius. +Ezéchiel Eze 26 33 23 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 33 24 Fili hóminis, qui hábitant in ruinósis his super humum Israël, loquéntes aiunt: Unus erat Ábraham, et hæreditáte possédit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessiónem. +Ezéchiel Eze 26 33 25 Idcírco dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Qui in sánguine coméditis, et óculos vestros levátis ad immundítias vestras, et sánguinem fúnditis, numquid terram hæreditáte possidébitis? +Ezéchiel Eze 26 33 26 stetístis in gládiis vestris, fecístis abominatiónes, et unusquísque uxórem próximi sui pólluit: et terram hæreditáte possidébitis? +Ezéchiel Eze 26 33 27 Hæc dices ad eos: Sic dicit Dóminus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinósis hábitant, gládio cadent: et qui in agro est, béstiis tradétur ad devorándum: qui autem in præsídiis et spelúncis sunt, peste moriéntur. +Ezéchiel Eze 26 33 28 Et dabo terram in solitúdinem et in desértum, et defíciet supérba fortitúdo ejus: et desolabúntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos tránseat: +Ezéchiel Eze 26 33 29 et scient quia ego Dóminus, cum dédero terram eórum desolátam et desértam, propter univérsas abominatiónes suas quas operáti sunt. +Ezéchiel Eze 26 33 30 Et tu, fili hóminis, fílii pópuli tui, qui loquúntur de te juxta muros et in óstiis domórum, et dicunt unus ad álterum, vir ad próximum suum, loquéntes: Veníte, et audiámus quis sit sermo egrédiens a Dómino. b +Ezéchiel Eze 26 33 31 Et véniunt ad te, quasi si ingrediátur pópulus, et sedent coram te pópulus meus: et áudiunt sermónes tuos, et non fáciunt eos: quia in cánticum oris sui vertunt illos, et avarítiam suam séquitur cor eórum. +Ezéchiel Eze 26 33 32 Et es eis quasi carmen músicum, quod suávi dulcíque sono cánitur: et áudiunt verba tua, et non fáciunt ea. +Ezéchiel Eze 26 33 33 Et cum vénerit quod prædíctum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophétes fúerit inter eos. +Ezéchiel Eze 26 34 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 34 2 Fili hóminis, prophéta de pastóribus Israël: prophéta, et dices pastóribus: Hæc dicit Dóminus Deus: Vae pastóribus Israël, qui pascébant semetípsos! nonne greges a pastóribus pascúntur? +Ezéchiel Eze 26 34 3 Lac comedebátis, et lanis operiebámini, et quod crassum erat occidebátis: gregem autem meum non pascebátis. +Ezéchiel Eze 26 34 4 Quod infírmum fuit non consolidástis, et quod ægrótum non sanástis: quod confráctum est non alligástis, et quod abjéctum est non reduxístis, et quod períerat non quæsístis: sed cum austeritáte imperabátis eis, et cum poténtia. +Ezéchiel Eze 26 34 5 Et dispérsæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devoratiónem ómnium bestiárum agri, et dispérsæ sunt. +Ezéchiel Eze 26 34 6 Erravérunt greges mei in cunctis móntibus, et in univérso colle excélso: et super omnem fáciem terræ dispérsi sunt greges mei, et non erat qui requíreret: non erat, inquam, qui requíreret. +Ezéchiel Eze 26 34 7 Proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini. +Ezéchiel Eze 26 34 8 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapínam, et oves meæ in devoratiónem ómnium bestiárum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsiérunt pastóres mei gregem meum, sed pascébant pastóres semetípsos, et greges meos non pascébant: +Ezéchiel Eze 26 34 9 proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini. +Ezéchiel Eze 26 34 10 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse super pastóres: requíram gregem meum de manu eórum, et cessáre fáciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant ámplius pastóres semetípsos: et liberábo gregem meum de ore eórum, et non erit ultra eis in escam. +Ezéchiel Eze 26 34 11 Quia haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas. b +Ezéchiel Eze 26 34 12 Sicut vísitat pastor gregem suum, in die quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas, et liberábo eas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis. +Ezéchiel Eze 26 34 13 Et edúcam eas de pópulis, et congregábo eas de terris, et indúcam eas in terram suam, et pascam eas in móntibus Israël, in rivis, et in cunctis sédibus terræ. +Ezéchiel Eze 26 34 14 In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israël erunt páscua eárum: ibi requiéscent in herbis viréntibus, et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israël. +Ezéchiel Eze 26 34 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 34 16 Quod períerat requíram, et quod abjéctum erat redúcam, et quod confráctum fúerat alligábo, et quod infírmum fúerat consolidábo, et quod pingue et forte custódiam: et pascam illas in judício. +Ezéchiel Eze 26 34 17 Vos autem, greges mei, haec dicit Dóminus Deus: Ecce ego júdico inter pecus et pecus, aríetum et hircórum. b +Ezéchiel Eze 26 34 18 Nonne satis vobis erat páscua bona depásci? ínsuper et relíquias pascuárum vestrárum conculcástis pédibus vestris: et cum puríssimam aquam biberétis, réliquam pédibus vestris turbabátis: +Ezéchiel Eze 26 34 19 et oves meæ his quæ conculcáta pédibus vestris fúerant, pascebántur: et quæ pedes vestri turbáverant, haec bibébant. +Ezéchiel Eze 26 34 20 Proptérea haec dicit Dóminus Deus ad vos: Ecce ego ipse júdico inter pecus pingue et maciléntum: +Ezéchiel Eze 26 34 21 pro eo quod latéribus et húmeris impingebátis, et córnibus vestris ventilabátis ómnia infírma pécora, donec dispergeréntur foras, +Ezéchiel Eze 26 34 22 salvábo gregem meum, et non erit ultra in rapínam, et judicábo inter pecus et pecus. +Ezéchiel Eze 26 34 23 Et suscitábo super eas pastórem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastórem. b +Ezéchiel Eze 26 34 24 Ego autem Dóminus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in médio eórum: ego Dóminus locútus sum. +Ezéchiel Eze 26 34 25 Et fáciam cum eis pactum pacis, et cessáre fáciam béstias péssimas de terra: et qui hábitant in desérto, secúri dórmient in sáltibus. +Ezéchiel Eze 26 34 26 Et ponam eos in circúitu collis mei benedictiónem, et dedúcam imbrem in témpore suo: plúviæ benedictiónis erunt. +Ezéchiel Eze 26 34 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timóre: et scient quia ego Dóminus, cum contrívero caténas jugi eórum, et erúero eos de manu imperántium sibi. +Ezéchiel Eze 26 34 28 Et non erunt ultra in rapínam in géntibus, neque béstiæ terræ devorábunt eos: sed habitábunt confidénter absque ullo terróre. +Ezéchiel Eze 26 34 29 Et suscitábo eis germen nominátum, et non erunt ultra imminúti fame in terra, neque portábunt ultra oppróbrium géntium. +Ezéchiel Eze 26 34 30 Et scient quia ego Dóminus Deus eórum cum eis, et ipsi pópulus meus domus Israël, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 34 31 Vos autem, greges mei, greges páscuæ meæ, hómines estis: et ego Dóminus Deus vester, dicit Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 35 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 35 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam advérsum montem Seir, et prophetábis de eo, et dices illi: +Ezéchiel Eze 26 35 3 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et exténdam manum meam super te, et dabo te desolátum atque desértum. +Ezéchiel Eze 26 35 4 Urbes tuas demóliar, et tu desértus eris: et scies quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 35 5 Eo quod fúeris inimícus sempitérnus, et conclúseris fílios Israël in manus gládii in témpore afflictiónis eórum, in témpore iniquitátis extrémæ: +Ezéchiel Eze 26 35 6 proptérea vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam sánguini tradam te, et sanguis te persequétur: et cum sánguinem óderis, sanguis persequétur te. +Ezéchiel Eze 26 35 7 Et dabo montem Seir desolátum atque desértum, et áuferam de eo eúntem et redeúntem. +Ezéchiel Eze 26 35 8 Et implébo montes ejus occisórum suórum: in cóllibus tuis, et in vállibus tuis atque in torréntibus, interfécti gládio cadent. +Ezéchiel Eze 26 35 9 In solitúdines sempitérnas tradam te, et civitátes tuæ non habitabúntur: et sciétis quia ego Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 35 10 Eo quod díxeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditáte possidébo eas, cum Dóminus esset ibi: +Ezéchiel Eze 26 35 11 proptérea vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fáciam juxta iram tuam, et secúndum zelum tuum, quem fecísti ódio habens eos: et notus effíciar per eos, cum te judicávero. +Ezéchiel Eze 26 35 12 Et scies quia ego Dóminus audívi univérsa oppróbria tua quæ locútus es de móntibus Israël, dicens: Desérti nobis ad devorándum dati sunt. +Ezéchiel Eze 26 35 13 Et insurrexístis super me ore vestro, et derogástis advérsum me verba vestra: ego audívi. +Ezéchiel Eze 26 35 14 Hæc dicit Dóminus Deus: Lætánte univérsa terra, in solitúdinem te rédigam: +Ezéchiel Eze 26 35 15 sícuti gavísus es super hæreditátem domus Israël eo quod fúerit dissipáta, sic fáciam tibi: dissipátus eris, mons Seir, et Idumǽa omnis: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 36 1 Tu autem, fili hóminis, prophéta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audíte verbum Dómini. +Ezéchiel Eze 26 36 2 Hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod díxerit inimícus de vobis: Euge, altitúdines sempitérnæ in hæreditátem datæ sunt nobis: +Ezéchiel Eze 26 36 3 proptérea vaticináre, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod desoláti estis, et conculcáti per circúitum, et facti in hæreditátem réliquis géntibus, et ascendístis super lábium linguæ et oppróbrium pópuli, +Ezéchiel Eze 26 36 4 proptérea, montes Israël, audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus móntibus et cóllibus, torréntibus, vallibúsque et desértis, pariétinis et úrbibus derelíctis, quæ depopulátæ sunt et subsannátæ a réliquis géntibus per circúitum. +Ezéchiel Eze 26 36 5 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Quóniam in igne zeli mei locútus sum de réliquis géntibus, et de Idumǽa univérsa, quæ dedérunt terram meam sibi in hæreditátem cum gáudio, et toto corde et ex ánimo, et ejecérunt eam ut vastárent: +Ezéchiel Eze 26 36 6 idcírco vaticináre super humum Israël, et dices móntibus et cóllibus, jugis et vállibus: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furóre meo locútus sum, eo quod confusiónem géntium sustinuéritis. +Ezéchiel Eze 26 36 7 Idcírco haec dicit Dóminus Deus: Ego levávi manum meam, ut gentes quæ in circúitu vestro sunt, ipsæ confusiónem suam portent. +Ezéchiel Eze 26 36 8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinétis, et fructum vestrum afferátis pópulo meo Israël: prope enim est ut véniat. b +Ezéchiel Eze 26 36 9 Quia ecce ego ad vos, et convértar ad vos: et arabímini, et accipiétis seméntem. +Ezéchiel Eze 26 36 10 Et multiplicábo in vobis hómines, omnémque domum Israël: et habitabúntur civitátes, et ruinósa instaurabúntur. +Ezéchiel Eze 26 36 11 Et replébo vos homínibus et juméntis, et multiplicabúntur, et crescent: et habitáre vos fáciam sicut a princípio, bonísque donábo majóribus quam habuístis ab inítio: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 36 12 Et addúcam super vos hómines, pópulum meum Israël, et hæreditáte possidébunt te: et eris eis in hæreditátem, et non addes ultra ut absque eis sis. +Ezéchiel Eze 26 36 13 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devorátrix hóminum es, et suffócans gentem tuam: +Ezéchiel Eze 26 36 14 proptérea hómines non cómedes ámplius, et gentem tuam non necábis ultra, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 36 15 Nec audítam fáciam in te ámplius confusiónem géntium, et oppróbrium populórum nequáquam portábis: et gentem tuam non amíttes ámplius, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 36 16 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 36 17 Fili hóminis, domus Israël habitavérunt in humo sua, et polluérunt eam in viis suis et in stúdiis suis: juxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. +Ezéchiel Eze 26 36 18 Et effúdi indignatiónem meam super eos pro sánguine quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. +Ezéchiel Eze 26 36 19 Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras: juxta vias eórum et adinventiónes eórum judicávi eos. +Ezéchiel Eze 26 36 20 Et ingréssi sunt ad gentes ad quas introiérunt: et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: Pópulus Dómini iste est, et de terra ejus egréssi sunt. +Ezéchiel Eze 26 36 21 Et pepérci nómini sancto meo, quod pollúerat domus Israël in géntibus ad quas ingréssi sunt. +Ezéchiel Eze 26 36 22 Idcírco dices dómui Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus ad quas intrástis. b +Ezéchiel Eze 26 36 23 Et sanctificábo nomen meum magnum quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum: ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus exercítuum, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. +Ezéchiel Eze 26 36 24 Tollam quippe vos de géntibus, et congregábo vos de univérsis terris, et addúcam vos in terram vestram. +Ezéchiel Eze 26 36 25 Et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. +Ezéchiel Eze 26 36 26 Et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri: et áuferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum. +Ezéchiel Eze 26 36 27 Et spíritum meum ponam in médio vestri: et fáciam ut in præcéptis meis ambulétis, et judícia mea custodiátis et operémini. +Ezéchiel Eze 26 36 28 Et habitábitis in terra quam dedi pátribus vestris: et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. +Ezéchiel Eze 26 36 29 Et salvábo vos ex univérsis inquinaméntis vestris: et vocábo fruméntum et multiplicábo illud, et non impónam vobis famem. +Ezéchiel Eze 26 36 30 Et multiplicábo fructum ligni, et genímina agri, ut non portétis ultra oppróbrium famis in géntibus. +Ezéchiel Eze 26 36 31 Et recordabímini viárum vestrárum pessimárum, studiorúmque non bonórum: et displicébunt vobis iniquitátes vestræ et scélera vestra. +Ezéchiel Eze 26 36 32 Non propter vos ego fáciam, ait Dóminus Deus, notum sit vobis: confundímini, et erubéscite super viis vestris, domus Israël. +Ezéchiel Eze 26 36 33 Hæc dicit Dóminus Deus: In die qua mundávero vos ex ómnibus iniquitátibus vestris, et inhabitári fécero urbes, et instaurávero ruinósa, b +Ezéchiel Eze 26 36 34 et terra desérta fúerit excúlta, quæ quondam erat desoláta in óculis omnis viatóris, +Ezéchiel Eze 26 36 35 dicent: Terra illa incúlta facta est ut hortus voluptátis: et civitátes desértæ, et destitútæ atque suffóssæ, munítæ sedérunt. +Ezéchiel Eze 26 36 36 Et scient gentes quæcúmque derelíctæ fúerint in circúitu vestro, quia ego Dóminus ædificávi dissipáta, plantavíque incúlta: ego Dóminus locútus sim, et fécerim. +Ezéchiel Eze 26 36 37 Hæc dicit Dóminus Deus: Adhuc in hoc invénient me domus Israël, ut fáciam eis: multiplicábo eos sicut gregem hóminum, +Ezéchiel Eze 26 36 38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerúsalem in solemnitátibus ejus: sic erunt civitátes desértæ, plenæ grégibus hóminum: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 37 1 Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini, et dimísit me in médio campi qui erat plenus óssibus. +Ezéchiel Eze 26 37 2 Et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi, siccáque veheménter. +Ezéchiel Eze 26 37 3 Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi: Dómine Deus, tu nosti. +Ezéchiel Eze 26 37 4 Et dixit ad me: Vaticináre de óssibus istis, et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini. +Ezéchiel Eze 26 37 5 Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis. +Ezéchiel Eze 26 37 6 Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem, et dabo vobis spíritum, et vivétis: et sciétis quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 37 7 Et prophetávi sicut præcéperat mihi: factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio: et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad junctúram suam. b +Ezéchiel Eze 26 37 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis cutis désuper: et spíritum non habébant. +Ezéchiel Eze 26 37 9 Et dixit ad me: Vaticináre ad spíritum: vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quátuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, et revivíscant. +Ezéchiel Eze 26 37 10 Et prophetávi sicut præcéperat mihi: et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt: steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde. +Ezéchiel Eze 26 37 11 Et dixit ad me: Fili hóminis, ossa haec univérsa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus. +Ezéchiel Eze 26 37 12 Proptérea vaticináre, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlchris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israël. +Ezéchiel Eze 26 37 13 Et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlchra vestra, et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus, +Ezéchiel Eze 26 37 14 et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis: et requiéscere vos fáciam super humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus locútus sum, et feci, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 37 15 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: b +Ezéchiel Eze 26 37 16 Et tu, fili hóminis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiórum Israël sociórum ejus: et tolle lignum álterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Éphraim, et cunctæ dómui Israël sociorúmque ejus. +Ezéchiel Eze 26 37 17 Et adjúnge illa unum ad álterum tibi in lignum unum: et erunt in uniónem in manu tua. +Ezéchiel Eze 26 37 18 Cum autem díxerint ad te fílii pópuli tui, loquéntes: Nonne índicas nobis quid in his tibi velis? +Ezéchiel Eze 26 37 19 loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam lignum Joseph, quod est in manu Éphraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjúnctæ, et dabo eas páriter cum ligno Juda, et fáciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. +Ezéchiel Eze 26 37 20 Erunt autem ligna super quæ scrípseris in manu tua in óculis eórum. b +Ezéchiel Eze 26 37 21 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam fílios Israël de médio natiónum ad quas abiérunt: et congregábo eos úndique, et addúcam eos ad humum suam. +Ezéchiel Eze 26 37 22 Et fáciam eos in gentem unam in terra in móntibus Israël, et rex unus erit ómnibus ímperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividéntur ámplius in duo regna, +Ezéchiel Eze 26 37 23 neque polluéntur ultra in idólis suis, et abominatiónibus suis, et cunctis iniquitátibus suis: et salvos eos fáciam de univérsis sédibus in quibus peccavérunt, et emundábo eos: et erunt mihi pópulus, et ego ero eis Deus. +Ezéchiel Eze 26 37 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit ómnium eórum. In judíciis meis ambulábunt, et mandáta mea custódient, et fácient ea: +Ezéchiel Eze 26 37 25 et habitábunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitavérunt patres vestri: et habitábunt super eam ipsi, et fílii eórum, et fílii filiórum eórum, usque in sempitérnum: et David servus meus princeps eórum in perpétuum. +Ezéchiel Eze 26 37 26 Et percútiam illis fœdus pacis: pactum sempitérnum erit eis. Et fundábo eos, et multiplicábo, et dabo sanctificatiónem meam in médio eórum in perpétuum. +Ezéchiel Eze 26 37 27 Et erit tabernáculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. +Ezéchiel Eze 26 37 28 Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israël, cum fúerit sanctificátio mea in médio eórum in perpétuum. +Ezéchiel Eze 26 38 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: +Ezéchiel Eze 26 38 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Gog, terram Magog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal, et vaticináre de eo. +Ezéchiel Eze 26 38 3 Et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Gog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal. +Ezéchiel Eze 26 38 4 Et circúmagam te, et ponam frenum in maxíllis tuis: et edúcam te, et omnem exércitum tuum, equos et équites vestítos lorícis univérsos, multitúdinem magnam, hastam et clýpeum arripiéntium et gládium. +Ezéchiel Eze 26 38 5 Persæ, Æthíopes, et Líbyes cum eis, omnes scutáti et galeáti. +Ezéchiel Eze 26 38 6 Gomer et univérsa ágmina ejus, domus Thogórma, látera aquilónis, et totum robur ejus, populíque multi tecum. +Ezéchiel Eze 26 38 7 Prǽpara et ínstrue te, et omnem multitúdinem tuam quæ coacerváta est ad te: et esto eis in præcéptum. +Ezéchiel Eze 26 38 8 Post dies multos visitáberis: in novíssimo annórum vénies ad terram quæ revérsa est a gládio, et congregáta est de pópulis multis ad montes Israël, qui fuérunt desérti júgiter: haec de pópulis edúcta est, et habitábunt in ea confidénter univérsi. b +Ezéchiel Eze 26 38 9 Ascéndens autem quasi tempéstas vénies, et quasi nubes, ut opérias terram: tu et ómnia ágmina tua, et pópuli multi tecum. +Ezéchiel Eze 26 38 10 Hæc dicit Dóminus Deus: In die illa, ascéndent sermónes super cor tuum, et cogitábis cogitatiónem péssimam: +Ezéchiel Eze 26 38 11 et dices: Ascéndam ad terram absque muro: véniam ad quiescéntes habitantésque secúre: hi omnes hábitant sine muro; vectes et portæ non sunt eis: +Ezéchiel Eze 26 38 12 ut dirípias spólia, et invádas prædam; ut ínferas manum tuam super eos qui desérti fúerant, et póstea restitúti, et super pópulum qui est congregátus ex géntibus, qui possidére cœpit et esse habitátor umbilíci terræ. +Ezéchiel Eze 26 38 13 Saba, et Dedan, et negotiatóres Tharsis, et omnes leónes ejus, dicent tibi: Numquid ad suménda spólia tu venis? ecce ad diripiéndam prædam congregásti multitúdinem tuam, ut tollas argéntum et aurum, et áuferas supelléctilem atque substántiam, et dirípias manúbias infinítas. +Ezéchiel Eze 26 38 14 Proptérea vaticináre, fili hóminis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dóminus Deus: Numquid non in die illo, cum habitáverit pópulus meus Israël confidénter, scies? b +Ezéchiel Eze 26 38 15 Et vénies de loco tuo a latéribus aquilónis, tu et pópuli multi tecum, ascensóres equórum univérsi: cœtus magnus, et exércitus véhemens. +Ezéchiel Eze 26 38 16 Et ascéndes super pópulum meum Israël quasi nubes, ut opérias terram. In novíssimis diébus eris, et addúcam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificátus fúero in te in óculis eórum, o Gog! +Ezéchiel Eze 26 38 17 Hæc dicit Dóminus Deus: Tu ergo ille es, de quo locútus sum in diébus antíquis in manu servórum meórum prophetárum Israël, qui prophetavérunt in diébus illórum témporum, ut addúcerem te super eos. +Ezéchiel Eze 26 38 18 Et erit in die illa, in die advéntus Gog super terram Israël, ait Dóminus Deus, ascéndet indignátio mea in furóre meo. b +Ezéchiel Eze 26 38 19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locútus sum, quia in die illa erit commótio magna super terram Israël: +Ezéchiel Eze 26 38 20 et commovebúntur a fácie mea pisces maris, et vólucres cæli, et béstiæ agri, et omne réptile quod movétur super humum, cunctíque hómines qui sunt super fáciem terræ: et subverténtur montes, et cadent sepes, et omnis murus córruet in terram. +Ezéchiel Eze 26 38 21 Et convocábo advérsus eum in cunctis móntibus meis gládium, ait Dóminus Deus: gládius uniuscujúsque in fratrem suum dirigétur. +Ezéchiel Eze 26 38 22 Et judicábo eum peste, et sánguine, et imbre veheménti, et lapídibus imménsis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exércitum ejus, et super pópulos multos qui sunt cum eo. +Ezéchiel Eze 26 38 23 Et magnificábor, et sanctificábor, et notus ero in óculis multárum géntium: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 39 1 Tu autem, fili hóminis, vaticináre advérsum Gog, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego super te, Gog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal. +Ezéchiel Eze 26 39 2 Et circúmagam te, et edúcam te, et ascéndere te fáciam de latéribus aquilónis, et addúcam te super montes Israël. +Ezéchiel Eze 26 39 3 Et percútiam arcum tuum in manu sinístra tua, et sagíttas tuas de manu déxtera tua dejíciam. +Ezéchiel Eze 26 39 4 Super montes Israël cades tu, et ómnia ágmina tua, et pópuli tui qui sunt tecum: feris, ávibus, omníque volátili et béstiis terræ dedi te ad devorándum. +Ezéchiel Eze 26 39 5 Super fáciem agri cades, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 39 6 Et immíttam ignem in Magog, et in his qui hábitant in ínsulis confidénter: et scient quia ego Dóminus. +Ezéchiel Eze 26 39 7 Et nomen sanctum meum notum fáciam in médio pópuli mei Israël, et non pólluam nomen sanctum meum ámplius: et scient gentes quia ego Dóminus, Sanctus Israël. +Ezéchiel Eze 26 39 8 Ecce venit, et factum est, ait Dóminus Deus: haec est dies de qua locútus sum. b +Ezéchiel Eze 26 39 9 Et egrediéntur habitatóres de civitátibus Israël, et succéndent et combúrent arma, clýpeum et hastas, arcum et sagíttas, et báculos mánuum et contos: et succéndent ea igni septem annis. +Ezéchiel Eze 26 39 10 Et non portábunt ligna de regiónibus, neque succídent de sáltibus: quóniam arma succéndent igni, et deprædabúntur eos quibus prædæ fúerant, et dirípient vastatóres suos, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 39 11 Et erit in die illa: dabo Gog locum nominátum sepúlchrum in Israël, vallem viatórum ad oriéntem maris, quæ obstupéscere fáciet prætereúntes: et sepélient ibi Gog, et omnem multitúdinem ejus, et vocábitur vallis multitúdinis Gog. +Ezéchiel Eze 26 39 12 Et sepélient eos domus Israël, ut mundent terram septem ménsibus. +Ezéchiel Eze 26 39 13 Sepéliet autem eum omnis pópulus terræ: et erit eis nomináta dies in qua glorificátus sum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 39 14 Et viros júgiter constítuent lustrántes terram, qui sepéliant et requírant eos qui remánserant super fáciem terræ, ut emúndent eam: post menses autem septem quǽrere incípient. +Ezéchiel Eze 26 39 15 Et circuíbunt peragrántes terram: cumque víderint os hóminis, státuent juxta illud títulum, donec sepéliant illud pollinctóres in valle multitúdinis Gog. +Ezéchiel Eze 26 39 16 Nomen autem civitátis Ámona: et mundábunt terram. +Ezéchiel Eze 26 39 17 Tu ergo, fili hóminis, haec dicit Dóminus Deus: Dic omni vólucri, et univérsis ávibus, cunctísque béstiis agri: Conveníte, properáte, concúrrite úndique ad víctimam meam quam ego ímmolo vobis, víctimam grandem super montes Israël, ut comedátis carnem, et bibátis sánguinem. b +Ezéchiel Eze 26 39 18 Carnes fórtium comedétis, et sánguinem príncipum terræ bibétis: aríetum, et agnórum, et hircórum, taurorúmque et altílium, et pínguium ómnium. +Ezéchiel Eze 26 39 19 Et comedétis ádipem in saturitátem, et bibétis sánguinem in ebrietátem, de víctima quam ego immolábo vobis: +Ezéchiel Eze 26 39 20 et saturabímini super mensam meam de equo, et équite forti, et de univérsis viris bellatóribus, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 39 21 Et ponam glóriam meam in géntibus: et vidébunt omnes gentes judícium meum quod fécerim, et manum meam quam posúerim super eos. b +Ezéchiel Eze 26 39 22 Et scient domus Israël quia ego Dóminus Deus eórum, a die illa et deínceps. +Ezéchiel Eze 26 39 23 Et scient gentes quóniam in iniquitáte sua capta sit domus Israël, eo quod derelíquerint me, et abscónderim fáciem meam ab eis, et tradíderim eos in manus hóstium, et cecíderint in gládio univérsi. +Ezéchiel Eze 26 39 24 Juxta immundítiam eórum et scelus feci eis, et abscóndi fáciem meam ab illis. +Ezéchiel Eze 26 39 25 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Nunc redúcam captivitátem Jacob, et miserébor omnis domus Israël, et assúmam zelum pro nómine sancto meo. +Ezéchiel Eze 26 39 26 Et portábunt confusiónem suam, et omnem prævaricatiónem qua prævaricáti sunt in me, cum habitáverint in terra sua confidénter, néminem formidántes: +Ezéchiel Eze 26 39 27 et redúxero eos de pópulis, et congregávero de terris inimicórum suórum, et sanctificátus fúero in eis, in óculis géntium plurimárum. +Ezéchiel Eze 26 39 28 Et scient quia ego Dóminus Deus eórum, eo quod transtúlerim eos in natiónes, et congregáverim eos super terram suam, et non derelíquerim quemquam ex eis ibi. +Ezéchiel Eze 26 39 29 Et non abscóndam ultra fáciem meam ab eis, eo quod effúderim spíritum meum super omnem domum Israël, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 40 1 In vigésimo quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quartodécimo anno postquam percússa est cívitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Dómini, et addúxit me illuc. +Ezéchiel Eze 26 40 2 In visiónibus Dei addúxit me in terram Israël, et dimísit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis vergéntis ad austrum. +Ezéchiel Eze 26 40 3 Et introdúxit me illuc: et ecce vir cujus erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu ejus, et cálamus mensúræ in manu ejus: stabat autem in porta. +Ezéchiel Eze 26 40 4 Et locútus est ad me idem vir: Fili hóminis, vide óculis tuis, et áuribus tuis audi, et pone cor tuum in ómnia quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi addúctus es huc. Annúntia ómnia quæ tu vides dómui Israël. +Ezéchiel Eze 26 40 5 Et ecce murus forínsecus in circúitu domus úndique: et in manu viri cálamus mensúræ sex cubitórum et palmo: et mensus est latitúdinem ædifícii cálamo uno, altitúdinem quoque cálamo uno. b +Ezéchiel Eze 26 40 6 Et venit ad portam quæ respiciébat viam orientálem, et ascéndit per gradus ejus: et mensus est limen portæ cálamo uno latitúdinem, id est, limen unum cálamo uno in latitúdine. +Ezéchiel Eze 26 40 7 Et thálamum uno cálamo in longum, et uno cálamo in latum: et inter thálamos, quinque cúbitos. +Ezéchiel Eze 26 40 8 Et limen portæ, juxta vestíbulum portæ intrínsecus, cálamo uno. +Ezéchiel Eze 26 40 9 Et mensus est vestíbulum portæ octo cubitórum, et frontem ejus duóbus cúbitis: vestíbulum autem portæ erat intrínsecus. +Ezéchiel Eze 26 40 10 Porro thálami portæ ad viam orientálem, tres hinc et tres inde: mensúra una trium, et mensúra una fróntium ex utráque parte. +Ezéchiel Eze 26 40 11 Et mensus est latitúdinem líminis portæ decem cubitórum, et longitúdinem portæ trédecim cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 40 12 Et márginem ante thálamos, cúbiti uníus, et cúbitus unus finis utrímque: thálami autem sex cubitórum erant hinc et inde. +Ezéchiel Eze 26 40 13 Et mensus est portam a tecto thálami usque ad tectum ejus, latitúdinem vigínti quinque cubitórum, óstium contra óstium. +Ezéchiel Eze 26 40 14 Et fecit frontes per sexagínta cúbitos, et ad frontem átrium portæ úndique per circúitum. +Ezéchiel Eze 26 40 15 Et ante fáciem portæ quæ pertingébat usque ad fáciem vestíbuli portæ interióris, quinquagínta cúbitos. +Ezéchiel Eze 26 40 16 Et fenéstras oblíquas in thálamis et in fróntibus eórum, quæ erant intra portam úndique per circúitum: simíliter autem erant et in vestíbulis fenéstræ per gyrum intrínsecus, et ante frontes pictúra palmárum. +Ezéchiel Eze 26 40 17 Et edúxit me ad átrium extérius: et ecce gazophylácia, et paviméntum stratum lápide in átrio per circúitum: trigínta gazophylácia in circúitu paviménti. b +Ezéchiel Eze 26 40 18 Et paviméntum in fronte portárum, secúndum longitúdinem portárum erat inférius. +Ezéchiel Eze 26 40 19 Et mensus est latitúdinem a fácie portæ inferióris usque ad frontem átrii interióris extrínsecus: centum cúbitos ad oriéntem et ad aquilónem. +Ezéchiel Eze 26 40 20 Portam quoque quæ respiciébat viam aquilónis átrii exterióris, mensus est tam in longitúdine quam in latitúdine. b +Ezéchiel Eze 26 40 21 Et thálamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestíbulum ejus secúndum mensúram portæ prióris, quinquagínta cubitórum longitúdinem ejus, et latitúdinem vigínti quinque cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 40 22 Fenéstræ autem ejus, et vestíbulum, et sculptúræ secúndum mensúram portæ quæ respiciébat ad oriéntem: et septem gráduum erat ascénsus ejus, et vestíbulum ante eam. +Ezéchiel Eze 26 40 23 Et porta átrii interióris contra portam aquilónis et orientálem: et mensus est a porta usque ad portam centum cúbitos. +Ezéchiel Eze 26 40 24 Et edúxit me ad viam austrálem: et ecce porta quæ respiciébat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestíbulum ejus juxta mensúras superióres. +Ezéchiel Eze 26 40 25 Et fenéstras ejus, et vestíbula in circúitu, sicut fenéstras céteras: quinquagínta cubitórum longitúdine, et latitúdine vigínti quinque cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 40 26 Et in grádibus septem ascendebátur ad eam, et vestíbulum ante fores ejus: et cælátæ palmæ erant, una hinc, et áltera inde, in fronte ejus. +Ezéchiel Eze 26 40 27 Et porta átrii interióris in via austráli: et mensus est a porta usque ad portam in via austráli, centum cúbitos. +Ezéchiel Eze 26 40 28 Et introdúxit me in átrium intérius ad portam austrálem: et mensus est portam juxta mensúras superióres. b +Ezéchiel Eze 26 40 29 Thálamum ejus, et frontem ejus, et vestíbulum ejus eísdem mensúris, et fenéstras ejus, et vestíbulum ejus in circúitu, quinquagínta cúbitos longitúdinis, et latitúdinis vigínti quinque cúbitos. +Ezéchiel Eze 26 40 30 Et vestíbulum per gyrum longitúdine vigínti quinque cubitórum, et latitúdine quinque cubitórum: +Ezéchiel Eze 26 40 31 et vestíbulum ejus ad átrium extérius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebátur per eam. +Ezéchiel Eze 26 40 32 Et introdúxit me in átrium intérius, per viam orientálem: et mensus est portam secúndum mensúras superióres. +Ezéchiel Eze 26 40 33 Thálamum ejus, et frontem ejus, et vestíbulum ejus, sicut supra: et fenéstras ejus, et vestíbula ejus in circúitu, longitúdine quinquagínta cubitórum, et latitúdine vigínti quinque cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 40 34 Et vestíbulum ejus, id est, átrii exterióris, et palmæ cælátæ in fronte ejus, hinc et inde: et in octo grádibus ascénsus ejus. +Ezéchiel Eze 26 40 35 Et introdúxit me ad portam quæ respiciébat ad aquilónem: et mensus est secúndum mensúras superióres. +Ezéchiel Eze 26 40 36 Thálamum ejus, et frontem ejus, et vestíbulum ejus, et fenéstras ejus per circúitum, longitúdine quinquagínta cubitórum, et latitúdine vigínti quinque cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 40 37 Et vestíbulum ejus respiciébat ad átrium extérius: et cælatúra palmárum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo grádibus ascénsus ejus. +Ezéchiel Eze 26 40 38 Et per síngula gazophylácia óstium in fróntibus portárum: ibi lavábant holocáustum. b +Ezéchiel Eze 26 40 39 Et in vestíbulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immolétur super eas holocáustum, et pro peccáto et pro delícto. +Ezéchiel Eze 26 40 40 Et ad latus extérius, quod ascéndit ad óstium portæ quæ pergit ad aquilónem, duæ mensæ: et ad latus álterum, ante vestíbulum portæ, duæ mensæ: +Ezéchiel Eze 26 40 41 quátuor mensæ hinc, et quátuor mensæ inde: per látera portæ octo mensæ erant, super quas immolábant. +Ezéchiel Eze 26 40 42 Quátuor autem mensæ ad holocáustum de lapídibus quadris exstrúctæ, longitúdine cúbiti uníus et dimídii, et latitúdine cúbiti uníus et dimídii, et altitúdine cúbiti uníus: super quas ponant vasa in quibus immolátur holocáustum et víctima. +Ezéchiel Eze 26 40 43 Et lábia eárum palmi uníus, refléxa intrínsecus per circúitum: super mensas autem carnes oblatiónis. +Ezéchiel Eze 26 40 44 Et extra portam interiórem, gazophylácia cantórum in átrio interióri, quod erat in látere portæ respiciéntis ad aquilónem: et fácies eórum contra viam austrálem: una ex látere portæ orientális, quæ respiciébat ad viam aquilónis. b +Ezéchiel Eze 26 40 45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylácium quod réspicit viam meridiánam: sacerdótum erit, qui éxcubant in custódiis templi. +Ezéchiel Eze 26 40 46 Porro gazophylácium quod réspicit ad viam aquilónis, sacerdótum erit, qui éxcubant ad ministérium altáris: isti sunt fílii Sadoc, qui accédunt de fíliis Levi ad Dóminum ut minístrent ei. +Ezéchiel Eze 26 40 47 Et mensus est átrium longitúdine centum cubitórum, et latitúdine centum cubitórum per quadrum: et altáre ante fáciem templi. +Ezéchiel Eze 26 40 48 Et introdúxit me in vestíbulum templi: et mensus est vestíbulum quinque cúbitis hinc, et quinque cúbitis inde: et latitúdinem portæ trium cubitórum hinc, et trium cubitórum inde. b +Ezéchiel Eze 26 40 49 Longitúdinem autem vestíbuli vigínti cubitórum, et latitúdinem úndecim cubitórum, et octo grádibus ascendebátur ad eam. Et colúmnæ erant in fróntibus: una hinc, et áltera inde. +Ezéchiel Eze 26 41 1 Et introdúxit me in templum, et mensus est frontes: sex cúbitos latitúdinis hinc, et sex cúbitos latitúdinis inde, latitúdinem tabernáculi. +Ezéchiel Eze 26 41 2 Et latitúdo portæ decem cubitórum erat: et látera portæ, quinque cúbitis hinc, et quinque cúbitis inde: et mensus est longitúdinem ejus quadragínta cubitórum, et latitúdinem vigínti cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 41 3 Et introgréssus intrínsecus, mensus est in fronte portæ duos cúbitos: et portam, sex cubitórum: et latitúdinem portæ septem cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 41 4 Et mensus est longitúdinem ejus vigínti cubitórum, et latitúdinem ejus vigínti cubitórum, ante fáciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctórum. +Ezéchiel Eze 26 41 5 Et mensus est paríetem domus sex cubitórum: et latitúdinem láteris quátuor cubitórum úndique per circúitum domus. b +Ezéchiel Eze 26 41 6 Látera autem, latus ad latus, bis trigínta tria: et erant eminéntia, quæ ingrederéntur per paríetem domus, in latéribus per circúitum, ut continérent, et non attíngerent paríetem templi. +Ezéchiel Eze 26 41 7 Et platéa erat in rotúndum, ascéndens sursum per cóchleam, et in cœnáculum templi deferébat per gyrum: idcírco látius erat templum in superióribus: et sic de inferióribus ascendebátur ad superióra in médium. +Ezéchiel Eze 26 41 8 Et vidi in domo altitúdinem per circúitum, fundáta látera ad mensúram cálami sex cubitórum spátio: +Ezéchiel Eze 26 41 9 et latitúdinem per paríetem láteris forínsecus quinque cubitórum: et erat intérior domus in latéribus domus. +Ezéchiel Eze 26 41 10 Et inter gazophylácia latitúdinem vigínti cubitórum in circúitu domus úndique, +Ezéchiel Eze 26 41 11 et óstium láteris ad oratiónem: óstium unum ad viam aquilónis, et óstium unum ad viam austrálem: et latitúdinem loci ad oratiónem, quinque cubitórum in circúitu. +Ezéchiel Eze 26 41 12 Et ædifícium, quod erat separátum, versúmque ad viam respiciéntem ad mare, latitúdinis septuagínta cubitórum: páries autem ædifícii, quinque cubitórum latitúdinis per circúitum: et longitúdo ejus nonagínta cubitórum. b +Ezéchiel Eze 26 41 13 Et mensus est domus longitúdinem, centum cubitórum: et quod separátum erat ædifícium, et paríetes ejus, longitúdinis centum cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 41 14 Latitúdo autem ante fáciem domus, et ejus quod erat separátum contra oriéntem, centum cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 41 15 Et mensus est longitúdinem ædifícii contra fáciem ejus, quod erat separátum ad dorsum: éthecas ex utráque parte centum cubitórum: et templum intérius, et vestíbula átrii. +Ezéchiel Eze 26 41 16 Límina, et fenéstras oblíquas, et éthecas in circúitu per tres partes, contra uniuscujúsque limen, stratúmque ligno per gyrum in circúitu: terra autem usque ad fenéstras, et fenéstræ clausæ super óstia. b +Ezéchiel Eze 26 41 17 Et usque ad domum interiórem, et forínsecus per omnem paríetem in circúitu, intrínsecus et forínsecus, ad mensúram. +Ezéchiel Eze 26 41 18 Et fabrefácta chérubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duásque fácies habébat cherub. +Ezéchiel Eze 26 41 19 Fáciem hóminis juxta palmam ex hac parte, et fáciem leónis juxta palmam ex ália parte: expréssam per omnem domum in circúitu. +Ezéchiel Eze 26 41 20 De terra usque ad superióra portæ, chérubim et palmæ cælátæ erant in paríete templi. +Ezéchiel Eze 26 41 21 Limen quadrángulum, et fácies sanctuárii, aspéctus contra aspéctum. b +Ezéchiel Eze 26 41 22 Altáris lígnei trium cubitórum altitúdo, et longitúdo ejus duórum cubitórum: et ánguli ejus, et longitúdo ejus, et paríetes ejus lígnei. Et locútus est ad me: Hæc est mensa coram Dómino. +Ezéchiel Eze 26 41 23 Et duo óstia erant in templo et in sanctuário. +Ezéchiel Eze 26 41 24 Et in duóbus óstiis ex utráque parte bina erant ostíola quæ in se ínvicem plicabántur: bina enim óstia erant ex utráque parte ostiórum. +Ezéchiel Eze 26 41 25 Et cæláta erant in ipsis óstiis templi chérubim, et sculptúræ palmárum, sicut in pariétibus quoque expréssæ erant: quam ob rem et grossióra erant ligna in vestíbuli fronte forínsecus. +Ezéchiel Eze 26 41 26 Super quæ fenéstræ oblíquæ, et similitúdo palmárum hinc atque inde in humérulis vestíbuli, secúndum látera domus, latitudinémque párietum. +Ezéchiel Eze 26 42 1 Et edúxit me in átrium extérius, per viam ducéntem ad aquilónem, et introdúxit me in gazophylácium quod erat contra separátum ædifícium, et contra ædem vergéntem ad aquilónem. +Ezéchiel Eze 26 42 2 In fácie longitúdinis, centum cúbitos óstii aquilónis, et latitúdinis quinquagínta cúbitos, +Ezéchiel Eze 26 42 3 contra vigínti cúbitos átrii interióris, et contra paviméntum stratum lápide átrii exterióris, ubi erat pórticus juncta portícui tríplici. +Ezéchiel Eze 26 42 4 Et ante gazophylácia deambulátio decem cubitórum latitúdinis, ad interióra respíciens viæ cúbiti uníus. Et óstia eórum ad aquilónem: +Ezéchiel Eze 26 42 5 ubi erant gazophylácia in superióribus humilióra, quia supportábant pórticus quæ ex illis eminébant de inferióribus, et de médiis ædifícii. +Ezéchiel Eze 26 42 6 Trístega enim erant, et non habébant colúmnas, sicut erant colúmnæ atriórum: proptérea eminébant de inferióribus, et de médiis a terra cúbitis quinquagínta. +Ezéchiel Eze 26 42 7 Et períbolus extérior secúndum gazophylácia, quæ erant in via átrii exterióris ante gazophylácia: longitúdo ejus quinquagínta cubitórum: +Ezéchiel Eze 26 42 8 quia longitúdo erat gazophylaciórum átrii exterióris quinquagínta cubitórum, et longitúdo ante fáciem templi, centum cubitórum. +Ezéchiel Eze 26 42 9 Et erat subter gazophylácia haec intróitus ab oriénte, ingrediéntium in ea de átrio exterióri. +Ezéchiel Eze 26 42 10 In latitúdine períboli átrii quod erat contra viam orientálem, in fáciem ædifícii separáti, et erant ante ædifícium gazophylácia. +Ezéchiel Eze 26 42 11 Et via ante fáciem eórum, juxta similitúdinem gazophylaciórum quæ erant in via aquilónis: secúndum longitúdinem eórum, sic et latitúdo eórum, et omnis intróitus eórum, et similitúdines, et óstia eórum. +Ezéchiel Eze 26 42 12 Secúndum óstia gazophylaciórum, quæ erant in via respiciénte ad notum: óstium in cápite viæ, quæ via erat ante vestíbulum separátum per viam orientálem ingrediéntibus. +Ezéchiel Eze 26 42 13 Et dixit ad me: Gazophylácia aquilónis, et gazophylácia austri, quæ sunt ante ædifícium separátum, haec sunt gazophylácia sancta, in quibus vescúntur sacerdótes qui appropínquant ad Dóminum in Sancta sanctórum: ibi ponent Sancta sanctórum et oblatiónem pro peccáto et pro delícto: locus enim sanctus est. b +Ezéchiel Eze 26 42 14 Cum autem ingréssi fúerint sacerdótes, non egrediéntur de sanctis in átrium extérius: et ibi repónent vestiménta sua in quibus minístrant, quia sancta sunt, vestientúrque vestiméntis áliis: et sic procédent ad pópulum. +Ezéchiel Eze 26 42 15 Cumque complésset mensúras domus interióris, edúxit me per viam portæ quæ respiciébat ad viam orientálem: et mensus est eam úndique per circúitum. b +Ezéchiel Eze 26 42 16 Mensus est autem contra ventum orientálem cálamo mensúræ, quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per circúitum. +Ezéchiel Eze 26 42 17 Et mensus est contra ventum aquilónis quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per gyrum. +Ezéchiel Eze 26 42 18 Et ad ventum austrálem mensus est quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per circúitum. +Ezéchiel Eze 26 42 19 Et ad ventum occidentálem mensus est quingéntos cálamos in cálamo mensúræ. +Ezéchiel Eze 26 42 20 Per quátuor ventos mensus est murum ejus úndique per circúitum, longitúdinem quingentórum cubitórum, et latitúdinem quingentórum cubitórum, dividéntem inter sanctuárium et vulgi locum. +Ezéchiel Eze 26 43 1 Et duxit me ad portam quæ respiciébat ad viam orientálem. +Ezéchiel Eze 26 43 2 Et ecce glória Dei Israël ingrediebátur per viam orientálem: et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a majestáte ejus. +Ezéchiel Eze 26 43 3 Et vidi visiónem secúndum spéciem quam víderam quando venit ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum quem víderam juxta flúvium Chobar: et cécidi super fáciem meam. +Ezéchiel Eze 26 43 4 Et majéstas Dómini ingréssa est templum per viam portæ quæ respiciébat ad oriéntem. +Ezéchiel Eze 26 43 5 Et elevávit me spíritus, et introdúxit me in átrium intérius: et ecce repléta erat glória Dómini domus. +Ezéchiel Eze 26 43 6 Et audívi loquéntem ad me de domo: et vir qui stabat juxta me b +Ezéchiel Eze 26 43 7 dixit ad me: Fili hóminis, locus sólii mei, et locus vestigiórum pedum meórum, ubi hábito in médio filiórum Israël in ætérnum: et non pólluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eórum, in fornicatiónibus suis, et in ruínis regum suórum, et in excélsis. +Ezéchiel Eze 26 43 8 Qui fabricáti sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluérunt nomen sanctum meum in abominatiónibus quas fecérunt: propter quod consúmpsi eos in ira mea. +Ezéchiel Eze 26 43 9 Nunc ergo repéllant procul fornicatiónem suam et ruínas regum suórum a me, et habitábo in médio eórum semper. +Ezéchiel Eze 26 43 10 Tu autem, fili hóminis, osténde dómui Israël templum, et confundántur ab iniquitátibus suis, et metiántur fábricam, +Ezéchiel Eze 26 43 11 et erubéscant ex ómnibus quæ fecérunt. Figúram domus, et fábricæ ejus, éxitus et intróitus, et omnem descriptiónem ejus, et univérsa præcépta ejus, cunctúmque órdinem ejus, et omnes leges ejus osténde eis, et scribes in óculis eórum, ut custódiant omnes descriptiónes ejus, et præcépta illíus, et fáciant ea. +Ezéchiel Eze 26 43 12 Ista est lex domus in summitáte montis: omnis finis ejus in circúitu, Sanctum sanctórum est. Hæc est ergo lex domus. b +Ezéchiel Eze 26 43 13 Istæ autem mensúræ altáris in cúbito veríssimo, qui habébat cúbitum et palmum: in sinu ejus erat cúbitus, et cúbitus in latitúdine: et definítio ejus usque ad lábium ejus, et in circúitu palmus unus: haec quoque erat fossa altáris. b +Ezéchiel Eze 26 43 14 Et de sinu terræ usque ad crepídinem novíssimam duo cúbiti, et latitúdo cúbiti uníus: et a crepídine minóre usque ad crepídinem majórem quátuor cúbiti, et latitúdo cúbiti uníus. +Ezéchiel Eze 26 43 15 Ipse autem áriel quátuor cubitórum, et ab áriel usque ad sursum córnua quátuor. +Ezéchiel Eze 26 43 16 Et áriel duódecim cubitórum in longitúdine per duódecim cúbitos latitúdinis, quadrangulátum æquis latéribus. +Ezéchiel Eze 26 43 17 Et crepído quatuórdecim cubitórum longitúdinis per quatuórdecim cúbitos latitúdinis in quátuor ángulis ejus: et coróna in circúitu ejus dimídii cúbiti, et sinus ejus uníus cúbiti per circúitum: gradus autem ejus versi ad oriéntem. +Ezéchiel Eze 26 43 18 Et dixit ad me: Fili hóminis, haec dicit Dóminus Deus: Hi sunt ritus altáris, in quacúmque die fúerit fabricátum, ut offerátur super illud holocáustum, et effundátur sanguis. b +Ezéchiel Eze 26 43 19 Et dabis sacerdótibus et Levítis qui sunt de sémine Sadoc, qui accédunt ad me, ait Dóminus Deus, ut ófferant mihi vítulum de arménto pro peccáto. +Ezéchiel Eze 26 43 20 Et assúmens de sánguine ejus, pones super quátuor córnua ejus, et super quátuor ángulos crepídinis, et super corónam in circúitu: et mundábis illud et expiábis. +Ezéchiel Eze 26 43 21 Et tolles vítulum qui oblátus fúerit pro peccáto, et combúres eum in separáto loco domus, extra sanctuárium. +Ezéchiel Eze 26 43 22 Et in die secúnda ófferes hircum caprárum immaculátum pro peccáto: et expiábunt altáre sicut expiavérunt in vítulo. +Ezéchiel Eze 26 43 23 Cumque compléveris éxpians illud, ófferes vítulum de arménto immaculátum, et aríetem de grege immaculátum. +Ezéchiel Eze 26 43 24 Et ófferes eos in conspéctu Dómini: et mittent sacerdótes super eos sal, et ófferent eos holocáustum Dómino. +Ezéchiel Eze 26 43 25 Septem diébus fácies hircum pro peccáto quotídie: et vítulum de arménto, et aríetem de pecóribus immaculátos ófferent. +Ezéchiel Eze 26 43 26 Septem diébus expiábunt altáre et mundábunt illud, et implébunt manum ejus. +Ezéchiel Eze 26 43 27 Explétis autem diébus, in die octáva et ultra, fácient sacerdótes super altáre holocáusta vestra, et quæ pro pace ófferunt: et placátus ero vobis, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 44 1 Et convértit me ad viam portæ sanctuárii exterióris, quæ respiciébat ad oriéntem: et erat clausa. +Ezéchiel Eze 26 44 2 Et dixit Dóminus ad me: Porta haec clausa erit: non aperiétur, et vir non transíbit per eam, quóniam Dóminus Deus Israël ingréssus est per eam: erítque clausa +Ezéchiel Eze 26 44 3 príncipi. Princeps ipse sedébit in ea, ut cómedat panem coram Dómino: per viam portæ vestíbuli ingrediétur, et per viam ejus egrediétur. +Ezéchiel Eze 26 44 4 Et addúxit me per viam portæ aquilónis in conspéctu domus: et vidi, et ecce implévit glória Dómini domum Dómini: et cécidi in fáciem meam. b +Ezéchiel Eze 26 44 5 Et dixit ad me Dóminus: Fili hóminis, pone cor tuum, et vide óculis tuis, et áuribus tuis audi ómnia quæ ego loquor ad te de univérsis cæremóniis domus Dómini, et de cunctis légibus ejus: et pones cor tuum in viis templi per omnes éxitus sanctuárii. +Ezéchiel Eze 26 44 6 Et dices ad exasperántem me domum Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciant vobis ómnia scélera vestra, domus Israël: b +Ezéchiel Eze 26 44 7 eo quod indúcitis fílios aliénos incircumcísos corde, et incircumcísos carne, ut sint in sanctuário meo, et pólluant domum meam: et offértis panes meos, ádipem et sánguinem, et dissólvitis pactum meum in ómnibus sceléribus vestris. +Ezéchiel Eze 26 44 8 Et non servástis præcépta sanctuárii mei, et posuístis custódes observatiónum meárum in sanctuário meo vobismetípsis. +Ezéchiel Eze 26 44 9 Hæc dicit Dóminus Deus: Omnis alienígena incircumcísus corde, et incircumcísus carne, non ingrediétur sanctuárium meum: omnis fílius aliénus qui est in médio filiórum Israël. +Ezéchiel Eze 26 44 10 Sed et Levítæ qui longe recessérunt a me in erróre filiórum Israël, et erravérunt a me post idóla sua, et portavérunt iniquitátem suam, +Ezéchiel Eze 26 44 11 erunt in sanctuário meo ædítui, et janitóres portárum domus, et minístri domus: ipsi mactábunt holocáusta et víctimas pópuli, et ipsi stabunt in conspéctu eórum ut minístrent eis. +Ezéchiel Eze 26 44 12 Pro eo quod ministravérunt illis in conspéctu idolórum suórum, et facti sunt dómui Israël in offendículum iniquitátis: idcírco levávi manum meam super eos, ait Dóminus Deus, et portábunt iniquitátem suam. +Ezéchiel Eze 26 44 13 Et non appropinquábunt ad me ut sacerdótio fungántur mihi, neque accédent ad omne sanctuárium meum juxta Sancta sanctórum: sed portábunt confusiónem suam, et scélera sua quæ fecérunt. +Ezéchiel Eze 26 44 14 Et dabo eos janitóres domus in omni ministério ejus, et in univérsis quæ fient in ea. +Ezéchiel Eze 26 44 15 Sacerdótes autem et Levítæ, fílii Sadoc, qui custodiérunt cæremónias sanctuárii mei, cum errárent fílii Israël a me, ipsi accédent ad me ut minístrent mihi: et stabunt in conspéctu meo, ut ófferant mihi ádipem et sánguinem, ait Dóminus Deus. b +Ezéchiel Eze 26 44 16 Ipsi ingrediéntur sanctuárium meum, et ipsi accédent ad mensam meam, ut minístrent mihi, et custódiant cæremónias meas. +Ezéchiel Eze 26 44 17 Cumque ingrediéntur portas átrii interióris, véstibus líneis induéntur: nec ascéndet super eos quidquam láneum, quando minístrant in portis átrii interióris et intrínsecus. +Ezéchiel Eze 26 44 18 Vittæ líneæ erunt in capítibus eórum, et feminália línea erunt in lumbis eórum, et non accingéntur in sudóre. +Ezéchiel Eze 26 44 19 Cumque egrediéntur átrium extérius ad pópulum, éxuent se vestiméntis suis in quibus ministráverant, et repónent ea in gazophylácio sanctuárii: et véstient se vestiméntis áliis, et non sanctificábunt pópulum in véstibus suis. +Ezéchiel Eze 26 44 20 Caput autem suum non radent, neque comam nútrient: sed tondéntes attóndent cápita sua. b +Ezéchiel Eze 26 44 21 Et vinum non bibet omnis sacérdos, quando ingressúrus est átrium intérius. +Ezéchiel Eze 26 44 22 Et víduam et repudiátam non accípient uxóres, sed vírgines de sémine domus Israël: sed et víduam quæ fúerit vídua a sacerdóte, accípient. +Ezéchiel Eze 26 44 23 Et pópulum meum docébunt quid sit inter sanctum et pollútum, et inter mundum et immúndum osténdent eis. +Ezéchiel Eze 26 44 24 Et cum fúerit controvérsia, stabunt in judíciis meis, et judicábunt: leges meas et præcépta mea in ómnibus solemnitátibus meis custódient, et sábbata mea sanctificábunt. +Ezéchiel Eze 26 44 25 Et ad mórtuum hóminem non ingrediéntur, ne polluántur, nisi ad patrem et matrem, et fílium et fíliam, et fratrem, et sorórem quæ álterum virum non habúerit: in quibus contaminabúntur. +Ezéchiel Eze 26 44 26 Et postquam fúerit emundátus, septem dies numerabúntur ei. +Ezéchiel Eze 26 44 27 Et in die intróitus sui in sanctuárium ad átrium intérius, ut minístret mihi in sanctuário, ófferet pro peccáto suo, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 44 28 Non erit autem eis hæréditas: ego hæréditas eórum. Et possessiónem non dábitis eis in Israël: ego enim posséssio eórum. +Ezéchiel Eze 26 44 29 Víctimam et pro peccáto et pro delícto ipsi cómedent, et omne votum in Israël ipsórum erit. +Ezéchiel Eze 26 44 30 Et primitíva ómnium primogenitórum, et ómnia libaménta ex ómnibus quæ offerúntur, sacerdótum erunt: et primitíva cibórum vestrórum dábitis sacerdóti, ut repónat benedictiónem dómui tuæ. +Ezéchiel Eze 26 44 31 Omne morticínum, et captum a béstia, de ávibus et de pecóribus, non cómedent sacerdótes. +Ezéchiel Eze 26 45 1 Cumque cœpéritis terram divídere sortíto, separáte primítias Dómino, sanctificátum de terra, longitúdine vigínti quinque míllia, et latitúdine decem míllia: sanctificátum erit in omni término ejus per circúitum. +Ezéchiel Eze 26 45 2 Et erit ex omni parte sanctificátum quingéntos per quingéntos, quadrifáriam per circúitum, et quinquagínta cúbitis in suburbána ejus per gyrum. +Ezéchiel Eze 26 45 3 Et a mensúra ista mensurábis longitúdinem vigínti quinque míllium, et latitúdinem decem míllium: et in ipso erit templum, Sanctúmque sanctórum. +Ezéchiel Eze 26 45 4 Sanctificátum de terra erit sacerdótibus minístris sanctuárii, qui accédunt ad ministérium Dómini: et erit eis locus in domos, et in sanctuárium sanctitátis. +Ezéchiel Eze 26 45 5 Vigínti quinque autem míllia longitúdinis, et decem míllia latitúdinis erunt Levítis qui minístrant dómui: ipsi possidébunt vigínti gazophylácia. +Ezéchiel Eze 26 45 6 Et possessiónem civitátis dábitis quinque míllia latitúdinis, et longitúdinis vigínti quinque míllia, secúndum separatiónem sanctuárii, omni dómui Israël. +Ezéchiel Eze 26 45 7 Príncipi quoque hinc et inde in separatiónem sanctuárii, et in possessiónem civitátis, contra fáciem separatiónis sanctuárii, et contra fáciem possessiónis urbis, a látere maris usque ad mare, et a látere oriéntis usque ad oriéntem: longitúdinis autem juxta unamquámque partem, a término occidentáli usque ad términum orientálem. +Ezéchiel Eze 26 45 8 De terra erit ei posséssio in Israël, et non depopulabúntur ultra príncipes pópulum meum: sed terram dabunt dómui Israël secúndum tribus eórum. +Ezéchiel Eze 26 45 9 Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciat vobis, príncipes Israël: iniquitátem et rapínas intermíttite, et judícium et justítiam fácite: separáte confínia vestra a pópulo meo, ait Dóminus Deus. b +Ezéchiel Eze 26 45 10 Statéra justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis. +Ezéchiel Eze 26 45 11 Ephi et batus æquália et uníus mensúræ erunt, ut cápiat décimam partem cori batus, et décimam partem cori ephi: juxta mensúram cori erit æqua librátio eórum. +Ezéchiel Eze 26 45 12 Siclus autem vigínti óbolos habet: porro vigínti sicli, et vigínti quinque sicli, et quíndecim sicli, mnam fáciunt. +Ezéchiel Eze 26 45 13 Et hae sunt primítiæ quas tollétis: sextam partem ephi de coro fruménti, et sextam partem ephi de coro hórdei. +Ezéchiel Eze 26 45 14 Mensúra quoque ólei, batus ólei, décima pars cori est: et decem bati corum fáciunt, quia decem bati implent corum. +Ezéchiel Eze 26 45 15 Et aríetem unum de grege ducentórum, de his quæ nútriunt Israël, in sacrifícium, et in holocáustum, et in pacífica, ad expiándum pro eis, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 45 16 Omnis pópulus terræ tenébitur primítiis his príncipi in Israël. +Ezéchiel Eze 26 45 17 Et super príncipem erunt holocáusta, et sacrifícium, et libámina, in solemnitátibus, et in caléndis, et in sábbatis, et in univérsis solemnitátibus domus Israël: ipse fáciet pro peccáto sacrifícium, et holocáustum, et pacífica, ad expiándum pro domo Israël. +Ezéchiel Eze 26 45 18 Hæc dicit Dóminus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vítulum de arménto immaculátum, et expiábis sanctuárium. b +Ezéchiel Eze 26 45 19 Et tollet sacérdos de sánguine quod erit pro peccáto, et ponet in póstibus domus, et in quátuor ángulis crepídinis altáris, et in póstibus portæ átrii interióris. +Ezéchiel Eze 26 45 20 Et sic fácies in séptima mensis, pro unoquóque qui ignorávit, et erróre decéptus est: et expiábis pro domo. +Ezéchiel Eze 26 45 21 In primo mense, quartadécima die mensis, erit vobis Paschæ solémnitas: septem diébus ázyma comedéntur. +Ezéchiel Eze 26 45 22 Et fáciet princeps in die illa, pro se et pro univérso pópulo terræ, vítulum pro peccáto. +Ezéchiel Eze 26 45 23 Et in septem diérum solemnitáte fáciet holocáustum Dómino, septem vítulos et septem aríetes immaculátos, quotídie septem diébus: et pro peccáto hircum caprárum quotídie. +Ezéchiel Eze 26 45 24 Et sacrifícium ephi per vítulum, et ephi per aríetem fáciet, et ólei hin per síngula ephi. +Ezéchiel Eze 26 45 25 Séptimo mense, quintadécima die mensis, in solemnitáte, fáciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccáto quam pro holocáusto, et in sacrifício, et in óleo. +Ezéchiel Eze 26 46 1 Hæc dicit Dóminus Deus: Porta átrii interióris quæ réspicit ad oriéntem, erit clausa sex diébus in quibus opus fit: die autem sábbati aperiétur, sed et in die calendárum aperiétur. +Ezéchiel Eze 26 46 2 Et intrábit princeps per viam vestíbuli portæ déforis, et stabit in límine portæ: et fácient sacerdótes holocáustum ejus, et pacífica ejus: et adorábit super limen portæ, et egrediétur: porta autem non claudétur usque ad vésperam. +Ezéchiel Eze 26 46 3 Et adorábit pópulus terræ ad óstium portæ illíus in sábbatis et in caléndis coram Dómino. +Ezéchiel Eze 26 46 4 Holocáustum autem hoc ófferet princeps Dómino: in die sábbati, sex agnos immaculátos, et aríetem immaculátum, +Ezéchiel Eze 26 46 5 et sacrifícium ephi per aríetem, in agnis autem sacrifícium quod déderit manus ejus, et ólei hin per síngula ephi. +Ezéchiel Eze 26 46 6 In die autem calendárum vítulum de arménto immaculátum, et sex agni et aríetes immaculáti erunt. +Ezéchiel Eze 26 46 7 Et ephi per vítulum, ephi quoque per aríetem fáciet sacrifícium: de agnis autem sicut invénerit manus ejus, et ólei hin per síngula ephi. +Ezéchiel Eze 26 46 8 Cumque ingressúrus est princeps, per viam vestíbuli portæ ingrediátur, et per eámdem viam éxeat. +Ezéchiel Eze 26 46 9 Et cum intrábit pópulus terræ in conspéctu Dómini in solemnitátibus, qui ingréditur per portam aquilónis ut adóret, egrediátur per viam portæ meridiánæ: porro qui ingréditur per viam portæ meridiánæ, egrediátur per viam portæ aquilónis. Non revertétur per viam portæ per quam ingréssus est, sed e regióne illíus egrediétur. +Ezéchiel Eze 26 46 10 Princeps autem in médio eórum cum ingrediéntibus ingrediétur, et cum egrediéntibus egrediétur. +Ezéchiel Eze 26 46 11 Et in núndinis, et in solemnitátibus, erit sacrifícium ephi per vítulum, et ephi per aríetem: agnis autem erit sacrifícium sicut invénerit manus ejus, et ólei hin per síngula ephi. +Ezéchiel Eze 26 46 12 Cum autem fécerit princeps spontáneum holocáustum, aut pacífica voluntária Dómino, aperiétur ei porta quæ réspicit ad oriéntem, et fáciet holocáustum suum et pacífica sua, sicut fíeri solet in die sábbati: et egrediétur, claudetúrque porta postquam exíerit. +Ezéchiel Eze 26 46 13 Et agnum ejúsdem anni immaculátum fáciet holocáustum quotídie Dómino: semper mane fáciet illud. +Ezéchiel Eze 26 46 14 Et fáciet sacrifícium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de óleo tértiam partem hin, ut misceátur símilæ: sacrifícium Dómino legítimum, juge atque perpétuum. +Ezéchiel Eze 26 46 15 Fáciet agnum, et sacrifícium, et óleum cata mane mane, holocáustum sempitérnum. +Ezéchiel Eze 26 46 16 Hæc dicit Dóminus Deus: Si déderit princeps donum alícui de fíliis suis, hæréditas ejus filiórum suórum erit: possidébunt eam hæreditárie. b +Ezéchiel Eze 26 46 17 Si autem déderit legátum de hæreditáte sua uni servórum suórum, erit illíus usque ad annum remissiónis, et revertétur ad príncipem: hæréditas autem ejus fíliis ejus erit. +Ezéchiel Eze 26 46 18 Et non accípiet princeps de hæreditáte pópuli per violéntiam, et de possessióne eórum: sed de possessióne sua hæreditátem dabit fíliis suis, ut non dispergátur pópulus meus unusquísque a possessióne sua. +Ezéchiel Eze 26 46 19 Et introdúxit me per ingréssum qui erat ex látere portæ, in gazophylácia sanctuárii ad sacerdótes, quæ respiciébant ad aquilónem: et erat ibi locus vergens ad occidéntem. b +Ezéchiel Eze 26 46 20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdótes pro peccáto et pro delícto: ubi coquent sacrifícium, ut non éfferant in átrium extérius, et sanctificétur pópulus. +Ezéchiel Eze 26 46 21 Et edúxit me in átrium extérius, et circumdúxit me per quátuor ángulos átrii: et ecce atríolum erat in ángulo átrii, atríola síngula per ángulos átrii. +Ezéchiel Eze 26 46 22 In quátuor ángulis átrii atríola dispósita, quadragínta cubitórum per longum, et trigínta per latum: mensúræ uníus quátuor erant. +Ezéchiel Eze 26 46 23 Et páries per circúitum ámbiens quátuor atríola: et culínæ fabricátæ erant subter pórticus per gyrum. +Ezéchiel Eze 26 46 24 Et dixit ad me: Hæc est domus culinárum, in qua coquent minístri domus Dómini víctimas pópuli. +Ezéchiel Eze 26 47 1 Et convértit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem: fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant in latus templi dextrum, ad merídiem altáris. +Ezéchiel Eze 26 47 2 Et edúxit me per viam portæ aquilónis, et convértit me ad viam foras portam exteriórem, viam quæ respiciébat ad oriéntem: et ecce aquæ redundántes a látere dextro. +Ezéchiel Eze 26 47 3 Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, et mensus est mille cúbitos, et tradúxit me per aquam usque ad talos. +Ezéchiel Eze 26 47 4 Rursúmque mensus est mille, et tradúxit me per aquam usque ad génua. +Ezéchiel Eze 26 47 5 Et mensus est mille, et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torréntem quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ profúndi torréntis, qui non potest transvadári. +Ezéchiel Eze 26 47 6 Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis. Et edúxit me, et convértit ad ripam torréntis. +Ezéchiel Eze 26 47 7 Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte. +Ezéchiel Eze 26 47 8 Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediúntur ad túmulos sábuli orientális, et descéndunt ad plana desérti, intrábunt mare et exíbunt: et sanabúntur aquæ. b +Ezéchiel Eze 26 47 9 Et omnis ánima vivens quæ serpit quocúmque vénerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ: et sanabúntur et vivent ómnia ad quæ vénerit torrens. +Ezéchiel Eze 26 47 10 Et stabunt super illas piscatóres: ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit: plúrimæ spécies erunt píscium ejus, sicut pisces maris magni, multitúdinis nímiæ. +Ezéchiel Eze 26 47 11 In littóribus autem ejus et in palústribus, non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. +Ezéchiel Eze 26 47 12 Et super torréntem oriétur in ripis ejus, ex utráque parte, omne lignum pomíferum: non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus ejus: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ ejus de sanctuário egrediéntur: et erunt fructus ejus in cibum, et fólia ejus ad medicínam. +Ezéchiel Eze 26 47 13 Hæc dicit Dóminus Deus: Hic est términus in quo possidébitis terram in duódecim tríbubus Israël: quia Joseph dúplicem funículum habet. b +Ezéchiel Eze 26 47 14 Possidébitis autem eam sínguli æque ut frater suus, super quam levávi manum meam ut darem pátribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessiónem. +Ezéchiel Eze 26 47 15 Hic est autem términus terræ: ad plagam septentrionálem, a mari magno via Héthalon, veniéntibus Sedáda, +Ezéchiel Eze 26 47 16 Emath, Bérotha, Sabárim, quæ est inter términum Damásci et confínium Emath, domus Tichon, quæ est juxta términum Auran. +Ezéchiel Eze 26 47 17 Et erit términus a mari usque ad átrium Enon, términus Damásci: et ab aquilóne ad aquilónem, términus Emath plaga septentrionális. +Ezéchiel Eze 26 47 18 Porro plaga orientális de médio Auran, et de médio Damásci, et de médio Gálaad, et de médio terræ Israël, Jordánis distérminans ad mare orientále. Metiémini étiam plagam orientálem. +Ezéchiel Eze 26 47 19 Plaga autem austrális meridiána, a Thamar usque ad aquas contradictiónis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad merídiem austrális. +Ezéchiel Eze 26 47 20 Et plaga maris, mare magnum a confínio per diréctum, donec vénias Emath: haec est plaga maris. +Ezéchiel Eze 26 47 21 Et dividétis terram istam vobis per tribus Israël: +Ezéchiel Eze 26 47 22 et mittétis eam in hæreditátem vobis, et ádvenis qui accésserint ad vos, qui genúerint fílios in médio vestrum: et erunt vobis sicut indígenæ inter fílios Israël: vobíscum dívident possessiónem in médio tríbuum Israël. +Ezéchiel Eze 26 47 23 In tribu autem quacúmque fúerit ádvena, ibi dábitis possessiónem illi, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 48 1 Et haec nómina tríbuum a fínibus aquilónis, juxta viam Héthalon, pergéntibus Emath, átrium Enan términus Damásci ad aquilónem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientális mare, Dan una. +Ezéchiel Eze 26 48 2 Et super términum Dan, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Aser una. +Ezéchiel Eze 26 48 3 Et super términum Aser, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Néphthali una. +Ezéchiel Eze 26 48 4 Et super términum Néphthali, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Manásse una. +Ezéchiel Eze 26 48 5 Et super términum Manásse, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Éphraim una. +Ezéchiel Eze 26 48 6 Et super términum Éphraim, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Ruben una. +Ezéchiel Eze 26 48 7 Et super términum Ruben, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Juda una. +Ezéchiel Eze 26 48 8 Et super términum Juda, a plaga orientáli usque ad plagam maris, erunt primítiæ quas separábitis, vigínti quinque míllibus latitúdinis et longitúdinis, sícuti síngulæ partes a plaga orientáli usque ad plagam maris: et erit sanctuárium in médio ejus. b +Ezéchiel Eze 26 48 9 Primítiæ quas separábitis Dómino, longitúdo vigínti quinque míllibus, et latitúdo decem míllibus. +Ezéchiel Eze 26 48 10 Hae autem erunt primítiæ sanctuárii sacerdótum, ad aquilónem longitúdinis vigínti quinque míllia, et ad mare latitúdinis decem míllia, sed et ad oriéntem latitúdinis decem míllia, et ad merídiem longitúdinis vigínti quinque míllia: et erit sanctuárium Dómini in médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 48 11 Sacerdótibus sanctuárium erit de fíliis Sadoc, qui custodiérunt cæremónias meas, et non erravérunt cum errárent fílii Israël, sicut erravérunt et Levítæ. +Ezéchiel Eze 26 48 12 Et erunt eis primítiæ de primítiis terræ Sanctum sanctórum, juxta términum Levitárum. +Ezéchiel Eze 26 48 13 Sed et Levítis simíliter, juxta fines sacerdótum, vigínti quinque míllia longitúdinis, et latitúdinis decem míllia. Omnis longitúdo vigínti et quinque míllium, et latitúdo decem míllium. +Ezéchiel Eze 26 48 14 Et non venundábunt ex eo, neque mutábunt: neque transferéntur primítiæ terræ, quia sanctificátæ sunt Dómino. +Ezéchiel Eze 26 48 15 Quinque míllia autem quæ supérsunt in latitúdine per vigínti quinque míllia, profána erunt urbis in habitáculum et in suburbána: et erit cívitas in médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 48 16 Et hae mensúræ ejus: ad plagam septentrionálem, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam meridiánam, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam orientálem, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam occidentálem, quingénta et quátuor míllia. +Ezéchiel Eze 26 48 17 Erunt autem suburbána civitátis ad aquilónem, ducénta quinquagínta: et ad merídiem, ducénta quinquagínta: et ad oriéntem, ducénta quinquagínta: et ad mare, ducénta quinquagínta. +Ezéchiel Eze 26 48 18 Quod autem réliquum fúerit in longitúdine secúndum primítias sanctuárii, decem míllia in oriéntem, et decem míllia in occidéntem, erunt sicut primítiæ sanctuárii: et erunt fruges ejus in panes his qui sérviunt civitáti. +Ezéchiel Eze 26 48 19 Serviéntes autem civitáti, operabúntur ex ómnibus tríbubus Israël. +Ezéchiel Eze 26 48 20 Omnes primítiæ vigínti quinque míllium, per vigínti quinque míllia in quadrum, separabúntur in primítias sanctuárii, et in possessiónem civitátis. +Ezéchiel Eze 26 48 21 Quod autem réliquum fúerit, príncipis erit ex omni parte primitiárum sanctuárii, et possessiónis civitátis e regióne vigínti quinque míllium primitiárum usque ad términum orientálem: sed et ad mare, e regióne vigínti quinque míllium, usque ad términum maris, simíliter in pártibus príncipis erit: et erunt primítiæ sanctuárii, et sanctuárium templi, in médio ejus. +Ezéchiel Eze 26 48 22 De possessióne autem Levitárum, et de possessióne civitátis in médio pártium príncipis, erit inter términum Juda et inter términum Bénjamin, et ad príncipem pertinébit. +Ezéchiel Eze 26 48 23 Et réliquis tríbubus, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Bénjamin una. b +Ezéchiel Eze 26 48 24 Et contra términum Bénjamin, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Símeon una. +Ezéchiel Eze 26 48 25 Et super términum Simeónis, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Íssachar una. +Ezéchiel Eze 26 48 26 Et super términum Íssachar, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Zábulon una. +Ezéchiel Eze 26 48 27 Et super términum Zábulon, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Gad una. +Ezéchiel Eze 26 48 28 Et super términum Gad, ad plagam austri in merídie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictiónis Cades: hæréditas contra mare magnum. +Ezéchiel Eze 26 48 29 Hæc est terra quam mittétis in sortem tríbubus Israël, et hae partitiónes eárum, ait Dóminus Deus. +Ezéchiel Eze 26 48 30 Et hi egréssus civitátis: a plaga septentrionáli, quingéntos et quátuor míllia mensurábis. b +Ezéchiel Eze 26 48 31 Et portæ civitátis ex nomínibus tríbuum Israël: portæ tres a septentrióne: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. +Ezéchiel Eze 26 48 32 Et ad plagam orientálem, quingéntos et quátuor míllia, et portæ tres: porta Joseph una, porta Bénjamin una, porta Dan una. +Ezéchiel Eze 26 48 33 Et ad plagam meridiánam, quingéntos et quátuor míllia metiéris, et portæ tres: porta Simeónis una, porta Íssachar una, porta Zábulon una. +Ezéchiel Eze 26 48 34 Et ad plagam occidentálem, quingéntos et quátuor míllia, et portæ eórum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Néphthali una. +Ezéchiel Eze 26 48 35 Per circúitum, decem et octo míllia: et nomen civitátis ex illa die, Dóminus ibídem. +# Dániel Dan Prophetia Daniélis +Dániel Dan 27 1 1 Anno tértio regni Jóakim regis Juda, venit Nabuchodónosor, rex Babylónis, in Jerúsalem, et obsédit eam: +Dániel Dan 27 1 2 et trádidit Dóminus in manu ejus Jóakim, regem Juda, et partem vasórum domus Dei: et asportávit ea in terram Sénnaar in domum dei sui, et vasa íntulit in domum thesáuri dei sui. +Dániel Dan 27 1 3 Et ait rex Ásphenez præpósito eunuchórum ut introdúceret de fíliis Israël, et de sémine régio et tyrannórum, +Dániel Dan 27 1 4 púeros in quibus nulla esset mácula, decóros forma, et erudítos omni sapiéntia, cautos sciéntia, et doctos disciplína, et qui possent stare in palátio regis, ut docéret eos lítteras et linguam Chaldæórum. +Dániel Dan 27 1 5 Et constítuit eis rex annónam per síngulos dies de cibis suis, et de vino unde bibébat ipse, ut enutríti tribus annis, póstea starent in conspéctu regis. +Dániel Dan 27 1 6 Fuérunt ergo inter eos de fíliis Juda, Dániel, Ananías, Misaël, et Azarías. b +Dániel Dan 27 1 7 Et impósuit eis præpósitus eunuchórum nómina: Daniéli, Baltássar; Ananíæ, Sidrach; Misaéli, Misach; et Azaríæ, Abdénago. +Dániel Dan 27 1 8 Propósuit autem Dániel in corde suo ne polluerétur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogávit eunuchórum præpósitum ne contaminarétur. +Dániel Dan 27 1 9 Dedit autem Deus Daniéli grátiam et misericórdiam in conspéctu príncipis eunuchórum. +Dániel Dan 27 1 10 Et ait princeps eunuchórum ad Daniélem: Tímeo ego dóminum meum regem, qui constítuit vobis cibum et potum: qui si víderit vultus vestros macilentióres prae céteris adolescéntibus coǽvis vestris, condemnábitis caput meum regi. +Dániel Dan 27 1 11 Et dixit Dániel ad Málasar, quem constitúerat princeps eunuchórum super Daniélem, Ananíam, Misaélem, et Azaríam: +Dániel Dan 27 1 12 Tenta nos, óbsecro, servos tuos, diébus decem, et dentur nobis legúmina ad vescéndum, et aqua ad bibéndum: +Dániel Dan 27 1 13 et contempláre vultus nostros, et vultus puerórum, qui vescúntur cibo régio: et sicut víderis, fácies cum servis tuis. +Dániel Dan 27 1 14 Qui, audíto sermóne hujuscémodi, tentávit eos diébus decem. +Dániel Dan 27 1 15 Post dies autem decem, apparuérunt vultus eórum melióres, et corpulentióres prae ómnibus púeris, qui vescebántur cibo régio. +Dániel Dan 27 1 16 Porro Málasar tollébat cibária, et vinum potus eórum: dabátque eis legúmina. +Dániel Dan 27 1 17 Púeris autem his dedit Deus sciéntiam et disciplínam, in omni libro et sapiéntia: Daniéli autem intelligéntiam ómnium visiónum et somniórum. b +Dániel Dan 27 1 18 Complétis ítaque diébus, post quos díxerat rex ut introduceréntur, introdúxit eos præpósitus eunuchórum in conspéctu Nabuchodónosor. +Dániel Dan 27 1 19 Cumque eis locútus fuísset rex, non sunt invénti tales de univérsis, ut Dániel, Ananías, Misaël, et Azarías: et stetérunt in conspéctu regis. +Dániel Dan 27 1 20 Et omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis rex, invénit in eis décuplum super cunctos aríolos et magos qui erant in univérso regno ejus. +Dániel Dan 27 1 21 Fuit autem Dániel usque ad annum primum Cyri regis. +Dániel Dan 27 2 1 In anno secúndo regni Nabuchodónosor, vidit Nabuchodónosor sómnium, et contérritus est spíritus ejus, et sómnium ejus fugit ab eo. +Dániel Dan 27 2 2 Præcépit autem rex ut convocaréntur aríoli, et magi, et maléfici, et Chaldǽi, ut indicárent regi sómnia sua. Qui cum veníssent, stetérunt coram rege. +Dániel Dan 27 2 3 Et dixit ad eos rex: Vidi sómnium, et mente confúsus ignóro quid víderim. +Dániel Dan 27 2 4 Responderúntque Chaldǽi regi syríace: Rex, in sempitérnum vive! dic sómnium servis tuis, et interpretatiónem ejus indicábimus. +Dániel Dan 27 2 5 Et respóndens rex ait Chaldǽis: Sermo recéssit a me: nisi indicavéritis mihi sómnium, et conjectúram ejus, períbitis vos, et domus vestræ publicabúntur. +Dániel Dan 27 2 6 Si autem sómnium, et conjectúram ejus narravéritis, prǽmia, et dona, et honórem multum accipiétis a me. Sómnium ígitur, et interpretatiónem ejus indicáte mihi. +Dániel Dan 27 2 7 Respondérunt secúndo, atque dixérunt: Rex sómnium dicat servis suis, et interpretatiónem illíus indicábimus. b +Dániel Dan 27 2 8 Respóndit rex, et ait: Certe novi quod tempus redímitis, sciéntes quod recésserit a me sermo. +Dániel Dan 27 2 9 Si ergo sómnium non indicavéritis mihi, una est de vobis senténtia, quod interpretatiónem quoque fallácem, et deceptióne plenam composuéritis, ut loquámini mihi donec tempus pertránseat. Sómnium ítaque dícite mihi, ut sciam quod interpretatiónem quoque ejus veram loquámini. +Dániel Dan 27 2 10 Respondéntes ergo Chaldǽi coram rege, dixérunt: Non est homo super terram, qui sermónem tuum, rex, possit implére: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscémodi sciscitátur ab omni aríolo, et mago, et Chaldǽo. +Dániel Dan 27 2 11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperiétur quisquam qui índicet illum in conspéctu regis, excéptis diis, quorum non est cum homínibus conversátio. +Dániel Dan 27 2 12 Quo audíto, rex, in furóre et in ira magna, præcépit ut perírent omnes sapiéntes Babylónis. b +Dániel Dan 27 2 13 Et egréssa senténtia, sapiéntes interficiebántur: quærebantúrque Dániel et sócii ejus, ut perírent. +Dániel Dan 27 2 14 Tunc Dániel requisívit de lege atque senténtia ab Árioch príncipe milítiæ regis, qui egréssus fúerat ad interficiéndos sapiéntes Babylónis. +Dániel Dan 27 2 15 Et interrogávit eum, qui a rege potestátem accéperat, quam ob causam tam crudélis senténtia a fácie regis esset egréssa. Cum ergo rem indicásset Árioch Daniéli, +Dániel Dan 27 2 16 Dániel ingréssus rogávit regem ut tempus daret sibi ad solutiónem indicándam regi. +Dániel Dan 27 2 17 Et ingréssus est domum suam, Ananiǽque et Misaéli et Azaríæ, sóciis suis, indicávit negótium, +Dániel Dan 27 2 18 ut quǽrerent misericórdiam a fácie Dei cæli super sacraménto isto, et non perírent Dániel et sócii ejus cum céteris sapiéntibus Babylónis. +Dániel Dan 27 2 19 Tunc Daniéli mystérium per visiónem nocte revelátum est: et benedíxit Dániel Deum cæli, b +Dániel Dan 27 2 20 et locútus ait: Sit nomen Dómini benedíctum a sǽculo et usque in sǽculum: quia sapiéntia et fortitúdo ejus sunt. +Dániel Dan 27 2 21 Et ipse mutat témpora, et ætátes: transfert regna, atque constítuit: dat sapiéntiam sapiéntibus, et sciéntiam intelligéntibus disciplínam. +Dániel Dan 27 2 22 Ipse revélat profúnda et abscóndita, et novit in ténebris constitúta: et lux cum eo est. +Dániel Dan 27 2 23 Tibi, Deus patrum nostrórum, confíteor, teque laudo, quia sapiéntiam et fortitúdinem dedísti mihi, et nunc ostendísti mihi quæ rogávimus te, quia sermónem regis aperuísti nobis. +Dániel Dan 27 2 24 Post haec Dániel ingréssus ad Árioch, quem constitúerat rex ut pérderet sapiéntes Babylónis, sic ei locútus est: Sapiéntes Babylónis ne perdas: intróduc me in conspéctu regis, et solutiónem regi narrábo. b +Dániel Dan 27 2 25 Tunc Árioch festínus introdúxit Daniélem ad regem, et dixit ei: Invéni hóminem de fíliis transmigratiónis Juda, qui solutiónem regi annúntiet. +Dániel Dan 27 2 26 Respóndit rex, et dixit Daniéli, cujus nomen erat Baltássar: Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem ejus? +Dániel Dan 27 2 27 Et respóndens Dániel coram rege, ait: Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi, aríoli, et arúspices néqueunt indicáre regi: +Dániel Dan 27 2 28 sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui indicávit tibi, rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum, et visiónes cápitis tui in cubíli tuo hujuscémodi sunt. +Dániel Dan 27 2 29 Tu, rex, cogitáre cœpísti in strato tuo, quid esset futúrum post haec: et qui revélat mystéria, osténdit tibi quæ ventúra sunt. +Dániel Dan 27 2 30 Mihi quoque non in sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est: sed ut interpretátio regi manifésta fíeret, et cogitatiónes mentis tuæ scires. +Dániel Dan 27 2 31 Tu, rex, vidébas, et ecce quasi státua una grandis: státua illa magna, et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus ejus erat terríbilis. b +Dániel Dan 27 2 32 Hujus státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex áëre, +Dániel Dan 27 2 33 tíbiæ autem férreæ: pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis. +Dániel Dan 27 2 34 Vidébas ita, donec abscíssus est lapis de monte sine mánibus: et percússit státuam in pédibus ejus férreis et fictílibus, et commínuit eos. +Dániel Dan 27 2 35 Tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, aes, argéntum, et aurum, et redácta quasi in favíllam æstívæ áreæ, quæ rapta sunt vento, nullúsque locus invéntus est eis: lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus, et implévit univérsam terram. +Dániel Dan 27 2 36 Hoc est sómnium: interpretatiónem quoque ejus dicémus coram te, rex. b +Dániel Dan 27 2 37 Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitúdinem, et impérium, et glóriam dedit tibi: +Dániel Dan 27 2 38 et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum, et béstiæ agri: vólucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditióne tua univérsa constítuit: tu es ergo caput áureum. +Dániel Dan 27 2 39 Et post te consúrget regnum áliud minus te argénteum: et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ. +Dániel Dan 27 2 40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quómodo ferrum commínuit, et domat ómnia, sic commínuet, et cónteret ómnia haec. +Dániel Dan 27 2 41 Porro quia vidísti pedum, et digitórum partem testæ fíguli, et partem férream, regnum divísum erit: quod tamen de plantário ferri oriétur, secúndum quod vidísti ferrum mistum testæ ex luto. +Dániel Dan 27 2 42 Et dígitos pedum ex parte férreos, et ex parte fíctiles: ex parte regnum erit sólidum, et ex parte contrítum. +Dániel Dan 27 2 43 Quod autem vidísti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sicut ferrum miscéri non potest testæ. +Dániel Dan 27 2 44 In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum ejus álteri pópulo non tradétur: commínuet autem, et consúmet univérsa regna haec, et ipsum stabit in ætérnum. b +Dániel Dan 27 2 45 Secúndum quod vidísti, quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus, et commínuit testam, et ferrum, et aes, et argéntum, et aurum, Deus magnus osténdit regi quæ ventúra sunt póstea: et verum est sómnium, et fidélis interpretátio ejus. +Dániel Dan 27 2 46 Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam, et Daniélem adorávit, et hóstias, et incénsum præcépit ut sacrificárent ei. b +Dániel Dan 27 2 47 Loquens ergo rex, ait Daniéli: Vere Deus vester Deus deórum est, et Dóminus regum, et revélans mystéria: quóniam tu potuísti aperíre hoc sacraméntum. +Dániel Dan 27 2 48 Tunc rex Daniélem in sublíme éxtulit, et múnera multa et magna dedit ei: et constítuit eum príncipem super omnes províncias Babylónis, et præféctum magistrátuum super cunctos sapiéntes Babylónis. +Dániel Dan 27 2 49 Dániel autem postulávit a rege, et constítuit super ópera provínciæ Babylónis Sidrach, Misach, et Abdénago: ipse autem Dániel erat in fóribus regis. +Dániel Dan 27 3 1 Nabuchodónosor rex fecit státuam áuream, altitúdine cubitórum sexagínta, latitúdine cubitórum sex, et státuit eam in campo Dura, provínciæ Babylónis. +Dániel Dan 27 3 2 Ítaque Nabuchodónosor rex misit ad congregándos sátrapas, magistrátus, et júdices, duces, et tyránnos, et præféctos, omnésque príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ quam eréxerat Nabuchodónosor rex. +Dániel Dan 27 3 3 Tunc congregáti sunt sátrapæ, magistrátus, et júdices, duces, et tyránni, et optimátes, qui erant in potestátibus constitúti, et univérsi príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ, quam eréxerat Nabuchodónosor rex. Stabant autem in conspéctu státuæ, quam posúerat Nabuchodónosor rex: +Dániel Dan 27 3 4 et præco clamábat valénter: Vobis dícitur pópulis, tríbubus, et linguis: +Dániel Dan 27 3 5 in hora qua audiéritis sónitum tubæ, et fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, cadéntes adoráte státuam áuream, quam constítuit Nabuchodónosor rex. +Dániel Dan 27 3 6 Si quis autem non prostrátus adoráverit, eádem hora mittétur in fornácem ignis ardéntis. +Dániel Dan 27 3 7 Post haec ígitur, statim ut audiérunt omnes pópuli sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et omnis géneris musicórum, cadéntes omnes pópuli, tribus, et linguæ adoravérunt státuam áuream, quam constitúerat Nabuchodónosor rex. +Dániel Dan 27 3 8 Statímque in ipso témpore accedéntes viri Chaldǽi accusavérunt Judǽos: b +Dániel Dan 27 3 9 dixerúntque Nabuchodónosor regi: Rex, in ætérnum vive! +Dániel Dan 27 3 10 tu, rex, posuísti decrétum, ut omnis homo, qui audíerit sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, prostérnat se, et adóret státuam áuream: +Dániel Dan 27 3 11 si quis autem non prócidens adoráverit, mittátur in fornácem ignis ardéntis. +Dániel Dan 27 3 12 Sunt ergo viri Judǽi, quos constituísti super ópera regiónis Babylónis, Sidrach, Misach, et Abdénago: viri isti contempsérunt, rex, decrétum tuum: deos tuos non colunt, et státuam áuream, quam erexísti, non adórant. +Dániel Dan 27 3 13 Tunc Nabuchodónosor, in furóre et in ira, præcépit ut adduceréntur Sidrach, Misach, et Abdénago: qui conféstim addúcti sunt in conspéctu regis. +Dániel Dan 27 3 14 Pronuntiánsque Nabuchodónosor rex, ait eis: Veréne Sidrach, Misach, et Abdénago, deos meos non cólitis, et státuam áuream, quam constítui, non adorátis? +Dániel Dan 27 3 15 nunc ergo si estis paráti, quacúmque hora audiéritis sónitum tubæ, fístulæ, cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, omnísque géneris musicórum, prostérnite vos, et adoráte státuam, quam feci: quod si non adoravéritis, eádem hora mittémini in fornácem ignis ardéntis: et quis est Deus, qui erípiet vos de manu mea? +Dániel Dan 27 3 16 Respondéntes Sidrach, Misach, et Abdénago, dixérunt regi Nabuchodónosor: Non opórtet nos de hac re respondére tibi. b +Dániel Dan 27 3 17 Ecce enim Deus noster, quem cólimus, potest erípere nos de camíno ignis ardéntis, et de mánibus tuis, o rex, liberáre. +Dániel Dan 27 3 18 Quod si nolúerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non cólimus, et státuam áuream, quam erexísti, non adorámus. +Dániel Dan 27 3 19 Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sidrach, Misach, et Abdénago: et præcépit ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat. +Dániel Dan 27 3 20 Et viris fortíssimis de exércitu suo jussit ut ligátis pédibus Sidrach, Misach, et Abdénago, mítterent eos in fornácem ignis ardéntis. +Dániel Dan 27 3 21 Et conféstim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiáris, et calceaméntis, et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis: +Dániel Dan 27 3 22 nam jússio regis urgébat. Fornax autem succénsa erat nimis: porro viros illos, qui míserant Sidrach, Misach, et Abdénago, interfécit flamma ignis. +Dániel Dan 27 3 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis, colligáti. +Dániel Dan 27 3 24 Et ambulábant in médio flammæ, laudántes Deum, et benedicéntes Dómino. b +Dániel Dan 27 3 25 Stans autem Azarías orávit sic, aperiénsque os suum in médio ignis, ait: +Dániel Dan 27 3 26 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, et laudábile, et gloriósum nomen tuum in sǽcula: +Dániel Dan 27 3 27 quia justus es in ómnibus, quæ fecísti nobis, et univérsa ópera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et ómnia judícia tua vera. +Dániel Dan 27 3 28 Judícia enim vera fecísti juxta ómnia, quæ induxísti super nos, et super civitátem sanctam patrum nostrórum Jerúsalem: quia in veritáte et in judício induxísti ómnia haec propter peccáta nostra. +Dániel Dan 27 3 29 Peccávimus enim, et iníque égimus recedéntes a te, et delíquimus in ómnibus: +Dániel Dan 27 3 30 et præcépta tua non audívimus, nec observávimus, nec fécimus sicut præcéperas nobis ut bene nobis esset. +Dániel Dan 27 3 31 Ómnia ergo, quæ induxísti super nos, et univérsa quæ fecísti nobis, in vero judício fecísti; +Dániel Dan 27 3 32 et tradidísti nos in mánibus inimicórum nostrórum iniquórum, et pessimórum, prævaricatorúmque, et regi injústo, et péssimo ultra omnem terram. +Dániel Dan 27 3 33 Et nunc non póssumus aperíre os: confúsio, et oppróbrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te. +Dániel Dan 27 3 34 Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum: b +Dániel Dan 27 3 35 neque áuferas misericórdiam tuam a nobis, propter Ábraham, diléctum tuum, et Ísaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, +Dániel Dan 27 3 36 quibus locútus es póllicens quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cæli, et sicut arénam quæ est in líttore maris; +Dániel Dan 27 3 37 quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra. +Dániel Dan 27 3 38 Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te, +Dániel Dan 27 3 39 ut possímus inveníre misericórdiam tuam, sed in ánimo contríto, et spíritu humilitátis suscipiámur. +Dániel Dan 27 3 40 Sicut in holocáusto aríetum, et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium, sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, quóniam non est confúsio confidéntibus in te. +Dániel Dan 27 3 41 Et nunc séquimur te in toto corde; et timémus te, et quǽrimus fáciem tuam. +Dániel Dan 27 3 42 Nec confúndas nos, sed fac nobíscum juxta mansuetúdinem tuam, et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. +Dániel Dan 27 3 43 Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo, Dómine; +Dániel Dan 27 3 44 et confundántur omnes qui osténdunt servis tuis mala: confundántur in omni poténtia tua, et robur eórum conterátur: +Dániel Dan 27 3 45 et sciant quia tu es Dóminus Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum. +Dániel Dan 27 3 46 Et non cessábant qui míserant eos minístri regis succéndere fornácem, naphtha, et stuppa, et pice, et malléolis, b +Dániel Dan 27 3 47 et effundebátur flamma super fornácem cúbitis quadragínta novem: +Dániel Dan 27 3 48 et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldǽis. +Dániel Dan 27 3 49 Ángelus autem Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, +Dániel Dan 27 3 50 et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem, et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. +Dániel Dan 27 3 51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes: +Dániel Dan 27 3 52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum: et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum: et laudábile, et superexaltátum in ómnibus sǽculis. +Dániel Dan 27 3 53 Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ: et superlaudábilis, et supergloriósus in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 54 Benedíctus es in throno regni tui: et superlaudábilis, et superexaltátus in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos, et sedes super chérubim: et laudábilis, et superexaltátus in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 56 Benedíctus es in firmaménto cæli: et laudábilis et gloriósus in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. b +Dániel Dan 27 3 58 Benedícite, ángeli Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 59 Benedícite, cæli, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 61 Benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 62 Benedícite, sol et luna, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 63 Benedícite, stellæ cæli, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 65 Benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 67 Benedícite, frigus et æstus, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 68 Benedícite, rores et pruína, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 69 Benedícite, gelu et frigus, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 70 Benedícite, glácies et nives, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 71 Benedícite, noctes et dies, Dómino laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 73 Benedícite, fúlgura et nubes, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 74 Benedícat terra Dóminum: laudet et superexáltet eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 75 Benedícite, montes et colles, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 76 Benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 77 Benedícite, fontes, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 78 Benedícite, maría et flúmina, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 79 Benedícite, cete, et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 80 Benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 82 Benedícite, fílii hóminum, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 83 Benedícat Israël Dóminum: laudet et superexáltet eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 85 Benedícite, servi Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 86 Benedícite, spíritus et ánimæ justórum, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 87 Benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. +Dániel Dan 27 3 88 Benedícite, Ananía, Azaría, Misaël, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula: quia éruit nos de inférno, et salvos fecit de manu mortis: et liberávit nos de médio ardéntis flammæ, et de médio ignis éruit nos. +Dániel Dan 27 3 89 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. +Dániel Dan 27 3 90 Benedícite, omnes religiósi, Dómino Deo deórum: laudáte et confitémini ei, quia in ómnia sǽcula misericórdia ejus. +Dániel Dan 27 3 91 Tunc Nabuchodónosor rex obstúpuit, et surréxit própere, et ait optimátibus suis: Nonne tres viros mísimus in médium ignis compedítos? Qui respondéntes regi, dixérunt: Vere, rex. b +Dániel Dan 27 3 92 Respóndit, et ait: Ecce ego vídeo quátuor viros solútos, et ambulántes in médio ignis, et nihil corruptiónis in eis est, et spécies quarti símilis fílio Dei. +Dániel Dan 27 3 93 Tunc accéssit Nabuchodónosor ad óstium fornácis ignis ardéntis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdénago, servi Dei excélsi, egredímini, et veníte. Statímque egréssi sunt Sidrach, Misach, et Abdénago de médio ignis. +Dániel Dan 27 3 94 Et congregáti sátrapæ, et magistrátus, et júdices, et poténtes regis contemplabántur viros illos, quóniam nihil potestátis habuísset ignis in corpóribus eórum, et capíllus cápitis eórum non esset adústus, et sarabála eórum non fuíssent immutáta, et odor ignis non transísset per eos. +Dániel Dan 27 3 95 Et erúmpens Nabuchodónosor, ait: Benedíctus Deus eórum, Sidrach vidélicet, Misach, et Abdénago: qui misit ángelum suum, et éruit servos suos, qui credidérunt in eum: et verbum regis immutavérunt, et tradidérunt córpora sua ne servírent, et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo. +Dániel Dan 27 3 96 A me ergo pósitum est hoc decrétum: ut omnis pópulus, tribus, et lingua, quæcúmque locúta fúerit blasphémiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdénago, dispéreat, et domus ejus vastétur: neque enim est álius deus, qui possit ita salváre. +Dániel Dan 27 3 97 Tunc rex promóvit Sidrach, Misach, et Abdénago in província Babylónis. +Dániel Dan 27 3 98 Nabuchodónosor rex, ómnibus pópulis, géntibus, et linguis, qui hábitant in univérsa terra, pax vobis multiplicétur. b +Dániel Dan 27 3 99 Signa, et mirabília fecit apud me Deus excélsus. Plácuit ergo mihi prædicáre +Dániel Dan 27 3 100 signa ejus, quia magna sunt: et mirabília ejus, quia fórtia: et regnum ejus regnum sempitérnum, et potéstas ejus in generatiónem et generatiónem. +Dániel Dan 27 4 1 Ego Nabuchodónosor quiétus eram in domo mea, et florens in palátio meo: +Dániel Dan 27 4 2 sómnium vidi, quod pertérruit me: et cogitatiónes meæ in strato meo, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me. +Dániel Dan 27 4 3 Et per me propósitum est decrétum ut introduceréntur in conspéctu meo cuncti sapiéntes Babylónis, et ut solutiónem sómnii indicárent mihi. +Dániel Dan 27 4 4 Tunc ingrediebántur aríoli, magi, Chaldǽi, et arúspices, et sómnium narrávi in conspéctu eórum: et solutiónem ejus non indicavérunt mihi, +Dániel Dan 27 4 5 donec colléga ingréssus est in conspéctu meo Dániel, cui nomen Baltássar secúndum nomen dei mei, qui habet spíritum deórum sanctórum in semetípso: et sómnium coram ipso locútus sum. +Dániel Dan 27 4 6 Baltássar, princeps ariolórum, quóniam ego scio quod spíritum sanctórum deórum hábeas in te, et omne sacraméntum non est impossíbile tibi: visiónes somniórum meórum, quas vidi, et solutiónem eárum narra. +Dániel Dan 27 4 7 Vísio cápitis mei in cubíli meo: vidébam, et ecce arbor in médio terræ, et altitúdo ejus nímia. b +Dániel Dan 27 4 8 Magna arbor, et fortis, et procéritas ejus contíngens cælum: aspéctus illíus erat usque ad términos univérsæ terræ. +Dániel Dan 27 4 9 Fólia ejus pulchérrima, et fructus ejus nímius: et esca universórum in ea. Subter eam habitábant animália et béstiæ, et in ramis ejus conversabántur vólucres cæli: et ex ea vescebátur omnis caro. +Dániel Dan 27 4 10 Vidébam in visióne cápitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de cælo descéndit. +Dániel Dan 27 4 11 Clamávit fórtiter, et sic ait: Succídite árborem, et præcídite ramos ejus: excútite fólia ejus, et dispérgite fructus ejus: fúgiant béstiæ, quæ subter eam sunt, et vólucres de ramis ejus. +Dániel Dan 27 4 12 Verúmtamen germen radícum ejus in terra sínite, et alligétur vínculo férreo et ǽreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingátur, et cum feris pars ejus in herba terræ. b +Dániel Dan 27 4 13 Cor ejus ab humáno commutétur, et cor feræ detur ei: et septem témpora muténtur super eum. +Dániel Dan 27 4 14 In senténtia vígilum decrétum est, et sermo sanctórum, et petítio: donec cognóscant vivéntes quóniam dominátur Excélsus in regno hóminum, et cuicúmque volúerit, dabit illud, et humíllimum hóminem constítuet super eum. +Dániel Dan 27 4 15 Hoc sómnium vidi ego Nabuchodónosor rex: tu ergo Baltássar interpretatiónem narra festínus, quia omnes sapiéntes regni mei non queunt solutiónem edícere mihi: tu autem potes, quia spíritus deórum sanctórum in te est. b +Dániel Dan 27 4 16 Tunc Dániel, cujus nomen Baltássar, cœpit intra semetípsum tácitus cogitáre quasi una hora: et cogitatiónes ejus conturbábant eum. Respóndens autem rex, ait: Baltássar, sómnium et interpretátio ejus non contúrbent te. Respóndit Baltássar, et dixit: Dómine mi, sómnium his, qui te odérunt, et interpretátio ejus hóstibus tuis sit. b +Dániel Dan 27 4 17 Árborem, quam vidísti sublímem atque robústam, cujus altitúdo pertíngit ad cælum, et aspéctus illíus in omnem terram; +Dániel Dan 27 4 18 et rami ejus pulchérrimi, et fructus ejus nímius, et esca ómnium in ea, subter eam habitántes béstiæ agri, et in ramis ejus commorántes aves cæli: +Dániel Dan 27 4 19 tu es rex, qui magnificátus es, et invaluísti: et magnitúdo tua crevit, et pervénit usque ad cælum, et potéstas tua in términos univérsæ terræ. +Dániel Dan 27 4 20 Quod autem vidit rex vígilem, et sanctum descéndere de cælo, et dícere: Succídite árborem, et dissipáte illam, áttamen germen radícum ejus in terra dimíttite, et vinciátur ferro et áëre in herbis foris, et rore cæli conspergátur, et cum feris sit pábulum ejus, donec septem témpora muténtur super eum: +Dániel Dan 27 4 21 haec est interpretátio senténtiæ Altíssimi, quæ pervénit super dóminum meum regem, +Dániel Dan 27 4 22 Ejícient te ab homínibus, et cum béstiis ferísque erit habitátio tua, et fœnum ut bos cómedes, et rore cæli infundéris: septem quoque témpora mutabúntur super te, donec scias quod dominétur Excélsus super regnum hóminum, et cuicúmque volúerit, det illud. +Dániel Dan 27 4 23 Quod autem præcépit ut relinquerétur germen radícum ejus, id est árboris: regnum tuum tibi manébit postquam cognóveris potestátem esse cæléstem. +Dániel Dan 27 4 24 Quam ob rem, rex, consílium meum pláceat tibi, et peccáta tua eleemósynis rédime, et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: fórsitan ignóscet delíctis tuis. +Dániel Dan 27 4 25 Ómnia haec venérunt super Nabuchodónosor regem. b +Dániel Dan 27 4 26 Post finem ménsium duódecim, in aula Babylónis deambulábat. +Dániel Dan 27 4 27 Respondítque rex, et ait: Nonne haec est Bábylon magna, quam ego ædificávi in domum regni, in róbore fortitúdinis meæ, et in glória decóris mei? +Dániel Dan 27 4 28 Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dícitur, Nabuchodónosor rex: Regnum tuum transíbit a te, +Dániel Dan 27 4 29 et ab homínibus ejícient te, et cum béstiis et feris erit habitátio tua: fœnum quasi bos cómedes, et septem témpora mutabúntur super te, donec scias quod dominétur Excélsus in regno hóminum, et cuicúmque volúerit, det illud. +Dániel Dan 27 4 30 Eádem hora sermo complétus est super Nabuchodónosor, et ex homínibus abjéctus est, et fœnum ut bos comédit, et rore cæli corpus ejus inféctum est, donec capílli ejus in similitúdinem aquilárum créscerent, et ungues ejus quasi ávium. +Dániel Dan 27 4 31 Ígitur post finem diérum, ego Nabuchodónosor óculos meos ad cælum levávi, et sensus meus rédditus est mihi: et Altíssimo benedíxi, et vivéntem in sempitérnum laudávi et glorificávi: quia potéstas ejus potéstas sempitérna, et regnum ejus in generatiónem et generatiónem. b +Dániel Dan 27 4 32 Et omnes habitatóres terræ apud eum in níhilum reputáti sunt: juxta voluntátem enim suam facit tam in virtútibus cæli quam in habitatóribus terræ: et non est qui resístat mánui ejus, et dicat ei: Quare fecísti? +Dániel Dan 27 4 33 In ipso témpore sensus meus revérsus est ad me, et ad honórem regni mei, decorémque pervéni: et figúra mea revérsa est ad me, et optimátes mei et magistrátus mei requisiérunt me, et in regno meo restitútus sum: et magnificéntia ámplior áddita est mihi. +Dániel Dan 27 4 34 Nunc ígitur, ego Nabuchodónosor laudo, et magnífico, et glorífico regem cæli: quia ómnia ópera ejus vera, et viæ ejus judícia, et gradiéntes in supérbia potest humiliáre. +Dániel Dan 27 5 1 Baltássar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille: et unusquísque secúndum suam bibébat ætátem. +Dániel Dan 27 5 2 Præcépit ergo jam temuléntus ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent in eis rex, et optimátes ejus, uxorésque ejus, et concubínæ. +Dániel Dan 27 5 3 Tunc alláta sunt vasa áurea, et argéntea, quæ asportáverat de templo, quod fúerat in Ierúsalem: et bibérunt in eis rex, et optimátes ejus, uxóres et concubínæ illíus. +Dániel Dan 27 5 4 Bibébant vinum, et laudábant deos suos áureos et argénteos, ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos. +Dániel Dan 27 5 5 In eádem hora apparuérunt dígiti, quasi manus hóminis scribéntis contra candelábrum in superfície paríetis aulæ régiæ: et rex aspiciébat artículos manus scribéntis. b +Dániel Dan 27 5 6 Tunc fácies regis commutáta est, et cogitatiónes ejus conturbábant eum: et compáges renum ejus solvebántur, et génua ejus ad se ínvicem collidebántur. +Dániel Dan 27 5 7 Exclamávit ítaque rex fórtiter ut introdúcerent magos, Chaldǽos, et arúspices. Et próloquens rex ait sapiéntibus Babylónis: Quicúmque légerit scriptúram hanc, et interpretatiónem ejus maniféstam mihi fécerit, púrpura vestiétur, et torquem áuream habébit in collo, et tértius in regno meo erit. +Dániel Dan 27 5 8 Tunc ingréssi omnes sapiéntes regis non potuérunt nec scriptúram légere, nec interpretatiónem indicáre regi. +Dániel Dan 27 5 9 Unde rex Baltássar satis conturbátus est, et vultus illíus immutátus est; sed et optimátes ejus turbabántur. +Dániel Dan 27 5 10 Regína autem pro re, quæ accíderat regi et optimátibus ejus, domum convívii ingréssa est: et próloquens ait: Rex, in ætérnum vive! non te contúrbent cogitatiónes tuæ, neque fácies tua immutétur. b +Dániel Dan 27 5 11 Est vir in regno tuo, qui spíritum deórum sanctórum habet in se, et in diébus patris tui sciéntia et sapiéntia invéntæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodónosor pater tuus príncipem magórum, incantatórum, Chaldæórum, et arúspicum constítuit eum, pater, inquam, tuus, o rex: +Dániel Dan 27 5 12 quia spíritus ámplior, et prudéntia, intelligentiáque et interpretátio somniórum, et osténsio secretórum, ac solútio ligatórum invéntæ sunt in eo, hoc est in Daniéle: cui rex pósuit nomen Baltássar. Nunc ítaque Dániel vocétur, et interpretatiónem narrábit. +Dániel Dan 27 5 13 Ígitur introdúctus est Dániel coram rege: ad quem præfátus rex ait: Tu es Dániel de fíliis captivitátis Judæ, quem addúxit pater meus rex de Judǽa? b +Dániel Dan 27 5 14 audívi de te, quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia, intelligentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sunt in te. +Dániel Dan 27 5 15 Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes magi, ut scriptúram hanc légerent, et interpretatiónem ejus indicárent mihi: et nequivérunt sensum hujus sermónis edícere. +Dániel Dan 27 5 16 Porro ego audívi de te, quod possis obscúra interpretári, et ligáta dissólvere: si ergo vales scriptúram légere, et interpretatiónem ejus indicáre mihi, púrpura vestiéris, et torquem áuream circa collum tuum habébis, et tértius in regno meo princeps eris. +Dániel Dan 27 5 17 Ad quæ respóndens Dániel, ait coram rege: Múnera tua sint tibi, et dona domus tuæ álteri da: scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem ejus osténdam tibi. b +Dániel Dan 27 5 18 O rex, Deus altíssimus regnum et magnificéntiam, glóriam et honórem dedit Nabuchodónosor patri tuo. +Dániel Dan 27 5 19 Et propter magnificéntiam, quam déderat ei, univérsi pópuli, tribus, et linguæ tremébant, et metuébant eum: quos volébat, interficiébat: et quos volébat, percutiébat: et quos volébat, exaltábat: et quos volébat, humiliábat. +Dániel Dan 27 5 20 Quando autem elevátum est cor ejus, et spíritus illíus obfirmátus est ad supérbiam, depósitus est de sólio regni sui, et glória ejus abláta est: +Dániel Dan 27 5 21 et a fíliis hóminum ejéctus est, sed et cor ejus cum béstiis pósitum est, et cum ónagris erat habitátio ejus: fœnum quoque ut bos comedébat, et rore cæli corpus ejus inféctum est, donec cognósceret quod potestátem habéret Altíssimus in regno hóminum, et quemcúmque volúerit, suscitábit super illud. +Dániel Dan 27 5 22 Tu quoque, fílius ejus Baltássar, non humiliásti cor tuum, cum scires haec ómnia: +Dániel Dan 27 5 23 sed advérsum Dominatórem cæli elevátus es: et vasa domus ejus alláta sunt coram te, et tu, et optimátes tui, et uxóres tuæ, et concubínæ tuæ vinum bibístis in eis: deos quoque argénteos, et áureos, et ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos, qui non vident, neque áudiunt, neque séntiunt, laudásti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificásti. +Dániel Dan 27 5 24 Idcírco ab eo missus est artículus manus, quæ scripsit hoc quod exarátum est. +Dániel Dan 27 5 25 Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: Mane, Thecel, Phares. +Dániel Dan 27 5 26 Et haec est interpretátio sermónis. Mane: numerávit Deus regnum tuum, et complévit illud. +Dániel Dan 27 5 27 Thecel: appénsus es in statéra, et invéntus es minus habens. +Dániel Dan 27 5 28 Phares: divísum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. +Dániel Dan 27 5 29 Tunc, jubénte rege, indútus est Dániel púrpura, et circúmdata est torques áurea collo ejus: et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo. b +Dániel Dan 27 5 30 Eádem nocte interféctus est Baltássar rex Chaldǽus. +Dániel Dan 27 5 31 Et Daríus Medus succéssit in regnum, annos natus sexagínta duos. +Dániel Dan 27 6 1 Plácuit Darío, et constítuit super regnum sátrapas centum vigínti ut essent in toto regno suo. +Dániel Dan 27 6 2 Et super eos príncipes tres, ex quibus Dániel unus erat: ut sátrapæ illis rédderent ratiónem, et rex non sustinéret moléstiam. +Dániel Dan 27 6 3 Ígitur Dániel superábat omnes príncipes et sátrapas, quia spíritus Dei ámplior erat in illo. +Dániel Dan 27 6 4 Porro rex cogitábat constitúere eum super omne regnum: unde príncipes, et sátrapæ quærébant occasiónem ut invenírent Daniéli ex látere regis: nullámque causam, et suspiciónem reperíre potuérunt, eo quod fidélis esset, et omnis culpa, et suspício non invenirétur in eo. +Dániel Dan 27 6 5 Dixérunt ergo viri illi: Non inveniémus Daniéli huic áliquam occasiónem, nisi forte in lege Dei sui. +Dániel Dan 27 6 6 Tunc príncipes et sátrapæ surripuérunt regi, et sic locúti sunt ei: Dari rex, in ætérnum vive! b +Dániel Dan 27 6 7 consílium iniérunt omnes príncipes regni tui, magistrátus, et sátrapæ, senatóres, et júdices, ut decrétum imperatórium éxeat, et edíctum: ut omnis, qui petíerit áliquam petitiónem a quocúmque deo et hómine usque ad trigínta dies, nisi a te, rex, mittátur in lacum leónum. +Dániel Dan 27 6 8 Nunc ítaque rex, confírma senténtiam, et scribe decrétum: ut non immutétur quod statútum est a Medis et Persis, nec prævaricári cuíquam líceat. +Dániel Dan 27 6 9 Porro rex Daríus propósuit edíctum, et státuit. b +Dániel Dan 27 6 10 Quod cum Dániel comperísset, id est, constitútam legem, ingréssus est domum suam: et fenéstris apértis in cœnáculo suo contra Jerúsalem tribus tempóribus in die flectébat génua sua, et adorábat, confitebatúrque coram Deo suo sicut et ante fácere consuéverat. +Dániel Dan 27 6 11 Viri ergo illi curiósius inquiréntes invenérunt Daniélem orántem, et obsecrántem Deum suum. +Dániel Dan 27 6 12 Et accedéntes locúti sunt regi super edícto: Rex, numquid non constituísti ut omnis homo qui rogáret quemquam de diis et homínibus usque ad dies trigínta, nisi te, rex, mitterétur in lacum leónum? Ad quos respóndens rex, ait: Verus est sermo juxta decrétum Medórum atque Persárum, quod prævaricári non licet. +Dániel Dan 27 6 13 Tunc respondéntes dixérunt coram rege: Dániel de fíliis captivitátis Juda, non curávit de lege tua, et de edícto quod constituísti: sed tribus tempóribus per diem orat obsecratióne sua. +Dániel Dan 27 6 14 Quod verbum cum audísset rex, satis contristátus est: et pro Daniéle pósuit cor ut liberáret eum, et usque ad occásum solis laborábat ut erúeret illum. b +Dániel Dan 27 6 15 Viri autem illi, intelligéntes regem, dixérunt ei: Scito, rex, quia lex Medórum atque Persárum est ut omne decrétum, quod constitúerit rex, non líceat immutári. +Dániel Dan 27 6 16 Tunc rex præcépit, et adduxérunt Daniélem, et misérunt eum in lacum leónum. Dixítque rex Daniéli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberábit te. +Dániel Dan 27 6 17 Allatúsque est lapis unus, et pósitus est super os laci: quem obsignávit rex ánnulo suo, et ánnulo optimátum suórum, ne quid fíeret contra Daniélem. +Dániel Dan 27 6 18 Et ábiit rex in domum suam, et dormívit incœnátus, cibíque non sunt alláti coram eo, ínsuper et somnus recéssit ab eo. +Dániel Dan 27 6 19 Tunc rex primo dilúculo consúrgens, festínus ad lacum leónum perréxit: b +Dániel Dan 27 6 20 appropinquánsque lácui, Daniélem voce lacrimábili inclamávit, et affátus est eum: Dániel serve Dei vivéntis, Deus tuus, cui tu servis semper, putásne váluit te liberáre a leónibus? +Dániel Dan 27 6 21 Et Dániel regi respóndens ait: Rex, in ætérnum vive! +Dániel Dan 27 6 22 Deus meus misit ángelum suum, et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi: quia coram eo justítia invénta est in me: sed et coram te, rex, delíctum non feci. +Dániel Dan 27 6 23 Tunc veheménter rex gavísus est super eo, et Daniélem præcépit edúci de lacu: eductúsque est Dániel de lacu, et nulla lǽsio invénta est in eo, quia crédidit Deo suo. +Dániel Dan 27 6 24 Jubénte autem rege, addúcti sunt viri illi, qui accusáverant Daniélem: et in lacum leónum missi sunt, ipsi, et fílii, et uxóres eórum: et non pervenérunt usque ad paviméntum laci, donec arríperent eos leónes, et ómnia ossa eórum comminuérunt. +Dániel Dan 27 6 25 Tunc Daríus rex scripsit univérsis pópulis, tríbubus, et linguis habitántibus in univérsa terra: Pax vobis multiplicétur. b +Dániel Dan 27 6 26 A me constitútum est decrétum, ut in univérso império et regno meo, tremíscant et páveant Deum Daniélis: ipse est enim Deus vivens, et ætérnus in sǽcula, et regnum ejus non dissipábitur, et potéstas ejus usque in ætérnum. +Dániel Dan 27 6 27 Ipse liberátor atque salvátor, fáciens signa et mirabília in cælo et in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum. +Dániel Dan 27 6 28 Porro Dániel perseverávit usque ad regnum Daríi, regnúmque Cyri Persæ. b +Dániel Dan 27 7 1 Anno primo Baltássar regis Babylónis, Dániel sómnium vidit: vísio autem cápitis ejus in cubíli suo: et sómnium scribens, brevi sermóne comprehéndit: summatímque perstríngens, ait: +Dániel Dan 27 7 2 Vidébam in visióne mea nocte: et ecce quátuor venti cæli pugnábant in mari magno. b +Dániel Dan 27 7 3 Et quátuor béstiæ grandes ascendébant de mari divérsæ inter se. +Dániel Dan 27 7 4 Prima quasi leǽna, et alas habébat áquilæ: aspiciébam donec evúlsæ sunt alæ ejus, et subláta est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hóminis datum est ei. +Dániel Dan 27 7 5 Et ecce béstia ália símilis urso in parte stetit: et tres órdines erant in ore ejus, et in déntibus ejus, et sic dicébant ei: Surge, cómede carnes plúrimas. +Dániel Dan 27 7 6 Post haec aspiciébam, et ecce ália quasi pardus, et alas habébat quasi avis, quátuor super se: et quátuor cápita erant in béstia, et potéstas data est ei. +Dániel Dan 27 7 7 Post haec aspiciébam in visióne noctis, et ecce béstia quarta terríbilis atque mirábilis, et fortis nimis: dentes férreos habébat magnos, cómedens atque commínuens, et réliqua pédibus suis concúlcans: dissímilis autem erat céteris béstiis quas víderam ante eam, et habébat córnua decem. +Dániel Dan 27 7 8 Considerábam córnua, et ecce cornu áliud párvulum ortum est de médio eórum: et tria de córnibus primis evúlsa sunt a fácie ejus: et ecce óculi, quasi óculi hóminis erant in cornu isto, et os loquens ingéntia. +Dániel Dan 27 7 9 Aspiciébam donec throni pósiti sunt, et antíquus diérum sedit. Vestiméntum ejus cándidum quasi nix, et capílli cápitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accénsus. b +Dániel Dan 27 7 10 Flúvius ígneus rapidúsque egrediebátur a fácie ejus. Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei: judícium sedit, et libri apérti sunt. +Dániel Dan 27 7 11 Aspiciébam propter vocem sermónum grándium, quos cornu illud loquebátur: et vidi quóniam interfécta esset béstia, et perísset corpus ejus, et tráditum esset ad comburéndum igni: +Dániel Dan 27 7 12 aliárum quoque bestiárum abláta esset potéstas, et témpora vitæ constitúta essent eis usque ad tempus et tempus. +Dániel Dan 27 7 13 Aspiciébam ergo in visióne noctis, et ecce cum núbibus cæli quasi fílius hóminis veniébat, et usque ad antíquum diérum pervénit: et in conspéctu ejus obtulérunt eum. +Dániel Dan 27 7 14 Et dedit ei potestátem, et honórem, et regnum: et omnes pópuli, tribus, et linguæ ipsi sérvient: potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. +Dániel Dan 27 7 15 Hórruit spíritus meus: ego Dániel térritus sum in his, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me. b +Dániel Dan 27 7 16 Accéssi ad unum de assisténtibus, et veritátem quærébam ab eo de ómnibus his. Qui dixit mihi interpretatiónem sermónum, et dócuit me: +Dániel Dan 27 7 17 Hae quátuor béstiæ magnæ, quátuor sunt regna, quæ consúrgent de terra. +Dániel Dan 27 7 18 Suscípient autem regnum sancti Dei altíssimi, et obtinébunt regnum usque in sǽculum, et sǽculum sæculórum. +Dániel Dan 27 7 19 Post hoc vólui diligénter díscere de béstia quarta, quæ erat dissímilis valde ab ómnibus, et terríbilis nimis: dentes et ungues ejus férrei: comedébat, et comminuébat, et réliqua pédibus suis conculcábat: +Dániel Dan 27 7 20 et de córnibus decem, quæ habébat in cápite, et de álio, quod ortum fúerat, ante quod cecíderant tria córnua: et de cornu illo, quod habébat óculos, et os loquens grándia, et majus erat céteris. +Dániel Dan 27 7 21 Aspiciébam, et ecce cornu illud faciébat bellum advérsus sanctos, et prævalébat eis, +Dániel Dan 27 7 22 donec venit antíquus diérum, et judícium dedit sanctis Excélsi, et tempus advénit, et regnum obtinuérunt sancti. +Dániel Dan 27 7 23 Et sic ait: Béstia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit ómnibus regnis, et devorábit univérsam terram, et conculcábit, et commínuet eam. b +Dániel Dan 27 7 24 Porro córnua decem ipsíus regni, decem reges erunt: et álius consúrget post eos, et ipse poténtior erit prióribus, et tres reges humiliábit. +Dániel Dan 27 7 25 Et sermónes contra Excélsum loquétur, et sanctos Altíssimi cónteret: et putábit quod possit mutáre témpora, et leges: et tradéntur in manu ejus usque ad tempus, et témpora, et dimídium témporis. +Dániel Dan 27 7 26 Et judícium sedébit, ut auferátur poténtia, et conterátur, et dispéreat usque in finem. +Dániel Dan 27 7 27 Regnum autem, et potéstas, et magnitúdo regni, quæ est subter omne cælum, detur pópulo sanctórum Altíssimi: cujus regnum, regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei, et obédient. +Dániel Dan 27 7 28 Hucúsque finis verbi. Ego Dániel multum cogitatiónibus meis conturbábar, et fácies mea mutáta est in me: verbum autem in corde meo conservávi. b +Dániel Dan 27 8 1 Anno tértio regni Baltássar regis, vísio appáruit mihi. Ego Dániel, post id quod víderam in princípio, +Dániel Dan 27 8 2 vidi in visióne mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regióne: vidi autem in visióne esse me super portam Úlai. +Dániel Dan 27 8 3 Et levávi óculus meos, et vidi: et ecce áries unus stabat ante palúdem, habens córnua excélsa, et unum excélsius áltero atque succréscens. Póstea +Dániel Dan 27 8 4 vidi aríetem córnibus ventilántem contra occidéntem, et contra aquilónem, et contra merídiem, et omnes béstiæ non póterant resístere ei, neque liberári de manu ejus: fecítque secúndum voluntátem suam, et magnificátus est. +Dániel Dan 27 8 5 Et ego intelligébam: ecce autem hircus caprárum veniébat ab occidénte super fáciem totíus terræ, et non tangébat terram: porro hircus habébat cornu insígne inter óculos suos. b +Dániel Dan 27 8 6 Et venit usque ad aríetem illum cornútum, quem víderam stantem ante portam, et cucúrrit ad eum in ímpetu fortitúdinis suæ. +Dániel Dan 27 8 7 Cumque appropinquásset prope aríetem, efferátus est in eum, et percússit aríetem: et commínuit duo córnua ejus, et non póterat áries resístere ei: cumque eum misísset in terram, conculcávit, et nemo quibat liberáre aríetem de manu ejus. +Dániel Dan 27 8 8 Hircus autem caprárum magnus factus est nimis: cumque crevísset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quátuor córnua subter illud per quátuor ventos cæli. +Dániel Dan 27 8 9 De uno autem ex eis egréssum est cornu unum módicum: et factum est grande contra merídiem, et contra oriéntem, et contra fortitúdinem. b +Dániel Dan 27 8 10 Et magnificátum est usque ad fortitúdinem cæli: et dejécit de fortitúdine, et de stellis, et conculcávit eas. +Dániel Dan 27 8 11 Et usque ad príncipem fortitúdinis magnificátum est: et ab eo tulit juge sacrifícium, et dejécit locum sanctificatiónis ejus. +Dániel Dan 27 8 12 Robur autem datum est ei contra juge sacrifícium propter peccáta: et prosternétur véritas in terra, et fáciet, et prosperábitur. +Dániel Dan 27 8 13 Et audívi unum de sanctis loquéntem: et dixit unus sanctus álteri néscio cui loquénti: Úsquequo vísio, et juge sacrifícium, et peccátum desolatiónis quæ facta est: et sanctuárium, et fortitúdo conculcábitur? +Dániel Dan 27 8 14 Et dixit ei: Usque ad vésperam et mane, dies duo míllia trecénti: et mundábitur sanctuárium. +Dániel Dan 27 8 15 Factum est autem cum vidérem ego Dániel visiónem, et quǽrerem intelligéntiam: ecce stetit in conspéctu meo quasi spécies viri. b +Dániel Dan 27 8 16 Et audívi vocem viri inter Úlai: et clamávit, et ait: Gábriel, fac intellígere istam visiónem. +Dániel Dan 27 8 17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venísset, pavens córrui in fáciem meam: et ait ad me: Intéllige, fili hóminis, quóniam in témpore finis complébitur vísio. +Dániel Dan 27 8 18 Cumque loquerétur ad me, collápsus sum pronus in terram: et tétigit me, et státuit me in gradu meo, +Dániel Dan 27 8 19 dixítque mihi: Ego osténdam tibi quæ futúra sunt in novíssimo maledictiónis: quóniam habet tempus finem suum. +Dániel Dan 27 8 20 Áries, quem vidísti habére córnua, rex Medórum est atque Persárum. +Dániel Dan 27 8 21 Porro hircus caprárum, rex Græcórum est; et cornu grande, quod erat inter óculos ejus, ipse est rex primus. +Dániel Dan 27 8 22 Quod autem fracto illo surrexérunt quátuor pro eo: quátuor reges de gente ejus consúrgent, sed non in fortitúdine ejus. +Dániel Dan 27 8 23 Et post regnum eórum, cum créverint iniquitátes, consúrget rex ímpudens fácie, et intélligens propositiónes; +Dániel Dan 27 8 24 et roborábitur fortitúdo ejus, sed non in víribus suis: et supra quam credi potest, univérsa vastábit, et prosperábitur, et fáciet. Et interfíciet robústos, et pópulum sanctórum +Dániel Dan 27 8 25 secúndum voluntátem suam, et dirigétur dolus in manu ejus: et cor suum magnificábit, et in cópia rerum ómnium occídet plúrimos: et contra príncipem príncipum consúrget, et sine manu conterétur. +Dániel Dan 27 8 26 Et vísio véspere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visiónem signa, quia post multos dies erit. +Dániel Dan 27 8 27 Et ego Dániel lángui, et ægrotávi per dies: cumque surrexíssem, faciébam ópera regis, et stupébam ad visiónem, et non erat qui interpretarétur. b +Dániel Dan 27 9 1 In anno primo Daríi fílii Assuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, +Dániel Dan 27 9 2 anno uno regni ejus, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Jeremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónis Jerúsalem septuagínta anni. +Dániel Dan 27 9 3 Et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum rogáre et deprecári in jejúniis, sacco, et cínere. b +Dániel Dan 27 9 4 Et orávi Dóminum Deum meum, et conféssus sum, et dixi: Óbsecro, Dómine Deus magne et terríbilis, custódiens pactum, et misericórdiam diligéntibus te, et custodiéntibus mandáta tua: +Dániel Dan 27 9 5 peccávimus, iniquitátem fécimus, ímpie égimus, et recéssimus: et declinávimus a mandátis tuis ac judíciis. +Dániel Dan 27 9 6 Non obedívimus servis tuis prophétis, qui locúti sunt in nómine tuo régibus nostris, princípibus nostris, pátribus nostris, omníque pópulo terræ. +Dániel Dan 27 9 7 Tibi, Dómine, justítia: nobis autem confúsio faciéi, sicut est hódie viro Juda, et habitatóribus Jerúsalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in univérsis terris, ad quas ejecísti eos propter iniquitátes eórum, in quibus peccavérunt in te. +Dániel Dan 27 9 8 Dómine, nobis confúsio faciéi, régibus nostris, princípibus nostris, et pátribus nostris, qui peccavérunt. +Dániel Dan 27 9 9 Tibi autem Dómino Deo nostro misericórdia et propitiátio, quia recéssimus a te, +Dániel Dan 27 9 10 et non audívimus vocem Dómini Dei nostri ut ambularémus in lege ejus, quam pósuit nobis per servos suos prophétas. +Dániel Dan 27 9 11 Et omnis Israël prævaricáti sunt legem tuam, et declinavérunt ne audírent vocem tuam: et stillávit super nos maledíctio et detestátio quæ scripta est in libro Móysi servi Dei, quia peccávimus ei. +Dániel Dan 27 9 12 Et státuit sermónes suos, quos locútus est super nos et super príncipes nostros, qui judicavérunt nos, ut superindúceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secúndum quod factum est in Jerúsalem. +Dániel Dan 27 9 13 Sicut scriptum est in lege Móysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogávimus fáciem tuam, Dómine Deus noster, ut reverterémur ab iniquitátibus nostris, et cogitarémus veritátem tuam. +Dániel Dan 27 9 14 Et vigilávit Dóminus super malítiam, et addúxit eam super nos. Justus Dóminus Deus noster in ómnibus opéribus suis, quæ fecit: non enim audívimus vocem ejus. +Dániel Dan 27 9 15 Et nunc Dómine Deus noster, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu forti, et fecísti tibi nomen secúndum diem hanc: peccávimus, iniquitátem fécimus. b +Dániel Dan 27 9 16 Dómine, in omnem justítiam tuam avertátur, óbsecro, ira tua et furor tuus a civitáte tua Jerúsalem, et monte sancto tuo. Propter peccáta enim nostra, et iniquitátes patrum nostrórum, Jerúsalem et pópulus tuus in oppróbrium sunt ómnibus per circúitum nostrum. +Dániel Dan 27 9 17 Nunc ergo exáudi, Deus noster, oratiónem servi tui, et preces ejus: et osténde fáciem tuam super sanctuárium tuum, quod desértum est propter temetípsum. +Dániel Dan 27 9 18 Inclína, Deus meus, aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram, et civitátem super quam invocátum est nomen tuum: neque enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. +Dániel Dan 27 9 19 Exáudi, Dómine; placáre Dómine: atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum. +Dániel Dan 27 9 20 Cumque adhuc lóquerer, et orárem, et confitérer peccáta mea, et peccáta pópuli mei Israël, et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: b +Dániel Dan 27 9 21 adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne a princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni. +Dániel Dan 27 9 22 Et dócuit me, et locútus est mihi, dixítque: Dániel, nunc egréssus sum ut docérem te, et intellígeres. +Dániel Dan 27 9 23 Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo: ego autem veni ut indicárem tibi, quia vir desideriórum es: tu ergo animadvérte sermónem, et intéllige visiónem. +Dániel Dan 27 9 24 Septuagínta hebdómades abbreviátæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur justítia sempitérna, et impleátur vísio et prophetía, et ungátur Sanctus sanctórum. +Dániel Dan 27 9 25 Scito ergo, et animadvérte: ab éxitu sermónis, ut íterum ædificétur Jerúsalem, usque ad christum ducem, hebdómades septem, et hebdómades sexagínta duæ erunt: et rursum ædificábitur platéa, et muri in angústia témporum. +Dániel Dan 27 9 26 Et post hebdómades sexagínta duas occidétur christus: et non erit ejus pópulus qui eum negatúrus est. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus cum duce ventúro: et finis ejus vástitas, et post finem belli statúta desolátio. +Dániel Dan 27 9 27 Confirmábit autem pactum multis hebdómada una: et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium: et erit in templo abominátio desolatiónis: et usque ad consummatiónem et finem perseverábit desolátio. +Dániel Dan 27 10 1 Anno tértio Cyri regis Persárum, verbum revelátum est Daniéli cognoménto Baltássar, et verbum verum, et fortitúdo magna: intellexítque sermónem: intelligéntia enim est opus in visióne. +Dániel Dan 27 10 2 In diébus illis ego Dániel lugébam trium hebdomadárum diébus: b +Dániel Dan 27 10 3 panem desiderábilem non comédi, et caro et vinum non introiérunt in os meum, sed neque unguénto unctus sum, donec compleréntur trium hebdomadárum dies. +Dániel Dan 27 10 4 Die autem vigésima et quarta mensis primi, eram juxta flúvium magnum, qui est Tigris. +Dániel Dan 27 10 5 Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestítus líneis, et renes ejus accíncti auro obrízo: +Dániel Dan 27 10 6 et corpus ejus quasi chrysólithus, et fácies ejus velut spécies fúlguris, et óculi ejus ut lampas ardens: et bráchia ejus, et quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis: et vox sermónum ejus ut vox multitúdinis. +Dániel Dan 27 10 7 Vidi autem ego Dániel solus visiónem: porro viri qui erant mecum non vidérunt, sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum. +Dániel Dan 27 10 8 Ego autem relíctus solus vidi visiónem grandem hanc: et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me, et emárcui, nec hábui quidquam vírium. +Dániel Dan 27 10 9 Et audívi vocem sermónum ejus: et áudiens jacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ. +Dániel Dan 27 10 10 Et ecce manus tétigit me, et eréxit me super génua mea, et super artículos mánuum meárum. +Dániel Dan 27 10 11 Et dixit ad me: Dániel vir desideriórum, intéllige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens. b +Dániel Dan 27 10 12 Et ait ad me: Noli metúere, Dániel: quia ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intelligéndum ut te afflígeres in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua: et ego veni propter sermónes tuos. +Dániel Dan 27 10 13 Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus: et ecce Michaël, unus de princípibus primis, venit in adjutórium meum, et ego remánsi ibi juxta regem Persárum. +Dániel Dan 27 10 14 Veni autem ut docérem te quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus, quóniam adhuc vísio in dies. +Dániel Dan 27 10 15 Cumque loquerétur mihi hujuscémodi verbis, dejéci vultum meum ad terram, et tácui. b +Dániel Dan 27 10 16 Et ecce quasi similitúdo fílii hóminis tétigit lábia mea: et apériens os meum locútus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Dómine mi, in visióne tua dissolútæ sunt compáges meæ, et nihil in me remánsit vírium. +Dániel Dan 27 10 17 Et quómodo póterit servus dómini mei loqui cum dómino meo? nihil enim in me remánsit vírium, sed et hálitus meus interclúditur. +Dániel Dan 27 10 18 Rursum ergo tétigit me quasi vísio hóminis, et confortávit me, +Dániel Dan 27 10 19 et dixit: Noli timére, vir desideriórum: pax tibi: confortáre, et esto robústus. Cumque loquerétur mecum, conválui, et dixi: Lóquere, dómine mi, quia confortásti me. +Dániel Dan 27 10 20 Et ait: Numquid scis quare vénerim ad te? et nunc revértar ut prœ́lier advérsum príncipem Persárum. Cum ego egréderer, appáruit princeps Græcórum véniens. +Dániel Dan 27 10 21 Verúmtamen annuntiábo tibi quod expréssum est in scriptúra veritátis: et nemo est adjútor meus in ómnibus his, nisi Michaël princeps vester. b +Dániel Dan 27 11 1 Ego autem ab anno primo Daríi Medi stabam ut confortarétur et roborarétur. +Dániel Dan 27 11 2 Et nunc veritátem annuntiábo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Pérside, et quartus ditábitur ópibus nímiis super omnes: et cum invalúerit divítiis suis, concitábit omnes advérsum regnum Grǽciæ. +Dániel Dan 27 11 3 Surget vero rex fortis, et dominábitur potestáte multa, et fáciet quod placúerit ei. b +Dániel Dan 27 11 4 Et cum stéterit, conterétur regnum ejus, et dividétur in quátuor ventos cæli: sed non in pósteros ejus, neque secúndum poténtiam illíus, qua dominátus est: lacerábitur enim regnum ejus étiam in extérnos, excéptis his. +Dániel Dan 27 11 5 Et confortábitur rex austri: et de princípibus ejus prævalébit super eum, et dominábitur ditióne: multa enim dominátio ejus. +Dániel Dan 27 11 6 Et post finem annórum fœderabúntur: filiáque regis austri véniet ad regem aquilónis fácere amicítiam, et non obtinébit fortitúdinem bráchii, nec stabit semen ejus: et tradétur ipsa, et qui adduxérunt eam adolescéntes ejus, et qui confortábant eam in tempóribus. +Dániel Dan 27 11 7 Et stabit de gérmine radícum ejus plantátio: et véniet cum exércitu, et ingrediétur provínciam regis aquilónis: et abutétur eis, et obtinébit. +Dániel Dan 27 11 8 Ínsuper et deos eórum, et sculptília, vasa quoque pretiósa argénti et auri, captíva ducet in Ægýptum: ipse prævalébit advérsus regem aquilónis. +Dániel Dan 27 11 9 Et intrábit in regnum rex austri, et revertétur ad terram suam. +Dániel Dan 27 11 10 Fílii autem ejus provocabúntur, et congregábunt multitúdinem exercítuum plurimórum: et véniet próperans, et inúndans: et revertétur, et concitábitur, et congrediétur cum róbore ejus. b +Dániel Dan 27 11 11 Et provocátus rex austri egrediétur, et pugnábit advérsus regem aquilónis, et præparábit multitúdinem nímiam, et dábitur multitúdo in manu ejus. +Dániel Dan 27 11 12 Et cápiet multitúdinem, et exaltábitur cor ejus, et dejíciet multa míllia, sed non prævalébit. +Dániel Dan 27 11 13 Convertétur enim rex aquilónis, et præparábit multitúdinem multo majórem quam prius: et in fine témporum annorúmque véniet próperans cum exércitu magno, et ópibus nímiis. +Dániel Dan 27 11 14 Et in tempóribus illis multi consúrgent advérsus regem austri: fílii quoque prævaricatórum pópuli tui extolléntur ut ímpleant visiónem, et córruent. +Dániel Dan 27 11 15 Et venit rex aquilónis, et comportábit ággerem, et cápiet urbes munitíssimas: et bráchia austri non sustinébunt, et consúrgent elécti ejus ad resisténdum, et non erit fortitúdo. +Dániel Dan 27 11 16 Et fáciet véniens super eum juxta plácitum suum, et non erit qui stet contra fáciem ejus: et stabit in terra ínclyta, et consumétur in manu ejus. +Dániel Dan 27 11 17 Et ponet fáciem suam ut véniat ad tenéndum univérsum regnum ejus, et recta fáciet cum eo: et fíliam feminárum dabit ei, ut evértat illud: et non stabit, nec illíus erit. +Dániel Dan 27 11 18 Et convértet fáciem suam ad ínsulas, et cápiet multas: et cessáre fáciet príncipem oppróbrii sui, et oppróbrium ejus convertétur in eum. +Dániel Dan 27 11 19 Et convértet fáciem suam ad impérium terræ suæ, et impínget, et córruet, et non inveniétur. +Dániel Dan 27 11 20 Et stabit in loco ejus vilíssimus, et indígnus decóre régio: et in paucis diébus conterétur, non in furóre, nec in prœ́lio. b +Dániel Dan 27 11 21 Et stabit in loco ejus despéctus, et non tribuétur ei honor régius: et véniet clam, et obtinébit regnum in frauduléntia. +Dániel Dan 27 11 22 Et bráchia pugnántis expugnabúntur a fácie ejus, et conteréntur: ínsuper et dux fœ́deris. +Dániel Dan 27 11 23 Et post amicítias, cum eo fáciet dolum: et ascéndet, et superábit in módico pópulo. +Dániel Dan 27 11 24 Et abundántes, et úberes urbes ingrediétur: et fáciet quæ non fecérunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapínas, et prædam, et divítias eórum dissipábit, et contra firmíssimas cogitatiónes iníbit: et hoc usque ad tempus. +Dániel Dan 27 11 25 Et concitábitur fortitúdo ejus, et cor ejus advérsum regem austri in exércitu magno: et rex austri provocábitur ad bellum multis auxíliis, et fórtibus nimis: et non stabunt, quia iníbunt advérsus eum consília. +Dániel Dan 27 11 26 Et comedéntes panem cum eo, cónterent illum, exercitúsque ejus opprimétur: et cadent interfécti plúrimi. +Dániel Dan 27 11 27 Duórum quoque regum cor erit ut malefáciant, et ad mensam unam mendácium loquéntur: et non profícient, quia adhuc finis in áliud tempus. +Dániel Dan 27 11 28 Et revertétur in terram suam cum ópibus multis: et cor ejus advérsum testaméntum sanctum, et fáciet, et revertétur in terram suam. +Dániel Dan 27 11 29 Statúto témpore revertétur, et véniet ad austrum: et non erit prióri símile novíssimum. +Dániel Dan 27 11 30 Et vénient super eum triéres, et Románi: et percutiétur, et revertétur, et indignábitur contra testaméntum sanctuárii, et fáciet: revertetúrque, et cogitábit advérsum eos qui dereliquérunt testaméntum sanctuárii. +Dániel Dan 27 11 31 Et bráchia ex eo stabunt, et pólluent sanctuárium fortitúdinis, et áuferent juge sacrifícium: et dabunt abominatiónem in desolatiónem. b +Dániel Dan 27 11 32 Et ímpii in testaméntum simulábunt fraudulénter: pópulus autem sciens Deum suum, obtinébit, et fáciet. +Dániel Dan 27 11 33 Et docti in pópulo docébunt plúrimos: et ruent in gládio, et in flamma, et in captivitáte, et in rapína diérum. +Dániel Dan 27 11 34 Cumque corrúerint, sublevabúntur auxílio párvulo: et applicabúntur eis plúrimi fraudulénter. +Dániel Dan 27 11 35 Et de erudítis ruent, ut confléntur, et eligántur, et dealbéntur usque ad tempus præfinítum: quia adhuc áliud tempus erit. +Dániel Dan 27 11 36 Et fáciet juxta voluntátem suam rex, et elevábitur, et magnificábitur advérsus omnem deum: et advérsus Deum deórum loquétur magnífica, et dirigétur, donec compleátur iracúndia: perpetráta quippe est definítio. b +Dániel Dan 27 11 37 Et Deum patrum suórum non reputábit: et erit in concupiscéntiis feminárum, nec quemquam deórum curábit, quia advérsum univérsa consúrget. +Dániel Dan 27 11 38 Deum autem Maózim in loco suo venerábitur: et deum, quem ignoravérunt patres ejus, colet auro, et argénto, et lápide pretióso, rebúsque pretiósis. +Dániel Dan 27 11 39 Et fáciet ut múniat Maózim cum deo aliéno, quem cognóvit, et multiplicábit glóriam, et dabit eis potestátem in multis, et terram dívidet gratuíto. +Dániel Dan 27 11 40 Et in témpore præfiníto prœliábitur advérsus eum rex austri, et quasi tempéstas véniet contra illum rex aquilónis in cúrribus, et in equítibus, et in classe magna, et ingrediétur terras, et cónteret, et pertránsiet. b +Dániel Dan 27 11 41 Et introíbit in terram gloriósam, et multæ córruent: hae autem solæ salvabúntur de manu ejus, Edom, et Moab, et princípium filiórum Ammon. +Dániel Dan 27 11 42 Et mittet manum suam in terras: et terra Ægýpti non effúgiet. +Dániel Dan 27 11 43 Et dominábitur thesaurórum auri, et argénti, et in ómnibus pretiósis Ægýpti: per Líbyam quoque, et Æthiópiam transíbit. +Dániel Dan 27 11 44 Et fama turbábit eum ab oriénte et ab aquilóne: et véniet in multitúdine magna ut cónterat et interfíciat plúrimos. +Dániel Dan 27 11 45 Et figet tabernáculum suum Apádno inter maría, super montem ínclytum et sanctum: et véniet usque ad summitátem ejus, et nemo auxiliábitur ei. +Dániel Dan 27 12 1 In témpore autem illo consúrget Michaël princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui: et véniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœpérunt usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis qui invéntus fúerit scriptus in libro. +Dániel Dan 27 12 2 Et multi de his qui dórmiunt in terræ púlvere evigilábunt, álii in vitam ætérnam, et álii in oppróbrium ut vídeant semper. +Dániel Dan 27 12 3 Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti: et qui ad justítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. +Dániel Dan 27 12 4 Tu autem Dániel, claude sermónes, et signa librum usque ad tempus statútum: plúrimi pertransíbunt, et múltiplex erit sciéntia. b +Dániel Dan 27 12 5 Et vidi ego Dániel, et ecce quasi duo álii stabant: unus hinc super ripam flúminis, et álius inde ex áltera ripa flúminis. b +Dániel Dan 27 12 6 Et dixi viro qui erat indútus líneis, qui stabat super aquas flúminis: Úsquequo finis horum mirabílium? +Dániel Dan 27 12 7 Et audívi virum qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum elevásset déxteram et sinístram suam in cælum, et jurásset per vivéntem in ætérnum, quia in tempus, et témpora, et dimídium témporis. Et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa haec. +Dániel Dan 27 12 8 Et ego audívi, et non intelléxi. Et dixi: Dómine mi, quid erit post haec? +Dániel Dan 27 12 9 Et ait: Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad præfinítum tempus. +Dániel Dan 27 12 10 Eligéntur, et dealbabúntur, et quasi ignis probabúntur multi: et ímpie agent ímpii, neque intélligent omnes ímpii: porro docti intélligent. +Dániel Dan 27 12 11 Et a témpore cum ablátum fúerit juge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio in desolatiónem, dies mille ducénti nonagínta. +Dániel Dan 27 12 12 Beátus qui exspéctat, et pervénit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. +Dániel Dan 27 12 13 Tu autem vade ad præfinítum: et requiésces, et stabis in sorte tua in finem diérum. +Dániel Dan 27 13 1 Et erat vir hábitans in Babylóne, et nomen ejus Jóakim: +Dániel Dan 27 13 2 et accépit uxórem nómine Susánnam, fíliam Helcíæ, pulchram nimis, et timéntem Deum: +Dániel Dan 27 13 3 paréntes enim illíus, cum essent justi, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi. +Dániel Dan 27 13 4 Erat autem Jóakim dives valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suæ: et ad ipsum confluébant Judǽi, eo quod esset honorabílior ómnium. +Dániel Dan 27 13 5 Et constitúti sunt de pópulo duo senes júdices in illo anno, de quibus locútus est Dóminus: Quia egréssa est iníquitas de Babylóne a senióribus judícibus, qui videbántur régere pópulum. +Dániel Dan 27 13 6 Isti frequentábant domum Jóakim, et veniébant ad eos omnes qui habébant judícia. +Dániel Dan 27 13 7 Cum autem pópulus revertísset per merídiem, ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui. b +Dániel Dan 27 13 8 Et vidébant eam senes quotídie ingrediéntem et deambulántem, et exarsérunt in concupiscéntiam ejus: +Dániel Dan 27 13 9 et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos suos ut non vidérent cælum, neque recordaréntur judiciórum justórum. +Dániel Dan 27 13 10 Erant ergo ambo vulneráti amóre ejus, nec indicavérunt sibi vicíssim dolórem suum: +Dániel Dan 27 13 11 erubescébant enim indicáre sibi concupiscéntiam suam, voléntes concúmbere cum ea. +Dániel Dan 27 13 12 Et observábant quotídie sollicítius vidére eam. Dixítque alter ad álterum: +Dániel Dan 27 13 13 Eámus domum, quia hora prándii est. Et egréssi, recessérunt a se. +Dániel Dan 27 13 14 Cumque revertíssent, venérunt in unum: et sciscitántes ab ínvicem causam, conféssi sunt concupiscéntiam suam: et tunc in commúni statuérunt tempus quando eam possent inveníre solam. +Dániel Dan 27 13 15 Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut heri et nudiustértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in pomário: æstus quippe erat: b +Dániel Dan 27 13 16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes abscónditos, et contemplántes eam. +Dániel Dan 27 13 17 Dixit ergo puéllis: Afférte mihi óleum, et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver. +Dániel Dan 27 13 18 Et fecérunt sicut præcéperat: clauserúntque óstia pomárii, et egréssæ sunt per postícum ut afférrent quæ jússerat; nesciebántque senes intus esse abscónditos. +Dániel Dan 27 13 19 Cum autem egréssæ essent puéllæ, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt: +Dániel Dan 27 13 20 Ecce óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscéntia tui sumus: quam ob rem assentúre nobis, et commiscére nobíscum. +Dániel Dan 27 13 21 Quod si nolúeris, dicémus contra te testimónium, quod fúerit tecum júvenis, et ob hanc causam emíseris puéllas a te. +Dániel Dan 27 13 22 Ingémuit Susánna, et ait: Angústiæ sunt mihi úndique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non égero, non effúgiam manus vestras. b +Dániel Dan 27 13 23 Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus vestras, quam peccáre in conspéctu Dómini. +Dániel Dan 27 13 24 Et exclamávit voce magna Susánna: exclamavérunt autem et senes advérsus eam. +Dániel Dan 27 13 25 Et cucúrrit unus ad óstia pomárii, et apéruit. +Dániel Dan 27 13 26 Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in pomário, irruérunt per postícum ut vidérent quidnam esset. +Dániel Dan 27 13 27 Postquam autem senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter, quia numquam dictus fúerat sermo hujuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina. +Dániel Dan 27 13 28 Cumque venísset pópulus ad Jóakim virum ejus, venérunt et duo presbýteri, pleni iníqua cogitatióne advérsus Susánnam ut interfícerent eam. b +Dániel Dan 27 13 29 Et dixérunt coram pópulo: Míttite ad Susánnam fíliam Helcíæ uxórem Jóakim. Et statim misérunt. +Dániel Dan 27 13 30 Et venit cum paréntibus, et fíliis, et univérsis cognátis suis. +Dániel Dan 27 13 31 Porro Susánna erat delicáta nimis, et pulchra spécie. +Dániel Dan 27 13 32 At iníqui illi jussérunt ut discooperirétur (erat enim coopérta), ut vel sic satiaréntur decóre ejus. +Dániel Dan 27 13 33 Flebant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam. +Dániel Dan 27 13 34 Consurgéntes autem duo presbýteri in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput ejus. +Dániel Dan 27 13 35 Quæ flens suspéxit ad cælum: erat enim cor ejus fidúciam habens in Dómino. +Dániel Dan 27 13 36 Et dixérunt presbýteri: Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est haec cum duábus puéllis: et clausit óstia pomárii, et dimísit a se puéllas. +Dániel Dan 27 13 37 Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea. +Dániel Dan 27 13 38 Porro nos cum essémus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad eos, et vídimus eos páriter commiscéri. +Dániel Dan 27 13 39 Et illum quidem non quívimus comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exilívit: +Dániel Dan 27 13 40 hanc autem cum apprehendissémus, interrogávimus, quisnam esset adoléscens, et nóluit indicáre nobis: hujus rei testes sumus. +Dániel Dan 27 13 41 Crédidit eis multitúdo quasi sénibus et judícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem. b +Dániel Dan 27 13 42 Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit: Deus ætérne, qui absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia ántequam fiant, +Dániel Dan 27 13 43 tu scis quóniam falsum testimónium tulérunt contra me: et ecce mórior, cum nihil horum fécerim, quæ isti malitióse composuérunt advérsum me. +Dániel Dan 27 13 44 Exaudívit autem Dóminus vocem ejus. +Dániel Dan 27 13 45 Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit Dóminus spíritum sanctum púeri junióris, cujus nomen Dániel: +Dániel Dan 27 13 46 et exclamávit voce magna: Mundus ego sum a sánguine hujus. +Dániel Dan 27 13 47 Et convérsus omnis pópulus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locútus es? +Dániel Dan 27 13 48 Qui cum staret in médio eórum, ait: Sic fátui fílii Israël, non judicántes, neque quod verum est cognoscéntes, condemnástis fíliam Israël? +Dániel Dan 27 13 49 revertímini ad judícium, quia falsum testimónium locúti sunt advérsus eam. +Dániel Dan 27 13 50 Revérsus est ergo pópulus cum festinatióne, et dixérunt ei senes: Veni, et sede in médio nostrum, et índica nobis: quia tibi Deus dedit honórem senectútis. +Dániel Dan 27 13 51 Et dixit ad eos Dániel: Separáte illos ab ínvicem procul, et dijudicábo eos. +Dániel Dan 27 13 52 Cum ergo divísi essent alter ab áltero, vocávit unum de eis, et dixit ad eum: Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta tua, quæ operabáris prius: +Dániel Dan 27 13 53 júdicans judícia injústa, innocéntes ópprimens, et dimíttens nóxios, dicénte Dómino: Innocéntem et justum non interfícies. +Dániel Dan 27 13 54 Nunc ergo, si vidísti eam, dic sub qua árbore víderis eos colloquéntes sibi. Qui ait: Sub schino. +Dániel Dan 27 13 55 Dixit autem Dániel: Recte mentítus es in caput tuum: ecce enim ángelus Dei, accépta senténtia ab eo, scindet te médium. +Dániel Dan 27 13 56 Et, amóto eo, jussit veníre álium, et dixit ei: Semen Chánaan, et non Juda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor tuum: +Dániel Dan 27 13 57 sic faciebátis filiábus Israël, et illæ timéntes loquebántur vobis: sed fília Juda non sustínuit iniquitátem vestram. +Dániel Dan 27 13 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua árbore comprehénderis eos loquéntes sibi. Qui ait: Sub prino. +Dániel Dan 27 13 59 Dixit autem ei Dániel: Recte mentítus es et tu in caput tuum: manet enim ángelus Dómini, gládium habens, ut secet te médium, et interfíciat vos. +Dániel Dan 27 13 60 Exclamávit ítaque omnis cœtus voce magna, et benedixérunt Deum, qui salvat sperántes in se. b +Dániel Dan 27 13 61 Et consurrexérunt advérsus duos presbýteros (convícerat enim eos Dániel ex ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis sicut male égerant advérsus próximum, +Dániel Dan 27 13 62 ut fácerent secúndum legem Móysi. Et interfecérunt eos, et salvátus est sanguis innóxius in die illa. +Dániel Dan 27 13 63 Helcías autem et uxor ejus laudavérunt Deum pro fília sua Susánna cum Jóakim maríto ejus, et cognátis ómnibus, quia non esset invénta in ea res turpis. +Dániel Dan 27 13 64 Dániel autem factus est magnus in conspéctu pópuli a die illa, et deínceps. +Dániel Dan 27 13 65 Et rex Astýages appósitus est ad patres suos, et suscépit Cyrus Perses regnum ejus. b +Dániel Dan 27 14 1 Erat autem Dániel convíva regis, et honorátus super omnes amícos ejus. +Dániel Dan 27 14 2 Erat quoque idólum apud Babylónios nómine Bel: et impendebántur in eo per dies síngulos símilæ ártabæ duódecim, et oves quadragínta, viníque ámphoræ sex. +Dániel Dan 27 14 3 Rex quoque colébat eum, et ibat per síngulos dies adoráre eum: porro Dániel adorábat Deum suum. Dixítque ei rex: Quare non adóras Bel? +Dániel Dan 27 14 4 Qui respóndens ait ei: Quia non colo idóla manufácta, sed vivéntem Deum, qui creávit cælum, et terram, et habet potestátem omnis carnis. +Dániel Dan 27 14 5 Et dixit rex ad eum: Non vidétur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta cómedat et bibat quotídie? +Dániel Dan 27 14 6 Et ait Dániel arrídens: Ne erres, rex: iste enim intrínsecus lúteus est, et forínsecus ǽreus, neque comédit aliquándo. +Dániel Dan 27 14 7 Et irátus rex vocávit sacerdótes ejus, et ait eis: Nisi dixéritis mihi quis est qui cómedat impénsas has, moriémini. +Dániel Dan 27 14 8 Si autem ostendéritis quóniam Bel cómedat haec, moriétur Dániel, quia blasphemávit in Bel. Et dixit Dániel regi: Fiat juxta verbum tuum. +Dániel Dan 27 14 9 Erant autem sacerdótes Bel septuagínta, excéptis uxóribus, et párvulis, et fíliis. Et venit rex cum Daniéle in templum Bel. b +Dániel Dan 27 14 10 Et dixérunt sacerdótes Bel: Ecce nos egrédimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude óstium, et signa ánnulo tuo: +Dániel Dan 27 14 11 et cum ingréssus fúeris mane, nisi invéneris ómnia comésta a Bel, morte moriémur, vel Dániel qui mentítus est advérsum nos. +Dániel Dan 27 14 12 Contemnébant autem, quia fécerant sub mensa abscónditum intróitum, et per illum ingrediebántur semper, et devorábant ea. +Dániel Dan 27 14 13 Factum est ígitur postquam egréssi sunt illi, rex pósuit cibos ante Bel: præcépit Dániel púeris suis, et attulérunt cínerem, et cribrávit per totum templum coram rege: et egréssi clausérunt óstium, et signántes ánnulo regis abiérunt. +Dániel Dan 27 14 14 Sacerdótes autem ingréssi sunt nocte juxta consuetúdinem suam, et uxóres et fílii eórum, et comedérunt ómnia, et bibérunt. +Dániel Dan 27 14 15 Surréxit autem rex primo dilúculo, et Dániel cum eo. b +Dániel Dan 27 14 16 Et ait rex: Salváne sunt signácula, Dániel? Qui respóndit: Salva, rex. +Dániel Dan 27 14 17 Statímque cum aperuísset óstium, intúitus rex mensam, exclamávit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. +Dániel Dan 27 14 18 Et risit Dániel, et ténuit regem ne ingrederétur intro: et dixit: Ecce paviméntum: animadvérte cujus vestígia sint haec. +Dániel Dan 27 14 19 Et dixit rex: Vídeo vestígia virórum, et mulíerum, et infántium. Et irátus est rex. +Dániel Dan 27 14 20 Tunc apprehéndit sacerdótes, et uxóres, et fílios eórum: et ostendérunt ei abscóndita ostíola, per quæ ingrediebántur, et consumébant quæ erant super mensam. +Dániel Dan 27 14 21 Occídit ergo illos rex, et trádidit Bel in potestátem Daniélis: qui subvértit eum, et templum ejus. +Dániel Dan 27 14 22 Et erat draco magnus in loco illo, et colébant eum Babylónii. b +Dániel Dan 27 14 23 Et dixit rex Daniéli: Ecce nunc non potes dícere quia iste non sit deus vivens: adóra ergo eum. +Dániel Dan 27 14 24 Dixítque Dániel: Dóminum Deum meum adóro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. +Dániel Dan 27 14 25 Tu autem, rex, da mihi potestátem, et interfíciam dracónem absque gládio et fuste. Et ait rex: Do tibi. +Dániel Dan 27 14 26 Tulit ergo Dániel picem, et ádipem, et pilos, et coxit páriter: fecítque massas, et dedit in os dracónis, et dirúptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebátis. +Dániel Dan 27 14 27 Quod cum audíssent Babylónii, indignáti sunt veheménter: et congregáti advérsum regem, dixérunt: Judǽus factus est rex: Bel destrúxit, dracónem interfécit, et sacerdótes occídit. b +Dániel Dan 27 14 28 Et dixérunt cum veníssent ad regem: Trade nobis Daniélem, alióquin interficiémus te, et domum tuam. +Dániel Dan 27 14 29 Vidit ergo rex quod irrúerent in eum veheménter: et necessitáte compúlsus, trádidit eis Daniélem. +Dániel Dan 27 14 30 Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex. +Dániel Dan 27 14 31 Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora quotídie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem. +Dániel Dan 27 14 32 Erat autem Hábacuc prophéta in Judǽa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo: et ibat in campum ut ferret messóribus. b +Dániel Dan 27 14 33 Dixítque ángelus Dómini ad Hábacuc: Fer prándium quod habes in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum. +Dániel Dan 27 14 34 Et dixit Hábacuc: Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio. +Dániel Dan 27 14 35 Et apprehéndit eum ángelus Dómini in vértice ejus, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui. +Dániel Dan 27 14 36 Et clamávit Hábacuc, dicens: Dániel serve Dei, tolle prándium quod misit tibi Deus. +Dániel Dan 27 14 37 Et ait Dániel: Recordátus es mei, Deus, et non dereliquísti diligéntes te. +Dániel Dan 27 14 38 Surgénsque Dániel comédit. Porro ángelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo. +Dániel Dan 27 14 39 Venit ergo rex die séptimo ut lugéret Daniélem: et venit ad lacum, et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum. b +Dániel Dan 27 14 40 Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es, Dómine Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum. +Dániel Dan 27 14 41 Porro illos, qui perditiónis ejus causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo. +Dániel Dan 27 14 42 Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum. +# Osée Hos Prophetia Osée +Osée Hos 28 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Osée, fílium Béeri, in diébus Ozíæ, Jóathan, Achaz, Ezechíæ, regum Juda; et in diébus Jeróboam, fílii Joas, regis Israël. +Osée Hos 28 1 2 Princípium loquéndi Dómino in Osée. Et dixit Dóminus ad Osée: Vade, sume tibi uxórem fornicatiónum, et fac tibi fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicábitur terra a Dómino. b +Osée Hos 28 1 3 Et ábiit, et accépit Gomer, fíliam Debélaim: et concépit, et péperit ei fílium. +Osée Hos 28 1 4 Et dixit Dóminus ad eum: Voca nomen ejus Jézrahel, quóniam adhuc módicum, et visitábo sánguinem Jézrahel super domum Jehu, et quiéscere fáciam regnum domus Israël. +Osée Hos 28 1 5 Et in illa die cónteram arcum Israël in valle Jézrahel. +Osée Hos 28 1 6 Et concépit adhuc, et péperit fíliam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericórdia, quia non addam ultra miseréri dómui Israël, sed oblivióne oblivíscar eórum. +Osée Hos 28 1 7 Et dómui Juda miserébor, et salvábo eos in Dómino Deo suo; et non salvábo eos in arcu et gládio, et in bello, et in equis, et in equítibus. +Osée Hos 28 1 8 Et ablactávit eam quæ erat Absque misericórdia. Et concépit, et péperit fílium. b +Osée Hos 28 1 9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non pópulus meus, quia vos non pópulus meus, et ego non ero vester. +Osée Hos 28 1 10 Et erit númerus filiórum Israël quasi aréna maris, quæ sine mensúra est, et non numerábitur. Et erit in loco ubi dicétur eis: Non pópulus meus vos: dicétur eis: Fílii Dei vivéntis. b +Osée Hos 28 1 11 Et congregabúntur fílii Juda et fílii Israël páriter; et ponent sibímet caput unum, et ascéndent de terra, quia magnus dies Jézrahel. +Osée Hos 28 2 1 Dícite frátribus vestris: Pópulus meus; et soróri vestræ: Misericórdiam consecúta. +Osée Hos 28 2 2 Judicáte matrem vestram, judicáte, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Áuferat fornicatiónes suas a fácie sua, et adultéria sua de médio úberum suórum; +Osée Hos 28 2 3 ne forte expóliem eam nudam, et státuam eam secúndum diem nativitátis suæ, et ponam eam quasi solitúdinem, et státuam eam velut terram ínviam, et interfíciam eam siti. +Osée Hos 28 2 4 Et filiórum illíus non miserébor, quóniam fílii fornicatiónum sunt. +Osée Hos 28 2 5 Quia fornicáta est mater eórum, confúsa est quæ concépit eos; quia dixit: Vadam post amatóres meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, óleum meum, et potum meum. b +Osée Hos 28 2 6 Propter hoc ecce ego sépiam viam tuam spinis, et sépiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet. +Osée Hos 28 2 7 Et sequétur amatóres suos, et non apprehéndet eos; et quæret eos, et non invéniet: et dicet: Vadam, et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. +Osée Hos 28 2 8 Et haec nescívit, quia ego dedi ei fruméntum, et vinum, et óleum, et argéntum multiplicávi ei, et aurum, quæ fecérunt Baal. b +Osée Hos 28 2 9 Idcírco convértar, et sumam fruméntum meum in témpore suo, et vinum meum in témpore suo. Et liberábo lanam meam et linum meum, quæ operiébant ignomíniam ejus. +Osée Hos 28 2 10 Et nunc revelábo stultítiam ejus in óculis amatórum ejus; et vir non éruet eam de manu mea; +Osée Hos 28 2 11 et cessáre fáciam omne gáudium ejus, solemnitátem ejus, neoméniam ejus, sábbatum ejus, et ómnia festa témpora ejus. +Osée Hos 28 2 12 Et corrúmpam víneam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercédes hae meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei; et ponam eam in saltum, et cómedet eam béstia agri. +Osée Hos 28 2 13 Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur in aure sua, et moníli suo. Et ibat post amatóres suos, et mei obliviscebátur, dicit Dóminus. +Osée Hos 28 2 14 Propter hoc ecce ego lactábo eam, et ducam eam in solitúdinem, et loquar ad cor ejus. b +Osée Hos 28 2 15 Et dabo ei vinitóres ejus ex eódem loco, et vallem Achor, ad aperiéndam spem; et canet ibi juxta dies juventútis suæ, et juxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. +Osée Hos 28 2 16 Et erit in die illa, ait Dóminus: vocábit me, Vir meus, et non vocábit me ultra Báali. +Osée Hos 28 2 17 Et áuferam nómina Báalim de ore ejus, et non recordábitur ultra nóminis eórum. +Osée Hos 28 2 18 Et percútiam cum eis fœdus in die illa, cum béstia agri, et cum vólucre cæli, et cum réptili terræ; et arcum, et gládium, et bellum cónteram de terra, et dormíre eos fáciam fiduciáliter. +Osée Hos 28 2 19 Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in justítia, et judício, et in misericórdia, et in miseratiónibus. b +Osée Hos 28 2 20 Et sponsábo te mihi in fide; et scies quia ego Dóminus. +Osée Hos 28 2 21 Et erit in die illa: exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram. +Osée Hos 28 2 22 Et terra exáudiet tríticum, et vinum, et óleum, et haec exáudient Jézrahel. +Osée Hos 28 2 23 Et seminábo eam mihi in terra, et miserébor ejus quæ fuit Absque misericórdia. +Osée Hos 28 2 24 Et dicam Non pópulo meo: Pópulus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu. +Osée Hos 28 3 1 Et dixit Dóminus ad me: Adhuc vade, et dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israël, et ipsi respíciunt ad deos aliénos, et díligunt vinácia uvárum. +Osée Hos 28 3 2 Et fodi eam mihi quíndecim argénteis, et coro hórdei, et dimídio coro hórdei. b +Osée Hos 28 3 3 Et dixi ad eam: Dies multos exspectábis me; non fornicáberis, et non eris viro; sed et ego exspectábo te. +Osée Hos 28 3 4 Quia dies multos sedébunt fílii Israël sine rege, et sine príncipe, et sine sacrifício, et sine altári, et sine ephod, et sine théraphim. b +Osée Hos 28 3 5 Et post haec reverténtur fílii Israël, et quærent Dóminum Deum suum, et David regem suum: et pavébunt ad Dóminum, et ad bonum ejus, in novíssimo diérum. +Osée Hos 28 4 1 Audíte verbum Dómini, fílii Israël, quia judícium Dómino cum habitatóribus terræ: non est enim véritas, et non est misericórdia, et non est sciéntia Dei in terra. +Osée Hos 28 4 2 Maledíctum, et mendácium, et homicídium, et furtum, et adultérium inundavérunt, et sanguis sánguinem tétigit. +Osée Hos 28 4 3 Propter hoc lugébit terra, et infirmábitur omnis qui hábitat in ea, in béstia agri, et in vólucre cæli; sed et pisces maris congregabúntur. +Osée Hos 28 4 4 Verúmtamen unusquísque non júdicet, et non arguátur vir: pópulus enim tuus sicut hi qui contradícunt sacerdóti. +Osée Hos 28 4 5 Et córrues hódie, et córruet étiam prophéta tecum. Nocte tacére feci matrem tuam. +Osée Hos 28 4 6 Contícuit pópulus meus, eo quod non habúerit sciéntiam: quia tu sciéntiam repulísti, repéllam te, ne sacerdótio fungáris mihi; et oblíta es legis Dei tui, oblivíscar filiórum tuórum et ego. +Osée Hos 28 4 7 Secúndum multitúdinem eórum sic peccavérunt mihi: glóriam eórum in ignomíniam commutábo. +Osée Hos 28 4 8 Peccáta pópuli mei cómedent, et ad iniquitátem eórum sublevábunt ánimas eórum. +Osée Hos 28 4 9 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos; et visitábo super eum vias ejus, et cogitatiónes ejus reddam ei. +Osée Hos 28 4 10 Et cómedent, et non saturabúntur; fornicáti sunt, et non cessavérunt: quóniam Dóminum dereliquérunt in non custodiéndo. +Osée Hos 28 4 11 Fornicátio, et vinum, et ebríetas áuferunt cor. +Osée Hos 28 4 12 Pópulus meus in ligno suo interrogávit, et báculus ejus annuntiávit ei; spíritus enim fornicatiónum decépit eos, et fornicáti sunt a Deo suo. b +Osée Hos 28 4 13 Super cápita móntium sacrificábant, et super colles ascendébant thymiáma; subtus quercum, et pópulum, et terebínthum, quia bona erat umbra ejus; ídeo fornicabúntur fíliæ vestræ, et sponsæ vestræ adúlteræ erunt. +Osée Hos 28 4 14 Non visitábo super fílias vestras cum fúerint fornicátæ, et super sponsas vestras cum adulteráverint, quóniam ipsi cum meretrícibus conversabántur, et cum effeminátis sacrificábant; et pópulus non intélligens vapulábit. +Osée Hos 28 4 15 Si fornicáris tu, Israël, non delínquat saltem Juda; et nolíte íngredi in Gálgala, et ne ascendéritis in Betháven, neque juravéritis: Vivit Dóminus! b +Osée Hos 28 4 16 Quóniam sicut vacca lascíviens declinávit Israël; nunc pascet eos Dóminus, quasi agnum in latitúdine. b +Osée Hos 28 4 17 Párticeps idolórum Éphraim: dimítte eum. +Osée Hos 28 4 18 Separátum est convívium eórum; fornicatióne fornicáti sunt: dilexérunt afférre ignomíniam protectóres ejus. +Osée Hos 28 4 19 Ligávit eum spíritus in alis suis, et confundéntur a sacrifíciis suis. +Osée Hos 28 5 1 Audíte hoc, sacerdótes, et atténdite, domus Israël, et domus regis, auscultáte: quia vobis judícium est, quóniam láqueus facti estis speculatióni, et rete expánsum super Thabor. +Osée Hos 28 5 2 Et víctimas declinástis in profúndum; et ego erudítor ómnium eórum. +Osée Hos 28 5 3 Ego scio Éphraim, et Israël non est abscónditus a me: quia nunc fornicátus est Éphraim; contaminátus est Israël. +Osée Hos 28 5 4 Non dabunt cogitatiónes suas ut revertántur ad Deum suum, quia spíritus fornicatiónum in médio eórum, et Dóminum non cognovérunt. +Osée Hos 28 5 5 Et respondébit arrogántia Israël in fácie ejus, et Israël et Éphraim ruent in iniquitáte sua: ruet étiam Judas cum eis. +Osée Hos 28 5 6 In grégibus suis et in arméntis suis vadent ad quæréndum Dóminum, et non invénient: ablátus est ab eis. +Osée Hos 28 5 7 In Dóminum prævaricáti sunt, quia fílios aliénos genuérunt: nunc devorábit eos mensis, cum pártibus suis. +Osée Hos 28 5 8 Clángite búccina in Gábaa, tuba in Rama; ululáte in Betháven, post tergum tuum, Bénjamin. b +Osée Hos 28 5 9 Éphraim in desolatióne erit in die correptiónis; in tríbubus Israël osténdi fidem. +Osée Hos 28 5 10 Facti sunt príncipes Juda quasi assuméntes términum; super eos effúndam quasi aquam iram meam. +Osée Hos 28 5 11 Calúmniam pátiens est Éphraim, fractus judício, quóniam cœpit abíre post sordes. +Osée Hos 28 5 12 Et ego quasi tínea Éphraim, et quasi putrédo dómui Juda. +Osée Hos 28 5 13 Et vidit Éphraim languórem suum, et Juda vínculum suum; et ábiit Éphraim ad Assur, et misit ad regem ultórem: et ipse non póterit sanáre vos, nec sólvere póterit a vobis vínculum. +Osée Hos 28 5 14 Quóniam ego quasi leǽna Éphraim, et quasi cátulus leónis dómui Juda. Ego, ego cápiam, et vadam; tollam, et non est qui éruat. +Osée Hos 28 5 15 Vadens revértar ad locum meum, donec deficiátis, et quærátis fáciem meam. +Osée Hos 28 6 1 In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum, +Osée Hos 28 6 2 quia ipse cepit, et sanábit nos; percútiet, et curábit nos. +Osée Hos 28 6 3 Vivificábit nos post duos dies; in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu ejus. Sciémus, sequemúrque ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus ejus, et véniet quasi imber nobis temporáneus et serótinus terræ. +Osée Hos 28 6 4 Quid fáciam tibi, Éphraim? quid fáciam tibi, Juda? misericórdia vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. +Osée Hos 28 6 5 Propter hoc dolávi in prophétis; occídi eos in verbis oris mei: et judícia tua quasi lux egrediéntur. +Osée Hos 28 6 6 Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium; et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. +Osée Hos 28 6 7 Ipsi autem sicut Adam transgréssi sunt pactum: ibi prævaricáti sunt in me. +Osée Hos 28 6 8 Gálaad cívitas operántium idólum, supplantáta sánguine. +Osée Hos 28 6 9 Et quasi fauces virórum latrónum, párticeps sacerdótum, in via interficiéntium pergéntes de Sichem: quia scelus operáti sunt. +Osée Hos 28 6 10 In domo Israël vidi horréndum: ibi fornicatiónes Éphraim, contaminátus est Israël. +Osée Hos 28 6 11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convértero captivitátem pópuli mei. +Osée Hos 28 7 1 Cum sanáre vellem Israël, reveláta est iníquitas Éphraim, et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est spólians, latrúnculus foris. +Osée Hos 28 7 2 Et ne forte dicant in córdibus suis, omnem malítiam eórum me recordátum, nunc circumdedérunt eos adinventiónes suæ: coram fácie mea factæ sunt. +Osée Hos 28 7 3 In malítia sua lætificavérunt regem, et in mendáciis suis príncipes. +Osée Hos 28 7 4 Omnes adulterántes, quasi clíbanus succénsus a coquénte; quiévit páululum cívitas a commistióne ferménti, donec fermentarétur totum. +Osée Hos 28 7 5 Dies regis nostri: cœpérunt príncipes fúrere a vino; exténdit manum suam cum illusóribus. +Osée Hos 28 7 6 Quia applicuérunt quasi clíbanum cor suum, cum insidiarétur eis; tota nocte dormívit coquens eos: mane ipse succénsus quasi ignis flammæ. +Osée Hos 28 7 7 Omnes calefácti sunt quasi clíbanus, et devoravérunt júdices suos: omnes reges eórum cecidérunt; non est qui clamat in eis ad me. +Osée Hos 28 7 8 Éphraim in pópulis ipse commiscebátur; Éphraim factus est subcinerícius panis, qui non reversátur. +Osée Hos 28 7 9 Comedérunt aliéni robur ejus, et ipse nescívit; sed et cani effúsi sunt in eo, et ipse ignorávit. b +Osée Hos 28 7 10 Et humiliábitur supérbia Israël in fácie ejus; nec revérsi sunt ad Dóminum Deum suum, et non quæsiérunt eum in ómnibus his. +Osée Hos 28 7 11 Et factus est Éphraim quasi colúmba sedúcta non habens cor. Ægýptum invocábant; ad Assýrios abiérunt. +Osée Hos 28 7 12 Et cum profécti fúerint, expándam super eos rete meum: quasi vólucrem cæli détraham eos; cædam eos secúndum auditiónem cœtus eórum. +Osée Hos 28 7 13 Vae eis, quóniam recessérunt a me! vastabúntur, quia prævaricáti sunt in me, et ego redémi eos, et ipsi locúti sunt contra me mendácia. +Osée Hos 28 7 14 Et non clamavérunt ad me in corde suo, sed ululábant in cubílibus suis: super tríticum et vinum ruminábant; recessérunt a me. +Osée Hos 28 7 15 Et ego erudívi eos, et confortávi bráchia eórum, et in me cogitavérunt malítiam. +Osée Hos 28 7 16 Revérsi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolósus: cadent in gládio príncipes eórum, a furóre linguæ suæ. Ista subsannátio eórum in terra Ægýpti. +Osée Hos 28 8 1 In gútture tuo sit tuba quasi áquila super domum Dómini, pro eo quod transgréssi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricáti sunt. +Osée Hos 28 8 2 Me invocábunt: Deus meus, cognóvimus te Israël. +Osée Hos 28 8 3 Projécit Israël bonum: inimícus persequétur eum. +Osée Hos 28 8 4 Ipsi regnavérunt, et non ex me; príncipes exstitérunt, et non cognóvi: argéntum suum et aurum suum fecérunt sibi idóla, ut interírent. b +Osée Hos 28 8 5 Projéctus est vítulus tuus, Samaría; irátus est furor meus in eos. Úsquequo non póterunt emundári? +Osée Hos 28 8 6 Quia ex Israël et ipse est: ártifex fecit illum, et non est deus; quóniam in araneárum telas erit vítulus Samaríæ. +Osée Hos 28 8 7 Quia ventum seminábunt, et túrbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non fáciet farínam: quod etsi fécerit, aliéni cómedent eam. b +Osée Hos 28 8 8 Devorátus est Israël; nunc factus est in natiónibus quasi vas immúndum. +Osée Hos 28 8 9 Quia ipsi ascendérunt ad Assur, ónager solitárius sibi; Éphraim múnera dedérunt amatóribus. +Osée Hos 28 8 10 Sed et cum mercéde condúxerint natiónes, nunc congregábo eos, et quiéscent paulísper ab ónere regis et príncipum. +Osée Hos 28 8 11 Quia multiplicávit Éphraim altária ad peccándum; factæ sunt ei aræ in delíctum. b +Osée Hos 28 8 12 Scribam ei multíplices leges meas, quæ velut aliénæ computátæ sunt. +Osée Hos 28 8 13 Hóstias ófferent, immolábunt carnes et cómedent, et Dóminus non suscípiet eas: nunc recordábitur iniquitátis eórum, et visitábit peccáta eórum: ipsi in Ægýptum converténtur. +Osée Hos 28 8 14 Et oblítus est Israël factóris sui, et ædificávit delúbra; et Judas multiplicávit urbes munítas; et mittam ignem in civitátes ejus, et devorábit ædes illíus. +Osée Hos 28 9 1 Noli lætári, Israël; noli exsultáre sicut pópuli: quia fornicátus es a Deo tuo; dilexísti mercédem super omnes áreas trítici. +Osée Hos 28 9 2 Área et tórcular non pascet eos, et vinum mentiétur eis: +Osée Hos 28 9 3 non habitábunt in terra Dómini. Revérsus est Éphraim in Ægýptum, et in Assýriis pollútum comédit. +Osée Hos 28 9 4 Non libábunt Dómino vinum, et non placébunt ei. Sacrifícia eórum quasi panis lugéntium; omnes qui cómedent eum, contaminabúntur: quia panis eórum ánimæ ipsórum: non intrábit in domum Dómini. +Osée Hos 28 9 5 Quid faciétis in die solémni, in die festivitátis Dómini? +Osée Hos 28 9 6 Ecce enim profécti sunt a vastitáte: Ægýptus congregábit eos; Memphis sepéliet eos: desiderábile argéntum eórum urtíca hæreditábit, lappa in tabernáculis eórum. +Osée Hos 28 9 7 Venérunt dies visitatiónis, venérunt dies retributiónis. Scitóte, Israël, stultum prophétam, insánum virum spirituálem, propter multitúdinem iniquitátis tuæ, et multitúdinem améntiæ. b +Osée Hos 28 9 8 Speculátor Éphraim cum Deo meo, prophéta láqueus ruínæ factus est super omnes vias ejus; insánia in domo Dei ejus. +Osée Hos 28 9 9 Profúnde peccavérunt, sicut in diébus Gábaa. Recordábitur iniquitátis eórum, et visitábit peccáta eórum. +Osée Hos 28 9 10 Quasi uvas in desérto invéni Israël, quasi prima poma ficúlneæ in cacúmine ejus vidi patres eórum: ipsi autem intravérunt ad Beélphegor, et abalienáti sunt in confusiónem, et facti sunt abominábiles sicut ea quæ dilexérunt. b +Osée Hos 28 9 11 Éphraim quasi avis avolávit; glória eórum a partu, et ab útero, et a concéptu. +Osée Hos 28 9 12 Quod etsi enutríerint fílios suos, absque líberis eos fáciam in homínibus; sed et vae eis cum recéssero ab eis! +Osée Hos 28 9 13 Éphraim, ut vidi, Tyrus erat fundáta in pulchritúdine; et Éphraim edúcet ad interfectórem fílios suos. b +Osée Hos 28 9 14 Da eis, Dómine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine líberis, et úbera aréntia. +Osée Hos 28 9 15 Omnes nequítiæ eórum in Galgal, quia ibi exósos hábui eos. Propter malítiam adinventiónum eórum, de domo mea ejíciam eos; non addam ut díligam eos: omnes príncipes eórum recedéntes. +Osée Hos 28 9 16 Percússus est Éphraim; radix eórum exsiccáta est: fructum nequáquam fácient, quod etsi genúerint, interfíciam amantíssima úteri eórum. +Osée Hos 28 9 17 Abjíciet eos Deus meus, quia non audiérunt eum, et erunt vagi in natiónibus. +Osée Hos 28 10 1 Vitis frondósa Israël, fructus adæquátus est ei: secúndum multitúdinem fructus sui multiplicávit altária, juxta ubertátem terræ suæ exuberávit simulácris. +Osée Hos 28 10 2 Divísum est cor eórum, nunc interíbunt; ipse confrínget simulácra eórum, depopulábitur aras eórum. +Osée Hos 28 10 3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timémus Dóminum; et rex quid fáciet nobis? b +Osée Hos 28 10 4 Loquímini verba visiónis inútilis, et feriétis fœdus; et germinábit quasi amaritúdo judícium super sulcos agri. +Osée Hos 28 10 5 Vaccas Betháven coluérunt habitatóres Samaríæ; quia luxit super eum pópulus ejus, et ædítui ejus super eum exsultavérunt in glória ejus, quia migrávit ab eo. b +Osée Hos 28 10 6 Síquidem et ipse in Assur delátus est, munus regi ultóri. Confúsio Éphraim cápiet, et confundétur Israël in voluntáte sua. +Osée Hos 28 10 7 Transíre fecit Samaría regem suum quasi spumam super fáciem aquæ. +Osée Hos 28 10 8 Et disperdéntur excélsa idóli, peccátum Israël; lappa et tríbulus ascéndet super aras eórum: et dicent móntibus: Operíte nos, et cóllibus: Cádite super nos. +Osée Hos 28 10 9 Ex diébus Gábaa peccávit Israël; ibi stetérunt. Non comprehéndet eos in Gábaa prœ́lium super fílios iniquitátis. b +Osée Hos 28 10 10 Juxta desidérium meum corrípiam eos: congregabúntur super eos pópuli, cum corripiéntur propter duas iniquitátes suas. b +Osée Hos 28 10 11 Éphraim vítula docta dilígere tritúram, et ego transívi super pulchritúdinem colli ejus: ascéndam super Éphraim, arábit Judas; confrínget sibi sulcos Jacob. +Osée Hos 28 10 12 Semináte vobis in justítia, et métite in ore misericórdiæ. Innováte vobis novále; tempus autem requiréndi Dóminum, cum vénerit qui docébit vos justítiam. b +Osée Hos 28 10 13 Arástis impietátem, iniquitátem messuístis: comedístis frugem mendácii, quia confísus es in viis tuis, in multitúdine fórtium tuórum. +Osée Hos 28 10 14 Consúrget tumúltus in pópulo tuo; et omnes munitiónes tuæ vastabúntur, sicut vastátus est Sálmana a domo ejus qui judicávit Baal in die prœ́lii, matre super fílios allísa. b +Osée Hos 28 10 15 Sic fecit vobis Bethel, a fácie malítiæ nequitiárum vestrárum. +Osée Hos 28 11 1a Sicut mane tránsiit, pertránsiit rex Israël. +Osée Hos 28 11 1b Quia puer Israël, et diléxi eum; et ex Ægýpto vocávi fílium meum. +Osée Hos 28 11 2 Vocavérunt eos, sic abiérunt a fácie eórum; Báalim immolábant, et simulácris sacrificábant. b +Osée Hos 28 11 3 Et ego quasi nutrítius Éphraim: portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. +Osée Hos 28 11 4 In funículis Adam traham eos, in vínculis caritátis; et ero eis quasi exáltans jugum super maxíllas eórum, et declinávi ad eum ut vescerétur. +Osée Hos 28 11 5 Non revertétur in terram Ægýpti, et Assur ipse rex ejus, quóniam noluérunt convérti. b +Osée Hos 28 11 6 Cœpit gládius in civitátibus ejus, et consúmet eléctos ejus, et cómedet cápita eórum. +Osée Hos 28 11 7 Et pópulus meus pendébit ad réditum meum; jugum autem imponétur eis simul, quod non auferétur. +Osée Hos 28 11 8 Quómodo dabo te, Éphraim? prótegam te, Israël? Quómodo dabo te sicut Ádama, ponam te ut Séboim? Convérsum est in me cor meum, páriter conturbáta est pœnitúdo mea. +Osée Hos 28 11 9 Non fáciam furórem iræ meæ; non convértar ut dispérdam Éphraim, quóniam Deus ego, et non homo; in médio tui sanctus, et non ingrédiar civitátem. +Osée Hos 28 11 10 Post Dóminum ambulábunt; quasi leo rúgiet, quia ipse rúgiet, et formidábunt fílii maris. +Osée Hos 28 11 11 Et avolábunt quasi avis ex Ægýpto, et quasi colúmba de terra Assyriórum: et collocábo eos in dómibus suis, dicit Dóminus. +Osée Hos 28 11 12 Circumdédit me in negatióne Éphraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descéndit cum Deo, et cum sanctis fidélis. b +Osée Hos 28 12 1 Éphraim pascit ventum, et séquitur æstum; tota die mendácium et vastitátem multíplicat: et fœdus cum Assýriis íniit, et óleum in Ægýptum ferébat. +Osée Hos 28 12 2 Judícium ergo Dómini cum Juda, et visitátio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiónes ejus reddet ei. +Osée Hos 28 12 3 In útero supplantávit fratrem suum, et in fortitúdine sua diréctus est cum ángelo. b +Osée Hos 28 12 4 Et inváluit ad ángelum, et confortátus est; flevit, et rogávit eum. In Bethel invénit eum, et ibi locútus est nobíscum. +Osée Hos 28 12 5 Et Dóminus Deus exercítuum, Dóminus memoriále ejus. +Osée Hos 28 12 6 Et tu ad Deum tuum convertéris; misericórdiam et judícium custódi, et spera in Deo tuo semper. b +Osée Hos 28 12 7 Chánaan, in manu ejus statéra dolósa, calúmniam diléxit. b +Osée Hos 28 12 8 Et dixit Éphraim: Verúmtamen dives efféctus sum; invéni idólum mihi: omnes labóres mei non invénient mihi iniquitátem quam peccávi. +Osée Hos 28 12 9 Et ego Dóminus Deus tuus ex terra Ægýpti: adhuc sedére te fáciam in tabernáculis, sicut in diébus festivitátis. b +Osée Hos 28 12 10 Et locútus sum super prophétas, et ego visiónem multiplicávi, et in manu prophetárum assimilátus sum. +Osée Hos 28 12 11 Si Gálaad idólum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolántes; nam et altária eórum quasi acérvi super sulcos agri. b +Osée Hos 28 12 12 Fugit Jacob in regiónem Sýriæ, et servívit Israël in uxórem, et in uxórem servávit. b +Osée Hos 28 12 13 In prophéta autem edúxit Dóminus Israël de Ægýpto, et in prophéta servátus est. +Osée Hos 28 12 14 Ad iracúndiam me provocávit Éphraim in amaritudínibus suis: et sanguis ejus super eum véniet, et oppróbrium ejus restítuet ei Dóminus suus. b +Osée Hos 28 13 1 Loquénte Éphraim, horror invásit Israël; et delíquit in Baal, et mórtuus est. +Osée Hos 28 13 2 Et nunc addidérunt ad peccándum; fecerúntque sibi conflátile de argénto suo quasi similitúdinem idolórum: factúra artíficum totum est: his ipsi dicunt: Immoláte hómines, vítulos adorántes. +Osée Hos 28 13 3 Idcírco erunt quasi nubes matutína, et sicut ros matutínus prætériens; sicut pulvis túrbine raptus ex área, et sicut fumus de fumário. +Osée Hos 28 13 4 Ego autem Dóminus Deus tuus, ex terra Ægýpti; et Deum absque me néscies, et salvátor non est præter me. b +Osée Hos 28 13 5 Ego cognóvi te in desérto, in terra solitúdinis. +Osée Hos 28 13 6 Juxta páscua sua adimpléti sunt et saturáti sunt; et levavérunt cor suum, et oblíti sunt mei. +Osée Hos 28 13 7 Et ego ero eis quasi leǽna, sicut pardus in via Assyriórum. +Osée Hos 28 13 8 Occúrram eis quasi ursa raptis cátulis, et dirúmpam interióra jécoris eórum, et consúmam eos ibi quasi leo: béstia agri scindet eos. +Osée Hos 28 13 9 Perdítio tua, Israël: tantúmmodo in me auxílium tuum. b +Osée Hos 28 13 10 Ubi est rex tuus? máxime nunc salvet te in ómnibus úrbibus tuis; et júdices tui, de quibus dixísti: Da mihi regem et príncipes. +Osée Hos 28 13 11 Dabo tibi regem in furóre meo, et áuferam in indignatióne mea. +Osée Hos 28 13 12 Colligáta est iníquitas Éphraim; abscónditum peccátum ejus. b +Osée Hos 28 13 13 Dolóres parturiéntis vénient ei: ipse fílius non sápiens: nunc enim non stabit in contritióne filiórum. +Osée Hos 28 13 14a De manu mortis liberábo eos; de morte rédimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inférne! +Osée Hos 28 13 14b Consolátio abscóndita est ab óculis meis. +Osée Hos 28 13 15 Quia ipse inter fratres dívidet: addúcet uréntem ventum Dóminus de desérto ascendéntem, et siccábit venas ejus, et desolábit fontem ejus: et ipse dirípiet thesáurum omnis vasis desiderábilis. +Osée Hos 28 14 1 Péreat Samaría, quóniam ad amaritúdinem concitávit Deum suum! in gládio péreant, párvuli eórum elidántur, et fœtæ ejus discindántur! +Osée Hos 28 14 2 Convértere, Israël, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. b +Osée Hos 28 14 3 Tóllite vobíscum verba, et convertímini ad Dóminum; et dícite ei: Omnem aufer iniquitátem, áccipe bonum, et reddémus vítulos labiórum nostrórum. +Osée Hos 28 14 4 Assur non salvábit nos: super equum non ascendémus, nec dicémus ultra, Dii nostri ópera mánuum nostrárum: quia ejus, qui in te est, miseréberis pupílli. +Osée Hos 28 14 5 Sanábo contritiónes eórum; díligam eos spontánee: quia avérsus est furor meus ab eis. b +Osée Hos 28 14 6 Ero quasi ros; Israël germinábit sicut lílium, et erúmpet radix ejus ut Líbani. +Osée Hos 28 14 7 Ibunt rami ejus, et erit quasi olíva glória ejus, et odor ejus ut Líbani. +Osée Hos 28 14 8 Converténtur sedéntes in umbra ejus; vivent trítico, et germinábunt quasi vínea; memoriále ejus sicut vinum Líbani. +Osée Hos 28 14 9 Éphraim, quid mihi ultra idóla? Ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abiétem viréntem; ex me fructus tuus invéntus est. +Osée Hos 28 14 10 Quis sápiens, et intélliget ista? intélligens, et sciet haec? quia rectæ viæ Dómini, et justi ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis. # Joel Joel Prophetia Joel -Joel Joel 29 1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. -Joel Joel 29 1 2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? b -Joel Joel 29 1 3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. -Joel Joel 29 1 4 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. -Joel Joel 29 1 5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. -Joel Joel 29 1 6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. b -Joel Joel 29 1 7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. -Joel Joel 29 1 8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. -Joel Joel 29 1 9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. -Joel Joel 29 1 10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. -Joel Joel 29 1 11 Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. -Joel Joel 29 1 12 Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. -Joel Joel 29 1 13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. b -Joel Joel 29 1 14 Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: -Joel Joel 29 1 15 A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. -Joel Joel 29 1 16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio? -Joel Joel 29 1 17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum. -Joel Joel 29 1 18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. -Joel Joel 29 1 19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. -Joel Joel 29 1 20 Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. -Joel Joel 29 2 1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: quia venit dies Domini, quia prope est. -Joel Joel 29 2 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. -Joel Joel 29 2 3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. -Joel Joel 29 2 4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current. -Joel Joel 29 2 5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium. -Joel Joel 29 2 6 A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam. -Joel Joel 29 2 7 Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. -Joel Joel 29 2 8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. -Joel Joel 29 2 9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. -Joel Joel 29 2 10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. b -Joel Joel 29 2 11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? -Joel Joel 29 2 12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. b -Joel Joel 29 2 13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. -Joel Joel 29 2 14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? -Joel Joel 29 2 15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum: b -Joel Joel 29 2 16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. -Joel Joel 29 2 17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? -Joel Joel 29 2 18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. b -Joel Joel 29 2 19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. -Joel Joel 29 2 20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet foetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. -Joel Joel 29 2 21 Noli timere, terra: exsulta, et laetare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. -Joel Joel 29 2 22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. -Joel Joel 29 2 23 Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. -Joel Joel 29 2 24 Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. -Joel Joel 29 2 25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. -Joel Joel 29 2 26 Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. -Joel Joel 29 2 27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum. -Joel Joel 29 2 28 Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. b -Joel Joel 29 2 29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. -Joel Joel 29 2 30 Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. -Joel Joel 29 2 31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. -Joel Joel 29 2 32 Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. -Joel Joel 29 3 1 Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, -Joel Joel 29 3 2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. -Joel Joel 29 3 3 Et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. -Joel Joel 29 3 4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. -Joel Joel 29 3 5 Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra. -Joel Joel 29 3 6 Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. -Joel Joel 29 3 7 Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. -Joel Joel 29 3 8 Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. -Joel Joel 29 3 9 Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores. b -Joel Joel 29 3 10 Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. -Joel Joel 29 3 11 Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. -Joel Joel 29 3 12 Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu. -Joel Joel 29 3 13 Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. -Joel Joel 29 3 14 Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis. b -Joel Joel 29 3 15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. -Joel Joel 29 3 16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. -Joel Joel 29 3 17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. -Joel Joel 29 3 18 Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. b -Joel Joel 29 3 19 Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. -Joel Joel 29 3 20 Et Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem. -Joel Joel 29 3 21 Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram; et Dominus commorabitur in Sion. +Joel Joel 29 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Joël, fílium Phátuel. +Joel Joel 29 1 2 Audíte hoc, senes, et áuribus percípite, omnes habitatóres terræ: si factum est istud in diébus vestris, aut in diébus patrum vestrórum? b +Joel Joel 29 1 3 Super hoc fíliis vestris narráte, et fílii vestri fíliis suis, et fílii eórum generatióni álteræ. +Joel Joel 29 1 4 Resíduum erúcæ comédit locústa, et resíduum locústæ comédit bruchus, et resíduum bruchi comédit rubígo. +Joel Joel 29 1 5 Expergiscímini, ébrii, et flete et ululáte, omnes qui bíbitis vinum in dulcédine, quóniam périit ab ore vestro. +Joel Joel 29 1 6 Gens enim ascéndit super terram meam, fortis et innumerábilis: dentes ejus ut dentes leónis, et moláres ejus ut cátuli leónis. b +Joel Joel 29 1 7 Pósuit víneam meam in desértum, et ficum meam decorticávit; nudans spoliávit eam, et projécit: albi facti sunt rami ejus. +Joel Joel 29 1 8 Plange quasi virgo accíncta sacco super virum pubertátis suæ. +Joel Joel 29 1 9 Périit sacrifícium et libátio de domo Dómini; luxérunt sacerdótes, minístri Dómini. +Joel Joel 29 1 10 Depopuláta est régio, luxit humus, quóniam devastátum est tríticum, confúsum est vinum, elánguit óleum. +Joel Joel 29 1 11 Confúsi sunt agrícolæ, ululavérunt vinitóres super fruménto et hórdeo, quia périit messis agri. +Joel Joel 29 1 12 Vínea confúsa est, et ficus elánguit; malogranátum, et palma, et malum, et ómnia ligna agri aruérunt, quia confúsum est gáudium a fíliis hóminum. +Joel Joel 29 1 13 Accíngite vos, et plángite, sacerdótes: ululáte, minístri altáris; ingredímini, cubáte in sacco, minístri Dei mei, quóniam intériit de domo Dei vestri sacrifícium et libátio. b +Joel Joel 29 1 14 Sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte senes, omnes habitatóres terræ in domum Dei vestri, et clamáte ad Dóminum: +Joel Joel 29 1 15 A, a, a, diéi! quia prope est dies Dómini, et quasi vástitas a poténte véniet. +Joel Joel 29 1 16 Numquid non coram óculis vestris aliménta periérunt de domo Dei nostri, lætítia et exsultátio? +Joel Joel 29 1 17 Computruérunt juménta in stércore suo, demolíta sunt hórrea, dissipátæ sunt apothécæ, quóniam confúsum est tríticum. +Joel Joel 29 1 18 Quid ingémuit ánimal, mugiérunt greges arménti? quia non est páscua eis; sed et greges pécorum disperiérunt. +Joel Joel 29 1 19 Ad te, Dómine, clamábo, quia ignis comédit speciósa desérti, et flamma succéndit ómnia ligna regiónis. +Joel Joel 29 1 20 Sed et béstiæ agri, quasi área sítiens imbrem, suspexérunt ad te, quóniam exsiccáti sunt fontes aquárum, et ignis devorávit speciósa desérti. +Joel Joel 29 2 1 Cánite tuba in Sion, ululáte in monte sancto meo, conturbéntur omnes habitatóres terræ: quia venit dies Dómini, quia prope est. +Joel Joel 29 2 2 Dies tenebrárum et calíginis, dies nubis et túrbinis; quasi mane expánsum super montes pópulus multus et fortis: símilis ei non fuit a princípio, et post eum non erit usque in annos generatiónis et generatiónis. +Joel Joel 29 2 3 Ante fáciem ejus ignis vorans, et post eum exúrens flamma. Quasi hortus voluptátis terra coram eo, et post eum solitúdo desérti, neque est qui effúgiat eum. +Joel Joel 29 2 4 Quasi aspéctus equórum, aspéctus eórum; et quasi équites, sic current. +Joel Joel 29 2 5 Sicut sónitus quadrigárum super cápita móntium exílient, sicut sónitus flammæ ignis devorántis stípulam, velut pópulus fortis præparátus ad prœ́lium. +Joel Joel 29 2 6 A fácie ejus cruciabúntur pópuli; omnes vultus redigéntur in ollam. +Joel Joel 29 2 7 Sicut fortes current; quasi viri bellatóres ascéndent murum: viri in viis suis gradiéntur, et non declinábunt a sémitis suis. +Joel Joel 29 2 8 Unusquísque fratrem suum non coarctábit, sínguli in calle suo ambulábunt; sed et per fenéstras cadent, et non demoliéntur. +Joel Joel 29 2 9 Urbem ingrediéntur, in muro current, domos conscéndent, per fenéstras intrábunt quasi fur. +Joel Joel 29 2 10 A fácie ejus contrémuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum. b +Joel Joel 29 2 11 Et Dóminus dedit vocem suam ante fáciem exércitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fórtia et faciéntia verbum ejus: magnus enim dies Dómini, et terríbilis valde, et quis sustinébit eum? +Joel Joel 29 2 12 Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. b +Joel Joel 29 2 13 Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra; et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. +Joel Joel 29 2 14 Quis scit si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino Deo vestro? +Joel Joel 29 2 15 Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum: b +Joel Joel 29 2 16 congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte párvulos, et sugéntes úbera; egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. +Joel Joel 29 2 17 Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes, minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hæreditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? +Joel Joel 29 2 18 Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. b +Joel Joel 29 2 19 Et respóndit Dóminus, et dixit pópulo suo: Ecce ego mittam vobis fruméntum, et vinum, et óleum, et replebímini eis; et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus. +Joel Joel 29 2 20 Et eum qui ab aquilóne est procul fáciam a vobis, et expéllam eum in terram ínviam et desértam: fáciem ejus contra mare orientále, et extrémum ejus ad mare novíssimum: et ascéndet fœtor ejus, et ascéndet putrédo ejus, quia supérbe egit. +Joel Joel 29 2 21 Noli timére, terra: exsúlta, et lætáre, quóniam magnificávit Dóminus ut fáceret. +Joel Joel 29 2 22 Nolíte timére, animália regiónis, quia germinavérunt speciósa desérti; quia lignum áttulit fructum suum, ficus et vínea dedérunt virtútem suam. +Joel Joel 29 2 23 Et, fílii Sion, exsultáte, et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis doctórem justítiæ, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio. +Joel Joel 29 2 24 Et implebúntur áreæ fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo. +Joel Joel 29 2 25 Et reddam vobis annos, quos comédit locústa, bruchus, et rubígo, et erúca: fortitúdo mea magna quam misi in vos. +Joel Joel 29 2 26 Et comedétis vescéntes, et saturabímini; et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum; et non confundétur pópulus meus in sempitérnum. +Joel Joel 29 2 27 Et sciétis quia in médio Israël ego sum, et ego Dóminus Deus vester, et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum. +Joel Joel 29 2 28 Et erit post haec: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. b +Joel Joel 29 2 29 Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam spíritum meum. +Joel Joel 29 2 30 Et dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi. +Joel Joel 29 2 31 Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis. +Joel Joel 29 2 32 Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerúsalem erit salvátio, sicut dixit Dóminus, et in resíduis quos Dóminus vocáverit. +Joel Joel 29 3 1 Quia ecce in diébus illis, et in témpore illo, cum convértero captivitátem Juda et Jerúsalem, +Joel Joel 29 3 2 congregábo omnes gentes, et dedúcam eas in vallem Jósaphat; et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo, et hæreditáte mea Israël, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt. +Joel Joel 29 3 3 Et super pópulum meum misérunt sortem; et posuérunt púerum in prostíbulo, et puéllam vendidérunt pro vino ut bíberent. +Joel Joel 29 3 4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis términus Palæstinórum? numquid ultiónem vos reddétis mihi? et si ulciscímini vos contra me, cito velóciter reddam vicissitúdinem vobis super caput vestrum. +Joel Joel 29 3 5 Argéntum enim meum et aurum tulístis, et desiderabília mea et pulchérrima intulístis in delúbra vestra. +Joel Joel 29 3 6 Et fílios Juda et fílios Jerúsalem vendidístis fíliis Græcórum, ut longe facerétis eos de fínibus suis. +Joel Joel 29 3 7 Ecce ego suscitábo eos de loco in quo vendidístis eos, et convértam retributiónem vestram in caput vestrum. +Joel Joel 29 3 8 Et vendam fílios vestros et fílias vestras in mánibus filiórum Juda, et venundábunt eos Sabǽis, genti longínquæ, quia Dóminus locútus est. +Joel Joel 29 3 9 Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos: accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. b +Joel Joel 29 3 10 Concídite arátra vestra in gládios, et ligónes vestros in lánceas. Infírmus dicat: Quia fortis ego sum. +Joel Joel 29 3 11 Erúmpite, et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini; ibi occúmbere fáciet Dóminus robústos tuos. +Joel Joel 29 3 12 Consúrgant, et ascéndant gentes in vallem Jósaphat, quia ibi sedébo ut júdicem omnes gentes in circúitu. +Joel Joel 29 3 13 Míttite falces, quóniam maturávit messis; veníte, et descéndite, quia plenum est tórcular, exúberant torculária: quia multiplicáta est malítia eórum. +Joel Joel 29 3 14 Pópuli, pópuli, in valle concisiónis, quia juxta est dies Dómini in valle concisiónis. b +Joel Joel 29 3 15 Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum. +Joel Joel 29 3 16 Et Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam, et movebúntur cæli et terra; et Dóminus spes pópuli sui, et fortitúdo filiórum Israël. +Joel Joel 29 3 17 Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester, hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerúsalem sancta, et aliéni non transíbunt per eam ámplius. +Joel Joel 29 3 18 Et erit in die illa: stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Dómini egrediétur, et irrigábit torréntem spinárum. b +Joel Joel 29 3 19 Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum perditiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Juda, et effúderint sánguinem innocéntem in terra sua. +Joel Joel 29 3 20 Et Judǽa in ætérnum habitábitur, et Jerúsalem in generatiónem et generatiónem. +Joel Joel 29 3 21 Et mundábo sánguinem eórum, quem non mundáveram; et Dóminus commorábitur in Sion. # Amos Amos Prophetia Amos -Amos Amos 30 1 1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israël in diebus Oziae, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terraemotus. -Amos Amos 30 1 2 Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. -Amos Amos 30 1 3 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. b -Amos Amos 30 1 4 Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad. -Amos Amos 30 1 5 Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus. -Amos Amos 30 1 6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea. b -Amos Amos 30 1 7 Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus. -Amos Amos 30 1 8 Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus. -Amos Amos 30 1 9 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum. b -Amos Amos 30 1 10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus. -Amos Amos 30 1 11 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. b -Amos Amos 30 1 12 Mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae. -Amos Amos 30 1 13 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. b -Amos Amos 30 1 14 Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. -Amos Amos 30 1 15 Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. -Amos Amos 30 2 1 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem. -Amos Amos 30 2 2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae. -Amos Amos 30 2 3 Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. -Amos Amos 30 2 4 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum. b -Amos Amos 30 2 5 Et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem. -Amos Amos 30 2 6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. b -Amos Amos 30 2 7 Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. -Amos Amos 30 2 8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. -Amos Amos 30 2 9 Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. b -Amos Amos 30 2 10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei. -Amos Amos 30 2 11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israël? dicit Dominus. -Amos Amos 30 2 12 Et propinabitis nazaraeis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. -Amos Amos 30 2 13 Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno. -Amos Amos 30 2 14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: -Amos Amos 30 2 15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam: -Amos Amos 30 2 16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus. -Amos Amos 30 3 1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Aegypti, dicens: -Amos Amos 30 3 2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. -Amos Amos 30 3 3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? b -Amos Amos 30 3 4 numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? -Amos Amos 30 3 5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit? -Amos Amos 30 3 6 si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? -Amos Amos 30 3 7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. -Amos Amos 30 3 8 Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? -Amos Amos 30 3 9 Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus. b -Amos Amos 30 3 10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis. -Amos Amos 30 3 11 Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. -Amos Amos 30 3 12 Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. -Amos Amos 30 3 13 Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum; -Amos Amos 30 3 14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. -Amos Amos 30 3 15 Et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus. -Amos Amos 30 4 1 Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae, quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quae dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. -Amos Amos 30 4 2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. -Amos Amos 30 4 3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. -Amos Amos 30 4 4 Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. b -Amos Amos 30 4 5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus. -Amos Amos 30 4 6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. b -Amos Amos 30 4 7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. -Amos Amos 30 4 8 Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae; et non redistis ad me, dicit Dominus. -Amos Amos 30 4 9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine: multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus. -Amos Amos 30 4 10 Misi in vos mortem in via Aegypti; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. -Amos Amos 30 4 11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus. -Amos Amos 30 4 12 Quapropter haec faciam tibi, Israël: postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israël. b -Amos Amos 30 4 13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus. -Amos Amos 30 5 1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. -Amos Amos 30 5 2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. -Amos Amos 30 5 3 Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël. -Amos Amos 30 5 4 Quia haec dicit Dominus domui Israël: Quaerite me, et vivetis. b -Amos Amos 30 5 5 Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. -Amos Amos 30 5 6 Quaerite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: -Amos Amos 30 5 7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis): -Amos Amos 30 5 8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen est ejus: -Amos Amos 30 5 9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. -Amos Amos 30 5 10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. b -Amos Amos 30 5 11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. -Amos Amos 30 5 12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. -Amos Amos 30 5 13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. -Amos Amos 30 5 14 Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. -Amos Amos 30 5 15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. -Amos Amos 30 5 16 Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quae foris sunt, dicetur: Vae, vae! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. b -Amos Amos 30 5 17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. -Amos Amos 30 5 18 Vae desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux. -Amos Amos 30 5 19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. -Amos Amos 30 5 20 Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea? -Amos Amos 30 5 21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum. b -Amos Amos 30 5 22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam. -Amos Amos 30 5 23 Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyrae tuae non audiam. -Amos Amos 30 5 24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. b -Amos Amos 30 5 25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? b -Amos Amos 30 5 26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. -Amos Amos 30 5 27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus. -Amos Amos 30 6 1 Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël! -Amos Amos 30 6 2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. -Amos Amos 30 6 3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; -Amos Amos 30 6 4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; -Amos Amos 30 6 5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, -Amos Amos 30 6 6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. -Amos Amos 30 6 7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. b -Amos Amos 30 6 8 Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. -Amos Amos 30 6 9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. -Amos Amos 30 6 10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? b -Amos Amos 30 6 11 Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. -Amos Amos 30 6 12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. b -Amos Amos 30 6 13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium. -Amos Amos 30 6 14 Qui laetamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? -Amos Amos 30 6 15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. -Amos Amos 30 7 1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. -Amos Amos 30 7 2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? -Amos Amos 30 7 3 Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. -Amos Amos 30 7 4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. -Amos Amos 30 7 5 Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? -Amos Amos 30 7 6 Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. -Amos Amos 30 7 7 Haec ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii. b -Amos Amos 30 7 8 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël; non adjiciam ultra superinducere eum. -Amos Amos 30 7 9 Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israël desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. -Amos Amos 30 7 10 Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël; non poterit terra sustinere universos sermones ejus. b -Amos Amos 30 7 11 Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua. -Amos Amos 30 7 12 Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi. -Amos Amos 30 7 13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. -Amos Amos 30 7 14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetae: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. b -Amos Amos 30 7 15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israël. -Amos Amos 30 7 16 Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli. -Amos Amos 30 7 17 Propter hoc haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua. -Amos Amos 30 8 1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum. -Amos Amos 30 8 2 Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israël; non adjiciam ultra ut pertranseam eum. -Amos Amos 30 8 3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur; in omni loco projicietur silentium. b -Amos Amos 30 8 4 Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, b -Amos Amos 30 8 5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, -Amos Amos 30 8 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus? -Amos Amos 30 8 7 Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. -Amos Amos 30 8 8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Aegypti? -Amos Amos 30 8 9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: óccidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: -Amos Amos 30 8 10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum. -Amos Amos 30 8 11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. b -Amos Amos 30 8 12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. -Amos Amos 30 8 13 In die illa deficient virgines pulchrae et adolescentes in siti, -Amos Amos 30 8 14 qui jurant in delicto Samariae, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra. -Amos Amos 30 9 1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. -Amos Amos 30 9 2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. -Amos Amos 30 9 3 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. -Amos Amos 30 9 4 Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. -Amos Amos 30 9 5 Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. b -Amos Amos 30 9 6 Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. -Amos Amos 30 9 7 Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israël? ait Dominus. Numquid non Israël ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? b -Amos Amos 30 9 8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. -Amos Amos 30 9 9 Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. b -Amos Amos 30 9 10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. -Amos Amos 30 9 11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis, -Amos Amos 30 9 12 ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes: eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec. -Amos Amos 30 9 13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt. -Amos Amos 30 9 14 Et convertam captivitatem populi mei Israël; et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. -Amos Amos 30 9 15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. -# Abdias Obad Prophetia Abdiae -Abdias Obad 31 1 1 Visio Abdiae. Haec dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: surgite, et consurgamus adversus eum in praelium. -Abdias Obad 31 1 2 Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde. -Abdias Obad 31 1 3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? -Abdias Obad 31 1 4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. -Abdias Obad 31 1 5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi? -Abdias Obad 31 1 6 Quomodo scrutati sunt Esau; investigaverunt abscondita ejus? -Abdias Obad 31 1 7 Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri foederis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuae, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te; non est prudentia in eo. -Abdias Obad 31 1 8 Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau? b -Abdias Obad 31 1 9 Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. -Abdias Obad 31 1 10 Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum. -Abdias Obad 31 1 11 In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. -Abdias Obad 31 1 12 Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiae. b -Abdias Obad 31 1 13 Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius, -Abdias Obad 31 1 14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. -Abdias Obad 31 1 15 Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertet in caput tuum. b -Abdias Obad 31 1 16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. -Abdias Obad 31 1 17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. -Abdias Obad 31 1 18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. -Abdias Obad 31 1 19 Et haereditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Benjamin possidebit Galaad. b -Abdias Obad 31 1 20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananaeorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri. -Abdias Obad 31 1 21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. -# Jonas Jonah Prophetia Jonae -Jonas Jonah 32 1 1 Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens: -Jonas Jonah 32 1 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. -Jonas Jonah 32 1 3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. -Jonas Jonah 32 1 4 Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. b -Jonas Jonah 32 1 5 Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. -Jonas Jonah 32 1 6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. -Jonas Jonah 32 1 7 Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. b -Jonas Jonah 32 1 8 Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? -Jonas Jonah 32 1 9 Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. -Jonas Jonah 32 1 10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. -Jonas Jonah 32 1 11 Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. -Jonas Jonah 32 1 12 Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos. -Jonas Jonah 32 1 13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. b -Jonas Jonah 32 1 14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. -Jonas Jonah 32 1 15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. -Jonas Jonah 32 1 16 Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. -Jonas Jonah 32 2 1 Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. -Jonas Jonah 32 2 2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, -Jonas Jonah 32 2 3 et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. -Jonas Jonah 32 2 4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. -Jonas Jonah 32 2 5 Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. -Jonas Jonah 32 2 6 Circumdederunt me aquae usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. -Jonas Jonah 32 2 7 Ad extrema montium descendi; terrae vectes concluserunt me in aeternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. -Jonas Jonah 32 2 8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. -Jonas Jonah 32 2 9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. -Jonas Jonah 32 2 10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino. -Jonas Jonah 32 2 11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam. b -Jonas Jonah 32 3 1 Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: -Jonas Jonah 32 3 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te. -Jonas Jonah 32 3 3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. -Jonas Jonah 32 3 4 Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. -Jonas Jonah 32 3 5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem. -Jonas Jonah 32 3 6 Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. -Jonas Jonah 32 3 7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. -Jonas Jonah 32 3 8 Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. -Jonas Jonah 32 3 9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? -Jonas Jonah 32 3 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. -Jonas Jonah 32 4 1 Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est: -Jonas Jonah 32 4 2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. -Jonas Jonah 32 4 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. -Jonas Jonah 32 4 4 Et dixit Dominus: Putasne bene irásceris tu? -Jonas Jonah 32 4 5 Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. b -Jonas Jonah 32 4 6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna. -Jonas Jonah 32 4 7 Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit. -Jonas Jonah 32 4 8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere. -Jonas Jonah 32 4 9 Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irásceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. -Jonas Jonah 32 4 10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: -Jonas Jonah 32 4 11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa? -# Michaeas Mic Prophetia Michaeae -Michaeas Mic 33 1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. -Michaeas Mic 33 1 2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. b -Michaeas Mic 33 1 3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae. -Michaeas Mic 33 1 4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps. -Michaeas Mic 33 1 5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem? b -Michaeas Mic 33 1 6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. -Michaeas Mic 33 1 7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. -Michaeas Mic 33 1 8 Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum: b -Michaeas Mic 33 1 9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. -Michaeas Mic 33 1 10 In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite. -Michaeas Mic 33 1 11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. -Michaeas Mic 33 1 12 Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. -Michaeas Mic 33 1 13 Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël. -Michaeas Mic 33 1 14 Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël. -Michaeas Mic 33 1 15 Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël. -Michaeas Mic 33 1 16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. -Michaeas Mic 33 2 1 Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. -Michaeas Mic 33 2 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et haereditatem ejus. -Michaeas Mic 33 2 3 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est. -Michaeas Mic 33 2 4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? -Michaeas Mic 33 2 5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini. -Michaeas Mic 33 2 6 Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio. -Michaeas Mic 33 2 7 Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? -Michaeas Mic 33 2 8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. -Michaeas Mic 33 2 9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. -Michaeas Mic 33 2 10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima. -Michaeas Mic 33 2 11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem; et erit super quem stillatur populus iste. b -Michaeas Mic 33 2 12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te; in unum conducam reliquias Israël: pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum: tumultuabuntur a multitudine hominum. -Michaeas Mic 33 2 13 Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. -Michaeas Mic 33 3 1 Et dixi: Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judicium, -Michaeas Mic 33 3 2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum; -Michaeas Mic 33 3 3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae? -Michaeas Mic 33 3 4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. -Michaeas Mic 33 3 5 Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium. b -Michaeas Mic 33 3 6 Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. -Michaeas Mic 33 3 7 Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei. -Michaeas Mic 33 3 8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. -Michaeas Mic 33 3 9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis: b -Michaeas Mic 33 3 10 qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. -Michaeas Mic 33 3 11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. -Michaeas Mic 33 3 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. -Michaeas Mic 33 4 1 Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi, -Michaeas Mic 33 4 2 et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. -Michaeas Mic 33 4 3 Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concídent gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. -Michaeas Mic 33 4 4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. -Michaeas Mic 33 4 5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in aeternum et ultra. -Michaeas Mic 33 4 6 In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram: b -Michaeas Mic 33 4 7 et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum. -Michaeas Mic 33 4 8 Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem. -Michaeas Mic 33 4 9 Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? b -Michaeas Mic 33 4 10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. -Michaeas Mic 33 4 11 Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. -Michaeas Mic 33 4 12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi foenum areae. -Michaeas Mic 33 4 13 Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. -Michaeas Mic 33 5 1 Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël. -Michaeas Mic 33 5 2 Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. b -Michaeas Mic 33 5 3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israël. b -Michaeas Mic 33 5 4 Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. -Michaeas Mic 33 5 5 Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines; -Michaeas Mic 33 5 6 et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. -Michaeas Mic 33 5 7 Et erunt reliquiae Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum. b -Michaeas Mic 33 5 8 Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat. -Michaeas Mic 33 5 9 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. -Michaeas Mic 33 5 10 Et erit in die illa, dicit Dominus: auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. b -Michaeas Mic 33 5 11 Et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas: et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te: -Michaeas Mic 33 5 12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum: -Michaeas Mic 33 5 13 et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas. -Michaeas Mic 33 5 14 Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt. -Michaeas Mic 33 6 1 Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. -Michaeas Mic 33 6 2 Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur. -Michaeas Mic 33 6 3 Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. -Michaeas Mic 33 6 4 Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. -Michaeas Mic 33 6 5 Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. -Michaeas Mic 33 6 6 Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? b -Michaeas Mic 33 6 7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae? -Michaeas Mic 33 6 8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. -Michaeas Mic 33 6 9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? b -Michaeas Mic 33 6 10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. -Michaeas Mic 33 6 11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? -Michaeas Mic 33 6 12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. -Michaeas Mic 33 6 13 Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. -Michaeas Mic 33 6 14 Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo. -Michaeas Mic 33 6 15 Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. -Michaeas Mic 33 6 16 Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. -Michaeas Mic 33 7 1 Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. -Michaeas Mic 33 7 2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur. -Michaeas Mic 33 7 3 Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. -Michaeas Mic 33 7 4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. -Michaeas Mic 33 7 5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. b -Michaeas Mic 33 7 6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. -Michaeas Mic 33 7 7 Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. -Michaeas Mic 33 7 8 Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est. b -Michaeas Mic 33 7 9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. -Michaeas Mic 33 7 10 Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. -Michaeas Mic 33 7 11 Dies, ut aedificentur maceriae tuae; in die illa longe fiet lex. b -Michaeas Mic 33 7 12 In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. -Michaeas Mic 33 7 13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. -Michaeas Mic 33 7 14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. -Michaeas Mic 33 7 15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia. -Michaeas Mic 33 7 16 Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdae erunt. -Michaeas Mic 33 7 17 Lingent pulverem sicut serpentes; velut reptilia terrae perturbabuntur in aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. -Michaeas Mic 33 7 18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. b -Michaeas Mic 33 7 19 Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. -Michaeas Mic 33 7 20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis. +Amos Amos 30 1 1 Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécue, quæ vidit super Israël in diébus Ozíæ, regis Juda, et in diébus Jeróboam, fílii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmótus. +Amos Amos 30 1 2 Et dixit: Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam; et luxérunt speciósa pastórum, et exsiccátus est vertex Carméli. +Amos Amos 30 1 3 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Damásci, et super quátuor non convértam eum, eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad. b +Amos Amos 30 1 4 Et mittam ignem in domum Azaël, et devorábit domos Bénadad. +Amos Amos 30 1 5 Et cónteram vectem Damásci: et dispérdam habitatórem de campo idóli, et tenéntem sceptrum de domo voluptátis: et transferétur pópulus Sýriæ Cyrénen, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 1 6 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Gazæ, et super quátuor non convértam eum, eo quod transtúlerint captivitátem perféctam, ut conclúderent eam in Idumǽa. b +Amos Amos 30 1 7 Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorábit ædes ejus. +Amos Amos 30 1 8 Et dispérdam habitatórem de Azóto, et tenéntem sceptrum de Ascalóne: et convértam manum meam super Áccaron, et períbunt réliqui Philisthinórum, dicit Dóminus Deus. +Amos Amos 30 1 9 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Tyri, et super quátuor non convértam eum, eo quod conclúserint captivitátem perféctam in Idumǽa, et non sint recordáti fœ́deris fratrum. b +Amos Amos 30 1 10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorábit ædes ejus. +Amos Amos 30 1 11 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Edom, et super quátuor non convértam eum, eo quod persecútus sit in gládio fratrem suum, et violáverit misericórdiam ejus, et tenúerit ultra furórem suum, et indignatiónem suam serváverit usque in finem. b +Amos Amos 30 1 12 Mittam ignem in Theman, et devorábit ædes Bosræ. +Amos Amos 30 1 13 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus filiórum Ammon, et super quátuor non convértam eum, eo quod dissecúerit prægnántes Gálaad ad dilatándum términum suum. b +Amos Amos 30 1 14 Et succéndam ignem in muro Rabba, et devorábit ædes ejus in ululátu in die belli, et in túrbine in die commotiónis. +Amos Amos 30 1 15 Et ibit Melchom in captivitátem, ipse et príncipes ejus simul, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 2 1 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Moab, et super quátuor non convértam eum, eo quod incénderit ossa regis Idumǽæ usque ad cínerem. +Amos Amos 30 2 2 Et mittam ignem in Moab, et devorábit ædes Cárioth: et moriétur in sónitu Moab, in clangóre tubæ. +Amos Amos 30 2 3 Et dispérdam júdicem de médio ejus, et omnes príncipes ejus interfíciam cum eo, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 2 4 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Juda, et super quátuor non convértam eum, eo quod abjécerit legem Dómini et mandáta ejus non custodíerit: decepérunt enim eos idóla sua, post quæ abíerant patres eórum. b +Amos Amos 30 2 5 Et mittam ignem in Juda, et devorábit ædes Jerúsalem. +Amos Amos 30 2 6 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Israël, et super quátuor non convértam eum, pro eo quod vendíderit pro argénto justum, et páuperem pro calceaméntis. b +Amos Amos 30 2 7 Qui cónterunt super púlverem terræ cápita páuperum, et viam humílium declínant: et fílius ac pater ejus iérunt ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum. +Amos Amos 30 2 8 Et super vestiméntis pignorátis accubuérunt juxta omne altáre, et vinum damnatórum bibébant in domo Dei sui. +Amos Amos 30 2 9 Ego autem exterminávi Amorrhǽum a fácie eórum, cujus altitúdo, cedrórum altitúdo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrívi fructum ejus désuper, et radíces ejus subter. b +Amos Amos 30 2 10 Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrhǽi. +Amos Amos 30 2 11 Et suscitávi de fíliis vestris in prophétas, et de juvénibus vestris nazarǽos. Numquid non ita est, fílii Israël? dicit Dóminus. +Amos Amos 30 2 12 Et propinábitis nazarǽis vinum, et prophétis mandábitis, dicéntes: Ne prophetétis. +Amos Amos 30 2 13 Ecce ego stridébo subter vos, sicut stridet plaustrum onústum fœno. +Amos Amos 30 2 14 Et períbit fuga a velóce, et fortis non obtinébit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam: +Amos Amos 30 2 15 et tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur, et ascénsor equi non salvábit ánimam suam: +Amos Amos 30 2 16 et robústus corde inter fortes nudus fúgiet in illa die, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 3 1 Audíte verbum quod locútus est Dóminus super vos, fílii Israël, super omnem cognatiónem quam edúxi de terra Ægýpti, dicens: +Amos Amos 30 3 2 Tantúmmodo vos cognóvi ex ómnibus cognatiónibus terræ; idcírco visitábo super vos omnes iniquitátes vestras. +Amos Amos 30 3 3 Numquid ambulábunt duo páriter, nisi convénerit eis? b +Amos Amos 30 3 4 numquid rúgiet leo in saltu, nisi habúerit prædam? numquid dabit cátulus leónis vocem de cubíli suo, nisi áliquid apprehénderit? +Amos Amos 30 3 5 numquid cadet avis in láqueum terræ absque áucupe? numquid auferétur láqueus de terra ántequam quid céperit? +Amos Amos 30 3 6 si clanget tuba in civitáte, et pópulus non expavéscet? si erit malum in civitáte, quod Dóminus non fécerit? +Amos Amos 30 3 7 Quia non facit Dóminus Deus verbum, nisi reveláverit secrétum suum ad servos suos prophétas. +Amos Amos 30 3 8 Leo rúgiet, quis non timébit? Dóminus Deus locútus est, quis non prophetábit? +Amos Amos 30 3 9 Audítum fácite in ǽdibus Azóti, et in ǽdibus terræ Ægýpti, et dícite: Congregámini super montes Samaríæ, et vidéte insánias multas in médio ejus, et calúmniam patiéntes in penetrálibus ejus. b +Amos Amos 30 3 10 Et nesciérunt fácere rectum, dicit Dóminus, thesaurizántes iniquitátem et rapínas in ǽdibus suis. +Amos Amos 30 3 11 Proptérea haec dicit Dóminus Deus: Tribulábitur et circuiétur terra: et detrahétur ex te fortitúdo tua, et diripiéntur ædes tuæ. +Amos Amos 30 3 12 Hæc dicit Dóminus: Quómodo si éruat pastor de ore leónis duo crura, aut extrémum aurículæ, sic eruéntur fílii Israël, qui hábitant in Samaría in plaga léctuli, et in Damásci grabáto. +Amos Amos 30 3 13 Audíte, et contestámini in domo Jacob, dicit Dóminus Deus exercítuum; +Amos Amos 30 3 14 quia in die cum visitáre cœ́pero prævaricatiónes Israël, super eum visitábo, et super altária Bethel; et amputabúntur córnua altáris, et cadent in terram. +Amos Amos 30 3 15 Et percútiam domum hiemálem cum domo æstíva, et períbunt domus ebúrneæ, et dissipabúntur ædes multæ, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 4 1 Audíte verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samaríæ, quæ calúmniam fácitis egénis et confríngitis páuperes; quæ dícitis dóminis vestris: Afférte, et bibémus. +Amos Amos 30 4 2 Jurávit Dóminus Deus in sancto suo, quia ecce dies vénient super vos, et levábunt vos in contis, et relíquias vestras in ollis fervéntibus. +Amos Amos 30 4 3 Et per apertúras exíbitis áltera contra álteram, et projiciémini in Armon, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 4 4 Veníte ad Bethel, et ímpie ágite; ad Gálgalam, et multiplicáte prævaricatiónem: et afférte mane víctimas vestras, tribus diébus décimas vestras. b +Amos Amos 30 4 5 Et sacrificáte de fermentáto laudem, et vocáte voluntárias oblatiónes, et annuntiáte; sic enim voluístis, fílii Israël, dicit Dóminus Deus. +Amos Amos 30 4 6 Unde et ego dedi vobis stupórem déntium in cunctis úrbibus vestris, et indigéntiam panum in ómnibus locis vestris; et non estis revérsi ad me, dicit Dóminus. b +Amos Amos 30 4 7 Ego quoque prohíbui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superéssent usque ad messem: et plui super unam civitátem, et super álteram civitátem non plui; pars una complúta est, et pars super quam non plui, áruit. +Amos Amos 30 4 8 Et venérunt duæ et tres civitátes ad unam civitátem ut bíberent aquam, et non sunt satiátæ; et non redístis ad me, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 4 9 Percússi vos in vento urénte, et in aurúgine: multitúdinem hortórum vestrórum et vineárum vestrárum, olivéta vestra et ficéta vestra comédit erúca: et non redístis ad me, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 4 10 Misi in vos mortem in via Ægýpti; percússi in gládio júvenes vestros, usque ad captivitátem equórum vestrórum, et ascéndere feci putrédinem castrórum vestrórum in nares vestras: et non redístis ad me, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 4 11 Subvérti vos sicut subvértit Deus Sódomam et Gomórrham, et facti estis quasi torris raptus ab incéndio: et non redístis ad me, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 4 12 Quaprópter haec fáciam tibi, Israël: postquam autem haec fécero tibi, præparáre in occúrsum Dei tui, Israël. b +Amos Amos 30 4 13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annúntians hómini elóquium suum, fáciens matutínam nébulam, et grádiens super excélsa terræ: Dóminus Deus exercítuum nomen ejus. +Amos Amos 30 5 1 Audíte verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cécidit, et non adjíciet ut resúrgat. +Amos Amos 30 5 2 Virgo Israël projécta est in terram suam, non est qui súscitet eam. +Amos Amos 30 5 3 Quia haec dicit Dóminus Deus: Urbs de qua egrediebántur mille, relinquéntur in ea centum; et de qua egrediebántur centum, relinquéntur in ea decem in domo Israël. +Amos Amos 30 5 4 Quia haec dicit Dóminus dómui Israël: Quǽrite me, et vivétis. b +Amos Amos 30 5 5 Et nolíte quǽrere Bethel, et in Gálgalam nolíte intráre, et in Bersabée non transíbitis, quia Gálgala captíva ducétur, et Bethel erit inútilis. +Amos Amos 30 5 6 Quǽrite Dóminum, et vívite (ne forte comburátur ut ignis domus Joseph, et devorábit, et non erit qui extínguat Bethel: +Amos Amos 30 5 7 qui convértitis in absínthium judícium, et justítiam in terra relínquitis): +Amos Amos 30 5 8 faciéntem Arctúrum et Oríonem, et converténtem in mane ténebras, et diem in noctem mutántem; qui vocat aquas maris, et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen est ejus: +Amos Amos 30 5 9 qui subrídet vastitátem super robústum, et depopulatiónem super poténtem affert. +Amos Amos 30 5 10 Ódio habuérunt corripiéntem in porta, et loquéntem perfécte abomináti sunt. b +Amos Amos 30 5 11 Idcírco, pro eo quod diripiebátis páuperem, et prædam eléctam tollebátis ab eo, domos quadro lápide ædificábitis, et non habitábitis in eis; víneas plantábis amantíssimas, et non bibétis vinum eárum. +Amos Amos 30 5 12 Quia cognóvi multa scélera vestra, et fórtia peccáta vestra: hostes justi, accipiéntes munus, et páuperes depriméntes in porta. +Amos Amos 30 5 13 Ídeo prudens in témpore illo tacébit, quia tempus malum est. +Amos Amos 30 5 14 Quǽrite bonum, et non malum, ut vivátis; et erit Dóminus Deus exercítuum vobíscum, sicut dixístis. +Amos Amos 30 5 15 Odíte malum et dilígite bonum, et constitúite in porta judícium: si forte misereátur Dóminus Deus exercítuum relíquiis Joseph. +Amos Amos 30 5 16 Proptérea haec dicit Dóminus Deus exercítuum, dominátor: In ómnibus platéis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicétur: Vae, vae! et vocábunt agrícolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plángere. b +Amos Amos 30 5 17 Et in ómnibus víneis erit planctus, quia pertransíbo in médio tui, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 5 18 Vae desiderántibus diem Dómini! ad quid eam vobis? Dies Dómini ista, ténebræ, et non lux. +Amos Amos 30 5 19 Quómodo si fúgiat vir a fácie leónis, et occúrrat ei ursus; et ingrediátur domum, et innitátur manu sua super paríetem, et mórdeat eum cóluber. +Amos Amos 30 5 20 Numquid non ténebræ dies Dómini, et non lux; et calígo, et non splendor in ea? +Amos Amos 30 5 21 Odi, et projéci festivitátes vestras, et non cápiam odórem cœ́tuum vestrórum. b +Amos Amos 30 5 22 Quod si obtuléritis mihi holocautómata, et múnera vestra, non suscípiam; et vota pínguium vestrórum non respíciam. +Amos Amos 30 5 23 Aufer a me tumúltum cárminum tuórum; et cántica lyræ tuæ non áudiam. +Amos Amos 30 5 24 Et revelábitur quasi aqua judícium, et justítia quasi torrens fortis. b +Amos Amos 30 5 25 Numquid hóstias et sacrifícium obtulístis mihi in desérto quadragínta annis, domus Israël? b +Amos Amos 30 5 26 et portástis tabernáculum Moloch vestro, et imáginem idolórum vestrórum, sidus dei vestri, quæ fecístis vobis. +Amos Amos 30 5 27 Et migráre vos fáciam trans Damáscum, dicit Dóminus: Deus exercítuum nomen ejus. +Amos Amos 30 6 1 Vae qui opulénti estis in Sion, et confíditis in monte Samaríæ: optimátes cápita populórum, ingrediéntes pompátice domum Israël! +Amos Amos 30 6 2 Transíte in Chaláne, et vidéte, et ite inde in Emath magnam, et descéndite in Geth Palæstinórum, et ad óptima quæque regna horum: si látior términus eórum término vestro est. +Amos Amos 30 6 3 Qui separáti estis in diem malum, et appropinquátis sólio iniquitátis; +Amos Amos 30 6 4 qui dormítis in lectis ebúrneis, et lascivítis in stratis vestris; qui coméditis agnum de grege, et vítulos de médio arménti; +Amos Amos 30 6 5 qui cánitis ad vocem psaltérii, sicut David putavérunt se habére vasa cántici, +Amos Amos 30 6 6 bibéntes vinum in phíalis, et óptimo unguénto delibúti, et nihil patiebántur super contritióne Joseph. +Amos Amos 30 6 7 Quaprópter nunc migrábunt in cápite transmigrántium, et auferétur fáctio lasciviéntium. b +Amos Amos 30 6 8 Jurávit Dóminus Deus in ánima sua, dicit Dóminus Deus exercítuum: Detéstor ego supérbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitátem cum habitatóribus suis. +Amos Amos 30 6 9 Quod si réliqui fúerint decem viri in domo una, et ipsi moriéntur. +Amos Amos 30 6 10 Et tollet eum propínquus suus, et combúret eum, ut éfferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetrálibus domus est: Numquid adhuc est penes te? b +Amos Amos 30 6 11 Et respondébit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recordéris nóminis Dómini. +Amos Amos 30 6 12 Quia ecce Dóminus mandábit, et percútiet domum majórem ruínis, et domum minórem scissiónibus. b +Amos Amos 30 6 13 Numquid cúrrere queunt in petris equi, aut arári potest in búbalis? quóniam convertístis in amaritúdinem judícium, et fructum justítiæ in absínthium. +Amos Amos 30 6 14 Qui lætámini in níhilo; qui dícitis: Numquid non in fortitúdine nostra assúmpsimus nobis córnua? +Amos Amos 30 6 15 Ecce enim suscitábo super vos, domus Israël, dicit Dóminus Deus exercítuum, gentem, et cónteret vos ab intróitu Emath usque ad torréntem desérti. +Amos Amos 30 7 1 Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce fictor locústæ in princípio germinántium serótini imbris, et ecce serótinus post tonsiónem regis. +Amos Amos 30 7 2 Et factum est, cum consummásset comédere herbam terræ, dixi: Dómine Deus, propítius esto, óbsecro; quis suscitábit Jacob, quia párvulus est? +Amos Amos 30 7 3 Misértus est Dóminus super hoc: Non erit, dixit Dóminus. +Amos Amos 30 7 4 Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce vocábat judícium ad ignem Dóminus Deus; et devorávit abýssum multam, et comédit simul partem. +Amos Amos 30 7 5 Et dixi: Dómine Deus, quiésce, óbsecro; quis suscitábit Jacob, quia párvulus est? +Amos Amos 30 7 6 Misértus est Dóminus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dóminus Deus. +Amos Amos 30 7 7 Hæc osténdit mihi Dóminus: et ecce Dóminus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentárii. b +Amos Amos 30 7 8 Et dixit Dóminus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentárii. Et dixit Dóminus: Ecce ego ponam trullam in médio pópuli mei Israël; non adjíciam ultra superindúcere eum. +Amos Amos 30 7 9 Et demoliéntur excélsa idóli, et sanctificatiónes Israël desolabúntur, et consúrgam super domum Jeróboam in gládio. +Amos Amos 30 7 10 Et misit Amasías, sacérdos Bethel, ad Jeróboam, regem Israël, dicens: Rebellávit contra te Amos in médio domus Israël; non póterit terra sustinére univérsos sermónes ejus. b +Amos Amos 30 7 11 Hæc enim dicit Amos: In gládio moriétur Jeróboam, et Israël captívus migrábit de terra sua. +Amos Amos 30 7 12 Et dixit Amasías ad Amos: Qui vides, grádere: fuge in terram Juda, et cómede ibi panem, et prophetábis ibi. +Amos Amos 30 7 13 Et in Bethel non adjícies ultra ut prophétes, quia sanctificátio regis est, et domus regni est. +Amos Amos 30 7 14 Respondítque Amos, et dixit ad Amasíam: Non sum prophéta, et non sum fílius prophétæ: sed armentárius ego sum véllicans sycómoros. b +Amos Amos 30 7 15 Et tulit me Dóminus cum séquerer gregem, et dixit Dóminus ad me: Vade, prophéta ad pópulum meum Israël. +Amos Amos 30 7 16 Et nunc audi verbum Dómini: Tu dicis: Non prophetábis super Israël, et non stillábis super domum idóli. +Amos Amos 30 7 17 Propter hoc haec dicit Dóminus: Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliæ tuæ in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur: et tu in terra pollúta moriéris, et Israël captívus migrábit de terra sua. +Amos Amos 30 8 1 Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce uncínus pomórum. +Amos Amos 30 8 2 Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncínum pomórum. Et dixit Dóminus ad me: Venit finis super pópulum meum Israël; non adjíciam ultra ut pertránseam eum. +Amos Amos 30 8 3 Et stridébunt cárdines templi in die illa, dicit Dóminus Deus: multi moriéntur; in omni loco projiciétur siléntium. b +Amos Amos 30 8 4 Audíte hoc, qui contéritis páuperem, et defícere fácitis egénos terræ, b +Amos Amos 30 8 5 dicéntes: Quando transíbit mensis, et venundábimus merces? et sábbatum, et aperiémus fruméntum, ut imminuámus mensúram, et augeámus siclum, et supponámus statéras dolósas, +Amos Amos 30 8 6 ut possideámus in argénto egénos et páuperes pro calceaméntis, et quisquílias fruménti vendámus? +Amos Amos 30 8 7 Jurávit Dóminus in supérbiam Jacob: Si oblítus fúero usque ad finem ómnia ópera eórum. +Amos Amos 30 8 8 Numquid super isto non commovébitur terra, et lugébit omnis habitátor ejus, et ascéndet quasi flúvius univérsus, et ejicicétur, et défluet, quasi rivus Ægýpti? +Amos Amos 30 8 9 Et erit in die illa, dicit Dóminus Deus: óccidet sol in merídie, et tenebréscere fáciam terram in die lúminis: +Amos Amos 30 8 10 et convértam festivitátes vestras in luctum, et ómnia cántica vestra in planctum, et indúcam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvítium: et ponam eam quasi luctum unigéniti, et novíssima ejus quasi diem amárum. +Amos Amos 30 8 11 Ecce dies véniunt, dicet Dóminus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiéndi verbum Dómini. b +Amos Amos 30 8 12 Et commovebúntur a mari usque ad mare, et ab aquilóne usque ad oriéntem: circuíbunt quæréntes verbum Dómini, et non invénient. +Amos Amos 30 8 13 In die illa defícient vírgines pulchræ et adolescéntes in siti, +Amos Amos 30 8 14 qui jurant in delícto Samaríæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabée; et cadent, et non resúrgent ultra. +Amos Amos 30 9 1 Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: Pércute cárdinem, et commoveántur superliminária: avarítia enim in cápite ómnium, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non erit fuga eis. Fúgient, et non salvábitur ex eis qui fúgerit. +Amos Amos 30 9 2 Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos. +Amos Amos 30 9 3 Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde scrutans áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti, et mordébit eos. +Amos Amos 30 9 4 Et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio, et occídet eos: et ponam óculos meos super eos in malum, et non in bonum. +Amos Amos 30 9 5 Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet, et lugébunt omnes habitántes in ea: et ascéndet sicut rivus omnis, et défluet sicut flúvius Ægýpti. b +Amos Amos 30 9 6 Qui ædíficat in cælo ascensiónem suam, et fascículum suum super terram fundávit; qui vocat aquas maris, et effúndit eas super fáciem terræ: Dóminus nomen ejus. +Amos Amos 30 9 7 Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israël? ait Dóminus. Numquid non Israël ascéndere feci de terra Ægýpti, et Palæstínos de Cappadócia, et Syros de Cyréne? b +Amos Amos 30 9 8 Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans: et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Jacob, dicit Dóminus. +Amos Amos 30 9 9 Ecce enim mandábo ego, et concútiam in ómnibus géntibus domum Israël, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. b +Amos Amos 30 9 10 In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: Non appropinquábit, et non véniet super nos malum. +Amos Amos 30 9 11 In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit: et reædificábo apertúras murórum ejus, et ea quæ corrúerant instaurábo: et reædificábo illud sicut in diébus antíquis, +Amos Amos 30 9 12 ut possídeant relíquias Idumǽæ, et omnes natiónes: eo quod invocátum sit nomen meum super eos, dicit Dóminus fáciens haec. +Amos Amos 30 9 13 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colli culti erunt. +Amos Amos 30 9 14 Et convértam captivitátem pópuli mei Israël; et ædificábunt civitátes desértas, et inhabitábunt; et plantábunt víneas, et bibent vinum eárum, et fácient hortos, et cómedent fructus eórum. +Amos Amos 30 9 15 Et plantábo eos super humum suam, et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dóminus Deus tuus. +# Abdías Obad Prophetia Abdíæ +Abdías Obad 31 1 1 Vísio Abdíæ. Hæc dicit Dóminus Deus ad Edom: Audítum audívimus a Dómino, et legátum ad gentes misit: súrgite, et consurgámus advérsus eum in prœ́lium. +Abdías Obad 31 1 2 Ecce párvulum dedi te in géntibus: contemptíbilis tu es valde. +Abdías Obad 31 1 3 Supérbia cordis tui éxtulit te, habitántem in scissúris petrárum, exaltántem sólium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis dátrahet me in terram? +Abdías Obad 31 1 4 Si exaltátus fúeris ut áquila, et si inter sídera posúeris nidum tuum, inde détraham te, dicit Dóminus. +Abdías Obad 31 1 5 Si fures introíssent ad te, si latrónes per noctem, quómodo conticuísses? nonne furáti essent sufficiéntia sibi? Si vindemiatóres introíssent ad te, numquid saltem racémum reliquíssent tibi? +Abdías Obad 31 1 6 Quómodo scrutáti sunt Esau; investigavérunt abscóndita ejus? +Abdías Obad 31 1 7 Usque ad términum emisérunt te: omnes viri fœ́deris tui illusérunt tibi: invaluérunt advérsum te viri pacis tuæ, qui cómedunt tecum, ponent insídias subter te; non est prudéntia in eo. +Abdías Obad 31 1 8 Numquid non in die illa, dicit Dóminus, perdam sapiéntes de Idumǽa, et prudéntiam de monte Esau? b +Abdías Obad 31 1 9 Et timébunt fortes tui a merídie, ut intéreat vir de monte Esau. +Abdías Obad 31 1 10 Propter interfectiónem, et propter iniquitátem in fratrem tuum Jacob, opériet te confúsio, et períbis in ætérnum. +Abdías Obad 31 1 11 In die cum stares advérsus eum, quando capiébant aliéni exércitum ejus, et extránei ingrediebántur portas ejus, et super Jerúsalem mittébant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. +Abdías Obad 31 1 12 Et non despícies in die fratris tui, in die peregrinatiónis ejus: et non lætáberis super fílios Juda in die perditiónis eórum: et non magnificábis os tuum in die angústiæ. b +Abdías Obad 31 1 13 Neque ingrediéris portam pópuli mei in die ruínæ eórum; neque despícies et tu in malis ejus in die vastitátis illíus. Et non emittéris advérsus exércitum ejus in die vastitátis illíus, +Abdías Obad 31 1 14 neque stabis in exítibus ut interfícias eos qui fúgerint, et non conclúdes réliquos ejus in die tribulatiónis. +Abdías Obad 31 1 15 Quóniam juxta est dies Dómini super omnes gentes: sicut fecísti, fiet tibi; retributiónem tuam convértet in caput tuum. b +Abdías Obad 31 1 16 Quómodo enim bibístis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes júgiter: et bibent, et absorbébunt, et erunt quasi non sint. +Abdías Obad 31 1 17 Et in monte Sion erit salvátio, et erit sanctus; et possidébit domus Jacob eos qui se posséderant. +Abdías Obad 31 1 18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stípula: et succendéntur in eis, et devorábunt eos, et non erunt relíquiæ domus Esau, quia Dóminus locútus est. +Abdías Obad 31 1 19 Et hæreditábunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campéstribus, Philísthiim: et possidébunt regiónem Éphraim et regiónem Samaríæ, et Bénjamin possidébit Gálaad. b +Abdías Obad 31 1 20 Et transmigrátio exércitus hujus filiórum Israël, ómnia loca Chananæórum usque ad Saréptam: et transmigrátio Jerúsalem, quæ in Bósphoro est, possidébit civitátes austri. +Abdías Obad 31 1 21 Et ascéndent salvatóres in montem Sion judicáre montem Esau, et erit Dómino regnum. +# Jonas Jonah Prophetia Jonæ +Jonas Jonah 32 1 1 Et factum est verbum Dómini ad Jonam, fílium Amáthi, dicens: +Jonas Jonah 32 1 2 Surge, et vade in Níniven, civitátem grandem, et prǽdica in ea, quia ascéndit malítia ejus coram me. +Jonas Jonah 32 1 3 Et surréxit Jonas, ut fúgeret in Tharsis a fácie Dómini, et descéndit in Joppen: et invénit navem eúntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descéndit in eam ut iret cum eis in Tharsis a fácie Dómini. +Jonas Jonah 32 1 4 Dóminus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempéstas magna in mari, et navis periclitabátur cónteri. b +Jonas Jonah 32 1 5 Et timuérunt nautæ, et clamavérunt viri ad deum suum, et misérunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviarétur ab eis; et Jonas descéndit ad interióra navis, et dormiébat sopóre gravi. +Jonas Jonah 32 1 6 Et accéssit ad eum gubernátor, et dixit ei: Quid tu sopóre deprímeris? surge, ínvoca Deum tuum, si forte recógitet Deus de nobis, et non pereámus. +Jonas Jonah 32 1 7 Et dixit vir ad collégam suum: Veníte et mittámus sortes, et sciámus quare hoc malum sit nobis. Et misérunt sortes, et cécidit sors super Jonam. b +Jonas Jonah 32 1 8 Et dixérunt ad eum: Índica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo pópulo es tu? +Jonas Jonah 32 1 9 Et dixit ad eos: Hebrǽus ego sum, et Dóminum Deum cæli ego tímeo, qui fecit mare et áridam. +Jonas Jonah 32 1 10 Et timuérunt viri timóre magno, et dixérunt ad eum: Quid hoc fecísti? cognovérunt enim viri quod a fácie Dómini fúgeret, quia indicáverat eis. +Jonas Jonah 32 1 11 Et dixérunt ad eum: Quid faciémus tibi, et cessábit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescébat. +Jonas Jonah 32 1 12 Et dixit ad eos: Tóllite me, et míttite in mare, et cessábit mare a vobis: scio enim ego quóniam propter me tempéstas haec grandis venit super vos. +Jonas Jonah 32 1 13 Et remigábant viri ut reverteréntur ad áridam, et non valébant, quia mare ibat, et intumescébat super eos. b +Jonas Jonah 32 1 14 Et clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Quǽsumus, Dómine, ne pereámus in ánima viri istíus, et ne des super nos sánguinem innocéntem: quia tu, Dómine, sicut voluísti, fecísti. +Jonas Jonah 32 1 15 Et tulérunt Jonam, et misérunt in mare: et stetit mare a fervóre suo. +Jonas Jonah 32 1 16 Et timuérunt viri timóre magno Dóminum: et immolavérunt hóstias Dómino, et vovérunt vota. +Jonas Jonah 32 2 1 Et præparávit Dóminus piscem grandem ut deglutíret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diébus et tribus nóctibus. +Jonas Jonah 32 2 2 Et orávit Jonas ad Dóminum Deum suum de ventre piscis, +Jonas Jonah 32 2 3 et dixit: Clamávi de tribulatióne mea ad Dóminum, et exaudívit me; de ventre ínferi clamávi, et exaudísti vocem meam. +Jonas Jonah 32 2 4 Et projecísti me in profúndum in corde maris, et flumen circumdédit me: omnes gúrgites tui, et fluctus tui super me transiérunt. +Jonas Jonah 32 2 5 Et ego dixi: Abjéctus sum a conspéctu oculórum tuórum; verúmtamen rursus vidébo templum sanctum tuum. +Jonas Jonah 32 2 6 Circumdedérunt me aquæ usque ad ánimam: abýssus vallávit me, pélagus opéruit caput meum. +Jonas Jonah 32 2 7 Ad extréma móntium descéndi; terræ vectes conclusérunt me in ætérnum: et sublevábis de corruptióne vitam meam, Dómine Deus meus. +Jonas Jonah 32 2 8 Cum angustiarétur in me ánima mea, Dómini recordátus sum: ut véniat ad te orátio mea, ad templum sanctum tuum. +Jonas Jonah 32 2 9 Qui custódiunt vanitátes frustra, misericórdiam suam derelínquunt. +Jonas Jonah 32 2 10 Ego autem in voce laudis immolábo tibi: quæcúmque vovi, reddam pro salúte Dómino. +Jonas Jonah 32 2 11 Et dixit Dóminus pisci, et evómuit Jonam in áridam. b +Jonas Jonah 32 3 1 Et factum est verbum Dómini ad Jonam secúndo, dicens: +Jonas Jonah 32 3 2 Surge, et vade in Níniven, civitátem magnam, et prǽdica in ea prædicatiónem quam ego loquor ad te. +Jonas Jonah 32 3 3 Et surréxit Jonas, et ábiit in Níniven juxta verbum Dómini: et Nínive erat cívitas magna, itínere trium diérum. +Jonas Jonah 32 3 4 Et cœpit Jonas introíre in civitátem itínere diéi uníus: et clamávit, et dixit: Adhuc quadragínta dies, et Nínive subvertétur. +Jonas Jonah 32 3 5 Et credidérunt viri Ninivítæ in Deum, et prædicavérunt jejúnium, et vestíti sunt saccis, a majóre usque ad minórem. +Jonas Jonah 32 3 6 Et pervénit verbum ad regem Nínive: et surréxit de sólio suo, et abjécit vestiméntum suum a se, et indútus est sacco, et sedit in cínere. +Jonas Jonah 32 3 7 Et clamávit, et dixit in Nínive ex ore regis et príncipum ejus, dicens: Hómines, et juménta, et boves, et pécora non gustent quidquam: nec pascántur, et aquam non bibant. +Jonas Jonah 32 3 8 Et operiántur saccis hómines et juménta, et clament ad Dóminum in fortitúdine: et convertátur vir a via sua mala, et ab iniquitáte quæ est in mánibus eórum. +Jonas Jonah 32 3 9 Quis scit si convertátur et ignóscat Deus, et revertátur a furóre iræ suæ, et non períbimus? +Jonas Jonah 32 3 10 Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala: et misértus est Deus super malítiam quam locútus fúerat ut fáceret eis, et non fecit. +Jonas Jonah 32 4 1 Et afflíctus est Jonas afflictióne magna, et irátus est: +Jonas Jonah 32 4 2 et orávit ad Dóminum, et dixit: Óbsecro, Dómine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupávi ut fúgerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et miséricors es, pátiens et multæ miseratiónis, et ignóscens super malítia. +Jonas Jonah 32 4 3 Et nunc, Dómine, tolle, quæso, ánimam meam a me, quia mélior est mihi mors quam vita. +Jonas Jonah 32 4 4 Et dixit Dóminus: Putásne bene irásceris tu? +Jonas Jonah 32 4 5 Et egréssus est Jonas de civitáte, et sedit contra oriéntem civitátis: et fecit sibímet umbráculum ibi, et sedébat subter illud in umbra, donec vidéret quid accíderet civitáti. b +Jonas Jonah 32 4 6 Et præparávit Dóminus Deus héderam, et ascéndit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protégeret eum (laboráverat enim): et lætátus est Jonas super hédera lætítia magna. +Jonas Jonah 32 4 7 Et parávit Deus vermen ascénsu dilúculi in crástinum: et percússit héderam, et exáruit. +Jonas Jonah 32 4 8 Et cum ortus fuísset sol, præcépit Dóminus vento cálido et urénti: et percússit sol super caput Jonæ, et æstuábat: et petívit ánimæ suæ ut morerétur, et dixit: Mélius est mihi mori quam vívere. +Jonas Jonah 32 4 9 Et dixit Dóminus ad Jonam: Putásne bene irásceris tu super hédera? Et dixit: Bene iráscor ego usque ad mortem. +Jonas Jonah 32 4 10 Et dixit Dóminus: Tu doles super héderam in qua non laborásti, neque fecísti ut crésceret; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte périit: +Jonas Jonah 32 4 11 et ego non parcam Nínive, civitáti magnæ, in qua sunt plus quam centum vigínti míllia hóminum qui nésciunt quid sit inter déxteram et sinístram suam, et juménta multa? +# Michǽas Mic Prophetia Michǽæ +Michǽas Mic 33 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Michǽam Morasthíten, in diébus Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda, quod vidit super Samaríam et Jerúsalem. +Michǽas Mic 33 1 2 Audíte, pópuli omnes, et atténdat terra, et plenitúdo ejus: et sit Dóminus Deus vobis in testem, Dóminus de templo sancto suo. b +Michǽas Mic 33 1 3 Quia ecce Dóminus egrediétur de loco suo, et descéndet, et calcábit super excélsa terræ. +Michǽas Mic 33 1 4 Et consuméntur montes subtus eum, et valles scindéntur sicut cera a fácie ignis, et sicut aquæ quæ decúrrunt in præceps. +Michǽas Mic 33 1 5 In scélere Jacob omne istud, et in peccátis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaría? et quæ excélsa Judæ? nonne Jerúsalem? b +Michǽas Mic 33 1 6 Et ponam Samaríam quasi acérvum lápidum in agro, cum plantátur vínea; et détraham in vallem lápides ejus, et fundaménta ejus revelábo. +Michǽas Mic 33 1 7 Et ómnia sculptília ejus concidéntur, et omnes mercédes ejus comburéntur igne, et ómnia idóla ejus ponam in perditiónem, quia de mercédibus meretrícis congregáta sunt, et usque ad mercédem meretrícis reverténtur. +Michǽas Mic 33 1 8 Super hoc plangam, et ululábo; vadam spoliátus, et nudus; fáciam planctum velut dracónum, et luctum quasi struthiónum: b +Michǽas Mic 33 1 9 quia desperáta est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tétigit portam pópuli mei usque ad Jerúsalem. +Michǽas Mic 33 1 10 In Geth nolíte annuntiáre; lácrimis ne plorétis; in domo púlveris púlvere vos conspérgite. +Michǽas Mic 33 1 11 Et transíte vobis, habitátio pulchra, confúsa ignomínia: non est egréssa quæ hábitat in éxitu: planctum domus vicína accípiet ex vobis, quæ stetit sibímet. +Michǽas Mic 33 1 12 Quia infirmáta est in bonum, quæ hábitat in amaritudínibus; quia descéndit malum a Dómino in portam Jerúsalem. +Michǽas Mic 33 1 13 Tumúltus quadrígæ stupóris habitánti Lachis: princípium peccáti est fíliæ Sion, quia in te invénta sunt scélera Israël. +Michǽas Mic 33 1 14 Proptérea dabit emissários super hæreditátem Geth, domus mendácii in deceptiónem régibus Israël. +Michǽas Mic 33 1 15 Adhuc hærédem addúcam tibi quæ hábitas in Marésa; usque ad Odóllam véniet glória Israël. +Michǽas Mic 33 1 16 Decalváre, et tondére super fílios deliciárum tuárum; diláta calvítium tuum sicut áquila, quóniam captívi ducti sunt ex te. +Michǽas Mic 33 2 1 Vae qui cogitátis inútile, et operámini malum in cubílibus vestris! In luce matutína fáciunt illud, quóniam contra Deum est manus eórum. +Michǽas Mic 33 2 2 Et concupiérunt agros, et violénter tulérunt: et rapuérunt domos, et calumniabántur virum, et domum ejus: virum, et hæreditátem ejus. +Michǽas Mic 33 2 3 Idcírco haec dicit Dóminus: Ecce ego cógito super famíliam istam malum, unde non auferétis colla vestra, et non ambulábitis supérbi: quóniam tempus péssimum est. +Michǽas Mic 33 2 4 In die illa sumétur super vos parábola, et cantábitur cánticum cum suavitáte, dicéntium: Depopulatióne vastáti sumus; pars pópuli mei commutáta est: quómodo recédet a me, cum revertátur, qui regiónes nostras dívidat? +Michǽas Mic 33 2 5 Propter hoc non erit tibi mittens funículum sortis in cœtu Dómini. +Michǽas Mic 33 2 6 Ne loquámini loquéntes; non stillábit super istos, non comprehéndet confúsio. +Michǽas Mic 33 2 7 Dicit domus Jacob: Numquid abbreviátus est spíritus Dómini, aut tales sunt cogitatiónes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte gráditur? +Michǽas Mic 33 2 8 et e contrário pópulus meus in adversárium consurréxit. Désuper túnica pállium sustulístis: et eos qui transíbant simplíciter convertístis in bellum. +Michǽas Mic 33 2 9 Mulíeres pópuli mei ejecístis de domo deliciárum suárum; a párvulis eárum tulístis laudem meam in perpétuum. +Michǽas Mic 33 2 10 Súrgite, et ite, quia non habétis hic réquiem: propter immundítiam ejus corrumpétur putrédine péssima. +Michǽas Mic 33 2 11 Útinam non essem vir habens spíritum, et mendácium pótius lóquerer! Stillábo tibi in vinum et in ebrietátem; et erit super quem stillátur pópulus iste. b +Michǽas Mic 33 2 12 Congregatióne congregábo, Jacob, totum te; in unum condúcam relíquias Israël: páriter ponam illum quasi gregem in ovíli, quasi pecus in médio caulárum: tumultuabúntur a multitúdine hóminum. +Michǽas Mic 33 2 13 Ascéndet enim pandens iter ante eos: dívident, et transíbunt portam, et ingrediéntur per eam: et transíbit rex eórum coram eis, et Dóminus in cápite eórum. +Michǽas Mic 33 3 1 Et dixi: Audíte, princeps Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judícium, +Michǽas Mic 33 3 2 qui ódio habétis bonum, et dilígitis malum; qui violénter tóllitis pelles eórum désuper eis, et carnem eórum désuper óssibus eórum; +Michǽas Mic 33 3 3 qui comedérunt carnem pópuli mei, et pellem eórum désuper excoriavérunt, et ossa eórum confregérunt, et concidérunt sicut in lebéte, et quasi carnem in médio ollæ? +Michǽas Mic 33 3 4 Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos, et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut néquiter egérunt in adinventiónibus suis. +Michǽas Mic 33 3 5 Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum: qui mordent déntibus suis, et prǽdicant pacem; et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœ́lium. b +Michǽas Mic 33 3 6 Proptérea nox vobis pro visióne erit, et ténebræ vobis pro divinatióne; et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies. +Michǽas Mic 33 3 7 Et confundéntur qui vident visiónes, et confundéntur divíni; et opérient omnes vultos suos, quia non est respónsum Dei. +Michǽas Mic 33 3 8 Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, judício, et virtúte, ut annúntiem Jacob scelus suum, et Israël peccátum suum. +Michǽas Mic 33 3 9 Audíte hoc, príncipes domus Jacob, et júdices domus Israël, qui abominámini judícium, et ómnia recta pervértitis: b +Michǽas Mic 33 3 10 qui ædificátis Sion in sanguínibus, et Jerúsalem in iniquitáte. +Michǽas Mic 33 3 11 Príncipes ejus in munéribus judicábant, et sacerdótes ejus in mercéde docébant, et prophétæ ejus in pecúnia divinábant: et super Dóminum requiescébant, dicéntes: Numquid non Dóminus in médio nostrum? non vénient super nos mala. +Michǽas Mic 33 3 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arábitur, et Jerúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum. +Michǽas Mic 33 4 1 Et erit: in novíssimo diérum erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium, et sublímis super colles: et fluent ad eum pópuli, +Michǽas Mic 33 4 2 et properábunt gentes multæ, et dicent: Veníte, ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob: et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis ejus, quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. +Michǽas Mic 33 4 3 Et judicábit inter pópulos multos, et corrípiet gentes fortes usque in longínquum: et concídent gládios suos in vómeres, et hastas suas in ligónes: non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre. +Michǽas Mic 33 4 4 Et sedébit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat, quia os Dómini exercítuum locútum est. +Michǽas Mic 33 4 5 Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui; nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri, in ætérnum et ultra. +Michǽas Mic 33 4 6 In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam quam ejéceram cólligam, et quam afflíxeram: b +Michǽas Mic 33 4 7 et ponam claudicántem in relíquias, et eam quæ laboráverat, in gentem robústam: et regnábit Dóminus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in ætérnum. +Michǽas Mic 33 4 8 Et tu, turris gregis nebulósa fíliæ Sion, usque ad te véniet, et véniet potéstas prima, regnum fíliæ Jerúsalem. +Michǽas Mic 33 4 9 Nunc quare mœróre contráheris? numquid rex non est tibi, aut consiliárius tuus périit, quia comprehéndit te dolor sicut parturiéntem? b +Michǽas Mic 33 4 10 Dole et sátage, fília Sion, quasi partúriens, quia nunc egrediéris de civitáte, et habitábis in regióne, et vénies usque ad Babylónem: ibi liberáberis, ibi rédimet te Dóminus de manu inimicórum tuórum. +Michǽas Mic 33 4 11 Et nunc congregátæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidétur, et aspíciat in Sion óculus noster. +Michǽas Mic 33 4 12 Ipsi autem non cognovérunt cogitatiónes Dómini, et non intellexérunt consílium ejus, quia congregávit eos quasi fœnum áreæ. +Michǽas Mic 33 4 13 Surge, et tritúra, fília Sion, quia cornu tuum ponam férreum, et úngulas tuas ponam ǽreas; et commínues pópulos multos, et interfícies Dómino rapínas eórum, et fortitúdinem eórum Dómino univérsæ terræ. +Michǽas Mic 33 5 1 Nunc vastáberis, fília latrónis. Obsidiónem posuérunt super nos: in virga percútient maxíllam júdicis Israël. +Michǽas Mic 33 5 2 Et tu, Béthlehem Éphrata, párvulus es in míllibus Juda; ex te mihi egrediétur qui sit dominátor in Israël, et egréssus ejus ab inítio, a diébus æternitátis. b +Michǽas Mic 33 5 3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo partúriens páriet, et relíquiæ fratrum ejus converténtur ad fílios Israël. b +Michǽas Mic 33 5 4 Et stabit, et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui: et converténtur, quia nunc magnificábitur usque ad términos terræ. +Michǽas Mic 33 5 5 Et erit iste pax: cum vénerit Assýrius in terram nostram, et quando calcáverit dómibus nostris, et suscitábimus super eum septem pastóres et octo primátes hómines; +Michǽas Mic 33 5 6 et pascent terram Assur in gládio, et terram Nemrod in lánceis ejus, et liberábit ab Assur cum vénerit in terram nostram, et cum calcáverit in fínibus nostris. +Michǽas Mic 33 5 7 Et erunt relíquiæ Jacob in médio populórum multórum quasi ros a Dómino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspéctat virum, et non præstolátur fílios hóminum. b +Michǽas Mic 33 5 8 Et erunt relíquiæ Jacob in géntibus, in médio populórum multórum, quasi leo in juméntis silvárum, et quasi cátulus leónis in grégibus pécorum, qui cum transíerit, et conculcáverit, et céperit, non est qui éruat. +Michǽas Mic 33 5 9 Exaltábitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimíci tui interíbunt. +Michǽas Mic 33 5 10 Et erit in die illa, dicit Dóminus: áuferam equos tuos de médio tui, et dispérdam quadrígas tuas. b +Michǽas Mic 33 5 11 Et perdam civitátes terræ tuæ, et déstruam omnes munitiónes tuas: et áuferam malefícia de manu tua, et divinatiónes non erunt in te: +Michǽas Mic 33 5 12 et períre fáciam sculptília tua et státuas tuas de médio tui, et non adorábis ultra ópera mánuum tuárum: +Michǽas Mic 33 5 13 et evéllam lucos tuos de médio tui, et cónteram civitátes tuas. +Michǽas Mic 33 5 14 Et fáciam, in furóre et in indignatióne, ultiónem in ómnibus géntibus quæ non audiérunt. +Michǽas Mic 33 6 1 Audíte quæ Dóminus lóquitur: Surge, conténde judício advérsum montes, et áudiant colles vocem tuam. +Michǽas Mic 33 6 2 Áudiant montes judícium Dómini, et fórtia fundaménta terræ; quia judícium Dómini cum pópulo suo, et cum Israël dijudicábitur. +Michǽas Mic 33 6 3 Pópule meus, quid feci tibi? aut quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. +Michǽas Mic 33 6 4 Quia edúxi te de terra Ægýpti, et de domo serviéntium liberávi te, et misi ante fáciem tuam Móysen, et Áaron, et Maríam. +Michǽas Mic 33 6 5 Pópule meus, meménto, quæso, quid cogitáverit Balach, rex Moab, et quid respónderit ei Bálaam, fílius Beor, de Setim usque ad Gálgalam, ut cognósceres justítias Dómini. +Michǽas Mic 33 6 6 Quid dignum ófferam Dómino? curvábo genu Deo excélso? Numquid ófferam ei holocautómata et vítulos annículos? b +Michǽas Mic 33 6 7 numquid placári potest Dóminus in míllibus aríetum, aut in multis míllibus hircórum pínguium? numquid dabo primogénitum meum pro scélere meo, fructum ventris mei pro peccáto ánimæ meæ? +Michǽas Mic 33 6 8 Indicábo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dóminus requírat a te: útique fácere judícium, et dilígere misericórdiam, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo. +Michǽas Mic 33 6 9 Vox Dómini ad civitátem clamat, et salus erit timéntibus nomen tuum: audíte, tribus, et quis approbábit illud? b +Michǽas Mic 33 6 10 Adhuc ignis in domo ímpii thesáuri iniquitátis, et mensúra minor iræ plena. +Michǽas Mic 33 6 11 Numquid justificábo statéram ímpiam, et saccélli póndera dolósa? +Michǽas Mic 33 6 12 In quibus dívites ejus repléti sunt iniquitáte, et habitántes in ea loquebántur mendácium, et lingua eórum fraudulénta in ore eórum. +Michǽas Mic 33 6 13 Et ego ergo cœpi percútere te perditióne super peccátis tuis. +Michǽas Mic 33 6 14 Tu cómedes, et non saturáberis, et humiliátio tua in médio tui: et apprehéndes, et non salvábis, et quos salváveris, in gládium dabo. +Michǽas Mic 33 6 15 Tu seminábis, et non metes: tu calcábis olívam, et non ungéris óleo; et mustum, et non bibes vinum. +Michǽas Mic 33 6 16 Et custodísti præcépta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulásti in voluntátibus eórum: ut darem te in perditiónem, et habitántes in ea in síbilum, et oppróbrium pópuli mei portábitis. +Michǽas Mic 33 7 1 Vae mihi, quia factus sum sicut qui cólligit in autúmno racémos vindémiæ! non est botrus ad comedéndum, prǽcoquas ficus desiderávit ánima mea. +Michǽas Mic 33 7 2 Périit sanctus de terra, et rectus in homínibus non est: omnes in sánguine insidiántur; vir fratrem suum ad mortem venátur. +Michǽas Mic 33 7 3 Malum mánuum suárum dicunt bonum: princeps póstulat, et judex in reddéndo est; et magnus locútus est desidérium ánimæ suæ, et conturbavérunt eam. +Michǽas Mic 33 7 4 Qui óptimus in eis est, quasi paliúrus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculatiónis tuæ, visitátio tua venit: nunc erit vástitas eórum. +Michǽas Mic 33 7 5 Nolíte crédere amíco, et nolíte confídere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custódi claustra oris tui. b +Michǽas Mic 33 7 6 Quia fílius contuméliam facit patri, et fília consúrgit advérsus matrem suam: nurus advérsus socrum suam, et inimíci hóminis doméstici ejus. +Michǽas Mic 33 7 7 Ego autem ad Dóminum aspíciam; exspectábo Deum, salvatórem meum: áudiet me Deus meus. +Michǽas Mic 33 7 8 Ne lætéris, inimíca mea, super me, quia cécidi: consúrgam cum sédero in ténebris: Dóminus lux mea est. b +Michǽas Mic 33 7 9 Iram Dómini portábo, quóniam peccávi ei, donec causam meam júdicet, et fáciat judícium meum. Edúcet me in lucem: vidébo justítiam ejus. +Michǽas Mic 33 7 10 Et aspíciet inimíca mea, et operiétur confusióne, quæ dicit ad me: Ubi est Dóminus Deus tuus? Óculi mei vidébunt in eam: nunc erit in conculcatiónem ut lutum plateárum. +Michǽas Mic 33 7 11 Dies, ut ædificéntur macériæ tuæ; in die illa longe fiet lex. b +Michǽas Mic 33 7 12 In die illa et usque ad te véniet de Assur, et usque ad civitátes munítas, et a civitátibus munítis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. +Michǽas Mic 33 7 13 Et terra erit in desolatiónem propter habitatóres suos, et propter fructum cogitatiónum eórum. +Michǽas Mic 33 7 14 Pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hæreditátis tuæ, habitántes solos, in saltu, in médio Carméli. Pascéntur Basan et Gálaad juxta dies antíquos. +Michǽas Mic 33 7 15 Secúndum dies egressiónis tuæ de terra Ægýpti, osténdam ei mirabília. +Michǽas Mic 33 7 16 Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Ponent manum super os, aures eórum surdæ erunt. +Michǽas Mic 33 7 17 Lingent púlverem sicut serpéntes; velut reptília terræ perturbabúntur in ǽdibus suis. Dóminum Deum nostrum formidábunt, et timébunt te. +Michǽas Mic 33 7 18 Quis, Deus, símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hæreditátis tuæ? Non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. b +Michǽas Mic 33 7 19 Revertétur, et miserébitur nostri; depónet iniquitátes nostras, et projíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. +Michǽas Mic 33 7 20 Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Ábraham, quæ jurásti pátribus nostris a diébus antíquis. # Nahum Nahum Prophetia Nahum -Nahum Nahum 34 1 1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei. -Nahum Nahum 34 1 2 Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. -Nahum Nahum 34 1 3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. -Nahum Nahum 34 1 4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. -Nahum Nahum 34 1 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. -Nahum Nahum 34 1 6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. -Nahum Nahum 34 1 7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. b -Nahum Nahum 34 1 8 Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae. b -Nahum Nahum 34 1 9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio, -Nahum Nahum 34 1 10 quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena. -Nahum Nahum 34 1 11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. b -Nahum Nahum 34 1 12 Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra. -Nahum Nahum 34 1 13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. -Nahum Nahum 34 1 14 Et praecipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. b -Nahum Nahum 34 1 15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. b -Nahum Nahum 34 2 1 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. -Nahum Nahum 34 2 2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. -Nahum Nahum 34 2 3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. -Nahum Nahum 34 2 4 In itineribus conturbati sunt; quadrigae collisae sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. -Nahum Nahum 34 2 5 Recordabitur fortium suorum; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum. b -Nahum Nahum 34 2 6 Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum. -Nahum Nahum 34 2 7 Et miles captivus abductus est, et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis. -Nahum Nahum 34 2 8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus; ipsi vero fugerunt. State, state! et non est qui revertatur. -Nahum Nahum 34 2 9 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. -Nahum Nahum 34 2 10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollae. -Nahum Nahum 34 2 11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat? -Nahum Nahum 34 2 12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. -Nahum Nahum 34 2 13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum. -Nahum Nahum 34 3 1 Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina. -Nahum Nahum 34 3 2 Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis, -Nahum Nahum 34 3 3 et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. -Nahum Nahum 34 3 4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. -Nahum Nahum 34 3 5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. -Nahum Nahum 34 3 6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. -Nahum Nahum 34 3 7 Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi? -Nahum Nahum 34 3 8 Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuitu ejus; cujus divitiae, mare; aquae, muri ejus. -Nahum Nahum 34 3 9 Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. -Nahum Nahum 34 3 10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. -Nahum Nahum 34 3 11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium ab inimico. b -Nahum Nahum 34 3 12 Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. -Nahum Nahum 34 3 13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos. -Nahum Nahum 34 3 14 Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. -Nahum Nahum 34 3 15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. -Nahum Nahum 34 3 16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint caeli; bruchus expansus est, et avolavit. b -Nahum Nahum 34 3 17 Custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. -Nahum Nahum 34 3 18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. -Nahum Nahum 34 3 19 Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? -# Habacuc Hab Prophetia Habacuc -Habacuc Hab 35 1 1 Onus quod vidit Habacuc propheta. -Habacuc Hab 35 1 2 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? -Habacuc Hab 35 1 3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior. -Habacuc Hab 35 1 4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. -Habacuc Hab 35 1 5 Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. b -Habacuc Hab 35 1 6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. -Habacuc Hab 35 1 7 Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. -Habacuc Hab 35 1 8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. -Habacuc Hab 35 1 9 Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem. -Habacuc Hab 35 1 10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. -Habacuc Hab 35 1 11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: haec est fortitudo ejus dei sui. -Habacuc Hab 35 1 12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum. b -Habacuc Hab 35 1 13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? -Habacuc Hab 35 1 14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. -Habacuc Hab 35 1 15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit. -Habacuc Hab 35 1 16 Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. -Habacuc Hab 35 1 17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet. -Habacuc Hab 35 2 1 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. -Habacuc Hab 35 2 2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. b -Habacuc Hab 35 2 3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. -Habacuc Hab 35 2 4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet. -Habacuc Hab 35 2 5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. b -Habacuc Hab 35 2 6a Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur: -Habacuc Hab 35 2 6b Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? -Habacuc Hab 35 2 7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? -Habacuc Hab 35 2 8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea. -Habacuc Hab 35 2 9 Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali! b -Habacuc Hab 35 2 10 Cogitasti confusionem domui tuae; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. -Habacuc Hab 35 2 11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit. -Habacuc Hab 35 2 12 Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate! b -Habacuc Hab 35 2 13 Numquid non haec sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. -Habacuc Hab 35 2 14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare. -Habacuc Hab 35 2 15 Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus! b -Habacuc Hab 35 2 16 Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. -Habacuc Hab 35 2 17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. -Habacuc Hab 35 2 18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. b -Habacuc Hab 35 2 19 Vae qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. -Habacuc Hab 35 2 20 Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra! b -Habacuc Hab 35 3 1 Oratio Habacuc prophetae, pro ignorantiis. -Habacuc Hab 35 3 2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. b -Habacuc Hab 35 3 3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit caelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. -Habacuc Hab 35 3 4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. -Habacuc Hab 35 3 5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. -Habacuc Hab 35 3 6 Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus. -Habacuc Hab 35 3 7 Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae; turbabuntur pelles terrae Madian. -Habacuc Hab 35 3 8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio. b -Habacuc Hab 35 3 9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es; fluvios scindes terrae. -Habacuc Hab 35 3 10 Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit. -Habacuc Hab 35 3 11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. -Habacuc Hab 35 3 12 In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes. b -Habacuc Hab 35 3 13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. -Habacuc Hab 35 3 14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. -Habacuc Hab 35 3 15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. -Habacuc Hab 35 3 16 Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. b -Habacuc Hab 35 3 17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus. -Habacuc Hab 35 3 18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo. -Habacuc Hab 35 3 19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. -# Sophonias Zep Prophetia Sophoniae -Sophonias Zep 36 1 1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae. -Sophonias Zep 36 1 2 Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus: b -Sophonias Zep 36 1 3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris: et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. -Sophonias Zep 36 1 4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus; -Sophonias Zep 36 1 5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom; -Sophonias Zep 36 1 6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum. -Sophonias Zep 36 1 7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia praeparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos. b -Sophonias Zep 36 1 8 Et erit: in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina; -Sophonias Zep 36 1 9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. -Sophonias Zep 36 1 10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. -Sophonias Zep 36 1 11 Ululate, habitatores Pilae: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. -Sophonias Zep 36 1 12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. b -Sophonias Zep 36 1 13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et aedificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. -Sophonias Zep 36 1 14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. -Sophonias Zep 36 1 15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, -Sophonias Zep 36 1 16 dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. -Sophonias Zep 36 1 17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. -Sophonias Zep 36 1 18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. -Sophonias Zep 36 2 1 Convenite, congregamini, gens non amabilis, -Sophonias Zep 36 2 2 priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini. -Sophonias Zep 36 2 3 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati; quaerite justum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. -Sophonias Zep 36 2 4 Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum: Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur. b -Sophonias Zep 36 2 5 Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator. -Sophonias Zep 36 2 6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum; -Sophonias Zep 36 2 7 et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. -Sophonias Zep 36 2 8 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. b -Sophonias Zep 36 2 9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in aeternum: reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos. -Sophonias Zep 36 2 10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. -Sophonias Zep 36 2 11 Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. -Sophonias Zep 36 2 12 Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis. b -Sophonias Zep 36 2 13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum. b -Sophonias Zep 36 2 14 Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. -Sophonias Zep 36 2 15 Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. -Sophonias Zep 36 3 1 Vae provocatrix, et redempta civitas, columba! -Sophonias Zep 36 3 2 non audivit vocem, et non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. -Sophonias Zep 36 3 3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. -Sophonias Zep 36 3 4 Prophetae ejus vesani, viri infideles; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. -Sophonias Zep 36 3 5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur; nescivit autem iniquus confusionem. -Sophonias Zep 36 3 6 Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. -Sophonias Zep 36 3 7 Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. -Sophonias Zep 36 3 8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. b -Sophonias Zep 36 3 9 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. -Sophonias Zep 36 3 10 Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi. -Sophonias Zep 36 3 11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo. -Sophonias Zep 36 3 12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini. -Sophonias Zep 36 3 13 Reliquiae Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat. b -Sophonias Zep 36 3 14 Lauda, filia Sion; jubila, Israël: laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. -Sophonias Zep 36 3 15 Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra. -Sophonias Zep 36 3 16 In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tuae. -Sophonias Zep 36 3 17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude. -Sophonias Zep 36 3 18 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium. b -Sophonias Zep 36 3 19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum, -Sophonias Zep 36 3 20 in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. -# Aggaeus Hag Prophetia Aggaei -Aggaeus Hag 37 1 1 In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens: -Aggaeus Hag 37 1 2 Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae. -Aggaeus Hag 37 1 3 Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: -Aggaeus Hag 37 1 4 Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? -Aggaeus Hag 37 1 5 Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. -Aggaeus Hag 37 1 6 Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. -Aggaeus Hag 37 1 7 Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras; -Aggaeus Hag 37 1 8 ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. -Aggaeus Hag 37 1 9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. -Aggaeus Hag 37 1 10 Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum: -Aggaeus Hag 37 1 11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. -Aggaeus Hag 37 1 12 Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. b -Aggaeus Hag 37 1 13 Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. -Aggaeus Hag 37 1 14 Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui. -Aggaeus Hag 37 2 1 In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. -Aggaeus Hag 37 2 2 In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: b -Aggaeus Hag 37 2 3 Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens: -Aggaeus Hag 37 2 4 Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris? -Aggaeus Hag 37 2 5 Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne; et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum) -Aggaeus Hag 37 2 6 verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti: et spiritus meus erit in medio vestrum: nolite timere. -Aggaeus Hag 37 2 7 Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum, et terram, et mare, et aridam. b -Aggaeus Hag 37 2 8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. -Aggaeus Hag 37 2 9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. b -Aggaeus Hag 37 2 10 Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. -Aggaeus Hag 37 2 11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: b -Aggaeus Hag 37 2 12 Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: -Aggaeus Hag 37 2 13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. -Aggaeus Hag 37 2 14 Et dixit Aggaeus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. -Aggaeus Hag 37 2 15 Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt. b -Aggaeus Hag 37 2 16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. -Aggaeus Hag 37 2 17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. -Aggaeus Hag 37 2 18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. -Aggaeus Hag 37 2 19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. -Aggaeus Hag 37 2 20 Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit? ex die ista benedicam. -Aggaeus Hag 37 2 21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens: b -Aggaeus Hag 37 2 22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo caelum pariter et terram, -Aggaeus Hag 37 2 23 et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui. -Aggaeus Hag 37 2 24 In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. -# Zacharias Zec Prophetia Zachariae -Zacharias Zec 38 1 1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens: -Zacharias Zec 38 1 2 Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. -Zacharias Zec 38 1 3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. -Zacharias Zec 38 1 4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. -Zacharias Zec 38 1 5 Patres vestri, ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent? -Zacharias Zec 38 1 6 Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? -Zacharias Zec 38 1 7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens: b -Zacharias Zec 38 1 8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi. -Zacharias Zec 38 1 9 Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. -Zacharias Zec 38 1 10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. -Zacharias Zec 38 1 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. -Zacharias Zec 38 1 12 Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. -Zacharias Zec 38 1 13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. -Zacharias Zec 38 1 14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, -Zacharias Zec 38 1 15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. -Zacharias Zec 38 1 16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem. -Zacharias Zec 38 1 17 Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem. -Zacharias Zec 38 1 18 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua. b -Zacharias Zec 38 1 19 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem. -Zacharias Zec 38 1 20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. -Zacharias Zec 38 1 21 Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. -Zacharias Zec 38 2 1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. -Zacharias Zec 38 2 2 Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. -Zacharias Zec 38 2 3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus: -Zacharias Zec 38 2 4 et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. -Zacharias Zec 38 2 5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. -Zacharias Zec 38 2 6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. b -Zacharias Zec 38 2 7 O Sion! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis: -Zacharias Zec 38 2 8 quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: -Zacharias Zec 38 2 9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. -Zacharias Zec 38 2 10 Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. b -Zacharias Zec 38 2 11 Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. -Zacharias Zec 38 2 12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. -Zacharias Zec 38 2 13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. b -Zacharias Zec 38 3 1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. -Zacharias Zec 38 3 2 Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! numquid non iste torris est erutus de igne? -Zacharias Zec 38 3 3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. -Zacharias Zec 38 3 4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. -Zacharias Zec 38 3 5 Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. -Zacharias Zec 38 3 6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: -Zacharias Zec 38 3 7 Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. -Zacharias Zec 38 3 8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. b -Zacharias Zec 38 3 9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. -Zacharias Zec 38 3 10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum. -Zacharias Zec 38 4 1 Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. -Zacharias Zec 38 4 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput ejus. -Zacharias Zec 38 4 3 Et duae olivae super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. -Zacharias Zec 38 4 4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? -Zacharias Zec 38 4 5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. -Zacharias Zec 38 4 6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. b -Zacharias Zec 38 4 7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus. -Zacharias Zec 38 4 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: -Zacharias Zec 38 4 9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. -Zacharias Zec 38 4 10 Quis enim despexit dies parvos? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. -Zacharias Zec 38 4 11 Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? b -Zacharias Zec 38 4 12 Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro? -Zacharias Zec 38 4 13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. -Zacharias Zec 38 4 14 Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae. -Zacharias Zec 38 5 1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. -Zacharias Zec 38 5 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. -Zacharias Zec 38 5 3 Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. -Zacharias Zec 38 5 4 Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. -Zacharias Zec 38 5 5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. b -Zacharias Zec 38 5 6 Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. -Zacharias Zec 38 5 7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. -Zacharias Zec 38 5 8 Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. -Zacharias Zec 38 5 9 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et caelum. -Zacharias Zec 38 5 10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? -Zacharias Zec 38 5 11 Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. -Zacharias Zec 38 6 1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium: et montes, montes aerei. -Zacharias Zec 38 6 2 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, -Zacharias Zec 38 6 3 et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes. -Zacharias Zec 38 6 4 Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec, domine mi? -Zacharias Zec 38 6 5 Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti caeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae. -Zacharias Zec 38 6 6 In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis: et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. -Zacharias Zec 38 6 7 Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram. -Zacharias Zec 38 6 8 Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. -Zacharias Zec 38 6 9 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: b -Zacharias Zec 38 6 10 Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia: et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. -Zacharias Zec 38 6 11 Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni: -Zacharias Zec 38 6 12 et loqueris ad eum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino. -Zacharias Zec 38 6 13 Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. -Zacharias Zec 38 6 14 Et coronae erunt Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hem filio Sophoniae, memoriale in templo Domini. -Zacharias Zec 38 6 15 Et qui procul sunt, venient, et aedificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. b -Zacharias Zec 38 7 1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. -Zacharias Zec 38 7 2 Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: -Zacharias Zec 38 7 3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis? -Zacharias Zec 38 7 4 Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: -Zacharias Zec 38 7 5 Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi? -Zacharias Zec 38 7 6 et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis? -Zacharias Zec 38 7 7 Numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur? b -Zacharias Zec 38 7 8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: -Zacharias Zec 38 7 9 Haec ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. -Zacharias Zec 38 7 10 Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. -Zacharias Zec 38 7 11 Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent. -Zacharias Zec 38 7 12 Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. -Zacharias Zec 38 7 13 Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. -Zacharias Zec 38 7 14 Et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. -Zacharias Zec 38 8 1 Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: -Zacharias Zec 38 8 2 Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. -Zacharias Zec 38 8 3 Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. -Zacharias Zec 38 8 4 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum. -Zacharias Zec 38 8 5 Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus. -Zacharias Zec 38 8 6 Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum. -Zacharias Zec 38 8 7 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis. -Zacharias Zec 38 8 8 Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. -Zacharias Zec 38 8 9 Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. b -Zacharias Zec 38 8 10 Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat: neque introëunti, neque exeunti erat pax prae tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. -Zacharias Zec 38 8 11 Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, -Zacharias Zec 38 8 12 sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caeli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec. -Zacharias Zec 38 8 13 Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. -Zacharias Zec 38 8 14 Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus, -Zacharias Zec 38 8 15 et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere. -Zacharias Zec 38 8 16 Haec sunt ergo verba quae facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. -Zacharias Zec 38 8 17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. -Zacharias Zec 38 8 18 Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: b -Zacharias Zec 38 8 19 Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite. -Zacharias Zec 38 8 20 Haec dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: -Zacharias Zec 38 8 21 et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. -Zacharias Zec 38 8 22 Et venient populi multi, et gentes robustae, ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. -Zacharias Zec 38 8 23 Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. -Zacharias Zec 38 9 1 Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël. -Zacharias Zec 38 9 2 Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. -Zacharias Zec 38 9 3 Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. -Zacharias Zec 38 9 4 Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur. -Zacharias Zec 38 9 5 Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. -Zacharias Zec 38 9 6 Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum. -Zacharias Zec 38 9 7 Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus. -Zacharias Zec 38 9 8 Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes: et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. -Zacharias Zec 38 9 9 Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. b -Zacharias Zec 38 9 10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae. -Zacharias Zec 38 9 11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. b -Zacharias Zec 38 9 12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. -Zacharias Zec 38 9 13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia: et ponam te quasi gladium fortium. -Zacharias Zec 38 9 14 Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri. -Zacharias Zec 38 9 15 Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris. -Zacharias Zec 38 9 16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. -Zacharias Zec 38 9 17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? -Zacharias Zec 38 10 1 Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. -Zacharias Zec 38 10 2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. -Zacharias Zec 38 10 3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. -Zacharias Zec 38 10 4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. b -Zacharias Zec 38 10 5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum. -Zacharias Zec 38 10 6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. -Zacharias Zec 38 10 7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. -Zacharias Zec 38 10 8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. b -Zacharias Zec 38 10 9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur. -Zacharias Zec 38 10 10 Et reducam eos de terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus: -Zacharias Zec 38 10 11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet. -Zacharias Zec 38 10 12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. -Zacharias Zec 38 11 1 Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. -Zacharias Zec 38 11 2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. -Zacharias Zec 38 11 3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. -Zacharias Zec 38 11 4 Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, b -Zacharias Zec 38 11 5 quae qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. -Zacharias Zec 38 11 6 Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concídent terram, et non eruam de manu eorum. -Zacharias Zec 38 11 7 Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem. b -Zacharias Zec 38 11 8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me. -Zacharias Zec 38 11 9 Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. -Zacharias Zec 38 11 10 Et tuli virgam meam quae vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis. -Zacharias Zec 38 11 11 Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. -Zacharias Zec 38 11 12 Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. b -Zacharias Zec 38 11 13 Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium. -Zacharias Zec 38 11 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël. b -Zacharias Zec 38 11 15 Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti. -Zacharias Zec 38 11 16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. -Zacharias Zec 38 11 17 O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. -Zacharias Zec 38 12 1 Onus verbi Domini super Israël. Dicit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: -Zacharias Zec 38 12 2 Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu: sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. -Zacharias Zec 38 12 3 Et erit: in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terrae. -Zacharias Zec 38 12 4 In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam: et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate. -Zacharias Zec 38 12 5 Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum! -Zacharias Zec 38 12 6 In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in foeno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem. -Zacharias Zec 38 12 7 Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam. -Zacharias Zec 38 12 8 In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. b -Zacharias Zec 38 12 9 Et erit in die illa: quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem. b -Zacharias Zec 38 12 10 Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. b -Zacharias Zec 38 12 11 In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. b -Zacharias Zec 38 12 12 Et planget terra: familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: -Zacharias Zec 38 12 13 familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum: -Zacharias Zec 38 12 14 omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. -Zacharias Zec 38 13 1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. -Zacharias Zec 38 13 2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. b -Zacharias Zec 38 13 3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit. -Zacharias Zec 38 13 4 Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur: b -Zacharias Zec 38 13 5 sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. -Zacharias Zec 38 13 6 Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. b -Zacharias Zec 38 13 7a Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. -Zacharias Zec 38 13 7b Percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos. -Zacharias Zec 38 13 8 Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea. -Zacharias Zec 38 13 9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus. -Zacharias Zec 38 14 1 Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. -Zacharias Zec 38 14 2 Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. -Zacharias Zec 38 14 3 Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis. -Zacharias Zec 38 14 4 Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. -Zacharias Zec 38 14 5 Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. -Zacharias Zec 38 14 6 Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu. b -Zacharias Zec 38 14 7 Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux. -Zacharias Zec 38 14 8 Et erit in die illa: exibunt aquae vivae de Jerusalem: medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: in aestate et in hieme erunt. -Zacharias Zec 38 14 9 Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. -Zacharias Zec 38 14 10 Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. -Zacharias Zec 38 14 11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura. -Zacharias Zec 38 14 12 Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. b -Zacharias Zec 38 14 13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. -Zacharias Zec 38 14 14 Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem: et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis. -Zacharias Zec 38 14 15 Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. -Zacharias Zec 38 14 16 Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. b -Zacharias Zec 38 14 17 Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. -Zacharias Zec 38 14 18 Quod etsi familia Aegypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit: sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. -Zacharias Zec 38 14 19 Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. -Zacharias Zec 38 14 20 In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. b -Zacharias Zec 38 14 21 Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. -# Malachias Mal Prophetia Malachiae -Malachias Mal 39 1 1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiae. -Malachias Mal 39 1 2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob, b -Malachias Mal 39 1 3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti. -Malachias Mal 39 1 4 Quod si dixerit Idumaea: Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt: haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. -Malachias Mal 39 1 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israël. -Malachias Mal 39 1 6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? b -Malachias Mal 39 1 7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. -Malachias Mal 39 1 8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 1 9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. b -Malachias Mal 39 1 10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. -Malachias Mal 39 1 11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 1 12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat. -Malachias Mal 39 1 13 Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. -Malachias Mal 39 1 14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. b -Malachias Mal 39 2 1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. -Malachias Mal 39 2 2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. -Malachias Mal 39 2 3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. -Malachias Mal 39 2 4 Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 2 5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. -Malachias Mal 39 2 6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. -Malachias Mal 39 2 7 Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. -Malachias Mal 39 2 8 Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 2 9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. -Malachias Mal 39 2 10 Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? b -Malachias Mal 39 2 11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. -Malachias Mal 39 2 12 Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. -Malachias Mal 39 2 13 Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. -Malachias Mal 39 2 14 Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui. -Malachias Mal 39 2 15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quaerit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. -Malachias Mal 39 2 16 Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. -Malachias Mal 39 2 17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? b -Malachias Mal 39 3 1 Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 3 2 Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: -Malachias Mal 39 3 3 et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. -Malachias Mal 39 3 4 Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. -Malachias Mal 39 3 5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 3 6 Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob, non estis consumpti. b -Malachias Mal 39 3 7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis: revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? -Malachias Mal 39 3 8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis. -Malachias Mal 39 3 9 Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. -Malachias Mal 39 3 10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam: -Malachias Mal 39 3 11 et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 3 12 Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 3 13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. b -Malachias Mal 39 3 14 Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? -Malachias Mal 39 3 15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. -Malachias Mal 39 3 16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. -Malachias Mal 39 3 17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. -Malachias Mal 39 3 18 Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. -Malachias Mal 39 4 1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen. -Malachias Mal 39 4 2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. -Malachias Mal 39 4 3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. -Malachias Mal 39 4 4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, praecepta et judicia. b -Malachias Mal 39 4 5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. -Malachias Mal 39 4 6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. +Nahum Nahum 34 1 1 Onus Nínive. Liber visiónis Nahum Elcesǽi. +Nahum Nahum 34 1 2 Deus æmulátor, et ulcíscens Dóminus: ulcíscens Dóminus, et habens furórem: ulcíscens Dóminus in hostes suos, et iráscens ipse inimícis suis. +Nahum Nahum 34 1 3 Dóminus pátiens, et magnus fortitúdine, et mundans non fáciet innocéntem. Dóminus in tempestáte et túrbine viæ ejus, et nébulæ pulvis pedum ejus. +Nahum Nahum 34 1 4 Íncrepans mare, et exsíccans illud, et ómnia flúmina ad desértum dedúcens. Infirmátus est Basan et Carmélus, et flos Líbani elánguit. +Nahum Nahum 34 1 5 Montes commóti sunt ab eo, et colles desoláti sunt: et contrémuit terra a fácie ejus, et orbis, et omnes habitántes in eo. +Nahum Nahum 34 1 6 Ante fáciem indignatiónis ejus quis stabit? et quis resístet in ira furóris ejus? Indignátio ejus effúsa est ut ignis, et petræ dissolútæ sunt ab eo. +Nahum Nahum 34 1 7 Bonus Dóminus, et confórtans in die tribulatiónis, et sciens sperántes in se. b +Nahum Nahum 34 1 8 Et in dilúvio prætereúnte consummatiónem fáciet loci ejus, et inimícos ejus persequéntur ténebræ. b +Nahum Nahum 34 1 9 Quid cogitátis contra Dóminum? Consummatiónem ipse fáciet: non consúrget duplex tribulátio, +Nahum Nahum 34 1 10 quia sicut spinæ se ínvicem complectúntur, sic convívium eórum páriter potántium; consuméntur quasi stípula ariditáte plena. +Nahum Nahum 34 1 11 Ex te exíbit cógitans contra Dóminum malítiam, mente pertráctans prævaricatiónem. b +Nahum Nahum 34 1 12 Hæc dicit Dóminus: Si perfécti fúerint, et ita plures, sic quoque attondéntur, et pertransíbit: afflíxi te, et non afflígam te ultra. +Nahum Nahum 34 1 13 Et nunc cónteram virgam ejus de dorso tuo, et víncula tua disrúmpam. +Nahum Nahum 34 1 14 Et præcípiet super te Dóminus; non seminábitur ex nómine tuo ámplius: de domo Dei tui interfíciam scúlptile, et conflátile; ponam sepúlchrum tuum, quia inhonorátus es. b +Nahum Nahum 34 1 15 Ecce super montes pedes evangelizántis, et annuntiántis pacem. Célebra, Juda, festivitátes tuas, et redde vota tua, quia non adjíciet ultra ut pertránseat in te Bélial: univérsus intériit. b +Nahum Nahum 34 2 1 Ascéndit qui dispérgat coram te, qui custódiat obsidiónem: contempláre viam, confórta lumbos, róbora virtútem valde. +Nahum Nahum 34 2 2 Quia réddidit Dóminus supérbiam Jacob, sicut supérbiam Israël; quia vastatóres dissipavérunt eos, et propágines eórum corrupérunt. +Nahum Nahum 34 2 3 Clýpeus fórtium ejus ignítus, viri exércitus in coccíneis; ígneæ habénæ currus in die præparatiónis ejus, et agitatóres consopíti sunt. +Nahum Nahum 34 2 4 In itinéribus conturbáti sunt; quadrígæ collísæ sunt in platéis: aspéctus eórum quasi lámpades, quasi fúlgura discurréntia. +Nahum Nahum 34 2 5 Recordábitur fórtium suórum; ruent in itinéribus suis: velóciter ascéndent muros ejus, et præparábitur umbráculum. b +Nahum Nahum 34 2 6 Portæ fluviórum apértæ sunt, et templum ad solum dírutum. +Nahum Nahum 34 2 7 Et miles captívus abdúctus est, et ancíllæ ejus minabántur geméntes ut colúmbæ, murmurántes in córdibus suis. +Nahum Nahum 34 2 8 Et Nínive quasi piscína aquárum aquæ ejus; ipsi vero fugérunt. State, state! et non est qui revertátur. +Nahum Nahum 34 2 9 Dirípite argéntum, dirípite aurum: et non est finis divitiárum ex ómnibus vasis desiderabílibus. +Nahum Nahum 34 2 10 Dissipáta est, et scissa, et dilaceráta; et cor tabéscens, et dissolútio geniculórum, et deféctio in cunctis rénibus, et fácies ómnium eórum sicut nigrédo ollæ. +Nahum Nahum 34 2 11 Ubi est habitáculum leónum, et páscua catulórum leónum, ad quam ivit leo ut ingrederétur illuc cátulus leónis, et non est qui extérreat? +Nahum Nahum 34 2 12 Leo cepit sufficiénter cátulis suis, et necávit leǽnis suis, et implévit præda spelúncas suas, et cubíle suum rapína. +Nahum Nahum 34 2 13 Ecce ego ad te, dicit Dóminus exercítuum, et succéndam usque ad fumum quadrígas tuas, et leúnculos tuos cómedet gládius, et exterminábo de terra prædam tuam, et non audiétur ultra vox nuntiórum tuórum. +Nahum Nahum 34 3 1 Vae cívitas sánguinum, univérsa mendácii dilaceratióne plena! non recédet a te rapína. +Nahum Nahum 34 3 2 Vox flagélli, et vox ímpetus rotæ, et equi freméntis, et quadrígæ fervéntis, et équitis ascendéntis, +Nahum Nahum 34 3 3 et micántis gládii, et fulgurántis hastæ, et multitúdinis interféctæ, et gravis ruínæ; nec est finis cadáverum, et córruent in corpóribus suis. +Nahum Nahum 34 3 4 Propter multitúdinem fornicatiónum meretrícis speciósæ, et gratæ, et habéntis malefícia, quæ véndidit gentes in fornicatiónibus suis, et famílias in malefíciis suis. +Nahum Nahum 34 3 5 Ecce ego ad te, dicit Dóminus exercítuum, et revelábo pudénda tua in fácie tua; et osténdam géntibus nuditátem tuam, et regnis ignomíniam tuam. +Nahum Nahum 34 3 6 Et projíciam super te abominatiónes, et contuméliis te affíciam, et ponam te in exémplum. +Nahum Nahum 34 3 7 Et erit: omnis qui víderit te resíliet a te, et dicet: Vastáta est Nínive. Quis commovébit super te caput? unde quæram consolatórem tibi? +Nahum Nahum 34 3 8 Numquid mélior es Alexándria populórum, quæ hábitat in flumínibus? aquæ in circúitu ejus; cujus divítiæ, mare; aquæ, muri ejus. +Nahum Nahum 34 3 9 Æthiópia fortitúdo ejus, et Ægýptus, et non est finis; África et Líbyes fuérunt in auxílio tuo. +Nahum Nahum 34 3 10 Sed et ipsa in transmigratiónem ducta est in captivitátem: párvuli ejus elísi sunt in cápite ómnium viárum, et super ínclytos ejus misérunt sortem, et omnes optimátes ejus confíxi sunt in compédibus. +Nahum Nahum 34 3 11 Et tu ergo inebriáberis, et eris despécta: et tu quæres auxílium ab inimíco. b +Nahum Nahum 34 3 12 Omnes munitiónes tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concússæ fúerint, cadent in os comedéntis. +Nahum Nahum 34 3 13 Ecce pópulus tuus mulíeres in médio tui: inimícis tuis adapertióne pandéntur portæ terræ tuæ, devorábit ignis vectes tuos. +Nahum Nahum 34 3 14 Aquam propter obsidiónem háuri tibi: éxstrue munitiónes tuas, intra in lutum, et calca, súbigens tene láterem. +Nahum Nahum 34 3 15 Ibi cómedet te ignis, períbis gládio, devorábit te ut bruchus: congregáre ut bruchus, multiplicáre ut locústa. +Nahum Nahum 34 3 16 Plures fecísti negotiatiónes tuas quam stellæ sint cæli; bruchus expánsus est, et avolávit. b +Nahum Nahum 34 3 17 Custódes tui quasi locústæ, et párvuli tui quasi locústæ locustárum, quæ consídunt in sépibus in die frígoris: sol ortus est, et avolavérunt, et non est cógnitus locus eárum ubi fúerint. +Nahum Nahum 34 3 18 Dormitavérunt pastóres tui, rex Assur, sepeliéntur príncipes tui: latitávit pópulus tuus in móntibus, et non est qui cóngreget. +Nahum Nahum 34 3 19 Non est obscúra contrítio tua; péssima est plaga tua. Omnes qui audiérunt auditiónem tuam compressérunt manum super te: quia super quem non tránsiit malítia tua semper? +# Hábacuc Hab Prophetia Hábacuc +Hábacuc Hab 35 1 1 Onus quod vidit Hábacuc prophéta. +Hábacuc Hab 35 1 2 Úsquequo, Dómine, clamábo, et non exáudies? vociferábor ad te, vim pátiens, et non salvábis? +Hábacuc Hab 35 1 3 Quare ostendísti mihi iniquitátem et labórem, vidére prædam et injustítiam contra me? Et factum est judícium, et contradíctio poténtior. +Hábacuc Hab 35 1 4 Propter hoc laceráta est lex, et non pervénit usque ad finem judícium; quia ímpius prǽvalet advérsus justum, proptérea egréditur judícium pervérsum. +Hábacuc Hab 35 1 5 Aspícite in géntibus, et vidéte; admirámini, et obstupéscite: quia opus factum est in diébus vestris, quod nemo credet cum narrábitur. b +Hábacuc Hab 35 1 6 Quia ecce ego suscitábo Chaldǽos, gentem amáram et velócem, ambulántem super latitúdinem terræ, ut possídeat tabernácula non sua. +Hábacuc Hab 35 1 7 Horríbilis et terríbilis est: ex semetípsa judícium et onus ejus egrediétur. +Hábacuc Hab 35 1 8 Levióres pardis equi ejus, et velocióres lupis vespertínis: et diffundéntur équites ejus: équites namque ejus de longe vénient; volábunt quasi áquila festínans ad comedéndum. +Hábacuc Hab 35 1 9 Omnes ad prædam vénient, fácies eórum ventus urens; et congregábit quasi arénam captivitátem. +Hábacuc Hab 35 1 10 Et ipse de régibus triumphábit, et tyránni ridículi ejus erunt; ipse super omnem munitiónem ridébit, et comportábit ággerem, et cápiet eam. +Hábacuc Hab 35 1 11 Tunc mutábitur spíritus, et pertransíbit, et córruet: haec est fortitúdo ejus dei sui. +Hábacuc Hab 35 1 12 Numquid non tu a princípio, Dómine, Deus meus, sancte meus, et non moriémur? Dómine, in judícium posuísti eum, et fortem, ut corríperes, fundásti eum. b +Hábacuc Hab 35 1 13 Mundi sunt óculi tui, ne vídeas malum, et respícere ad iniquitátem non póteris. Quare réspicis super iníqua agéntes, et taces devoránte ímpio justiórem se? +Hábacuc Hab 35 1 14 Et fácies hómines quasi pisces maris, et quasi réptile non habens príncipem. +Hábacuc Hab 35 1 15 Totum in hamo sublevávit, traxit illud in sagéna sua, et congregávit in rete suum. Super hoc lætábitur, et exsultábit. +Hábacuc Hab 35 1 16 Proptérea immolábit sagénæ suæ, et sacrificábit reti suo, quia in ipsis incrassáta est pars ejus, et cibus ejus eléctus. +Hábacuc Hab 35 1 17 Propter hoc ergo expándit sagénam suam, et semper interfícere gentes non parcet. +Hábacuc Hab 35 2 1 Super custódiam meam stabo, et figam gradum super munitiónem: et contemplábor ut vídeam quid dicátur mihi, et quid respóndeam ad arguéntem me. +Hábacuc Hab 35 2 2 Et respóndit mihi Dóminus, et dixit: Scribe visum, et explána eum super tábulas, ut percúrrat qui légerit eum. b +Hábacuc Hab 35 2 3 Quia adhuc visus procul; et apparébit in finem, et non mentiétur: si moram fécerit, exspécta illum, quia véniens véniet, et non tardábit. +Hábacuc Hab 35 2 4 Ecce qui incrédulus est, non erit recta ánima ejus in semetípso; justus autem in fide sua vivet. +Hábacuc Hab 35 2 5 Et quómodo vinum potántem décipit, sic erit vir supérbus, et non decorábitur: qui dilatávit quasi inférnus ánimam suam, et ipse quasi mors, et non adimplétur: et congregábit ad se omnes gentes, et coacervábit ad se omnes pópulos. b +Hábacuc Hab 35 2 6a Numquid non omnes isti super eum parábolam sument, et loquélam ænigmátum ejus, et dicétur: +Hábacuc Hab 35 2 6b Vae ei qui multíplicat non sua? úsquequo et ággravat contra se densum lutum? +Hábacuc Hab 35 2 7 Numquid non repénte consúrgent qui mórdeant te, et suscitabúntur lacerántes te, et eris in rapínam eis? +Hábacuc Hab 35 2 8 Quia tu spoliásti gentes multas, spoliábunt te omnes qui réliqui fúerint de pópulis, propter sánguinem hóminis, et iniquitátem terræ, civitátis, et ómnium habitántium in ea. +Hábacuc Hab 35 2 9 Vae qui cóngregat avarítiam malam dómui suæ, ut sit in excélso nidus ejus, et liberári se putat de manu mali! b +Hábacuc Hab 35 2 10 Cogitásti confusiónem dómui tuæ; concidísti pópulos multos, et peccávit ánima tua. +Hábacuc Hab 35 2 11 Quia lapis de paríete clamábit, et lignum, quod inter junctúras ædificiórum est, respondébit. +Hábacuc Hab 35 2 12 Vae qui ædíficat civitátem in sanguínibus, et prǽparat urbem in iniquitáte! b +Hábacuc Hab 35 2 13 Numquid non haec sunt a Dómino exercítuum? laborábunt enim pópuli in multo igne, et gentes in vácuum, et defícient. +Hábacuc Hab 35 2 14 Quia replébitur terra, ut cognóscant glóriam Dómini, quasi aquæ operiéntes mare. +Hábacuc Hab 35 2 15 Vae qui potum dat amíco suo mittens fel suum, et inébrians ut aspíciat nuditátem ejus! b +Hábacuc Hab 35 2 16 Replétus es ignomínia pro glória; bibe tu quoque, et consopíre. Circumdábit te calix déxteræ Dómini, et vómitus ignomíniæ super glóriam tuam. +Hábacuc Hab 35 2 17 Quia iníquitas Líbani opériet te, et vástitas animálium deterrébit eos de sanguínibus hóminum, et iniquitáte terræ, et civitátis, et ómnium habitántium in ea. +Hábacuc Hab 35 2 18 Quid prodest scúlptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflátile, et imáginem falsam? quia sperávit in figménto fictor ejus, ut fáceret simulácra muta. b +Hábacuc Hab 35 2 19 Vae qui dicit ligno: Expergíscere; Surge, lápidi tacénti! Numquid ipse docére póterit? ecce iste coopértus est auro et argénto, et omnis spíritus non est in viscéribus ejus. +Hábacuc Hab 35 2 20 Dóminus autem in templo sancto suo: síleat a fácie ejus omnis terra! b +Hábacuc Hab 35 3 1 Orátio Hábacuc prophétæ, pro ignorántiis. +Hábacuc Hab 35 3 2 Dómine, audívi auditiónem tuam, et tímui. Dómine, opus tuum, in médio annórum vivífica illud; in médio annórum notum fácies: cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis. b +Hábacuc Hab 35 3 3 Deus ab austro véniet, et Sanctus de monte Pharan: opéruit cælos glória ejus, et laudis ejus plena est terra. +Hábacuc Hab 35 3 4 Splendor ejus ut lux erit, córnua in mánibus ejus: ibi abscóndita est fortitúdo ejus. +Hábacuc Hab 35 3 5 Ante fáciem ejus ibit mors, et egrediétur diábolus ante pedes ejus. +Hábacuc Hab 35 3 6 Stetit, et mensus est terram; aspéxit, et dissólvit gentes, et contríti sunt montes sǽculi: incurváti sunt colles mundi ab itinéribus æternitátis ejus. +Hábacuc Hab 35 3 7 Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ; turbabúntur pelles terræ Mádian. +Hábacuc Hab 35 3 8 Numquid in flumínibus irátus es, Dómine? aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua? Qui ascéndes super equos tuos, et quadrígæ tuæ salvátio. b +Hábacuc Hab 35 3 9 Súscitans suscitábis arcum tuum, juraménta tríbubus quæ locútus es; flúvios scindes terræ. +Hábacuc Hab 35 3 10 Vidérunt te, et doluérunt montes; gurges aquárum tránsiit: dedit abýssus vocem suam; altitúdo manus suas levávit. +Hábacuc Hab 35 3 11 Sol et luna stetérunt in habitáculo suo: in luce sagittárum tuárum ibunt, in splendóre fulgurántis hastæ tuæ. +Hábacuc Hab 35 3 12 In frémitu conculcábis terram; in furóre obstupefácies gentes. b +Hábacuc Hab 35 3 13 Egréssus es in salútem pópuli tui, in salútem cum christo tuo: percussísti caput de domo ímpii, denudásti fundaméntum ejus usque ad collum. +Hábacuc Hab 35 3 14 Maledixísti sceptris ejus, cápiti bellatórum ejus, veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me: exsultátio eórum, sicut ejus qui dévorat páuperem in abscóndito. +Hábacuc Hab 35 3 15 Viam fecísti in mari equis tuis, in luto aquárum multárum. +Hábacuc Hab 35 3 16 Audívi, et conturbátus est venter meus; a voce contremuérunt lábia mea. Ingrediátur putrédo in óssibus meis, et subter me scáteat: ut requiéscam in die tribulatiónis, ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum. b +Hábacuc Hab 35 3 17 Ficus enim non florébit, et non erit germen in víneis; mentiétur opus olívæ, et arva non áfferent cibum: abscindétur de ovíli pecus, et non erit arméntum in præsépibus. +Hábacuc Hab 35 3 18 Ego autem in Dómino gaudébo; et exsultábo in Deo Jesu meo. +Hábacuc Hab 35 3 19 Deus Dóminus fortitúdo mea, et ponet pedes meos quasi cervórum: et super excélsa mea dedúcet me victor in psalmis canéntem. +# Sophonías Zep Prophetia Sophoníæ +Sophonías Zep 36 1 1 Verbum Dómini quod factum est ad Sophoníam, fílium Chusi, fílii Godolíæ, fílii Amaríæ, fílii Ezecíæ, in diébus Josíæ, fílii Amon, regis Judæ. +Sophonías Zep 36 1 2 Cóngregans congregábo ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus: b +Sophonías Zep 36 1 3 cóngregans hóminem et pecus, cóngregans volatília cæli et pisces maris: et ruínæ impiórum erunt, et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus. +Sophonías Zep 36 1 4 Et exténdam manum meam super Judam et super omnes habitántes Jerúsalem: et dispérdam de loco hoc relíquias Baal, et nómina ædituórum cum sacerdótibus; +Sophonías Zep 36 1 5 et eos qui adórant super tecta milítiam cæli, et adórant et jurant in Dómino, et jurant in Melchom; +Sophonías Zep 36 1 6 et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quæsiérunt Dóminum, nec investigavérunt eum. +Sophonías Zep 36 1 7 Siléte a fácie Dómini Dei, quia juxta est dies Dómini: quia præparávit Dóminus hóstiam; sanctificávit vocátos suos. b +Sophonías Zep 36 1 8 Et erit: in die hóstiæ Dómini, visitábo super príncipes, et super fílios regis, et super omnes qui indúti sunt veste peregrína; +Sophonías Zep 36 1 9 et visitábo super omnem qui arrogánter ingréditur super limen in die illa, qui complent domum Dómini Dei sui iniquitáte et dolo. +Sophonías Zep 36 1 10 Et erit in die illa, dicit Dóminus, vox clamóris a porta píscium, et ululátus a Secúnda, et contrítio magna a cóllibus. +Sophonías Zep 36 1 11 Ululáte, habitatóres Pilæ: contícuit omnis pópulus Chánaan, disperiérunt omnes involúti argénto. +Sophonías Zep 36 1 12 Et erit in témpore illo: scrutábor Jerúsalem in lucérnis, et visitábo super viros defíxos in fǽcibus suis, qui dicunt in córdibus suis: Non fáciet bene Dóminus, et non fáciet male. b +Sophonías Zep 36 1 13 Et erit fortitúdo eórum in direptiónem, et domus eórum in desértum: et ædificábunt domos, et non habitábunt; et plantábunt víneas, et non bibent vinum eárum. +Sophonías Zep 36 1 14 Juxta est dies Dómini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diéi Dómini amára: tribulábitur ibi fortis. +Sophonías Zep 36 1 15 Dies iræ dies illa, dies tribulatiónis et angústiæ, dies calamitátis et misériæ, dies tenebrárum et calíginis, dies nébulæ et túrbinis, +Sophonías Zep 36 1 16 dies tubæ et clangóris super civitátes munítas, et super ángulos excélsos. +Sophonías Zep 36 1 17 Et tribulábo hómines, et ambulábunt ut cæci, quia Dómino peccavérunt; et effundétur sanguis eórum sicut humus, et córpora eórum sicut stércora. +Sophonías Zep 36 1 18 Sed et argéntum eórum et aurum eórum non póterit liberáre eos in die iræ Dómini: in igne zeli ejus devorábitur omnis terra, quia consummatiónem cum festinatióne fáciet cunctis habitántibus terram. +Sophonías Zep 36 2 1 Conveníte, congregámini, gens non amábilis, +Sophonías Zep 36 2 2 priúsquam páriat jússio quasi púlverem transeúntem diem, ántequam véniat super vos ira furóris Dómini, ántequam véniat super vos dies indignatiónis Dómini. +Sophonías Zep 36 2 3 Quǽrite Dóminum, omnes mansuéti terræ, qui judícium ejus estis operáti; quǽrite justum, quǽrite mansuétum, si quómodo abscondámini in die furóris Dómini. +Sophonías Zep 36 2 4 Quia Gaza destrúcta erit, et Áscalon in desértum: Azótum in merídie ejícient, et Áccaron eradicábitur. b +Sophonías Zep 36 2 5 Vae qui habitátis funículum maris, gens perditórum! verbum Dómini super vos, Chánaan, terra Philisthinórum; et dispérdam te, ita ut non sit inhabitátor. +Sophonías Zep 36 2 6 Et erit funículus maris réquies pastórum, et caulæ pécorum; +Sophonías Zep 36 2 7 et erit funículus ejus qui remánserit de domo Juda: ibi pascéntur, in dómibus Ascalónis ad vésperam requiéscent, quia visitábit eos Dóminus Deus eórum, et avértet captivitátem eórum. +Sophonías Zep 36 2 8 Audívi oppróbrium Moab, et blasphémias filiórum Ammon, quæ exprobravérunt pópulo meo, et magnificáti sunt super términos eórum. b +Sophonías Zep 36 2 9 Proptérea vivo ego, dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël, quia Moab ut Sódoma erit, et fílii Ammon quasi Gomórrha: síccitas spinárum, et acérvi salis, et desértum usque in ætérnum: relíquiæ pópuli mei dirípient eos, et resídui gentis meæ possidébunt illos. +Sophonías Zep 36 2 10 Hoc eis evéniet pro supérbia sua, quia blasphemavérunt et magnificáti sunt super pópulum Dómini exercítuum. +Sophonías Zep 36 2 11 Horríbilis Dóminus super eos, et attenuábit omnes deos terræ: et adorábunt eum viri de loco suo, omnes ínsulæ géntium. +Sophonías Zep 36 2 12 Sed et vos, Æthíopes, interfécti gládio meo éritis. b +Sophonías Zep 36 2 13 Et exténdet manum suam super aquilónem, et perdet Assur, et ponet speciósam in solitúdinem, et in ínvium, et quasi desértum. b +Sophonías Zep 36 2 14 Et accubábunt in médio ejus greges, omnes béstiæ géntium; et onocrótalus et erícius in limínibus ejus morabúntur: vox cantántis in fenéstra, corvus in superliminári, quóniam attenuábo robur ejus. +Sophonías Zep 36 2 15 Hæc est cívitas gloriósa hábitans in confidéntia, quæ dicébat in corde suo: Ego sum, et extra me non est ália ámplius: quómodo facta est in desértum cubíle béstiæ? omnis qui transit per eam sibilábit, et movébit manum suam. +Sophonías Zep 36 3 1 Vae provocátrix, et redémpta cívitas, colúmba! +Sophonías Zep 36 3 2 non audívit vocem, et non suscépit disciplínam; in Dómino non est confísa, ad Deum suum non appropinquávit. +Sophonías Zep 36 3 3 Príncipes ejus in médio ejus quasi leónes rugiéntes; júdices ejus lupi véspere, non relinquébant in mane. +Sophonías Zep 36 3 4 Prophétæ ejus vesáni, viri infidéles; sacerdótes ejus polluérunt sanctum, injúste egérunt contra legem. +Sophonías Zep 36 3 5 Dóminus justus in médio ejus non fáciet iniquitátem; mane, mane judícium suum dabit in lucem, et non abscondétur; nescívit autem iníquus confusiónem. +Sophonías Zep 36 3 6 Dispérdidi gentes, et dissipáti sunt ánguli eárum; desértas feci vias eórum, dum non est qui tránseat; desolátæ sunt civitátes eórum, non remanénte viro, neque ullo habitatóre. +Sophonías Zep 36 3 7 Dixi: Áttamen timébis me, suscípies disciplínam; et non períbit habitáculum ejus, propter ómnia in quibus visitávi eam: verúmtamen dilúculo surgéntes corrupérunt omnes cogitatiónes suas. +Sophonías Zep 36 3 8 Quaprópter exspécta me, dicit Dóminus, in die resurrectiónis meæ in futúrum: quia judícium meum ut cóngregem gentes, et cólligam regna, et effúndam super eos indignatiónem meam, omnem iram furóris mei: in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra. b +Sophonías Zep 36 3 9 Quia tunc reddam pópulis lábium eléctum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei húmero uno. +Sophonías Zep 36 3 10 Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei; fílii dispersórum meórum déferent munus mihi. +Sophonías Zep 36 3 11 In die illa non confundéris super cunctis adinventiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me, quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbiæ tuæ, et non adjícies exaltári ámplius in monte sancto meo. +Sophonías Zep 36 3 12 Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum: et sperábunt in nómine Dómini. +Sophonías Zep 36 3 13 Relíquiæ Israël non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium, et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur, et accubábunt, et non erit qui extérreat. b +Sophonías Zep 36 3 14 Lauda, fília Sion; júbila, Israël: lætáre, et exsúlta in omni corde, fília Jerúsalem. +Sophonías Zep 36 3 15 Ábstulit Dóminus judícium tuum; avértit inimícos tuos. Rex Israël Dóminus in médio tui: non timébis malum ultra. +Sophonías Zep 36 3 16 In die illa dicétur Jerúsalem: Noli timére; Sion: Non dissolvántur manus tuæ. +Sophonías Zep 36 3 17 Dóminus Deus tuus in médio tui fortis, ipse salvábit: gaudébit super te in lætítia, silébit in dilectióne sua, exsultábit super te in laude. +Sophonías Zep 36 3 18 Nugas, qui a lege recésserant, congregábo, quia ex te erant: ut non ultra hábeas super eis oppróbrium. b +Sophonías Zep 36 3 19 Ecce ego interfíciam omnes qui afflixérunt te in témpore illo: et salvábo claudicántem, et eam quæ ejécta fúerat congregábo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusiónis eórum, +Sophonías Zep 36 3 20 in témpore illo quo addúcam vos, et in témpore quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero captivitátem vestram coram óculis vestris, dicit Dóminus. +# Aggǽus Hag Prophetia Aggǽi +Aggǽus Hag 37 1 1 In anno secúndo Daríi regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Juda, et ad Jesum, fílium Jósedec, sacerdótem magnum, dicens: +Aggǽus Hag 37 1 2 Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Pópulus iste dicit: Nondum venit tempus domus Dómini ædificándæ. +Aggǽus Hag 37 1 3 Et factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens: +Aggǽus Hag 37 1 4 Numquid tempus vobis est ut habitétis in dómibus laqueátis, et domus ista desérta? +Aggǽus Hag 37 1 5 Et nunc haec dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras. +Aggǽus Hag 37 1 6 Seminástis multum, et intulístis parum; comedístis, et non estis satiáti; bibístis, et non estis inebriáti; operuístis vos, et non estis calefácti; et qui mercédes congregávit, misit eas in sácculum pertúsum. +Aggǽus Hag 37 1 7 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras; +Aggǽus Hag 37 1 8 ascéndite in montem, portáte ligna, et ædificáte domum: et acceptábilis mihi erit, et glorificábor, dicit Dóminus. +Aggǽus Hag 37 1 9 Respexístis ad ámplius, et ecce factum est minus; et intulístis in domum, et exsufflávi illud: quam ob causam? dicit Dóminus exercítuum: quia domus mea desérta est, et vos festinátis unusquísque in domum suam. +Aggǽus Hag 37 1 10 Propter hoc super vos prohíbiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohíbita est ne daret germen suum: +Aggǽus Hag 37 1 11 et vocávi siccitátem super terram, et super montes, et super tríticum, et super vinum, et super óleum, et quæcúmque profert humus, et super hómines, et super juménta, et super omnem labórem mánuum. +Aggǽus Hag 37 1 12 Et audívit Zoróbabel, fílius Saláthiel, et Jesus, fílius Jósedec, sacérdos magnus, et omnes relíquiæ pópuli, vocem Dómini Dei sui, et verba Aggǽi prophétæ, sicut misit eum Dóminus Deus eórum ad eos, et tímuit pópulus a fácie Dómini. b +Aggǽus Hag 37 1 13 Et dixit Aggǽus, núntius Dómini de núntiis Dómini, pópulo dicens: Ego vobíscum sum, dicit Dóminus. +Aggǽus Hag 37 1 14 Et suscitávit Dóminus spíritum Zoróbabel, fílii Saláthiel, ducis Juda, et spíritum Jesu, fílii Jósedec, sacerdótis magni, et spíritum reliquórum de omni pópulo: et ingréssi sunt, et faciébant opus in domo Dómini exercítuum, Dei sui. +Aggǽus Hag 37 2 1 In die vigésima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secúndo Daríi regis. +Aggǽus Hag 37 2 2 In séptimo mense, vigésima et prima mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens: b +Aggǽus Hag 37 2 3 Lóquere ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Juda, et ad Jesum, fílium Jósedec, sacerdótem magnum, et ad réliquos pópuli, dicens: +Aggǽus Hag 37 2 4 Quis in vobis est derelíctus, qui vidit domum istam in glória sua prima? et quid vos vidétis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in óculis vestris? +Aggǽus Hag 37 2 5 Et nunc confortáre, Zoróbabel, dicit Dóminus; et confortáre, Jesu, fili Jósedec, sacérdos magne; et confortáre, omnis pópulus terræ, dicit Dóminus exercítuum: et fácite (quóniam ego vobíscum sum, dicit Dóminus exercítuum) +Aggǽus Hag 37 2 6 verbum quod pépigi vobíscum cum egrederémini de terra Ægýpti: et spíritus meus erit in médio vestrum: nolíte timére. +Aggǽus Hag 37 2 7 Quia haec dicit Dóminus exercítuum: Adhuc unum módicum est, et ego commovébo cælum, et terram, et mare, et áridam. b +Aggǽus Hag 37 2 8 Et movébo omnes gentes, et véniet desiderátus cunctis géntibus: et implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum. +Aggǽus Hag 37 2 9 Meum est argéntum, et meum est aurum, dicit Dóminus exercítuum. b +Aggǽus Hag 37 2 10 Magna erit glória domus istíus novíssimæ plus quam primæ, dicit Dóminus exercítuum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum. +Aggǽus Hag 37 2 11 In vigésima et quarta noni mensis, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Aggǽum prophétam, dicens: b +Aggǽus Hag 37 2 12 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Intérroga sacerdótes legem, dicens: +Aggǽus Hag 37 2 13 Si túlerit homo carnem sanctificátam in ora vestiménti sui, et tetígerit de summitáte ejus panem, aut pulméntum, aut vinum, aut óleum, aut omnem cibum, numquid sanctificábitur? Respondéntes autem sacerdótes, dixérunt: Non. +Aggǽus Hag 37 2 14 Et dixit Aggǽus: Si tetígerit pollútus in ánima ex ómnibus his, numquid contaminábitur? Et respondérunt sacerdótes, et dixérunt: Contaminábitur. +Aggǽus Hag 37 2 15 Et respóndit Aggǽus, et dixit: Sic pópulus iste, et sic gens ista ante fáciem meam, dicit Dóminus, et sic omne opus mánuum eórum: et ómnia quæ obtulérunt ibi, contamináta erunt. b +Aggǽus Hag 37 2 16 Et nunc pónite corda vestra a die hac et supra, ántequam ponerétur lapis super lápidem in templo Dómini. +Aggǽus Hag 37 2 17 Cum accederétis ad acérvum vigínti modiórum, et fíerent decem; et intrarétis ad tórcular, ut exprimerétis quinquagínta lagénas, et fiébant vigínti. +Aggǽus Hag 37 2 18 Percússi vos vento urénte, et aurúgine, et grándine ómnia ópera mánuum vestrárum: et non fuit in vobis qui reverterétur ad me, dicit Dóminus. +Aggǽus Hag 37 2 19 Pónite corda vestra ex die ista, et in futúrum, a die vigésima et quarta noni mensis: a die qua fundaménta jacta sunt templi Dómini, pónite super cor vestrum. +Aggǽus Hag 37 2 20 Numquid jam semen in gérmine est, et adhuc vínea, et ficus, et malogranátum, et lignum olívæ non flóruit? ex die ista benedícam. +Aggǽus Hag 37 2 21 Et factum est verbum Dómini secúndo ad Aggǽum in vigésima et quarta mensis, dicens: b +Aggǽus Hag 37 2 22 Lóquere ad Zoróbabel ducem Juda, dicens: Ego movébo cælum páriter et terram, +Aggǽus Hag 37 2 23 et subvértam sólium regnórum, et cónteram fortitúdinem regni géntium: et subvértam quadrígam et ascensórem ejus, et descéndent equi, et ascensóres eórum, vir in gládio fratris sui. +Aggǽus Hag 37 2 24 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, assúmam te, Zoróbabel, fili Saláthiel, serve meus, dicit Dóminus: et ponam te quasi signáculum, quia te elégi, dicit Dóminus exercítuum. +# Zacharías Zec Prophetia Zacharíæ +Zacharías Zec 38 1 1 In mense octávo, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens: +Zacharías Zec 38 1 2 Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia. +Zacharías Zec 38 1 3 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum, et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. +Zacharías Zec 38 1 4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres, dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis, et de cogitatiónibus vestris péssimis: et non audiérunt, neque attendérunt ad me, dicit Dóminus. +Zacharías Zec 38 1 5 Patres vestri, ubi sunt? et prophétæ numquid in sempitérnum vivent? +Zacharías Zec 38 1 6 Verúmtamen verba mea, et legítima mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non comprehendérunt patres vestros, et convérsi sunt, et dixérunt: Sicut cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis secúndum vias nostras, et secúndum adinventiónes nostras, fecit nobis? +Zacharías Zec 38 1 7 In die vigésima et quarta undécimi mensis Sabath, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens: b +Zacharías Zec 38 1 8 Vidi per noctem, et ecce vir ascéndens super equum rufum, et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo, et post eum equi rufi, várii, et albi. +Zacharías Zec 38 1 9 Et dixi: Quid sunt isti, dómine mi? Et dixit ad me ángelus qui loquebátur in me: Ego osténdam tibi quid sint haec. +Zacharías Zec 38 1 10 Et respóndit vir qui stabat inter myrtéta, et dixit: Isti sunt quos misit Dóminus ut perámbulent terram. +Zacharías Zec 38 1 11 Et respondérunt ángelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur, et quiéscit. +Zacharías Zec 38 1 12 Et respóndit ángelus Dómini, et dixit: Dómine exercítuum, úsquequo tu non miseréberis Jerúsalem, et úrbium Juda, quibus irátus es? iste jam septuagésimus annus est. +Zacharías Zec 38 1 13 Et respóndit Dóminus ángelo qui loquebátur in me verba bona, verba consolatória. +Zacharías Zec 38 1 14 Et dixit ad me ángelus qui loquebátur in me: Clama, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Jerúsalem et Sion zelo magno, +Zacharías Zec 38 1 15 et ira magna ego iráscor super gentes opuléntas, quia ego irátus sum parum, ipsi vero adjuvérunt in malum. +Zacharías Zec 38 1 16 Proptérea haec dicit Dóminus: Revértar ad Jerúsalem in misericórdiis, et domus mea ædificábitur in ea, ait Dóminus exercítuum, et perpendículum extendétur super Jerúsalem. +Zacharías Zec 38 1 17 Adhuc clama, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc áffluent civitátes meæ bonis, et consolábitur adhuc Dóminus Sion, et éliget adhuc Jerúsalem. +Zacharías Zec 38 1 18 Et levávi óculos meos, et vidi, et ecce quátuor córnua. b +Zacharías Zec 38 1 19 Et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Hæc sunt córnua quæ ventilavérunt Judam, et Israël, et Jerúsalem. +Zacharías Zec 38 1 20 Et osténdit mihi Dóminus quátuor fabros. +Zacharías Zec 38 1 21 Et dixi: Quid isti véniunt fácere? Qui ait, dicens: Hæc sunt córnua quæ ventilavérunt Judam per síngulos viros, et nemo eórum levávit caput suum: et venérunt isti deterrére ea, ut dejíciant córnua géntium, quæ levavérunt cornu super terram Juda ut dispérgerent eam. +Zacharías Zec 38 2 1 Et levávi óculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funículus mensórum. +Zacharías Zec 38 2 2 Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut métiar Jerúsalem, et vídeam quanta sit latitúdo ejus, et quanta longitúdo ejus. +Zacharías Zec 38 2 3 Et ecce ángelus qui loquebátur in me egrediebátur, et ángelus álius egrediebátur in occúrsum ejus: +Zacharías Zec 38 2 4 et dixit ad eum: Curre, lóquere ad púerum istum, dicens: Absque muro habitábitur Jerúsalem, prae multitúdine hóminum et jumentórum in médio ejus. +Zacharías Zec 38 2 5 Et ego ero ei, ait Dóminus, murus ignis in circúitu, et in glória ero in médio ejus. +Zacharías Zec 38 2 6 O, o, fúgite de terra aquilónis, dicit Dóminus, quóniam in quátuor ventos cæli dispérsi vos, dicit Dóminus. b +Zacharías Zec 38 2 7 O Sion! fuge, quæ hábitas apud fíliam Babylónis: +Zacharías Zec 38 2 8 quia haec dicit Dóminus exercítuum: Post glóriam misit me ad gentes quæ spoliavérunt vos: qui enim tetígerit vos, tangit pupíllam óculi mei: +Zacharías Zec 38 2 9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviébant sibi: et cognoscétis quia Dóminus exercítuum misit me. +Zacharías Zec 38 2 10 Lauda et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, ait Dóminus. b +Zacharías Zec 38 2 11 Et applicabúntur gentes multæ ad Dóminum in die illa, et erunt mihi in pópulum, et habitábo in médio tui: et scies quia Dóminus exercítuum misit me ad te. +Zacharías Zec 38 2 12 Et possidébit Dóminus Judam partem suam in terra sanctificáta, et éliget adhuc Jerúsalem. +Zacharías Zec 38 2 13 Síleat omnis caro a fácie Dómini, quia consurréxit de habitáculo sancto suo. b +Zacharías Zec 38 3 1 Et osténdit mihi Dóminus Jesum sacerdótem magnum, stantem coram ángelo Dómini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversarétur ei. +Zacharías Zec 38 3 2 Et dixit Dóminus ad Satan: Íncrepet Dóminus in te, Satan! et íncrepet Dóminus in te, qui elégit Jerúsalem! numquid non iste torris est érutus de igne? +Zacharías Zec 38 3 3 Et Jesus erat indútus véstibus sórdidis, et stabat ante fáciem ángeli. +Zacharías Zec 38 3 4 Qui respóndit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auférte vestiménta sórdida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce ábstuli a te iniquitátem tuam, et índui te mutatóriis. +Zacharías Zec 38 3 5 Et dixit: Pónite cídarim mundam super caput ejus. Et posuérunt cídarim mundam super caput ejus, et induérunt eum véstibus: et ángelus Dómini stabat. +Zacharías Zec 38 3 6 Et contestabátur ángelus Dómini Jesum, dicens: +Zacharías Zec 38 3 7 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si in viis meis ambuláveris, et custódiam meam custodíeris, tu quoque judicábis domum meam, et custódies átria mea, et dabo tibi ambulántes de his qui nunc hic assístunt. +Zacharías Zec 38 3 8 Audi, Jesu sacérdos magne, tu et amíci tui, qui hábitant coram te, quia viri portendéntes sunt: ecce enim ego addúcam servum meum Oriéntem. b +Zacharías Zec 38 3 9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lápidem unum septem óculi sunt: ecce ego cælábo sculptúram ejus, ait Dóminus exercítuum, et áuferam iniquitátem terræ illíus in die una. +Zacharías Zec 38 3 10 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, vocábit vir amícum suum subter vitem et subter ficum. +Zacharías Zec 38 4 1 Et revérsus est ángelus qui loquebátur in me, et suscitávit me quasi virum qui suscitátur de somno suo. +Zacharías Zec 38 4 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelábrum áureum totum, et lampas ejus super caput ipsíus, et septem lucérnæ ejus super illud, et septem infusória lucérnis quæ erant super caput ejus. +Zacharías Zec 38 4 3 Et duæ olívæ super illud: una a dextris lámpadis, et una a sinístris ejus. +Zacharías Zec 38 4 4 Et respóndi, et aio ad ángelum qui loquebátur in me, dicens: Quid sunt haec, dómine mi? +Zacharías Zec 38 4 5 Et respóndit ángelus qui loquebátur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, dómine mi. +Zacharías Zec 38 4 6 Et respóndit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Dómini ad Zoróbabel, dicens: Non in exércitu, nec in róbore, sed in spíritu meo, dicit Dóminus exercítuum. b +Zacharías Zec 38 4 7 Quis tu, mons magne, coram Zoróbabel? In planum: et edúcet lápidem primárium, et exæquábit grátiam grátiæ ejus. +Zacharías Zec 38 4 8 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: +Zacharías Zec 38 4 9 Manus Zoróbabel fundavérunt domum istam, et manus ejus perfícient eam: et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. +Zacharías Zec 38 4 10 Quis enim despéxit dies parvos? Et lætabúntur, et vidébunt lápidem stánneum in manu Zoróbabel. Septem isti óculi sunt Dómini, qui discúrrunt in univérsam terram. +Zacharías Zec 38 4 11 Et respóndi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olívæ istæ, ad déxteram candelábri, et ad sinístram ejus? b +Zacharías Zec 38 4 12 Et respóndi secúndo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivárum quæ sunt juxta duo rostra áurea in quibus sunt suffusória ex auro? +Zacharías Zec 38 4 13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, dómine mi. +Zacharías Zec 38 4 14 Et dixit: Isti sunt duo fílii ólei, qui assístunt Dominatóri univérsæ terræ. +Zacharías Zec 38 5 1 Et convérsus sum, et levávi óculos meos, et vidi, et ecce volúmen volans. +Zacharías Zec 38 5 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego vídeo volúmen volans: longitúdo ejus vigínti cubitórum, et latitúdo ejus decem cubitórum. +Zacharías Zec 38 5 3 Et dixit ad me: Hæc est maledíctio quæ egréditur super fáciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicábitur, et omnis jurans ex hoc simíliter judicábitur. +Zacharías Zec 38 5 4 Edúcam illud, dicit Dóminus exercítuum: et véniet ad domum furis, et ad domum jurántis in nómine meo mendáciter: et commorábitur in médio domus ejus, et consúmet eam, et ligna ejus, et lápides ejus. +Zacharías Zec 38 5 5 Et egréssus est ángelus qui loquebátur in me, et dixit ad me: Leva óculos tuos, et vide quid est hoc quod egréditur. b +Zacharías Zec 38 5 6 Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est ámphora egrédiens. Et dixit: Hæc est óculus eórum in univérsa terra. +Zacharías Zec 38 5 7 Et ecce taléntum plumbi portabátur, et ecce múlier una sedens in médio ámphoræ. +Zacharías Zec 38 5 8 Et dixit: Hæc est impíetas. Et projécit eam in médio ámphoræ, et misit massam plúmbeam in os ejus. +Zacharías Zec 38 5 9 Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce duæ mulíeres egrediéntes: et spíritus in alis eárum, et habébant alas quasi alas milvi, et levavérunt ámphoram inter terram et cælum. +Zacharías Zec 38 5 10 Et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quo istæ déferunt ámphoram? +Zacharías Zec 38 5 11 Et dixit ad me: Ut ædificétur ei domus in terra Sénnaar, et stabiliátur, et ponátur ibi super basem suam. +Zacharías Zec 38 6 1 Et convérsus sum, et levávi óculos meos, et vidi: et ecce quátuor quadrígæ egrediéntes de médio duórum móntium: et montes, montes ǽrei. +Zacharías Zec 38 6 2 In quadríga prima equi rufi, et in quadríga secúnda equi nigri, +Zacharías Zec 38 6 3 et in quadríga tértia equi albi, et in quadríga quarta equi várii et fortes. +Zacharías Zec 38 6 4 Et respóndi, et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quid sunt haec, dómine mi? +Zacharías Zec 38 6 5 Et respóndit ángelus, et ait ad me: Isti sunt quátuor venti cæli, qui egrediúntur ut stent coram Dominatóre omnis terræ. +Zacharías Zec 38 6 6 In qua erant equi nigri, egrediebántur in terram aquilónis: et albi egréssi sunt post eos, et várii egréssi sunt ad terram austri. +Zacharías Zec 38 6 7 Qui autem erant robustíssimi, exiérunt, et quærébant ire et discúrrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambuláte terram: et perambulavérunt terram. +Zacharías Zec 38 6 8 Et vocávit me, et locútus est ad me, dicens: Ecce qui egrediúntur in terram aquilónis, requiéscere fecérunt spíritum meum in terra aquilónis. +Zacharías Zec 38 6 9 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: b +Zacharías Zec 38 6 10 Sume a transmigratióne, ab Hóldai, et a Tobía, et ab Idaía: et vénies tu in die illa, et intrábis domum Josíæ fílii Sophoníæ, qui venérunt de Babylóne. +Zacharías Zec 38 6 11 Et sumes aurum et argéntum, et fácies corónas, et pones in cápite Jesu fílii Jósedec, sacerdótis magni: +Zacharías Zec 38 6 12 et loquéris ad eum, dicens: Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Ecce vir, Óriens nomen ejus, et subter eum oriétur, et ædificábit templum Dómino. +Zacharías Zec 38 6 13 Et ipse éxstruet templum Dómino: et ipse portábit glóriam, et sedébit, et dominábitur super sólio suo: et erit sacérdos super sólio suo, et consílium pacis erit inter illos duos. +Zacharías Zec 38 6 14 Et corónæ erunt Helem, et Tobíæ, et Idaíæ, et Hem fílio Sophoníæ, memoriále in templo Dómini. +Zacharías Zec 38 6 15 Et qui procul sunt, vénient, et ædificábunt in templo Dómini: et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Erit autem hoc, si audítu audiéritis vocem Dómini Dei vestri. b +Zacharías Zec 38 7 1 Et factum est in anno quarto Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. +Zacharías Zec 38 7 2 Et misérunt ad domum Dei Sárasar et Rogómmelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecándam fáciem Dómini: +Zacharías Zec 38 7 3 ut dícerent sacerdótibus domus Dómini exercítuum, et prophétis, loquéntes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificáre me débeo, sicut jam feci multis annis? +Zacharías Zec 38 7 4 Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: +Zacharías Zec 38 7 5 Lóquere ad omnem pópulum terræ, et ad sacerdótes, dicens: Cum jejunarétis, et plangerétis in quinto et séptimo per hos septuagínta annos, numquid jejúnium jejunástis mihi? +Zacharías Zec 38 7 6 et cum comedístis et bibístis, numquid non vobis comedístis et vobismetípsis bibístis? +Zacharías Zec 38 7 7 Numquid non sunt verba quæ locútus est Dóminus in manu prophetárum priórum, cum adhuc Jerúsalem habitarétur ut esset opulénta, ipsa et urbes in circúitu ejus, et ad austrum, et in campéstribus habitarétur? b +Zacharías Zec 38 7 8 Et factum est verbum Dómini ad Zacharíam, dicens: +Zacharías Zec 38 7 9 Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Judícium verum judicáte, et misericórdiam et miseratiónes fácite, unusquísque cum fratre suo. +Zacharías Zec 38 7 10 Et víduam, et pupíllum, et ádvenam, et páuperem nolíte calumniári: et malum vir fratri suo non cógitet in corde suo. +Zacharías Zec 38 7 11 Et noluérunt atténdere, et avertérunt scápulam recedéntem, et aures suas aggravavérunt ne audírent. +Zacharías Zec 38 7 12 Et cor suum posuérunt ut adamántem, ne audírent legem, et verba quæ misit Dóminus exercítuum in spíritu suo per manum prophetárum priórum: et facta est indignátio magna a Dómino exercítuum. +Zacharías Zec 38 7 13 Et factum est sicut locútus est, et non audiérunt: sic clamábunt et non exáudiam, dicit Dóminus exercítuum. +Zacharías Zec 38 7 14 Et dispérsi eos per ómnia regna quæ nésciunt: et terra desoláta est ab eis, eo quod non esset tránsiens et revértens: et posuérunt terram desiderábilem in desértum. +Zacharías Zec 38 8 1 Et factum est verbum Dómini exercítuum, dicens: +Zacharías Zec 38 8 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Sion zelo magno, et indignatióne magna zelátus sum eam. +Zacharías Zec 38 8 3 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Revérsus sum ad Sion, et habitábo in médio Jerúsalem: et vocábitur Jerúsalem cívitas veritátis, et mons Dómini exercítuum mons sanctificátus. +Zacharías Zec 38 8 4 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc habitábunt senes et anus in platéis Jerúsalem, et viri báculus in manu ejus prae multitúdine diérum. +Zacharías Zec 38 8 5 Et platéæ civitátis complebúntur infántibus et puéllis, ludéntibus in platéis ejus. +Zacharías Zec 38 8 6 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si vidébitur diffícile in óculis reliquiárum pópuli hujus in diébus illis, numquid in óculis meis diffícile erit? dicit Dóminus exercítuum. +Zacharías Zec 38 8 7 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis. +Zacharías Zec 38 8 8 Et addúcam eos, et habitábunt in médio Jerúsalem: et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, in veritáte et in justítia. +Zacharías Zec 38 8 9 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum, in die qua fundáta est domus Dómini exercítuum, ut templum ædificarétur. b +Zacharías Zec 38 8 10 Síquidem ante dies illos merces hóminum non erat, nec merces jumentórum erat: neque introëúnti, neque exeúnti erat pax prae tribulatióne: et dimísi omnes hómines, unumquémque contra próximum suum. +Zacharías Zec 38 8 11 Nunc autem non juxta dies prióres ego fáciam relíquiis pópuli hujus, dicit Dóminus exercítuum, +Zacharías Zec 38 8 12 sed semen pacis erit: vínea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidére fáciam relíquias pópuli hujus univérsa haec. +Zacharías Zec 38 8 13 Et erit: sicut erátis maledíctio in géntibus, domus Juda et domus Israël, sic salvábo vos, et éritis benedíctio. Nolíte timére; conforténtur manus vestræ. +Zacharías Zec 38 8 14 Quia haec dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus, +Zacharías Zec 38 8 15 et non sum misértus: sic convérsus cogitávi, in diébus istis, ut benefáciam dómui Juda et Jerúsalem. Nolíte timére. +Zacharías Zec 38 8 16 Hæc sunt ergo verba quæ faciétis: loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: veritátem et judícium pacis judicáte in portis vestris. +Zacharías Zec 38 8 17 Et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris, et juraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim haec sunt quæ odi, dicit Dóminus. +Zacharías Zec 38 8 18 Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: b +Zacharías Zec 38 8 19 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Jejúnium quarti, et jejúnium quinti, et jejúnium séptimi, et jejúnium décimi erit dómui Juda in gáudium et lætítiam et in solemnitátes præcláras. Veritátem tantum et pacem dilígite. +Zacharías Zec 38 8 20 Hæc dicit Dóminus exercítuum, úsquequo véniant pópuli et hábitent in civitátibus multis: +Zacharías Zec 38 8 21 et vadant habitatóres, unus ad álterum, dicéntes: Eámus, et deprecémur fáciem Dómini, et quærámus Dóminum exercítuum: vadam étiam ego. +Zacharías Zec 38 8 22 Et vénient pópuli multi, et gentes robústæ, ad quæréndum Dóminum exercítuum in Jerúsalem, et deprecándam fáciem Dómini. +Zacharías Zec 38 8 23 Hæc dicit Dóminus exercítuum: In diébus illis, in quibus apprehéndent decem hómines ex ómnibus linguis géntium, et apprehéndent fímbriam viri Judǽi, dicéntes: Íbimus vobíscum: audívimus enim quóniam Deus vobíscum est. +Zacharías Zec 38 9 1 Onus verbi Dómini in terra Hadrach et Damásci requiéi ejus, quia Dómini est óculus hóminis et ómnium tríbuum Israël. +Zacharías Zec 38 9 2 Emath quoque in términis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpsérunt quippe sibi sapiéntiam valde. +Zacharías Zec 38 9 3 Et ædificávit Tyrus munitiónem suam, et coacervávit argéntum quasi humum, et aurum ut lutum plateárum. +Zacharías Zec 38 9 4 Ecce Dóminus possidébit eam: et percútiet in mari fortitúdinem ejus, et haec igni devorábitur. +Zacharías Zec 38 9 5 Vidébit Áscalon, et timébit, et Gaza, et dolébit nimis, et Áccaron, quóniam confúsa est spes ejus: et períbit rex de Gaza, et Áscalon non habitábitur. +Zacharías Zec 38 9 6 Et sedébit separátor in Azóto, et dispérdam supérbiam Philisthinórum. +Zacharías Zec 38 9 7 Et áuferam sánguinem ejus de ore ejus, et abominatiónes ejus de médio déntium ejus: et relinquétur étiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Áccaron quasi Jebusǽus. +Zacharías Zec 38 9 8 Et circumdábo domum meam ex his qui mílitant mihi eúntes et reverténtes: et non transíbit super eos ultra exáctor, quia nunc vidi in óculis meis. +Zacharías Zec 38 9 9 Exsúlta satis, fília Sion; júbila, fília Jerúsalem: ecce rex tuus véniet tibi justus, et salvátor: ipse pauper, et ascéndens super ásinam et super pullum fílium ásinæ. b +Zacharías Zec 38 9 10 Et dispérdam quadrígam ex Éphraim, et equum de Jerúsalem, et dissipábitur arcus belli: et loquétur pacem géntibus, et potéstas ejus a mari usque ad mare, et a flumínibus usque ad fines terræ. +Zacharías Zec 38 9 11 Tu quoque in sánguine testaménti tui emisísti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. b +Zacharías Zec 38 9 12 Convertímini ad munitiónem, vincti spei: hódie quoque annúntians duplícia reddam tibi. +Zacharías Zec 38 9 13 Quóniam exténdi mihi Judam quasi arcum: implévi Éphraim: et suscitábo fílios tuos, Sion, super fílios tuos, Grǽcia: et ponam te quasi gládium fórtium. +Zacharías Zec 38 9 14 Et Dóminus Deus super eos vidébitur, et exíbit ut fulgur jáculum ejus: et Dóminus Deus in tuba canet, et vadet in túrbine austri. +Zacharías Zec 38 9 15 Dóminus exercítuum próteget eos: et devorábunt, et subjícient lapídibus fundæ: et bibéntes inebriabúntur quasi a vino, et replebúntur ut phíalæ, et quasi córnua altáris. +Zacharías Zec 38 9 16 Et salvábit eos Dóminus Deus eórum in die illa, ut gregem pópuli sui, quia lápides sancti elevabúntur super terram ejus. +Zacharías Zec 38 9 17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum, et vinum gérminans vírgines? +Zacharías Zec 38 10 1 Pétite a Dómino plúviam in témpore serótino, et Dóminus fáciet nives: et plúviam imbris dabit eis, síngulis herbam in agro. +Zacharías Zec 38 10 2 Quia simulácra locúta sunt inútile, et divíni vidérunt mendácium: et somniatóres locúti sunt frustra, vane consolabántur: idcírco abdúcti sunt quasi grex: affligéntur, quia non est eis pastor. +Zacharías Zec 38 10 3 Super pastóres irátus est furor meus, et super hircos visitábo: quia visitávit Dóminus exercítuum gregem suum, domum Juda, et pósuit eos quasi equum glóriæ suæ in bello. +Zacharías Zec 38 10 4 Ex ipso ángulus, ex ipso paxíllus, ex ipso arcus prœ́lii, ex ipso egrediétur omnis exáctor simul. b +Zacharías Zec 38 10 5 Et erunt quasi fortes conculcántes lutum viárum in prœ́lio, et bellábunt, quia Dóminus cum eis: et confundéntur ascensóres equórum. +Zacharías Zec 38 10 6 Et confortábo domum Juda, et domum Joseph salvábo: et convértam eos, quia miserébor eórum: et erunt sicut fuérunt quando non projéceram eos: ego enim Dóminus Deus eórum, et exáudiam eos. +Zacharías Zec 38 10 7 Et erunt quasi fortes Éphraim, et lætábitur cor eórum quasi a vino: et fílii eórum vidébunt, et lætabúntur, et exsultábit cor eórum in Dómino. +Zacharías Zec 38 10 8 Sibilábo eis, et congregábo illos, quia redémi eos: et multiplicábo eos sicut ante fúerant multiplicáti. b +Zacharías Zec 38 10 9 Et seminábo eos in pópulis, et de longe recordabúntur mei: et vivent cum fíliis suis, et reverténtur. +Zacharías Zec 38 10 10 Et redúcam eos de terra Ægýpti, et de Assýriis congregábo eos, et ad terram Gálaad et Líbani addúcam eos, et non inveniétur eis locus: +Zacharías Zec 38 10 11 et transíbit in maris freto, et percútiet in mari fluctus, et confundéntur ómnia profúnda flúminis: et humiliábitur supérbia Assur, et sceptrum Ægýpti recédet. +Zacharías Zec 38 10 12 Confortábo eos in Dómino, et in nómine ejus ambulábunt, dicit Dóminus. +Zacharías Zec 38 11 1 Áperi, Líbane, portas tuas, et cómedat ignis cedros tuas. +Zacharías Zec 38 11 2 Úlula, ábies, quia cécidit cedrus, quóniam magnífici vastáti sunt: ululáte, quercus Basan, quóniam succísus est saltus munítus. +Zacharías Zec 38 11 3 Vox ululátus pastórum, quia vastáta est magnificéntia eórum: vox rugítus leónum, quóniam vastáta est supérbia Jordánis. +Zacharías Zec 38 11 4 Hæc dicit Dóminus Deus meus: Pasce pécora occisiónis, b +Zacharías Zec 38 11 5 quæ qui posséderant occidébant, et non dolébant, et vendébant ea, dicéntes: Benedíctus Dóminus! dívites facti sumus: et pastóres eórum non parcébant eis. +Zacharías Zec 38 11 6 Et ego non parcam ultra super habitántes terram, dicit Dóminus: ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui, et in manu regis sui: et concídent terram, et non éruam de manu eórum. +Zacharías Zec 38 11 7 Et pascam pecus occisiónis propter hoc, o páuperes gregis! et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Decórem, et álteram vocávi Funículum: et pavi gregem. b +Zacharías Zec 38 11 8 Et succídi tres pastóres in mense uno, et contrácta est ánima mea in eis, síquidem et ánima eórum variávit in me. +Zacharías Zec 38 11 9 Et dixi: Non pascam vos: quod móritur, moriátur, et quod succíditur, succidátur: et réliqui dévorent unusquísque carnem próximi sui. +Zacharías Zec 38 11 10 Et tuli virgam meam quæ vocabátur Decus, et abscídi eam, ut írritum fácerem fœdus meum quod percússi cum ómnibus pópulis. +Zacharías Zec 38 11 11 Et in írritum dedúctum est in die illa: et cognovérunt sic páuperes gregis, qui custódiunt mihi, quia verbum Dómini est. +Zacharías Zec 38 11 12 Et dixi ad eos: Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam: et si non, quiéscite. Et appendérunt mercédem meam trigínta argénteos. b +Zacharías Zec 38 11 13 Et dixit Dóminus ad me: Prójice illud ad statuárium, decórum prétium quo appretiátus sum ab eis. Et tuli trigínta argénteos, et projéci illos in domum Dómini, ad statuárium. +Zacharías Zec 38 11 14 Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem germanitátem inter Judam et Israël. b +Zacharías Zec 38 11 15 Et dixit Dóminus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti. +Zacharías Zec 38 11 16 Quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui derelícta non visitábit, dispérsum non quæret, et contrítum non sanábit, et id quod stat non enútriet, et carnes pínguium cómedet, et úngulas eórum dissólvet. +Zacharías Zec 38 11 17 O pastor, et idólum derelínquens gregem: gládius super bráchium ejus, et super óculum dextrum ejus: bráchium ejus ariditáte siccábitur, et óculus dexter ejus tenebréscens obscurábitur. +Zacharías Zec 38 12 1 Onus verbi Dómini super Israël. Dicit Dóminus exténdens cælum, et fundans terram, et fingens spíritum hóminis in eo: +Zacharías Zec 38 12 2 Ecce ego ponam Jerúsalem superlimináre crápulæ ómnibus pópulis in circúitu: sed et Juda erit in obsidióne contra Jerúsalem. +Zacharías Zec 38 12 3 Et erit: in die illa ponam Jerúsalem lápidem óneris cunctis pópulis: omnes qui levábunt eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam ómnia regna terræ. +Zacharías Zec 38 12 4 In die illa, dicit Dóminus, percútiam omnem equum in stupórem, et ascensórem ejus in améntiam: et super domum Juda apériam óculos meos, et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. +Zacharías Zec 38 12 5 Et dicent duces Juda in corde suo: Conforténtur mihi habitatóres Jerúsalem in Dómino exercítuum, Deo eórum! +Zacharías Zec 38 12 6 In die illa ponam duces Juda sicut camínum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Jerúsalem rursus in loco suo in Jerúsalem. +Zacharías Zec 38 12 7 Et salvábit Dóminus tabernácula Juda, sicut in princípio, ut non magnífice gloriétur domus David, et glória habitántium Jerúsalem contra Judam. +Zacharías Zec 38 12 8 In die illa próteget Dóminus habitatóres Jerúsalem: et erit qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum. b +Zacharías Zec 38 12 9 Et erit in die illa: quæram contérere omnes gentes quæ véniunt contra Jerúsalem. b +Zacharías Zec 38 12 10 Et effúndam super domum David et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me quem confixérunt, et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti. b +Zacharías Zec 38 12 11 In die illa, magnus erit planctus in Jerúsalem, sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddon. b +Zacharías Zec 38 12 12 Et planget terra: famíliæ et famíliæ seórsum: famíliæ domus David seórsum, et mulíeres eórum seórsum: +Zacharías Zec 38 12 13 famíliæ domus Nathan seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ domus Levi seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ Sémei seórsum, et mulíeres eórum seórsum: +Zacharías Zec 38 12 14 omnes famíliæ réliquæ, famíliæ et famíliæ seórsum, et mulíeres eórum seórsum. +Zacharías Zec 38 13 1 In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Jerúsalem, in ablutiónem peccatóris et menstruátæ. +Zacharías Zec 38 13 2 Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum: dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra: et pseudoprophétas, et spíritum immúndum áuferam de terra. b +Zacharías Zec 38 13 3 Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuérunt eum: Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini: et confígent eum pater ejus et mater ejus, genitóres ejus, cum prophetáverit. +Zacharías Zec 38 13 4 Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua cum prophetáverit: nec operiéntur pállio saccíno, ut mentiántur: b +Zacharías Zec 38 13 5 sed dicet: Non sum prophéta: homo agrícola ego sum, quóniam Adam exémplum meum ab adolescéntia mea. +Zacharías Zec 38 13 6 Et dicétur ei: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum qui diligébant me. b +Zacharías Zec 38 13 7a Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum. +Zacharías Zec 38 13 7b Pércute pastórem, et dispergéntur oves: et convértam manum meam ad párvulos. +Zacharías Zec 38 13 8 Et erunt in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur, et defícient: et tértia pars relinquétur in ea. +Zacharías Zec 38 13 9 Et ducam tértiam partem per ignem, et uram eos sicut úritur argéntum, et probábo eos sicut probátur aurum. Ipse vocábit nomen meum, et ego exáudiam eum. Dicam: Pópulus meus es: et ipse dicet: Dóminus Deus meus. +Zacharías Zec 38 14 1 Ecce vénient dies Dómini, et dividéntur spólia tua in médio tui. +Zacharías Zec 38 14 2 Et congregábo omnes gentes ad Jerúsalem in prœ́lium: et capiétur cívitas, et vastabúntur domus, et mulíeres violabúntur: et egrediétur média pars civitátis in captivitátem, et réliquum pópuli non auferétur ex urbe. +Zacharías Zec 38 14 3 Et egrediétur Dóminus, et prœliábitur contra gentes illas, sicut prœliátus est in die certáminis. +Zacharías Zec 38 14 4 Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivárum, qui est contra Jerúsalem ad oriéntem: et scindétur mons Olivárum ex média parte sui ad oriéntem et ad occidéntem, prærúpto grandi valde: et separábitur médium montis ad aquilónem, et médium ejus ad merídiem. +Zacharías Zec 38 14 5 Et fugiétis ad vallem móntium eórum, quóniam conjungétur vallis móntium usque ad próximum: et fugiétis sicut fugístis a fácie terræmótus in diébus Ozíæ regis Juda: et véniet Dóminus Deus meus, omnésque sancti cum eo. +Zacharías Zec 38 14 6 Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu. b +Zacharías Zec 38 14 7 Et erit dies una quæ nota est Dómino, non dies neque nox: et in témpore vésperi erit lux. +Zacharías Zec 38 14 8 Et erit in die illa: exíbunt aquæ vivæ de Jerúsalem: médium eárum ad mare orientále, et médium eárum ad mare novíssimum: in æstáte et in híeme erunt. +Zacharías Zec 38 14 9 Et erit Dóminus rex super omnem terram: in die illa erit Dóminus unus, et erit nomen ejus unum. +Zacharías Zec 38 14 10 Et revertétur omnis terra usque ad desértum, de colle Remmon ad austrum Jerúsalem: et exaltábitur, et habitábit in loco suo, a porta Bénjamin usque ad locum portæ prióris, et usque ad portam angulórum, et a turre Hanáneel usque ad torculária regis. +Zacharías Zec 38 14 11 Et habitábunt in ea, et anáthema non erit ámplius, sed sedébit Jerúsalem secúra. +Zacharías Zec 38 14 12 Et haec erit plaga qua percútiet Dóminus omnes gentes quæ pugnavérunt advérsus Jerúsalem: tabéscet caro uniuscujúsque stantis super pedes suos: et óculi ejus contabéscent in foramínibus suis, et lingua eórum contabéscet in ore suo. b +Zacharías Zec 38 14 13 In die illa erit tumúltus Dómini magnus in eis: et apprehéndet vir manum próximi sui, et conserétur manus ejus super manum próximi sui. +Zacharías Zec 38 14 14 Sed et Judas pugnábit advérsus Jerúsalem: et congregabúntur divítiæ ómnium géntium in circúitu, aurum, et argéntum, et vestes multæ satis. +Zacharías Zec 38 14 15 Et sic erit ruína equi, et muli, et caméli, et ásini, et ómnium jumentórum quæ fúerint in castris illis, sicut ruína haec. +Zacharías Zec 38 14 16 Et omnes qui réliqui fúerint de univérsis géntibus quæ venérunt contra Jerúsalem, ascéndent ab anno in annum ut adórent regem, Dóminum exercítuum, et célebrent festivitátem tabernaculórum. b +Zacharías Zec 38 14 17 Et erit: qui non ascénderit de famíliis terræ ad Jerúsalem ut adóret regem, Dóminum exercítuum, non erit super eos imber. +Zacharías Zec 38 14 18 Quod etsi família Ægýpti non ascénderit et non vénerit, nec super eos erit: sed erit ruína, qua percútiet Dóminus omnes gentes quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum. +Zacharías Zec 38 14 19 Hoc erit peccátum Ægýpti, et hoc peccátum ómnium géntium quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum. +Zacharías Zec 38 14 20 In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Dómino: et erunt lebétes in domo Dómini quasi phíalæ coram altári. b +Zacharías Zec 38 14 21 Et erit omnis lebes in Jerúsalem et in Juda sanctificátus Dómino exercítuum: et vénient omnes immolántes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercátor ultra in domo Dómini exercítuum in die illo. +# Malachias Mal Prophetia Malachíæ +Malachias Mal 39 1 1 Onus verbi Dómini ad Israël in manu Malachíæ. +Malachias Mal 39 1 2 Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: In quo dilexísti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dóminus: et diléxi Jacob, b +Malachias Mal 39 1 3 Esau autem ódio hábui, et pósui montes ejus in solitúdinem, et hæreditátem ejus in dracónes desérti. +Malachias Mal 39 1 4 Quod si díxerit Idumǽa: Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus quæ destrúcta sunt: haec dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam: et vocabúntur términi impietátis, et pópulus cui irátus est Dóminus usque in ætérnum. +Malachias Mal 39 1 5 Et óculi vestri vidébunt, et vos dicétis: Magnificétur Dóminus super términum Israël. +Malachias Mal 39 1 6 Fílius honórat patrem, et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dóminus exercítuum. Ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum, et dixístis: In quo despéximus nomen tuum? b +Malachias Mal 39 1 7 Offértis super altáre meum panem pollútum, et dícitis: In quo pollúimus te? in eo quod dícitis: Mensa Dómini despécta est. +Malachias Mal 39 1 8 Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si suscéperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 1 9 Et nunc deprecámini vultum Dei ut misereátur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quómodo suscípiat fácies vestras, dicit Dóminus exercítuum. b +Malachias Mal 39 1 10 Quis est in vobis qui claudat óstia, et incéndat altáre meum gratuíto? non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum, et munus non suscípiam de manu vestra. +Malachias Mal 39 1 11 Ab ortu enim solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur: et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 1 12 Et vos polluístis illud in eo quod dícitis: Mensa Dómini contamináta est, et quod superpónitur contemptíbilis est, cum igne qui illud dévorat. +Malachias Mal 39 1 13 Et dixístis: Ecce de labóre, et exsufflástis illud, dicit Dóminus exercítuum: et intulístis de rapínis claudum et lánguidum, et intulístis munus: numquid suscípiam illud de manu vestra? dicit Dóminus. +Malachias Mal 39 1 14 Maledíctus dolósus qui habet in grege suo másculum, et votum fáciens ímmolat débile Dómino: quia rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus. b +Malachias Mal 39 2 1 Et nunc ad vos mandátum hoc, o sacerdótes. +Malachias Mal 39 2 2 Si noluéritis audíre, et si noluéritis pónere super cor, ut detis glóriam nómini meo, ait Dóminus exercítuum, mittam in vos egestátem, et maledícam benedictiónibus vestris, et maledícam illis, quóniam non posuístis super cor. +Malachias Mal 39 2 3 Ecce ego projíciam vobis bráchium, et dispérgam super vultum vestrum stercus solemnitátum vestrárum, et assúmet vos secum. +Malachias Mal 39 2 4 Et sciétis quia misi ad vos mandátum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 2 5 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timórem, et tímuit me, et a fácie nóminis mei pavébat. +Malachias Mal 39 2 6 Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte. +Malachias Mal 39 2 7 Lábia enim sacerdótis custódient sciéntiam, et legem requírent ex ore ejus, quia ángelus Dómini exercítuum est. +Malachias Mal 39 2 8 Vos autem recessístis de via, et scandalizástis plúrimos in lege: írritum fecístis pactum Levi, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 2 9 Propter quod et ego dedi vos contemptíbiles, et húmiles ómnibus pópulis, sicut non servástis vias meas, et accepístis fáciem in lege. +Malachias Mal 39 2 10 Numquid non pater unus ómnium nostrum? numquid non Deus unus creávit nos? quare ergo déspicit unusquísque nostrum fratrem suum, víolans pactum patrum nostrórum? b +Malachias Mal 39 2 11 Transgréssus est Juda, et abominátio facta est in Israël et in Jerúsalem, quia contaminávit Juda sanctificatiónem Dómini, quam diléxit, et hábuit fíliam dei aliéni. +Malachias Mal 39 2 12 Dispérdet Dóminus virum qui fécerit hoc, magístrum et discípulum, de tabernáculis Jacob, et offeréntem munus Dómino exercítuum. +Malachias Mal 39 2 13 Et hoc rursum fecístis: operiebátis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra. +Malachias Mal 39 2 14 Et dixístis: Quam ob causam? Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem pubertátis tuæ, quam tu despexísti: et haec párticeps tua, et uxor fœ́deris tui. +Malachias Mal 39 2 15 Nonne unus fecit, et resíduum spíritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodíte ergo spíritum vestrum, et uxórem adolescéntiæ tuæ noli despícere. +Malachias Mal 39 2 16 Cum ódio habúeris, dimítte, dicit Dóminus Deus Israël: opériet autem iníquitas vestiméntum ejus, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum, et nolíte despícere. +Malachias Mal 39 2 17 Laboráre fecístis Dóminum in sermónibus vestris, et dixístis: In quo eum fécimus laboráre? In eo quod dícitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspéctu Dómini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judícii? b +Malachias Mal 39 3 1 Ecce ego mitto ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam: et statim véniet ad templum suum Dominátor quem vos quǽritis, et ángelus testaménti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 3 2 Et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum: +Malachias Mal 39 3 3 et sedébit conflans, et emúndans argéntum: et purgábit fílios Levi, et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia. +Malachias Mal 39 3 4 Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sǽculi, et sicut anni antíqui. +Malachias Mal 39 3 5 Et accédam ad vos in judício, et ero testis velox maléficis, et adúlteris, et perjúris, et qui calumniántur mercédem mercenárii, víduas et pupíllos, et ópprimunt peregrínum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 3 6 Ego enim Dóminus, et non mutor: et vos fílii Jacob, non estis consúmpti. b +Malachias Mal 39 3 7 A diébus enim patrum vestrórum recessístis a legítimis meis, et non custodístis: revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dixístis: In quo revertémur? +Malachias Mal 39 3 8 Si afflíget homo Deum, quia vos confígitis me? Et dixístis: In quo confígimus te? In décimis et in primítiis. +Malachias Mal 39 3 9 Et in penúria vos maledícti estis, et me vos confígitis gens tota. +Malachias Mal 39 3 10 Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea: et probáte me super hoc, dicit Dóminus: si non aperúero vobis cataráctas cæli, et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam: +Malachias Mal 39 3 11 et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ vestræ, nec erit stérilis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 3 12 Et beátos vos dicent omnes gentes: éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 3 13 Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus. b +Malachias Mal 39 3 14 Et dixístis: Quid locúti sumus contra te? Dixístis: Vanus est qui servit Deo: et quod emoluméntum quia custodívimus præcépta ejus, et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum? +Malachias Mal 39 3 15 Ergo nunc beátos dícimus arrogántes: síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem, et tentavérunt Deum, et salvi facti sunt. +Malachias Mal 39 3 16 Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo: et atténdit Dóminus, et audívit, et scriptus est liber monuménti coram eo timéntibus Dóminum, et cogitántibus nomen ejus. +Malachias Mal 39 3 17 Et erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die qua ego fácio, in pecúlium: et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi. +Malachias Mal 39 3 18 Et convertémini, et vidébitis quid sit inter justum et ímpium, et inter serviéntem Deo et non serviéntem ei. +Malachias Mal 39 4 1 Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus: et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula: et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et germen. +Malachias Mal 39 4 2 Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol justítiæ, et sánitas in pennis ejus: et egrediémini, et saliétis sicut vítuli de arménto. +Malachias Mal 39 4 3 Et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum, in die qua ego fácio, dicit Dóminus exercítuum. +Malachias Mal 39 4 4 Mementóte legis Móysi servi mei, quam mandávi ei in Horeb ad omnem Israël, præcépta et judícia. b +Malachias Mal 39 4 5 Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis. +Malachias Mal 39 4 6 Et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum: ne forte véniam, et percútiam terram anathémate. # 1 Machabaeorum 1Mac Liber Primus Machabaeorum -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 1 Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum et Medorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 2 constituit praelia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terrae, -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 3 et pertransiit usque ad fines terrae: et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 4 Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 5 et obtinuit regiones gentium, et tyrannos: et facti sunt illi in tributum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 6 Et post haec decidit in lectum, et cognovit quia moreretur. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 7 Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a juventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 8 Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 9 Et obtinuerunt pueri ejus regnum, unusquisque in loco suo: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 10 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 11 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Graecorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 12 In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 13 Et bonus visus est sermo in oculis eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 14 Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 15 Et aedificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 16 et fecerunt sibi praeputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 17 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 18 Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 19 et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 20 Et comprehendit civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 21 Et convertit Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israël, -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 22 et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 23 Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 24 Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 25 Et fecit caedem hominum, et locutus est in superbia magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 27 et ingemuerunt principes et seniores; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 28 Omnis maritus sumpsit lamentum, et quae sedebant in thoro maritali, lugebant: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 29 et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 30 Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 31 Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 32 Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 33 Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 34 et captivas duxerunt mulieres, et natos et pecora possederunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 35 Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 36 et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 37 et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 38 Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israël: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 40 Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 41 Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 42 Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 43 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 44 Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 45 et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 46 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terrae, -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 47 et prohiberent holocausta et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei, -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 48 et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 49 et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 50 Et jussit aedificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia, -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 51 et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 52 et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 53 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo: et praeposuit principes populo, qui haec fieri cogerent. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 54 Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 55 Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 56 et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 57 Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu aedificaverunt aras: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 58 et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 59 et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 61 In virtute sua faciebant haec populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 62 Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat contra altare. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 63 Et mulieres, quae circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi, -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 65 Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 1 67 et facta est ira magna super populum valde. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 1 In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 2 et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 3 et Simonem, qui cognominabatur Thasi: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 4 et Judam, qui vocabatur Machabaeus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 5 et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Jonathan, qui cognominabatur Apphus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 6 hi viderunt mala, quae fiebant in populo Juda, et in Jerusalem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 7 Et dixit Mathathias: Vae mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 8 Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 9 Vasa gloriae ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 10 Quae gens non haereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus? -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 11 Omnis compositio ejus ablata est. Quae erat libera, facta est ancilla. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 13 Quo ergo nobis adhuc vivere? -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 15 Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 16 Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 17 Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiae: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 18 ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 19 Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 20 ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 21 propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 22 non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 23 Et ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Judaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 28 Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 29 Tunc descenderunt multi quaerentes judicium, et justitiam, in desertum: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 30 et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 31 Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos praelium in die sabbatorum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 33 et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 34 Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 35 Et concitaverunt adversus eos praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 36 Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta, -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 37 dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos caelum et terra, quod injuste perditis nos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 38 Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 39 Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 40 Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 42 Tunc congregata est ad eos synagoga Assidaeorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 43 et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 44 Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 45 Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël: et in fortitudine. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 47 Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manibus eorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 48 et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 49 Et appropinquaverunt dies Mathathiae moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 50 Nunc ergo, o filii, aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 51 et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 53 Joseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum, et factus est dominus Aegypti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii aeterni. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 55 Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 56 Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit haereditatem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 61 Et ita cogitate per generationem et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 63 hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 66 Et Judas Machabaeus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum populi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 67 Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 68 Retribuite retributionem gentibus, et intendite in praeceptum legis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 69 Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 2 70 Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 1 Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabaeus, filius ejus, pro eo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 2 et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et praeliabantur praelium Israël cum laetitia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 3 Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 4 Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 5 Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 6 et repulsi sunt inimici ejus prae timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 7 Et exacerbabat reges multos, et laetificabat Jacob in operibus suis, et in saeculum memoria ejus in benedictione. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 8 Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 9 Et nominatus est usque ad novissimum terrae, et congregavit pereuntes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 10 Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 11 Et cognovit Judas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 12 Et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 13 Et audivit Seron princeps exercitus Syriae, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 14 et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 15 Et praeparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 16 Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Judas obviam illi cum paucis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judae: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie? -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 18 Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 24 et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 25 Et cecidit timor Judae ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 26 et pervenit ad regem nomen ejus, et de praeliis Judae narrabant omnes gentes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 27 Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 28 et aperuit aerarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 30 et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quae dederat ante larga manu: et abundaverat super reges qui ante eum fuerant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 31 Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Aegypti, -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 34 Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus quae volebat, et de inhabitantibus Judaeam, et Jerusalem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 35 et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 37 Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 38 Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 39 et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 40 Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 41 Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae, et terrae alienigenarum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum et consummationem: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 44 Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 45 Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 46 Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 47 Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaraeos, qui impleverant dies, -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 50 et clamaverunt voce magna in caelum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 51 et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quae cogitant in nos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos? -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 54 Et tubis exclamaverunt voce magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 55 Et post haec constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 56 Et dixit his, qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 57 Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 59 quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 3 60 Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic fiat. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 1 Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte, -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 2 ut applicarent ad castra Judaeorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 3 Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 5 Et venit Gorgias in castra Judae noctu, et neminem invenit: et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 6 Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 7 et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 8 Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 10 Et nunc clamemus in caelum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie: -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 12 Et elevaverunt alienigenae oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 13 Et exierunt de castris in praelium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 14 Et congressi sunt: et contritae sunt gentes, et fugerunt in campum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumaeae, et Azoti, et Jamniae: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 17 Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est, -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 19 Et adhuc loquente Juda haec, ecce apparuit pars quaedam prospiciens de monte. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 20 Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 21 Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 22 Et fugerunt omnes in campum alienigenarum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 23 et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 24 Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in caelum, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 1 Et factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui primus regnávit in Grǽcia, egréssus de terra Cethim, Daríum regem Persárum et Medórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 2 constítuit prœ́lia multa, et obtínuit ómnium munitiónes, et interfécit reges terræ, +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 3 et pertránsiit usque ad fines terræ: et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 4 Et congregávit virtútem, et exércitum fortem nimis: et exaltátum est, et elevátum cor ejus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 5 et obtínuit regiónes géntium, et tyránnos: et facti sunt illi in tribútum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 6 Et post haec décidit in lectum, et cognóvit quia morerétur. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 7 Et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a juventúte: et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 8 Et regnávit Alexánder annis duódecim, et mórtuus est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 9 Et obtinuérunt púeri ejus regnum, unusquísque in loco suo: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 10 et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem ejus, et fílii eórum post eos annis multis, et multiplicáta sunt mala in terra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 11 Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus illústris, fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses: et regnávit in anno centésimo trigésimo séptimo regni Græcórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 12 In diébus illis, exiérunt ex Israël fílii iníqui, et suasérunt multis, dicéntes: Eámus, et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 13 Et bonus visus est sermo in óculis eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 14 Et destinavérunt áliqui de pópulo, et abiérunt ad regem: et dedit illis potestátem ut fácerent justítiam géntium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 15 Et ædificavérunt gymnásium in Jerosólymis secúndum leges natiónum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 16 et fecérunt sibi præpútia, et recessérunt a testaménto sancto, et juncti sunt natiónibus, et venúndati sunt ut fácerent malum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 17 Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti ut regnáret super duo regna. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 18 Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus, et elephántis, et equítibus, et copiósa návium multitúdine: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 19 et constítuit bellum advérsus Ptolemǽum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemǽus a fácie ejus, et fugit, et cecidérunt vulneráti multi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 20 Et comprehéndit civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 21 Et convértit Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno: et ascéndit ad Israël, +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 22 et ascéndit Jerosólymam in multitúdine gravi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 23 Et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia, et accépit altáre áureum, et candelábrum lúminis, et univérsa vasa ejus, et mensam propositiónis, et libatória, et phíalas, et mortaríola áurea, et velum, et corónas, et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat: et commínuit ómnia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 24 Et accépit argéntum, et aurum, et vasa concupiscibília: et accépit thesáuros occúltos, quos invénit: et sublátis ómnibus, ábiit in terram suam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 25 Et fecit cædem hóminum, et locútus est in supérbia magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eórum: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 27 et ingemuérunt príncipes et senióres; vírgines et júvenes infirmáti sunt: et speciósitas mulíerum immutáta est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 28 Omnis marítus sumpsit laméntum, et quæ sedébant in thoro maritáli, lugébant: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 29 et commóta est terra super habitántes in ea, et univérsa domus Jacob índuit confusiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 30 Et post duos annos diérum, misit rex príncipem tributórum in civitátes Juda, et venit Jerúsalem cum turba magna. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 31 Et locútus est ad eos verba pacífica in dolo: et credidérunt ei. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 32 Et írruit super civitátem repénte, et percússit eam plaga magna, et pérdidit pópulum multum ex Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 33 Et accépit spólia civitátis: et succéndit eam igni, et destrúxit domos ejus, et muros ejus in circúitu: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 34 et captívas duxérunt mulíeres, et natos et pécora possedérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 35 Et ædificavérunt civitátem David muro magno et firmo, et túrribus firmis, et facta est illis in arcem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 36 et posuérunt illic gentem peccatrícem viros iníquos, et convaluérunt in ea: et posuérunt arma, et escas, et congregavérunt spólia Jerúsalem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 37 et reposuérunt illic: et facti sunt in láqueum magnum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 38 Et factum est hoc ad insídias sanctificatióni, et in diábolum malum in Israël: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 39 et effudérunt sánguinem innocéntem per circúitum sanctificatiónis, et contaminavérunt sanctificatiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 40 Et fugérunt habitatóres Jerúsalem propter eos, et facta est habitátio exterórum, et facta est éxtera sémini suo, et nati ejus reliquérunt eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 41 Sanctificátio ejus desoláta est sicut solitúdo; dies festi ejus convérsi sunt in luctum, sábbata ejus in oppróbrium, honóres ejus in níhilum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 42 Secúndum glóriam ejus multiplicáta est ignomínia ejus, et sublímitas ejus convérsa est in luctum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 43 Et scripsit rex Antíochus omni regno suo ut esset omnis pópulus unus: et relínqueret unusquísque legem suam. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 44 Et consensérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 45 et multi ex Israël consensérunt servitúti ejus, et sacrificavérunt idólis, et coinquinavérunt sábbatum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 46 Et misit rex libros per manus nuntiórum in Jerúsalem, et in omnes civitátes Juda, ut sequeréntur leges géntium terræ, +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 47 et prohibérent holocáusta et sacrifícia, et placatiónes fíeri in templo Dei, +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 48 et prohibérent celebrári sábbatum, et dies solémnes: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 49 et jussit coinquinári sancta, et sanctum pópulum Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 50 Et jussit ædificári aras, et templa, et idóla, et immolári carnes suíllas, et pécora commúnia, +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 51 et relínquere fílios suos incircumcísos, et coinquinári ánimas eórum in ómnibus immúndis, et abominatiónibus, ita ut oblivisceréntur legem, et immutárent omnes justificatiónes Dei: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 52 et quicúmque non fecíssent secúndum verbum regis Antíochi, moreréntur. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 53 Secúndum ómnia verba haec scripsit omni regno suo: et præpósuit príncipes pópulo, qui haec fíeri cógerent. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 54 Et jussérunt civitátibus Juda sacrificáre. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 55 Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala super terram: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 56 et effugavérunt pópulum Israël in ábditis, et in abscónditis fugitivórum locis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 57 Die quintadécima mensis Casleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit rex Antíochus abominándum idólum desolatiónis super altáre Dei, et per univérsas civitátes Juda in circúitu ædificavérunt aras: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 58 et ante jánuas domórum et in platéis incendébant thura, et sacrificábant: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 59 et libros legis Dei combussérunt igni, scindéntes eos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 60 et apud quemcúmque inveniebántur libri testaménti Dómini, et quicúmque observábat legem Dómini, secúndum edíctum regis trucidábant eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 61 In virtúte sua faciébant haec pópulo Israël, qui inveniebátur in omni mense et mense in civitátibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 62 Et quinta et vigésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat contra altáre. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 63 Et mulíeres, quæ circumcidébant fílios suos, trucidabántur secúndum jussum regis Antíochi, +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 64 et suspendébant púeros a cervícibus per univérsas domos eórum: et eos, qui circumcíderant illos, trucidábant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 65 Et multi de pópulo Israël definiérunt apud se, ut non manducárent immúnda: et elegérunt magis mori, quam cibis coinquinári immúndis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 66 et noluérunt infríngere legem Dei sanctam, et trucidáti sunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 1 67 et facta est ira magna super pópulum valde. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 1 In diébus illis surréxit Mathathías fílius Joánnis fílii Simeónis, sacérdos ex fíliis Jóarib, ab Jerúsalem, et consédit in monte Modin: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 2 et habébat fílios quinque, Joánnem, qui cognominabátur Gaddis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 3 et Simónem, qui cognominabátur Thasi: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 4 et Judam, qui vocabátur Machabǽus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 5 et Eleázarum, qui cognominabátur Ábaron: et Jónathan, qui cognominabátur Apphus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 6 hi vidérunt mala, quæ fiébant in pópulo Juda, et in Jerúsalem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 7 Et dixit Mathathías: Vae mihi! ut quid natus sum vidére contritiónem pópuli mei, et contritiónem civitátis sanctæ, et sedére illic, cum datur in mánibus inimicórum? +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 8 Sancta in manu extraneórum facta sunt: templum ejus sicut homo ignóbilis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 9 Vasa glóriæ ejus captíva abdúcta sunt: trucidáti sunt senes ejus in platéis, et júvenes ejus cecidérunt in gládio inimicórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 10 Quæ gens non hæreditávit regnum ejus et non obtínuit spólia ejus? +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 11 Omnis composítio ejus abláta est. Quæ erat líbera, facta est ancílla. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritúdo nostra, et cláritas nostra desoláta est, et coinquinavérunt ea gentes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 13 Quo ergo nobis adhuc vívere? +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 14 Et scidit vestiménta sua Mathathías, et fílii ejus: et operuérunt se cilíciis, et planxérunt valde. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 15 Et venérunt illuc qui missi erant a rege Antíocho, ut cógerent eos, qui confúgerant in civitátem Modin, immoláre, et accéndere thura, et a lege Dei discédere. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 16 Et multi de pópulo Israël consentiéntes accessérunt ad eos: sed Mathathías et fílii ejus constánter stetérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 17 Et respondéntes qui missi erant ab Antíocho, dixérunt Mathathíæ: Princeps, et claríssimus et magnus es in hac civitáte, et ornátus fíliis et frátribus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 18 ergo accéde prior, et fac jussum regis, sicut fecérunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remansérunt in Jerúsalem: et eris tu, et fílii tui, inter amícos regis, et amplificátus auro, et argénto, et munéribus multis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 19 Et respóndit Mathathías, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antíocho obédiunt, ut discédat unusquísque a servitúte legis patrum suórum, et conséntiat mandátis ejus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 20 ego et fílii mei, et fratres mei, obediémus legi patrum nostrórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 21 propítius sit nobis Deus: non est nobis útile relínquere legem, et justítias Dei: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 22 non audiémus verba regis Antíochi, nec sacrificábimus transgrediéntes legis nostræ mandáta, ut eámus áltera via. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 23 Et ut cessávit loqui verba haec, accéssit quidam Judǽus in ómnium óculis sacrificáre idólis super aram in civitáte Modin, secúndum jussum regis: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 24 et vidit Mathathías, et dóluit, et contremuérunt renes ejus, et accénsus est furor ejus secúndum judícium legis, et insíliens trucidávit eum super aram: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 25 sed et virum, quem rex Antíochus míserat, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore, et aram destrúxit: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 26 et zelátus est legem, sicut fecit Phínees Zamri fílio Salómi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 27 Et exclamávit Mathathías voce magna in civitáte, dicens: Omnis qui zelum habet legis, státuens testaméntum, éxeat post me. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 28 Et fugit ipse, et fílii ejus in montes, et reliquérunt quæcúmque habébant in civitáte. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 29 Tunc descendérunt multi quæréntes judícium, et justítiam, in desértum: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 30 et sedérunt ibi ipsi, et fílii eórum, et mulíeres eórum, et pécora eórum: quóniam inundavérunt super eos mala. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 31 Et renuntiátum est viris regis, et exercítui qui erat in Jerúsalem civitáte David, quóniam discessíssent viri quidam, qui dissipavérunt mandátum regis, in loca occúlta in desérto, et abiíssent post illos multi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 32 Et statim perrexérunt ad eos, et constituérunt advérsus eos prœ́lium in die sabbatórum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 33 et dixérunt ad eos: Resístitis et nunc adhuc? exíte, et fácite secúndum verbum regis Antíochi, et vivétis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 34 Et dixérunt: Non exíbimus, neque faciémus verbum regis, ut polluámus diem sabbatórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 35 Et concitavérunt advérsus eos prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 36 Et non respondérunt eis, nec lápidem misérunt in eos, nec oppilavérunt loca occúlta, +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 37 dicéntes: Moriámur omnes in simplicitáte nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injúste pérditis nos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 38 Et intulérunt illis bellum sábbatis: et mórtui sunt ipsi, et uxóres eórum, et fílii eórum, et pécora eórum usque ad mille ánimas hóminum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 39 Et cognóvit Mathathías et amíci ejus, et luctum habuérunt super eos valde. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 40 Et dixit vir próximo suo: Si omnes fecérimus sicut fratres nostri fecérunt, et non pugnavérimus advérsus gentes pro animábus nostris et justificatiónibus nostris, nunc cítius dispérdent nos a terra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 41 Et cogitavérunt in die illa, dicéntes: Omnis homo, quicúmque vénerit ad nos in bello die sabbatórum, pugnémus advérsus eum: et non moriémur omnes, sicut mórtui sunt fratres nostri in occúltis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 42 Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israël, omnis voluntárius in lege: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 43 et omnes, qui fugiébant a malis, ádditi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmaméntum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 44 Et collegérunt exércitum, et percussérunt peccatóres in ira sua, et viros iníquos in indignatióne sua: et céteri fugérunt ad natiónes, ut eváderent. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 45 Et circuívit Mathathías et amíci ejus, et destruxérunt aras: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 46 et circumcidérunt púeros incircumcísos quotquot invenérunt in fínibus Israël: et in fortitúdine. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 47 Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in mánibus eórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 48 et obtinuérunt legem de mánibus géntium, et de mánibus regum, et non dedérunt cornu peccatóri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 49 Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 50 Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 51 et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis: et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 52 Ábraham nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad justítiam? +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 53 Joseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 54 Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 55 Jesus dum implévit verbum, factus est dux in Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 56 Caleb dum testificátur in ecclésia, accépit hæreditátem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 57 David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 58 Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 59 Ananías et Azarías et Misaël credéntes, liberáti sunt de flamma. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 60 Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 61 Et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 62 Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória ejus stercus et vermis est: +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 63 hódie extóllitur, et cras non inveniétur: quia convérsus est in terram suam, et cogitátio ejus périit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 64 Vos ergo fílii, confortámini, et viríliter ágite in lege: quia in ipsa gloriósi éritis. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 66 Et Judas Machabǽus, fortis víribus a juventúte sua, sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 67 Et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 68 Retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 69 Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 2 70 Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto: et sepúltus est a fíliis suis in sepúlchris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israël planctu magno. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 1 Et surréxit Judas, qui vocabátur Machabǽus, fílius ejus, pro eo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 2 et adjuvábant eum omnes fratres ejus, et univérsi qui se conjúnxerant patri ejus, et prœliabántur prœ́lium Israël cum lætítia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 3 Et dilatávit glóriam pópulo suo, et índuit se lorícam sicut gigas, et succínxit se arma béllica sua in prœ́liis, et protegébat castra gládio suo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 4 Símilis factus est leóni in opéribus suis, et sicut cátulus leónis rúgiens in venatióne. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 5 Et persecútus est iníquos perscrútans eos: et qui conturbábant pópulum suum, eos succéndit flammis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 6 et repúlsi sunt inimíci ejus prae timóre ejus, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt: et dirécta est salus in manu ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 7 Et exacerbábat reges multos, et lætificábat Jacob in opéribus suis, et in sǽculum memória ejus in benedictióne. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 8 Et perambulávit civitátes Juda, et pérdidit ímpios ex eis, et avértit iram ab Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 9 Et nominátus est usque ad novíssimum terræ, et congregávit pereúntes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 10 Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Israël. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 11 Et cognóvit Judas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 12 Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Judas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 13 Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Judas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum, b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 14 et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 15 Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 16 Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Judas óbviam illi cum paucis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 17 Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Judæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus jejúnio hódie? +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 18 Et ait Judas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 19 quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 20 Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contumáci, et supérbia, ut dispérdant nos, et uxóres nostras, et fílios nostros, et ut spólient nos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 21 nos vero pugnábimus pro animábus nostris, et légibus nostris: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 22 et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram: vos autem ne timuéritis eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 23 Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito: et contrítus est Seron et exércitus ejus in conspéctu ipsíus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 24 et persecútus est eum in descénsu Béthoron usque in campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri, réliqui autem fugérunt in terram Philísthiim. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 25 Et cécidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formído super omnes gentes in circúitu eórum: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 26 et pervénit ad regem nomen ejus, et de prœ́liis Judæ narrábant omnes gentes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 27 Ut audívit autem rex Antíochus sermónes istos, irátus est ánimo: et misit, et congregávit exércitum univérsi regni sui, castra fórtia valde: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 28 et apéruit ærárium suum, et dedit stipéndia exercítui in annum: et mandávit illis ut essent paráti ad ómnia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 29 Et vidit quod defécit pecúnia de thesáuris suis, et tribúta regiónis módica propter dissensiónem et plagam quam fecit in terra, ut tólleret legítima, quæ erant a primis diébus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 30 et tímuit ne non habéret ut semel et bis, in sumptus et donária, quæ déderat ante larga manu: et abundáverat super reges qui ante eum fúerant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 31 Et consternátus erat ánimo valde, et cogitávit ire in Pérsidem, et accípere tribúta regiónum, et congregáre argéntum multum. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 32 Et relíquit Lýsiam hóminem nóbilem de génere regáli, super negótia régia, a flúmine Euphráte usque ad flumen Ægýpti, +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 33 et ut nutríret Antíochum fílium suum, donec redíret. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 34 Et trádidit ei médium exércitum, et elephántos: et mandávit ei de ómnibus quæ volébat, et de inhabitántibus Judǽam, et Jerúsalem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 35 et ut mítteret ad eos exércitum ad conteréndam et extirpándam virtútem Israël, et relíquias Jerúsalem, et auferéndam memóriam eórum de loco: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 36 et ut constitúeret habitatóres fílios alienígenas in ómnibus fínibus eórum, et sorte distribúeret terram eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 37 Et rex assúmpsit partem exércitus resídui, et exívit ab Antiochía civitáte regni sui anno centésimo et quadragésimo séptimo: et transfretávit Euphráten flumen, et perambulábat superióres regiónes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 38 Et elégit Lýsias Ptolemǽum fílium Dorýmini, et Nicanórem, et Górgiam, viros poténtes ex amícis regis: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 39 et misit cum eis quadragínta míllia virórum, et septem míllia équitum, ut venírent in terram Juda, et dispérderent eam secúndum verbum regis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 40 Et processérunt cum univérsa virtúte sua, et venérunt, et applicuérunt Émmaum in terra campéstri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 41 Et audiérunt mercatóres regiónum nomen eórum: et accepérunt argéntum, et aurum multum valde, et púeros, et venérunt in castra ut accíperent fílios Israël in servos, et ádditi sunt ad eos exércitus Sýriæ, et terræ alienigenárum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicáta sunt mala, et exércitus applicábant ad fines eórum: et cognovérunt verba regis, quæ mandávit pópulo fácere in intéritum et consummatiónem: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 43 et dixérunt unusquísque ad próximum suum: Erigámus dejectiónem pópuli nostri, et pugnémus pro pópulo nostro, et sanctis nostris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 44 Et congregátus est convéntus ut essent paráti in prœ́lium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 45 Et Jerúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis ejus. Et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce; ibi erat habitátio géntium: et abláta est volúptas a Jacob, et defécit ibi tíbia et cíthara. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 46 Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Jerúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Israël. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 47 Et jejunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 48 et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 49 et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos, qui impléverant dies, +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 50 et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis, et quo eos ducémus? +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 51 et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum, et in humilitátem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 52 et ecce natiónes convenérunt advérsum nos ut nos dispérdant: tu scis quæ cógitant in nos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 53 Quómodo potérimus subsístere ante fáciem eórum, nisi tu, Deus, ádjuves nos? +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 54 Et tubis exclamavérunt voce magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 55 Et post haec constítuit Judas duces pópuli, tribúnos, et centuriónes, et pentacontárchos, et decuriónes. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 56 Et dixit his, qui ædificábant domos, et sponsábant uxóres, et plantábant víneas, et formidolósis, ut redírent unusquísque in domum suam secúndum legem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 57 Et movérunt castra, et collocavérunt ad austrum Émmaum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 58 Et ait Judas: Accingímini, et estóte fílii poténtes, et estóte paráti in mane, ut pugnétis advérsus natiónes has quæ convenérunt advérsus nos dispérdere nos, et sancta nostra: +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 59 quóniam mélius est nos mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 3 60 Sicut autem fúerit volúntas in cælo, sic fiat. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 1 Et assúmpsit Górgias quinque míllia virórum, et mille équites eléctos: et movérunt castra nocte, +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 2 ut applicárent ad castra Judæórum, et percúterent eos súbito: et fílii, qui erant ex arce, erant illis duces. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 3 Et audívit Judas, et surréxit ipse et poténtes percútere virtútem exercítuum regis, qui erant in Émmaum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 4 adhuc enim dispérsus erat exércitus a castris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 5 Et venit Górgias in castra Judæ noctu, et néminem invénit: et quærébat eos in móntibus, quóniam dixit: Fúgiunt hi a nobis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 6 Et cum dies factus esset, appáruit Judas in campo cum tribus míllibus virórum tantum, qui teguménta et gládios non habébant: +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 7 et vidérunt castra géntium válida, et loricátos et equitátus in circúitu eórum, et hi docti ad prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 8 Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timuéritis multitúdinem eórum, et ímpetum eórum ne formidétis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 9 Mementóte quáliter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequerétur eos Phárao cum exércitu multo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 10 Et nunc clamémus in cælum: et miserébitur nostri Dóminus, et memor erit testaménti patrum nostrórum, et cónteret exércitum istum ante fáciem nostram hódie: +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 11 et scient omnes gentes quia est qui rédimat et líberet Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 12 Et elevavérunt alienígenæ óculos suos, et vidérunt eos veniéntes ex advérso. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 13 Et exiérunt de castris in prœ́lium, et tuba cecinérunt hi qui erant cum Juda. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 14 Et congréssi sunt: et contrítæ sunt gentes, et fugérunt in campum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 15 Novíssimi autem omnes cecidérunt in gládio, et persecúti sunt eos usque Gézeron, et usque in campos Idumǽæ, et Azóti, et Jámniæ: et cecidérunt ex illis usque ad tria míllia virórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 16 Et revérsus est Judas, et exércitus ejus sequens eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 17 Dixítque ad pópulum: Non concupiscátis spólia: quia bellum contra nos est, +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 18 et Górgias et exércitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimícos nostros, et expugnáte eos, et sumétis póstea spólia secúri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 19 Et adhuc loquénte Juda haec, ecce appáruit pars quædam prospíciens de monte. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 20 Et vidit Górgias quod in fugam convérsi sunt sui, et succendérunt castra: fumus enim, qui videbátur, declarábat quod factum est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 21 Quibus illi conspéctis timuérunt valde, aspiciéntes simul et Judam, et exércitum in campo parátum ad prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 22 Et fugérunt omnes in campum alienigenárum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 23 et Judas revérsus est ad spólia castrórum, et accepérunt aurum multum, et argéntum, et hyacínthinum, et púrpuram marínam, et opes magnas. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 24 Et convérsi, hymnum canébant, et benedicébant Deum in cælum, quóniam bonus est, quóniam in sǽculum misericórdia ejus. 1 Machabaeorum 1Mac 40 4 25 Et facta est salus magna in Israël in die illa. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 28 Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 29 Et venerunt in Judaeam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathae filii Saul, et armigeri ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 32 Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 33 Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 34 Et commiserunt praelium: et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judaeorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judaeam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 39 Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in caelum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 48 et aedificaverunt sancta, et quae intra domum erant intrinsecus: et aedem, et atria sanctificaverunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 49 Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 50 Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant, et lucebant in templo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 51 Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quae fecerant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 52 Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 54 Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 56 Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum laetitia, et sacrificium salutaris et laudis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 58 Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 59 Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 60 Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 4 61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere de populo, et persequi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 3 Et debellabat Judas filios Esau in Idumaea, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas: et percussit eos plaga magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 7 et commisit cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judaeam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 9 Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 14 Et adhuc epistolae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilaea alienigenis, ut nos consumant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 17 Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaea: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 18 Et reliquit Josephum filium Zachariae, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judaea ad custodiam: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 19 et praecepit illis, dicens: Praeestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilaeam: Judae autem octo millia in Galaaditim. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 21 Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus: et contritae sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 23 et assumpsit eos qui erant in Galilaea et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quae erant illis, et adduxit in Judaeam cum laetitia magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 24 Et Judas Machabaeus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 25 Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide, -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hae omnes civitates munitae et magnae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 31 Et vidit Judas quia coepit bellum, et clamor belli ascendit ad caelum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 32 et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in praelium. Et abiit Judas obviam illis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquae: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritae sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 45 Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 46 Et venerunt usque Ephron: et haec civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis, -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 49 Et praecepit Judas praedicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 56 audivit Josephus Zachariae filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et praelia quae facta sunt, -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quae in circuitu nostro sunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 58 Et praecepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judaeae: et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 5 68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro, -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 3 Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 4 et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quae erant in terra Juda: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judaeorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae sollicitudine: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 11 et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea! -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 12 Nunc vero reminiscor malorum quae feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quae erant in ea, et misi auferre habitantes Judaeam sine causa. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 18 Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum: et quaerebant eis mala semper, et firmamentum gentium. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 19 Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 21 Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur: et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël, -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 22 et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros? -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 23 Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in praeceptis ejus, et obsequi edictis ejus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 24 et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et haereditates nostrae diripiebantur. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 27 et nisi praeveneris eos velocius, majora quam haec facient, et non poteris obtinere eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 28 Et iratus est rex, ut haec audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 30 Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 31 Et venerunt per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 32 Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 33 Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in praelium, et tubis cecinerunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori, ad acuendos eos in praelium: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 37 Sed et turres ligneae super eos firmae protegentes super singulas bestias: et super eas machinae: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 38 Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 39 Et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 40 Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 41 Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbae, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 42 Et appropiavit Judas et exercitus ejus in praelium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 43 Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 44 et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen aeternum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 45 Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 46 Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 47 Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 48 Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judaeam, et montem Sion. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terrae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 50 Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 53 Escae autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Judaea de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quae repositae fuerant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, b -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 57 festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quae despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia haec. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. -1 Machabaeorum 1Mac 40 6 63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 1 Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 3 Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 4 Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 6 Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 9 ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 11 Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae justa sunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 13 et primi, Assidaei qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 14 Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 15 et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 16 Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 17 Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 18 Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 19 Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 23 Et vidit Judas omnia mala quae fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 24 et exiit in omnes fines Judaeae in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 25 Vidit autem Alcimus quod praevaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël: et mandavit ei evertere populum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 29 Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 30 Et innotuit sermo Judae quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus: et exivit obviam Judae in pugnam juxta Capharsalama. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 32 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quae offerebantur pro rege. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 34 Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe, -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 35 et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 36 Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 37 Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 39 Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriae. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 41 Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 43 Et commiserunt exercitus praelium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in praelio. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 44 Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 46 et exierunt de omnibus castellis Judaeae in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 47 Et acceperunt spolia eorum in praedam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 48 Et laetatus est populus valde, et egerunt diem illam in laetitia magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 49 Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. -1 Machabaeorum 1Mac 40 7 50 Et siluit terra Juda dies paucos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 1 Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 2 Et audierunt praelia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 4 locaque quae longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 5 Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 6 et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 7 et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 8 et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi, -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his, -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 10 et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 11 et residua regna, et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quae erant proxima, et quae erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 15 Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt, gerant: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 17 Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 18 et ut auferrent ab eis jugum Graecorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 19 Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 20 Judas Machabaeus, et fratres ejus, et populus Judaeorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 21 Et placuit sermo in conspectu eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 22 Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis aereis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 23 Bene sit Romanis, et genti Judaeorum, in mari et in terra in aeternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 25 auxilium feret gens Judaeorum, prout tempus dictaverit, corde pleno: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 26 et praeliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 27 Similiter autem et si genti Judaeorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 28 et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Judaeorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 30 Quod si post haec verba hi aut illi addere aut demere ad haec aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quaecumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 31 Sed et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judaeos? -1 Machabaeorum 1Mac 40 8 32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in praelio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judaeam, et dextrum cornu cum illis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 2 Et abierunt viam quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 8 Et dixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 9 Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 10 Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judae etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est praelium a mane usque ad vesperam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 17 et ingravatum est praelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos, -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 21 et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël! -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 22 Et cetera verba bellorum Judae, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 23 Et factum est: post obitum Judae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judae, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 28 Et congregati sunt omnes amici Judae, et dixerunt Jonathae: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 29 Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostrae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judae fratris sui. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 32 Et cognovit Bacchides, et quaerebat eum occidere. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 33 Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 35 Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 36 Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quae habebat, et abierunt habentes ea. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 37 Post haec verba, renuntiatum est Jonathae et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 38 Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 41 et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 44 Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripae, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 46 Nunc ergo, clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 48 et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 50 Et aedificaverunt civitates munitas in Judaea, munitionem quae erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 51 Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 52 et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 53 et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui muros domus sanctae interioris, et destrui opera prophetarum: et coepit destruere. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 55 In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 56 Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 59 Et abierunt, et consilium ei dederunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judaea, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros, et occidit eos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quae est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 63 Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Judaea erant, denuntiavit. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero: -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 66 et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et coepit caedere, et crescere in virtutibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 69 Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 70 Et cognovit Jonathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 71 Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 72 Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 9 73 Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et coepit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 1 Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 2 Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 3 Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 4 Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 5 recordabitur enim omnium malorum, quae fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 6 Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 7 Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 8 Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 9 Et traditi sunt Jonathae obsides, et reddidit eos parentibus suis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 10 et habitavit Jonathas in Jerusalem, et coepit aedificare et innovare civitatem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 11 Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus quas Bacchides aedificaverat: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 13 et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei: erat enim haec eis ad refugium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 15 Et audivit Alexander rex promissa, quae promisit Demetrius Jonathae: et narraverunt ei praelia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 16 et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 17 Et scripsit epistolam, et misit ei secundum haec verba, dicens: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 18 Rex Alexander fratri Jonathae salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 19 Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quae nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 21 Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiae: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 22 Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 23 Quid hoc fecimus, quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judaeorum ad munimen sui? -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 24 scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 25 Et scripsit eis in haec verba: Rex Demetrius genti Judaeorum salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 26 Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 28 et remittemus vobis praestationes multas, et dabimus vobis donationes. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 29 Et nunc absolvo vos et omnes Judaeos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 30 et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meae, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilaea; ex hodierna die et in totum tempus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 31 et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimae et tributa ipsius sint. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Jerusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 33 Et omnem animam Judaeorum, quae captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 34 Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeniae, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Judaeis, qui sunt in regno meo: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 35 et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 36 Et ascribantur ex Judaeis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 37 et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Juda. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 38 Et tres civitates, quae additae sunt Judaeae ex regione Samariae, cum Judaea reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 39 Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 40 Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quae me contingunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 41 et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 42 Et super haec quinque millia siclorum argenti, quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et haec ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 43 Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quae sunt eis in regno meo, libera habeant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 45 et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judaea. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 47 Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 48 Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 49 Et commiserunt praelium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 50 Et invaluit praelium nimis, donec óccidit sol: et cecidit Demetrius in die illa. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 51 Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba, dicens: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 52 Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram, -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 55 Et respondit rex Ptolemaeus, dicens: Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 56 Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 57 Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidae, sicut reges in magna gloria. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 59 Et scripsit rex Alexander Jonathae, ut veniret obviam sibi. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 62 Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 63 Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 64 Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 65 et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 66 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et laetitia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 67 In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 68 Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochiam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 69 Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui praeerat Coelesyriae: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem, -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 70 dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 74 Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 75 et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat: et oppugnavit eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 76 Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 77 Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 78 Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 80 Et cognovit Jonathas quoniam insidiae sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 81 Populus autem stabat, sicut praeceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 82 Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 83 Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 84 Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quae erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 85 Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 86 Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 87 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan. -1 Machabaeorum 1Mac 40 10 89 Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 1 Et rex Aegypti congregavit exercitum, sicut arena quae est circa oram maris, et naves multas: et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 3 Cum autem introiret civitatem Ptolemaeus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui caesi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 5 Et narraverunt regi quia haec fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 6 Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 7 Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 8 Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 9 Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 10 poenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestae sunt inimicitiae ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemaeus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemaeus exaltatus est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemaeo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judaea, ut expugnarent arcem quae est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathae ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus, -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum, -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judaeam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 29 Et consensit rex: et scripsit Jonathae epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 30 Rex Demetrius fratri Jonathae salutem, et genti Judaeorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 31 Exemplum epistolae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 33 Genti Judaeorum amicis nostris, et conservantibus quae justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 34 Statuimus ergo illis omnes fines Judaeae, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quae additae sunt Judaeae ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terrae et pomorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 35 Et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quae nobis deferebantur, -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 36 omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathae, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 40a et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 40b Et mansit ibi diebus multis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in praesidiis erant: quia impugnabant Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non haec tantum faciam tibi, et genti tuae, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 46 Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et coeperunt pugnare. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 47 Et vocavit rex Judaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judaei civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 50 Da nobis dextras, et cessent Judaei oppugnare nos, et civitatem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judaei in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 53 Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathae, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 61 Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazae: et obsedit eam, et succendit quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 63 Et audivit Jonathas quod praevaricati sunt principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 64 et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea praesidium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiae exercitus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 72 Et reversus est Jonathas ad eos in praelium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc: -1 Machabaeorum 1Mac 40 11 74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 1 Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 2 et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 3 et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judaeorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judaeorum, Spartiatis fratribus salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 7 Jampridem missae erant epistolae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 12 Laetamur itaque de gloria vestra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 13 Nos autem circumdederunt multae tribulationes, et multa praelia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his praeliis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 15 habuimus enim de caelo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostrae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 18 Et nunc benefacietis respondentes nobis ad haec. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 19 Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniae: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 20 Arius rex Spartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judaeis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 22 Et nunc ex quo haec cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 23 Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostrae, vestrae sunt: et vestrae, nostrae: mandavimus itaque haec nuntiari vobis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 24 Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 25 et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 26 Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 27 Cum occidisset autem sol, praecepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 28 Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 29 Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 30 et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 31 Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei: et percussit eos, et accepit spolia eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 32 Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima praesidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 34 (audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 35 Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Judaea, b -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 36 et aedificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 37 Et convenerunt ut aedificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 40 timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quaerebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in praelium, et venit Bethsan. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit, -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et praecepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 44 Et dixit Jonathae: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 45 et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos praepositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 47 Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilaeam duo millia: mille autem venerunt cum eo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 48 Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in praelium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 53 Et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim: -1 Machabaeorum 1Mac 40 12 54 Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 3 et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, praelia, et angustias quales vidimus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 7 Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 8 et responderunt voce magna, dicentes: Tu es dux noster loco Judae, et Jonathae fratris tui: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 9 pugna praelium nostrum: et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 11 Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathae, et quia commissurus esset cum eo praelium, misit ad eum legatos, -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quae habuit, detinuimus eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 19 Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 20 Et post haec venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quae ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 25 Et misit Simon, et accepit ossa Jonathae fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 26 Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 27 Et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu, lapide polito retro et ante. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 29 et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam aeternam: et juxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 32 et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiae, et fecit plagam magnam in terra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 33 Et aedificavit Simon praesidia Judaeae, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judaeorum, salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 38 Quaecumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas aedificastis, vobis sint: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 42 Et coepit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judaeorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 46 et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 47 Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit aedes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 48 et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, b -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. -1 Machabaeorum 1Mac 40 13 54 Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis praelii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 1 Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 2 Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos: et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 3 Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 4 Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quaesivit bona genti suae: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 5 Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 6 Et dilatavit fines gentis suae, et obtinuit regionem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 7 Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 8 Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 9 Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 10 Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 11 Fecit pacem super terram, et laetatus est Israël laetitia magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 12 Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua: et non erat qui eos terreret. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 13 Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 14 Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 15 sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 16 Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 17 Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea, -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 18 scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 19 Et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatae miserunt: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 20 Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judaeorum, fratribus, salutem. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac laetitia: et gavisi sumus in introitu eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 22 Et scripsimus quae ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judaeorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 23 Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 24 Post haec autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 25 sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus? -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 26 Restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis aereis, et posuerunt in titulis in monte Sion. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 27 Et hoc est exemplum scripturae: Octavadecima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel, b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 28 in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt haec: quoniam frequenter facta sunt praelia in regione nostra, -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 29 Simon autem Mathathiae filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 30 Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 31 Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 32 Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suae, et dedit illis stipendia: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 33 et munivit civitates Judaeae, et Bethsuram, quae erat in finibus Judaeae, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic praesidium viros Judaeos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 34 Et Joppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant: et collocavit illic Judaeos, et quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suae, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 36 Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 37 et collocavit in ea viros Judaeos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 39 Secundum haec fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 40 Audivit enim quod appellati sunt Judaei a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose, -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 41 et quia Judaei et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret praepositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super praesidia: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura et auro: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 45 qui autem fecerit extra haec, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 46 Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judaeorum, et sacerdotum, et praeesset omnibus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri: -1 Machabaeorum 1Mac 40 14 49 exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon, et filii ejus. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judaeorum, et universae genti: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 2 et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judaeorum salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 3 Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 4 Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 6 et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 7 Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quae fabricata sunt, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 8 Et omne debitum regis, et quae futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 16 Lucius consul Romanorum, Ptolemaeo regi salutem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 17 Legati Judaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judaeorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 20 Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 22 Haec éadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 23 et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judaeorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 26 et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 27 et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quae est in Jerusalem, civitates regni mei: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judaeae: -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 33 Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 34 Nos vero tempus habentes, vindicamus haereditatem patrum nostrorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 35 Nam de Joppe et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 36 Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quae vidit, et iratus est rex ira magna. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Judaeae: et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 40 Et pervenit Cendebaeus Jamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Judaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Gedorem. -1 Machabaeorum 1Mac 40 15 41 Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judaeae, sicut constituit ei rex. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 3 Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de caelo vobiscum sit. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebaeum, et dormierunt in Modin. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 7 Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit: -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 10 et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judaeam in pace. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 11 Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 12 erat enim gener summi sacerdotis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 14 Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Judaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 17 et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 18 Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. b -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 21 Et praecurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 22 Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quaerebant eum perdere. -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: b -1 Machabaeorum 1Mac 40 16 24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. -# 2 Machabaeorum 2Mac Liber Secundus Machabaeorum -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 1 Fratribus qui sunt per Aegyptum Judaeis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judaei, et qui in regione Judaeae, et pacem bonam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 2 Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 4 Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 5 Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 8 Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 9 Et nunc frequentate dies scenopegiae mensis Casleu. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 10 Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judaea, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis, salutem et sanitatem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 11 De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 12 Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 13 Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneae, consilio deceptus sacerdotum Naneae. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 14 Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum, -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 16 cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant: et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiae, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 21 Et jussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia quae imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua: et ligna, et quae erant superposita. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 22 Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 23 Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 24 Et Nehemiae erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 25 solus praestans, solus justus et omnipotens et aeternus, qui liberas Israël de omni malo; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos: -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 28 Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 30 Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 33 Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 34 Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 35 et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 1 36 Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio: vocatur autem apud plures Nephi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 1 Invenitur autem in descriptionibus Jeremiae prophetae, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 2 Et dedit illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 3 Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei haereditatem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 5 Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncae: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 6 Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 7 Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 9 Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 11 Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 12 Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiae haec éadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 14 Similiter autem et Judas ea quae deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 15 Si ergo desideratis haec, mittite qui perferant vobis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 17 Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit haereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 18 sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 19 Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 20 De Juda vero Machabaeo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione, b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 21 sed et de praeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem, -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 22 et de illuminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Judaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 24 Itemque ab Jasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 25 Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, b -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 26 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 28 Sicut hi qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parére propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 29 Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 30 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est; ei vero qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt: ita aestimandum est et in nobis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 31 Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori: -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 32 brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 2 33 Hinc ergo narrationem incipiemus: de praefatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 2 fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 3 ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 4 Simon autem de tribu Benjamin, praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 5 Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 7 Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quae delatae erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 8 Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 9 Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere haec ita essent. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum et pupillorum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his quae detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 13 At ille pro his quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 14 Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 17 circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 18 Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 19 Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 20 universae autem protendentes manus in caelum, deprecabantur: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 21 erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 23 Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 24 Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parére ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 26 Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 28 Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 29 et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 30 Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 32 Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 33 Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniae sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 34 Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 35 Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 36 Testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait: -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 39 Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 3 40 Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita res se habet. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 1 Simon autem praedictus, pecuniarum et patriae delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 2 provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 3 Sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent, -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 4 considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universae multitudinis considerans. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 7 Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniae summum sacerdotium: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 8 adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit, -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 11 et amotis his quae humanitatis causa Judaeis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palaestrae et praebitionis ejus injustae, et in exercitiis disci. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 15 Et patrios quidem honores nihil habentes, graecas glorias optimas arbitrabantur: -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 20 Sed hae oblatae sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 21 Misso autem in Aegyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 22 Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phoenicen exercitum convertit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 23 Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 24 At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 25 Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et ferae beluae iram gerens. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 29 Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem praelatus est Cypriis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 30 Et cum haec agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinae dono essent dati. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 35 Ob quam causam non solum Judaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 36 Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Judaei apud Antiochiam, simul et Graeci, conquerentes de iniqua nece Oniae. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam: -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 38 accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 40 Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter et dementia provecto. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 41 Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 43 De his ergo coepit judicium adversus Menelaum agitari. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 44 Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 46 Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 48 Cito ergo injustam poenam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 49 Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 4 50 Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 1 Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 2 Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos: -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 3 et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 4 Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 6 Jason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophaea capturum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 8 Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus est: -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 9 et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedaemonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus: -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 10 et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 11 His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judaeos: et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 12 Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 13 Fiebant ergo caedes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 14 Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 15 Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriae fuit proditor: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 17 Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 19 Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 22 Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est: -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 23 in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 24 Cumque appositus esset contra Judaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres ac juvenes vendere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 25 Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judaeis arma capere suis praecepit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 26 Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 5 27 Judas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et foeni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 1 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus: -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 2 contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio: -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 4 nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 5 Altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 7 Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 8 Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemaeis, ut pari modo et ipsi adversus Judaeos agerent, ut sacrificarent: -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 9a eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 9b Erat ergo videre miseriam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 10 Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 11 Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 12 Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quae acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 15 ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 16 Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 17 Sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir aetate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 19 At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 20 Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus, -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 22 ut hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 23 At ille cogitare coepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam, et ingenitae nobilitatis canitiem, atque a puero optimae conversationis actus: et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta, respondit cito, dicens praemitti se velle in infernum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 24 Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 25 et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 26 Nam etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo: -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 29 Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. -2 Machabaeorum 2Mac 41 6 31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 1 Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quaeris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges praevaricari. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 3 Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas aeneas succendi: quibus statim succensis, -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 4 jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 6 dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 8 At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 9 et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 10 Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 11 et cum fiducia ait: E caelo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 15 Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille respiciens in eum, -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 16 dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 17 tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 18 Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 21 singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femineae cogitationi masculinum animum inserens, -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 22 dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 23 sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei praebiturum. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 25 Sed ad haec cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in aetatem istam perduxi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram, et ad omnia quae in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 29 ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 30 Cum haec illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio praecepto regis, sed praecepto legis, quae data est nobis per Moysen. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 33 Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 34 Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus: -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 35 nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 36 Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento aeternae vitae effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiae tuae poenas exsolves. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 37 Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 38 In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum juste superducta est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 39 Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 40 Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 41 Novissime autem post filios, et mater consumpta est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 7 42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 1 Judas vero Machabaeus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 3 misereretur etiam exterminio civitatis, quae esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 4 memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 5 At Machabaeus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 6 Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 7 maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judaeorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judaeorum suppleret: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 11 statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 12 Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judaeis Nicanoris adventum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 13 Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiae, in fugam vertebantur: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 14 alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 15 etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 16 Convocatis autem Machabaeus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent, b -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 17 ante oculos habentes contumeliam quae loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitae civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 18 Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 19 Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quae facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 20 et de praelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis haesitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de caelo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 21 His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 22 Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 23 Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 24 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 25 Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 26 sed reversi sunt hora conclusi, nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiae initium stillans in eos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 28 Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 29 His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 30 Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures praedas diviserunt, aequam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis: residua vero spolia Jerosolymam detulerunt: -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 32 et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Judaeos afflixerat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 33 Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Judaeorum venditionem adduxerat, -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriae, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 8 36 Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, praedicabat nunc protectorem Deum habere Judaeos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 1 Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 2 Intraverat enim in eam quae dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 3 Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 4 Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judaeos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, caelesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judaeorum eam facturum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judaeos, et praecipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 9 ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et foetore exercitus gravaretur: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris portare. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 11 Hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 12 Et cum nec ipse jam foetorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 14 Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 15 et Judaeos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 16 templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 17 super haec, et Judaeum se futurum, et omnem locum terrae perambulaturum, et praedicaturum Dei potestatem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judaeos in modum deprecationis epistolam haec continentem: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 19 Optimis civibus Judaeis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 20 Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 21 Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 22 non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 23 Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 24 ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 25 Ad haec, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quae subjecta sunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 26 Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 27 Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 28 Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 9 29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum abiit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 1 Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 2 aras autem quas alienigenae per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est: -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 6 Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 8 Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala quae in bellis gesta sunt. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis et Syriae militiae principem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judaeos debellabat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 15 Judaei vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 16 Hi vero qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 18 Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 19 Machabaeus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachaeo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quae amplius perurgebant pugnas conversus est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 20 Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 21 Cum autem Machabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 24 At Timotheus, qui prius a Judaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judaeam capturus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 25 Machabaeus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti, -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes: -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 30 ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 32 Timotheus vero confugit in Gazaram praesidium munitum, cui praeerat Chaereas. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 33 Machabaeus autem et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quatuor. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 34 At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 37 Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chaeream et Apollophanem occiderunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 10 38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 1 Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his quae acciderant, -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 2 congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judaeos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 3 templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium: -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 4 nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 5 Ingressus autem Judaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 6 Ut autem Machabaeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 7 Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 8 Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 10 Ibant igitur prompti, de caelo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 12 universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 13 Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 14 promisitque se consensurum omnibus quae justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 15 Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens: et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Judaeis, ea rex concessit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 16 Nam erant scriptae Judaeis epistolae a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judaeorum salutem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 17 Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quae per illos significabantur, implerem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 18 Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quae res permittebat, concessit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 19 Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 20 De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 21 Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 22 Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 24 audivimus Judaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 27 Ad Judaeos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judaeorum, et ceteris Judaeis salutem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 28 Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 30 His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 31 ut Judaei utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judaeorum salutem. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 35 De his quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 36 De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 11 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judaei autem agriculturae operam dabant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 3 Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Judaeos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 5 Quam crudelitatem Judas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris qui erant cum ipso: et invocato justo judice Deo, -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 6 venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 7 Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 8 Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Judaeis, -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 11 Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 12 Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 13 Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 14 Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 15 Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu praecipitavit Jericho, irruit ferociter muris: -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 16 et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles caedes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 17 Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Judaeos: b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 18 et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 19 Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 20 At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 21 Cognito autem Judae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in praesidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 22 Cumque cohors Judae prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex praesentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 23 Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 24 Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 25 Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 26 Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 27 Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinae multae et telorum erat apparatus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 28 Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 29 Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 30 Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 31 gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 32 Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 33 Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 34 Quibus congressis, contigit paucos ruere Judaeorum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 35 Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 37 incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 38 Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 39 Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 40 Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta: -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 42 atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 44 (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis), -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 45 et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 12 46 Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 1 Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judaeam, -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 3 Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 5 Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: haec prospectum habebat in praeceps. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 6 Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 7 Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terrae dari Menelaum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 9 Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judaeis ostensurus. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 10 Quibus Judas cognitis, praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 11 quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 12 Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se praepararent. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 13 Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judaeam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 14 Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 15 Et dato signo suis Dei victoriae, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 16 summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 17 Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 18 Sed rex, accepto gustu audaciae Judaeorum, arte difficultatem locorum tentabat: -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 19 et Bethsurae, quae erat Judaeorum praesidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 20 His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 22 Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit: -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 23 commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judaeos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 24 Machabaeum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 25 Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventionem, indignantes ne forte foedus irrumperent. -2 Machabaeorum 2Mac 41 13 26 Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 1 Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, b -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 5 Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judaei niterentur, -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 6 respondit: Ipsi qui dicuntur Assidaei Judaeorum, quibus praeest Judas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 7 nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 9 Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 10 nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 12 Qui statim Nicanorem praepositum elephantorum ducem misit in Judaeam: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 13 datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 14 Tunc gentes quae de Judaea fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judaeorum prosperitates rerum suarum existimantes. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 15 Audito itaque Judaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 17 Simon vero frater Judae commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judae, et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 19 Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 20 Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellae prolatae sunt, et positae. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 22 Praecepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 23 Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quae congregatae fuerant, dimisit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 24 Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 25 Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 26 Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, jubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 28 Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea quae convenerant irrita faceret, nihil laesus a viro: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 29 sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua praeceptum perficeret. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 30 At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 31 Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum, -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 33 juravit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 34 Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 36 Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 37 Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Judaeorum appellabatur. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 38 Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 39 Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judaeos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 40 Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judaeis maximam illaturum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 41 Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 43 Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 44 quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: -2 Machabaeorum 2Mac 41 14 46 et stans supra quamdam petram praeruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariae, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 2 Judaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 3 ille infelix interrogavit si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 4 Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui jussit agi septimam diem: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 6 Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Juda. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 7 Machabaeus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de caelo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 9 Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quae fecerant prius, promptiores constituit eos: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 10 et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum praevaricationem. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 11 Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 12 Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judaeorum. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 13 Post hoc apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 14 Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 15 Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judae gladium aureum, dicentem: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 16 Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 17 Exhortati itaque Judae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 18 Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 19 Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 20 Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiae equitesque opportuno in loco compositi, -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 21 considerans Machabaeus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 22 Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 23 et nunc, dominator caelorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 25 Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 27 manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, praesentia Dei magnifice delectati. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 28 Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 30 Praecepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 32 Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 33 Linguam etiam impii Nicanoris praecisam jussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 34 Omnes igitur caeli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 35 Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire: -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochaei diei. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 38 Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. b -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 39 Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. -2 Machabaeorum 2Mac 41 15 40 Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. -# Matthaeus Mat Sanctum Jesu Christi Evangelium: Secundum Matthaeum -Matthaeus Mat 42 1 1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. -Matthaeus Mat 42 1 2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. -Matthaeus Mat 42 1 3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. -Matthaeus Mat 42 1 4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. -Matthaeus Mat 42 1 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. -Matthaeus Mat 42 1 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. -Matthaeus Mat 42 1 7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. -Matthaeus Mat 42 1 8 Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. -Matthaeus Mat 42 1 9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. -Matthaeus Mat 42 1 10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. -Matthaeus Mat 42 1 11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. -Matthaeus Mat 42 1 12 Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. -Matthaeus Mat 42 1 13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. -Matthaeus Mat 42 1 14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. -Matthaeus Mat 42 1 15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. -Matthaeus Mat 42 1 16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. -Matthaeus Mat 42 1 17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. -Matthaeus Mat 42 1 18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. b -Matthaeus Mat 42 1 19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. -Matthaeus Mat 42 1 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. -Matthaeus Mat 42 1 21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. -Matthaeus Mat 42 1 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: -Matthaeus Mat 42 1 23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. -Matthaeus Mat 42 1 24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. -Matthaeus Mat 42 1 25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. -Matthaeus Mat 42 2 1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, -Matthaeus Mat 42 2 2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. -Matthaeus Mat 42 2 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. -Matthaeus Mat 42 2 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. -Matthaeus Mat 42 2 5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judae: sic enim scriptum est per prophetam: -Matthaeus Mat 42 2 6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. -Matthaeus Mat 42 2 7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis: -Matthaeus Mat 42 2 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. -Matthaeus Mat 42 2 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. -Matthaeus Mat 42 2 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. -Matthaeus Mat 42 2 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. -Matthaeus Mat 42 2 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. -Matthaeus Mat 42 2 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. b -Matthaeus Mat 42 2 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum: -Matthaeus Mat 42 2 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. -Matthaeus Mat 42 2 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. -Matthaeus Mat 42 2 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: -Matthaeus Mat 42 2 18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. -Matthaeus Mat 42 2 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, -Matthaeus Mat 42 2 20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. -Matthaeus Mat 42 2 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. -Matthaeus Mat 42 2 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. -Matthaeus Mat 42 2 23 Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur. -Matthaeus Mat 42 3 1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, -Matthaeus Mat 42 3 2 et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 3 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus. -Matthaeus Mat 42 3 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre. -Matthaeus Mat 42 3 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem; -Matthaeus Mat 42 3 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. -Matthaeus Mat 42 3 7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? -Matthaeus Mat 42 3 8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae. -Matthaeus Mat 42 3 9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. -Matthaeus Mat 42 3 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. -Matthaeus Mat 42 3 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. -Matthaeus Mat 42 3 12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. -Matthaeus Mat 42 3 13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. b -Matthaeus Mat 42 3 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? -Matthaeus Mat 42 3 15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. -Matthaeus Mat 42 3 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. -Matthaeus Mat 42 3 17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. -Matthaeus Mat 42 4 1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. -Matthaeus Mat 42 4 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. -Matthaeus Mat 42 4 3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. -Matthaeus Mat 42 4 4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. -Matthaeus Mat 42 4 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, -Matthaeus Mat 42 4 6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. -Matthaeus Mat 42 4 7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. -Matthaeus Mat 42 4 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, -Matthaeus Mat 42 4 9 et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. -Matthaeus Mat 42 4 10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. -Matthaeus Mat 42 4 11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. -Matthaeus Mat 42 4 12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam: b -Matthaeus Mat 42 4 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: -Matthaeus Mat 42 4 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: -Matthaeus Mat 42 4 15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium: -Matthaeus Mat 42 4 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. -Matthaeus Mat 42 4 17 Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 4 18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), b -Matthaeus Mat 42 4 19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. -Matthaeus Mat 42 4 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. -Matthaeus Mat 42 4 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. -Matthaeus Mat 42 4 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. -Matthaeus Mat 42 4 23 Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. b -Matthaeus Mat 42 4 24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: -Matthaeus Mat 42 4 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem. -Matthaeus Mat 42 5 1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, -Matthaeus Mat 42 5 2 et aperiens os suum docebat eos dicens: -Matthaeus Mat 42 5 3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 5 4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. -Matthaeus Mat 42 5 5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. -Matthaeus Mat 42 5 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. -Matthaeus Mat 42 5 7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. -Matthaeus Mat 42 5 8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. -Matthaeus Mat 42 5 9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. -Matthaeus Mat 42 5 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 5 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: -Matthaeus Mat 42 5 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. -Matthaeus Mat 42 5 13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. -Matthaeus Mat 42 5 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, -Matthaeus Mat 42 5 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. -Matthaeus Mat 42 5 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 5 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. b -Matthaeus Mat 42 5 18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. -Matthaeus Mat 42 5 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. -Matthaeus Mat 42 5 20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. b -Matthaeus Mat 42 5 21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. -Matthaeus Mat 42 5 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis. -Matthaeus Mat 42 5 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: -Matthaeus Mat 42 5 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. -Matthaeus Mat 42 5 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. -Matthaeus Mat 42 5 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. -Matthaeus Mat 42 5 27 Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. b -Matthaeus Mat 42 5 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. -Matthaeus Mat 42 5 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. -Matthaeus Mat 42 5 30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. -Matthaeus Mat 42 5 31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. -Matthaeus Mat 42 5 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. -Matthaeus Mat 42 5 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. b -Matthaeus Mat 42 5 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est: -Matthaeus Mat 42 5 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: -Matthaeus Mat 42 5 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. -Matthaeus Mat 42 5 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. -Matthaeus Mat 42 5 38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. -Matthaeus Mat 42 5 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: -Matthaeus Mat 42 5 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: -Matthaeus Mat 42 5 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. -Matthaeus Mat 42 5 42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. -Matthaeus Mat 42 5 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. b -Matthaeus Mat 42 5 44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: -Matthaeus Mat 42 5 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. -Matthaeus Mat 42 5 46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? -Matthaeus Mat 42 5 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? -Matthaeus Mat 42 5 48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. -Matthaeus Mat 42 6 1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 6 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. -Matthaeus Mat 42 6 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: -Matthaeus Mat 42 6 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. -Matthaeus Mat 42 6 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. -Matthaeus Mat 42 6 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. -Matthaeus Mat 42 6 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. b -Matthaeus Mat 42 6 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. -Matthaeus Mat 42 6 9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. -Matthaeus Mat 42 6 10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. -Matthaeus Mat 42 6 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, -Matthaeus Mat 42 6 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. -Matthaeus Mat 42 6 13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. -Matthaeus Mat 42 6 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra. -Matthaeus Mat 42 6 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. -Matthaeus Mat 42 6 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. b -Matthaeus Mat 42 6 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, -Matthaeus Mat 42 6 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. -Matthaeus Mat 42 6 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. b -Matthaeus Mat 42 6 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. -Matthaeus Mat 42 6 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. -Matthaeus Mat 42 6 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. -Matthaeus Mat 42 6 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt? -Matthaeus Mat 42 6 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. -Matthaeus Mat 42 6 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? b -Matthaeus Mat 42 6 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? -Matthaeus Mat 42 6 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? -Matthaeus Mat 42 6 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. -Matthaeus Mat 42 6 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. -Matthaeus Mat 42 6 30 Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? -Matthaeus Mat 42 6 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? -Matthaeus Mat 42 6 32 haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. -Matthaeus Mat 42 6 33 Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis. -Matthaeus Mat 42 6 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. -Matthaeus Mat 42 7 1 Nolite judicare, ut non judicemini. -Matthaeus Mat 42 7 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. -Matthaeus Mat 42 7 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? -Matthaeus Mat 42 7 4 aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? -Matthaeus Mat 42 7 5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. -Matthaeus Mat 42 7 6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. b -Matthaeus Mat 42 7 7 Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. b -Matthaeus Mat 42 7 8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. -Matthaeus Mat 42 7 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? -Matthaeus Mat 42 7 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? -Matthaeus Mat 42 7 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? -Matthaeus Mat 42 7 12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae. b -Matthaeus Mat 42 7 13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. b -Matthaeus Mat 42 7 14 Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam! -Matthaeus Mat 42 7 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: b -Matthaeus Mat 42 7 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? -Matthaeus Mat 42 7 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. -Matthaeus Mat 42 7 18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. -Matthaeus Mat 42 7 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. -Matthaeus Mat 42 7 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. -Matthaeus Mat 42 7 21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 7 22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? -Matthaeus Mat 42 7 23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. -Matthaeus Mat 42 7 24 Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, b -Matthaeus Mat 42 7 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. -Matthaeus Mat 42 7 26 Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: -Matthaeus Mat 42 7 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. -Matthaeus Mat 42 7 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. b -Matthaeus Mat 42 7 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei. -Matthaeus Mat 42 8 1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae: -Matthaeus Mat 42 8 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. -Matthaeus Mat 42 8 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. -Matthaeus Mat 42 8 4 Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. -Matthaeus Mat 42 8 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, b -Matthaeus Mat 42 8 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. -Matthaeus Mat 42 8 7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. -Matthaeus Mat 42 8 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. -Matthaeus Mat 42 8 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. -Matthaeus Mat 42 8 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. -Matthaeus Mat 42 8 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum: -Matthaeus Mat 42 8 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. -Matthaeus Mat 42 8 13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. -Matthaeus Mat 42 8 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: b -Matthaeus Mat 42 8 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. -Matthaeus Mat 42 8 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: -Matthaeus Mat 42 8 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit. -Matthaeus Mat 42 8 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. b -Matthaeus Mat 42 8 19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. -Matthaeus Mat 42 8 20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. -Matthaeus Mat 42 8 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. -Matthaeus Mat 42 8 22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. -Matthaeus Mat 42 8 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: -Matthaeus Mat 42 8 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. -Matthaeus Mat 42 8 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. -Matthaeus Mat 42 8 26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. -Matthaeus Mat 42 8 27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? -Matthaeus Mat 42 8 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. b -Matthaeus Mat 42 8 29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? -Matthaeus Mat 42 8 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. -Matthaeus Mat 42 8 31 Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. -Matthaeus Mat 42 8 32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis. -Matthaeus Mat 42 8 33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant. -Matthaeus Mat 42 8 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. -Matthaeus Mat 42 9 1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. -Matthaeus Mat 42 9 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. -Matthaeus Mat 42 9 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. -Matthaeus Mat 42 9 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? -Matthaeus Mat 42 9 5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? -Matthaeus Mat 42 9 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. -Matthaeus Mat 42 9 7 Et surrexit, et abiit in domum suam. -Matthaeus Mat 42 9 8 Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. -Matthaeus Mat 42 9 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. b -Matthaeus Mat 42 9 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. -Matthaeus Mat 42 9 11 Et videntes pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? -Matthaeus Mat 42 9 12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. -Matthaeus Mat 42 9 13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. -Matthaeus Mat 42 9 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisaei, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? b -Matthaeus Mat 42 9 15 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. -Matthaeus Mat 42 9 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. -Matthaeus Mat 42 9 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. -Matthaeus Mat 42 9 18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. b -Matthaeus Mat 42 9 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. -Matthaeus Mat 42 9 20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. -Matthaeus Mat 42 9 21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. -Matthaeus Mat 42 9 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. -Matthaeus Mat 42 9 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: -Matthaeus Mat 42 9 24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. -Matthaeus Mat 42 9 25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella. -Matthaeus Mat 42 9 26 Et exiit fama haec in universam terram illam. -Matthaeus Mat 42 9 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. b -Matthaeus Mat 42 9 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. -Matthaeus Mat 42 9 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. -Matthaeus Mat 42 9 30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. -Matthaeus Mat 42 9 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. -Matthaeus Mat 42 9 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. -Matthaeus Mat 42 9 33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. -Matthaeus Mat 42 9 34 Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones. -Matthaeus Mat 42 9 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. b -Matthaeus Mat 42 9 36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. -Matthaeus Mat 42 9 37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. -Matthaeus Mat 42 9 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. -Matthaeus Mat 42 10 1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. -Matthaeus Mat 42 10 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, -Matthaeus Mat 42 10 3 Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei, et Thaddaeus, -Matthaeus Mat 42 10 4 Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. -Matthaeus Mat 42 10 5 Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: b -Matthaeus Mat 42 10 6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israël. -Matthaeus Mat 42 10 7 Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 10 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite: gratis accepistis, gratis date. -Matthaeus Mat 42 10 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: -Matthaeus Mat 42 10 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. -Matthaeus Mat 42 10 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. -Matthaeus Mat 42 10 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. -Matthaeus Mat 42 10 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. -Matthaeus Mat 42 10 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. -Matthaeus Mat 42 10 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. -Matthaeus Mat 42 10 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. b -Matthaeus Mat 42 10 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: -Matthaeus Mat 42 10 18 et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. -Matthaeus Mat 42 10 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: -Matthaeus Mat 42 10 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. -Matthaeus Mat 42 10 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: -Matthaeus Mat 42 10 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. -Matthaeus Mat 42 10 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. -Matthaeus Mat 42 10 24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: b -Matthaeus Mat 42 10 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? -Matthaeus Mat 42 10 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. -Matthaeus Mat 42 10 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta. -Matthaeus Mat 42 10 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. -Matthaeus Mat 42 10 29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. -Matthaeus Mat 42 10 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. -Matthaeus Mat 42 10 31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. -Matthaeus Mat 42 10 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 10 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 10 34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: b -Matthaeus Mat 42 10 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: -Matthaeus Mat 42 10 36 et inimici hominis, domestici ejus. -Matthaeus Mat 42 10 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. -Matthaeus Mat 42 10 38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. -Matthaeus Mat 42 10 39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. -Matthaeus Mat 42 10 40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. -Matthaeus Mat 42 10 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. -Matthaeus Mat 42 10 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. -Matthaeus Mat 42 11 1 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum. -Matthaeus Mat 42 11 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, -Matthaeus Mat 42 11 3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? -Matthaeus Mat 42 11 4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis. -Matthaeus Mat 42 11 5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: -Matthaeus Mat 42 11 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. -Matthaeus Mat 42 11 7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? b -Matthaeus Mat 42 11 8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. -Matthaeus Mat 42 11 9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. -Matthaeus Mat 42 11 10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. -Matthaeus Mat 42 11 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, major est illo. -Matthaeus Mat 42 11 12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. -Matthaeus Mat 42 11 13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt: -Matthaeus Mat 42 11 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. -Matthaeus Mat 42 11 15 Qui habet aures audiendi, audiat. -Matthaeus Mat 42 11 16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus -Matthaeus Mat 42 11 17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. -Matthaeus Mat 42 11 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. -Matthaeus Mat 42 11 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. -Matthaeus Mat 42 11 20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam: b -Matthaeus Mat 42 11 21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. -Matthaeus Mat 42 11 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. -Matthaeus Mat 42 11 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. -Matthaeus Mat 42 11 24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. -Matthaeus Mat 42 11 25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. b -Matthaeus Mat 42 11 26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. -Matthaeus Mat 42 11 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. -Matthaeus Mat 42 11 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. b -Matthaeus Mat 42 11 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. -Matthaeus Mat 42 11 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. -Matthaeus Mat 42 12 1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. -Matthaeus Mat 42 12 2 Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. -Matthaeus Mat 42 12 3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: -Matthaeus Mat 42 12 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? -Matthaeus Mat 42 12 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? -Matthaeus Mat 42 12 6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. -Matthaeus Mat 42 12 7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: -Matthaeus Mat 42 12 8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. -Matthaeus Mat 42 12 9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. -Matthaeus Mat 42 12 10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. -Matthaeus Mat 42 12 11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? -Matthaeus Mat 42 12 12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. -Matthaeus Mat 42 12 13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. -Matthaeus Mat 42 12 14 Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. b -Matthaeus Mat 42 12 15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: -Matthaeus Mat 42 12 16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent. -Matthaeus Mat 42 12 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: -Matthaeus Mat 42 12 18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. -Matthaeus Mat 42 12 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: -Matthaeus Mat 42 12 20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: -Matthaeus Mat 42 12 21 et in nomine ejus gentes sperabunt. -Matthaeus Mat 42 12 22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. b -Matthaeus Mat 42 12 23 Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? -Matthaeus Mat 42 12 24 Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. -Matthaeus Mat 42 12 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. -Matthaeus Mat 42 12 26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? -Matthaeus Mat 42 12 27 Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. -Matthaeus Mat 42 12 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. -Matthaeus Mat 42 12 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. -Matthaeus Mat 42 12 30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. -Matthaeus Mat 42 12 31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. b -Matthaeus Mat 42 12 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. -Matthaeus Mat 42 12 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. -Matthaeus Mat 42 12 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. -Matthaeus Mat 42 12 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. -Matthaeus Mat 42 12 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. -Matthaeus Mat 42 12 37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. -Matthaeus Mat 42 12 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. b -Matthaeus Mat 42 12 39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. -Matthaeus Mat 42 12 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. -Matthaeus Mat 42 12 41 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. -Matthaeus Mat 42 12 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. -Matthaeus Mat 42 12 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. b -Matthaeus Mat 42 12 44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. -Matthaeus Mat 42 12 45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. -Matthaeus Mat 42 12 46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. b -Matthaeus Mat 42 12 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. -Matthaeus Mat 42 12 48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? -Matthaeus Mat 42 12 49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. -Matthaeus Mat 42 12 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. -Matthaeus Mat 42 13 1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. -Matthaeus Mat 42 13 2 Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, -Matthaeus Mat 42 13 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. -Matthaeus Mat 42 13 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. -Matthaeus Mat 42 13 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: -Matthaeus Mat 42 13 6 sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. -Matthaeus Mat 42 13 7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. -Matthaeus Mat 42 13 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. -Matthaeus Mat 42 13 9 Qui habet aures audiendi, audiat. -Matthaeus Mat 42 13 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? b -Matthaeus Mat 42 13 11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum. -Matthaeus Mat 42 13 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. -Matthaeus Mat 42 13 13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. -Matthaeus Mat 42 13 14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. -Matthaeus Mat 42 13 15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. -Matthaeus Mat 42 13 16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. b -Matthaeus Mat 42 13 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. -Matthaeus Mat 42 13 18 Vos ergo audite parabolam seminantis. b -Matthaeus Mat 42 13 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. -Matthaeus Mat 42 13 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: -Matthaeus Mat 42 13 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. -Matthaeus Mat 42 13 22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. -Matthaeus Mat 42 13 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. -Matthaeus Mat 42 13 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: b -Matthaeus Mat 42 13 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. -Matthaeus Mat 42 13 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. -Matthaeus Mat 42 13 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? -Matthaeus Mat 42 13 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? -Matthaeus Mat 42 13 29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. -Matthaeus Mat 42 13 30 Sinite útraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. -Matthaeus Mat 42 13 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: b -Matthaeus Mat 42 13 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus. -Matthaeus Mat 42 13 33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. -Matthaeus Mat 42 13 34 Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: -Matthaeus Mat 42 13 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. -Matthaeus Mat 42 13 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. b -Matthaeus Mat 42 13 37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. -Matthaeus Mat 42 13 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. -Matthaeus Mat 42 13 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. -Matthaeus Mat 42 13 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. -Matthaeus Mat 42 13 41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: -Matthaeus Mat 42 13 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. -Matthaeus Mat 42 13 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. -Matthaeus Mat 42 13 44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. b -Matthaeus Mat 42 13 45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. -Matthaeus Mat 42 13 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. -Matthaeus Mat 42 13 47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. -Matthaeus Mat 42 13 48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. -Matthaeus Mat 42 13 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, -Matthaeus Mat 42 13 50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. -Matthaeus Mat 42 13 51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. -Matthaeus Mat 42 13 52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. -Matthaeus Mat 42 13 53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. b -Matthaeus Mat 42 13 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? -Matthaeus Mat 42 13 55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? -Matthaeus Mat 42 13 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? -Matthaeus Mat 42 13 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. -Matthaeus Mat 42 13 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. -Matthaeus Mat 42 14 1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: -Matthaeus Mat 42 14 2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. -Matthaeus Mat 42 14 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. -Matthaeus Mat 42 14 4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. -Matthaeus Mat 42 14 5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. -Matthaeus Mat 42 14 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: -Matthaeus Mat 42 14 7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. -Matthaeus Mat 42 14 8 At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. -Matthaeus Mat 42 14 9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. -Matthaeus Mat 42 14 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere. -Matthaeus Mat 42 14 11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. -Matthaeus Mat 42 14 12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. -Matthaeus Mat 42 14 13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. b -Matthaeus Mat 42 14 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. -Matthaeus Mat 42 14 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. -Matthaeus Mat 42 14 16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. -Matthaeus Mat 42 14 17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. -Matthaeus Mat 42 14 18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. -Matthaeus Mat 42 14 19 Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. -Matthaeus Mat 42 14 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. -Matthaeus Mat 42 14 21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. -Matthaeus Mat 42 14 22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. b -Matthaeus Mat 42 14 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: -Matthaeus Mat 42 14 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. -Matthaeus Mat 42 14 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. -Matthaeus Mat 42 14 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. -Matthaeus Mat 42 14 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. -Matthaeus Mat 42 14 28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. -Matthaeus Mat 42 14 29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. -Matthaeus Mat 42 14 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. -Matthaeus Mat 42 14 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? -Matthaeus Mat 42 14 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. -Matthaeus Mat 42 14 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. -Matthaeus Mat 42 14 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. b -Matthaeus Mat 42 14 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: -Matthaeus Mat 42 14 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. -Matthaeus Mat 42 15 1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes: -Matthaeus Mat 42 15 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. -Matthaeus Mat 42 15 3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: -Matthaeus Mat 42 15 4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. -Matthaeus Mat 42 15 5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: -Matthaeus Mat 42 15 6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. -Matthaeus Mat 42 15 7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: -Matthaeus Mat 42 15 8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. -Matthaeus Mat 42 15 9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. -Matthaeus Mat 42 15 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. b -Matthaeus Mat 42 15 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. -Matthaeus Mat 42 15 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt? -Matthaeus Mat 42 15 13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. -Matthaeus Mat 42 15 14 Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. -Matthaeus Mat 42 15 15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. -Matthaeus Mat 42 15 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? -Matthaeus Mat 42 15 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? -Matthaeus Mat 42 15 18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: -Matthaeus Mat 42 15 19 de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: -Matthaeus Mat 42 15 20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. -Matthaeus Mat 42 15 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. b -Matthaeus Mat 42 15 22 Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur. -Matthaeus Mat 42 15 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. -Matthaeus Mat 42 15 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israël. -Matthaeus Mat 42 15 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. -Matthaeus Mat 42 15 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. -Matthaeus Mat 42 15 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. -Matthaeus Mat 42 15 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. -Matthaeus Mat 42 15 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi. b -Matthaeus Mat 42 15 30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, -Matthaeus Mat 42 15 31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israël. -Matthaeus Mat 42 15 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. b -Matthaeus Mat 42 15 33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? -Matthaeus Mat 42 15 34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. -Matthaeus Mat 42 15 35 Et praecepit turbae ut discumberent super terram. -Matthaeus Mat 42 15 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. -Matthaeus Mat 42 15 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. -Matthaeus Mat 42 15 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. -Matthaeus Mat 42 15 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. -Matthaeus Mat 42 16 1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. -Matthaeus Mat 42 16 2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum. -Matthaeus Mat 42 16 3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. -Matthaeus Mat 42 16 4 Faciem ergo caeli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit. -Matthaeus Mat 42 16 5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. b -Matthaeus Mat 42 16 6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum. -Matthaeus Mat 42 16 7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. -Matthaeus Mat 42 16 8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis? -Matthaeus Mat 42 16 9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? -Matthaeus Mat 42 16 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? -Matthaeus Mat 42 16 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum? -Matthaeus Mat 42 16 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. -Matthaeus Mat 42 16 13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? b -Matthaeus Mat 42 16 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. -Matthaeus Mat 42 16 15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? -Matthaeus Mat 42 16 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. -Matthaeus Mat 42 16 17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 16 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. -Matthaeus Mat 42 16 19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. -Matthaeus Mat 42 16 20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. -Matthaeus Mat 42 16 21 Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. b -Matthaeus Mat 42 16 22 Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. -Matthaeus Mat 42 16 23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. -Matthaeus Mat 42 16 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. -Matthaeus Mat 42 16 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. -Matthaeus Mat 42 16 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? -Matthaeus Mat 42 16 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. -Matthaeus Mat 42 16 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. -Matthaeus Mat 42 17 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: -Matthaeus Mat 42 17 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. -Matthaeus Mat 42 17 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. -Matthaeus Mat 42 17 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. -Matthaeus Mat 42 17 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. -Matthaeus Mat 42 17 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. -Matthaeus Mat 42 17 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. -Matthaeus Mat 42 17 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. -Matthaeus Mat 42 17 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. b -Matthaeus Mat 42 17 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? -Matthaeus Mat 42 17 11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. -Matthaeus Mat 42 17 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. -Matthaeus Mat 42 17 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. -Matthaeus Mat 42 17 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. b -Matthaeus Mat 42 17 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. -Matthaeus Mat 42 17 16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. -Matthaeus Mat 42 17 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. -Matthaeus Mat 42 17 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? -Matthaeus Mat 42 17 19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. -Matthaeus Mat 42 17 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. -Matthaeus Mat 42 17 21 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: b -Matthaeus Mat 42 17 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. -Matthaeus Mat 42 17 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? b -Matthaeus Mat 42 17 24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? -Matthaeus Mat 42 17 25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. -Matthaeus Mat 42 17 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. -Matthaeus Mat 42 18 1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno caelorum? -Matthaeus Mat 42 18 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, -Matthaeus Mat 42 18 3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 18 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum. -Matthaeus Mat 42 18 5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: -Matthaeus Mat 42 18 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. -Matthaeus Mat 42 18 7 Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. -Matthaeus Mat 42 18 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. -Matthaeus Mat 42 18 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. -Matthaeus Mat 42 18 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 18 11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. -Matthaeus Mat 42 18 12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit? -Matthaeus Mat 42 18 13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. -Matthaeus Mat 42 18 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. -Matthaeus Mat 42 18 15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. b -Matthaeus Mat 42 18 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. -Matthaeus Mat 42 18 17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. -Matthaeus Mat 42 18 18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. -Matthaeus Mat 42 18 19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 18 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. -Matthaeus Mat 42 18 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? b -Matthaeus Mat 42 18 22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. -Matthaeus Mat 42 18 23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. -Matthaeus Mat 42 18 24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. -Matthaeus Mat 42 18 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. -Matthaeus Mat 42 18 26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. -Matthaeus Mat 42 18 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. -Matthaeus Mat 42 18 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. -Matthaeus Mat 42 18 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. -Matthaeus Mat 42 18 30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. -Matthaeus Mat 42 18 31 Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. -Matthaeus Mat 42 18 32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: -Matthaeus Mat 42 18 33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? -Matthaeus Mat 42 18 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. -Matthaeus Mat 42 18 35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. -Matthaeus Mat 42 19 1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem, -Matthaeus Mat 42 19 2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. -Matthaeus Mat 42 19 3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? -Matthaeus Mat 42 19 4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: -Matthaeus Mat 42 19 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. -Matthaeus Mat 42 19 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. -Matthaeus Mat 42 19 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? -Matthaeus Mat 42 19 8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. -Matthaeus Mat 42 19 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur. -Matthaeus Mat 42 19 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. -Matthaeus Mat 42 19 11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. -Matthaeus Mat 42 19 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. -Matthaeus Mat 42 19 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. b -Matthaeus Mat 42 19 14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 19 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. -Matthaeus Mat 42 19 16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? b -Matthaeus Mat 42 19 17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. -Matthaeus Mat 42 19 18 Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; -Matthaeus Mat 42 19 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. -Matthaeus Mat 42 19 20 Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? -Matthaeus Mat 42 19 21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. -Matthaeus Mat 42 19 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. -Matthaeus Mat 42 19 23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 19 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. -Matthaeus Mat 42 19 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? -Matthaeus Mat 42 19 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. -Matthaeus Mat 42 19 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? b -Matthaeus Mat 42 19 28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. -Matthaeus Mat 42 19 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. -Matthaeus Mat 42 19 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. -Matthaeus Mat 42 20 1 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. -Matthaeus Mat 42 20 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. -Matthaeus Mat 42 20 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, -Matthaeus Mat 42 20 4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. -Matthaeus Mat 42 20 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. -Matthaeus Mat 42 20 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? -Matthaeus Mat 42 20 7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. -Matthaeus Mat 42 20 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. b -Matthaeus Mat 42 20 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. -Matthaeus Mat 42 20 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. -Matthaeus Mat 42 20 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, -Matthaeus Mat 42 20 12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus. -Matthaeus Mat 42 20 13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? -Matthaeus Mat 42 20 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. -Matthaeus Mat 42 20 15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? -Matthaeus Mat 42 20 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. -Matthaeus Mat 42 20 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: b -Matthaeus Mat 42 20 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, -Matthaeus Mat 42 20 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. -Matthaeus Mat 42 20 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. -Matthaeus Mat 42 20 21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. -Matthaeus Mat 42 20 22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. -Matthaeus Mat 42 20 23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. -Matthaeus Mat 42 20 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. -Matthaeus Mat 42 20 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. -Matthaeus Mat 42 20 26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: -Matthaeus Mat 42 20 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. -Matthaeus Mat 42 20 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. -Matthaeus Mat 42 20 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, b -Matthaeus Mat 42 20 30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. -Matthaeus Mat 42 20 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. -Matthaeus Mat 42 20 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? -Matthaeus Mat 42 20 33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. -Matthaeus Mat 42 20 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. -Matthaeus Mat 42 21 1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, -Matthaeus Mat 42 21 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: -Matthaeus Mat 42 21 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. -Matthaeus Mat 42 21 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: -Matthaeus Mat 42 21 5 Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. -Matthaeus Mat 42 21 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus. -Matthaeus Mat 42 21 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. -Matthaeus Mat 42 21 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: -Matthaeus Mat 42 21 9 turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. -Matthaeus Mat 42 21 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? -Matthaeus Mat 42 21 11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. -Matthaeus Mat 42 21 12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: b -Matthaeus Mat 42 21 13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. -Matthaeus Mat 42 21 14 Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos. -Matthaeus Mat 42 21 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, -Matthaeus Mat 42 21 16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? -Matthaeus Mat 42 21 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. -Matthaeus Mat 42 21 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. b -Matthaeus Mat 42 21 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. -Matthaeus Mat 42 21 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? -Matthaeus Mat 42 21 21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. -Matthaeus Mat 42 21 22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. -Matthaeus Mat 42 21 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? b -Matthaeus Mat 42 21 24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. -Matthaeus Mat 42 21 25 Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: -Matthaeus Mat 42 21 26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. -Matthaeus Mat 42 21 27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. -Matthaeus Mat 42 21 28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. -Matthaeus Mat 42 21 29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit. -Matthaeus Mat 42 21 30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: -Matthaeus Mat 42 21 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. -Matthaeus Mat 42 21 32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. -Matthaeus Mat 42 21 33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. b -Matthaeus Mat 42 21 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. -Matthaeus Mat 42 21 35 Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. -Matthaeus Mat 42 21 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. -Matthaeus Mat 42 21 37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. -Matthaeus Mat 42 21 38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. -Matthaeus Mat 42 21 39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. -Matthaeus Mat 42 21 40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? -Matthaeus Mat 42 21 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. -Matthaeus Mat 42 21 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? -Matthaeus Mat 42 21 43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. -Matthaeus Mat 42 21 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. -Matthaeus Mat 42 21 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. -Matthaeus Mat 42 21 46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. -Matthaeus Mat 42 22 1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: -Matthaeus Mat 42 22 2 Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. -Matthaeus Mat 42 22 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. -Matthaeus Mat 42 22 4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. -Matthaeus Mat 42 22 5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: -Matthaeus Mat 42 22 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. -Matthaeus Mat 42 22 7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. -Matthaeus Mat 42 22 8 Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: -Matthaeus Mat 42 22 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. -Matthaeus Mat 42 22 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium. -Matthaeus Mat 42 22 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. -Matthaeus Mat 42 22 12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. -Matthaeus Mat 42 22 13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. -Matthaeus Mat 42 22 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. -Matthaeus Mat 42 22 15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. b -Matthaeus Mat 42 22 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: -Matthaeus Mat 42 22 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non? -Matthaeus Mat 42 22 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? -Matthaeus Mat 42 22 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. -Matthaeus Mat 42 22 20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio? -Matthaeus Mat 42 22 21 Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. -Matthaeus Mat 42 22 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. -Matthaeus Mat 42 22 23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, b -Matthaeus Mat 42 22 24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. -Matthaeus Mat 42 22 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. -Matthaeus Mat 42 22 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. -Matthaeus Mat 42 22 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. -Matthaeus Mat 42 22 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. -Matthaeus Mat 42 22 29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. -Matthaeus Mat 42 22 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo. -Matthaeus Mat 42 22 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: -Matthaeus Mat 42 22 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. -Matthaeus Mat 42 22 33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus. -Matthaeus Mat 42 22 34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum: b -Matthaeus Mat 42 22 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: -Matthaeus Mat 42 22 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? -Matthaeus Mat 42 22 37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. -Matthaeus Mat 42 22 38 Hoc est maximum, et primum mandatum. -Matthaeus Mat 42 22 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. -Matthaeus Mat 42 22 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae. -Matthaeus Mat 42 22 41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus, -Matthaeus Mat 42 22 42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. -Matthaeus Mat 42 22 43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: -Matthaeus Mat 42 22 44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? -Matthaeus Mat 42 22 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? -Matthaeus Mat 42 22 46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. -Matthaeus Mat 42 23 1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, -Matthaeus Mat 42 23 2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. -Matthaeus Mat 42 23 3 Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. -Matthaeus Mat 42 23 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. -Matthaeus Mat 42 23 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. -Matthaeus Mat 42 23 6 Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, -Matthaeus Mat 42 23 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. -Matthaeus Mat 42 23 8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. -Matthaeus Mat 42 23 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est. -Matthaeus Mat 42 23 10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. -Matthaeus Mat 42 23 11 Qui major est vestrum, erit minister vester. -Matthaeus Mat 42 23 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. -Matthaeus Mat 42 23 13 Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. b -Matthaeus Mat 42 23 14 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium. -Matthaeus Mat 42 23 15 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. -Matthaeus Mat 42 23 16 Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. -Matthaeus Mat 42 23 17 Stulti et caeci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? -Matthaeus Mat 42 23 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. -Matthaeus Mat 42 23 19 Caeci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? -Matthaeus Mat 42 23 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. -Matthaeus Mat 42 23 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: -Matthaeus Mat 42 23 22 et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. -Matthaeus Mat 42 23 23 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! haec oportuit facere, et illa non omittere. b -Matthaeus Mat 42 23 24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. -Matthaeus Mat 42 23 25 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia! -Matthaeus Mat 42 23 26 Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. -Matthaeus Mat 42 23 27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia! -Matthaeus Mat 42 23 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. -Matthaeus Mat 42 23 29 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, -Matthaeus Mat 42 23 30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum! -Matthaeus Mat 42 23 31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. -Matthaeus Mat 42 23 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. -Matthaeus Mat 42 23 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? -Matthaeus Mat 42 23 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: -Matthaeus Mat 42 23 35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. -Matthaeus Mat 42 23 36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. -Matthaeus Mat 42 23 37 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? -Matthaeus Mat 42 23 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. -Matthaeus Mat 42 23 39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. -Matthaeus Mat 42 24 1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. -Matthaeus Mat 42 24 2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. -Matthaeus Mat 42 24 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? -Matthaeus Mat 42 24 4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: -Matthaeus Mat 42 24 5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. -Matthaeus Mat 42 24 6 Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis: -Matthaeus Mat 42 24 7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca: -Matthaeus Mat 42 24 8 haec autem omnia initia sunt dolorum. -Matthaeus Mat 42 24 9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. -Matthaeus Mat 42 24 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. -Matthaeus Mat 42 24 11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. -Matthaeus Mat 42 24 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: -Matthaeus Mat 42 24 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. -Matthaeus Mat 42 24 14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. -Matthaeus Mat 42 24 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: b -Matthaeus Mat 42 24 16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes: -Matthaeus Mat 42 24 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: -Matthaeus Mat 42 24 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. -Matthaeus Mat 42 24 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! -Matthaeus Mat 42 24 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: -Matthaeus Mat 42 24 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. -Matthaeus Mat 42 24 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. -Matthaeus Mat 42 24 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. -Matthaeus Mat 42 24 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. -Matthaeus Mat 42 24 25 Ecce praedixi vobis. -Matthaeus Mat 42 24 26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. -Matthaeus Mat 42 24 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. -Matthaeus Mat 42 24 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. -Matthaeus Mat 42 24 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: b -Matthaeus Mat 42 24 30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate. -Matthaeus Mat 42 24 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. -Matthaeus Mat 42 24 32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: b -Matthaeus Mat 42 24 33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis. -Matthaeus Mat 42 24 34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant. -Matthaeus Mat 42 24 35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. -Matthaeus Mat 42 24 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater. b -Matthaeus Mat 42 24 37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: -Matthaeus Mat 42 24 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, -Matthaeus Mat 42 24 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. -Matthaeus Mat 42 24 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. -Matthaeus Mat 42 24 41 Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. -Matthaeus Mat 42 24 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. -Matthaeus Mat 42 24 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret pérfodi domum suam. -Matthaeus Mat 42 24 44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. -Matthaeus Mat 42 24 45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? b -Matthaeus Mat 42 24 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. -Matthaeus Mat 42 24 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. -Matthaeus Mat 42 24 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: -Matthaeus Mat 42 24 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: -Matthaeus Mat 42 24 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: -Matthaeus Mat 42 24 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. -Matthaeus Mat 42 25 1 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. -Matthaeus Mat 42 25 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: -Matthaeus Mat 42 25 3 sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: -Matthaeus Mat 42 25 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. -Matthaeus Mat 42 25 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. -Matthaeus Mat 42 25 6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. -Matthaeus Mat 42 25 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. -Matthaeus Mat 42 25 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. -Matthaeus Mat 42 25 9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. -Matthaeus Mat 42 25 10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. -Matthaeus Mat 42 25 11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. -Matthaeus Mat 42 25 12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. -Matthaeus Mat 42 25 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. -Matthaeus Mat 42 25 14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. b -Matthaeus Mat 42 25 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. -Matthaeus Mat 42 25 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. -Matthaeus Mat 42 25 17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. -Matthaeus Mat 42 25 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. -Matthaeus Mat 42 25 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. -Matthaeus Mat 42 25 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. -Matthaeus Mat 42 25 21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. -Matthaeus Mat 42 25 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. -Matthaeus Mat 42 25 23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. -Matthaeus Mat 42 25 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: -Matthaeus Mat 42 25 25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. -Matthaeus Mat 42 25 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: -Matthaeus Mat 42 25 27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. -Matthaeus Mat 42 25 28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: -Matthaeus Mat 42 25 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. -Matthaeus Mat 42 25 30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. -Matthaeus Mat 42 25 31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae: b -Matthaeus Mat 42 25 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: -Matthaeus Mat 42 25 33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. -Matthaeus Mat 42 25 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: -Matthaeus Mat 42 25 35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: -Matthaeus Mat 42 25 36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. -Matthaeus Mat 42 25 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? -Matthaeus Mat 42 25 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? -Matthaeus Mat 42 25 39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? -Matthaeus Mat 42 25 40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. -Matthaeus Mat 42 25 41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: -Matthaeus Mat 42 25 42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: -Matthaeus Mat 42 25 43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. -Matthaeus Mat 42 25 44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? -Matthaeus Mat 42 25 45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. -Matthaeus Mat 42 25 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam. -Matthaeus Mat 42 26 1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: -Matthaeus Mat 42 26 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. -Matthaeus Mat 42 26 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: -Matthaeus Mat 42 26 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. -Matthaeus Mat 42 26 5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. -Matthaeus Mat 42 26 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, -Matthaeus Mat 42 26 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. -Matthaeus Mat 42 26 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? -Matthaeus Mat 42 26 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. -Matthaeus Mat 42 26 10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. -Matthaeus Mat 42 26 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. -Matthaeus Mat 42 26 12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. -Matthaeus Mat 42 26 13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. -Matthaeus Mat 42 26 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: -Matthaeus Mat 42 26 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. -Matthaeus Mat 42 26 16 Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. -Matthaeus Mat 42 26 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? b -Matthaeus Mat 42 26 18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. -Matthaeus Mat 42 26 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. -Matthaeus Mat 42 26 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. -Matthaeus Mat 42 26 21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. -Matthaeus Mat 42 26 22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? -Matthaeus Mat 42 26 23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. -Matthaeus Mat 42 26 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. -Matthaeus Mat 42 26 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. -Matthaeus Mat 42 26 26 Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. b -Matthaeus Mat 42 26 27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. -Matthaeus Mat 42 26 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. -Matthaeus Mat 42 26 29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. -Matthaeus Mat 42 26 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. -Matthaeus Mat 42 26 31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. -Matthaeus Mat 42 26 32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. -Matthaeus Mat 42 26 33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. -Matthaeus Mat 42 26 34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. -Matthaeus Mat 42 26 35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. -Matthaeus Mat 42 26 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. b -Matthaeus Mat 42 26 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. -Matthaeus Mat 42 26 38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. -Matthaeus Mat 42 26 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. -Matthaeus Mat 42 26 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? -Matthaeus Mat 42 26 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. -Matthaeus Mat 42 26 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. -Matthaeus Mat 42 26 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. -Matthaeus Mat 42 26 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. -Matthaeus Mat 42 26 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. -Matthaeus Mat 42 26 46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. -Matthaeus Mat 42 26 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. b -Matthaeus Mat 42 26 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. -Matthaeus Mat 42 26 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. -Matthaeus Mat 42 26 50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. -Matthaeus Mat 42 26 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. -Matthaeus Mat 42 26 52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. -Matthaeus Mat 42 26 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? -Matthaeus Mat 42 26 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? -Matthaeus Mat 42 26 55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. -Matthaeus Mat 42 26 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. -Matthaeus Mat 42 26 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. -Matthaeus Mat 42 26 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. b -Matthaeus Mat 42 26 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: -Matthaeus Mat 42 26 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, -Matthaeus Mat 42 26 61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. -Matthaeus Mat 42 26 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur? -Matthaeus Mat 42 26 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. -Matthaeus Mat 42 26 64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. -Matthaeus Mat 42 26 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: -Matthaeus Mat 42 26 66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. -Matthaeus Mat 42 26 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, -Matthaeus Mat 42 26 68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? -Matthaeus Mat 42 26 69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. b -Matthaeus Mat 42 26 70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. -Matthaeus Mat 42 26 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. -Matthaeus Mat 42 26 72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. -Matthaeus Mat 42 26 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. -Matthaeus Mat 42 26 74 Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. -Matthaeus Mat 42 26 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. -Matthaeus Mat 42 27 1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. -Matthaeus Mat 42 27 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. -Matthaeus Mat 42 27 3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, -Matthaeus Mat 42 27 4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. -Matthaeus Mat 42 27 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. -Matthaeus Mat 42 27 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. -Matthaeus Mat 42 27 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. -Matthaeus Mat 42 27 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. -Matthaeus Mat 42 27 9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: -Matthaeus Mat 42 27 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. -Matthaeus Mat 42 27 11 Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. b -Matthaeus Mat 42 27 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. -Matthaeus Mat 42 27 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? -Matthaeus Mat 42 27 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. -Matthaeus Mat 42 27 15 Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: -Matthaeus Mat 42 27 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. -Matthaeus Mat 42 27 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? -Matthaeus Mat 42 27 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. -Matthaeus Mat 42 27 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. -Matthaeus Mat 42 27 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. -Matthaeus Mat 42 27 21 Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. -Matthaeus Mat 42 27 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? -Matthaeus Mat 42 27 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. -Matthaeus Mat 42 27 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. -Matthaeus Mat 42 27 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. -Matthaeus Mat 42 27 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. -Matthaeus Mat 42 27 27 Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: b -Matthaeus Mat 42 27 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, -Matthaeus Mat 42 27 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judaeorum. -Matthaeus Mat 42 27 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. -Matthaeus Mat 42 27 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. -Matthaeus Mat 42 27 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. -Matthaeus Mat 42 27 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. -Matthaeus Mat 42 27 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. -Matthaeus Mat 42 27 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. -Matthaeus Mat 42 27 36 Et sedentes servabant eum. b -Matthaeus Mat 42 27 37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. -Matthaeus Mat 42 27 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. -Matthaeus Mat 42 27 39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, -Matthaeus Mat 42 27 40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. -Matthaeus Mat 42 27 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: -Matthaeus Mat 42 27 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: -Matthaeus Mat 42 27 43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. -Matthaeus Mat 42 27 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. -Matthaeus Mat 42 27 45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. b -Matthaeus Mat 42 27 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? -Matthaeus Mat 42 27 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. -Matthaeus Mat 42 27 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. -Matthaeus Mat 42 27 49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. -Matthaeus Mat 42 27 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. -Matthaeus Mat 42 27 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt, -Matthaeus Mat 42 27 52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. -Matthaeus Mat 42 27 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. -Matthaeus Mat 42 27 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. -Matthaeus Mat 42 27 55 Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei: b -Matthaeus Mat 42 27 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. -Matthaeus Mat 42 27 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: -Matthaeus Mat 42 27 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. -Matthaeus Mat 42 27 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, -Matthaeus Mat 42 27 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. -Matthaeus Mat 42 27 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. -Matthaeus Mat 42 27 62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum, b -Matthaeus Mat 42 27 63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. -Matthaeus Mat 42 27 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. -Matthaeus Mat 42 27 65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. -Matthaeus Mat 42 27 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. -Matthaeus Mat 42 28 1 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. -Matthaeus Mat 42 28 2 Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: -Matthaeus Mat 42 28 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. -Matthaeus Mat 42 28 4 Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. -Matthaeus Mat 42 28 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. -Matthaeus Mat 42 28 6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. -Matthaeus Mat 42 28 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. -Matthaeus Mat 42 28 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. -Matthaeus Mat 42 28 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. -Matthaeus Mat 42 28 10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt. -Matthaeus Mat 42 28 11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. b -Matthaeus Mat 42 28 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, -Matthaeus Mat 42 28 13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. -Matthaeus Mat 42 28 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. -Matthaeus Mat 42 28 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem. -Matthaeus Mat 42 28 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus. b -Matthaeus Mat 42 28 17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. -Matthaeus Mat 42 28 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: -Matthaeus Mat 42 28 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: -Matthaeus Mat 42 28 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. -# Marcus Mark Sanctum Jesu Christi Evangelium: Secundum Marcum -Marcus Mark 43 1 1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. -Marcus Mark 43 1 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. -Marcus Mark 43 1 3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. -Marcus Mark 43 1 4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. -Marcus Mark 43 1 5 Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. -Marcus Mark 43 1 6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. -Marcus Mark 43 1 7 Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. -Marcus Mark 43 1 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. -Marcus Mark 43 1 9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est a Joanne in Jordane. b -Marcus Mark 43 1 10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. -Marcus Mark 43 1 11 Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. -Marcus Mark 43 1 12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum. -Marcus Mark 43 1 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. -Marcus Mark 43 1 14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, b -Marcus Mark 43 1 15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio. -Marcus Mark 43 1 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), -Marcus Mark 43 1 17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. -Marcus Mark 43 1 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. -Marcus Mark 43 1 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: -Marcus Mark 43 1 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. -Marcus Mark 43 1 21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. -Marcus Mark 43 1 22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. -Marcus Mark 43 1 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, -Marcus Mark 43 1 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. -Marcus Mark 43 1 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. -Marcus Mark 43 1 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. -Marcus Mark 43 1 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. -Marcus Mark 43 1 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae. -Marcus Mark 43 1 29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne. b -Marcus Mark 43 1 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. -Marcus Mark 43 1 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. -Marcus Mark 43 1 32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes: -Marcus Mark 43 1 33 et erat omnis civitas congregata ad januam. -Marcus Mark 43 1 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. -Marcus Mark 43 1 35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. -Marcus Mark 43 1 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. -Marcus Mark 43 1 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te. -Marcus Mark 43 1 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni. -Marcus Mark 43 1 39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens. -Marcus Mark 43 1 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. b -Marcus Mark 43 1 41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. -Marcus Mark 43 1 42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. -Marcus Mark 43 1 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, -Marcus Mark 43 1 44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis. -Marcus Mark 43 1 45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. -Marcus Mark 43 2 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, -Marcus Mark 43 2 2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. -Marcus Mark 43 2 3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. -Marcus Mark 43 2 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. -Marcus Mark 43 2 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. -Marcus Mark 43 2 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: -Marcus Mark 43 2 7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? -Marcus Mark 43 2 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? -Marcus Mark 43 2 9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? -Marcus Mark 43 2 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), -Marcus Mark 43 2 11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. -Marcus Mark 43 2 12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. -Marcus Mark 43 2 13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. b -Marcus Mark 43 2 14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. -Marcus Mark 43 2 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. -Marcus Mark 43 2 16 Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? -Marcus Mark 43 2 17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. -Marcus Mark 43 2 18 Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? b -Marcus Mark 43 2 19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. -Marcus Mark 43 2 20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. -Marcus Mark 43 2 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. -Marcus Mark 43 2 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. -Marcus Mark 43 2 23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas. b -Marcus Mark 43 2 24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? -Marcus Mark 43 2 25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? -Marcus Mark 43 2 26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? -Marcus Mark 43 2 27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. -Marcus Mark 43 2 28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. -Marcus Mark 43 3 1 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. -Marcus Mark 43 3 2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. -Marcus Mark 43 3 3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. -Marcus Mark 43 3 4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. -Marcus Mark 43 3 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. -Marcus Mark 43 3 6 Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. b -Marcus Mark 43 3 7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum, -Marcus Mark 43 3 8 et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. -Marcus Mark 43 3 9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: -Marcus Mark 43 3 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. -Marcus Mark 43 3 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: -Marcus Mark 43 3 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. -Marcus Mark 43 3 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. b -Marcus Mark 43 3 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare. -Marcus Mark 43 3 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia. -Marcus Mark 43 3 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus: -Marcus Mark 43 3 17 et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: -Marcus Mark 43 3 18 et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, -Marcus Mark 43 3 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum. -Marcus Mark 43 3 20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. b -Marcus Mark 43 3 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. -Marcus Mark 43 3 22 Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia. -Marcus Mark 43 3 23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? -Marcus Mark 43 3 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. -Marcus Mark 43 3 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. -Marcus Mark 43 3 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. -Marcus Mark 43 3 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. -Marcus Mark 43 3 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint: -Marcus Mark 43 3 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. -Marcus Mark 43 3 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. -Marcus Mark 43 3 31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, b -Marcus Mark 43 3 32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. -Marcus Mark 43 3 33 Et respondens eis, ait: Quae est mater mea et fratres mei? -Marcus Mark 43 3 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. -Marcus Mark 43 3 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. -Marcus Mark 43 4 1 Et iterum coepit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: -Marcus Mark 43 4 2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: -Marcus Mark 43 4 3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. -Marcus Mark 43 4 4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. -Marcus Mark 43 4 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae: -Marcus Mark 43 4 6 et quando exortus est sol, exaestuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. -Marcus Mark 43 4 7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. -Marcus Mark 43 4 8 Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. -Marcus Mark 43 4 9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. -Marcus Mark 43 4 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. b -Marcus Mark 43 4 11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: -Marcus Mark 43 4 12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. -Marcus Mark 43 4 13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? -Marcus Mark 43 4 14 Qui seminat, verbum seminat. -Marcus Mark 43 4 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. -Marcus Mark 43 4 16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: -Marcus Mark 43 4 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. -Marcus Mark 43 4 18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, -Marcus Mark 43 4 19 et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. -Marcus Mark 43 4 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. -Marcus Mark 43 4 21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? b -Marcus Mark 43 4 22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. -Marcus Mark 43 4 23 Si quis habet aures audiendi, audiat. -Marcus Mark 43 4 24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. -Marcus Mark 43 4 25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. -Marcus Mark 43 4 26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, b -Marcus Mark 43 4 27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. -Marcus Mark 43 4 28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. -Marcus Mark 43 4 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. -Marcus Mark 43 4 30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud? b -Marcus Mark 43 4 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra: -Marcus Mark 43 4 32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare. -Marcus Mark 43 4 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: -Marcus Mark 43 4 34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. -Marcus Mark 43 4 35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. b -Marcus Mark 43 4 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo. -Marcus Mark 43 4 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. -Marcus Mark 43 4 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? -Marcus Mark 43 4 39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. -Marcus Mark 43 4 40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? -Marcus Mark 43 5 1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. -Marcus Mark 43 5 2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, -Marcus Mark 43 5 3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: -Marcus Mark 43 5 4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: -Marcus Mark 43 5 5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. -Marcus Mark 43 5 6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: -Marcus Mark 43 5 7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. -Marcus Mark 43 5 8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. -Marcus Mark 43 5 9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. -Marcus Mark 43 5 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. -Marcus Mark 43 5 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. -Marcus Mark 43 5 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. -Marcus Mark 43 5 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. -Marcus Mark 43 5 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: -Marcus Mark 43 5 15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt. -Marcus Mark 43 5 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis. -Marcus Mark 43 5 17 Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum. -Marcus Mark 43 5 18 Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, -Marcus Mark 43 5 19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. -Marcus Mark 43 5 20 Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. -Marcus Mark 43 5 21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. b -Marcus Mark 43 5 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, -Marcus Mark 43 5 23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. -Marcus Mark 43 5 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. -Marcus Mark 43 5 25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim, -Marcus Mark 43 5 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: -Marcus Mark 43 5 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: -Marcus Mark 43 5 28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. -Marcus Mark 43 5 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. -Marcus Mark 43 5 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? -Marcus Mark 43 5 31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? -Marcus Mark 43 5 32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. -Marcus Mark 43 5 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. -Marcus Mark 43 5 34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. -Marcus Mark 43 5 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? b -Marcus Mark 43 5 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. -Marcus Mark 43 5 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. -Marcus Mark 43 5 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. -Marcus Mark 43 5 39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. -Marcus Mark 43 5 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. -Marcus Mark 43 5 41 Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. -Marcus Mark 43 5 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. -Marcus Mark 43 5 43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. -Marcus Mark 43 6 1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: -Marcus Mark 43 6 2 et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur? -Marcus Mark 43 6 3 Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. -Marcus Mark 43 6 4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. -Marcus Mark 43 6 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: -Marcus Mark 43 6 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. -Marcus Mark 43 6 7 Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. b -Marcus Mark 43 6 8 Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes, -Marcus Mark 43 6 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. -Marcus Mark 43 6 10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: -Marcus Mark 43 6 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. -Marcus Mark 43 6 12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent: -Marcus Mark 43 6 13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. -Marcus Mark 43 6 14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. b -Marcus Mark 43 6 15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. -Marcus Mark 43 6 16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. -Marcus Mark 43 6 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. -Marcus Mark 43 6 18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. -Marcus Mark 43 6 19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. -Marcus Mark 43 6 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. -Marcus Mark 43 6 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae: -Marcus Mark 43 6 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi: -Marcus Mark 43 6 23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. -Marcus Mark 43 6 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistae. -Marcus Mark 43 6 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae. -Marcus Mark 43 6 26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: -Marcus Mark 43 6 27 sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, -Marcus Mark 43 6 28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. -Marcus Mark 43 6 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. -Marcus Mark 43 6 30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant. b -Marcus Mark 43 6 31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. -Marcus Mark 43 6 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. -Marcus Mark 43 6 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos. -Marcus Mark 43 6 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa. -Marcus Mark 43 6 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit: -Marcus Mark 43 6 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. -Marcus Mark 43 6 37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. -Marcus Mark 43 6 38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. -Marcus Mark 43 6 39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum. -Marcus Mark 43 6 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. -Marcus Mark 43 6 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. -Marcus Mark 43 6 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. -Marcus Mark 43 6 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. -Marcus Mark 43 6 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. -Marcus Mark 43 6 45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. b -Marcus Mark 43 6 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. -Marcus Mark 43 6 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. -Marcus Mark 43 6 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos. -Marcus Mark 43 6 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. -Marcus Mark 43 6 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. -Marcus Mark 43 6 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: -Marcus Mark 43 6 52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum. -Marcus Mark 43 6 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. b -Marcus Mark 43 6 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: -Marcus Mark 43 6 55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. -Marcus Mark 43 6 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. -Marcus Mark 43 7 1 Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. -Marcus Mark 43 7 2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. -Marcus Mark 43 7 3 Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: -Marcus Mark 43 7 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum: -Marcus Mark 43 7 5 et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? -Marcus Mark 43 7 6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: -Marcus Mark 43 7 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum. -Marcus Mark 43 7 8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. -Marcus Mark 43 7 9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. -Marcus Mark 43 7 10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. -Marcus Mark 43 7 11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: -Marcus Mark 43 7 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, -Marcus Mark 43 7 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. -Marcus Mark 43 7 14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. -Marcus Mark 43 7 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem. -Marcus Mark 43 7 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. -Marcus Mark 43 7 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. b -Marcus Mark 43 7 18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: -Marcus Mark 43 7 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? -Marcus Mark 43 7 20 Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. -Marcus Mark 43 7 21 Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, -Marcus Mark 43 7 22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. -Marcus Mark 43 7 23 Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem. -Marcus Mark 43 7 24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. b -Marcus Mark 43 7 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. -Marcus Mark 43 7 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. -Marcus Mark 43 7 27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. -Marcus Mark 43 7 28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. -Marcus Mark 43 7 29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium a filia tua. -Marcus Mark 43 7 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse. -Marcus Mark 43 7 31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. b -Marcus Mark 43 7 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. -Marcus Mark 43 7 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: -Marcus Mark 43 7 34 et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. -Marcus Mark 43 7 35 Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. -Marcus Mark 43 7 36 Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant: -Marcus Mark 43 7 37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. -Marcus Mark 43 8 1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: -Marcus Mark 43 8 2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: -Marcus Mark 43 8 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. -Marcus Mark 43 8 4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? -Marcus Mark 43 8 5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. -Marcus Mark 43 8 6 Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. -Marcus Mark 43 8 7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. -Marcus Mark 43 8 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. -Marcus Mark 43 8 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. -Marcus Mark 43 8 10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. b -Marcus Mark 43 8 11 Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. -Marcus Mark 43 8 12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. -Marcus Mark 43 8 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. -Marcus Mark 43 8 14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. b -Marcus Mark 43 8 15 Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis. -Marcus Mark 43 8 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. -Marcus Mark 43 8 17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum? -Marcus Mark 43 8 18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, -Marcus Mark 43 8 19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. -Marcus Mark 43 8 20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. -Marcus Mark 43 8 21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? -Marcus Mark 43 8 22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. b -Marcus Mark 43 8 23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. -Marcus Mark 43 8 24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. -Marcus Mark 43 8 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. -Marcus Mark 43 8 26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. -Marcus Mark 43 8 27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? b -Marcus Mark 43 8 28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. -Marcus Mark 43 8 29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. -Marcus Mark 43 8 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. -Marcus Mark 43 8 31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. -Marcus Mark 43 8 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum. -Marcus Mark 43 8 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. -Marcus Mark 43 8 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. -Marcus Mark 43 8 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. -Marcus Mark 43 8 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat? -Marcus Mark 43 8 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? -Marcus Mark 43 8 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. -Marcus Mark 43 8 39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. -Marcus Mark 43 9 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. -Marcus Mark 43 9 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. -Marcus Mark 43 9 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. -Marcus Mark 43 9 4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. -Marcus Mark 43 9 5 Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti. -Marcus Mark 43 9 6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum. -Marcus Mark 43 9 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. -Marcus Mark 43 9 8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. -Marcus Mark 43 9 9 Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. -Marcus Mark 43 9 10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum? -Marcus Mark 43 9 11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. -Marcus Mark 43 9 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. -Marcus Mark 43 9 13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. b -Marcus Mark 43 9 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. -Marcus Mark 43 9 15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? -Marcus Mark 43 9 16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: -Marcus Mark 43 9 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. -Marcus Mark 43 9 18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. -Marcus Mark 43 9 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. -Marcus Mark 43 9 20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: -Marcus Mark 43 9 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. -Marcus Mark 43 9 22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. -Marcus Mark 43 9 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. -Marcus Mark 43 9 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. -Marcus Mark 43 9 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. -Marcus Mark 43 9 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. -Marcus Mark 43 9 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? -Marcus Mark 43 9 28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. -Marcus Mark 43 9 29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire. b -Marcus Mark 43 9 30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. -Marcus Mark 43 9 31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. -Marcus Mark 43 9 32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? -Marcus Mark 43 9 33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. -Marcus Mark 43 9 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. -Marcus Mark 43 9 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: -Marcus Mark 43 9 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. -Marcus Mark 43 9 37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. -Marcus Mark 43 9 38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: -Marcus Mark 43 9 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. -Marcus Mark 43 9 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. -Marcus Mark 43 9 41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. -Marcus Mark 43 9 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, -Marcus Mark 43 9 43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. -Marcus Mark 43 9 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, -Marcus Mark 43 9 45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. -Marcus Mark 43 9 46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, -Marcus Mark 43 9 47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. -Marcus Mark 43 9 48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. -Marcus Mark 43 9 49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. -Marcus Mark 43 10 1 Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. -Marcus Mark 43 10 2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. -Marcus Mark 43 10 3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? -Marcus Mark 43 10 4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. -Marcus Mark 43 10 5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud: -Marcus Mark 43 10 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. -Marcus Mark 43 10 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam: -Marcus Mark 43 10 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. -Marcus Mark 43 10 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. -Marcus Mark 43 10 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. -Marcus Mark 43 10 11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. -Marcus Mark 43 10 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. -Marcus Mark 43 10 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. b -Marcus Mark 43 10 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. -Marcus Mark 43 10 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. -Marcus Mark 43 10 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. -Marcus Mark 43 10 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 26 Quicúmque autem alienigenárum evasérunt, venérunt, et nuntiavérunt Lýsiæ univérsa quæ accíderant. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 27 Quibus ille audítis, consternátus ánimo deficiébat: quod non quália vóluit, tália contigérunt in Israël, et quália mandávit rex. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 28 Et sequénti anno, congregávit Lýsias virórum electórum sexagínta míllia, et équitum quinque míllia, ut debelláret eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 29 Et venérunt in Judǽam, et castra posuérunt in Béthoron, et occúrrit illis Judas cum decem míllibus viris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 30 Et vidérunt exércitum fortem, et orávit, et dixit: Benedíctus es, salvátor Israël, qui contrivísti ímpetum poténtis in manu servi tui David, et tradidísti castra alienigenárum in manu Jónathæ fílii Saul, et armígeri ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 31 Conclúde exércitum istum in manu pópuli tui Israël, et confundántur in exércitu suo et equítibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 32 Da illis formídinem, et tábefac audáciam virtútis eórum, et commoveántur contritióne sua. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 33 Déjice illos gládio diligéntium te: et colláudent te omnes, qui novérunt nomen tuum, in hymnis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 34 Et commisérunt prœ́lium: et cecidérunt de exércitu Lýsiæ quinque míllia virórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 35 Videns autem Lýsias fugam suórum, et Judæórum audáciam, et quod paráti sunt aut vívere, aut mori fórtiter, ábiit Antiochíam, et elégit mílites, ut multiplicáti rursus venírent in Judǽam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contríti sunt inimíci nostri: ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 37 Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 38 Et vidérunt sanctificatiónem desértam, et altáre profanátum, et portas exústas, et in átriis virgúlta nata sicut in saltu vel in móntibus, et pastophória díruta. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 39 Et scidérunt vestiménta sua, et planxérunt planctu magno, et imposuérunt cínerem super caput suum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 40 et cecidérunt in fáciem super terram, et exclamavérunt tubis signórum, et clamavérunt in cælum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 41 Tunc ordinávit Judas viros ut pugnárent advérsus eos qui erant in arce, donec emundárent sancta. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 42 Et elégit sacerdótes sine mácula, voluntátem habéntes in lege Dei: +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 43 et mundavérunt sancta, et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 44 Et cogitávit de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fáceret. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 45 Et íncidit illis consílium bonum ut destrúerent illud: ne forte illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes, et demolíti sunt illud. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 46 Et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, et respondéret de eis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 47 Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem, et ædificavérunt altáre novum secúndum illud quod fuit prius: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 48 et ædificavérunt sancta, et quæ intra domum erant intrínsecus: et ædem, et átria sanctificavérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 49 Et fecérunt vasa sancta nova, et intulérunt candelábrum, et altáre incensórum, et mensam, in templum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 50 Et incénsum posuérunt super altáre, et accendérunt lucérnas quæ super candelábrum erant, et lucébant in templo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 51 Et posuérunt super mensam panes, et appendérunt vela, et consummavérunt ómnia ópera quæ fécerant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 52 Et ante matutínum surrexérunt quinta et vigésima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centésimi quadragésimi octávi anni: +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 53 et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 54 Secúndum tempus et secúndum diem in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis, et cítharis, et cínyris, et in cýmbalis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 55 Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt, et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 56 Et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo, et obtulérunt holocáusta cum lætítia, et sacrifícium salutáris et laudis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 57 Et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis, et dedicavérunt portas et pastophória, et imposuérunt eis jánuas. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 58 Et facta est lætítia in pópulo magna valde, et avérsum est oppróbrium géntium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 59 Et státuit Judas, et fratres ejus, et univérsa ecclésia Israël, ut agátur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigésima die mensis Casleu, cum lætítia et gáudio. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 60 Et ædificavérunt in témpore illo montem Sion, et per circúitum muros altos et turres firmas, nequándo venírent gentes, et conculcárent eum sicut ántea fecérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 4 61 Et collocávit illic exércitum, ut servárent eum, et munívit eum ad custodiéndum Bethsúram, ut habéret pópulus munitiónem contra fáciem Idumǽæ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 1 Et factum est, ut audiérunt gentes in circúitu quia ædificátum est altáre et sanctuárium sicut prius, irátæ sunt valde: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 2 et cogitábant tóllere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœpérunt occídere de pópulo, et pérsequi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 3 Et debellábat Judas fílios Esau in Idumǽa, et eos qui erant in Acrabatháne, quia circumsedébant Israëlítas: et percússit eos plaga magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 4 Et recordátus est malítiam filiórum Bean, qui erant pópulo in láqueum et in scándalum, insidiántes ei in via. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 5 Et conclúsi sunt ab eo in túrribus, et applícuit ad eos, et anathematizávit eos, et incéndit turres eórum igni cum ómnibus qui in eis erant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 6 Et transívit ad fílios Ammon, et invénit manum fortem, et pópulum copiósum, et Timótheum ducem ipsórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 7 et commísit cum eis prœ́lia multa, et contríti sunt in conspéctu eórum, et percússit eos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 8 et cepit Gazer civitátem et fílias ejus, et revérsus est in Judǽam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 9 Et congregátæ sunt gentes quæ sunt in Gálaad advérsus Israëlítas, qui erant in fínibus eórum, ut tóllerent eos: et fugérunt in Dátheman munitiónem. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 10 Et misérunt lítteras ad Judam et fratres ejus, dicéntes: Congregátæ sunt advérsum nos gentes per circúitum, ut nos áuferant, +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 11 et parant veníre, et occupáre munitiónem, in quam confúgimus: et Timótheus est dux exércitus eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 12 Nunc ergo veni, et éripe nos de mánibus eórum, quia cécidit multitúdo de nobis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfécti sunt: et captívas duxérunt uxóres eórum, et natos, et spólia, et peremérunt illic fere mille viros. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 14 Et adhuc epístolæ legebántur, et ecce álii núntii venérunt de Galilǽa conscíssis túnicis, nuntiántes secúndum verba haec: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 15 dicéntes convenísse advérsum se a Ptolemáida, et Tyro, et Sidóne: et repléta est omnis Galilǽa alienígenis, ut nos consúmant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 16 Ut audívit autem Judas et pópulus sermónes istos, convénit ecclésia magna cogitáre quid fácerent frátribus suis, qui in tribulatióne erant, et expugnabántur ab eis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 17 Dixítque Judas Simóni fratri suo: Élige tibi viros, et vade, et líbera fratres tuos in Galilǽa: ego autem et frater meus Jónathas íbimus in Galaadítim. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 18 Et relíquit Joséphum fílium Zacharíæ, et Azaríam, duces pópuli, cum resíduo exércitu in Judǽa ad custódiam: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 19 et præcépit illis, dicens: Præestóte pópulo huic: et nolíte bellum commíttere advérsum gentes, donec revertámur. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 20 Et partíti sunt Simóni viri tria míllia, ut iret in Galilǽam: Judæ autem octo míllia in Galaadítim. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 21 Et ábiit Simon in Galilǽam, et commísit prœ́lia multa cum géntibus: et contrítæ sunt gentes a fácie ejus, et persecútus est eos usque ad portam +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 22 Ptolemáidis: et cecidérunt de géntibus fere tria míllia virórum. Et accépit spólia eórum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 23 et assúmpsit eos qui erant in Galilǽa et in Árbatis, cum uxóribus, et natis, et ómnibus quæ erant illis, et addúxit in Judǽam cum lætítia magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 24 Et Judas Machabǽus, et Jónathas frater ejus, transiérunt Jordánem, et abiérunt viam trium diérum per desértum. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 25 Et occurrérunt eis Nabuthǽi, et suscepérunt eos pacífice, et narravérunt eis ómnia quæ accíderant frátribus eórum in Galaadítide, +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 26 et quia multi ex eis comprehénsi sunt in Bárasa, et Bosor, et in Álimis, et in Casphor, et Mageth, et Cárnaim: hae omnes civitátes munítæ et magnæ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 27 Sed et in céteris civitátibus Galaadítidis tenéntur comprehénsi, et in crástinum constituérunt admovére exércitum civitátibus his, et comprehéndere, et tóllere eos in una die. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 28 Et convértit Judas et exércitus ejus viam in desértum Bosor repénte, et occupávit civitátem: et occídit omnem másculum in ore gládii, et accépit ómnia spólia eórum, et succéndit eam igni. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 29 Et surrexérunt inde nocte, et ibant usque ad munitiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 30 Et factum est dilúculo, cum elevássent óculos suos, ecce pópulus multus, cujus non erat númerus, portántes scalas et máchinas ut comprehénderent munitiónem, et expugnárent eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascéndit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitáte: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 32 et dixit exercítui suo: Pugnáte hódie pro frátribus vestris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 33 Et venit tribus ordínibus post eos, et exclamavérunt tubis, et clamavérunt in oratióne. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 34 Et cognovérunt castra Timóthei quia Machabǽus est, et refugérunt a fácie ejus: et percussérunt eos plaga magna. Et cecidérunt ex eis in die illa fere octo míllia virórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 35 Et divértit Judas in Maspha, et expugnávit, et cepit eam: et occídit omnem másculum ejus, et sumpsit spólia ejus, et succéndit eam igni. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 36 Inde perréxit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et réliquas civitátes Galaadítidis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 37 Post haec autem verba congregávit Timótheus exércitum álium, et castra pósuit contra Raphon trans torréntem. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 38 Et misit Judas speculári exércitum: et renuntiavérunt ei, dicéntes: Quia convenérunt ad eum omnes gentes quæ in circúitu nostro sunt, exércitus multus nimis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 39 et Árabas conduxérunt in auxílium sibi, et castra posuérunt trans torréntem, paráti ad te veníre in prœ́lium. Et ábiit Judas óbviam illis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 40 Et ait Timótheus princípibus exércitus sui: Cum appropinquáverit Judas, et exércitus ejus, ad torréntem aquæ: si transíerit ad nos prior, non potérimus sustinére eum, quia potens póterit advérsum nos; +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 41 si vero timúerit transíre, et posúerit castra extra flumen, transfretámus ad eos, et potérimus advérsus illum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 42 Ut autem appropinquávit Judas ad torréntem aquæ, státuit scribas pópuli secus torréntem, et mandávit eis, dicens: Néminem hóminem reliquéritis, sed véniant omnes in prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 43 Et transfretávit ad illos prior, et omnis pópulus post eum, et contrítæ sunt omnes gentes a fácie eórum, et projecérunt arma sua, et fugérunt ad fanum, quod erat in Cárnaim. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 44 Et occupávit ipsam civitátem, et fanum succéndit igni cum ómnibus qui erant in ipso: et oppréssa est Cárnaim, et non pótuit sustinére contra fáciem Judæ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 45 Et congregávit Judas univérsos Israëlítas, qui erant in Galaadítide, a mínimo usque ad máximum, et uxóres eórum, et natos, et exércitum magnum valde, ut venírent in terram Juda. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 46 Et venérunt usque Ephron: et haec cívitas magna in ingréssu pósita, muníta valde, et non erat declináre ab ea déxtera vel sinístra, sed per médiam iter erat. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 47 Et inclusérunt se qui erant in civitáte, et obstruxérunt portas lapídibus: et misit ad eos Judas verbis pacíficis, +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 48 dicens: Transeámus per terram vestram, ut eámus in terram nostram: et nemo vobis nocébit, tantum pédibus transíbimus. Et nolébant eis aperíre. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 49 Et præcépit Judas prædicáre in castris, ut applicárent unusquísque in quo erat loco: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 50 et applicuérunt se viri virtútis, et oppugnávit civitátem illam tota die et tota nocte, et trádita est cívitas in manu ejus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 51 et peremérunt omnem másculum in ore gládii, et eradicávit eam, et accépit spólia ejus: et transívit per totam civitátem super interféctos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 52 Et transgréssi sunt Jordánem in campo magno, contra fáciem Bethsan. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 53 Et erat Judas cóngregans extrémos, et exhortabátur pópulum per totam viam, donec venírent in terram Juda: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 54 et ascendérunt in montem Sion cum lætítia, et gáudio, et obtulérunt holocáusta, quod nemo ex eis cecidísset donec reverteréntur in pace. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 55 Et in diébus quibus erat Judas et Jónathas in terra Gálaad, et Simon frater ejus in Galilǽa contra fáciem Ptolemáidis, b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 56 audívit Joséphus Zacharíæ fílius, et Azarías princeps virtútis, res bene gestas, et prœ́lia quæ facta sunt, +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 57 et dixit: Faciámus et ipsi nobis nomen, et eámus pugnáre advérsus gentes quæ in circúitu nostro sunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 58 Et præcépit his qui erant in exércitu suo, et abiérunt Jámniam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 59 Et exívit Górgias de civitáte, et viri ejus óbviam illis in pugnam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 60 Et fugáti sunt Joséphus et Azarías usque in fines Judǽæ: et cecidérunt illo die de pópulo Israël ad duo míllia viri, et facta est fuga magna in pópulo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 61 quia non audiérunt Judam, et fratres ejus, existimántes fórtiter se factúros. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 62 Ipsi autem non erant de sémine virórum illórum, per quos salus facta est in Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 63 Et viri Juda magnificáti sunt valde in conspéctu omnis Israël, et géntium ómnium ubi audiebátur nomen eórum. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 64 Et convenérunt ad eos fausta acclamántes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 65 Et exívit Judas et fratres ejus, et expugnábant fílios Esau in terra quæ ad austrum est, et percússit Chebron et fílias ejus: et muros ejus, et turres succéndit igni in circúitu. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenárum, et perambulábat Samaríam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 67 In die illa cecidérunt sacerdótes in bello, dum volunt fórtiter fácere, dum sine consílio éxeunt in prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 5 68 Et declinávit Judas in Azótum in terram alienigenárum, et díruit aras eórum, et sculptília deórum ipsórum succéndit igni: et cepit spólia civitátum, et revérsus est in terram Juda. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 1 Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro, +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 2 templúmque in ea lócuples valde, et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 3 Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 4 et insurrexérunt in prœ́lium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 5 Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Juda: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 6 et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Judæórum, et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 7 et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre quod erat in Jerúsalem: et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 8 Et factum est ut audívit rex sermónes istos, expávit, et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem prae tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 9 Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 10 Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde prae sollicitúdine: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 11 et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum: qui jucúndus eram, et diléctus in potestáte mea! +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 12 Nunc vero reminíscor malórum quæ feci in Jerúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Judǽam sine causa. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 13 Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 14 Et vocávit Philíppum, unum de amícis suis, et præpósuit eum super univérsum regnum suum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 15 et dedit ei diadéma, et stolam suam, et ánnulum, ut addúceret Antíochum fílium suum, et nutríret eum, et regnáret. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 16 Et mórtuus est illic Antíochus rex anno centésimo quadragésimo nono. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 17 Et cognóvit Lýsias quóniam mórtuus est rex, et constítuit regnáre Antíochum fílium ejus, quem nutrívit adolescéntem: et vocávit nomen ejus Eúpator. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 18 Et hi qui erant in arce, conclúserant Israël in circúitu sanctórum: et quærébant eis mala semper, et firmaméntum géntium. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 19 Et cogitávit Judas dispérdere eos: et convocávit univérsum pópulum, ut obsidérent eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 20 Et convenérunt simul, et obsedérunt eos anno centésimo quinquagésimo, et fecérunt ballístas et máchinas. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 21 Et exiérunt quidam ex eis qui obsidebántur: et adjunxérunt se illis áliqui ímpii ex Israël, +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 22 et abiérunt ad regem, et dixérunt: Quoúsque non facis judícium, et víndicas fratres nostros? +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 23 Nos decrévimus servíre patri tuo, et ambuláre in præcéptis ejus, et óbsequi edíctis ejus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 24 et fílii pópuli nostri propter hoc alienábant se a nobis, et quicúmque inveniebántur ex nobis, interficiebántur, et hæreditátes nostræ diripiebántur. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 25 Et non ad nos tantum extendérunt manum, sed et in omnes fines nostros: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 26 et ecce applicuérunt hódie ad arcem Jerúsalem occupáre eam, et munitiónem Bethsúram muniérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 27 et nisi prævéneris eos velócius, majóra quam haec fácient, et non póteris obtinére eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 28 Et irátus est rex, ut haec audívit: et convocávit omnes amícos suos, et príncipes exércitus sui, et eos qui super équites erant: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 29 sed et de regnis áliis et de ínsulis marítimis venérunt ad eum exércitus conductítii. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 30 Et erat númerus exércitus ejus, centum míllia péditum, et vigínti míllia équitum, et elephánti trigínta duo, docti ad prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 31 Et venérunt per Idumǽam, et applicuérunt ad Bethsúram, et pugnavérunt dies multos: et fecérunt máchinas, et exiérunt, et succendérunt eas igni, et pugnavérunt viríliter. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 32 Et recéssit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzácharam contra castra regis. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 33 Et surréxit rex ante lucem, et concitávit exércitus in ímpetum contra viam Bethzácharam: et comparavérunt se exércitus in prœ́lium, et tubis cecinérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 34 et elephántis ostendérunt sánguinem uvæ et mori, ad acuéndos eos in prœ́lium: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 35 et divisérunt béstias per legiónes, et astitérunt síngulis elephántis mille viri in lorícis concatenátis, et gáleæ ǽreæ in capítibus eórum: et quingénti équites ordináti unicuíque béstiæ elécti erant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 36 Hi ante tempus, ubicúmque erat béstia, ibi erant: et quocúmque ibat, ibant, et non discedébant ab ea. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 37 Sed et turres lígneæ super eos firmæ protegéntes super síngulas béstias: et super eas máchinæ: et super síngulas viri virtútis trigínta duo, qui pugnábant désuper: et Indus magíster béstiæ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 38 Et resíduum equitátum hinc et inde státuit in duas partes, tubis exércitum commovére, et perurgére constipátos in legiónibus ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 39 Et ut refúlsit sol in clýpeos áureos et ǽreos, resplenduérunt montes ab eis, et resplenduérunt sicut lámpades ignis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 40 Et distíncta est pars exércitus regis per montes excélsos, et ália per loca humília: et ibant caute et ordináte. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 41 Et commovebántur omnes inhabitántes terram a voce multitúdinis, et incéssu turbæ, et collisióne armorum: erat enim exércitus magnus valde, et fortis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 42 Et appropiávit Judas et exércitus ejus in prœ́lium, et cecidérunt de exércitu regis sexcénti viri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 43 Et vidit Eleázar fílius Saura unam de béstiis loricátam lorícis regis: et erat éminens super céteras béstias, et visum est ei quod in ea esset rex: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 44 et dedit se ut liberáret pópulum suum, et acquíreret sibi nomen ætérnum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 45 Et cucúrrit ad eam audácter in médio legiónis, interfíciens a dextris et a sinístris, et cadébant ab eo huc atque illuc. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 46 Et ivit sub pedes elephántis, et suppósuit se ei, et occídit eum: et cécidit in terram super ipsum, et mórtuus est illic. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 47 Et vidéntes virtútem regis, et ímpetum exércitus ejus, divertérunt se ab eis. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 48 Castra autem regis ascendérunt contra eos in Jerúsalem, et applicuérunt castra regis ad Judǽam, et montem Sion. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsúra: et exiérunt de civitáte, quia non erant eis ibi aliménta conclúsis, quia sábbata erant terræ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 50 Et comprehéndit rex Bethsúram: et constítuit illic custódiam serváre eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 51 Et convértit castra ad locum sanctificatiónis dies multos: et státuit illic ballístas, et máchinas, et ignis jácula, et torménta ad lápides jactándos, et spícula, et scórpios ad mitténdas sagíttas, et fundíbula. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 52 Fecérunt autem et ipsi máchinas advérsus máchinas eórum, et pugnavérunt dies multos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 53 Escæ autem non erant in civitáte, eo quod séptimus annus esset: et qui remánserant in Judǽa de géntibus, consúmpserant relíquias eórum, quæ repósitæ fúerant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 54 Et remansérunt in sanctis viri pauci, quóniam obtinúerat eos fames: et dispérsi sunt unusquísque in locum suum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 55 Et audívit Lýsias quod Philíppus, quem constitúerat rex Antíochus cum adhuc víveret, ut nutríret Antíochum fílium suum, et regnáret, b +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 56 revérsus esset a Pérside et Média, et exércitus qui abíerat cum ipso, et quia quærébat suscípere regni negótia: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 57 festinávit ire, et dícere ad regem, et duces exércitus: Defícimus quotídie, et esca nobis módica est; et locus, quem obsidémus, est munítus, et incúmbit nobis ordináre de regno. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 58 Nunc ítaque demus dextras homínibus istis, et faciámus cum illis pacem, et cum omni gente eórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 59 et constituámus illis ut ámbulent in legítimis suis sicut prius: propter legítima enim ipsórum, quæ despéximus, iráti sunt, et fecérunt ómnia haec. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 60 Et plácuit sermo in conspéctu regis et príncipum: et misit ad eos pacem fácere, et recepérunt illam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 61 Et jurávit illis rex et príncipes, et exiérunt de munitióne. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 62 Et intrávit rex montem Sion, et vidit munitiónem loci: et rupit cítius juraméntum quod jurávit, et mandávit destrúere murum in gyro. +1 Machabaeorum 1Mac 40 6 63 Et discéssit festinánter, et revérsus est Antiochíam, et invénit Philíppum dominántem civitáti: et pugnávit advérsus eum, et occupávit civitátem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 1 Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 2 Et factum est, ut ingréssus est domum regni patrum suórum, comprehéndit exércitus Antíochum et Lýsiam, ut addúcerent eos ad eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 3 Et res ei innótuit, et ait: Nolíte mihi osténdere fáciem eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 4 Et occídit eos exércitus. Et sedit Demétrius super sedem regni sui. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 5 Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Israël: et Álcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 6 Et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Judas et fratres ejus omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis: et púniat omnes amícos ejus, et adjutóres eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 8 Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: et misit eum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 9 ut vidéret extermínium quod fecit Judas: sed et Álcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 10 Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Juda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis in dolo. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 11 Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 12 Et convenérunt ad Álcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ justa sunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 13 et primi, Assidǽi qui erant in fíliis Israël: et exquirébant ab eis pacem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 14 Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Áaron venit; non decípiet nos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 15 et locútus est cum eis verba pacífica, et jurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 16 Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 17 Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 18 Et incúbuit timor et tremor in omnem pópulum: quia dixérunt: Non est véritas, et judícium in eis: transgréssi sunt enim constitútum, et jusjurándum quod juravérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 19 Et movit Bácchides castra ab Jerúsalem, et applícuit in Bethzécha: et misit, et comprehéndit multos ex eis qui a se effúgerant: et quosdam de pópulo mactávit, et in púteum magnum projécit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 20 Et commísit regiónem Álcimo, et relíquit cum eo auxílium in adjutórium ipsi. Et ábiit Bácchides ad regem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 21 et satis agébat Álcimus pro principátu sacerdótii sui: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 22 et convenérunt ad eum omnes, qui perturbábant pópulum suum, et obtinuérunt terram Juda, et fecérunt plagam magnam in Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 23 Et vidit Judas ómnia mala quæ fecit Álcimus et qui cum eo erant fíliis Israël, multo plus quam gentes: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 24 et éxiit in omnes fines Judǽæ in circúitu, et fecit vindíctam in viros desertóres, et cessavérunt ultra exíre in regiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 25 Vidit autem Álcimus quod præváluit Judas et qui cum eo erant, et cognóvit quia non potest sustinére eos: et regréssus est ad regem, et accusávit eos multis crimínibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 26 Et misit rex Nicanórem, unum ex princípibus suis nobilióribus, qui erat inimicítias exércens contra Israël: et mandávit ei evértere pópulum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 27 Et venit Nícanor in Jerúsalem cum exércitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis cum dolo, +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: véniam cum viris paucis, ut vídeam fácies vestras cum pace. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 29 Et venit ad Judam, et salutavérunt se ínvicem pacífice: et hostes paráti erant rápere Judam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 30 Et innótuit sermo Judæ quóniam cum dolo vénerat ad eum: et contérritus est ab eo, et ámplius nóluit vidére fáciem ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 31 Et cognóvit Nícanor quóniam denudátum est consílium ejus: et exívit óbviam Judæ in pugnam juxta Capharsálama. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 32 Et cecidérunt de Nicanóris exércitu fere quinque míllia viri, et fugérunt in civitátem David. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 33 Et post haec verba ascéndit Nícanor in montem Sion: et exiérunt de sacerdótibus pópuli salutáre eum in pace, et demonstráre ei holocautómata, quæ offerebántur pro rege. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 34 Et irrídens sprevit eos, et pólluit: et locútus est supérbe, +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 35 et jurávit cum ira, dicens: Nisi tráditus fúerit Judas et exércitus ejus in manus meas, contínuo cum regréssus fúero in pace, succéndam domum istam. Et éxiit cum ira magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 36 Et intravérunt sacerdótes, et stetérunt ante fáciem altáris et templi, et flentes dixérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 37 Tu, Dómine, elegísti domum istam ad invocándum nomen tuum in ea, ut esset domus oratiónis et obsecratiónis pópulo tuo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 38 fac vindíctam in hómine isto et exércitu ejus, et cadant in gládio: meménto blasphémias eórum, et ne déderis eis ut permáneant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 39 Et éxiit Nícanor ab Jerúsalem, et castra applícuit ad Béthoron: et occúrrit illi exércitus Sýriæ. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 40 Et Judas applícuit in Adársa cum tribus míllibus viris: et orávit Judas, et dixit: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 41 Qui missi erant a rege Sennácherib, Dómine, quia blasphemavérunt te, éxiit ángelus, et percússit ex eis centum octogínta quinque míllia: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 42 sic cóntere exércitum istum in conspéctu nostro hódie: et sciant céteri quia male locútus est super sancta tua: et júdica illum secúndum malítiam illíus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 43 Et commisérunt exércitus prœ́lium tertiadécima die mensis Adar: et contríta sunt castra Nicanóris, et cécidit ipse primus in prœ́lio. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 44 Ut autem vidit exércitus ejus quia cecidísset Nícanor, projecérunt arma sua, et fugérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 45 et persecúti sunt eos viam uníus diéi ab Adázer úsquequo veniátur in Gázara, et tubis cecinérunt post eos cum significatiónibus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 46 et exiérunt de ómnibus castéllis Judǽæ in circúitu, et ventilábant eos córnibus, et convertebántur íterum ad eos, et cecidérunt omnes gládio, et non est relíctus ex eis nec unus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 47 Et accepérunt spólia eórum in prædam: et caput Nicanóris amputavérunt, et déxteram ejus, quam exténderat supérbe, et attulérunt, et suspendérunt contra Jerúsalem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 48 Et lætátus est pópulus valde, et egérunt diem illam in lætítia magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 49 Et constítuit agi ómnibus annis diem istam tertiadécima die mensis Adar. +1 Machabaeorum 1Mac 40 7 50 Et síluit terra Juda dies paucos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 1 Et audívit Judas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias: et quia sunt poténtes víribus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 2 Et audiérunt prœ́lia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 3 et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 4 locáque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervénerant eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna: céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 5 Et Philíppum et Persen Ceteórum regem, et céteros qui advérsum eos arma túlerant, contrivérunt in bello, et obtinuérunt eos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 6 et Antíochum magnum regem Ásiæ, qui eis pugnam intúlerat habens centum vigínti elephántos, et equitátum, et currus, et exércitum magnum valde, contrítum ab eis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 7 et quia cepérunt eum vivum, et statuérunt ei ut daret ipse, et qui regnárent post ipsum, tribútum magnum, et daret óbsides, et constitútum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 8 et regiónem Indórum, et Medos, et Lydos, de óptimis regiónibus eórum: et accéptas eas ab eis, dedérunt Eúmeni regi, +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 9 et quia qui erant apud Hélladam, voluérunt ire, et tóllere eos: et innótuit sermo his, +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 10 et misérunt ad eos ducem unum, et pugnavérunt contra illos, et cecidérunt ex eis multi, et captívas duxérunt uxóres eórum et fílios, et diripuérunt eos, et terram eórum possedérunt, et destruxérunt muros eórum, et in servitútem illos redegérunt usque in hunc diem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 11 et resídua regna, et ínsulas, quæ aliquándo restíterant illis, exterminavérunt, et in potestátem redegérunt. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 12 Cum amícis autem suis, et qui in ipsis réquiem habébant, conservavérunt amicítiam, et obtinuérunt regna, quæ erant próxima, et quæ erant longe: quia quicúmque audiébant nomen eórum, timébant eos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 13 quibus vero vellent auxílio esse ut regnárent, regnábant: quos autem vellent, regno deturbábant: et exaltáti sunt valde. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 14 Et in ómnibus istis nemo portábat diadéma, nec induebátur púrpura, ut magnificarétur in ea. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 15 Et quia cúriam fecérunt sibi, et quotídie consulébant trecéntos vigínti consílium agéntes semper de multitúdine, ut quæ digna sunt, gerant: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 16 et commíttunt uni hómini magistrátum suum per síngulos annos dominári univérsæ terræ suæ, et omnes obédiunt uni, et non est invídia, neque zelus inter eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 17 Et elégit Judas Eupólemum fílium Joánnis fílii Jacob, et Jasónem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 18 et ut auférrent ab eis jugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 20 Judas Machabǽus, et fratres ejus, et pópulus Judæórum, misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 22 Et hoc rescríptum est quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Jerúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 23 Bene sit Románis, et genti Judæórum, in mari et in terra in ætérnum: gladiúsque et hostis procul sit ab eis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 24 Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 25 auxílium feret gens Judæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 26 et prœliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 27 Simíliter autem et si genti Judæórum prius accíderit bellum, adjuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 28 et adjuvántibus non dábitur tríticum, arma, pecúnia, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum absque dolo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 29 secúndum haec verba constituérunt Románi pópulo Judæórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 30 Quod si post haec verba hi aut illi áddere aut démere ad haec áliquid volúerint, fácient ex propósito suo: et quæcúmque addíderint, vel démpserint, rata erunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 31 Sed et de malis, quæ Demétrius rex fecit in eos, scrípsimus ei, dicéntes: Quare gravásti jugum tuum super amícos nostros, et sócios Judǽos? +1 Machabaeorum 1Mac 40 8 32 si ergo íterum adíerint nos, advérsum te faciémus illis judícium, et pugnábimus tecum mari terráque. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 1 Intérea, ut audívit Demétrius quia cécidit Nícanor et exércitus ejus in prœ́lio, appósuit Bácchidem et Álcimum rursum míttere in Judǽam, et dextrum cornu cum illis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 2 Et abiérunt viam quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbéllis: et occupavérunt eam, et peremérunt ánimas hóminum multas. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 3 In mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi, applicuérunt exércitum ad Jerúsalem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 4 et surrexérunt, et abiérunt in Béream vigínti míllia virórum, et duo míllia équitum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 5 Et Judas posúerat castra in Láisa, et tria míllia viri elécti cum eo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 6 et vidérunt multitúdinem exércitus, quia multi sunt, et timuérunt valde: et multi subtraxérunt se de castris, et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 7 Et vidit Judas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum, et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 8 Et dixit his qui resídui erant: Surgámus, et eámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 9 Et avertébant eum, dicéntes: Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo, et revertámur ad fratres nostros, et tunc pugnábimus advérsus eos: nos autem pauci sumus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 10 Et ait Judas: Absit istam rem fácere ut fugiámus ab eis: et si appropiávit tempus nostrum, moriámur in virtúte propter fratres nostros, et non inferámus crimen glóriæ nostræ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 11 Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam: et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 12 Bácchides autem erat in dextro cornu, et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 13 exclamavérunt autem et hi qui erant ex parte Judæ étiam ipsi, et commóta est terra a voce exercítuum: et commíssum est prœ́lium a mane usque ad vésperam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 14 Et vidit Judas quod fírmior est pars exércitus Bácchidis in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 15 et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 16 Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 17 et ingravátum est prœ́lium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 18 Et Judas cécidit, et céteri fugérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 19 Et Jónathas et Simon tulérunt Judam fratrem suum, et sepeliérunt eum in sepúlchro patrum suórum in civitáte Modin. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 20 Et flevérunt eum omnis pópulus Israël planctu magno, et lugébant dies multos, +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 21 et dixérunt: Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Israël! +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 22 Et cétera verba bellórum Judæ, et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis ejus, non sunt descrípta: multa enim erant valde. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 23 Et factum est: post óbitum Judæ emersérunt iníqui in ómnibus fínibus Israël, et exórti sunt omnes qui operabántur iniquitátem. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 24 In diébus illis facta est fames magna valde, et trádidit se Bácchidi omnis régio eórum cum ipsis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 25 Et elégit Bácchides viros ímpios, et constítuit eos dóminos regiónis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 26 et exquirébant, et perscrutabántur amícos Judæ, et adducébant eos ad Bácchidem, et vindicábat in illos, et illudébat. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 27 Et facta est tribulátio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus prophéta in Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 28 Et congregáti sunt omnes amíci Judæ, et dixérunt Jónathæ: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 29 Ex quo frater tuus Judas defúnctus est, vir símilis ei non est, qui éxeat contra inimícos nostros, Bácchidem et eos qui inimíci sunt gentis nostræ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 30 Nunc ítaque, te hódie elégimus esse pro eo nobis in príncipem, et ducem ad bellándum bellum nostrum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 31 Et suscépit Jónathas témpore illo principátum, et surréxit loco Judæ fratris sui. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 32 Et cognóvit Bácchides, et quærébat eum occídere. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 33 Et cognóvit Jónathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugérunt in desértum Thécuæ et consedérunt ad aquam lacus Asphar. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 34 Et cognóvit Bácchides, et die sabbatórum venit ipse et omnis exércitus ejus trans Jordánem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 35 Et Jónathas misit fratrem suum ducem pópuli, et rogávit Nabuthǽos amícos suos, ut commodárent illis apparátum suum, qui erat copiósus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 36 Et exiérunt fílii Jambri ex Mádaba, et comprehendérunt Joánnem et ómnia quæ habébat, et abiérunt habéntes ea. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 37 Post haec verba, renuntiátum est Jónathæ et Simóni fratri ejus, quia fílii Jambri fáciunt núptias magnas, et ducunt sponsam ex Mádaba fíliam uníus de magnis princípibus Chánaan cum ambitióne magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 38 Et recordáti sunt sánguinis Joánnis fratris sui: et ascendérunt, et abscondérunt se sub teguménto montis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 39 Et elevavérunt óculos suos, et vidérunt: et ecce tumúltus, et apparátus multus: et sponsus procéssit, et amíci ejus, et fratres ejus óbviam illis cum týmpanis, et músicis, et armis multis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 40 Et surrexérunt ad eos ex insídiis, et occidérunt eos, et cecidérunt vulneráti multi, et resídui fugérunt in montes: et accepérunt ómnia spólia eórum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 41 et convérsæ sunt núptiæ in luctum, et vox musicórum ipsórum in laméntum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 42 Et vindicavérunt vindíctam sánguinis fratris sui: et revérsi sunt ad ripam Jordánis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 43 Et audívit Bácchides, et venit die sabbatórum usque ad oram Jordánis in virtúte magna. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 44 Et dixit ad suos Jónathas: Surgámus, et pugnémus contra inimícos nostros: non est enim hódie sicut heri et nudiustértius: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 45 ecce enim bellum ex advérso, aqua vero Jordánis hinc et inde, et ripæ, et palúdes, et saltus: et non est locus diverténdi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 46 Nunc ergo, clamáte in cælum, ut liberémini de manu inimicórum vestrórum. Et commíssum est bellum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 47 Et exténdit Jónathas manum suam percútere Bácchidem, et divértit ab eo retro: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 48 et desíliit Jónathas, et qui cum eo erant, in Jordánem, et transnatavérunt ad eos Jordánem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 49 Et cecidérunt de parte Bácchidis die illa mille viri. Et revérsi sunt in Jerúsalem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 50 Et ædificavérunt civitátes munítas in Judǽa, munitiónem quæ erat in Jéricho, et in Ámmaum, et in Béthoron, et in Bethel, et Thámnata, et Phara, et Thopo muris excélsis, et portis, et seris. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 51 Et pósuit custódiam in eis, ut inimicítias exercérent in Israël: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 52 et munívit civitátem Bethsúram, et Gázaram, et arcem, et pósuit in eis auxília, et apparátum escárum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 53 et accépit fílios príncipum regiónis óbsides, et pósuit eos in arce in Jerúsalem in custódiam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 54 Et anno centésimo quinquagésimo tértio, mense secúndo, præcépit Álcimus déstrui muros domus sanctæ interióris, et déstrui ópera prophetárum: et cœpit destrúere. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 55 In témpore illo percússus est Álcimus: et impedíta sunt ópera illíus, et occlúsum est os ejus, et dissolútus est parálysi, nec ultra pótuit loqui verbum, et mandáre de domo sua. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 56 Et mórtuus est Álcimus in témpore illo cum torménto magno. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 57 Et vidit Bácchides quóniam mórtuus est Álcimus, et revérsus est ad regem. Et síluit terra annis duóbus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 58 Et cogitavérunt omnes iníqui, dicéntes: Ecce Jónathas, et qui cum eo sunt, in siléntio hábitant confidénter: nunc ergo adducámus Bácchidem, et comprehéndet eos omnes una nocte. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 59 Et abiérunt, et consílium ei dedérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 60 Et surréxit ut veníret cum exércitu multo: et misit occúlte epístolas sóciis suis qui erant in Judǽa, ut comprehénderent Jónathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuérunt, quia innótuit eis consílium eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 61 Et apprehéndit de viris regiónis, qui príncipes erant malítiæ, quinquagínta viros, et occídit eos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 62 et secéssit Jónathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbéssen, quæ est in desérto: et exstrúxit díruta ejus, et firmavérunt eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 63 Et cognóvit Bácchides, et congregávit univérsam multitúdinem suam: et his, qui de Judǽa erant, denuntiávit. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 64 Et venit, et castra pósuit désuper Bethbéssen: et oppugnávit eam dies multos, et fecit máchinas. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 65 Et relíquit Jónathas Simónem fratrem suum in civitáte, et éxiit in regiónem, et venit cum número: +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 66 et percússit Ódaren et fratres ejus, et fílios Pháseron in tabernáculis ipsórum: et cœpit cǽdere, et créscere in virtútibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exiérunt de civitáte, et succendérunt máchinas, +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 68 et pugnavérunt contra Bácchidem, et contrítus est ab eis: et afflixérunt eum valde, quóniam consílium ejus et congréssus ejus erat inánis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 69 Et irátus contra viros iníquos, qui ei consílium déderant ut veníret in regiónem ipsórum, multos ex eis occídit: ipse autem cogitávit cum réliquis abíre in regiónem suam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 70 Et cognóvit Jónathas: et misit ad eum legátos compónere pacem cum ipso, et réddere ei captivitátem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 71 Et libénter accépit, et fecit secúndum verba ejus, et jurávit se nihil factúrum ei mali ómnibus diébus vitæ ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 72 Et réddidit ei captivitátem, quam prius erat prædátus de terra Juda: et convérsus ábiit in terram suam, et non appósuit ámplius veníre in fines ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 9 73 Et cessávit gládius ex Israël: et habitávit Jónathas in Machmas, et cœpit Jónathas ibi judicáre pópulum, et exterminávit ímpios ex Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 1 Et anno centésimo sexagésimo, ascéndit Alexánder Antíochi fílius, qui cognominátus est Nóbilis, et occupávit Ptolemáidam: et recepérunt eum, et regnávit illic. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 2 Et audívit Demétrius rex, et congregávit exércitum copiósum valde, et exívit óbviam illi in prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 3 Et misit Demétrius epístolam ad Jónathan verbis pacíficis, ut magnificáret eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 4 Dixit enim: Anticipémus fácere pacem cum eo, priúsquam fáciat cum Alexándro advérsum nos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 5 recordábitur enim ómnium malórum, quæ fécimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 6 Et dedit ei potestátem congregándi exércitum, et fabricáre arma, et esse ipsum sócium ejus: et óbsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 7 Et venit Jónathas in Jerúsalem, et legit epístolas in audítu omnis pópuli, et eórum qui in arce erant. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 8 Et timuérunt timóre magno, quóniam audiérunt quod dedit ei rex potestátem congregándi exércitum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 9 Et tráditi sunt Jónathæ óbsides, et réddidit eos paréntibus suis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 10 et habitávit Jónathas in Jerúsalem, et cœpit ædificáre et innováre civitátem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 11 Et dixit faciéntibus ópera ut exstrúerent muros, et montem Sion in circúitu lapídibus quadrátis ad munitiónem: et ita fecérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 12 Et fugérunt alienígenæ, qui erant in munitiónibus quas Bácchides ædificáverat: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 13 et relíquit unusquísque locum suum, et ábiit in terram suam: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 14 tantum in Bethsúra remansérunt áliqui ex his qui relíquerant legem et præcépta Dei: erat enim haec eis ad refúgium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 15 Et audívit Alexánder rex promíssa, quæ promísit Demétrius Jónathæ: et narravérunt ei prœ́lia, et virtútes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labóres quos laboravérunt: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 16 et ait: Numquid inveniémus áliquem virum talem? et nunc faciémus eum amícum, et sócium nostrum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 17 Et scripsit epístolam, et misit ei secúndum haec verba, dicens: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 18 Rex Alexánder fratri Jónathæ salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 19 Audívimus de te quod vir potens sis víribus, et aptus es ut sis amícus noster: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 20 et nunc constitúimus te hódie summum sacerdótem gentis tuæ, et ut amícus vocéris regis (et misit ei púrpuram, et corónam áuream) et quæ nostra sunt séntias nobíscum, et consérves amicítias ad nos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 21 Et índuit se Jónathas stola sancta séptimo mense, anno centésimo sexagésimo, in die solémni scenopégiæ: et congregávit exércitum, et fecit arma copiósa. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 22 Et audívit Demétrius verba ista, et contristátus est nimis, et ait: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 23 Quid hoc fécimus, quod præoccupávit nos Alexánder apprehéndere amicítiam Judæórum ad munímen sui? +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 24 scribam et ego illis verba deprecatória, et dignitátes, et dona, ut sint mecum in adjutórium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 25 Et scripsit eis in haec verba: Rex Demétrius genti Judæórum salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 26 Quóniam servástis ad nos pactum, et mansístis in amicítia nostra, et non accessístis ad inimícos nostros, audívimus, et gavísi sumus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 27 Et nunc perseveráte adhuc conserváre ad nos fidem, et retribuémus vobis bona pro his quæ fecístis nobíscum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 28 et remittémus vobis præstatiónes multas, et dábimus vobis donatiónes. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 29 Et nunc absólvo vos et omnes Judǽos a tribútis, et prétia salis indúlgeo, et corónas remítto, et tértias séminis: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 30 et dimídiam partem fructus ligni, quod est portiónis meæ, relínquo vobis ex hodiérno die, et deínceps, ne accipiátur a terra Juda, et a tribus civitátibus quæ ádditæ sunt illi ex Samaría et Galilǽa; ex hodiérna die et in totum tempus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 31 et Jerúsalem sit sancta, et líbera cum fínibus suis: et décimæ et tribúta ipsíus sint. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 32 Remítto étiam potestátem arcis, quæ est in Jerúsalem: et do eam summo sacerdóti, ut constítuat in ea viros quoscúmque ipse elégerit, qui custódiant eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 33 Et omnem ánimam Judæórum, quæ captíva est a terra Juda in omni regno meo, relínquo líberam gratis, ut omnes a tribútis solvántur, étiam pécorum suórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 34 Et omnes dies solémnes, et sábbata, et neoméniæ, et dies decréti, et tres dies ante diem solémnem, et tres dies post diem solémnem, sint omnes immunitátis et remissiónis ómnibus Judǽis, qui sunt in regno meo: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 35 et nemo habébit potestátem ágere áliquid, et movére negótia advérsus áliquem illórum in omni causa. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 36 Et ascribántur ex Judǽis in exércitu regis ad trigínta míllia virórum: et dabúntur illis cópiæ ut opórtet ómnibus exercítibus regis, et ex eis ordinabúntur qui sint in munitiónibus regis magni: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 37 et ex his constituéntur super negótia regni, quæ agúntur ex fide, et príncipes sint ex eis, et ámbulent in légibus suis, sicut præcépit rex in terra Juda. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 38 Et tres civitátes, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex regióne Samaríæ, cum Judǽa reputéntur: ut sint sub uno, et non obédiant álii potestáti, nisi summi sacerdótis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 39 Ptolemáida et confínes ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerúsalem, ad necessários sumptus sanctórum. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 40 Et ego do síngulis annis quíndecim míllia siclórum argénti de ratiónibus regis, quæ me contíngunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 41 et omne quod réliquum fúerit, quod non reddíderant qui super negótia erant annis prióribus, ex hoc dabunt in ópera domus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 42 Et super haec quinque míllia siclórum argénti, quæ accipiébant de sanctórum ratióne per síngulos annos: et haec ad sacerdótes pertíneant, qui ministério fungúntur. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 43 Et quicúmque confúgerint in templum quod est Jerosólymis, et in ómnibus fínibus ejus, obnóxii regi in omni negótio dimittántur, et univérsa quæ sunt eis in regno meo, líbera hábeant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 44 Et ad ædificánda vel restauránda ópera sanctórum, sumptus dabúntur de ratióne regis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 45 et ad exstruéndos muros Jerúsalem, et communiéndos in circúitu, sumptus dabúntur de ratióne regis, et ad construéndos muros in Judǽa. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 46 Ut audívit autem Jónathas et pópulus sermónes istos, non credidérunt eis, nec recepérunt eos: quia recordáti sunt malítiæ magnæ, quam fécerat in Israël, et tribuláverat eos valde. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 47 Et complácuit eis in Alexándrum, quia ipse fúerat eis princeps sermónum pacis, et ipsi auxílium ferébant ómnibus diébus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 48 Et congregávit rex Alexánder exércitum magnum, et admóvit castra contra Demétrium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 49 Et commisérunt prœ́lium duo reges, et fugit exércitus Demétrii, et insecútus est eum Alexánder, et incúbuit super eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 50 Et inváluit prœ́lium nimis, donec óccidit sol: et cécidit Demétrius in die illa. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 51 Et misit Alexánder ad Ptolemǽum regem Ægýpti legátos secúndum haec verba, dicens: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 52 Quóniam regréssus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meórum, et obtínui principátum, et contrívi Demétrium, et possédi regiónem nostram, +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 53 et commísi pugnam cum eo, et contrítus est ipse et castra ejus a nobis, et sédimus in sede regni ejus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 54 et nunc statuámus ad ínvicem amicítiam: et da mihi fíliam tuam uxórem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 55 Et respóndit rex Ptolemǽus, dicens: Felix dies, in qua revérsus es ad terram patrum tuórum, et sedísti in sede regni eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 56 Et nunc fáciam tibi quod scripsísti: sed occúrre mihi Ptolemáidam, ut videámus ínvicem nos, et spóndeam tibi sicut dixísti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 57 Et exívit Ptolemǽus de Ægýpto, ipse et Cleopátra fília ejus, et venit Ptolemáidam anno centésimo sexagésimo secúndo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 58 Et occúrrit ei Alexánder rex, et dedit ei Cleopátram fíliam suam: et fecit núptias ejus Ptolemáidæ, sicut reges in magna glória. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 59 Et scripsit rex Alexánder Jónathæ, ut veníret óbviam sibi. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 60 Et ábiit cum glória Ptolemáidam, et occúrrit ibi duóbus régibus, et dedit illis argéntum multum, et aurum, et dona: et invénit grátiam in conspéctu eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 61 Et convenérunt advérsus eum viri pestiléntes ex Israël, viri iníqui interpellántes advérsus eum: et non inténdit ad eos rex. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 62 Et jussit spoliári Jónathan véstibus suis, et índui eum púrpura: et ita fecérunt. Et collocávit eum rex sedére secum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 63 Dixítque princípibus suis: Exíte cum eo in médium civitátis, et prædicáte, ut nemo advérsus eum interpéllet de ullo negótio, nec quisquam ei moléstus sit de ulla ratióne. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 64 Et factum est, ut vidérunt qui interpellábant glóriam ejus, quæ prædicabátur, et opértum eum púrpura, fugérunt omnes: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 65 et magnificávit eum rex, et scripsit eum inter primos amícos, et pósuit eum ducem, et partícipem principátus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 66 Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum pace et lætítia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 67 In anno centésimo sexagésimo quinto, venit Demétrius fílius Demétrii a Creta in terram patrum suórum. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 68 Et audívit Alexánder rex, et contristátus est valde, et revérsus est Antiochíam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 69 Et constítuit Demétrius rex Apollónium ducem, qui prǽerat Cœlesýriæ: et congregávit exércitum magnum, et accéssit ad Jámniam: et misit ad Jónathan summum sacerdótem, +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 70 dicens: Tu solus resístis nobis: ego autem factus sum in derísum, et in oppróbrium, proptérea quia tu potestátem advérsum nos exérces in móntibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 71 Nunc ergo si confídis in virtútibus tuis, descénde ad nos in campum, et comparémus illic ínvicem: quia mecum est virtus bellórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 72 Intérroga, et disce quis sum ego, et céteri qui auxílio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante fáciem nostram, quia bis in fugam convérsi sunt patres tui in terra sua: +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 73 et nunc quómodo póteris sustinére equitátum et exércitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiéndi? +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 74 Ut audívit autem Jónathas sermónes Apollónii, motus est ánimo: et elégit decem míllia virórum, et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit ei Simon frater ejus in adjutórium: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 75 et applicuérunt castra in Joppen, et exclúsit eum a civitáte, quia custódia Apollónii Joppe erat: et oppugnávit eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 76 Et extérriti qui erant in civitáte, aperuérunt ei, et obtínuit Jónathas Joppen. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 77 Et audívit Apollónius, et admóvit tria míllia équitum, et exércitum multum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 78 Et ábiit Azótum tamquam iter fáciens, et statim éxiit in campum, eo quod habéret multitúdinem équitum, et confíderet in eis. Et insecútus est eum Jónathas in Azótum, et commisérunt prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 79 Et relíquit Apollónius in castris mille équites post eos occúlte. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 80 Et cognóvit Jónathas quóniam insídiæ sunt post se, et circuiérunt castra ejus, et jecérunt jácula in pópulum a mane usque ad vésperam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 81 Pópulus autem stabat, sicut præcéperat Jónathas: et laboravérunt equi eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 82 Et ejécit Simon exércitum suum, et commísit contra legiónem: équites enim fatigáti erant: et contríti sunt ab eo, et fugérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 83 Et qui dispérsi sunt per campum, fugérunt in Azótum, et intravérunt in Béthdagon idólum suum, ut ibi se liberárent. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 84 Et succéndit Jónathas Azótum, et civitátes quæ erant in circúitu ejus, et accépit spólia eórum, et templum Dagon: et omnes qui fugérunt in illud, succéndit igni. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 85 Et fuérunt qui cecidérunt gládio, cum his qui succénsi sunt, fere octo míllia virórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 86 Et movit inde Jónathas castra, et applícuit ea Ascalónem: et exiérunt de civitáte óbviam illi in magna glória. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 87 Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum suis, habéntibus spólia multa. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 88 Et factum est, ut audívit Alexánder rex sermónes istos, áddidit adhuc glorificáre Jónathan. +1 Machabaeorum 1Mac 40 10 89 Et misit ei fíbulam áuream, sicut consuetúdo est dari cognátis regum. Et dedit ei Áccaron, et omnes fines ejus, in possessiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 1 Et rex Ægýpti congregávit exércitum, sicut aréna quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærébat obtinére regnum Alexándri dolo, et áddere illud regno suo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 2 Et éxiit in Sýriam verbis pacíficis, et aperiébant ei civitátes, et occurrébant ei: quia mandáverat Alexánder rex exíre ei óbviam, eo quod socer suus esset. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 3 Cum autem introíret civitátem Ptolemǽus, ponébat custódias mílitum in síngulis civitátibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 4 Et ut appropiávit Azóto, ostendérunt ei templum Dagon succénsum igni, et Azótum, et cétera ejus demolíta, et córpora projécta, et eórum, qui cæsi erant in bello, túmulos quos fécerant secus viam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 5 Et narravérunt regi quia haec fecit Jónathas, ut invídiam fácerent ei: et tácuit rex. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 6 Et occúrrit Jónathas regi in Joppen cum glória, et ínvicem se salutavérunt, et dormiérunt illic. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 7 Et ábiit Jónathas cum rege usque ad flúvium qui vocátur Eléutherus: et revérsus est in Jerúsalem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 8 Rex autem Ptolemǽus obtínuit domínium civitátum usque Seléuciam marítimam, et cogitábat in Alexándrum consília mala. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 9 Et misit legátos ad Demétrium, dicens: Veni, componámus inter nos pactum, et dabo tibi fíliam meam, quam habet Alexánder, et regnábis in regno patris tui: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 10 pœ́nitet enim me quod déderim illi fíliam meam: quæsívit enim me occídere. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 11 Et vituperávit eum, proptérea quod concupíerat regnum ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 12 Et ábstulit fíliam suam, et dedit eam Demétrio, et alienávit se ab Alexándro, et maniféstæ sunt inimicítiæ ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 13 Et intrávit Ptolemǽus Antiochíam, et impósuit duo diadémata cápiti suo, Ægýpti et Ásiæ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 14 Alexánder autem rex erat in Cilícia illis tempóribus: quia rebellábant qui erant in locis illis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 15 Et audívit Alexánder, et venit ad eum in bellum: et prodúxit Ptolemǽus rex exércitum, et occúrrit ei in manu válida, et fugávit eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 16 Et fugit Alexánder in Arábiam, ut ibi protegerétur: rex autem Ptolemǽus exaltátus est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 17 Et ábstulit Zábdiel Arabs caput Alexándri, et misit Ptolemǽo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 18 Et rex Ptolemǽus mórtuus est in die tértia: et qui erant in munitiónibus, periérunt ab his qui erant intra castra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 19 Et regnávit Demétrius anno centésimo sexagésimo séptimo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 20 In diébus illis congregávit Jónathas eos qui erant in Judǽa, ut expugnárent arcem quæ est in Jerúsalem: et fecérunt contra eam máchinas multas. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 21 Et abiérunt quidam qui óderant gentem suam viri iníqui ad regem Demétrium, et renuntiavérunt ei quod Jónathas obsidéret arcem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 22 Et ut audívit, irátus est: et statim venit ad Ptolemáidam, et scripsit Jónathæ ne obsidéret arcem, sed occúrreret sibi ad collóquium festináto. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 23 Ut audívit autem Jónathas, jussit obsidére: et elégit de senióribus Israël, et de sacerdótibus, et dedit se perículo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 24 Et accépit aurum, et argéntum, et vestem, et ália xénia multa, et ábiit ad regem Ptolemáidam: et invénit grátiam in conspéctu ejus, +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 25 et interpellábant advérsus eum quidam iníqui ex gente sua. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 26 Et fecit ei rex sicut fécerant ei qui ante eum fúerant: et exaltávit eum in conspéctu ómnium amicórum suórum, +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 27 et státuit ei principátum sacerdótii, et quæcúmque ália hábuit prius pretiósa, et fecit eum príncipem amicórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 28 Et postulávit Jónathas a rege ut immúnem fáceret Judǽam, et tres topárchias, et Samaríam et confínes ejus: et promísit ei talénta trecénta. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 29 Et consénsit rex: et scripsit Jónathæ epístolas de his ómnibus, hunc modum continéntes: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 30 Rex Demétrius fratri Jónathæ salútem, et genti Judæórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 31 Exémplum epístolæ, quam scrípsimus Lástheni parénti nostro de vobis, mísimus ad vos ut scirétis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 32 Rex Demétrius Lástheni parénti salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 33 Genti Judæórum amícis nostris, et conservántibus quæ justa sunt apud nos, decrévimus benefácere propter benignitátem ipsórum, quam erga nos habent. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 34 Statúimus ergo illis omnes fines Judǽæ, et tres civitátes, Lydan, et Rámathan, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex Samaría, et omnes confínes eárum, sequestrári ómnibus sacrificántibus in Jerosólymis pro his quæ ab eis prius accipiébat rex per síngulos annos, et pro frúctibus terræ et pomórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 35 Et ália quæ ad nos pertinébant decimárum et tributórum ex hoc témpore, remíttimus eis: et áreas salinárum, et corónas, quæ nobis deferebántur, +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 36 ómnia ipsis concédimus: et nihil horum írritum erit, ex hoc, et in omne tempus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 37 Nunc ergo curáte fácere horum exémplum, et detur Jónathæ, et ponátur in monte sancto, in loco célebri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 38 Et videns Demétrius rex quod síluit terra in conspéctu suo, et nihil ei resístit, dimísit totum exércitum suum, unumquémque in locum suum, excépto peregríno exércitu, quem contráxit ab ínsulis géntium: et inimíci erant ei omnes exércitus patrum ejus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 39 Tryphon autem erat quidam pártium Alexándri prius: et vidit quóniam omnis exércitus murmurábat contra Demétrium, et ivit ad Emálchuel Árabem, qui nutriébat Antíochum fílium Alexándri: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 40a et assidábat ei, ut tráderet eum ipsi, ut regnáret loco patris sui: et enuntiávit ei quanta fecit Demétrius, et inimicítias exercítuum ejus advérsus illum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 40b Et mansit ibi diébus multis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 41 Et misit Jónathas ad Demétrium regem, ut ejíceret eos qui in arce erant in Jerúsalem, et qui in præsídiis erant: quia impugnábant Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 42 Et misit Demétrius ad Jónathan, dicens: Non haec tantum fáciam tibi, et genti tuæ, sed glória illustrábo te, et gentem tuam, cum fúerit opportúnum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 43 Nunc ergo recte féceris, si míseris in auxílium mihi viros: quia discéssit omnis exércitus meus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 44 Et misit ei Jónathas tria míllia virórum fórtium Antiochíam: et venérunt ad regem, et delectátus est rex in advéntu eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 45 Et convenérunt qui erant de civitáte, centum vigínti míllia virórum, et volébant interfícere regem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 46 Et fugit rex in aulam: et occupavérunt qui erant de civitáte, itínera civitátis, et cœpérunt pugnáre. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 47 Et vocávit rex Judǽos in auxílium, et convenérunt omnes simul ad eum, et dispérsi sunt omnes per civitátem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 48 et occidérunt in illa die centum míllia hóminum, et succendérunt civitátem, et cepérunt spólia multa in die illa, et liberavérunt regem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 49 Et vidérunt qui erant de civitáte, quod obtinuíssent Judǽi civitátem sicut volébant: et infirmáti sunt mente sua, et clamavérunt ad regem cum précibus, dicéntes: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 50 Da nobis dextras, et cessent Judǽi oppugnáre nos, et civitátem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 51 Et projecérunt arma sua, et fecérunt pacem, et glorificáti sunt Judǽi in conspéctu regis, et in conspéctu ómnium qui erant in regno ejus, et nomináti sunt in regno: et regréssi sunt in Jerúsalem habéntes spólia multa. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 52 Et sedit Demétrius rex in sede regni sui: et síluit terra in conspéctu ejus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 53 Et mentítus est ómnia quæcúmque dixit, et abalienávit se a Jónatha, et non retríbuit ei secúndum benefícia quæ sibi tribúerat, et vexábat eum valde. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 54 Post haec autem revérsus est Tryphon, et Antíochus cum eo puer adoléscens, et regnávit, et impósuit sibi diadéma. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 55 Et congregáti sunt ad eum omnes exércitus, quos dispérserat Demétrius, et pugnavérunt contra eum: et fugit, et terga vertit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 56 Et accépit Tryphon béstias, et obtínuit Antiochíam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 57 Et scripsit Antíochus adoléscens Jónathæ, dicens: Constítuo tibi sacerdótium, et constítuo te super quátuor civitátes, ut sis de amícis regis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 58 Et misit illi vasa áurea in ministérium, et dedit ei potestátem bibéndi in auro, et esse in púrpura, et habére fíbulam áuream: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 59 et Simónem fratrem ejus constítuit ducem a términis Tyri usque ad fines Ægýpti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 60 Et éxiit Jónathas, et perambulábat trans flumen civitátes: et congregátus est ad eum omnis exércitus Sýriæ in auxílium, et venit Ascalónem, et occurrérunt ei honorífice de civitáte. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 61 Et ábiit inde Gazam: et conclusérunt se qui erant Gazæ: et obsédit eam, et succéndit quæ erant in circúitu civitátis, et prædátus est ea. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 62 Et rogavérunt Gazénses Jónathan, et dedit illis déxteram: et accépit fílios eórum óbsides, et misit illos in Jerúsalem: et perambulávit regiónem usque Damáscum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 63 Et audívit Jónathas quod prævaricáti sunt príncipes Demétrii in Cades, quæ est in Galilǽa, cum exércitu multo, voléntes eum removére a negótio regni: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 64 et occúrrit illis: fratrem autem suum Simónem relíquit intra provínciam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 65 Et applícuit Simon ad Bethsúram, et expugnábat eam diébus multis, et conclúsit eos. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 66 Et postulavérunt ab eo dextras accípere, et dedit illis: et ejécit eos inde, et cepit civitátem, et pósuit in ea præsídium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 67 Et Jónathas et castra ejus applicuérunt ad aquam Génesar, et ante lucem vigilavérunt in campo Asor: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 68 et ecce castra alienigenárum occurrébant in campo, et tendébant ei insídias in móntibus: ipse autem occúrrit ex advérso. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 69 Insídiæ vero exsurrexérunt de locis suis, et commisérunt prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 70 Et fugérunt qui erant ex parte Jónathæ omnes, et nemo relíctus est ex eis, nisi Mathathías fílius Absolómi, et Judas fílius Calphi, princeps milítiæ exércitus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 71 Et scidit Jónathas vestiménta sua, et pósuit terram in cápite suo, et orávit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 72 Et revérsus est Jónathas ad eos in prœ́lium, et convértit eos in fugam, et pugnavérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 73 Et vidérunt qui fugiébant partis illíus, et revérsi sunt ad eum, et insequebántur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenérunt usque illuc: +1 Machabaeorum 1Mac 40 11 74 et cecidérunt de alienígenis in die illa tria míllia virórum: et revérsus est Jónathas in Jerúsalem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 1 Et vidit Jónathas quia tempus eum juvat, et elégit viros, et misit eos Romam statúere et renováre cum eis amicítiam: +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 2 et ad Spartiátas, et ad ália loca misit epístolas secúndum eámdem formam: +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 3 et abiérunt Romam, et intravérunt cúriam, et dixérunt: Jónathas summus sacérdos, et gens Judæórum misérunt nos, ut renovarémus amicítiam et societátem secúndum prístinum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 4 Et dedérunt illis epístolas ad ipsos per loca, ut dedúcerent eos in terram Juda cum pace. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 5 Et hoc est exémplum epistolárum, quas scripsit Jónathas Spartiátis: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 6 Jónathas summus sacérdos, et senióres gentis, et sacerdótes, et réliquus pópulus Judæórum, Spartiátis frátribus salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 7 Jamprídem missæ erant epístolæ ad Oníam summum sacerdótem ab Arío, qui regnábat apud vos, quóniam estis fratres nostri, sicut rescríptum cóntinet, quod subjéctum est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 8 Et suscépit Onías virum, qui missus fúerat, cum honóre: et accépit epístolas, in quibus significabátur de societáte et amicítia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 9 Nos cum nullo horum indigerémus, habéntes solátio sanctos libros, qui sunt in mánibus nostris, +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 10 malúimus míttere ad vos renováre fraternitátem et amicítiam, ne forte aliéni efficiámur a vobis: multa enim témpora transiérunt, ex quo misístis ad nos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 11 Nos ergo in omni témpore sine intermissióne in diébus solémnibus, et céteris, quibus opórtet, mémores sumus vestri in sacrifíciis quæ offérimus, et in observatiónibus, sicut fas est, et decet meminísse fratrum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 12 Lætámur ítaque de glória vestra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 13 Nos autem circumdedérunt multæ tribulatiónes, et multa prœ́lia, et impugnavérunt nos reges qui sunt in circúitu nostro. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 14 Nolúimus ergo vobis molésti esse, neque céteris sóciis et amícis nostris in his prœ́liis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 15 habúimus enim de cælo auxílium, et liberáti sumus nos, et humiliáti sunt inimíci nostri. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 16 Elégimus ítaque Numénium Antíochi fílium, et Antípatrem Jasónis fílium, et mísimus ad Romános renováre cum eis amicítiam et societátem prístinam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 17 Mandávimus ítaque eis ut véniant étiam ad vos, et salútent vos, et reddant vobis epístolas nostras de innovatióne fraternitátis nostræ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 18 Et nunc benefaciétis respondéntes nobis ad haec. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 19 Et hoc est rescríptum epistolárum quod míserat Oníæ: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 20 Aríus rex Spartiatárum Oníæ sacerdóti magno salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 21 Invéntum est in scriptúra de Spartiátis, et Judǽis, quóniam sunt fratres, et quod sunt de génere Ábraham. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 22 Et nunc ex quo haec cognóvimus, benefácitis scribéntes nobis de pace vestra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 23 Sed et nos rescrípsimus vobis: Pécora nostra, et possessiónes nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandávimus ítaque haec nuntiári vobis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 24 Et audívit Jónathas quóniam regréssi sunt príncipes Demétrii cum exércitu multo supra quam prius, pugnáre advérsus eum: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 25 et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit eis in Amathíte regióne: non enim déderat eis spátium ut ingrederéntur regiónem ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 26 Et misit speculatóres in castra eórum: et revérsi renuntiavérunt quod constítuunt superveníre illis nocte. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 27 Cum occidísset autem sol, præcépit Jónathas suis vigiláre, et esse in armis parátos ad pugnam tota nocte: et pósuit custódes per circúitum castrórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 28 Et audiérunt adversárii quod parátus est Jónathas cum suis in bello: et timuérunt, et formidavérunt in corde suo: et accendérunt focos in castris suis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 29 Jónathas autem, et qui cum eo erant, non cognovérunt usque mane: vidébant autem luminária ardéntia, +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 30 et secútus est eos Jónathas, et non comprehéndit eos: transíerant enim flumen Eléutherum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 31 Et divértit Jónathas ad Árabas, qui vocántur Zabadǽi: et percússit eos, et accépit spólia eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 32 Et junxit, et venit Damáscum, et perambulábat omnem regiónem illam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 33 Simon autem éxiit, et venit usque ad Ascalónem, et ad próxima præsídia: et declinávit in Joppen, et occupávit eam +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 34 (audívit enim quod vellent præsídium trádere pártibus Demétrii), et pósuit ibi custódes ut custodírent eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 35 Et revérsus est Jónathas, et convocávit senióres pópuli, et cogitávit cum eis ædificáre præsídia in Judǽa, b +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 36 et ædificáre muros in Jerúsalem, et exaltáre altitúdinem magnam inter médium arcis et civitátis, ut separáret eam a civitáte, ut esset ipsa singuláriter, et neque emant, neque vendant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 37 Et convenérunt ut ædificárent civitátem: et cécidit murus qui erat super torréntem ab ortu solis, et reparávit eum, qui vocátur Caphétetha: +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 38 et Simon ædificávit Adíada in Séphela, et munívit eam, et impósuit portas et seras. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 39 Et cum cogitásset Tryphon regnáre Ásiæ, et assúmere diadéma, et exténdere manum in Antíochum regem: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 40 timens ne forte non permítteret eum Jónathas, sed pugnáret advérsus eum, quærébat comprehéndere eum, et occídere. Et exsúrgens ábiit in Bethsan. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 41 Et exívit Jónathas óbviam illi cum quadragínta míllibus virórum electórum in prœ́lium, et venit Bethsan. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 42 Et vidit Tryphon quia venit Jónathas cum exércitu multo ut exténderet in eum manus: tímuit, +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 43 et excépit eum cum honóre, et commendávit eum ómnibus amícis suis, et dedit ei múnera: et præcépit exercítibus suis ut obedírent ei, sicut sibi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 44 Et dixit Jónathæ: Ut quid vexásti univérsum pópulum, cum bellum nobis non sit? +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 45 et nunc remítte eos in domos suas: élige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemáidam, et tradam eam tibi, et réliqua præsídia, et exércitum, et univérsos præpósitos negótii: et convérsus abíbo: proptérea enim veni. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 46 Et crédidit ei, et fecit sicut dixit: et dimísit exércitum, et abiérunt in terram Juda. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 47 Retínuit autem secum tria míllia virórum: ex quibus remísit in Galilǽam duo míllia: mille autem venérunt cum eo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 48 Ut autem intrávit Ptolemáidam Jónathas, clausérunt portas civitátis Ptoleménses, et comprehendérunt eum: et omnes qui cum eo intráverant, gládio interfecérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 49 Et misit Tryphon exércitum et équites in Galilǽam et in campum magnum, ut pérderent omnes sócios Jónathæ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 50 At illi cum cognovíssent quia comprehénsus est Jónathas, et périit, et omnes qui cum eo erant, hortáti sunt semetípsos, et exiérunt paráti in prœ́lium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 51 Et vidéntes hi qui insecúti fúerant, quia pro ánima res est illis, revérsi sunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 52 illi autem venérunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxérunt Jónathan, et eos qui cum ipso fúerant, valde: et luxit Israël luctu magno. +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 53 Et quæsiérunt omnes gentes quæ erant in circúitu eórum contérere eos: dixérunt enim: +1 Machabaeorum 1Mac 40 12 54 Non habent príncipem et adjuvántem: nunc ergo expugnémus illos, et tollámus de homínibus memóriam eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 1 Et audívit Simon quod congregávit Tryphon exércitum copiósum ut veníret in terram Juda, et attéreret eam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 2 Videns quia in tremóre pópulus est, et in timóre, ascéndit Jerúsalem, et congregávit pópulum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 3 et adhórtans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fécimus pro légibus et pro sanctis, prœ́lia, et angústias quales vídimus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 4 horum grátia periérunt fratres mei omnes propter Israël, et relíctus sum ego solus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 5 Et nunc non mihi contíngat párcere ánimæ meæ in omni témpore tribulatiónis: non enim mélior sum frátribus meis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 6 Vindicábo ítaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxóres: quia congregátæ sunt univérsæ gentes contérere nos inimicítiæ grátia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 7 Et accénsus est spíritus pópuli simul ut audívit sermónes istos: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 8 et respondérunt voce magna, dicéntes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jónathæ fratris tui: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 9 pugna prœ́lium nostrum: et ómnia, quæcúmque díxeris nobis, faciémus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 10 Et cóngregans omnes viros bellatóres, accelerávit consummáre univérsos muros Jerúsalem, et munívit eam in gyro. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 11 Et misit Jónathan fílium Absalómi, et cum eo exércitum novum in Joppen, et ejéctis his qui erant in ea, remánsit illic ipse. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 12 Et movit Tryphon a Ptolemáida cum exércitu multo, ut veníret in terram Juda, et Jónathas cum eo in custódia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 13 Simon autem applícuit in Addus contra fáciem campi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 14 Et ut cognóvit Tryphon quia surréxit Simon loco fratris sui Jónathæ, et quia commissúrus esset cum eo prœ́lium, misit ad eum legátos, +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 15 dicens: Pro argénto, quod debébat frater tuus Jónathas in ratióne regis propter negótia quæ hábuit, detinúimus eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 16 Et nunc mitte argénti talénta centum, et duos fílios ejus óbsides, ut non dimíssus fúgiat a nobis, et remittémus eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 17 Et cognóvit Simon quia cum dolo loquerétur secum: jussit tamen dari argéntum et púeros, ne inimicítiam magnam súmeret ad pópulum Israël, dicéntem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 18 Quia non misit ei argéntum, et púeros, proptérea périit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 19 Et misit púeros, et centum talénta: et mentítus est, et non dimísit Jónathan. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 20 Et post haec venit Tryphon intra regiónem, ut contéreret eam: et gyravérunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulábant in omnem locum quocúmque ibant. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 21 Qui autem in arce erant, misérunt ad Tryphónem legátos, ut festináret veníre per desértum, et mítteret illis alimónias. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 22 Et parávit Tryphon omnem equitátum, ut veníret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaadítim. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 23 Et cum appropinquásset Báscaman, occídit Jónathan et fílios ejus illic. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 24 Et convértit Tryphon, et ábiit in terram suam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 25 Et misit Simon, et accépit ossa Jónathæ fratris sui, et sepelívit ea in Modin civitáte patrum ejus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 26 Et planxérunt eum omnis Israël planctu magno, et luxérunt eum dies multos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 27 Et ædificávit Simon super sepúlchrum patris sui et fratrum suórum ædifícium altum visu, lápide políto retro et ante. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 28 Et státuit septem pyrámidas, unam contra unam, patri et matri, et quátuor frátribus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 29 et his circumpósuit colúmnas magnas: et super colúmnas arma, ad memóriam ætérnam: et juxta arma naves sculptas, quæ videréntur ab ómnibus navigántibus mare: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 30 hoc est sepúlchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 31 Tryphon autem cum iter fáceret cum Antíocho rege adolescénte, dolo occídit eum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 32 et regnávit loco ejus, et impósuit sibi diadéma Ásiæ, et fecit plagam magnam in terra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 33 Et ædificávit Simon præsídia Judǽæ, múniens ea túrribus excélsis, et muris magnis, et portis, et seris: et pósuit aliménta in munitiónibus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 34 Et elégit Simon viros, et misit ad Demétrium regem ut fáceret remissiónem regióni: quia actus omnes Tryphónis per direptiónem fúerant gesti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 35 Et Demétrius rex ad verba ista respóndit ei, et scripsit epístolam talem: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 36 Rex Demétrius Simóni summo sacerdóti et amíco regum, et senióribus, et genti Judæórum, salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 37 Corónam áuream, et bahem, quam misístis, suscépimus: et paráti sumus fácere vobíscum pacem magnam, et scríbere præpósitis regis remíttere vobis quæ indúlsimus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 38 Quæcúmque enim constitúimus, vobis constant: munitiónes, quas ædificástis, vobis sint: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 39 remíttimus quoque ignorántias et peccáta usque in hodiérnum diem, et corónam quam debebátis: et si quid áliud erat tributárium in Jerúsalem, jam non sit tributárium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscríbi inter nostros, conscribántur, et sit inter nos pax. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 41 Anno centésimo septuagésimo, ablátum est jugum géntium ab Israël. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 42 Et cœpit pópulus Israël scríbere in tábulis, et gestis públicis, anno primo sub Simóne summo sacerdóte, magno duce, et príncipe Judæórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 43 In diébus illis applícuit Simon ad Gazam, et circumdédit eam castris, et fecit máchinas, et applícuit ad civitátem, et percússit turrem unam, et comprehéndit eam. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 44 Et erúperant qui erant intra máchinam in civitátem, et factus est motus magnus in civitáte. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 45 Et ascendérunt qui erant in civitáte cum uxóribus et fíliis supra murum, scissis túnicis suis, et clamavérunt voce magna, postulántes a Simóne dextras sibi dari, +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 46 et dixérunt: Non nobis reddas secúndum malítias nostras, sed secúndum misericórdias tuas. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 47 Et flexus Simon, non debellávit eos: ejécit tamen eos de civitáte, et mundávit ædes in quibus fúerant simulácra, et tunc intrávit in eam cum hymnis benedícens Dóminum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 48 et ejécta ab ea omni immundítia, collocávit in ea viros qui legem fácerent: et munívit eam, et fecit sibi habitatiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 49 Qui autem erant in arce Jerúsalem, prohibebántur égredi et íngredi regiónem, et émere ac véndere: et esuriérunt valde, et multi ex eis fame periérunt, b +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 50 et clamavérunt ad Simónem ut dextras accíperent: et dedit illis: et ejécit eos inde, et mundávit arcem a contaminatiónibus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 51 et intravérunt in eam tértia et vigésima die secúndi mensis, anno centésimo septuagésimo primo, cum laude, et ramis palmárum, et cínyris, et cýmbalis, et nablis, et hymnis, et cánticis, quia contrítus est inimícus magnus ex Israël. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 52 Et constítuit ut ómnibus annis ageréntur dies hi cum lætítia. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 53 Et munívit montem templi, qui erat secus arcem, et habitávit ibi ipse, et qui cum eo erant. +1 Machabaeorum 1Mac 40 13 54 Et vidit Simon Joánnem fílium suum, quod fortis prœ́lii vir esset: et pósuit eum ducem virtútum universárum: et habitávit in Gázaris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 1 Anno centésimo septuagésimo secúndo, congregávit rex Demétrius exércitum suum, et ábiit in Médiam ad contrahénda sibi auxília, ut expugnáret Tryphónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 2 Et audívit Ársaces rex Pérsidis et Médiæ, quia intrávit Demétrius confínes suos: et misit unum de princípibus suis ut comprehénderet eum vivum, et addúceret eum ad se. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 3 Et ábiit, et percússit castra Demétrii: et comprehéndit eum, et duxit eum ad Ársacem, et pósuit eum in custódiam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 4 Et síluit omnis terra Juda ómnibus diébus Simónis, et quæsívit bona genti suæ: et plácuit illis potéstas ejus et glória ejus ómnibus diébus. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 5 Et cum omni glória sua accépit Joppen in portum, et fecit intróitum in ínsulis maris. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 6 Et dilatávit fines gentis suæ, et obtínuit regiónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 7 Et congregávit captivitátem multam, et dominátus est Gázaræ, et Bethsúræ, et arci: et ábstulit immundítias ex ea, et non erat qui resísteret ei. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 8 Et unusquísque colébat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna campórum fructum suum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 9 Senióres in platéis sedébant omnes, et de bonis terræ tractábant, et júvenes induébant se glóriam, et stolas belli. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 10 Et civitátibus tribuébat alimónias, et constituébat eas ut essent vasa munitiónis quoadúsque nominátum est nomen glóriæ ejus usque ad extrémum terræ. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 11 Fecit pacem super terram, et lætátus est Israël lætítia magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 12 Et sedit unusquísque sub vite sua, et sub ficúlnea sua: et non erat qui eos terréret. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 13 Defécit impúgnans eos super terram: reges contríti sunt in diébus illis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 14 Et confirmávit omnes húmiles pópuli sui, et legem exquisívit, et ábstulit omnem iníquum et malum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 15 sancta glorificávit, et multiplicávit vasa sanctórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 16 Et audítum est Romæ quia defúnctus esset Jónathas, et usque in Spartiátas: et contristáti sunt valde. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 17 Ut audiérunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacérdos loco ejus, et ipse obtinéret omnem regiónem, et civitátes in ea, +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 18 scripsérunt ad eum in tábulis ǽreis, ut renovárent amicítias et societátem quam fécerant cum Juda et cum Jónatha, frátribus ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 19 Et lectæ sunt in conspéctu ecclésiæ in Jerúsalem. Et hoc exémplum epistolárum, quas Spartiátæ misérunt: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 20 Spartianórum príncipes et civitátes, Simóni sacerdóti magno, et senióribus, et sacerdótibus, et réliquo pópulo Judæórum, frátribus, salútem. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 21 Legáti, qui missi sunt ad pópulum nostrum, nuntiavérunt nobis de vestra glória, et honóre, ac lætítia: et gavísi sumus in intróitu eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 22 Et scrípsimus quæ ab eis erant dicta in concíliis pópuli, sic: Numénius Antíochi, et Antípater Jasónis fílius, legáti Judæórum, venérunt ad nos, renovántes nobíscum amicítiam prístinam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 23 Et plácuit pópulo excípere viros glorióse, et pónere exémplum sermónum eórum in segregátis pópuli libris, ut sit ad memóriam pópulo Spartiatárum. Exémplum autem horum scrípsimus Simóni magno sacerdóti. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 24 Post haec autem misit Simon Numénium Romam, habéntem clýpeum áureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuéndam cum eis societátem. Cum autem audísset pópulus Románus b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 25 sermónes istos, dixérunt: Quam gratiárum actiónem reddémus Simóni, et fíliis ejus? +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 26 Restítuit enim ipse fratres suos, et expugnávit inimícos Israël ab eis, et statuérunt ei libertátem, et descripsérunt in tábulis ǽreis, et posuérunt in títulis in monte Sion. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 27 Et hoc est exémplum scriptúræ: Octavadécima die mensis Elul, anno centésimo septuagésimo secúndo, anno tértio sub Simóne sacerdóte magno in Asáramel, b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 28 in convéntu magno sacerdótum, et pópuli, et príncipum gentis, et seniórum regiónis, nota facta sunt haec: quóniam frequénter facta sunt prœ́lia in regióne nostra, +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 29 Simon autem Mathathíæ fílius, ex fíliis Jarib, et fratres ejus, dedérunt se perículo, et restitérunt adversáriis gentis suæ, ut starent sancta ipsórum, et lex: et glória magna glorificavérunt gentem suam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 30 Et congregávit Jónathas gentem suam, et factus est illis sacérdos magnus, et appósitus est ad pópulum suum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 31 Et voluérunt inimíci eórum calcáre et attérere regiónem ipsórum, et exténdere manus in sancta eórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 32 Tunc réstitit Simon, et pugnávit pro gente sua, et erogávit pecúnias multas, et armávit viros virtútis gentis suæ, et dedit illis stipéndia: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 33 et munívit civitátes Judǽæ, et Bethsúram, quæ erat in fínibus Judǽæ, ubi erant arma hóstium ántea: et pósuit illic præsídium viros Judǽos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 34 Et Joppen munívit, quæ erat ad mare, et Gázaram, quæ est in fínibus Azóti, in qua hostes ántea habitábant: et collocávit illic Judǽos, et quæcúmque apta erant ad correptiónem eórum, pósuit in eis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 35 Et vidit pópulus actum Simónis, et glóriam quam cogitábat fácere genti suæ, et posuérunt eum ducem suum, et príncipem sacerdótum, eo quod ipse fécerat haec ómnia, et justítiam, et fidem, quam conservávit genti suæ, et exquisívit omni modo exaltáre pópulum suum. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 36 Et in diébus ejus prosperátum est in mánibus ejus, ut tolleréntur gentes de regióne ipsórum, et qui in civitáte David erant, in Jerúsalem in arce, de qua procedébant, et contaminábant ómnia quæ in circúitu sanctórum sunt, et inferébant plagam magnam castitáti: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 37 et collocávit in ea viros Judǽos ad tutaméntum regiónis, et civitátis, et exaltávit muros Jerúsalem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 38 Et rex Demétrius státuit illi summum sacerdótium. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 39 Secúndum haec fecit eum amícum suum, et glorificávit eum glória magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 40 Audívit enim quod appelláti sunt Judǽi a Románis amíci, et sócii, et fratres, et quia suscepérunt legátos Simónis glorióse, +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 41 et quia Judǽi et sacerdótes eórum consensérunt eum esse ducem suum, et summum sacerdótem in ætérnum, donec surgat prophéta fidélis: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitúeret præpósitos super ópera eórum, et super regiónem, et super arma, et super præsídia: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiátur ab ómnibus, et scribántur in nómine ejus omnes conscriptiónes in regióne: et ut operiátur púrpura et auro: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 44 et ne líceat ulli ex pópulo et ex sacerdótibus írritum fácere áliquid horum, et contradícere his quæ ab eo dicúntur, aut convocáre convéntum in regióne sine ipso, et vestíri púrpura, et uti fíbula áurea: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 45 qui autem fécerit extra haec, aut írritum fécerit áliquid horum, reus erit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 46 Et complácuit omni pópulo statúere Simónem, et fácere secúndum verba ista. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 47 Et suscépit Simon, et plácuit ei ut summo sacerdótio fungerétur, et esset dux et princeps gentis Judæórum, et sacerdótum, et præésset ómnibus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 48 Et scriptúram istam dixérunt pónere in tábulis ǽreis, et pónere eas in períbolo sanctórum, in loco célebri: +1 Machabaeorum 1Mac 40 14 49 exémplum autem eórum pónere in ærário, ut hábeat Simon, et fílii ejus. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 1 Et misit rex Antíochus fílius Demétrii epístolas ab ínsulis maris Simóni sacerdóti, et príncipi gentis Judæórum, et univérsæ genti: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 2 et erant continéntes hunc modum: Rex Antíochus Simóni sacerdóti magno, et genti Judæórum salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 3 Quóniam quidem pestiléntes obtinuérunt regnum patrum nostrórum, volo autem vendicáre regnum, et restitúere illud sicut erat ántea: et eléctam feci multitúdinem exércitus, et feci naves béllicas. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 4 Volo autem procédere per regiónem ut ulcíscar in eos, qui corrupérunt regiónem nostram, et qui desolavérunt civitátes multas in regno meo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 5 Nunc ergo státuo tibi omnes oblatiónes, quas remisérunt tibi ante me omnes reges, et quæcúmque ália dona remisérunt tibi: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 6 et permítto tibi fácere percussúram próprii numísmatis in regióne tua: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 7 Jerúsalem autem sanctam esse, et líberam: et ómnia arma, quæ fabricáta sunt, et præsídia, quæ construxísti, quæ tenes, máneant tibi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 8 Et omne débitum regis, et quæ futúra sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittúntur tibi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 9 Cum autem obtinuérimus regnum nostrum, glorificábimus te, et gentem tuam, et templum, glória magna, ita ut manifestétur glória vestra in univérsa terra. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 10 Anno centésimo septuagésimo quarto éxiit Antíochus in terram patrum suórum, et convenérunt ad eum omnes exércitus, ita ut pauci relícti essent cum Tryphóne. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 11 Et insecútus est eum Antíochus rex, et venit Doram fúgiens per marítimam: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 12 sciébat enim quod congregáta sunt mala in eum, et relíquit eum exércitus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 13 et applícuit Antíochus super Doram cum centum vigínti míllibus virórum belligeratórum, et octo míllibus équitum: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 14 et circuívit civitátem, et naves a mari accessérunt: et vexábant civitátem a terra et mari, et néminem sinébant íngredi vel égredi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 15 Venit autem Numénius, et qui cum eo fúerant, ab urbe Roma, habéntes epístolas régibus et regiónibus scriptas, in quibus continebántur haec: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 16 Lúcius consul Romanórum, Ptolemǽo regi salútem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 17 Legáti Judæórum venérunt ad nos amíci nostri, renovántes prístinam amicítiam et societátem, missi a Simóne príncipe sacerdótum et pópulo Judæórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 18 Attulérunt autem et clýpeum áureum mnarum mille. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 19 Plácuit ítaque nobis scríbere régibus et regiónibus, ut non ínferant illis mala, neque impúgnent eos, et civitátes eórum, et regiónes eórum: et ut non ferant auxílium pugnántibus advérsus eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 20 Visum autem est nobis accípere ab eis clýpeum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 21 Si qui ergo pestiléntes refugérunt de regióne ipsórum ad vos, trádite eos Simóni príncipi sacerdótum, ut víndicet in eos secúndum legem suam. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 22 Hæc éadem scripta sunt Demétrio regi, et Áttalo, et Ariaráthi, et Ársaci, +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 23 et in omnes regiónes: et Lámpsaco, et Spartiátis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyónem, et in Cáriam, et in Samum, et in Pamphýliam, et in Lýciam, et in Alicarnássum, et in Coo, et in Siden, et in Áradon, et in Rhodum, et in Phasélidem, et in Gortýnam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrénen. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 24 Exémplum autem eórum scripsérunt Simóni príncipi sacerdótum, et pópulo Judæórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 25 Antíochus autem rex applícuit castra in Doram secúndo, ádmovens ei semper manus, et máchinas fáciens: et conclúsit Tryphónem, ne procéderet: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 26 et misit ad eum Simon duo míllia virórum electórum in auxílium, et argéntum, et aurum, et vasa copiósa: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 27 et nóluit ea accípere, sed rupit ómnia, quæ pactus est cum eo ántea, et alienávit se ab eo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 28 Et misit ad eum Athenóbium unum de amícis suis, ut tractáret cum ipso, dicens: Vos tenétis Joppen, et Gázaram, et arcem, quæ est in Jerúsalem, civitátes regni mei: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 29 fines eárum desolástis, et fecístis plagam magnam in terra, et domináti estis per loca multa in regno meo. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 30 Nunc ergo trádite civitátes quas occupástis, et tribúta locórum in quibus domináti estis extra fines Judǽæ: +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 31 sin autem, date pro illis quingénta talénta argénti, et extermínii, quod exterminástis, et tributórum civitátum ália talénta quingénta: sin autem, veniémus, et expugnábimus vos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 32 Et venit Athenóbius amícus regis in Jerúsalem, et vidit glóriam Simónis, et claritátem in auro, et argénto, et apparátum copiósum: et obstúpuit, et rétulit ei verba regis. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 33 Et respóndit ei Simon, et dixit ei: Neque aliénam terram súmpsimus, neque aliéna detinémus: sed hæreditátem patrum nostrórum, quæ injúste ab inimícis nostris áliquo témpore posséssa est. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 34 Nos vero tempus habéntes, vindicámus hæreditátem patrum nostrórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 35 Nam de Joppe et Gázara quæ expóstulas, ipsi faciébant in pópulo plagam magnam, et in regióne nostra: horum damus talénta centum. Et non respóndit ei Athenóbius verbum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 36 Revérsus autem cum ira ad regem, renuntiávit ei verba ista, et glóriam Simónis, et univérsa quæ vidit, et irátus est rex ira magna. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosíada. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 38 Et constítuit rex Cendebǽum ducem marítimum, et exércitum péditum et équitum dedit illi. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 39 Et mandávit illi movére castra contra fáciem Judǽæ: et mandávit ei ædificáre Gedórem, et obstrúere portas civitátis, et debelláre pópulum. Rex autem persequebátur Typhónem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 40 Et pervénit Cendebǽus Jámniam, et cœpit irritáre plebem, et conculcáre Judǽam, et captiváre pópulum, et interfícere, et ædificáre Gedórem. +1 Machabaeorum 1Mac 40 15 41 Et collocávit illic équites et exércitum, ut egréssi perambulárent viam Judǽæ, sicut constítuit ei rex. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 1 Et ascéndit Joánnes de Gázaris, et nuntiávit Simóni patri suo quæ fecit Cendebǽus in pópulo ipsórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 2 Et vocávit Simon duos fílios senióres, Judam et Joánnem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnávimus hostes Israël ab adolescéntia usque in hunc diem: et prosperátum est in mánibus nostris liberáre Israël aliquóties. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 3 Nunc autem sénui: sed estóte loco meo, et fratres mei, et egréssi pugnáte pro gente nostra: auxílium vero de cælo vobíscum sit. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 4 Et elégit de regióne vigínti míllia virórum belligeratórum, et équites: et profécti sunt ad Cendebǽum, et dormiérunt in Modin. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 5 Et surrexérunt mane, et abiérunt in campum: et ecce exércitus copiósus in óbviam illis péditum et équitum: et flúvius torrens erat inter médium ipsórum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 6 Et admóvit castra contra fáciem eórum ipse et pópulus ejus, et vidit pópulum trepidántem ad transfretándum torréntem: et transfretávit primus, et vidérunt eum viri, et transiérunt post eum. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 7 Et divísit pópulum et équites in médio péditum: erat autem equitátus adversariórum copiósus nimis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 8 Et exclamavérunt sacris tubis, et in fugam convérsus est Cendebǽus et castra ejus: et cecidérunt ex eis multi vulneráti: resídui autem in munitiónem fugérunt. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 9 Tunc vulnerátus est Judas frater Joánnis: Joánnes autem insecútus est eos, donec venit Cedrónem, quam ædificávit: +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 10 et fugérunt usque ad turres, quæ erant in agris Azóti, et succéndit eas igni. Et cecidérunt ex illis duo míllia virórum, et revérsus est in Judǽam in pace. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 11 Et Ptolemǽus fílius Abóbi constitútus erat dux in campo Jéricho, et habébat argéntum et aurum multum: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 12 erat enim gener summi sacerdótis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 13 Et exaltátum est cor ejus, et volébat obtinére regiónem, et cogitábat dolum advérsus Simónem et fílios ejus, ut tólleret eos. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 14 Simon autem, perámbulans civitátes quæ erant in regióne Judǽæ, et sollicitúdinem gerens eárum, descéndit in Jéricho ipse, et Mathathías fílius ejus, et Judas, anno centésimo septuagésimo séptimo, mense undécimo: hic est mensis Sabath. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 15 Et suscépit eos fílius Abóbi in munitiúnculam, quæ vocátur Doch, cum dolo, quam ædificávit: et fecit eis convívium magnum, et abscóndit illic viros. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 16 Et cum inebriátus esset Simon et fílii ejus, surréxit Ptolemǽus cum suis, et sumpsérunt arma sua, et intravérunt in convívium: et occidérunt eum, et duos fílios ejus, et quosdam púeros ejus: +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 17 et fecit deceptiónem magnam in Israël, et réddidit mala pro bonis. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 18 Et scripsit haec Ptolemǽus, et misit regi ut mítteret ei exércitum in auxílium, et tráderet ei regiónem, et civitátes eórum, et tribúta. b +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 19 Et misit álios in Gázaram tóllere Joánnem: et tribúnis misit epístolas, ut venírent ad se, et daret eis argéntum, et aurum, et dona. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 20 Et álios misit occupáre Jerúsalem et montem templi. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 21 Et præcúrrens quidam, nuntiávit Joánni in Gázara quia périit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque intérfici. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 22 Ut audívit autem, veheménter expávit: et comprehéndit viros, qui vénerant pérdere eum, et occídit eos: cognóvit enim quia quærébant eum pérdere. +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 23 Et cétera sermónum Joánnis, et bellórum ejus, et bonárum virtútum, quibus fórtiter gessit, et ædifícii murórum, quos exstrúxit, et rerum gestárum ejus: b +1 Machabaeorum 1Mac 40 16 24 ecce haec scripta sunt in libro diérum sacerdótii ejus, ex quo factus est princeps sacerdótum post patrem suum. +# 2 Machabaeorum 2Mac Liber Secúndus Machabaeorum +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 1 Frátribus qui sunt per Ægýptum Judǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Jerosólymis Judǽi, et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 2 Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Ábraham, et Ísaac, et Jacob servórum suórum fidélium: +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 3 et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis ejus voluntátem, corde magno et ánimo volénti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 4 Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 5 Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 6 Et nunc hic sumus orántes pro vobis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 7 Regnánte Demétrio, anno centésimo sexagésimo nono, nos Judǽi scrípsimus vobis in tribulatióne et ímpetu qui supervénit nobis in istis annis, ex quo recéssit Jason a sancta terra, et a regno. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 8 Portam succendérunt, et effudérunt sánguinem innocéntem: et orávimus ad Dóminum, et exaudíti sumus, et obtúlimus sacrifícium et similáginem, et accéndimus lucérnas, et proposúimus panes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 9 Et nunc frequentáte dies scenopégiæ mensis Casleu. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 10 Anno centésimo octogésimo octávo, pópulus qui est Jerosólymis et in Judǽa, senatúsque et Judas, Aristóbolo magístro Ptolemǽi regis, qui est de génere christórum sacerdótum, et his qui in Ægýpto sunt Judǽis, salútem et sanitátem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 11 De magnis perículis a Deo liberáti, magnífice grátias ágimus ipsi, útpote qui advérsus talem regem dimicávimus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 12 Ipse enim ebullíre fecit de Pérside eos qui pugnavérunt contra nos et sanctam civitátem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 13 Nam cum in Pérside esset dux ipse, et cum ipso imménsus exércitus, cécidit in templo Nanéæ, consílio decéptus sacerdótum Nanéæ. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 14 Étenim cum ea habitatúrus venit ad locum Antíochus et amíci ejus, et ut accíperet pecúnias multas dotis nómine. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 15 Cumque proposuíssent eas sacerdótes Nanéæ, et ipse cum paucis ingréssus esset intra ámbitum fani, clausérunt templum, +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 16 cum intrásset Antíochus: apertóque occúlto áditu templi, mitténtes lápides percussérunt ducem et eos qui cum eo erant: et divisérunt membrátim, et capítibus amputátis foras projecérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 17 Per ómnia benedíctus Deus, qui trádidit ímpios. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 18 Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Casleu purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías ædificáto templo et altári óbtulit sacrifícia. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 19 Nam cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 20 Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 21 Et jussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia quæ impósita erant, jussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superpósita. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 22 Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, qui prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 23 Oratiónem autem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 24 Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus est bonus rex, +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 25 solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo; qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos: +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 26 áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam, et sanctífica. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 27 Cóngrega dispersiónem nostram, líbera eos qui sérviunt géntibus, et contémptos et abominátos réspice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 28 Afflíge oppriméntes nos, et contuméliam faciéntes in supérbia. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 29 Constítue pópulum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Móyses. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 30 Sacerdótes autem psallébant hymnos úsquequo consúmptum esset sacrifícium. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 31 Cum autem consúmptum esset sacrifícium, ex resídua aqua Nehemías jussit lápides majóres perfúndi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accénsa est: sed ex lúmine quod refúlsit ab altári, consúmpta est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 33 Ut vero manifestáta est res, renuntiátum est regi Persárum quod in loco in quo ignem abscónderent hi qui transláti fúerant sacerdótes, aqua appáruit, de qua Nehemías, et qui cum eo erant, purificavérunt sacrifícia. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 34 Consíderans autem rex, et rem diligénter exáminans, fecit ei templum, ut probáret quod factum erat: +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 35 et cum probásset, sacerdótibus donávit multa bona, et ália atque ália múnera: et accípiens manu sua, tribuébat eis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 1 36 Appellávit autem Nehemías hunc locum Nephthar, quod interpretátur Purificátio: vocátur autem apud plures Nephi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 1 Invenítur autem in descriptiónibus Jeremíæ prophétæ, quod jussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 2 Et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 3 Et ália hujúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 4 Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam jussit prophéta divíno respónso ad se facto comitári secum, úsquequo éxiit in montem in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hæreditátem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 5 Et véniens ibi Jeremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 6 Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 7 Ut autem cognóvit Jeremías, culpans illos dixit: Quod ignótus erit locus donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat: +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 8 et tunc Dóminus osténdet haec, et apparébit majéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat haec. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 9 Magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 10 Sicut et Móyses orábat ad Dóminum, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum, sic et Sálomon orávit, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 11 Et dixit Móyses: Eo quod non sit coméstum quod erat pro peccáto, consúmptum est. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 12 Simíliter et Sálomon octo diébus celebrávit dedicatiónem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 13 Inferebántur autem in descriptiónibus et commentáriis Nehemíæ haec éadem: et ut cónstruens bibliothécam congregávit de regiónibus libros et prophetárum et David, et epístolas regum, et de donáriis. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 14 Simíliter autem et Judas ea quæ decíderant per bellum quod nobis accíderat, congregávit ómnia, et sunt apud nos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 15 Si ergo desiderátis haec, míttite qui pérferant vobis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 16 Actúri ítaque purificatiónem scrípsimus vobis: bene ergo faciétis, si egéritis hos dies. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 17 Deus autem, qui liberávit pópulum suum, et réddidit hæreditátem ómnibus, et regnum, et sacerdótium, et sanctificatiónem, +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 18 sicut promísit in lege, sperámus quod cito nostri miserébitur, et congregávit de sub cælo in locum sanctum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 19 Erípuit enim nos de magnis perículis, et locum purgávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 20 De Juda vero Machabǽo, et frátribus ejus, et de templi magni purificatióne, et de aræ dedicatióne, b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 21 sed et de prœ́liis quæ pértinent ad Antíochum Nóbilem et fílium ejus Eupátorem, +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 22 et de illuminatiónibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judǽis fórtiter fecérunt, ita ut univérsam regiónem, cum pauci essent, vindicárent, et bárbaram multitúdinem fugárent, +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 23 et famosíssimum in toto orbe templum recuperárent, et civitátem liberárent, et leges quæ abolítæ erant, restitueréntur, Dómino cum omni tranquillitáte propítio facto illis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 24 Itémque ab Jasóne Cyrenǽo quinque libris comprehénsa tentávimus nos uno volúmine breviáre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 25 Considerántes enim multitúdinem librórum, et difficultátem voléntibus ággredi narratiónes historiárum propter multitúdinem rerum, b +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 26 curávimus voléntibus quidem légere, ut esset ánimi oblectátio: studiósis vero, ut facílius possint memóriæ commendáre: ómnibus autem legéntibus utílitas conferátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviándi causa suscépimus, non fácilem labórem, immo vero negótium plenum vigiliárum et sudóris assúmpsimus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 28 Sicut hi qui prǽparant convívium, et quaérunt aliórum voluntáti parére propter multórum grátiam, libénter labórem sustinémus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 29 Veritátem quidem de síngulis auctóribus concedéntes, ipsi autem secúndum datam formam brevitáti studéntes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 30 Sicut enim novæ domus architécto de univérsa structúra curándum est; ei vero qui píngere curat, quæ apta sunt ad ornátum exquirénda sunt: ita æstimándum est et in nobis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 31 Étenim intelléctum collígere, et ordináre sermónem, et curiósius partes síngulas quasque disquírere, históriæ cóngruit auctóri: +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 32 brevitátem vero dictiónis sectári, et executiónes rerum vitáre, breviánti concedéndum est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 2 33 Hinc ergo narratiónem incipiémus: de præfatióne tantum dixísse suffíciat. Stultum étenim est ante históriam efflúere, in ipsa autem história succíngi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 1 Ígitur cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala, +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 2 fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 3 ita ut Seléucus Ásiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 4 Simon autem de tribu Bénjamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 5 Sed cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cœlesýriæ et Phœnícis: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 6 et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Jerosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum: esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 7 Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, illæ accítum Heliodórum, qui erat super negótia ejus, misit, cum mandátis ut prædíctam pecúniam transportáret. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 8 Statímque Heliodórus iter est agréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 9 Sed cum venísset Jerosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cujus rei grátia adésset, apéruit: interrogábat autem si vere haec ita essent. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 10 Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse haec, et victuália viduárum et pupillórum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 11 quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadringénta, et auri ducénta: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 12 décipi vero eos qui credidíssent loco et templo quod per univérsum mundum honorátur pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 13 At ille pro his quæ habébat in mandátis a rege, dicébat omni génere regi ea esse deferénda. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 14 Constitúta autem die, intrábat de his Heliodórus ordinatúrus. Non módica vero per univérsam civitátem erat trepidátio. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 15 Sacerdótes autem ante altáre cum stolis sacerdotálibus jactavérunt se, et invocábant de cælo eum qui de depósitis legem pósuit, ut his qui deposúerant ea salva custodíret. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 16 Jam vero qui vidébat summi sacerdótis vultum, mente vulnerabátur: fácies enim et color immutátus declarábat intérnum ánimi dolórem: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 17 circumfúsa enim erat mœstítia quædam viro, et horror córporis, per quem maniféstus aspiciéntibus dolor cordis ejus efficiebátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 18 Álii étiam gregátim de dómibus confluébant, pública supplicatióne obsecrántes, pro eo quod in contémptum locus esset ventúrus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 19 Accinctǽque mulíeres cilíciis pectus, per platéas confluébant: sed et vírgines quæ conclúsæ erant, procurrébant ad Oníam, áliæ autem ad muros, quædam vero per fenéstras aspiciébant: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 20 univérsæ autem protendéntes manus in cælum, deprecabántur: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 21 erat enim mísera commístæ multitúdinis, et magni sacerdótis in agóne constitúti exspectátio. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 22 Et hi quidem invocábant omnipoténtem Deum, ut crédita sibi his qui credíderant, cum omni integritáte conservaréntur. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 23 Heliodórus autem, quod decréverat, perficiébat eódem loco ipse cum satellítibus circa ærárium præsens. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 24 Sed spíritus omnipoténtis Dei magnam fecit suæ ostensiónis evidéntiam, ita ut omnes qui ausi fúerant parére ei, ruéntes Dei virtúte, in dissolutiónem et formídinem converteréntur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 25 Appáruit enim illis quidam equus terríbilem habens sessórem, óptimis operiméntis adornátus: isque cum ímpetu Heliodóro prióres calces elísit: qui autem ei sedébat, videbátur arma habére áurea. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 26 Álii étiam apparuérunt duo júvenes virtúte decóri, óptimi glória, speciosíque amíctu: qui circumstetérunt eum, et ex utráque parte flagellábant, sine intermissióne multis plagis verberántes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 27 Súbito autem Heliodórus cóncidit in terram, eúmque multa calígine circumfúsum rapuérunt, atque in sella gestatória pósitum ejecérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 28 Et is, qui cum multis cursóribus et satellítibus prædíctum ingréssus est ærárium, portabátur nullo sibi auxílium ferénte, manifésta Dei cógnita virtúte: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 29 et ille quidem per divínam virtútem jacébat mutus, atque omni spe et salúte privátus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 30 Hi autem Dóminum benedicébant, quia magnificábat locum suum: et templum, quod paulo ante timóre ac tumúltu erat plenum, apparénte omnipoténte Dómino, gáudio et lætítia implétum est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 31 Tunc vero ex amícis Heliodóri quidam rogábant conféstim Oníam, ut invocáret Altíssimum ut vitam donáret ei qui in suprémo spíritu erat constitútus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 32 Consíderans autem summus sacérdos ne forte rex suspicarétur malítiam áliquam ex Judǽis circa Heliodórum consummátum, óbtulit pro salúte viri hóstiam salutárem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 33 Cumque summus sacérdos exoráret, iídem júvenes eísdem véstibus amícti astántes Heliodóro, dixérunt: Oníæ sacerdóti grátias age: nam propter eum Dóminus tibi vitam donávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 34 Tu autem a Deo flagellátus, núntia ómnibus magnália Dei, et potestátem. Et his dictis, non comparuérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 35 Heliodórus autem, hóstia Deo obláta, et votis magnis promíssis ei qui vívere illi concéssit, et Oníæ grátias agens, recépto exércitu, repedábat ad regem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 36 Testabátur autem ómnibus ea quæ sub óculis suis víderat ópera magni Dei. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 37 Cum autem rex interrogásset Heliodórum, quis esset aptus adhuc semel Jerosólymam mitti, ait: +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatórem, mitte illuc, et flagellátum eum recípies, si tamen eváserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 39 Nam ipse, qui habet in cælis habitatiónem, visitátor et adjútor est loci illíus, et veniéntes ad malefaciéndum pércutit ac perdit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 3 40 Ígitur de Heliodóro et ærárii custódia ita res se habet. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 1 Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad haec, et ipse fuísset incéntor malórum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 2 provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 3 Sed cum inimicítiæ in tantum procéderent ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent, +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 4 consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit, +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 5 non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 6 Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 7 Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Jason frater Oníæ summum sacerdótium: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 8 ádito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta, +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 9 super haec promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti ejus concederétur, gymnásium et ephébiam sibi constitúere, et eos qui in Jerosólymis erant, Antiochénos scríbere. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 10 Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit, +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 11 et amótis his quæ humanitátis causa Judǽis a régibus fúerant constitúta per Joánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium jura destítuens, prava institúta sanciébat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 12 Étenim ausus est sub ipsa arce gymnásium constitúere, et óptimos quosque ephebórum in lupanáribus pónere. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 13 Erat autem hoc non inítium, sed increméntum quoddam, et proféctus gentílis et alienígenæ conversatiónis, propter ímpii et non sacerdótis Jasónis nefárium, et inaudítum scelus: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 14 ita ut sacerdótes jam non circa altáris offícia déditi essent, sed contémpto templo et sacrifíciis negléctis, festinárent partícipes fíeri palǽstræ et præbitiónis ejus injústæ, et in exercítiis disci. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 15 Et pátrios quidem honóres nihil habéntes, græcas glórias óptimas arbitrabántur: +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 16 quarum grátia periculósa eos conténtio habébat, et eórum institúta æmulabántur, ac per ómnia his consímiles esse cupiébant, quos hostes et peremptóres habúerant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 17 In leges enim divínas ímpie ágere impúne non cedit: sed hoc tempus sequens declarábit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 18 Cum autem quinquennális agon Tyri celebrarétur, et rex præsens esset, +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 19 misit Jason facinorósus ab Jerosólymis viros peccatóres, portántes argénti didráchmas trecéntas in sacríficum Hérculis: quas postulavérunt hi qui asportáverant ne in sacrifíciis erogaréntur, quia non oportéret, sed in álios sumptus eas deputári. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 20 Sed hae oblátæ sunt quidem ab eo qui míserat in sacrifícium Hérculis: propter præséntes autem datæ sunt in fábricam návium trirémium. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 21 Misso autem in Ægýptum Apollónio Mnésthei fílio propter primátes Ptolemǽi Philométoris regis, cum cognovísset Antíochus aliénum se a negótiis regni efféctum, própriis utilitátibus cónsulens, proféctus inde venit Joppen, et inde Jerosólymam. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 22 Et magnífice ab Jasóne et civitáte suscéptus, cum faculárum lumínibus et láudibus ingréssus est: et inde in Phœnícen exércitum convértit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 23 Et post triénnii tempus, misit Jason Meneláum supradícti Simónis fratrem portántem pecúnias regi, et de negótiis necessáriis respónsa perlatúrum. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 24 At ille commendátus regi, cum magnificásset fáciem potestátis ejus, in semetípsum retórsit summum sacerdótium, superpónens Jasóni talénta argénti trecénta. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 25 Acceptísque a rege mandátis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdótio: ánimos vero crudélis tyránni, et feræ béluæ iram gerens. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 26 Et Jason quidem, qui próprium fratrem captiváverat, ipse decéptus prófugus in Ammanítem expúlsus est regiónem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 27 Meneláus autem principátum quidem obtínuit: de pecúniis vero regi promíssis, nihil agébat, cum exactiónem fáceret Sóstratus, qui arci erat præpósitus, +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 28 nam ad hunc exáctio vectigálium pertinébant: quam ob causam utríque ad regem sunt evocáti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 29 Et Meneláus amótus est a sacerdótio, succedénte Lysímacho fratre suo: Sóstratus autem prælátus est Cýpriis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 30 Et cum haec ageréntur, cóntigit Tharsénses et Mallótas seditiónem movére, eo quod Antióchidi regis concubínæ dono essent dati. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 31 Festinánter ítaque rex venit sedáre illos, relícto suffécto uno ex comítibus suis Andrónico. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 32 Ratus autem Meneláus accepísse se tempus opportúnum, áurea quædam vasa e templo furátus donávit Andrónico, et ália vendíderat Tyri, et per vicínas civitátes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 33 Quod cum certíssime cognovísset Onías, arguébat eum, ipse in loco tuto se cóntinens Antiochíæ secus Daphnem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 34 Unde Meneláus accédens ad Andrónicum, rogábat ut Oníam interfíceret. Qui cum venísset ad Oníam, et datis dextris cum jurejurándo (quamvis esset ei suspéctus) suasísset de asýlo procédere, statim eum perémit, non véritus justítiam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 35 Ob quam causam non solum Judǽi, sed áliæ quoque natiónes indignabántur, et moléste ferébant de nece tanti viri injústa. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 36 Sed regréssum regem de Cilíciæ locis adiérunt Judǽi apud Antiochíam, simul et Græci, conqueréntes de iníqua nece Oníæ. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 37 Contristátus ítaque ánimo Antíochus propter Oníam, et flexus ad misericórdiam, lácrimas fudit, recordátus defúncti sobrietátem et modéstiam: +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 38 accensísque ánimis Andrónicum púrpura exútum, per totam civitátem jubet circumdúci: et in eódem loco in quo in Oníam impietátem commíserat, sacrílegum vita privári, Dómino illi condígnam retribuénte pœnam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 39 Multis autem sacrilégiis in templo a Lysímacho commíssis Menelái consílio, et divulgáta fama, congregáta est multitúdo advérsum Lysímachum multo jam auro exportáto. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 40 Turbis autem insurgéntibus, et ánimis ira replétis, Lysímachus armátis fere tribus míllibus iníquis mánibus uti cœpit, duce quodam tyránno, ætáte páriter et deméntia provécto. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 41 Sed ut intellexérunt conátum Lysímachi, álii lápides, álii fustes válidos arripuére: quidam vero cínerem in Lysímachum jecére. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 42 Et multi quidem vulneráti, quidam autem et prostráti, omnes vero in fugam convérsi sunt: ipsum étiam sacrílegum secus ærárium interfecérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 43 De his ergo cœpit judícium advérsus Meneláum agitári. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 44 Et cum venísset rex Tyrum, ad ipsum negótium detulérunt missi tres viri a senióribus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 45 Et cum superarétur Meneláus, promísit Ptolemǽo multas pecúnias dare ad suadéndum regi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 46 Ítaque Ptolemǽus in quodam átrio pósitum quasi refrigerándi grátia regem ádiit, et dedúxit a senténtia: +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 47 et Meneláum quidem univérsæ malítiæ reum crimínibus absólvit: míseros autem qui, etiámsi apud Scythas causam dixíssent, innocéntes judicaréntur, hos morte damnávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 48 Cito ergo injústam pœnam dedérunt, qui pro civitáte, et pópulo, et sacris vasis causam prosecúti sunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 49 Quam ob rem Týrii quoque indignáti, erga sepultúram eórum liberalíssimi extitérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 4 50 Meneláus autem, propter eórum qui in poténtia erant avarítiam, permanébat in potestáte, crescens in malítia ad insídias cívium. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 1 Eódem témpore, Antíochus secúndam profectiónem parávit in Ægýptum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 2 Cóntigit autem per univérsam Jerosolymórum civitátem vidéri diébus quadragínta per aëra équites discurréntes, aurátas stolas habéntes et hastis, quasi cohórtes armátos: +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 3 et cursus equórum per órdines digéstos, et congressiónes fíeri cóminus, et scutórum motus, et galeatórum multitúdinem gládiis distríctis, et telórum jactus, et aureórum armorum splendórem, omnísque géneris loricárum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 4 Quaprópter omnes rogábant in bonum monstra convérti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 5 Sed cum falsus rumor exísset, tamquam vita excessísset Antíochus, assúmptis Jason non minus mille viris, repénte agréssus est civitátem: et cívibus ad murum convolántibus ad últimum apprehénsa civitáte, Meneláus fugit in arcem: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 6 Jason vero non parcébat in cæde cívibus suis, nec cogitábat prosperitátem advérsum cognátos malum esse máximum, árbitrans hóstium et non cívium se trophǽa captúrum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 7 Et principátum quidem non obtínuit, finem vero insidiárum suárum confusiónem accépit, et prófugus íterum ábiit in Ammanítem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 8 Ad últimum, in exítium sui conclúsus ab Aréta Árabum tyránno fúgiens de civitáte in civitátem, ómnibus odiósus, ut réfuga legum et execrábilis, ut pátriæ et cívium hostis, in Ægýptum extrúsus est: +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 9 et qui multos de pátria sua expúlerat, péregre périit, Lacedæmónas proféctus, quasi pro cognatióne ibi refúgium habitúrus: +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 10 et qui insepúltos multos abjécerat, ipse et illamentátus et insepúltus abjícitur, sepultúra neque peregrína usus, neque pátrio sepúlchro partícipans. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 11 His ítaque gestis, suspicátus est rex societátem desertúros Judǽos: et ob hoc proféctus ex Ægýpto efferátis ánimis, civitátem quidem armis cepit. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 12 Jussit autem milítibus interfícere, nec párcere occursántibus, et per domos ascendéntes trucidáre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 13 Fiébant ergo cædes júvenum ac seniórum, et mulíerum et natórum extermínia, virginúmque et parvulórum neces. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 14 Erant autem toto tríduo octogínta míllia interfécti, quadragínta míllia vincti, non minus autem venúndati. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 15 Sed nec ista suffíciunt: ausus est étiam intráre templum univérsa terra sánctius, Meneláo ductóre, qui legum et pátriæ fuit próditor: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 16 et sceléstis mánibus sumens sancta vasa, quæ ab áliis régibus et civitátibus erant pósita ad ornátum loci, et glóriam, contrectábat indígne, et contaminábat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 17 Ita alienátus mente Antíochus, non considerábat quod propter peccáta habitántium civitátem, módicum Deus fúerat irátus: propter quod et áccidit circa locum despéctio: +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 18 alióquin nisi contigísset eos multis peccátis esse involútos, sicut Heliodórus, qui missus est a Seléuco rege ad expoliándum ærárium, étiam hic statim advéniens flagellátus, et repúlsus útique fuísset ab audácia. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 19 Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elégit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 20 Ideóque et ipse locus párticeps factus est pópuli malórum: póstea autem fiet sócius bonórum, et qui derelíctus in ira Dei omnipoténtis est, íterum in magni Dómini reconciliatióne cum summa glória exaltábitur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 21 Ígitur Antíochus mille et octingéntis ablátis de templo taléntis, velóciter Antiochíam regréssus est, exístimans se prae supérbia terram ad navigándum, pélagus vero ad iter agéndum deductúrum propter mentis elatiónem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 22 Relíquit autem et præpósitos ad affligéndam gentem: Jerosólymis quidem Philíppum génere Phrygem, móribus crudeliórem eo ipso a quo constitútus est: +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 23 in Garízim autem Andrónicum et Meneláum, qui grávius quam céteri imminébant cívibus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 24 Cumque appósitus esset contra Judǽos, misit odiósum príncipem Apollónium cum exércitu vigínti et duóbus míllibus, præcípiens ei omnes perféctæ ætátis interfícere, mulíeres ac júvenes véndere. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 25 Qui cum venísset Jerosólymam, pacem símulans, quiévit usque ad diem sanctum sábbati: et tunc feriátis Judǽis arma cápere suis præcépit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 26 Omnésque qui ad spectáculum procésserant, trucidávit: et civitátem cum armátis discúrrens, ingéntem multitúdinem perémit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 5 27 Judas autem Machabǽus, qui décimus fúerat, secésserat in desértum locum, ibíque inter feras vitam in móntibus cum suis agébat: et fœni cibo vescéntes, demorabántur, ne partícipes essent coinquinatiónis. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 1 Sed non post multum témporis, misit rex senem quemdam Antiochénum, qui compélleret Judǽos ut se transférrent a pátriis et Dei légibus: +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 2 contamináre étiam quod in Jerosólymis erat templum, et cognomináre Jovis Olýmpii: et in Garízim, prout erant hi qui locum inhabitábant, Jovis hospitális. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 3 Péssima autem et univérsis gravis erat malórum incúrsio: +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 4 nam templum luxúria et comessatiónibus géntium erat plenum, et scortántium cum meretrícibus: sacratísque ǽdibus mulíeres se ultro ingerébant, intro feréntes ea quæ non licébat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 5 Altáre étiam plenum erat illícitis, quæ légibus prohibebántur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 6 Neque autem sábbata custodiebántur, neque dies solémnes pátrii servabántur, nec simplíciter Judǽum se esse quisquam confitebátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 7 Ducebántur autem cum amára necessitáte in die natális regis ad sacrifícia: et cum Líberi sacra celebraréntur, cogebántur hédera coronáti Líbero circuíre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 8 Decrétum autem éxiit in próximas gentílium civitátes, suggeréntibus Ptolemǽis, ut pari modo et ipsi advérsus Judǽos ágerent, ut sacrificárent: +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 9a eos autem qui nollent transíre ad institúta géntium, interfícerent. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 9b Erat ergo vidére misériam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 10 Duæ enim mulíeres delátæ sunt natos suos circumcidísse: quas, infántibus ad úbera suspénsis, cum públice per civitátem circumduxíssent, per muros præcipitavérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 11 Álii vero, ad próximas coëúntes spelúncas, et laténter sábbati diem celebrántes, cum indicáti essent Philíppo, flammis succénsi sunt, eo quod verebántur propter religiónem et observántiam manu sibímet auxílium ferre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 12 Óbsecro autem eos qui hunc librum lectúri sunt, ne abhorréscant propter advérsos casus: sed réputent ea quæ accidérunt, non ad intéritum, sed ad correptiónem esse géneris nostri. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 13 Étenim multo témpore non sínere peccatóribus ex senténtia ágere, sed statim ultiónes adhibére, magni benefícii est indícium. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 14 Non enim, sicut in áliis natiónibus, Dóminus patiénter exspéctat, ut eas cum judícii dies advénerit, in plenitúdine peccatórum púniat: +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 15 ita et in nobis státuit ut, peccátis nostris in finem devolútis, ita demum in nos víndicet. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 16 Propter quod numquam quidem a nobis misericórdiam suam ámovet: corrípiens vero in advérsis, pópulum suum non derelíquit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 17 Sed haec nobis ad commonitiónem legéntium dicta sint paucis. Jam enim veniéndum est ad narratiónem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 18 Ígitur Eleázarus, unus de primóribus scribárum, vir ætáte provéctus, et vultu decórus, apérto ore hians compellebátur carnem porcínam manducáre. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 19 At ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 20 Íntuens autem quemádmodum oportéret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 21 Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur manducásse sicut rex imperáverat de sacrifícii cárnibus, +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 22 ut hoc facto, a morte liberarétur: et propter véterem viri amicítiam, hanc in eo faciébant humanitátem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 23 At ille cogitáre cœpit ætátis ac senectútis suæ eminéntiam dignam, et ingénitæ nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ conversatiónis actus: et secúndum sanctæ et a Deo cónditæ legis constitúta, respóndit cito, dicens præmítti se velle in inférnum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 24 Non enim ætáti nostræ dignum est, inquit, fíngere: ut multi adolescéntium, arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum, +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 25 et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur, et per hoc máculam atque execratiónem meæ senectúti conquíram. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 26 Nam etsi in præsénti témpore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus, nec defúnctus, effúgiam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 27 Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo: +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 28 adolescéntibus autem exémplum forte relínquam, si prompto ánimo ac fórtiter pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 29 Hi autem qui eum ducébant, et paulo ante fúerant mitióres, in iram convérsi sunt propter sermónes ab eo dictos, quos illi per arrogántiam prolátos arbitrabántur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 30 Sed cum plagis perimerétur, ingémuit, et dixit: Dómine, qui habes sanctam sciéntiam, maniféste tu scis quia cum a morte possem liberári, duros córporis sustíneo dolóres: secúndum ánimam vero propter timórem tuum libénter haec pátior. +2 Machabaeorum 2Mac 41 6 31 Et iste quidem hoc modo vita decéssit, non solum juvénibus, sed et univérsæ genti memóriam mortis suæ ad exémplum virtútis et fortitúdinis derelínquens. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 1 Cóntigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehénsos compélli a rege édere contra fas carnes porcínas, flagris et táureis cruciátos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis díscere a nobis? paráti sumus mori, magis quam pátrias Dei leges prævaricári. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 3 Irátus ítaque rex, jussit sartágines et ollas ǽneas succéndi: quibus statim succénsis, +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 4 jussit ei qui prior fúerat locútus amputári linguam, et cute cápitis abstrácta, summas quoque manus et pedes ei præscíndi, céteris ejus frátribus et matre inspiciéntibus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 5 Et cum jam per ómnia inútilis factus esset, jussit ignem admovéri, et adhuc spirántem torréri in sartágine: in qua cum diu cruciarétur, céteri una cum matre ínvicem se hortabántur mori fórtiter, +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 6 dicéntes: Dóminus Deus aspíciet veritátem, et consolábitur in nobis, quemádmodum in protestatióne cántici declarávit Móyses: Et in servis suis consolábitur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 7 Mórtuo ítaque illo primo hoc modo, sequéntem deducébant ad illudéndum: et cute cápitis ejus cum capíllis abstrácta, interrogábant si manducáret, priúsquam toto córpore per membra síngula punirétur. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 8 At ille respóndens pátria voce, dixit: Non fáciam. Propter quod et iste, sequénti loco, primi torménta suscépit: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 9 et in último spíritu constitútus, sic ait: Tu quidem scelestíssime in præsénti vita nos perdis: sed Rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnæ vitæ resurrectióne suscitábit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 10 Post hunc tértius illúditur, et linguam postulátus cito prótulit, et manus constánter exténdit: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 11 et cum fidúcia ait: E cælo ista possídeo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despício, quóniam ab ipso me ea receptúrum spero: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, miraréntur adolescéntis ánimum, quod tamquam níhilum dúceret cruciátus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 13 Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo, íterum ab ipso resuscitándos: tibi enim resurréctio ad vitam non erit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 15 Et cum admovíssent quintum, vexábant eum. At ille respíciens in eum, +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 16 dixit: Potestátem inter hómines habens, cum sis corruptíbilis, facis quod vis: noli autem putáre genus nostrum a Deo esse derelíctum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 17 tu autem patiénter sústine, et vidébis magnam potestátem ipsíus, quáliter te et semen tuum torquébit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 18 Post hunc ducébant sextum, et is, mori incípiens, sic ait: Noli frustra erráre: nos enim propter nosmetípsos haec pátimur, peccántes in Deum nostrum, et digna admiratióne facta sunt in nobis: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 19 tu autem ne exístimes tibi impúne futúrum, quod contra Deum pugnáre tentáveris. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 20 Supra modum autem mater mirábilis, et bonórum memória digna, quæ pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens, bono ánimo ferébat propter spem quam in Deum habébat: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 21 síngulos illórum hortabátur voce pátria fórtiter, repléta sapiéntia: et, femíneæ cogitatióni masculínum ánimum ínserens, +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 22 dixit ad eos: Néscio quáliter in útero meo apparuístis, neque enim ego spíritum et ánimam donávi vobis et vitam, et singulórum membra non ego ipsa compégi: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 23 sed enim mundi Creátor, qui formávit hóminis nativitátem, quique ómnium invénit oríginem, et spíritum vobis íterum cum misericórdia reddet et vitam, sicut nunc vosmetípsos despícitis propter leges ejus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 24 Antíochus autem, contémni se arbitrátus, simul et exprobrántis voce despécta, cum adhuc adolescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum juraménto affirmábat se dívitem et beátum factúrum, et translátum a pátriis légibus amícum habitúrum, et res necessárias ei præbitúrum. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 25 Sed ad haec cum adoléscens nequáquam inclinarétur, vocávit rex matrem, et suadébat ei ut adolescénti fíeret in salútem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 26 Cum autem multis eam verbis esset hortátus, promísit suasúrum se fílio suo. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 27 Ítaque inclináta ad illum, irrídens crudélem tyránnum, ait pátria voce: Fili mi, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi, et lac triénnio dedi et álui, et in ætátem istam perdúxi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 28 Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram, et ad ómnia quæ in eis sunt, et intélligas quia ex níhilo fecit illa Deus, et hóminum genus: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 29 ita fiet, ut non tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus párticeps, súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 30 Cum haec illa adhuc díceret, ait adoléscens: Quem sustinétis? non obédio præcépto regis, sed præcépto legis, quæ data est nobis per Móysen. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 31 Tu vero, qui invéntor omnis malítiæ factus es in Hebrǽos, non effúgies manum Dei. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 32 Nos enim pro peccátis nostris haec pátimur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 33 Et si nobis propter increpatiónem et correptiónem Dóminus Deus noster módicum irátus est: sed íterum reconciliábitur servis suis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 34 Tu autem, o sceléste, et ómnium hóminum flagitiosíssime, noli frustra extólli vanis spebus in servos ejus inflammátus: +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 35 nondum enim omnipoténtis Dei, et ómnia inspiciéntis, judícium effugísti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 36 Nam fratres mei, módico nunc dolóre sustentáto, sub testaménto ætérnæ vitæ effécti sunt: tu vero judício Dei justas supérbiæ tuæ pœnas exsólves. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 37 Ego autem, sicut fratres mei, ánimam et corpus meum trado pro pátriis légibus, ínvocans Deum matúrius genti nostræ propítium fíeri, teque cum torméntis et verbéribus confitéri quod ipse est Deus solus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 38 In me vero et in frátribus meis désinet Omnipoténtis ira, quæ super omne genus nostrum juste superdúcta est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 39 Tunc rex accénsus ira in hunc, super omnes crudélius desǽvit, indígne ferens se derísum. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 40 Et hic ítaque mundus óbiit, per ómnia in Dómino confídens. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 41 Novíssime autem post fílios, et mater consúmpta est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 7 42 Ígitur de sacrifíciis et de nímiis crudelitátibus satis dictum est. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 1 Judas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Judaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 2 Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 3 misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 4 memorarétur quoque iniquíssimas mortes parvulórum innocéntum, et blasphémias nómini suo illátas, et indignarétur super his. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 5 At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 6 Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 7 máxime autem nóctibus ad hujuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis ejus ubíque diffundebátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 8 Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere própere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 9 At ille velóciter misit Nicanórem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Judæórum genus deléret, adjúncto ei Górgia viro militári, et in béllicis rebus experientíssimo. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 10 Constítuit autem Nícanor, ut regi tribútum, quod Románis erat dandum, duo míllia talentórum de captivitáte Judæórum suppléret: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 11 statímque ad marítimas civitátes misit, cónvocans ad coëmptionem Judaicórum mancipiórum, promíttens se nonagínta mancípia talénto distractúrum, non respíciens ad vindíctam quæ eum ab Omnipoténte esset consecutúra. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 12 Judas autem ubi cómperit, indicávit his qui secum erant Judǽis Nicanóris advéntum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 13 Ex quibus quidam formidántes, et non credéntes Dei justítiæ, in fugam vertebántur: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 14 álii vero si quid eis supérerat vendébant, simúlque Dóminum deprecabántur ut eríperet eos ab ímpio Nicanóre, qui eos priúsquam cóminus veníret, vendíderat: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 15 etsi non propter eos, propter testaméntum tamen quod erat ad patres eórum, et propter invocatiónem sancti et magnífici nóminis ejus super ipsos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 16 Convocátis autem Machabǽus septem míllibus qui cum ipso erant, rogábat ne hóstibus reconciliaréntur, neque metúerent iníque veniéntium advérsum se hóstium multitúdinem: sed fórtiter conténderent, b +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 17 ante óculos habéntes contuméliam quæ loco sancto ab his injúste esset illáta, itémque et ludíbrio hábitæ civitátis injúriam, adhuc étiam véterum institúta convúlsa. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 18 Nam illi quidem armis confídunt, ait, simul et audácia: nos autem in omnipoténte Dómino, qui potest et veniéntes advérsum nos, et univérsum mundum, uno nutu delére, confídimus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 19 Admónuit autem eos et de auxíliis Dei, quæ facta sunt erga paréntes: et quod sub Sennácherib centum octogínta quinque míllia periérunt: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 20 et de prœ́lio quod eis advérsus Gálatas fuit in Babylónia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedónibus sóciis hæsitántibus, ipsi sex míllia soli peremérunt centum vigínti míllia, propter auxílium illis datum de cælo, et benefícia pro his plúrima consecúti sunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 21 His verbis constántes effécti sunt, et pro légibus et pátria mori paráti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 22 Constítuit ítaque fratres suos duces utríque órdini, Simónem, et Joséphum, et Jónathan, subjéctis unicuíque millénis et quingenténis. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 23 Ad hoc étiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutórii Dei, in prima ácie ipse dux commísit cum Nicanóre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 24 Et facto sibi adjutóre Omnipoténte, interfecérunt super novem míllia hóminum: majórem autem partem exércitus Nicanóris vulnéribus débilem factam fúgere compulérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 25 Pecúniis vero eórum, qui ad emptiónem ipsórum vénerant, sublátis, ipsos usquequáque persecúti sunt: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 26 sed revérsi sunt hora conclúsi, nam erat ante sábbatum: quam ob causam non perseveravérunt insequéntes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 27 Arma autem ipsórum, et spólia congregántes, sábbatum agébant, benedicéntes Dóminum, qui liberávit eos in isto die, misericórdiæ inítium stillans in eos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 28 Post sábbatum vero debílibus, et órphanis, et víduis divisérunt spólia: et resídua ipsi cum suis habuére. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 29 His ítaque gestis, et commúniter ab ómnibus facta obsecratióne, misericórdem Dóminum postulábant ut in finem servis suis reconciliarétur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 30 Et ex his qui cum Timótheo et Bácchide erant contra se contendéntes, super vigínti míllia interfecérunt, et munitiónes excélsas obtinuérunt: et plures prædas divisérunt, æquam portiónem debílibus, pupíllis, et víduis, sed et senióribus faciéntes. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 31 Et cum arma eórum diligénter collegíssent, ómnia composuérunt in locis opportúnis: resídua vero spólia Jerosólymam detulérunt: +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 32 et Philárchen, qui cum Timótheo erat, interfecérunt, virum sceléstum, qui in multis Judǽos afflíxerat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 33 Et cum epinícia ágerent Jerosólymis, eum qui sacras jánuas incénderat, id est, Callísthenem, cum in quoddam domicílium refugísset, incendérunt, digna ei mercéde pro impietátibus suis réddita. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 34 Facinorosíssimus autem Nícanor, qui mille negotiántes ad Judæórum venditiónem addúxerat, +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 35 humiliátus auxílio Dómini ab his quos nullos existimáverat, depósita veste glóriæ, per mediterránea fúgiens, solus venit Antiochíam, summam infelicitátem de intéritu sui exércitus consecútus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 8 36 Et qui promíserat Románis se tribútum restitúere de captivitáte Jerosolymórum, prædicábat nunc protectórem Deum habére Judǽos, et ob ipsum invulnerábiles esse, eo quod sequeréntur leges ab ipso constitútas. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 1 Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 2 Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit expoliáre templum, et civitátem opprímere: sed multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt: et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 3 Et cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicanórem et Timótheum gesta sunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 4 Elátus autem in ira, arbitrabátur se injúriam illórum qui se fugáverant posse in Judǽos retorquére: ideóque jussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum judício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Jerosólymam, et congériem sepúlchri Judæórum eam factúrum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 5 Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Israël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 7 Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Judǽos, et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 8 Isque qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 9 ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes ejus efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 10 et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 11 Hinc ígitur cœpit ex gravi supérbia dedúctus ad agnitiónem sui veníre, divína admónitus plaga, per moménta síngula dolóribus suis augménta capiéntibus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 12 Et cum nec ipse jam fœtórem suum ferre posset, ita ait: Justum est súbditum esse Deo, et mortálem non pária Deo sentíre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 13 Orábat autem hic sceléstus Dóminum, a quo non esset misericórdiam consecutúrus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 14 Et civitátem, ad quam festínans veniébat ut eam ad solum dedúceret ac sepúlchrum congestórum fáceret, nunc optat líberam réddere: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 15 et Judǽos, quos nec sepultúra quidem se dignos habitúrum, sed ávibus ac feris diripiéndos traditúrum, et cum párvulis exterminatúrum díxerat, æquáles nunc Atheniénsibus factúrum pollicétur: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 16 templum étiam sanctum, quod prius expoliáverat, óptimis donis ornatúrum, et sancta vasa multiplicatúrum, et pertinéntes ad sacrifícia sumptus de reddítibus suis præstatúrum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 17 super haec, et Judǽum se futúrum, et omnem locum terræ perambulatúrum, et prædicatúrum Dei potestátem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 18 Sed non cessántibus dolóribus (supervénerat enim in eum justum Dei judícium), despérans scripsit ad Judǽos in modum deprecatiónis epístolam haec continéntem: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 19 Óptimis cívibus Judǽis plúrimam salútem, et bene valére, et esse felíces, rex et príncipes Antíochus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 20 Si bene valétis, et fílii vestri, et ex senténtia vobis cuncta sunt, máximas ágimus grátias. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 21 Et ego in infirmitáte constitútus, vestri autem memor benígne revérsus de Pérsidis locis, et infirmitáte gravi apprehénsus, necessárium duxi pro commúni utilitáte curam habére: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 22 non despérans memetípsum, sed spem multam habens effugiéndi infirmitátem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 23 Respíciens autem quod et pater meus, quibus tempóribus in locis superióribus ducébat exércitum, osténdit qui post se suscíperet principátum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 24 ut si quid contrárium accíderet, aut diffícile nuntiarétur, sciéntes hi qui in regiónibus erant, cui esset rerum summa derelícta, non turbaréntur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 25 Ad haec, consíderans de próximo poténtes quosque et vicínos tempóribus insidiántes, et evéntum exspectántes, designávi fílium meum Antíochum regem, quem sæpe recúrrens in superióra regna multis vestrum commendábam: et scripsi ad eum quæ subjécta sunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 26 Ora ítaque vos, et peto mémores beneficiórum públice et privátim, ut unusquísque consérvet fidem ad me et ad fílium meum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 27 Confído enim eum modéste et humáne actúrum, et sequéntem propósitum meum, et commúnem vobis fore. +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 28 Ígitur homicída et blasphémus péssime percússus, et ut ipse álios tractáverat, péregre in móntibus miserábili óbitu vita functus est. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 9 29 Transferébat autem corpus Philíppus collactáneus ejus: qui, métuens fílium Antíochi, ad Ptolemǽum Philométorem in Ægýptum ábiit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 1 Machabǽus autem, et qui cum eo erant, Dómino se protegénte, templum quidem et civitátem recépit: +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 2 aras autem quas alienígenæ per platéas exstrúxerant, itémque delúbra demolítus est: +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 3 et purgáto templo, áliud altáre fecérunt, et de ignítis lapídibus igne concépto sacrifícia obtulérunt post biénnium, et incénsum, et lucérnas, et panes propositiónis posuérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 4 Quibus gestis, rogábant Dóminum prostráti in terram, ne ámplius tálibus malis incíderent: sed et, siquándo peccássent, ut ab ipso mítius corriperéntur, et non bárbaris ac blasphémis homínibus traderéntur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 5 Qua die autem templum ab alienígenis pollútum fúerat, cóntigit eádem die purificatiónem fíeri, vigésima quinta mensis qui fuit Casleu. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 6 Et cum lætítia diébus octo egérunt in modum tabernaculórum, recordántes quod ante módicum témporis diem solémnem tabernaculórum in móntibus et in spelúncis more bestiárum égerant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 7 Propter quod thyrsos, et ramos vírides, et palmas præferébant ei qui prosperávit mundári locum suum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 8 Et decrevérunt commúni præcépto et decréto univérsæ genti Judæórum ómnibus annis ágere dies istos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 9 Et Antíochi quidem, qui appellátus est Nóbilis, vitæ excéssus ita se hábuit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 10 Nunc autem de Eupátore Antíochi ímpii fílio quæ gesta sunt narrábimus, breviántes mala quæ in bellis gesta sunt. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 11 Hic enim suscépto regno, constítuit super negótia regni Lýsiam quemdam, Phœnícis et Sýriæ milítiæ príncipem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 12 Nam Ptolemǽus, qui dicebátur Macer, justi tenax erga Judǽos esse constítuit, et præcípue propter iniquitátem quæ facta erat in eos, et pacífice ágere cum eis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 13 Sed ob hoc accusátus ab amícis apud Eupátorem, cum frequénter próditor audíret, eo quod Cyprum créditam sibi a Philométore deseruísset, et ad Antíochum Nóbilem translátus étiam ab eo recessísset, venéno vitam finívit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 14 Górgias autem cum esset dux locórum, assúmptis ádvenis, frequénter Judǽos debellábat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 15 Judǽi vero qui tenébant opportúnas munitiónes, fugátos ab Jerosólymis suscipiébant, et belláre tentábant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 16 Hi vero qui erant cum Machabǽo, per oratiónes Dóminum rogántes ut esset sibi adjútor, ímpetum fecérunt in munitiónes Idumæórum: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 17 multáque vi insisténtes, loca obtinuérunt, occurréntes interemérunt, et omnes simul non minus vigínti míllibus trucidavérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 18 Quidam autem cum confugíssent in duas turres valde munítas, omnem apparátum ad repugnándum habéntes, +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 19 Machabǽus ad eórum expugnatiónem relícto Simóne, et Josépho, itémque Zachǽo, eísque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ ámplius perurgébant pugnas convérsus est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 20 Hi vero qui cum Simóne erant, cupiditáte ducti, a quibúsdam qui in túrribus erant, suási sunt pecúnia: et septuagínta míllibus didráchmis accéptis, dimisérunt quosdam effúgere. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 21 Cum autem Machabǽo nuntiátum esset quod factum est, princípibus pópuli congregátis accusávit quod pecúnia fratres vendidíssent, adversáriis eórum dimíssis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 22 Hos ígitur proditóres factos interfécit, et conféstim duas turres occupávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 23 Armis autem ac mánibus ómnia próspere agéndo in duábus munitiónibus plus quam vigínti míllia perémit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 24 At Timótheus, qui prius a Judǽis fúerat superátus, convocáto exércitu peregrínæ multitúdinis, et congregáto equitátu Asiáno, advénit quasi armis Judǽam captúrus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 25 Machabǽus autem et qui cum ipso erant, appropinquánte illo, deprecabántur Dóminum, caput terra aspergéntes, lumbósque cilíciis præcíncti, +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 26 ad altáris crepídinem provolúti, ut sibi propítius, inimícis autem eórum esset inimícus, et adversáriis adversarétur, sicut lex dicit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 27 Et ita post oratiónem, sumptis armis, lóngius de civitáte procedéntes, et próximi hóstibus effécti, resedérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 28 Primo autem solis ortu utríque commisérunt: isti quidem victóriæ et prosperitátis sponsórem cum virtúte Dóminum habéntes: illi autem ducem belli ánimum habébant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 29 Sed cum véhemens pugna esset, apparuérunt adversáriis de cælo viri quinque in equis, frenis áureis decóri, ducátum Judǽis præstántes: +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 30 ex quibus duo Machabǽum médium habéntes, armis suis circumséptum incólumem conservábant: in adversários autem tela et fúlmina jaciébant, ex quo et cæcitáte confúsi et repléti perturbatióne, cadébant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 31 Interfécti sunt autem vigínti míllia quingénti, et équites sexcénti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 32 Timótheus vero confúgit in Gázaram præsídium munítum, cui prǽerat Chǽreas. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 33 Machabǽus autem et qui cum eo erant, lætántes obsedérunt præsídium diébus quátuor. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 34 At hi qui intus erant, loci firmitáte confísi, supra modum maledicébant, et sermónes nefándos jactábant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 35 Sed cum dies quinta illucésceret, vigínti júvenes ex his qui cum Machabǽo erant, accénsi ánimis propter blasphémiam, viríliter accessérunt ad murum, et feróci ánimo incedéntes ascendébant: +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 36 sed et álii simíliter ascendéntes, turres portásque succéndere aggréssi sunt, atque ipsos maledícos vivos concremáre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 37 Per contínuum autem bíduum præsídio vastáto, Timótheum occultántem se in quodam repértum loco peremérunt: et fratrem illíus Chǽream et Apollóphanem occidérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 10 38 Quibus gestis, in hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum, qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 1 Sed parvo post témpore, Lýsias procurátor regis et propínquus, ac negotiórum præpósitus, gráviter ferens de his quæ accíderant, +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 2 congregátis octogínta míllibus, et equitátu univérso, veniébat advérsus Judǽos, exístimans se civitátem quidem captam géntibus habitáculum factúrum, +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 3 templum vero in pecúniæ quæstum, sicut cétera delúbra géntium, habitúrum, et per síngulos annos venále sacerdótium: +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 4 nusquam recógitans Dei potestátem, sed mente effrenátus in multitúdine péditum, et in míllibus équitum, et in octogínta elephántis confidébat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 5 Ingréssus autem Judǽam, et apprópians Bethsúræ, quæ erat in angústo loco, ab Jerosólyma intervállo quinque stadiórum, illud præsídium expugnábat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 6 Ut autem Machabǽus et qui cum eo erant cognovérunt expugnári præsídia, cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum, et omnis turba simul, ut bonum ángelum mítteret ad salútem Israël. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 7 Et ipse primus Machabǽus, sumptis armis, céteros adhortátus est simul secum perículum subíre, et ferre auxílium frátribus suis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 8 Cumque páriter prompto ánimo procéderent, Jerosólymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida, armis áureis hastam vibrans. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 9 Tunc omnes simul benedixérunt misericórdem Dóminum, et convaluérunt ánimis: non solum hómines, sed et béstias ferocíssimas, et muros férreos paráti penetráre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 10 Ibant ígitur prompti, de cælo habéntes adjutórem et miserántem super eos Dóminum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 11 Leónum autem more ímpetu irruéntes in hostes, prostravérunt ex eis úndecim míllia péditum, et équitum mille sexcéntos: +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 12 univérsos autem in fugam vertérunt, plures autem ex eis vulneráti nudi evasérunt. Sed et ipse Lýsias túrpiter fúgiens evásit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 13 Et quia non insensátus erat, secum ipse réputans factam erga se diminutiónem, et intélligens invíctos esse Hebrǽos, omnipoténtis Dei auxílio inniténtes, misit ad eos: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 14 promisítque se consensúrum ómnibus quæ justa sunt, et regem compulsúrum amícum fíeri. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 15 Ánnuit autem Machabǽus précibus Lýsiæ, in ómnibus utilitáti cónsulens: et quæcúmque Machabǽus scripsit Lýsiæ de Judǽis, ea rex concéssit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 16 Nam erant scriptæ Judǽis epístolæ a Lýsia quidem hunc modum continéntes: Lýsias pópulo Judæórum salútem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 17 Joánnes et Abésalom, qui missi fúerant a vobis, tradéntes scripta, postulábant ut ea quæ per illos significabántur, implérem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 18 Quæcúmque ígitur regi potuérunt perférri, expósui: et quæ res permittébat, concéssit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 19 Si ígitur in negótiis fidem conservavéritis, et deínceps bonórum vobis causa esset, tentábo. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 20 De céteris autem per síngula verbo mandávi et istis, et his, qui a me missi sunt, cólloqui vobíscum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 21 Bene valéte. Anno centésimo, quadragésimo octávo mensis Dióscori, die vigésima et quarta. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 22 Regis autem epístola ista continébat: Rex Antíochus Lýsiæ fratri salútem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 23 Patre nostro inter deos transláto, nos voléntes eos qui sunt in regno nostro sine tumúltu ágere, et rebus suis adhibére diligéntiam, +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 24 audívimus Judǽos non consensísse patri meo ut transferréntur ad ritum Græcórum, sed tenére velle suum institútum, ac proptérea postuláre a nobis concédi sibi legítima sua. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 25 Voléntes ígitur hanc quoque gentem quiétam esse, statuéntes judicávimus templum restítui illis, ut ágerent secúndum suórum majórum consuetúdinem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 26 Bene ígitur féceris, si míseris ad eos et déxteram déderis: ut cógnita nostra voluntáte, bono ánimo sint, et utilitátibus própriis desérviant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 27 Ad Judǽos vero regis epístola talis erat: Rex Antíochus senátui Judæórum, et céteris Judǽis salútem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 28 Si valétis, sic estis ut vólumus: sed et ipsi bene valémus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 29 Ádiit nos Meneláus, dicens velle vos descéndere ad vestros, qui sunt apud nos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 30 His ígitur qui cómmeant usque ad diem trigésimum mensis Xánthici, damus dextras securitátis, +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 31 ut Judǽi utántur cibis et légibus suis, sicut et prius: et nemo eórum ullo modo moléstiam patiátur de his quæ per ignorántiam gesta sunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 32 Mísimus autem et Meneláum, qui vos alloquátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 33 Valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, Xánthici mensis quintadécima die. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 34 Misérunt autem étiam Románi epístolam, ita se habéntem: Quintus Mémmius et Titus Manílius legáti Romanórum, pópulo Judæórum salútem. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 35 De his quæ Lýsias cognátus regis concéssit vobis, et nos concéssimus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 36 De quibus autem ad regem judicávit referéndum, conféstim áliquem míttere, diligéntius inter vos conferéntes, ut decernámus, sicut cóngruit vobis: nos enim Antiochíam accédimus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 37 Ideóque festináte rescríbere, ut nos quoque sciámus cujus estis voluntátis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 11 38 Bene valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, quintadécima die mensis Xánthici. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 1 His factis pactiónibus, Lýsias pergébat ad regem, Judǽi autem agricultúræ óperam dabant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 2 Sed hi qui reséderant, Timótheus, et Apollónius Gennǽi fílius, sed et Hierónymus, et Démophon super hos, et Nícanor Cypriárches, non sinébant eos in siléntio ágere et quiéte. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 3 Joppítæ vero tale quoddam flagítium perpetrárunt: rogavérunt Judǽos cum quibus habitábant, ascéndere scaphas quas paráverant, cum uxóribus et fíliis, quasi nullis inimicítiis inter eos subjacéntibus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 4 Secúndum commúne ítaque decrétum civitátis, et ipsis acquiescéntibus, pacísque causa nihil suspéctum habéntibus: cum in altum processíssent, submersérunt non minus ducéntos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 5 Quam crudelitátem Judas in suæ gentis hómines factam ut cognóvit, præcépit viris qui erant cum ipso: et invocáto justo júdice Deo, +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 6 venit advérsus interfectóres fratrum, et portum quidem noctu succéndit, scaphas exússit, eos autem qui ab igne refúgerant, gládio perémit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 7 Et cum haec ita egísset, discéssit quasi íterum reversúrus, et univérsos Joppítas eradicatúrus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 8 Sed cum cognovísset et eos qui erant Jámniæ, velle pari modo fácere habitántibus secum Judǽis, +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 9 Jamnítis quoque nocte supervénit, et portum cum návibus succéndit: ita ut lumen ignis apparéret Jerosólymis a stádiis ducéntis quadragínta. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 10 Inde cum jam abiíssent novem stádiis, et iter fácerent ad Timótheum, commisérunt cum eo Árabes quinque míllia viri, et équites quingénti. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 11 Cumque pugna válida fíeret, et auxílio Dei próspere cessísset, resídui Árabes victi petébant a Juda dextram sibi dari, promitténtes se páscua datúros, et in céteris profutúros. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 12 Judas autem arbitrátus vere in multis eos útiles, promísit pacem: dextrísque accéptis, discéssere ad tabernácula sua. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 13 Aggréssus est autem et civitátem quamdam firmam póntibus murísque circumséptam, quæ a turbis habitabátur géntium promiscuárum: cui nomen Casphin. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 14 Hi vero qui intus erant, confidéntes in stabilitáte murórum et apparátu alimoniárum, remíssius agébant, maledíctis lacesséntes Judam et blasphemántes, ac loquéntes quæ fas non est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 15 Machabǽus autem, invocáto magno mundi Príncipe, qui sine ariétibus et máchinis tempóribus Jesu præcipitávit Jéricho, írruit feróciter muris: +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 16 et capta civitáte per Dómini voluntátem, innumerábiles cædes fecit, ita ut ádjacens stagnum stadiórum duórum latitúdinis sánguine interfectórum flúere viderétur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 17 Inde discessérunt stádia septingénta quinquagínta, et venérunt in Cháraca ad eos, qui dicúntur Tubianǽi, Judǽos: b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 18 et Timótheum quidem in illis locis non comprehendérunt, nullóque negótio perfécto regréssus est, relícto in quodam loco firmíssimo præsídio. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 19 Dosítheus autem et Sosípater, qui erant duces cum Machabǽo, peremérunt a Timótheo relíctos in præsídio, decem míllia viros. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 20 At Machabǽus, ordinátis circum se sex míllibus, et constitútis per cohórtes, advérsus Timótheum procéssit, habéntem secum centum vigínti míllia péditum, equitúmque duo míllia quingéntos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 21 Cógnito autem Judæ advéntu, Timótheus præmísit mulíeres et fílios, et réliquum apparátum, in præsídium quod Cárnion dícitur: erat enim inexpugnábile, et accéssu diffícile propter locórum angústias. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 22 Cumque cohors Judæ prima apparuísset, timor hóstibus incússus est ex præséntia Dei, qui univérsa cónspicit: et in fugam versi sunt álius ab álio, ita ut magis a suis dejiceréntur, et gladiórum suórum íctibus debilitaréntur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 23 Judas autem veheménter instábat púniens profános, et prostrávit ex eis trigínta míllia virórum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 24 Ipse vero Timótheus íncidit in partes Dosíthei et Sosípatris: et multis précibus postulábat ut vivus dimitterétur, eo quod multórum ex Judǽis paréntes habéret ac fratres, quos morte ejus décipi eveníret. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 25 Et cum fidem dedísset restitutúrum se eos secúndum constitútum, illǽsum eum dimisérunt propter fratrum salútem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 26 Judas autem egréssus est ad Cárnion, interféctis vigínti quinque míllibus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 27 Post horum fugam et necem, movit exércitum ad Ephron civitátem munítam, in qua multitúdo diversárum géntium habitábat: et robústi júvenes pro muris consisténtes fórtiter repugnábant: in hac autem máchinæ multæ et telórum erat apparátus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 28 Sed cum Omnipoténtem invocássent, qui potestáte sua vires hóstium confríngit, cepérunt civitátem: et ex eis qui intus erant, vigínti quinque míllia prostravérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 29 Inde ad civitátem Scythárum abiérunt, quæ ab Jerosólymis sexcéntis stádiis áberat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 30 Contestántibus autem his, qui apud Scythopolítas erant, Judǽis, quod benígne ab eis haberéntur, étiam tempóribus infelicitátis quod modéste secum égerint: +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 31 grátias agéntes eis, et exhortáti étiam de cétero erga genus suum benígnos esse, venérunt Jerosólymam die solémni septimanárum instánte. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 32 Et post Pentecósten abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 33 Exívit autem cum pedítibus tribus míllibus, et equítibus quadringéntis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 34 Quibus congréssis, cóntigit paucos rúere Judæórum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 35 Dosítheus vero quidam de Bacénoris eques, vir fortis, Górgiam tenébat: et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum, humerúmque ejus amputávit: atque ita Górgias effúgit in Marésa. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 36 At illis qui cum Esdrim erant diútius pugnántibus et fatigátis, invocávit Judas Dóminum adjutórem et ducem belli fíeri: +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 37 incípiens voce pátria, et cum hymnis clamórem extóllens, fugam Górgiæ milítibus incússit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 38 Judas autem collécto exércitu venit in civitátem Odóllam: et cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti, in eódem loco sábbatum egérunt. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 39 Et sequénti die venit cum suis Judas, ut córpora prostratórum tólleret, et cum paréntibus póneret in sepúlchris patérnis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 40 Invenérunt autem sub túnicis interfectórum de donáriis idolórum quæ apud Jámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Judǽos: ómnibus ergo maniféstum factum est, ob hanc causam eos corruísse. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 41 Omnes ítaque benedixérunt justum judícium Dómini, qui occúlta fécerat manifésta: +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 42 atque ita ad preces convérsi, rogavérunt ut id quod factum erat delíctum oblivióni traderétur. At vero fortíssimus Judas hortabátur pópulum conserváre se sine peccáto, sub óculis vidéntes quæ facta sunt pro peccátis eórum qui prostráti sunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 43 Et facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólymam offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 44 (nisi enim eos qui cecíderant resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis), +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 45 et quia considerábat quod hi qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 12 46 Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 1 Anno centésimo quadragésimo nono, cognóvit Judas Antíochum Eupátorem veníre cum multitúdine advérsus Judǽam, +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 2 et cum eo Lýsiam procuratórem et præpósitum negotiórum, secum habéntem péditum centum decem míllia, et équitum quinque míllia, et elephántos vigínti duos, currus cum fálcibus trecéntos. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 3 Commíscuit autem se illis et Meneláus: et cum multa fallácia deprecabátur Antíochum, non pro pátriæ salúte, sed sperans se constítui in principátum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 4 Sed Rex regum suscitávit ánimos Antíochi in peccatórem: et suggerénte Lýsia hunc esse causam ómnium malórum, jussit (ut eis est consuetúdo) apprehénsum in eódem loco necári. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 5 Erat autem in eódem loco turris quinquagínta cubitórum, aggéstum úndique habens cíneris: haec prospéctum habébat in præceps. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 6 Inde in cínerem déjici jussit sacrílegum, ómnibus eum propelléntibus ad intéritum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 7 Et tali lege prævaricatórem legis cóntigit mori, nec terræ dari Meneláum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delícta commísit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cíneris morte damnátus est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 9 Sed rex mente effrenátus veniébat, nequiórem se patre suo Judǽis ostensúrus. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 10 Quibus Judas cógnitis, præcépit pópulo ut die ac nocte Dóminum invocárent, quo, sicut semper, et nunc adjuváret eos, +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 11 quippe qui lege, et pátria, sanctóque templo privári vereréntur: ac pópulum, qui nuper páululum respirásset, ne síneret blasphémis rursus natiónibus subdi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 12 Ómnibus ítaque simul id faciéntibus, et peténtibus a Dómino misericórdiam cum fletu et jejúniis, per tríduum contínuum prostrátis, hortátus est eos Judas ut se præparárent. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 13 Ipse vero cum senióribus cogitávit priúsquam rex admovéret exércitum ad Judǽam et obtinéret civitátem, exíre, et Dómini judício commíttere éxitum rei. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 14 Dans ítaque potestátem ómnium Deo mundi creatóri, et exhortátus suos ut fórtiter dimicárent, et usque ad mortem pro légibus, templo, civitáte, pátria, et cívibus starent, circa Modin exércitum constítuit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 15 Et dato signo suis Dei victóriæ, juvénibus fortíssimis eléctis nocte aggréssus aulam régiam, in castris interfécit viros quátuor míllia, et máximum elephantórum cum his qui superpósiti fúerant: +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 16 summóque metu ac perturbatióne hóstium castra repléntes, rebus próspere gestis, abiérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 17 Hoc autem factum est die illucescénte, adjuvánte eum Dómini protectióne. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 18 Sed rex, accépto gustu audáciæ Judæórum, arte difficultátem locórum tentábat: +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 19 et Bethsúræ, quæ erat Judæórum præsídium munítum, castra admovébat: sed fugabátur, impingébat, minorabátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 20 His autem qui intus erant, Judas necessária mittébat. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 21 Enuntiávit autem mystéria hóstibus Rhódocus quidam de judáico exércitu, qui requisítus comprehénsus est, et conclúsus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 22 Íterum rex sermónem hábuit ad eos qui erant in Bethsúris: dextram dedit, accépit, ábiit: +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 23 commísit cum Juda, superátus est. Ut autem cognóvit rebellásse Philíppum Antiochíæ, qui relíctus erat super negótia, mente consternátus, Judǽos déprecans, subditúsque eis, jurat de ómnibus quibus justum visum est: et reconciliátus óbtulit sacrifícium, honorávit templum, et múnera pósuit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 24 Machabǽum amplexátus est, et fecit eum a Ptolemáide usque ad Gerrénos ducem et príncipem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 25 Ut autem venit Ptolemáidam, gráviter ferébant Ptoleménses amicítiæ conventiónem, indignántes ne forte fœdus irrúmperent. +2 Machabaeorum 2Mac 41 13 26 Tunc ascéndit Lýsias tribúnal, et expósuit ratiónem, et pópulum sedávit, regressúsque est Antiochíam: et hoc modo regis proféctio et réditus procéssit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 1 Sed post triénnii tempus, cognóvit Judas et qui cum eo erant Demétrium Seléuci cum multitúdine válida et návibus per portam Trípolis ascendísse ad loca opportúna, +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 2 et tenuísse regiónes advérsus Antíochum, et ducem ejus Lýsiam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 3 Álcimus autem quidam, qui summus sacérdos fúerat, sed voluntárie coinquinátus est tempóribus commistiónis, consíderans nullo modo sibi esse salútem neque accéssum ad altáre, b +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 4 venit ad regem Demétrium centésimo quinquagésimo anno, ófferens ei corónam áuream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbántur. Et ipsa quidem die síluit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 5 Tempus autem opportúnum deméntiæ suæ nactus, convocátus a Demétrio ad consílium, et interrogátus quibus rebus et consíliis Judǽi niteréntur, +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 6 respóndit: Ipsi qui dicúntur Assidǽi Judæórum, quibus præest Judas Machabǽus, bella nútriunt, et seditiónes movent, nec patiúntur regnum esse quiétum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 7 nam et ego defraudátus paréntum glória (dico autem summo sacerdótio) huc veni: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 8 primo quidem utilitátibus regis fidem servans, secúndo autem étiam cívibus cónsulens: nam illórum pravitáte univérsum genus nostrum non mínime vexátur. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 9 Sed oro his síngulis, o rex, cógnitis, et regióni et géneri, secúndum humanitátem tuam pervulgátam ómnibus, próspice: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 10 nam, quámdiu súperest Judas, impossíbile est pacem esse negótiis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 11 Tálibus autem ab hoc dictis, et céteri amíci hostíliter se habéntes advérsus Judam, inflammavérunt Demétrium. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 12 Qui statim Nicanórem præpósitum elephantórum ducem misit in Judǽam: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 13 datis mandátis ut ipsum quidem Judam cáperet: eos vero qui cum illo erant, dispérgeret, et constitúeret Álcimum máximi templi summum sacerdótem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 14 Tunc gentes quæ de Judǽa fúgerant Judam, gregátim se Nicanóri miscébant, misérias et clades Judæórum prosperitátes rerum suárum existimántes. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 15 Audíto ítaque Judǽi Nicanóris advéntu, et convéntu natiónum, conspérsi terra rogábant eum qui pópulum suum constítuit, ut in ætérnum custodíret, quique suam portiónem signis evidéntibus prótegit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 16 Imperánte autem duce, statim inde movérunt, convenerúntque ad castéllum Dessau. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 17 Simon vero frater Judæ commíserat cum Nicanóre: sed contérritus est repentíno advéntu adversariórum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 18 Nícanor tamen, áudiens virtútem cómitum Judæ, et ánimi magnitúdinem quam pro pátriæ certamínibus habébant, sánguine judícium fácere metuébat. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 19 Quam ob rem præmísit Posidónium, et Theodótium, et Matthíam, ut darent dextras atque accíperent. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 20 Et cum diu de his consílium agerétur, et ipse dux ad multitúdinem retulísset, ómnium una fuit senténtia amicítiis annúere. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 21 Ítaque diem constituérunt, qua secréto inter se ágerent: et síngulis sellæ prolátæ sunt, et pósitæ. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 22 Præcépit autem Judas armátos esse locis opportúnis, ne forte ab hóstibus repénte mali áliquid orirétur: et cóngruum collóquium fecérunt. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 23 Morabátur autem Nícanor Jerosólymis, nihílque iníque agébat: gregésque turbárum quæ congregátæ fúerant, dimísit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 24 Habébat autem Judam semper carum ex ánimo, et erat viro inclinátus. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 25 Rogavítque eum dúcere uxórem, filiósque procreáre. Núptias fecit: quiéte egit, communitérque vivébant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 26 Álcimus autem, videns caritátem illórum ad ínvicem et conventiónes, venit ad Demétrium, et dicébat Nicanórem rebus aliénis assentúre, Judámque regni insidiatórem successórem sibi destinásse. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 27 Ítaque rex exasperátus, et péssimis hujus criminatiónibus irritátus, scripsit Nicanóri, dicens gráviter quidem se ferre de amicítiæ conventióne, jubére tamen Machabǽum cítius vinctum míttere Antiochíam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 28 Quibus cógnitis, Nícanor consternabátur, et gráviter ferébat, si ea quæ convénerant írrita fáceret, nihil læsus a viro: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 29 sed quia regi resístere non póterat, opportunitátem observábat qua præcéptum perfíceret. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 30 At Machabǽus, videns secum austérius ágere Nicanórem, et consuétum occúrsum ferócius exhibéntem, intélligens non ex bono esse austeritátem istam, paucis suórum congregátis, occultávit se a Nicanóre. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 31 Quod cum ille cognóvit, fórtiter se a viro prævéntum, venit ad máximum et sanctíssimum templum: et sacerdótibus sólitas hóstias offeréntibus, jussit sibi tradi virum. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 32 Quibus cum juraménto dicéntibus nescíre se ubi esset qui quærebátur, exténdens manum ad templum, +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 33 jurávit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradidéritis, istud Dei fanum in planítiem dedúcam, et altáre effódiam, et templum hoc Líbero patri consecrábo. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 34 Et his dictis ábiit. Sacerdótes autem protendéntes manus in cælum, invocábant eum qui semper propugnátor esset gentis ipsórum, haec dicéntes: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 35 Tu, Dómine universórum, qui nullíus índiges, voluísti templum habitatiónis tuæ fíeri in nobis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 36 Et nunc, Sancte sanctórum, ómnium Dómine, consérva in ætérnum impollútam domum istam, quæ nuper mundáta est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 37 Razías autem quidam de senióribus ab Jerosólymis delátus est Nicanóri, vir amátor civitátis, et bene áudiens: qui pro afféctu pater Judæórum appellabátur. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 38 Hic multis tempóribus continéntiæ propósitum ténuit in Judaísmo, corpúsque et ánimam trádere conténtus pro perseverántia. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 39 Volens autem Nícanor manifestáre ódium quod habébat in Judǽos, misit mílites quingéntos ut eum comprehénderent. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 40 Putábat enim, si illum decepísset, se cladem Judǽis máximam illatúrum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 41 Turbis autem irrúere in domum ejus, et jánuam dirúmpere: atque ignem admovére cupiéntibus, cum jam comprehenderétur, gládio se pétiit, +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 42 éligens nobíliter mori pótius quam súbditus fíeri peccatóribus, et contra natáles suos indígnis injúriis agi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 43 Sed cum per festinatiónem non certo ictu plagam dedísset, et turbæ intra óstia irrúmperent, recúrrens audácter ad murum præcipitávit semetípsum viríliter in turbas: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 44 quibus velóciter locum dántibus cásui ejus, venit per médiam cervícem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 45 Et cum adhuc spiráret, accénsus ánimo, surréxit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflúeret, et gravíssimis vulnéribus esset sáucius, cursu turbam pertránsiit: +2 Machabaeorum 2Mac 41 14 46 et stans supra quamdam petram prærúptam, et jam exsánguis efféctus, compléxus intestína sua, utrísque mánibus projécit super turbas, ínvocans dominatórem vitæ ac spíritus ut haec illi íterum rédderet: atque ita vita defúnctus est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 1 Nícanor autem, ut cómperit Judam esse in locis Samaríæ, cogitávit cum omni ímpetu die sábbati commíttere bellum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 2 Judǽis vero qui illum per necessitátem sequebántur, dicéntibus: Ne ita feróciter et bárbare féceris, sed honórem tríbue diéi sanctificatiónis, et honóra eum qui univérsa cónspicit: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 3 ille infélix interrogávit si est potens in cælo, qui imperávit agi diem sabbatórum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 4 Et respondéntibus illis: Est Dóminus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi séptimam diem: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui ímpero sumi arma, et negótia regis impléri. Tamen non obtínuit ut consílium perfíceret. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 6 Et Nícanor quidem cum summa supérbia eréctus, cogitáverat commúne trophǽum statúere de Juda. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 7 Machabǽus autem semper confidébat cum omni spe auxílium sibi a Deo affutúrum: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 8 et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adjutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 9 Et allocútus eos de lege et prophétis, ádmonens étiam certámina quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 10 et ita ánimis eórum eréctis simul ostendébat géntium falláciam, et juramentórum prævaricatiónem. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 11 Síngulos autem illórum armávit, non clýpei et hastæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 12 Erat autem hujuscémodi visus: Oníam, qui fúerat summus sacérdos, virum bonum et benígnum, verecúndum visu, modéstum móribus, et elóquio decórum, et qui a púero in virtútibus exercitátus sit, manus protendéntem oráre pro omni pópulo Judæórum. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 13 Post hoc apparuísse et álium virum ætáte et glória mirábilem, et magni decóris habitúdine circa illum. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 14 Respondéntem vero Oníam dixísse: Hic est fratrum amátor, et pópuli Israël: hic est qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte, Jeremías prophéta Dei. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 15 Extendísse autem Jeremíam dextram, et dedísse Judæ gládium áureum, dicéntem: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 16 Áccipe sanctum gládium munus a Deo, in quo dejícies adversários pópuli mei Israël. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 17 Exhortáti ítaque Judæ sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus, et ánimi júvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis judicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 18 Erat enim pro uxóribus et fíliis, itémque pro frátribus et cognátis, minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 19 Sed et eos qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his qui congressúri erant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 20 Et cum jam omnes sperárent judícium futúrum, hostésque adéssent atque exércitus esset ordinátus, béstiæ equitésque opportúno in loco compósiti, +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 21 consíderans Machabǽus advéntum multitúdinis, et apparátum várium armorum, et ferocitátem bestiárum, exténdens manus in cælum, prodígia faciéntem Dóminum invocávit, qui non secúndum armorum poténtiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victóriam. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 22 Dixit autem ínvocans hoc modo: Tu Dómine, qui misísti ángelum tuum sub Ezechía rege Juda, et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque míllia: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 23 et nunc, dominátor cælórum, mitte ángelum tuum bonum ante nos in timóre et tremóre magnitúdinis bráchii tui, +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 24 ut métuant qui cum blasphémia véniunt advérsus sanctum pópulum tuum. Et hic quidem ita perorávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 25 Nícanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et cánticis admovébant. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocáto Deo, per oratiónes congréssi sunt: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 27 manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque míllia, præséntia Dei magnífice delectáti. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 28 Cumque cessássent, et cum gáudio redírent, cognovérunt Nicanórem ruísse cum armis suis. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 29 Facto ítaque clamóre, et perturbatióne excitáta, pátria voce omnipoténtem Dóminum benedicébant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 30 Præcépit autem Judas, qui per ómnia córpore et ánimo mori pro cívibus parátus erat, caput Nicanóris, et manum cum húmero abscíssam, Jerosólymam perférri. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 31 Quo cum pervenísset, convocátis contribúlibus et sacerdótibus ad altáre, accersíit et eos qui in arce erant. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 32 Et osténso cápite Nicanóris, et manu nefária quam exténdens contra domum sanctam omnipoténtis Dei magnífice gloriátus est. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 33 Linguam étiam ímpii Nicanóris præcísam jussit particulátim ávibus dari: manum autem deméntis contra templum suspéndi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 34 Omnes ígitur cæli benedixérunt Dóminum, dicéntes: Benedíctus qui locum suum incontaminátum servávit. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 35 Suspéndit autem Nicanóris caput in summa arce, ut évidens esset, et maniféstum signum auxílii Dei. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 36 Ítaque omnes commúni consílio decrevérunt nullo modo diem istum absque celebritáte præteríre: +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 37 habére autem celebritátem tertiadécima die mensis Adar, quod dícitur voce syríaca, prídie Mardochǽi diéi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 38 Ígitur his erga Nicanórem gestis, et ex illis tempóribus ab Hebrǽis civitáte posséssa, ego quoque in his fáciam finem sermónis. b +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 39 Et si quidem bene, et ut históriæ cómpetit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedéndum est mihi. +2 Machabaeorum 2Mac 41 15 40 Sicut enim vinum semper bíbere, aut semper aquam, contrárium est; altérnis autem uti, delectábile: ita legéntibus si semper exáctus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummátus. +# Matthǽus Mat Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Matthǽum +Matthǽus Mat 42 1 1 Liber generatiónis Jesu Christi fílii David, fílii Ábraham. +Matthǽus Mat 42 1 2 Ábraham génuit Ísaac. Ísaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam, et fratres ejus. +Matthǽus Mat 42 1 3 Judas autem génuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. +Matthǽus Mat 42 1 4 Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. +Matthǽus Mat 42 1 5 Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. +Matthǽus Mat 42 1 6 David autem rex génuit Salomónem ex ea quæ fuit Uríæ. +Matthǽus Mat 42 1 7 Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. +Matthǽus Mat 42 1 8 Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. +Matthǽus Mat 42 1 9 Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. +Matthǽus Mat 42 1 10 Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam. +Matthǽus Mat 42 1 11 Josías autem génuit Jechoníam, et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. +Matthǽus Mat 42 1 12 Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. +Matthǽus Mat 42 1 13 Zoróbabel autem génuit Ábiud. Ábiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. +Matthǽus Mat 42 1 14 Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Éliud. +Matthǽus Mat 42 1 15 Éliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. +Matthǽus Mat 42 1 16 Jacob autem génuit Joseph virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus. +Matthǽus Mat 42 1 17 Omnes ítaque generatiónes ab Ábraham usque ad David, generatiónes quatuórdecim: et a David usque ad transmigratiónem Babylónis, generatiónes quatuórdecim: et a transmigratióne Babylónis usque ad Christum, generatiónes quatuórdecim. +Matthǽus Mat 42 1 18 Christi autem generátio sic erat: cum esset desponsáta mater ejus María Joseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. b +Matthǽus Mat 42 1 19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. +Matthǽus Mat 42 1 20 Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. +Matthǽus Mat 42 1 21 Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum. +Matthǽus Mat 42 1 22 Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: +Matthǽus Mat 42 1 23 Ecce virgo in útero habébit, et páriet fílium: et vocábunt nomen ejus Emmánuel, quod est interpretátum Nobíscum Deus. +Matthǽus Mat 42 1 24 Exsúrgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcépit ei ángelus Dómini, et accépit cónjugem suam. +Matthǽus Mat 42 1 25 Et non cognoscébat eam donec péperit fílium suum primogénitum: et vocávit nomen ejus Jesum. +Matthǽus Mat 42 2 1 Cum ergo natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce magi ab oriénte venérunt Jerosólymam, +Matthǽus Mat 42 2 2 dicéntes: Ubi est qui natus est rex Judæórum? vídimus enim stellam ejus in oriénte, et vénimus adoráre eum. +Matthǽus Mat 42 2 3 Áudiens autem Heródes rex, turbátus est, et omnis Jerosólyma cum illo. +Matthǽus Mat 42 2 4 Et cóngregans omnes príncipes sacerdótum, et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis ubi Christus nascerétur. +Matthǽus Mat 42 2 5 At illi dixérunt: In Béthlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophétam: +Matthǽus Mat 42 2 6 Et tu Béthlehem terra Juda, nequáquam mínima es in princípibus Juda: ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël. +Matthǽus Mat 42 2 7 Tunc Heródes clam vocátis magis diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis: +Matthǽus Mat 42 2 8 et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. +Matthǽus Mat 42 2 9 Qui cum audíssent regem, abiérunt, et ecce stella, quam víderant in oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat puer. +Matthǽus Mat 42 2 10 Vidéntes autem stellam gavísi sunt gáudio magno valde. +Matthǽus Mat 42 2 11 Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre ejus, et procidéntes adoravérunt eum: et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham. +Matthǽus Mat 42 2 12 Et respónso accépto in somnis ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam. +Matthǽus Mat 42 2 13 Qui cum recessíssent, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futúrum est enim ut Heródes quærat púerum ad perdéndum eum. b +Matthǽus Mat 42 2 14 Qui consúrgens accépit púerum et matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum: +Matthǽus Mat 42 2 15 et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi fílium meum. +Matthǽus Mat 42 2 16 Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem, et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra secúndum tempus, quod exquisíerat a magis. +Matthǽus Mat 42 2 17 Tunc adimplétum est quod dictum est per Jeremíam prophétam dicéntem: +Matthǽus Mat 42 2 18 Vox in Rama audíta est plorátus, et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt. +Matthǽus Mat 42 2 19 Defúncto autem Heróde, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, +Matthǽus Mat 42 2 20 dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim qui quærébant ánimam púeri. +Matthǽus Mat 42 2 21 Qui consúrgens, accépit púerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. +Matthǽus Mat 42 2 22 Áudiens autem quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire: et admónitus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ. +Matthǽus Mat 42 2 23 Et véniens habitávit in civitáte quæ vocátur Názareth: ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur. +Matthǽus Mat 42 3 1 In diébus autem illis venit Joánnes Baptísta prǽdicans in desérto Judǽæ, +Matthǽus Mat 42 3 2 et dicens: Pœniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 3 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaíam prophétam dicéntem: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini; rectas fácite sémitas ejus. +Matthǽus Mat 42 3 4 Ipse autem Joánnes habébat vestiméntum de pilis camelórum, et zonam pellíceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locústæ, et mel silvéstre. +Matthǽus Mat 42 3 5 Tunc exíbat ad eum Jerosólyma, et omnis Judǽa, et omnis régio circa Jordánem; +Matthǽus Mat 42 3 6 et baptizabántur ab eo in Jordáne, confiténtes peccáta sua. +Matthǽus Mat 42 3 7 Videns autem multos pharisæórum, et sadducæórum, veniéntes ad baptísmum suum, dixit eis: Progénies viperárum, quis demonstrávit vobis fúgere a ventúra ira? +Matthǽus Mat 42 3 8 Fácite ergo fructum dignum pœniténtiæ. +Matthǽus Mat 42 3 9 Et ne velítis dícere intra vos: Patrem habémus Ábraham. Dico enim vobis quóniam potens est Deus de lapídibus istis suscitáre fílios Ábrahæ. +Matthǽus Mat 42 3 10 Jam enim secúris ad radícem árborum pósita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. +Matthǽus Mat 42 3 11 Ego quidem baptízo vos in aqua in pœniténtiam: qui autem post me ventúrus est, fórtior me est, cujus non sum dignus calceaménta portáre: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto, et igni. +Matthǽus Mat 42 3 12 Cujus ventilábrum in manu sua: et permundábit áream suam: et congregábit tríticum suum in hórreum, páleas autem combúret igni inextinguíbili. +Matthǽus Mat 42 3 13 Tunc venit Jesus a Galilǽa in Jordánem ad Joánnem, ut baptizarétur ab eo. b +Matthǽus Mat 42 3 14 Joánnes autem prohibébat eum, dicens: Ego a te débeo baptizári, et tu venis ad me? +Matthǽus Mat 42 3 15 Respóndens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implére omnem justítiam. Tunc dimísit eum. +Matthǽus Mat 42 3 16 Baptizátus autem Jesus, conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli: et vidit Spíritum Dei descendéntem sicut colúmbam, et veniéntem super se. +Matthǽus Mat 42 3 17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui. +Matthǽus Mat 42 4 1 Tunc Jesus ductus est in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. +Matthǽus Mat 42 4 2 Et cum jejunásset quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. +Matthǽus Mat 42 4 3 Et accédens tentátor dixit ei: Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fiant. +Matthǽus Mat 42 4 4 Qui respóndens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. +Matthǽus Mat 42 4 5 Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, +Matthǽus Mat 42 4 6 et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia ángelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. +Matthǽus Mat 42 4 7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. +Matthǽus Mat 42 4 8 Íterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit ei ómnia regna mundi, et glóriam eórum, +Matthǽus Mat 42 4 9 et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. +Matthǽus Mat 42 4 10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Sátana: Scriptum est enim: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies. +Matthǽus Mat 42 4 11 Tunc relíquit eum diábolus: et ecce ángeli accessérunt, et ministrábant ei. +Matthǽus Mat 42 4 12 Cum autem audísset Jesus quod Joánnes tráditus esset, secéssit in Galilǽam: b +Matthǽus Mat 42 4 13 et, relícta civitáte Názareth, venit, et habitávit in Caphárnaum marítima, in fínibus Zábulon et Néphthalim: +Matthǽus Mat 42 4 14 ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam: +Matthǽus Mat 42 4 15 Terra Zábulon, et terra Néphthalim, via maris trans Jordánem, Galilǽa géntium: +Matthǽus Mat 42 4 16 pópulus, qui sedébat in ténebris, vidit lucem magnam: et sedéntibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. +Matthǽus Mat 42 4 17 Exínde cœpit Jesus prædicáre, et dícere: Pœniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 4 18 Ámbulans autem Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare (erant enim piscatóres), b +Matthǽus Mat 42 4 19 et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. +Matthǽus Mat 42 4 20 At illi contínuo relíctis rétibus secúti sunt eum. +Matthǽus Mat 42 4 21 Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem ejus, in navi cum Zebedǽo patre eórum, reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. +Matthǽus Mat 42 4 22 Illi autem statim relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum. +Matthǽus Mat 42 4 23 Et circuíbat Jesus totam Galilǽam, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni: et sanans omnem languórem, et omnem infirmitátem in pópulo. b +Matthǽus Mat 42 4 24 Et ábiit opínio ejus in totam Sýriam, et obtulérunt ei omnes male habéntes, váriis languóribus, et torméntis comprehénsos, et qui dæmónia habébant, et lunáticos, et paralýticos, et curávit eos: +Matthǽus Mat 42 4 25 et secútæ sunt eum turbæ multæ de Galilǽa, et Decápoli, et de Jerosólymis, et de Judǽa, et de trans Jordánem. +Matthǽus Mat 42 5 1 Videns autem Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, +Matthǽus Mat 42 5 2 et apériens os suum docébat eos dicens: +Matthǽus Mat 42 5 3 Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 5 4 Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. +Matthǽus Mat 42 5 5 Beáti qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. +Matthǽus Mat 42 5 6 Beáti qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. +Matthǽus Mat 42 5 7 Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. +Matthǽus Mat 42 5 8 Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. +Matthǽus Mat 42 5 9 Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. +Matthǽus Mat 42 5 10 Beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 5 11 Beáti estis cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos mentiéntes, propter me: +Matthǽus Mat 42 5 12 gaudéte, et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis. Sic enim persecúti sunt prophétas, qui fuérunt ante vos. +Matthǽus Mat 42 5 13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. +Matthǽus Mat 42 5 14 Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita, +Matthǽus Mat 42 5 15 neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. +Matthǽus Mat 42 5 16 Sic lúceat lux vestra coram homínibus: ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 5 17 Nolíte putáre quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. b +Matthǽus Mat 42 5 18 Amen quippe dico vobis, donec tránseat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. +Matthǽus Mat 42 5 19 Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cælórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum. +Matthǽus Mat 42 5 20 Dico enim vobis, quia nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. b +Matthǽus Mat 42 5 21 Audístis quia dictum est antíquis: Non occídes: qui autem occíderit, reus erit judício. +Matthǽus Mat 42 5 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui iráscitur fratri suo, reus erit judício. Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit, fátue: reus erit gehénnæ ignis. +Matthǽus Mat 42 5 23 Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsum te: +Matthǽus Mat 42 5 24 relínque ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum. +Matthǽus Mat 42 5 25 Esto conséntiens adversário tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversárius júdici, et judex tradat te minístro: et in cárcerem mittáris. +Matthǽus Mat 42 5 26 Amen dico tibi, non éxies inde, donec reddas novíssimum quadrántem. +Matthǽus Mat 42 5 27 Audístis quia dictum est antíquis: Non mœcháberis. b +Matthǽus Mat 42 5 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui víderit mulíerem ad concupiscéndum eam, jam mœchátus est eam in corde suo. +Matthǽus Mat 42 5 29 Quod si óculus tuus dexter scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: éxpedit enim tibi ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum mittátur in gehénnam. +Matthǽus Mat 42 5 30 Et si dextra manus tua scandalízat te, abscíde eam, et prójice abs te: éxpedit enim tibi ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum eat in gehénnam. +Matthǽus Mat 42 5 31 Dictum est autem: Quicúmque dimíserit uxórem suam, det ei libéllum repúdii. +Matthǽus Mat 42 5 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimíserit uxórem suam, excépta fornicatiónis causa, facit eam mœchári: et qui dimíssam dúxerit, adúlterat. +Matthǽus Mat 42 5 33 Íterum audístis quia dictum est antíquis: Non perjurábis: reddes autem Dómino juraménta tua. b +Matthǽus Mat 42 5 34 Ego autem dico vobis, non juráre omníno, neque per cælum, quia thronus Dei est: +Matthǽus Mat 42 5 35 neque per terram, quia scabéllum est pedum ejus: neque per Jerosólymam, quia cívitas est magni regis: +Matthǽus Mat 42 5 36 neque per caput tuum juráveris, quia non potes unum capíllum album fácere, aut nigrum. +Matthǽus Mat 42 5 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundántius est, a malo est. +Matthǽus Mat 42 5 38 Audístis quia dictum est: Óculum pro óculo, et dentem pro dente. +Matthǽus Mat 42 5 39 Ego autem dico vobis, non resístere malo: sed si quis te percússerit in déxteram maxíllam tuam, præbe illi et álteram: +Matthǽus Mat 42 5 40 et ei, qui vult tecum judício conténdere, et túnicam tuam tóllere, dimítte ei et pállium: +Matthǽus Mat 42 5 41 et quicúmque te angariáverit mille passus, vade cum illo et ália duo. +Matthǽus Mat 42 5 42 Qui petit a te, da ei: et volénti mutuári a te, ne avertáris. +Matthǽus Mat 42 5 43 Audístis quia dictum est: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. b +Matthǽus Mat 42 5 44 Ego autem dico vobis: dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos: +Matthǽus Mat 42 5 45 ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oríri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injústos. +Matthǽus Mat 42 5 46 Si enim dilígitis eos qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? +Matthǽus Mat 42 5 47 Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? +Matthǽus Mat 42 5 48 Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. +Matthǽus Mat 42 6 1 Atténdite ne justítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis: alióquin mercédem non habébitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 6 2 Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis, et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen dico vobis, recepérunt mercédem suam. +Matthǽus Mat 42 6 3 Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua: +Matthǽus Mat 42 6 4 ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. +Matthǽus Mat 42 6 5 Et cum orátis, non éritis sicut hypócritæ qui amant in synagógis et in ángulis plateárum stantes oráre, ut videántur ab homínibus: amen dico vobis, recepérunt mercédem suam. +Matthǽus Mat 42 6 6 Tu autem cum oráveris, intra in cubículum tuum, et clauso óstio, ora Patrem tuum in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. +Matthǽus Mat 42 6 7 Orántes autem, nolíte multum loqui, sicut éthnici, putant enim quod in multilóquio suo exaudiántur. b +Matthǽus Mat 42 6 8 Nolíte ergo assimilári eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, ántequam petátis eum. +Matthǽus Mat 42 6 9 Sic ergo vos orábitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. +Matthǽus Mat 42 6 10 Advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. +Matthǽus Mat 42 6 11 Panem nostrum supersubstantiálem da nobis hódie, +Matthǽus Mat 42 6 12 et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. +Matthǽus Mat 42 6 13 Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen. +Matthǽus Mat 42 6 14 Si enim dimiséritis homínibus peccáta eórum: dimíttet et vobis Pater vester cæléstis delícta vestra. +Matthǽus Mat 42 6 15 Si autem non dimiséritis homínibus: nec Pater vester dimíttet vobis peccáta vestra. +Matthǽus Mat 42 6 16 Cum autem jejunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus jejunántes. Amen dico vobis, quia recepérunt mercédem suam. b +Matthǽus Mat 42 6 17 Tu autem, cum jejúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, +Matthǽus Mat 42 6 18 ne videáris homínibus jejúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. +Matthǽus Mat 42 6 19 Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo, et tínea demolítur: et ubi fures effódiunt, et furántur. b +Matthǽus Mat 42 6 20 Thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo, ubi neque ærúgo, neque tínea demolítur, et ubi fures non effódiunt, nec furántur. +Matthǽus Mat 42 6 21 Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum. +Matthǽus Mat 42 6 22 Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit. +Matthǽus Mat 42 6 23 Si autem óculus tuus fúerit nequam, totum corpus tuum tenebrósum erit. Si ergo lumen, quod in te est, ténebræ sunt: ipsæ ténebræ quantæ erunt? +Matthǽus Mat 42 6 24 Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ. +Matthǽus Mat 42 6 25 Ídeo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca, et corpus plus quam vestiméntum? b +Matthǽus Mat 42 6 26 Respícite volatília cæli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? +Matthǽus Mat 42 6 27 Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? +Matthǽus Mat 42 6 28 Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri quómodo crescunt: non labórant, neque nent. +Matthǽus Mat 42 6 29 Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. +Matthǽus Mat 42 6 30 Si autem fœnum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit, quanto magis vos módicæ fídei? +Matthǽus Mat 42 6 31 Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus, aut quid bibémus, aut quo operiémur? +Matthǽus Mat 42 6 32 haec enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. +Matthǽus Mat 42 6 33 Quǽrite ergo primum regnum Dei, et justítiam ejus: et haec ómnia adjiciéntur vobis. +Matthǽus Mat 42 6 34 Nolíte ergo sollíciti esse in crástinum. Crástinus enim dies sollícitus erit sibi ipsi: súfficit diéi malítia sua. +Matthǽus Mat 42 7 1 Nolíte judicáre, ut non judicémini. +Matthǽus Mat 42 7 2 In quo enim judício judicavéritis, judicabímini: et in qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis. +Matthǽus Mat 42 7 3 Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, et trabem in óculo tuo non vides? +Matthǽus Mat 42 7 4 aut quómodo dicis fratri tuo: Sine ejíciam festúcam de óculo tuo, et ecce trabs est in óculo tuo? +Matthǽus Mat 42 7 5 Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo, et tunc vidébis ejícere festúcam de óculo fratris tui. +Matthǽus Mat 42 7 6 Nolíte dare sanctum cánibus: neque mittátis margarítas vestras ante porcos, ne forte concúlcent eas pédibus suis, et convérsi dirúmpant vos. b +Matthǽus Mat 42 7 7 Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. b +Matthǽus Mat 42 7 8 Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur. +Matthǽus Mat 42 7 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petíerit fílius suus panem, numquid lápidem porríget ei? +Matthǽus Mat 42 7 10 aut si piscem petíerit, numquid serpéntem porríget ei? +Matthǽus Mat 42 7 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona peténtibus se? +Matthǽus Mat 42 7 12 Ómnia ergo quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, et vos fácite illis. Hæc est enim lex, et prophétæ. b +Matthǽus Mat 42 7 13 Intráte per angústam portam: quia lata porta, et spatiósa via est, quæ ducit ad perditiónem, et multi sunt qui intrant per eam. b +Matthǽus Mat 42 7 14 Quam angústa porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui invéniunt eam! +Matthǽus Mat 42 7 15 Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: b +Matthǽus Mat 42 7 16 a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? +Matthǽus Mat 42 7 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. +Matthǽus Mat 42 7 18 Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere. +Matthǽus Mat 42 7 19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. +Matthǽus Mat 42 7 20 Ígitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. +Matthǽus Mat 42 7 21 Non omnis qui dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum cælórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrábit in regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 7 22 Multi dicent mihi in illa die: Dómine, Dómine, nonne in nómine tuo prophetávimus, et in nómine tuo dæmónia ejécimus, et in nómine tuo virtútes multas fécimus? +Matthǽus Mat 42 7 23 Et tunc confitébor illis: Quia numquam novi vos: discédite a me, qui operámini iniquitátem. +Matthǽus Mat 42 7 24 Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram, b +Matthǽus Mat 42 7 25 et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti, et irruérunt in domum illam, et non cécidit: fundáta enim erat super petram. +Matthǽus Mat 42 7 26 Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui ædificávit domum suam super arénam: +Matthǽus Mat 42 7 27 et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti, et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruína illíus magna. +Matthǽus Mat 42 7 28 Et factum est: cum consummásset Jesus verba haec, admirabántur turbæ super doctrína ejus. b +Matthǽus Mat 42 7 29 Erat enim docens eos sicut potestátem habens, et non sicut scribæ eórum, et pharisǽi. +Matthǽus Mat 42 8 1 Cum autem descendísset de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: +Matthǽus Mat 42 8 2 et ecce leprósus véniens, adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. +Matthǽus Mat 42 8 3 Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo: mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. +Matthǽus Mat 42 8 4 Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. +Matthǽus Mat 42 8 5 Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, b +Matthǽus Mat 42 8 6 et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. +Matthǽus Mat 42 8 7 Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. +Matthǽus Mat 42 8 8 Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. +Matthǽus Mat 42 8 9 Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit: et álii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. +Matthǽus Mat 42 8 10 Áudiens autem Jesus mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. +Matthǽus Mat 42 8 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriénte et occidénte vénient, et recúmbent cum Ábraham, et Ísaac, et Jacob in regno cælórum: +Matthǽus Mat 42 8 12 fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. +Matthǽus Mat 42 8 13 Et dixit Jesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora. +Matthǽus Mat 42 8 14 Et cum venísset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacéntem, et febricitántem: b +Matthǽus Mat 42 8 15 et tétigit manum ejus, et dimísit eam febris, et surréxit, et ministrábat eis. +Matthǽus Mat 42 8 16 Véspere autem facto, obtulérunt ei multos dæmónia habéntes: et ejiciébat spíritus verbo, et omnes male habéntes curávit: +Matthǽus Mat 42 8 17 ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam, dicéntem: Ipse infirmitátes nostras accépit: et ægrotatiónes nostras portávit. +Matthǽus Mat 42 8 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. b +Matthǽus Mat 42 8 19 Et accédens unus scriba, ait illi: Magíster, sequar te, quocúmque íeris. +Matthǽus Mat 42 8 20 Et dicit ei Jesus: Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos; Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. +Matthǽus Mat 42 8 21 Álius autem de discípulis ejus ait illi: Dómine, permítte me primum ire, et sepelíre patrem meum. +Matthǽus Mat 42 8 22 Jesus autem ait illi: Séquere me, et dimítte mórtuos sepelíre mórtuos suos. +Matthǽus Mat 42 8 23 Et ascendénte eo in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: +Matthǽus Mat 42 8 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus: ipse vero dormiébat. +Matthǽus Mat 42 8 25 Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos: perímus. +Matthǽus Mat 42 8 26 Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens imperávit ventis, et mari, et facta est tranquíllitas magna. +Matthǽus Mat 42 8 27 Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obédiunt ei? +Matthǽus Mat 42 8 28 Et cum venísset trans fretum in regiónem Gerasenórum, occurrérunt ei duo habéntes dæmónia, de monuméntis exeúntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transíre per viam illam. b +Matthǽus Mat 42 8 29 Et ecce clamavérunt, dicéntes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venísti huc ante tempus torquére nos? +Matthǽus Mat 42 8 30 Erat autem non longe ab illis grex multórum porcórum pascens. +Matthǽus Mat 42 8 31 Dǽmones autem rogábant eum, dicéntes: Si éjicis nos hinc, mitte nos in gregem porcórum. +Matthǽus Mat 42 8 32 Et ait illis: Ite. At illi exeúntes abiérunt in porcos, et ecce ímpetu ábiit totus grex per præceps in mare: et mórtui sunt in aquis. +Matthǽus Mat 42 8 33 Pastóres autem fugérunt: et veniéntes in civitátem, nuntiavérunt ómnia, et de eis qui dæmónia habúerant. +Matthǽus Mat 42 8 34 Et ecce tota cívitas éxiit óbviam Jesu: et viso eo, rogábant ut transíret a fínibus eórum. +Matthǽus Mat 42 9 1 Et ascéndens in navículam, transfretávit, et venit in civitátem suam. +Matthǽus Mat 42 9 2 Et ecce offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde fili, remittúntur tibi peccáta tua. +Matthǽus Mat 42 9 3 Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. +Matthǽus Mat 42 9 4 Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? +Matthǽus Mat 42 9 5 Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua: an dícere: Surge, et ámbula? +Matthǽus Mat 42 9 6 Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. +Matthǽus Mat 42 9 7 Et surréxit, et ábiit in domum suam. +Matthǽus Mat 42 9 8 Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus. +Matthǽus Mat 42 9 9 Et, cum transíret inde Jesus, vidit hóminem sedéntem in telónio, Matthǽum nómine. Et ait illi: Séquere me. Et surgens, secútus est eum. b +Matthǽus Mat 42 9 10 Et factum est, discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni et peccatóres veniéntes, discumbébant cum Jesu, et discípulis ejus. +Matthǽus Mat 42 9 11 Et vidéntes pharisǽi, dicébant discípulis ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat magíster vester? +Matthǽus Mat 42 9 12 At Jesus áudiens, ait: Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus. +Matthǽus Mat 42 9 13 Eúntes autem díscite quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre justos, sed peccatóres. +Matthǽus Mat 42 9 14 Tunc accessérunt ad eum discípuli Joánnis, dicéntes: Quare nos, et pharisǽi, jejunámus frequénter: discípuli autem tui non jejúnant? b +Matthǽus Mat 42 9 15 Et ait illis Jesus: Numquid possunt fílii sponsi lugére, quámdiu cum illis est sponsus? Vénient autem dies cum auferétur ab eis sponsus: et tunc jejunábunt. +Matthǽus Mat 42 9 16 Nemo autem immíttit commissúram panni rudis in vestiméntum vetus: tollit enim plenitúdinem ejus a vestiménto, et pejor scissúra fit. +Matthǽus Mat 42 9 17 Neque mittunt vinum novum in utres véteres: alióquin rumpúntur utres, et vinum effúnditur, et utres péreunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservántur. +Matthǽus Mat 42 9 18 Hæc illo loquénte ad eos, ecce princeps unus accéssit, et adorábat eum, dicens: Dómine, fília mea modo defúncta est: sed veni, impóne manum tuam super eam, et vivet. b +Matthǽus Mat 42 9 19 Et surgens Jesus, sequebátur eum, et discípuli ejus. +Matthǽus Mat 42 9 20 Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus. +Matthǽus Mat 42 9 21 Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero. +Matthǽus Mat 42 9 22 At Jesus convérsus, et videns eam, dixit: Confíde, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est múlier ex illa hora. +Matthǽus Mat 42 9 23 Et cum venísset Jesus in domum príncipis, et vidísset tibícines et turbam tumultuántem, dicébat: +Matthǽus Mat 42 9 24 Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum. +Matthǽus Mat 42 9 25 Et cum ejécta esset turba, intrávit: et ténuit manum ejus, et surréxit puélla. +Matthǽus Mat 42 9 26 Et éxiit fama haec in univérsam terram illam. +Matthǽus Mat 42 9 27 Et transeúnte inde Jesu, secúti sunt eum duo cæci, clamántes, et dicéntes: Miserére nostri, fili David. b +Matthǽus Mat 42 9 28 Cum autem venísset domum, accessérunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Créditis quia hoc possum fácere vobis? Dicunt ei: Útique, Dómine. +Matthǽus Mat 42 9 29 Tunc tétigit óculos eórum, dicens: Secúndum fidem vestram, fiat vobis. +Matthǽus Mat 42 9 30 Et apérti sunt óculi eórum: et comminátus est illis Jesus, dicens: Vidéte ne quis sciat. +Matthǽus Mat 42 9 31 Illi autem exeúntes, diffamavérunt eum in tota terra illa. +Matthǽus Mat 42 9 32 Egréssis autem illis, ecce obtulérunt ei hóminem mutum, dæmónium habéntem. +Matthǽus Mat 42 9 33 Et ejécto dæmónio, locútus est mutus, et mirátæ sunt turbæ, dicéntes: Numquam appáruit sic in Israël. +Matthǽus Mat 42 9 34 Pharisǽi autem dicébant: In príncipe dæmoniórum éjicit dǽmones. +Matthǽus Mat 42 9 35 Et circuíbat Jesus omnes civitátes, et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem, et omnem infirmitátem. b +Matthǽus Mat 42 9 36 Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. +Matthǽus Mat 42 9 37 Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. +Matthǽus Mat 42 9 38 Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. +Matthǽus Mat 42 10 1 Et convocátis duódecim discípulis suis, dedit illis potestátem spirítuum immundórum, ut ejícerent eos, et curárent omnem languórem, et omnem infirmitátem. +Matthǽus Mat 42 10 2 Duódecim autem Apostolórum nómina sunt haec. Primus, Simon, qui dícitur Petrus: et Andréas frater ejus, +Matthǽus Mat 42 10 3 Jacóbus Zebedǽi, et Joánnes frater ejus, Philíppus, et Bartholomǽus, Thomas, et Matthǽus publicánus, Jacóbus Alphǽi, et Thaddǽus, +Matthǽus Mat 42 10 4 Simon Chananǽus, et Judas Iscariótes, qui et trádidit eum. +Matthǽus Mat 42 10 5 Hos duódecim misit Jesus, præcípiens eis, dicens: In viam géntium ne abiéritis, et in civitátes Samaritanórum ne intravéritis: b +Matthǽus Mat 42 10 6 sed pótius ite ad oves quæ periérunt domus Israël. +Matthǽus Mat 42 10 7 Eúntes autem prædicáte, dicéntes: Quia appropinquávit regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 10 8 Infírmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, dǽmones ejícite: gratis accepístis, gratis date. +Matthǽus Mat 42 10 9 Nolíte possidére aurum, neque argéntum, neque pecúniam in zonis vestris: +Matthǽus Mat 42 10 10 non peram in via, neque duas túnicas, neque calceaménta, neque virgam: dignus enim est operárius cibo suo. +Matthǽus Mat 42 10 11 In quamcúmque autem civitátem aut castéllum intravéritis, interrogáte, quis in ea dignus sit: et ibi manéte donec exeátis. +Matthǽus Mat 42 10 12 Intrántes autem in domum, salutáte eam, dicéntes: Pax huic dómui. +Matthǽus Mat 42 10 13 Et síquidem fúerit domus illa digna, véniet pax vestra super eam: si autem non fúerit digna, pax vestra revertétur ad vos. +Matthǽus Mat 42 10 14 Et quicúmque non recéperit vos, neque audíerit sermónes vestros: exeúntes foras de domo, vel civitáte, excútite púlverem de pédibus vestris. +Matthǽus Mat 42 10 15 Amen dico vobis: Tolerabílius erit terræ Sodomórum et Gomorrhæórum in die judícii, quam illi civitáti. +Matthǽus Mat 42 10 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ. b +Matthǽus Mat 42 10 17 Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: +Matthǽus Mat 42 10 18 et ad prǽsides, et ad reges ducémini propter me in testimónium illis, et géntibus. +Matthǽus Mat 42 10 19 Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo, aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini: +Matthǽus Mat 42 10 20 non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. +Matthǽus Mat 42 10 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: +Matthǽus Mat 42 10 22 et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. +Matthǽus Mat 42 10 23 Cum autem persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen dico vobis, non consummábitis civitátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. +Matthǽus Mat 42 10 24 Non est discípulus super magístrum, nec servus super dóminum suum: b +Matthǽus Mat 42 10 25 súfficit discípulo ut sit sicut magíster ejus, et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt, quanto magis domésticos ejus? +Matthǽus Mat 42 10 26 Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. +Matthǽus Mat 42 10 27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. +Matthǽus Mat 42 10 28 Et nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. +Matthǽus Mat 42 10 29 Nonne duo pásseres asse véneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. +Matthǽus Mat 42 10 30 Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. +Matthǽus Mat 42 10 31 Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. +Matthǽus Mat 42 10 32 Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 10 33 Qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 10 34 Nolíte arbitrári quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium: b +Matthǽus Mat 42 10 35 veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: +Matthǽus Mat 42 10 36 et inimíci hóminis, doméstici ejus. +Matthǽus Mat 42 10 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. +Matthǽus Mat 42 10 38 Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. +Matthǽus Mat 42 10 39 Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. +Matthǽus Mat 42 10 40 Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum qui me misit. +Matthǽus Mat 42 10 41 Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. +Matthǽus Mat 42 10 42 Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen dico vobis, non perdet mercédem suam. +Matthǽus Mat 42 11 1 Et factum est, cum consummásset Jesus, præcípiens duódecim discípulis suis, tránsiit inde ut docéret, et prædicáret in civitátibus eórum. +Matthǽus Mat 42 11 2 Joánnes autem cum audísset in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, +Matthǽus Mat 42 11 3 ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an álium exspectámus? +Matthǽus Mat 42 11 4 Et respóndens Jesus ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni quæ audístis, et vidístis. +Matthǽus Mat 42 11 5 Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: +Matthǽus Mat 42 11 6 et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. +Matthǽus Mat 42 11 7 Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? b +Matthǽus Mat 42 11 8 Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus vestítum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. +Matthǽus Mat 42 11 9 Sed quid exístis vidére? prophétam? Étiam dico vobis, et plus quam prophétam. +Matthǽus Mat 42 11 10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. +Matthǽus Mat 42 11 11 Amen dico vobis, non surréxit inter natos mulíerum major Joánne Baptísta: qui autem minor est in regno cælórum, major est illo. +Matthǽus Mat 42 11 12 A diébus autem Joánnis Baptístæ usque nunc, regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud. +Matthǽus Mat 42 11 13 Omnes enim prophétæ et lex usque ad Joánnem prophetavérunt: +Matthǽus Mat 42 11 14 et si vultis recípere, ipse est Elías, qui ventúrus est. +Matthǽus Mat 42 11 15 Qui habet aures audiéndi, áudiat. +Matthǽus Mat 42 11 16 Cui autem símilem æstimábo generatiónem istam? Símilis est púeris sedéntibus in foro: qui clamántes coæquálibus +Matthǽus Mat 42 11 17 dicunt: Cecínimus vobis, et non saltástis: lamentávimus, et non planxístis. +Matthǽus Mat 42 11 18 Venit enim Joánnes neque mandúcans, neque bibens, et dicunt: Dæmónium habet. +Matthǽus Mat 42 11 19 Venit Fílius hóminis mandúcans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potátor vini, publicanórum et peccatórum amícus. Et justificáta est sapiéntia a fíliis suis. +Matthǽus Mat 42 11 20 Tunc cœpit exprobráre civitátibus, in quibus factæ sunt plúrimæ virtútes ejus, quia non egíssent pœniténtiam: b +Matthǽus Mat 42 11 21 Vae tibi Corózain, vae tibi Bethsáida: quia, si in Tyro et Sidóne factæ essent virtútes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere pœniténtiam egíssent. +Matthǽus Mat 42 11 22 Verúmtamen dico vobis: Tyro et Sidóni remíssius erit in die judícii, quam vobis. +Matthǽus Mat 42 11 23 Et tu Caphárnaum, numquid usque in cælum exaltáberis? usque in inférnum descéndes, quia si in Sódomis factæ fuíssent virtútes quæ factæ sunt in te, forte mansíssent usque in hanc diem. +Matthǽus Mat 42 11 24 Verúmtamen dico vobis, quia terræ Sodomórum remíssius erit in die judícii, quam tibi. +Matthǽus Mat 42 11 25 In illo témpore respóndens Jesus dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti haec a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. b +Matthǽus Mat 42 11 26 Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. +Matthǽus Mat 42 11 27 Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. +Matthǽus Mat 42 11 28 Veníte ad me omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. b +Matthǽus Mat 42 11 29 Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum, et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. +Matthǽus Mat 42 11 30 Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve. +Matthǽus Mat 42 12 1 In illo témpore ábiit Jesus per sata sábbato: discípuli autem ejus esuriéntes cœpérunt véllere spicas, et manducáre. +Matthǽus Mat 42 12 2 Pharisǽi autem vidéntes, dixérunt ei: Ecce discípuli tui fáciunt quod non licet fácere sábbatis. +Matthǽus Mat 42 12 3 At ille dixit eis: Non legístis quid fécerit David, quando esúriit, et qui cum eo erant: +Matthǽus Mat 42 12 4 quómodo intrávit in domum Dei, et panes propositiónis comédit, quos non licébat ei édere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdótibus? +Matthǽus Mat 42 12 5 aut non legístis in lege quia sábbatis sacerdótes in templo sábbatum víolant, et sine crímine sunt? +Matthǽus Mat 42 12 6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. +Matthǽus Mat 42 12 7 Si autem scirétis, quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium: numquam condemnassétis innocéntes: +Matthǽus Mat 42 12 8 dóminus enim est Fílius hóminis étiam sábbati. +Matthǽus Mat 42 12 9 Et cum inde transísset, venit in synagógam eórum. +Matthǽus Mat 42 12 10 Et ecce homo manum habens áridam, et interrogábant eum, dicéntes: Si licet sábbatis curáre? ut accusárent eum. +Matthǽus Mat 42 12 11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui hábeat ovem unam, et si cecíderit haec sábbatis in fóveam, nonne tenébit et levábit eam? +Matthǽus Mat 42 12 12 Quanto magis mélior est homo ove? ítaque licet sábbatis benefácere. +Matthǽus Mat 42 12 13 Tunc ait hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit, et restitúta est sanitáti sicut áltera. +Matthǽus Mat 42 12 14 Exeúntes autem pharisǽi, consílium faciébant advérsus eum, quómodo pérderent eum. b +Matthǽus Mat 42 12 15 Jesus autem sciens recéssit inde: et secúti sunt eum multi, et curávit eos omnes: +Matthǽus Mat 42 12 16 et præcépit eis ne maniféstum eum fácerent. +Matthǽus Mat 42 12 17 Ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam, dicéntem: +Matthǽus Mat 42 12 18 Ecce puer meus, quem elégi, diléctus meus, in quo bene complácuit ánimæ meæ. Ponam spíritum meum super eum, et judícium géntibus nuntiábit. +Matthǽus Mat 42 12 19 Non conténdet, neque clamábit, neque áudiet áliquis in platéis vocem ejus: +Matthǽus Mat 42 12 20 arúndinem quassátam non confrínget, et linum fúmigans non extínguet, donec ejíciat ad victóriam judícium: +Matthǽus Mat 42 12 21 et in nómine ejus gentes sperábunt. +Matthǽus Mat 42 12 22 Tunc oblátus est ei dæmónium habens, cæcus, et mutus, et curávit eum ita ut loquerétur, et vidéret. b +Matthǽus Mat 42 12 23 Et stupébant omnes turbæ, et dicébant: Numquid hic est fílius David? +Matthǽus Mat 42 12 24 Pharisǽi autem audiéntes, dixérunt: Hic non éjicit dǽmones nisi in Beélzebub príncipe dæmoniórum. +Matthǽus Mat 42 12 25 Jesus autem sciens cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum divísum contra se desolábitur: et omnis cívitas vel domus divísa contra se, non stabit. +Matthǽus Mat 42 12 26 Et si Sátanas Sátanam éjicit, advérsus se divísus est: quómodo ergo stabit regnum ejus? +Matthǽus Mat 42 12 27 Et si ego in Beélzebub ejício dǽmones, fílii vestri in quo ejíciunt? ídeo ipsi júdices vestri erunt. +Matthǽus Mat 42 12 28 Si autem ego in Spíritu Dei ejício dǽmones, ígitur pervénit in vos regnum Dei. +Matthǽus Mat 42 12 29 Aut quómodo potest quisquam intráre in domum fortis, et vasa ejus dirípere, nisi prius alligáverit fortem? et tunc domum illíus dirípiet. +Matthǽus Mat 42 12 30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non cóngregat mecum, spargit. +Matthǽus Mat 42 12 31 Ídeo dico vobis: Omne peccátum et blasphémia remittétur homínibus, Spíritus autem blasphémia non remittétur. b +Matthǽus Mat 42 12 32 Et quicúmque díxerit verbum contra Fílium hóminis, remittétur ei: qui autem díxerit contra Spíritum Sanctum, non remittétur ei, neque in hoc sǽculo, neque in futúro. +Matthǽus Mat 42 12 33 Aut fácite árborem bonam, et fructum ejus bonum: aut fácite árborem malam, et fructum ejus malum: síquidem ex fructu arbor agnóscitur. +Matthǽus Mat 42 12 34 Progénies viperárum, quómodo potéstis bona loqui, cum sitis mali? ex abundántia enim cordis os lóquitur. +Matthǽus Mat 42 12 35 Bonus homo de bono thesáuro profert bona: et malus homo de malo thesáuro profert mala. +Matthǽus Mat 42 12 36 Dico autem vobis quóniam omne verbum otiósum, quod locúti fúerint hómines, reddent ratiónem de eo in die judícii. +Matthǽus Mat 42 12 37 Ex verbis enim tuis justificáberis et ex verbis tuis condemnáberis. +Matthǽus Mat 42 12 38 Tunc respondérunt ei quidam de scribis et pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére. b +Matthǽus Mat 42 12 39 Qui respóndens ait illis: Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ. +Matthǽus Mat 42 12 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diébus, et tribus nóctibus, sic erit Fílius hóminis in corde terræ tribus diébus et tribus nóctibus. +Matthǽus Mat 42 12 41 Viri Ninivítæ surgent in judício cum generatióne ista, et condemnábunt eam: quia pœniténtiam egérunt in prædicatióne Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. +Matthǽus Mat 42 12 42 Regína austri surget in judício cum generatióne ista, et condemnábit eam: quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis, et ecce plus quam Sálomon hic. +Matthǽus Mat 42 12 43 Cum autem immúndus spíritus exíerit ab hómine, ámbulat per loca árida, quærens réquiem, et non invénit. b +Matthǽus Mat 42 12 44 Tunc dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et véniens invénit eam vacántem, scopis mundátam, et ornátam. +Matthǽus Mat 42 12 45 Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et intrántes hábitant ibi: et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Sic erit et generatióni huic péssimæ. +Matthǽus Mat 42 12 46 Adhuc eo loquénte ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. b +Matthǽus Mat 42 12 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quæréntes te. +Matthǽus Mat 42 12 48 At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? +Matthǽus Mat 42 12 49 Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. +Matthǽus Mat 42 12 50 Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. +Matthǽus Mat 42 13 1 In illo die éxiens Jesus de domo, sedébat secus mare. +Matthǽus Mat 42 13 2 Et congregátæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut navículam ascéndens sedéret: et omnis turba stabat in líttore, +Matthǽus Mat 42 13 3 et locútus est eis multa in parábolis, dicens: Ecce éxiit qui séminat, semináre. +Matthǽus Mat 42 13 4 Et dum séminat, quædam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres cæli, et comedérunt ea. +Matthǽus Mat 42 13 5 Ália autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam: et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terræ: +Matthǽus Mat 42 13 6 sole autem orto æstuavérunt; et quia non habébant radícem, aruérunt. +Matthǽus Mat 42 13 7 Ália autem cecidérunt in spinas: et crevérunt spinæ, et suffocavérunt ea. +Matthǽus Mat 42 13 8 Ália autem cecidérunt in terram bonam: et dabant fructum, áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud trigésimum. +Matthǽus Mat 42 13 9 Qui habet aures audiéndi, áudiat. +Matthǽus Mat 42 13 10 Et accedéntes discípuli dixérunt ei: Quare in parábolis loquéris eis? b +Matthǽus Mat 42 13 11 Qui respóndens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mystéria regni cælórum: illis autem non est datum. +Matthǽus Mat 42 13 12 Qui enim habet, dábitur ei, et abundábit: qui autem non habet, et quod habet auferétur ab eo. +Matthǽus Mat 42 13 13 Ídeo in parábolis loquor eis: quia vidéntes non vident, et audiéntes non áudiunt, neque intélligunt. +Matthǽus Mat 42 13 14 Et adimplétur in eis prophetía Isaíæ, dicéntis: Audítu audiétis, et non intelligétis: et vidéntes vidébitis, et non vidébitis. +Matthǽus Mat 42 13 15 Incrassátum est enim cor pópuli hujus, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos clausérunt: nequándo vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intélligant, et convertántur, et sanem eos. +Matthǽus Mat 42 13 16 Vestri autem beáti óculi quia vident, et aures vestræ quia áudiunt. b +Matthǽus Mat 42 13 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophétæ et justi cupiérunt vidére quæ vidétis, et non vidérunt: et audíre quæ audítis, et non audiérunt. +Matthǽus Mat 42 13 18 Vos ergo audíte parábolam seminántis. b +Matthǽus Mat 42 13 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intélligit, venit malus, et rapit quod seminátum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminátus est. +Matthǽus Mat 42 13 20 Qui autem super petrósa seminátus est, hic est qui verbum audit, et contínuo cum gáudio áccipit illud: +Matthǽus Mat 42 13 21 non habet autem in se radícem, sed est temporális: facta autem tribulatióne et persecutióne propter verbum, contínuo scandalizátur. +Matthǽus Mat 42 13 22 Qui autem seminátus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitúdo sǽculi istíus, et fallácia divitiárum suffócat verbum, et sine fructu effícitur. +Matthǽus Mat 42 13 23 Qui vero in terram bonam seminátus est, hic est qui audit verbum, et intélligit, et fructum affert, et facit áliud quidem centésimum, áliud autem sexagésimum, áliud vero trigésimum. +Matthǽus Mat 42 13 24 Áliam parábolam propósuit illis, dicens: Símile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo: b +Matthǽus Mat 42 13 25 cum autem dormírent hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. +Matthǽus Mat 42 13 26 Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. +Matthǽus Mat 42 13 27 Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? unde ergo habet zizánia? +Matthǽus Mat 42 13 28 Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea? +Matthǽus Mat 42 13 29 Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum. +Matthǽus Mat 42 13 30 Sínite útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum: tríticum autem congregáte in hórreum meum. +Matthǽus Mat 42 13 31 Áliam parábolam propósuit eis dicens: Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: b +Matthǽus Mat 42 13 32 quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant, et hábitent in ramis ejus. +Matthǽus Mat 42 13 33 Áliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. +Matthǽus Mat 42 13 34 Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: +Matthǽus Mat 42 13 35 ut implerétur quod dictum erat per prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum; eructábo abscóndita a constitutióne mundi. +Matthǽus Mat 42 13 36 Tunc, dimíssis turbis, venit in domum: et accessérunt ad eum discípuli ejus, dicéntes: Edíssere nobis parábolam zizaniórum agri. b +Matthǽus Mat 42 13 37 Qui respóndens ait illis: Qui séminat bonum semen, est Fílius hóminis. +Matthǽus Mat 42 13 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt fílii regni. Zizánia autem, fílii sunt nequam. +Matthǽus Mat 42 13 39 Inimícus autem, qui seminávit ea, est diábolus. Messis vero, consummátio sǽculi est. Messóres autem, ángeli sunt. +Matthǽus Mat 42 13 40 Sicut ergo colligúntur zizánia, et igni comburúntur: sic erit in consummatióne sǽculi. +Matthǽus Mat 42 13 41 Mittet Fílius hóminis ángelos suos, et cólligent de regno ejus ómnia scándala, et eos qui fáciunt iniquitátem: +Matthǽus Mat 42 13 42 et mittent eos in camínum ignis. Ibi erit fletus et stridor déntium. +Matthǽus Mat 42 13 43 Tunc justi fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum. Qui habet aures audiéndi, áudiat. +Matthǽus Mat 42 13 44 Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et prae gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. b +Matthǽus Mat 42 13 45 Íterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. +Matthǽus Mat 42 13 46 Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ hábuit, et emit eam. +Matthǽus Mat 42 13 47 Íterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. +Matthǽus Mat 42 13 48 Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. +Matthǽus Mat 42 13 49 Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt ángeli, et separábunt malos de médio justórum, +Matthǽus Mat 42 13 50 et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium. +Matthǽus Mat 42 13 51 Intellexístis haec ómnia? Dicunt ei: Étiam. +Matthǽus Mat 42 13 52 Ait illis: Ídeo omnis scriba doctus in regno cælórum, símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera. +Matthǽus Mat 42 13 53 Et factum est, cum consummásset Jesus parábolas istas, tránsiit inde. b +Matthǽus Mat 42 13 54 Et véniens in pátriam suam, docébat eos in synagógis eórum, ita ut miraréntur, et dícerent: Unde huic sapiéntia haec, et virtútes? +Matthǽus Mat 42 13 55 Nonne hic est fabri fílius? nonne mater ejus dícitur María, et fratres ejus, Jacóbus, et Joseph, et Simon, et Judas? +Matthǽus Mat 42 13 56 et soróres ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic ómnia ista? +Matthǽus Mat 42 13 57 Et scandalizabántur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est prophéta sine honóre, nisi in pátria sua, et in domo sua. +Matthǽus Mat 42 13 58 Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum. +Matthǽus Mat 42 14 1 In illo témpore audívit Heródes tetrárcha famam Jesu: +Matthǽus Mat 42 14 2 et ait púeris suis: Hic est Joánnes Baptísta: ipse surréxit a mórtuis, et ídeo virtútes operántur in eo. +Matthǽus Mat 42 14 3 Heródes enim ténuit Joánnem, et alligávit eum: et pósuit in cárcerem propter Herodíadem uxórem fratris sui. +Matthǽus Mat 42 14 4 Dicébat enim illi Joánnes: Non licet tibi habére eam. +Matthǽus Mat 42 14 5 Et volens illum occídere, tímuit pópulum: quia sicut prophétam eum habébant. +Matthǽus Mat 42 14 6 Die autem natális Heródis saltávit fília Herodíadis in médio, et plácuit Heródi: +Matthǽus Mat 42 14 7 unde cum juraménto pollícitus est ei dare quodcúmque postulásset ab eo. +Matthǽus Mat 42 14 8 At illa præmónita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joánnis Baptístæ. +Matthǽus Mat 42 14 9 Et contristátus est rex: propter juraméntum autem, et eos qui páriter recumbébant, jussit dari. +Matthǽus Mat 42 14 10 Misítque et decollávit Joánnem in cárcere. +Matthǽus Mat 42 14 11 Et allátum est caput ejus in disco, et datum est puéllæ, et áttulit matri suæ. +Matthǽus Mat 42 14 12 Et accedéntes discípuli ejus, tulérunt corpus ejus, et sepeliérunt illud: et veniéntes nuntiavérunt Jesu. +Matthǽus Mat 42 14 13 Quod cum audísset Jesus, secéssit inde in navícula, in locum desértum seórsum: et cum audíssent turbæ, secútæ sunt eum pedéstres de civitátibus. b +Matthǽus Mat 42 14 14 Et éxiens vidit turbam multam, et misértus est eis, et curávit lánguidos eórum. +Matthǽus Mat 42 14 15 Véspere autem facto, accessérunt ad eum discípuli ejus, dicéntes: Desértus est locus, et hora jam prætériit: dimítte turbas, ut eúntes in castélla, emant sibi escas. +Matthǽus Mat 42 14 16 Jesus autem dixit eis: Non habent necésse ire: date illis vos manducáre. +Matthǽus Mat 42 14 17 Respondérunt ei: Non habémus hic nisi quinque panes et duos pisces. +Matthǽus Mat 42 14 18 Qui ait eis: Afférte mihi illos huc. +Matthǽus Mat 42 14 19 Et cum jussísset turbam discúmbere super fœnum, accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, aspíciens in cælum benedíxit, et fregit, et dedit discípulis panes, discípuli autem turbis. +Matthǽus Mat 42 14 20 Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Et tulérunt relíquias, duódecim cóphinos fragmentórum plenos. +Matthǽus Mat 42 14 21 Manducántium autem fuit númerus quinque míllia virórum, excéptis muliéribus et párvulis. +Matthǽus Mat 42 14 22 Et statim cómpulit Jesus discípulos ascéndere in navículam, et præcédere eum trans fretum, donec dimítteret turbas. b +Matthǽus Mat 42 14 23 Et dimíssa turba, ascéndit in montem solus oráre. Véspere autem facto solus erat ibi: +Matthǽus Mat 42 14 24 navícula autem in médio mari jactabátur flúctibus: erat enim contrárius ventus. +Matthǽus Mat 42 14 25 Quarta enim vigília noctis, venit ad eos ámbulans super mare. +Matthǽus Mat 42 14 26 Et vidéntes eum super mare ambulántem, turbáti sunt, dicéntes: Quia phantásma est. Et prae timóre clamavérunt. +Matthǽus Mat 42 14 27 Statímque Jesus locútus est eis, dicens: Habéte fidúciam: ego sum, nolíte timére. +Matthǽus Mat 42 14 28 Respóndens autem Petrus, dixit: Dómine, si tu es, jube me ad te veníre super aquas. +Matthǽus Mat 42 14 29 At ipse ait: Veni. Et descéndens Petrus de navícula, ambulábat super aquam ut veníret ad Jesum. +Matthǽus Mat 42 14 30 Videns vero ventum válidum, tímuit: et cum cœpísset mergi, clamávit dicens: Dómine, salvum me fac. +Matthǽus Mat 42 14 31 Et contínuo Jesus exténdens manum, apprehéndit eum: et ait illi: Módicæ fídei, quare dubitásti? +Matthǽus Mat 42 14 32 Et cum ascendíssent in navículam, cessávit ventus. +Matthǽus Mat 42 14 33 Qui autem in navícula erant, venérunt, et adoravérunt eum, dicéntes: Vere Fílius Dei es. +Matthǽus Mat 42 14 34 Et cum transfretássent, venérunt in terram Génesar. b +Matthǽus Mat 42 14 35 Et cum cognovíssent eum viri loci illíus, misérunt in univérsam regiónem illam, et obtulérunt ei omnes male habéntes: +Matthǽus Mat 42 14 36 et rogábant eum ut vel fímbriam vestiménti ejus tángerent. Et quicúmque tetigérunt, salvi facti sunt. +Matthǽus Mat 42 15 1 Tunc accessérunt ad eum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: +Matthǽus Mat 42 15 2 Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? non enim lavant manus suas cum panem mandúcant. +Matthǽus Mat 42 15 3 Ipse autem respóndens ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit: +Matthǽus Mat 42 15 4 Honóra patrem, et matrem: et, Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur. +Matthǽus Mat 42 15 5 Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri, vel matri: Munus, quodcúmque est ex me, tibi próderit: +Matthǽus Mat 42 15 6 et non honorificábit patrem suum, aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. +Matthǽus Mat 42 15 7 Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: +Matthǽus Mat 42 15 8 Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. +Matthǽus Mat 42 15 9 Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. +Matthǽus Mat 42 15 10 Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellígite. b +Matthǽus Mat 42 15 11 Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. +Matthǽus Mat 42 15 12 Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei: Scis quia pharisǽi audíto verbo hoc, scandalizáti sunt? +Matthǽus Mat 42 15 13 At ille respóndens ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cæléstis, eradicábitur. +Matthǽus Mat 42 15 14 Sínite illos: cæci sunt, et duces cæcórum; cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt. +Matthǽus Mat 42 15 15 Respóndens autem Petrus dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam. +Matthǽus Mat 42 15 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis? +Matthǽus Mat 42 15 17 Non intellígitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur? +Matthǽus Mat 42 15 18 Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: +Matthǽus Mat 42 15 19 de corde enim éxeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ: +Matthǽus Mat 42 15 20 haec sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem. +Matthǽus Mat 42 15 21 Et egréssus inde Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. b +Matthǽus Mat 42 15 22 Et ecce múlier chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. +Matthǽus Mat 42 15 23 Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum dicéntes: Dimítte eam: quia clamat post nos. +Matthǽus Mat 42 15 24 Ipse autem respóndens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. +Matthǽus Mat 42 15 25 At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me. +Matthǽus Mat 42 15 26 Qui respóndens ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. +Matthǽus Mat 42 15 27 At illa dixit: Étiam Dómine: nam et catélli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominórum suórum. +Matthǽus Mat 42 15 28 Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora. +Matthǽus Mat 42 15 29 Et cum transísset inde Jesus, venit secus mare Galilǽæ: et ascéndens in montem, sedébat ibi. b +Matthǽus Mat 42 15 30 Et accessérunt ad eum turbæ multæ, habéntes secum mutos, cæcos, claudos, débiles, et álios multos: et projecérunt eos ad pedes ejus, et curávit eos, +Matthǽus Mat 42 15 31 ita ut turbæ miraréntur, vidéntes mutos loquéntes, claudos ambulántes, cæcos vidéntes: et magnificábant Deum Israël. +Matthǽus Mat 42 15 32 Jesus autem, convocátis discípulis suis, dixit: Miséreor turbæ, quia tríduo jam persevérant mecum, et non habent quod mandúcent: et dimíttere eos jejúnos nolo, ne defíciant in via. b +Matthǽus Mat 42 15 33 Et dicunt ei discípuli: Unde ergo nobis in desérto panes tantos, ut saturémus turbam tantam? +Matthǽus Mat 42 15 34 Et ait illis Jesus: Quot habétis panes? At illi dixérunt: Septem, et paucos piscículos. +Matthǽus Mat 42 15 35 Et præcépit turbæ ut discúmberent super terram. +Matthǽus Mat 42 15 36 Et accípiens septem panes, et pisces, et grátias agens, fregit, et dedit discípulis suis, et discípuli dedérunt pópulo. +Matthǽus Mat 42 15 37 Et comedérunt omnes, et saturáti sunt. Et quod supérfuit de fragméntis, tulérunt septem sportas plenas. +Matthǽus Mat 42 15 38 Erant autem qui manducavérunt quátuor míllia hóminum, extra párvulos et mulíeres. +Matthǽus Mat 42 15 39 Et, dimíssa turba, ascéndit in navículam: et venit in fines Mágedan. +Matthǽus Mat 42 16 1 Et accessérunt ad eum pharisǽi et sadducǽi tentántes: et rogavérunt eum ut signum de cælo osténderet eis. +Matthǽus Mat 42 16 2 At ille respóndens, ait illis: Facto véspere dícitis: Serénum erit, rubicúndum est enim cælum. +Matthǽus Mat 42 16 3 Et mane: Hódie tempéstas, rútilat enim triste cælum. +Matthǽus Mat 42 16 4 Fáciem ergo cæli dijudicáre nostis: signa autem témporum non potéstis scire? Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ. Et relíctis illis, ábiit. +Matthǽus Mat 42 16 5 Et cum veníssent discípuli ejus trans fretum, oblíti sunt panes accípere. b +Matthǽus Mat 42 16 6 Qui dixit illis: Intuémini, et cavéte a ferménto pharisæórum et sadducæórum. +Matthǽus Mat 42 16 7 At illi cogitábant intra se dicéntes: Quia panes non accépimus. +Matthǽus Mat 42 16 8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitátis intra vos módicæ fídei, quia panes non habétis? +Matthǽus Mat 42 16 9 Nondum intellígitis, neque recordámini quinque panum in quinque míllia hóminum, et quot cóphinos sumpsístis? +Matthǽus Mat 42 16 10 neque septem panum in quátuor míllia hóminum, et quot sportas sumpsístis? +Matthǽus Mat 42 16 11 Quare non intellígitis, quia non de pane dixi vobis: Cavéte a ferménto pharisæórum et sadducæórum? +Matthǽus Mat 42 16 12 Tunc intellexérunt quia non díxerit cavéndum a ferménto panum, sed a doctrína pharisæórum et sadducæórum. +Matthǽus Mat 42 16 13 Venit autem Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi: et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? b +Matthǽus Mat 42 16 14 At illi dixérunt: Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. +Matthǽus Mat 42 16 15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dícitis? +Matthǽus Mat 42 16 16 Respóndens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. +Matthǽus Mat 42 16 17 Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 16 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. +Matthǽus Mat 42 16 19 Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis. +Matthǽus Mat 42 16 20 Tunc præcépit discípulis suis ut némini dícerent quia ipse esset Jesus Christus. +Matthǽus Mat 42 16 21 Exínde cœpit Jesus osténdere discípulis suis, quia oportéret eum ire Jerosólymam, et multa pati a senióribus, et scribis, et princípibus sacerdótum, et occídi, et tértia die resúrgere. b +Matthǽus Mat 42 16 22 Et assúmens eum Petrus, cœpit increpáre illum dicens: Absit a te, Dómine: non erit tibi hoc. +Matthǽus Mat 42 16 23 Qui convérsus, dixit Petro: Vade post me Sátana, scándalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hóminum. +Matthǽus Mat 42 16 24 Tunc Jesus dixit discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. +Matthǽus Mat 42 16 25 Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. +Matthǽus Mat 42 16 26 Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? +Matthǽus Mat 42 16 27 Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus. +Matthǽus Mat 42 16 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vídeant Fílium hóminis veniéntem in regno suo. +Matthǽus Mat 42 17 1 Et post dies sex assúmit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et ducit illos in montem excélsum seórsum: +Matthǽus Mat 42 17 2 et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. +Matthǽus Mat 42 17 3 Et ecce apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. +Matthǽus Mat 42 17 4 Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum. +Matthǽus Mat 42 17 5 Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. +Matthǽus Mat 42 17 6 Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. +Matthǽus Mat 42 17 7 Et accéssit Jesus, et tétigit eos: dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. +Matthǽus Mat 42 17 8 Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt, nisi solum Jesum. +Matthǽus Mat 42 17 9 Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat. b +Matthǽus Mat 42 17 10 Et interrogavérunt eum discípuli, dicéntes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Elíam opórteat primum veníre? +Matthǽus Mat 42 17 11 At ille respóndens, ait eis: Elías quidem ventúrus est, et restítuet ómnia. +Matthǽus Mat 42 17 12 Dico autem vobis, quia Elías jam venit, et non cognovérunt eum, sed fecérunt in eo quæcúmque voluérunt. Sic et Fílius hóminis passúrus est ab eis. +Matthǽus Mat 42 17 13 Tunc intellexérunt discípuli, quia de Joánne Baptísta dixísset eis. +Matthǽus Mat 42 17 14 Et cum venísset ad turbam, accéssit ad eum homo génibus provolútus ante eum, dicens: Dómine, miserére fílio meo, quia lunáticus est, et male pátitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. b +Matthǽus Mat 42 17 15 Et óbtuli eum discípulis tuis, et non potuérunt curáre eum. +Matthǽus Mat 42 17 16 Respóndens autem Jesus, ait: O generátio incrédula, et pervérsa, quoúsque ero vobíscum? úsquequo pátiar vos? Afférte huc illum ad me. +Matthǽus Mat 42 17 17 Et increpávit illum Jesus, et éxiit ab eo dæmónium, et curátus est puer ex illa hora. +Matthǽus Mat 42 17 18 Tunc accessérunt discípuli ad Jesum secréto, et dixérunt: Quare nos non potúimus ejícere illum? +Matthǽus Mat 42 17 19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitátem vestram. Amen quippe dico vobis, si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis monti huic: Transi hinc illuc, et transíbit, et nihil impossíbile erit vobis. +Matthǽus Mat 42 17 20 Hoc autem genus non ejícitur nisi per oratiónem et jejúnium. +Matthǽus Mat 42 17 21 Conversántibus autem eis in Galilǽa, dixit illis Jesus: Fílius hóminis tradéndus est in manus hóminum: b +Matthǽus Mat 42 17 22 et occídent eum, et tértia die resúrget. Et contristáti sunt veheménter. +Matthǽus Mat 42 17 23 Et cum veníssent Caphárnaum, accessérunt qui didráchma accipiébant ad Petrum, et dixérunt ei: Magíster vester non solvit didráchma? b +Matthǽus Mat 42 17 24 Ait: Étiam. Et cum intrásset in domum, prævénit eum Jesus, dicens: Quid tibi vidétur Simon? reges terræ a quibus accípiunt tribútum vel censum? a fíliis suis, an ab aliénis? +Matthǽus Mat 42 17 25 Et ille dixit: Ab aliénis. Dixit illi Jesus: Ergo líberi sunt fílii. +Matthǽus Mat 42 17 26 Ut autem non scandalizémus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascénderit, tolle: et apérto ore ejus, invénies statérem: illum sumens, da eis pro me et te. +Matthǽus Mat 42 18 1 In illa hora accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? +Matthǽus Mat 42 18 2 Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, +Matthǽus Mat 42 18 3 et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 18 4 Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. +Matthǽus Mat 42 18 5 Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit: +Matthǽus Mat 42 18 6 qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. +Matthǽus Mat 42 18 7 Vae mundo a scándalis! Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen vae hómini illi, per quem scándalum venit. +Matthǽus Mat 42 18 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. +Matthǽus Mat 42 18 9 Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. +Matthǽus Mat 42 18 10 Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia ángeli eórum in cælis semper vident fáciem Patris mei, qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 18 11 Venit enim Fílius hóminis salváre quod períerat. +Matthǽus Mat 42 18 12 Quid vobis vidétur? si fúerint alícui centum oves, et errávit una ex eis: nonne relínquit nonagínta novem in móntibus, et vadit quǽrere eam quæ errávit? +Matthǽus Mat 42 18 13 Et si contígerit ut invéniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonagínta novem, quæ non erravérunt. +Matthǽus Mat 42 18 14 Sic non est volúntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut péreat unus de pusíllis istis. +Matthǽus Mat 42 18 15 Si autem peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te, et ipsum solum: si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum. b +Matthǽus Mat 42 18 16 Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duórum, vel trium téstium stet omne verbum. +Matthǽus Mat 42 18 17 Quod si non audíerit eos: dic ecclésiæ. Si autem ecclésiam non audíerit, sit tibi sicut éthnicus et publicánus. +Matthǽus Mat 42 18 18 Amen dico vobis, quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in cælo: et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cælo. +Matthǽus Mat 42 18 19 Íterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 18 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum. +Matthǽus Mat 42 18 21 Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? usque sépties? b +Matthǽus Mat 42 18 22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque sépties: sed usque septuágies sépties. +Matthǽus Mat 42 18 23 Ídeo assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. +Matthǽus Mat 42 18 24 Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem míllia talénta. +Matthǽus Mat 42 18 25 Cum autem non habéret unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venundári, et uxórem ejus, et fílios, et ómnia quæ habébat, et reddi. +Matthǽus Mat 42 18 26 Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. +Matthǽus Mat 42 18 27 Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum, et débitum dimísit ei. +Matthǽus Mat 42 18 28 Egréssus autem servus ille invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocávit eum, dicens: Redde quod debes. +Matthǽus Mat 42 18 29 Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. +Matthǽus Mat 42 18 30 Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem donec rédderet débitum. +Matthǽus Mat 42 18 31 Vidéntes autem consérvi ejus quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt, et narravérunt dómino suo ómnia quæ facta fúerant. +Matthǽus Mat 42 18 32 Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi quóniam rogásti me: +Matthǽus Mat 42 18 33 nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? +Matthǽus Mat 42 18 34 Et irátus dóminus ejus trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. +Matthǽus Mat 42 18 35 Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris. +Matthǽus Mat 42 19 1 Et factum est, cum consummásset Jesus sermónes istos, migrávit a Galilǽa, et venit in fines Judǽæ trans Jordánem, +Matthǽus Mat 42 19 2 et secútæ sunt eum turbæ multæ, et curávit eos ibi. +Matthǽus Mat 42 19 3 Et accessérunt ad eum pharisǽi tentántes eum, et dicéntes: Si licet hómini dimíttere uxórem suam, quacúmque ex causa? +Matthǽus Mat 42 19 4 Qui respóndens, ait eis: Non legístis, quia qui fecit hóminem ab inítio, másculum et féminam fecit eos? Et dixit: +Matthǽus Mat 42 19 5 Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. +Matthǽus Mat 42 19 6 Ítaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet. +Matthǽus Mat 42 19 7 Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii, et dimíttere? +Matthǽus Mat 42 19 8 Ait illis: Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab inítio autem non fuit sic. +Matthǽus Mat 42 19 9 Dico autem vobis, quia quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur: et qui dimíssam dúxerit, mœchátur. +Matthǽus Mat 42 19 10 Dicunt ei discípuli ejus: Si ita est causa hóminis cum uxóre, non éxpedit núbere. +Matthǽus Mat 42 19 11 Qui dixit illis: Non omnes cápiunt verbum istud, sed quibus datum est. +Matthǽus Mat 42 19 12 Sunt enim eunúchi, qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunúchi, qui facti sunt ab homínibus: et sunt eunúchi, qui seípsos castravérunt propter regnum cælórum. Qui potest cápere cápiat. +Matthǽus Mat 42 19 13 Tunc obláti sunt ei párvuli, ut manus eis impóneret, et oráret. Discípuli autem increpábant eos. b +Matthǽus Mat 42 19 14 Jesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 19 15 Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. +Matthǽus Mat 42 19 16 Et ecce unus accédens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam ut hábeam vitam ætérnam? b +Matthǽus Mat 42 19 17 Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. +Matthǽus Mat 42 19 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies; non adulterábis; non fácies furtum; non falsum testimónium dices; +Matthǽus Mat 42 19 19 honóra patrem tuum, et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut teípsum. +Matthǽus Mat 42 19 20 Dicit illi adoléscens: Ómnia haec custodívi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest? +Matthǽus Mat 42 19 21 Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me. +Matthǽus Mat 42 19 22 Cum audísset autem adoléscens verbum, ábiit tristis: erat enim habens multas possessiónes. +Matthǽus Mat 42 19 23 Jesus autem dixit discípulis suis: Amen dico vobis, quia dives diffícile intrábit in regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 19 24 Et íterum dico vobis: Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum cælórum. +Matthǽus Mat 42 19 25 Audítis autem his, discípuli mirabántur valde, dicéntes: Quis ergo póterit salvus esse? +Matthǽus Mat 42 19 26 Aspíciens autem Jesus, dixit illis: Apud hómines hoc impossíbile est: apud Deum autem ómnia possibília sunt. +Matthǽus Mat 42 19 27 Tunc respóndens Petrus, dixit ei: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? b +Matthǽus Mat 42 19 28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. +Matthǽus Mat 42 19 29 Et omnis qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit. +Matthǽus Mat 42 19 30 Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi. +Matthǽus Mat 42 20 1 Símile est regnum cælórum hómini patrifamílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam. +Matthǽus Mat 42 20 2 Conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam. +Matthǽus Mat 42 20 3 Et egréssus circa horam tértiam, vidit álios stantes in foro otiósos, +Matthǽus Mat 42 20 4 et dixit illis: Ite et vos in víneam meam, et quod justum fúerit dabo vobis. +Matthǽus Mat 42 20 5 Illi autem abiérunt. Íterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit simíliter. +Matthǽus Mat 42 20 6 Circa undécimam vero éxiit, et invénit álios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiósi? +Matthǽus Mat 42 20 7 Dicunt ei: Quia nemo nos condúxit. Dicit illis: Ite et vos in víneam meam. +Matthǽus Mat 42 20 8 Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo: Voca operários, et redde illis mercédem incípiens a novíssimis usque ad primos. b +Matthǽus Mat 42 20 9 Cum veníssent ergo qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt síngulos denários. +Matthǽus Mat 42 20 10 Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt quod plus essent acceptúri: accepérunt autem et ipsi síngulos denários. +Matthǽus Mat 42 20 11 Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamílias, +Matthǽus Mat 42 20 12 dicéntes: Hi novíssimi una hora fecérunt, et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi, et æstus. +Matthǽus Mat 42 20 13 At ille respóndens uni eórum, dixit: Amíce, non fácio tibi injúriam: nonne ex denário convenísti mecum? +Matthǽus Mat 42 20 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi. +Matthǽus Mat 42 20 15 Aut non licet mihi quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? +Matthǽus Mat 42 20 16 Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti. +Matthǽus Mat 42 20 17 Et ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: b +Matthǽus Mat 42 20 18 Ecce ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, +Matthǽus Mat 42 20 19 et tradent eum géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. +Matthǽus Mat 42 20 20 Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. +Matthǽus Mat 42 20 21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo. +Matthǽus Mat 42 20 22 Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. +Matthǽus Mat 42 20 23 Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. +Matthǽus Mat 42 20 24 Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. +Matthǽus Mat 42 20 25 Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. +Matthǽus Mat 42 20 26 Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster: +Matthǽus Mat 42 20 27 et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. +Matthǽus Mat 42 20 28 Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis. +Matthǽus Mat 42 20 29 Et egrediéntibus illis ab Jéricho, secúta est eum turba multa, b +Matthǽus Mat 42 20 30 et ecce duo cæci sedéntes secus viam audiérunt quia Jesus transíret: et clamavérunt, dicéntes: Dómine, miserére nostri, fili David. +Matthǽus Mat 42 20 31 Turba autem increpábat eos ut tacérent. At illi magis clamábant, dicéntes: Dómine, miserére nostri, fili David. +Matthǽus Mat 42 20 32 Et stetit Jesus, et vocávit eos, et ait: Quid vultis ut fáciam vobis? +Matthǽus Mat 42 20 33 Dicunt illi: Dómine, ut aperiántur óculi nostri. +Matthǽus Mat 42 20 34 Misértus autem eórum Jesus, tétigit óculos eórum. Et conféstim vidérunt, et secúti sunt eum. +Matthǽus Mat 42 21 1 Et cum appropinquássent Jerosólymis, et veníssent Béthphage ad montem Olivéti: tunc Jesus misit duos discípulos, +Matthǽus Mat 42 21 2 dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam, et pullum cum ea: sólvite, et addúcite mihi: +Matthǽus Mat 42 21 3 et si quis vobis áliquid díxerit, dícite quia Dóminus his opus habet: et conféstim dimíttet eos. +Matthǽus Mat 42 21 4 Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est per prophétam dicéntem: +Matthǽus Mat 42 21 5 Dícite fíliæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam, et pullum fílium subjugális. +Matthǽus Mat 42 21 6 Eúntes autem discípuli fecérunt sicut præcépit illis Jesus. +Matthǽus Mat 42 21 7 Et adduxérunt ásinam, et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére fecérunt. +Matthǽus Mat 42 21 8 Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: +Matthǽus Mat 42 21 9 turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini: hosánna in altíssimis. +Matthǽus Mat 42 21 10 Et cum intrásset Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? +Matthǽus Mat 42 21 11 Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus prophéta a Názareth Galilǽæ. +Matthǽus Mat 42 21 12 Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes et eméntes in templo, et mensas numulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: b +Matthǽus Mat 42 21 13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. +Matthǽus Mat 42 21 14 Et accessérunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanávit eos. +Matthǽus Mat 42 21 15 Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília quæ fecit, et púeros clamántes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, +Matthǽus Mat 42 21 16 et dixérunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Útique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? +Matthǽus Mat 42 21 17 Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit. +Matthǽus Mat 42 21 18 Mane autem revértens in civitátem, esúriit. b +Matthǽus Mat 42 21 19 Et videns fici árborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invénit in ea nisi fólia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascátur in sempitérnum. Et arefácta est contínuo ficúlnea. +Matthǽus Mat 42 21 20 Et vidéntes discípuli, miráti sunt, dicéntes: Quómodo contínuo áruit? +Matthǽus Mat 42 21 21 Respóndens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habuéritis fidem, et non hæsitavéritis, non solum de ficúlnea faciétis, sed et si monti huic dixéritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. +Matthǽus Mat 42 21 22 Et ómnia quæcúmque petiéritis in oratióne credéntes, accipiétis. +Matthǽus Mat 42 21 23 Et cum venísset in templum, accessérunt ad eum docéntem príncipes sacerdótum, et senióres pópuli, dicéntes: In qua potestáte haec facis? et quis tibi dedit hanc potestátem? b +Matthǽus Mat 42 21 24 Respóndens Jesus dixit eis: Interrogábo vos et ego unum sermónem: quem si dixéritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestáte haec fácio. +Matthǽus Mat 42 21 25 Baptísmus Joánnis unde erat? e cælo, an ex homínibus? At illi cogitábant inter se, dicéntes: +Matthǽus Mat 42 21 26 Si dixérimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidístis illi? Si autem dixérimus, ex homínibus, timémus turbam: omnes enim habébant Joánnem sicut prophétam. +Matthǽus Mat 42 21 27 Et respondéntes Jesu, dixérunt: Nescímus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestáte haec fácio. +Matthǽus Mat 42 21 28 Quid autem vobis vidétur? Homo quidam habébat duos fílios, et accédens ad primum, dixit: Fili, vade hódie, operáre in vínea mea. +Matthǽus Mat 42 21 29 Ille autem respóndens, ait: Nolo. Póstea autem, pœniténtia motus, ábiit. +Matthǽus Mat 42 21 30 Accédens autem ad álterum, dixit simíliter. At ille respóndens, ait: Eo, dómine, et non ivit: +Matthǽus Mat 42 21 31 quis ex duóbus fecit voluntátem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicáni et meretríces præcédent vos in regnum Dei. +Matthǽus Mat 42 21 32 Venit enim ad vos Joánnes in via justítiæ, et non credidístis ei: publicáni autem et meretríces credidérunt ei: vos autem vidéntes nec pœniténtiam habuístis póstea, ut crederétis ei. +Matthǽus Mat 42 21 33 Áliam parábolam audíte: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circumdédit ei, et fodit in ea tórcular, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. b +Matthǽus Mat 42 21 34 Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus ejus. +Matthǽus Mat 42 21 35 Et agrícolæ, apprehénsis servis ejus, álium cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt. +Matthǽus Mat 42 21 36 Íterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. +Matthǽus Mat 42 21 37 Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: Verebúntur fílium meum. +Matthǽus Mat 42 21 38 Agrícolæ autem vidéntes fílium dixérunt intra se: Hic est hæres, veníte, occidámus eum, et habébimus hæreditátem ejus. +Matthǽus Mat 42 21 39 Et apprehénsum eum ejecérunt extra víneam, et occidérunt. +Matthǽus Mat 42 21 40 Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis? +Matthǽus Mat 42 21 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis. +Matthǽus Mat 42 21 42 Dicit illis Jesus: Numquam legístis in Scriptúris: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris? +Matthǽus Mat 42 21 43 Ídeo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus ejus. +Matthǽus Mat 42 21 44 Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum. +Matthǽus Mat 42 21 45 Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas ejus, cognovérunt quod de ipsis díceret. +Matthǽus Mat 42 21 46 Et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut prophétam eum habébant. +Matthǽus Mat 42 22 1 Et respóndens Jesus, dixit íterum in parábolis eis, dicens: +Matthǽus Mat 42 22 2 Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. +Matthǽus Mat 42 22 3 Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. +Matthǽus Mat 42 22 4 Íterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, táuri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. +Matthǽus Mat 42 22 5 Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: +Matthǽus Mat 42 22 6 réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. +Matthǽus Mat 42 22 7 Rex autem cum audísset, irátus est: et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit. +Matthǽus Mat 42 22 8 Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni: +Matthǽus Mat 42 22 9 ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. +Matthǽus Mat 42 22 10 Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. +Matthǽus Mat 42 22 11 Intrávit autem rex ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. +Matthǽus Mat 42 22 12 Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. +Matthǽus Mat 42 22 13 Tunc dicit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. +Matthǽus Mat 42 22 14 Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti. +Matthǽus Mat 42 22 15 Tunc abeúntes pharisǽi, consílium iniérunt ut cáperent eum in sermóne. b +Matthǽus Mat 42 22 16 Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus quia verax es, et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: +Matthǽus Mat 42 22 17 dic ergo nobis quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? +Matthǽus Mat 42 22 18 Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ? +Matthǽus Mat 42 22 19 osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. +Matthǽus Mat 42 22 20 Et ait illis Jesus: Cujus est imágo haec, et superscríptio? +Matthǽus Mat 42 22 21 Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. +Matthǽus Mat 42 22 22 Et audiéntes miráti sunt, et relícto eo abiérunt. +Matthǽus Mat 42 22 23 In illo die accessérunt ad eum sadducǽi, qui dicunt non esse resurrectiónem: et interrogavérunt eum, b +Matthǽus Mat 42 22 24 dicéntes: Magíster, Móyses dixit: Si quis mórtuus fúerit non habens fílium, ut ducat frater ejus uxórem illíus, et súscitet semen fratri suo. +Matthǽus Mat 42 22 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxóre ducta, defúnctus est: et non habens semen, relíquit uxórem suam fratri suo. +Matthǽus Mat 42 22 26 Simíliter secúndus, et tértius usque ad séptimum. +Matthǽus Mat 42 22 27 Novíssime autem ómnium et múlier defúncta est. +Matthǽus Mat 42 22 28 In resurrectióne ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuérunt eam. +Matthǽus Mat 42 22 29 Respóndens autem Jesus, ait illis: Errátis nesciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei. +Matthǽus Mat 42 22 30 In resurrectióne enim neque nubent, neque nubéntur: sed erunt sicut ángeli Dei in cælo. +Matthǽus Mat 42 22 31 De resurrectióne autem mortuórum non legístis quod dictum est a Deo dicénte vobis: +Matthǽus Mat 42 22 32 Ego sum Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuórum, sed vivéntium. +Matthǽus Mat 42 22 33 Et audiéntes turbæ, mirabántur in doctrína ejus. +Matthǽus Mat 42 22 34 Pharisǽi autem audiéntes quod siléntium imposuísset sadducǽis, convenérunt in unum: b +Matthǽus Mat 42 22 35 et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: +Matthǽus Mat 42 22 36 Magíster, quod est mandátum magnum in lege? +Matthǽus Mat 42 22 37 Ait illi Jesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. +Matthǽus Mat 42 22 38 Hoc est máximum, et primum mandátum. +Matthǽus Mat 42 22 39 Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. +Matthǽus Mat 42 22 40 In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétæ. +Matthǽus Mat 42 22 41 Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus, +Matthǽus Mat 42 22 42 dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei: David. +Matthǽus Mat 42 22 43 Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: +Matthǽus Mat 42 22 44 Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? +Matthǽus Mat 42 22 45 Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est? +Matthǽus Mat 42 22 46 Et nemo póterat ei respondére verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre. +Matthǽus Mat 42 23 1 Tunc Jesus locútus est ad turbas, et ad discípulos suos, +Matthǽus Mat 42 23 2 dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi. +Matthǽus Mat 42 23 3 Ómnia ergo quæcúmque díxerint vobis, serváte, et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim, et non fáciunt. +Matthǽus Mat 42 23 4 Álligant enim ónera grávia, et importabília, et impónunt in húmeros hóminum: dígito autem suo nolunt ea movére. +Matthǽus Mat 42 23 5 Ómnia vero ópera sua fáciunt ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias. +Matthǽus Mat 42 23 6 Amant autem primos recúbitus in cœnis, et primas cáthedras in synagógis, +Matthǽus Mat 42 23 7 et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi. +Matthǽus Mat 42 23 8 Vos autem nolíte vocári Rabbi: unus est enim magíster vester, omnes autem vos fratres estis. +Matthǽus Mat 42 23 9 Et patrem nolíte vocáre vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. +Matthǽus Mat 42 23 10 Nec vocémini magístri: quia magíster vester unus est, Christus. +Matthǽus Mat 42 23 11 Qui major est vestrum, erit miníster vester. +Matthǽus Mat 42 23 12 Qui autem se exaltáverit, humiliábitur: et qui se humiliáverit, exaltábitur. +Matthǽus Mat 42 23 13 Vae autem vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia cláuditis regnum cælórum ante hómines! vos enim non intrátis, nec introëúntes sínitis intráre. b +Matthǽus Mat 42 23 14 Vae vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia coméditis domos viduárum, oratiónes longas orántes! propter hoc ámplius accipiétis judícium. +Matthǽus Mat 42 23 15 Vae vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia circúitis mare, et áridam, ut faciátis unum prosélytum, et cum fúerit factus, fácitis eum fílium gehénnæ duplo quam vos. +Matthǽus Mat 42 23 16 Vae vobis duces cæci, qui dícitis: Quicúmque juráverit per templum, nihil est: qui autem juráverit in auro templi, debet. +Matthǽus Mat 42 23 17 Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctíficat aurum? +Matthǽus Mat 42 23 18 Et quicúmque juráverit in altári, nihil est: quicúmque autem juráverit in dono, quod est super illud, debet. +Matthǽus Mat 42 23 19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altáre, quod sanctíficat donum? +Matthǽus Mat 42 23 20 Qui ergo jurat in altári, jurat in eo, et in ómnibus quæ super illud sunt. +Matthǽus Mat 42 23 21 Et quicúmque juráverit in templo, jurat in illo, et in eo qui hábitat in ipso: +Matthǽus Mat 42 23 22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. +Matthǽus Mat 42 23 23 Vae vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, qui decimátis mentham, et anéthum, et cymínum, et reliquístis quæ gravióra sunt legis, judícium, et misericórdiam, et fidem! haec opórtuit fácere, et illa non omíttere. b +Matthǽus Mat 42 23 24 Duces cæci, excolántes cúlicem, camélum autem glutiéntes. +Matthǽus Mat 42 23 25 Vae vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia mundátis quod déforis est cálicis et parópsidis; intus autem pleni estis rapína et immundítia! +Matthǽus Mat 42 23 26 Pharisǽe cæce, munda prius quod intus est cálicis, et parópsidis, ut fiat id, quod déforis est, mundum. +Matthǽus Mat 42 23 27 Vae vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia símiles estis sepúlchris dealbátis, quæ a foris parent homínibus speciósa, intus vero pleni sunt óssibus mortuórum, et omni spurcítia! +Matthǽus Mat 42 23 28 Sic et vos a foris quidem parétis homínibus justi: intus autem pleni estis hypócrisi et iniquitáte. +Matthǽus Mat 42 23 29 Vae vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, qui ædificátis sepúlchra prophetárum, et ornátis monuménta justórum, +Matthǽus Mat 42 23 30 et dícitis: Si fuissémus in diébus patrum nostrórum, non essémus sócii eórum in sánguine prophetárum! +Matthǽus Mat 42 23 31 ítaque testimónio estis vobismetípsis, quia fílii estis eórum, qui prophétas occidérunt. +Matthǽus Mat 42 23 32 Et vos impléte mensúram patrum vestrórum. +Matthǽus Mat 42 23 33 Serpéntes, genímina viperárum, quómodo fugiétis a judício gehénnæ? +Matthǽus Mat 42 23 34 Ídeo ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis, et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: +Matthǽus Mat 42 23 35 ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, fílii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. +Matthǽus Mat 42 23 36 Amen dico vobis, vénient haec ómnia super generatiónem istam. +Matthǽus Mat 42 23 37 Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóties vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? +Matthǽus Mat 42 23 38 Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. +Matthǽus Mat 42 23 39 Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. +Matthǽus Mat 42 24 1 Et egréssus Jesus de templo, ibat. Et accessérunt discípuli ejus, ut osténderent ei ædificatiónes templi. +Matthǽus Mat 42 24 2 Ipse autem respóndens dixit illis: Vidétis haec ómnia? amen dico vobis, non relinquétur hic lapis super lápidem, qui non destruátur. +Matthǽus Mat 42 24 3 Sedénte autem eo super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum advéntus tui, et consummatiónis sǽculi? +Matthǽus Mat 42 24 4 Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos sedúcat: +Matthǽus Mat 42 24 5 multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. +Matthǽus Mat 42 24 6 Auditúri enim estis prœ́lia, et opiniónes prœliórum. Vidéte ne turbémini: opórtet enim haec fíeri, sed nondum est finis: +Matthǽus Mat 42 24 7 consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca: +Matthǽus Mat 42 24 8 haec autem ómnia inítia sunt dolórum. +Matthǽus Mat 42 24 9 Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. +Matthǽus Mat 42 24 10 Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. +Matthǽus Mat 42 24 11 Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. +Matthǽus Mat 42 24 12 Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum: +Matthǽus Mat 42 24 13 qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. +Matthǽus Mat 42 24 14 Et prædicábitur hoc Evangélium regni in univérso orbe, in testimónium ómnibus géntibus: et tunc véniet consummátio. +Matthǽus Mat 42 24 15 Cum ergo vidéritis abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est a Daniéle prophéta, stantem in loco sancto, qui legit, intélligat: b +Matthǽus Mat 42 24 16 tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes: +Matthǽus Mat 42 24 17 et qui in tecto, non descéndat tóllere áliquid de domo sua: +Matthǽus Mat 42 24 18 et qui in agro, non revertátur tóllere túnicam suam. +Matthǽus Mat 42 24 19 Vae autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus! +Matthǽus Mat 42 24 20 Oráte autem ut non fiat fuga vestra in híeme, vel sábbato: +Matthǽus Mat 42 24 21 erit enim tunc tribulátio magna, qualis non fuit ab inítio mundi usque modo, neque fiet. +Matthǽus Mat 42 24 22 Et nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter eléctos breviabúntur dies illi. +Matthǽus Mat 42 24 23 Tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolíte crédere. +Matthǽus Mat 42 24 24 Surgent enim pseudochrísti, et pseudoprophétæ: et dabunt signa magna, et prodígia, ita ut in errórem inducántur (si fíeri potest) étiam elécti. +Matthǽus Mat 42 24 25 Ecce prædíxi vobis. +Matthǽus Mat 42 24 26 Si ergo díxerint vobis: Ecce in desérto est, nolíte exíre; Ecce in penetrálibus, nolíte crédere. +Matthǽus Mat 42 24 27 Sicut enim fulgur exit ab oriénte, et paret usque in occidéntem: ita erit et advéntus Fílii hóminis. +Matthǽus Mat 42 24 28 Ubicúmque fúerit corpus, illic congregabúntur et áquilæ. +Matthǽus Mat 42 24 29 Statim autem post tribulatiónem diérum illórum sol obscurábitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtútes cælórum commovebúntur: b +Matthǽus Mat 42 24 30 et tunc parébit signum Fílii hóminis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte multa et majestáte. +Matthǽus Mat 42 24 31 Et mittet ángelos suos cum tuba, et voce magna: et congregábunt eléctos ejus a quátuor ventis, a summis cælórum usque ad términos eórum. +Matthǽus Mat 42 24 32 Ab árbore autem fici díscite parábolam: cum jam ramus ejus tener fúerit, et fólia nata, scitis quia prope est æstas: b +Matthǽus Mat 42 24 33 ita et vos cum vidéritis haec ómnia, scitóte quia prope est, in jánuis. +Matthǽus Mat 42 24 34 Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio haec, donec ómnia haec fiant. +Matthǽus Mat 42 24 35 Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non præteríbunt. +Matthǽus Mat 42 24 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque ángeli cælórum, nisi solus Pater. b +Matthǽus Mat 42 24 37 Sicut autem in diébus Noë, ita erit et advéntus Fílii hóminis: +Matthǽus Mat 42 24 38 sicut enim erant in diébus ante dilúvium comedéntes et bibéntes, nubéntes et nuptum tradéntes, usque ad eum diem, quo intrávit Noë in arcam, +Matthǽus Mat 42 24 39 et non cognovérunt donec venit dilúvium, et tulit omnes: ita erit et advéntus Fílii hóminis. +Matthǽus Mat 42 24 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumétur, et unus relinquétur. +Matthǽus Mat 42 24 41 Duæ moléntes in mola: una assumétur, et una relinquétur. +Matthǽus Mat 42 24 42 Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. +Matthǽus Mat 42 24 43 Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. +Matthǽus Mat 42 24 44 Ídeo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. +Matthǽus Mat 42 24 45 Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? b +Matthǽus Mat 42 24 46 Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. +Matthǽus Mat 42 24 47 Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum. +Matthǽus Mat 42 24 48 Si autem díxerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dóminus meus veníre: +Matthǽus Mat 42 24 49 et cœ́perit percútere consérvos suos, mandúcet autem et bibat cum ebriósis: +Matthǽus Mat 42 24 50 véniet dóminus servi illíus in die qua non sperat, et hora qua ignórat: +Matthǽus Mat 42 24 51 et dívidet eum, partémque ejus ponet cum hypócritis: illic erit fletus et stridor déntium. +Matthǽus Mat 42 25 1 Tunc símile erit regnum cælórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. +Matthǽus Mat 42 25 2 Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: +Matthǽus Mat 42 25 3 sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: +Matthǽus Mat 42 25 4 prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. +Matthǽus Mat 42 25 5 Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. +Matthǽus Mat 42 25 6 Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei. +Matthǽus Mat 42 25 7 Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. +Matthǽus Mat 42 25 8 Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostræ extinguúntur. +Matthǽus Mat 42 25 9 Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. +Matthǽus Mat 42 25 10 Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. +Matthǽus Mat 42 25 11 Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, dómine, áperi nobis. +Matthǽus Mat 42 25 12 At ille respóndens, ait: Amen dico vobis, néscio vos. +Matthǽus Mat 42 25 13 Vigiláte ítaque, quia nescítis diem, neque horam. +Matthǽus Mat 42 25 14 Sicut enim homo péregre proficíscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. b +Matthǽus Mat 42 25 15 Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem: et proféctus est statim. +Matthǽus Mat 42 25 16 Ábiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. +Matthǽus Mat 42 25 17 Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. +Matthǽus Mat 42 25 18 Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. +Matthǽus Mat 42 25 19 Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. +Matthǽus Mat 42 25 20 Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. +Matthǽus Mat 42 25 21 Ait illi dóminus ejus: Euge serve bone, et fidélis: quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam; intra in gáudium dómini tui. +Matthǽus Mat 42 25 22 Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum. +Matthǽus Mat 42 25 23 Ait illi dóminus ejus: Euge serve bone, et fidélis: quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam; intra in gáudium dómini tui. +Matthǽus Mat 42 25 24 Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait: Dómine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminásti, et cóngregas ubi non sparsísti: +Matthǽus Mat 42 25 25 et timens ábii, et abscóndi taléntum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. +Matthǽus Mat 42 25 26 Respóndens autem dóminus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciébas quia meto ubi non sémino, et cóngrego ubi non sparsi: +Matthǽus Mat 42 25 27 opórtuit ergo te commíttere pecúniam meam numuláriis, et véniens ego recepíssem útique quod meum est cum usúra. +Matthǽus Mat 42 25 28 Tóllite ítaque ab eo taléntum, et date ei qui habet decem talénta: +Matthǽus Mat 42 25 29 omni enim habénti dábitur, et abundábit: ei autem qui non habet, et quod vidétur habére, auferétur ab eo. +Matthǽus Mat 42 25 30 Et inútilem servum ejícite in ténebras exterióres: illic erit fletus, et stridor déntium. +Matthǽus Mat 42 25 31 Cum autem vénerit Fílius hóminis in majestáte sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super sedem majestátis suæ: b +Matthǽus Mat 42 25 32 et congregabúntur ante eum omnes gentes, et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab hædis: +Matthǽus Mat 42 25 33 et státuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinístris. +Matthǽus Mat 42 25 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Veníte benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi: +Matthǽus Mat 42 25 35 esurívi enim, et dedístis mihi manducáre: sitívi, et dedístis mihi bíbere: hospes eram, et collegístis me: +Matthǽus Mat 42 25 36 nudus, et cooperuístis me: infírmus, et visitástis me: in cárcere eram, et venístis ad me. +Matthǽus Mat 42 25 37 Tunc respondébunt ei justi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, et pávimus te: sitiéntem, et dédimus tibi potum? +Matthǽus Mat 42 25 38 quando autem te vídimus hóspitem, et collégimus te: aut nudum, et cooperúimus te? +Matthǽus Mat 42 25 39 aut quando te vídimus infírmum, aut in cárcere, et vénimus ad te? +Matthǽus Mat 42 25 40 Et respóndens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis. +Matthǽus Mat 42 25 41 Tunc dicet et his qui a sinístris erunt: Discédite a me maledícti in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo, et ángelis ejus: +Matthǽus Mat 42 25 42 esurívi enim, et non dedístis mihi manducáre: sitívi, et non dedístis mihi potum: +Matthǽus Mat 42 25 43 hospes eram, et non collegístis me: nudus, et non cooperuístis me: infírmus, et in cárcere, et non visitástis me. +Matthǽus Mat 42 25 44 Tunc respondébunt ei et ipsi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, aut sitiéntem, aut hóspitem, aut nudum, aut infírmum, aut in cárcere, et non ministrávimus tibi? +Matthǽus Mat 42 25 45 Tunc respondébit illis, dicens: Amen dico vobis: Quámdiu non fecístis uni de minóribus his, nec mihi fecístis. +Matthǽus Mat 42 25 46 Et ibunt hi in supplícium ætérnum: justi autem in vitam ætérnam. +Matthǽus Mat 42 26 1 Et factum est: cum consummásset Jesus sermónes hos omnes, dixit discípulis suis: +Matthǽus Mat 42 26 2 Scitis quia post bíduum Pascha fiet, et Fílius hóminis tradétur ut crucifigátur. +Matthǽus Mat 42 26 3 Tunc congregáti sunt príncipes sacerdótum, et senióres pópuli, in átrium príncipis sacerdótum, qui dicebátur Caíphas: +Matthǽus Mat 42 26 4 et consílium fecérunt ut Jesum dolo tenérent, et occíderent. +Matthǽus Mat 42 26 5 Dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo. +Matthǽus Mat 42 26 6 Cum autem Jesus esset in Bethánia in domo Simónis leprósi, +Matthǽus Mat 42 26 7 accéssit ad eum múlier habens alabástrum unguénti pretiósi, et effúdit super caput ipsíus recumbéntis. +Matthǽus Mat 42 26 8 Vidéntes autem discípuli, indignáti sunt, dicéntes: Ut quid perdítio haec? +Matthǽus Mat 42 26 9 pótuit enim istud venundári multo, et dari paupéribus. +Matthǽus Mat 42 26 10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molésti estis huic mulíeri? opus enim bonum operáta est in me. +Matthǽus Mat 42 26 11 Nam semper páuperes habétis vobíscum: me autem non semper habétis. +Matthǽus Mat 42 26 12 Mittens enim haec unguéntum hoc in corpus meum, ad sepeliéndum me fecit. +Matthǽus Mat 42 26 13 Amen dico vobis, ubicúmque prædicátum fúerit hoc Evangélium in toto mundo, dicétur et quod haec fecit in memóriam ejus. +Matthǽus Mat 42 26 14 Tunc ábiit unus de duódecim, qui dicebátur Judas Iscariótes, ad príncipes sacerdótum: +Matthǽus Mat 42 26 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituérunt ei trigínta argénteos. +Matthǽus Mat 42 26 16 Et exínde quærébat opportunitátem ut eum tráderet. +Matthǽus Mat 42 26 17 Prima autem die azymórum accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Ubi vis parémus tibi comédere Pascha? b +Matthǽus Mat 42 26 18 At Jesus dixit: Ite in civitátem ad quemdam, et dícite ei: Magíster dicit: Tempus meum prope est, apud te fácio Pascha cum discípulis meis. +Matthǽus Mat 42 26 19 Et fecérunt discípuli sicut constítuit illis Jesus, et paravérunt Pascha. +Matthǽus Mat 42 26 20 Véspere autem facto, discumbébat cum duódecim discípulis suis. +Matthǽus Mat 42 26 21 Et edéntibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditúrus est. +Matthǽus Mat 42 26 22 Et contristáti valde, cœpérunt sínguli dícere: Numquid ego sum Dómine? +Matthǽus Mat 42 26 23 At ipse respóndens, ait: Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me tradet. +Matthǽus Mat 42 26 24 Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem hómini illi, per quem Fílius hóminis tradétur! bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille. +Matthǽus Mat 42 26 25 Respóndens autem Judas, qui trádidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixísti. +Matthǽus Mat 42 26 26 Cœnántibus autem eis, accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait: Accípite, et comédite: hoc est corpus meum. b +Matthǽus Mat 42 26 27 Et accípiens cálicem, grátias egit: et dedit illis, dicens: Bíbite ex hoc omnes. +Matthǽus Mat 42 26 28 Hic est enim sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur in remissiónem peccatórum. +Matthǽus Mat 42 26 29 Dico autem vobis: non bibam ámodo de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobíscum novum in regno Patris mei. +Matthǽus Mat 42 26 30 Et hymno dicto, exiérunt in montem Olivéti. +Matthǽus Mat 42 26 31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis. +Matthǽus Mat 42 26 32 Postquam autem resurréxero, præcédam vos in Galilǽam. +Matthǽus Mat 42 26 33 Respóndens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizáti fúerint in te, ego numquam scandalizábor. +Matthǽus Mat 42 26 34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, ántequam gallus cantet, ter me negábis. +Matthǽus Mat 42 26 35 Ait illi Petrus: Etiámsi oportúerit me mori tecum, non te negábo. Simíliter et omnes discípuli dixérunt. +Matthǽus Mat 42 26 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: Sedéte hic donec vadam illuc, et orem. b +Matthǽus Mat 42 26 37 Et assúmpto Petro, et duóbus fíliis Zebedǽi, cœpit contristári et mœstus esse. +Matthǽus Mat 42 26 38 Tunc ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum. +Matthǽus Mat 42 26 39 Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste: verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. +Matthǽus Mat 42 26 40 Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes, et dicit Petro: Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? +Matthǽus Mat 42 26 41 Vigiláte, et oráte ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. +Matthǽus Mat 42 26 42 Íterum secúndo ábiit, et orávit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transíre nisi bibam illum, fiat volúntas tua. +Matthǽus Mat 42 26 43 Et venit íterum, et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. +Matthǽus Mat 42 26 44 Et relíctis illis, íterum ábiit, et orávit tértio, eúmdem sermónem dicens. +Matthǽus Mat 42 26 45 Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: Dormíte jam, et requiéscite: ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. +Matthǽus Mat 42 26 46 Súrgite, eámus: ecce appropinquávit qui me tradet. +Matthǽus Mat 42 26 47 Adhuc eo loquénte, ecce Judas unus de duódecim venit, et cum eo turba multa cum gládiis et fústibus, missi a princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli. b +Matthǽus Mat 42 26 48 Qui autem trádidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. +Matthǽus Mat 42 26 49 Et conféstim accédens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculátus est eum. +Matthǽus Mat 42 26 50 Dixítque illi Jesus: Amíce, ad quid venísti? Tunc accessérunt, et manus injecérunt in Jesum, et tenuérunt eum. +Matthǽus Mat 42 26 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum amputávit aurículam ejus. +Matthǽus Mat 42 26 52 Tunc ait illi Jesus: Convérte gládium tuum in locum suum: omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. +Matthǽus Mat 42 26 53 An putas, quia non possum rogáre patrem meum, et exhibébit mihi modo plusquam duódecim legiónes angelórum? +Matthǽus Mat 42 26 54 Quómodo ergo implebúntur Scriptúræ, quia sic opórtet fíeri? +Matthǽus Mat 42 26 55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: quotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. +Matthǽus Mat 42 26 56 Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scriptúræ prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt. +Matthǽus Mat 42 26 57 At illi tenéntes Jesum, duxérunt ad Caípham príncipem sacerdótum, ubi scribæ et senióres convénerant. +Matthǽus Mat 42 26 58 Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem. b +Matthǽus Mat 42 26 59 Príncipes autem sacerdótum, et omne concílium, quærébant falsum testimónium contra Jesum, ut eum morti tráderent: +Matthǽus Mat 42 26 60 et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes, +Matthǽus Mat 42 26 61 et dixérunt: Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud. +Matthǽus Mat 42 26 62 Et surgens princeps sacerdótum, ait illi: Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur? +Matthǽus Mat 42 26 63 Jesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: Adjúro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Fílius Dei. +Matthǽus Mat 42 26 64 Dicit illi Jesus: Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus cæli. +Matthǽus Mat 42 26 65 Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? ecce nunc audístis blasphémiam: +Matthǽus Mat 42 26 66 quid vobis vidétur? At illi respondéntes dixérunt: Reus est mortis. +Matthǽus Mat 42 26 67 Tunc exspuérunt in fáciem ejus, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in fáciem ejus dedérunt, +Matthǽus Mat 42 26 68 dicéntes: Prophetíza nobis Christe, quis est qui te percússit? +Matthǽus Mat 42 26 69 Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: Et tu cum Jesu Galilǽo eras. b +Matthǽus Mat 42 26 70 At ille negávit coram ómnibus, dicens: Néscio quid dicis. +Matthǽus Mat 42 26 71 Exeúnte autem illo jánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazaréno. +Matthǽus Mat 42 26 72 Et íterum negávit cum juraménto: Quia non novi hóminem. +Matthǽus Mat 42 26 73 Et post pusíllum accessérunt qui stabant, et dixérunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. +Matthǽus Mat 42 26 74 Tunc cœpit detestári et juráre quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. +Matthǽus Mat 42 26 75 Et recordátus est Petrus verbi Jesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre. +Matthǽus Mat 42 27 1 Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum et senióres pópuli advérsus Jesum, ut eum morti tráderent. +Matthǽus Mat 42 27 2 Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto prǽsidi. +Matthǽus Mat 42 27 3 Tunc videns Judas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, pœniténtia ductus, rétulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum, et senióribus, +Matthǽus Mat 42 27 4 dicens: Peccávi, tradens sánguinem justum. At illi dixérunt: Quid ad nos? tu víderis. +Matthǽus Mat 42 27 5 Et projéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens láqueo se suspéndit. +Matthǽus Mat 42 27 6 Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. +Matthǽus Mat 42 27 7 Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum. +Matthǽus Mat 42 27 8 Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, Ager sánguinis, usque in hodiérnum diem. +Matthǽus Mat 42 27 9 Tunc implétum est quod dictum est per Jeremíam prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Israël: +Matthǽus Mat 42 27 10 et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus. +Matthǽus Mat 42 27 11 Jesus autem stetit ante prǽsidem, et interrogávit eum præses, dicens: Tu es rex Judæórum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. b +Matthǽus Mat 42 27 12 Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum et senióribus, nihil respóndit. +Matthǽus Mat 42 27 13 Tunc dicit illi Pilátus: Non audis quanta advérsum te dicunt testimónia? +Matthǽus Mat 42 27 14 Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter. +Matthǽus Mat 42 27 15 Per diem autem solémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent: +Matthǽus Mat 42 27 16 habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. +Matthǽus Mat 42 27 17 Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Jesum, qui dícitur Christus? +Matthǽus Mat 42 27 18 Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum. +Matthǽus Mat 42 27 19 Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. +Matthǽus Mat 42 27 20 Príncipes autem sacerdótum et senióres persuasérunt pópulis ut péterent Barábbam, Jesum vero pérderent. +Matthǽus Mat 42 27 21 Respóndens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duóbus dimítti? At illi dixérunt: Barábbam. +Matthǽus Mat 42 27 22 Dicit illis Pilátus: Quid ígitur fáciam de Jesu, qui dícitur Christus? +Matthǽus Mat 42 27 23 Dicunt omnes: Crucifigátur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamábant dicéntes: Crucifigátur. +Matthǽus Mat 42 27 24 Videns autem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: Ínnocens ego sum a sánguine justi hujus: vos vidéritis. +Matthǽus Mat 42 27 25 Et respóndens univérsus pópulus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super fílios nostros. +Matthǽus Mat 42 27 26 Tunc dimísit illis Barábbam: Jesum autem flagellátum trádidit eis ut crucifigerétur. +Matthǽus Mat 42 27 27 Tunc mílites prǽsidis suscipiéntes Jesum in prætórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: b +Matthǽus Mat 42 27 28 et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei, +Matthǽus Mat 42 27 29 et plecténtes corónam de spinis, posuérunt super caput ejus, et arúndinem in déxtera ejus. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: Ave rex Judæórum. +Matthǽus Mat 42 27 30 Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput ejus. +Matthǽus Mat 42 27 31 Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde, et induérunt eum vestiméntis ejus, et duxérunt eum ut crucifígerent. +Matthǽus Mat 42 27 32 Exeúntes autem invenérunt hóminem Cyrenǽum, nómine Simónem: hunc angariavérunt ut tólleret crucem ejus. +Matthǽus Mat 42 27 33 Et venérunt in locum qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus. +Matthǽus Mat 42 27 34 Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mistum. Et cum gustásset, nóluit bíbere. +Matthǽus Mat 42 27 35 Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta ejus, sortem mitténtes: ut implerétur quod dictum est per prophétam dicéntem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. +Matthǽus Mat 42 27 36 Et sedéntes servábant eum. b +Matthǽus Mat 42 27 37 Et imposuérunt super caput ejus causam ipsíus scriptam: Hic est Jesus rex Judæórum. +Matthǽus Mat 42 27 38 Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris. +Matthǽus Mat 42 27 39 Prætereúntes autem blasphemábant eum movéntes cápita sua, +Matthǽus Mat 42 27 40 et dicéntes: Vah! qui déstruis templum Dei, et in tríduo illud reædíficas: salva temetípsum: si Fílius Dei es, descénde de cruce. +Matthǽus Mat 42 27 41 Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus dicébant: +Matthǽus Mat 42 27 42 Álios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere: si rex Israël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: +Matthǽus Mat 42 27 43 confídit in Deo: líberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Fílius Dei sum. +Matthǽus Mat 42 27 44 Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei. +Matthǽus Mat 42 27 45 A sexta autem hora ténebræ factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. b +Matthǽus Mat 42 27 46 Et circa horam nonam clamávit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabactháni? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? +Matthǽus Mat 42 27 47 Quidam autem illic stantes, et audiéntes, dicébant: Elíam vocat iste. +Matthǽus Mat 42 27 48 Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. +Matthǽus Mat 42 27 49 Céteri vero dicébant: Sine, videámus an véniat Elías líberans eum. +Matthǽus Mat 42 27 50 Jesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum. +Matthǽus Mat 42 27 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, +Matthǽus Mat 42 27 52 et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. +Matthǽus Mat 42 27 53 Et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem ejus, venérunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis. +Matthǽus Mat 42 27 54 Centúrio autem, et qui cum eo erant, custodiéntes Jesum, viso terræmótu, et his quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: Vere Fílius Dei erat iste. +Matthǽus Mat 42 27 55 Erant autem ibi mulíeres multæ a longe, quæ secútæ erant Jesum a Galilǽa, ministrántes ei: b +Matthǽus Mat 42 27 56 inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi, et Joseph mater, et mater filiórum Zebedǽi. +Matthǽus Mat 42 27 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathǽa, nómine Joseph, qui et ipse discípulus erat Jesu: +Matthǽus Mat 42 27 58 hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Tunc Pilátus jussit reddi corpus. +Matthǽus Mat 42 27 59 Et accépto córpore, Joseph invólvit illud in síndone munda, +Matthǽus Mat 42 27 60 et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit. +Matthǽus Mat 42 27 61 Erant autem ibi María Magdaléne, et áltera María, sedéntes contra sepúlchrum. +Matthǽus Mat 42 27 62 Áltera autem die, quæ est post Parascéven, convenérunt príncipes sacerdótum et pharisǽi ad Pilátum, b +Matthǽus Mat 42 27 63 dicéntes: Dómine, recordáti sumus, quia sedúctor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resúrgam. +Matthǽus Mat 42 27 64 Jube ergo custodíri sepúlchrum usque in diem tértium: ne forte véniant discípuli ejus, et furéntur eum, et dicant plebi: Surréxit a mórtuis: et erit novíssimus error pejor prióre. +Matthǽus Mat 42 27 65 Ait illis Pilátus: Habétis custódiam, ite, custodíte sicut scitis. +Matthǽus Mat 42 27 66 Illi autem abeúntes, muniérunt sepúlchrum, signántes lápidem, cum custódibus. +Matthǽus Mat 42 28 1 Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María, vidére sepúlchrum. +Matthǽus Mat 42 28 2 Et ecce terræmótus factus est magnus. Ángelus enim Dómini descéndit de cælo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum: +Matthǽus Mat 42 28 3 erat autem aspéctus ejus sicut fulgur: et vestiméntum ejus sicut nix. +Matthǽus Mat 42 28 4 Prae timóre autem ejus extérriti sunt custódes, et facti sunt velut mórtui. +Matthǽus Mat 42 28 5 Respóndens autem ángelus dixit muliéribus: Nolíte timére vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifíxus est, quǽritis. +Matthǽus Mat 42 28 6 Non est hic: surréxit enim, sicut dixit: veníte, et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus. +Matthǽus Mat 42 28 7 Et cito eúntes, dícite discípulis ejus quia surréxit: et ecce præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis: ecce prædíxi vobis. +Matthǽus Mat 42 28 8 Et exiérunt cito de monuménto cum timóre et gáudio magno, curréntes nuntiáre discípulis ejus. +Matthǽus Mat 42 28 9 Et ecce Jesus occúrrit illis, dicens: Avéte. Illæ autem accessérunt, et tenuérunt pedes ejus, et adoravérunt eum. +Matthǽus Mat 42 28 10 Tunc ait illis Jesus: Nolíte timére: ite, nuntiáte frátribus meis ut eant in Galilǽam; ibi me vidébunt. +Matthǽus Mat 42 28 11 Quæ cum abiíssent, ecce quidam de custódibus venérunt in civitátem, et nuntiavérunt princípibus sacerdótum ómnia quæ facta fúerant. b +Matthǽus Mat 42 28 12 Et congregáti cum senióribus consílio accépto, pecúniam copiósam dedérunt milítibus, +Matthǽus Mat 42 28 13 dicéntes: Dícite quia discípuli ejus nocte venérunt, et furáti sunt eum, nobis dormiéntibus. +Matthǽus Mat 42 28 14 Et si hoc audítum fúerit a prǽside, nos suadébimus ei, et secúros vos faciémus. +Matthǽus Mat 42 28 15 At illi, accépta pecúnia, fecérunt sicut erant edócti. Et divulgátum est verbum istud apud Judǽos, usque in hodiérnum diem. +Matthǽus Mat 42 28 16 Úndecim autem discípuli abiérunt in Galilǽam in montem ubi constitúerat illis Jesus. b +Matthǽus Mat 42 28 17 Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem dubitavérunt. +Matthǽus Mat 42 28 18 Et accédens Jesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra: +Matthǽus Mat 42 28 19 eúntes ergo docéte omnes gentes: baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: +Matthǽus Mat 42 28 20 docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis: et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi. +# Marcus Mark Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Marcum +Marcus Mark 43 1 1 Inítium Evangélii Jesu Christi, Fílii Dei. +Marcus Mark 43 1 2 Sicut scriptum est in Isaía prophéta: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. +Marcus Mark 43 1 3 Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas ejus. +Marcus Mark 43 1 4 Fuit Joánnes in desérto baptízans, et prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum. +Marcus Mark 43 1 5 Et egrediebátur ad eum omnis Judǽæ régio, et Jerosolymítæ univérsi, et baptizabántur ab illo in Jordánis flúmine, confiténtes peccáta sua. +Marcus Mark 43 1 6 Et erat Joánnes vestítus pilis caméli, et zona pellícea circa lumbos ejus, et locústas et mel silvéstre edébat. +Marcus Mark 43 1 7 Et prædicábat dicens: Venit fórtior me post me, cujus non sum dignus procúmbens sólvere corrígiam calceamentórum ejus. +Marcus Mark 43 1 8 Ego baptizávi vos aqua, ille vero baptizábit vos Spíritu Sancto. +Marcus Mark 43 1 9 Et factum est: in diébus illis venit Jesus a Názareth Galilǽæ: et baptizátus est a Joánne in Jordáne. b +Marcus Mark 43 1 10 Et statim ascéndens de aqua, vidit cælos apértos, et Spíritum tamquam colúmbam descendéntem, et manéntem in ipso. +Marcus Mark 43 1 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui. +Marcus Mark 43 1 12 Et statim Spíritus éxpulit eum in desértum. +Marcus Mark 43 1 13 Et erat in desérto quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus: et tentabátur a Sátana: erátque cum béstiis, et ángeli ministrábant illi. +Marcus Mark 43 1 14 Postquam autem tráditus est Joánnes, venit Jesus in Galilǽam, prǽdicans Evangélium regni Dei, b +Marcus Mark 43 1 15 et dicens: Quóniam implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei: pœnitémini, et crédite Evangélio. +Marcus Mark 43 1 16 Et prætériens secus mare Galilǽæ, vidit Simónem, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rétia in mare (erant enim piscatóres), +Marcus Mark 43 1 17 et dixit eis Jesus: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. +Marcus Mark 43 1 18 Et prótinus relíctis rétibus, secúti sunt eum. +Marcus Mark 43 1 19 Et progréssus inde pusíllum, vidit Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem ejus, et ipsos componéntes rétia in navi: +Marcus Mark 43 1 20 et statim vocávit illos. Et relícto patre suo Zebedǽo in navi cum mercenáriis, secúti sunt eum. +Marcus Mark 43 1 21 Et ingrediúntur Caphárnaum: et statim sábbatis ingréssus in synagógam, docébat eos. +Marcus Mark 43 1 22 Et stupébant super doctrína ejus: erat enim docens eos quasi potestátem habens, et non sicut scribæ. +Marcus Mark 43 1 23 Et erat in synagóga eórum homo in spíritu immúndo: et exclamávit, +Marcus Mark 43 1 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazaréne? venísti pérdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. +Marcus Mark 43 1 25 Et comminátus est ei Jesus, dicens: Obmutésce, et exi de hómine. +Marcus Mark 43 1 26 Et discérpens eum spíritus immúndus, et exclámans voce magna, éxiit ab eo. +Marcus Mark 43 1 27 Et miráti sunt omnes, ita ut conquírerent inter se dicéntes: Quidnam est hoc? quænam doctrína haec nova? quia in potestáte étiam spirítibus immúndis ímperat, et obédiunt ei. +Marcus Mark 43 1 28 Et procéssit rumor ejus statim in omnem regiónem Galilǽæ. +Marcus Mark 43 1 29 Et prótinus egrediéntes de synagóga, venérunt in domum Simónis et Andréæ, cum Jacóbo et Joánne. b +Marcus Mark 43 1 30 Decumbébat autem socrus Simónis febrícitans: et statim dicunt ei de illa. +Marcus Mark 43 1 31 Et accédens elevávit eam, apprehénsa manu ejus: et contínuo dimísit eam febris, et ministrábat eis. +Marcus Mark 43 1 32 Véspere autem facto cum occidísset sol, afferébant ad eum omnes male habéntes, et dæmónia habéntes: +Marcus Mark 43 1 33 et erat omnis cívitas congregáta ad jánuam. +Marcus Mark 43 1 34 Et curávit multos, qui vexabántur váriis languóribus, et dæmónia multa ejiciébat, et non sinébat ea loqui, quóniam sciébant eum. +Marcus Mark 43 1 35 Et dilúculo valde surgens, egréssus ábiit in desértum locum, ibíque orábat. +Marcus Mark 43 1 36 Et prosecútus est eum Simon, et qui cum illo erant. +Marcus Mark 43 1 37 Et cum inveníssent eum, dixérunt ei: Quia omnes quaérunt te. +Marcus Mark 43 1 38 Et ait illis: Eámus in próximos vicos, et civitátes, ut et ibi prǽdicem: ad hoc enim veni. +Marcus Mark 43 1 39 Et erat prǽdicans in synagógis eórum, et in omni Galilǽa, et dæmónia ejíciens. +Marcus Mark 43 1 40 Et venit ad eum leprósus déprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundáre. b +Marcus Mark 43 1 41 Jesus autem misértus ejus, exténdit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundáre. +Marcus Mark 43 1 42 Et cum dixísset, statim discéssit ab eo lepra, et mundátus est. +Marcus Mark 43 1 43 Et comminátus est ei, statímque ejécit illum, +Marcus Mark 43 1 44 et dicit ei: Vide némini díxeris: sed vade, osténde te príncipi sacerdótum, et offer pro emundatióne tua, quæ præcépit Móyses in testimónium illis. +Marcus Mark 43 1 45 At ille egréssus cœpit prædicáre, et diffamáre sermónem, ita ut jam non posset maniféste introíre in civitátem, sed foris in desértis locis esset, et conveniébant ad eum úndique. +Marcus Mark 43 2 1 Et íterum intrávit Caphárnaum post dies, +Marcus Mark 43 2 2 et audítum est quod in domo esset, et convenérunt multi, ita ut non cáperet neque ad jánuam, et loquebátur eis verbum. +Marcus Mark 43 2 3 Et venérunt ad eum feréntes paralýticum, qui a quátuor portabátur. +Marcus Mark 43 2 4 Et cum non possent offérre eum illi prae turba, nudavérunt tectum ubi erat: et patefaciéntes submisérunt grabátum in quo paralýticus jacébat. +Marcus Mark 43 2 5 Cum autem vidísset Jesus fidem illórum, ait paralýtico: Fili, dimittúntur tibi peccáta tua. +Marcus Mark 43 2 6 Erant autem illic quidam de scribis sedéntes, et cogitántes in córdibus suis: +Marcus Mark 43 2 7 Quid hic sic lóquitur? blasphémat. Quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus? +Marcus Mark 43 2 8 Quo statim cógnito Jesus spíritu suo, quia sic cogitárent intra se, dicit illis: Quid ista cogitátis in córdibus vestris? +Marcus Mark 43 2 9 Quid est facílius dícere paralýtico: Dimittúntur tibi peccáta: an dícere: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula? +Marcus Mark 43 2 10 Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta (ait paralýtico), +Marcus Mark 43 2 11 tibi dico: Surge, tolle grabátum tuum, et vade in domum tuam. +Marcus Mark 43 2 12 Et statim surréxit ille: et, subláto grabáto, ábiit coram ómnibus, ita ut miraréntur omnes, et honoríficent Deum, dicéntes: Quia numquam sic vídimus. +Marcus Mark 43 2 13 Et egréssus est rursus ad mare, omnísque turba veniébat ad eum, et docébat eos. b +Marcus Mark 43 2 14 Et cum præteríret, vidit Levi Alphǽi sedéntem ad telónium, et ait illi: Séquere me. Et surgens secútus est eum. +Marcus Mark 43 2 15 Et factum est, cum accúmberet in domo illíus, multi publicáni et peccatóres simul discumbébant cum Jesu et discípulis ejus: erant enim multi, qui et sequebántur eum. +Marcus Mark 43 2 16 Et scribæ et pharisǽi vidéntes quia manducáret cum publicánis et peccatóribus, dicébant discípulis ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat et bibit Magíster vester? +Marcus Mark 43 2 17 Hoc audíto Jesus ait illis: Non necésse habent sani médico, sed qui male habent: non enim veni vocáre justos, sed peccatóres. +Marcus Mark 43 2 18 Et erant discípuli Joánnis et pharisǽi jejunántes: et véniunt, et dicunt illi: Quare discípuli Joánnis et pharisæórum jejúnant, tui autem discípuli non jejúnant? b +Marcus Mark 43 2 19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt fílii nuptiárum, quámdiu sponsus cum illis est, jejunáre? Quanto témpore habent secum sponsum, non possunt jejunáre. +Marcus Mark 43 2 20 Vénient autem dies cum auferétur ab eis sponsus: et tunc jejunábunt in illis diébus. +Marcus Mark 43 2 21 Nemo assuméntum panni rudis ássuit vestiménto véteri: alióquin aufert suppleméntum novum a véteri, et major scissúra fit. +Marcus Mark 43 2 22 Et nemo mittit vinum novum in utres véteres: alióquin dirúmpet vinum utres, et vinum effundétur, et utres períbunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. +Marcus Mark 43 2 23 Et factum est íterum cum Dóminus sábbatis ambuláret per sata, et discípuli ejus cœpérunt prógredi, et véllere spicas. b +Marcus Mark 43 2 24 Pharisǽi autem dicébant ei: Ecce, quid fáciunt sábbatis quod non licet? +Marcus Mark 43 2 25 Et ait illis: Numquam legístis quid fécerit David, quando necessitátem hábuit, et esúriit ipse, et qui cum eo erant? +Marcus Mark 43 2 26 quómodo introívit in domum Dei sub Abíathar príncipe sacerdótum, et panes propositiónis manducávit, quos non licébat manducáre, nisi sacerdótibus, et dedit eis qui cum eo erant? +Marcus Mark 43 2 27 Et dicébat eis: Sábbatum propter hóminem factum est, et non homo propter sábbatum. +Marcus Mark 43 2 28 Ítaque Dóminus est Fílius hóminis, étiam sábbati. +Marcus Mark 43 3 1 Et introívit íterum in synagógam: et erat ibi homo habens manum áridam. +Marcus Mark 43 3 2 Et observábant eum, si sábbatis curáret, ut accusárent illum. +Marcus Mark 43 3 3 Et ait hómini habénti manum áridam: Surge in médium. +Marcus Mark 43 3 4 Et dicit eis: Licet sábbatis benefácere, an male? ánimam salvam fácere, an pérdere? At illi tacébant. +Marcus Mark 43 3 5 Et circumspíciens eos cum ira, contristátus super cæcitáte cordis eórum, dicit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit, et restitúta est manus illi. +Marcus Mark 43 3 6 Exeúntes autem pharisǽi, statim cum Herodiánis consílium faciébant advérsus eum quómodo eum pérderent. b +Marcus Mark 43 3 7 Jesus autem cum discípulis suis secéssit ad mare: et multa turba a Galilǽa et Judǽa secúta est eum, +Marcus Mark 43 3 8 et ab Jerosólymis, et ab Idumǽa, et trans Jordánem: et qui circa Tyrum et Sidónem multitúdo magna, audiéntes quæ faciébat, venérunt ad eum. +Marcus Mark 43 3 9 Et dicit discípulis suis ut navícula sibi deservíret propter turbam, ne comprímerent eum: +Marcus Mark 43 3 10 multos enim sanábat, ita ut irrúerent in eum ut illum tángerent, quotquot habébant plagas. +Marcus Mark 43 3 11 Et spíritus immúndi, cum illum vidébant, procidébant ei: et clamábant, dicéntes: +Marcus Mark 43 3 12 Tu es Fílius Dei. Et veheménter comminabátur eis ne manifestárent illum. +Marcus Mark 43 3 13 Et ascéndens in montem vocávit ad se quos vóluit ipse: et venérunt ad eum. b +Marcus Mark 43 3 14 Et fecit ut essent duódecim cum illo: et ut mítteret eos prædicáre. +Marcus Mark 43 3 15 Et dedit illis potestátem curándi infirmitátes et ejiciéndi dæmónia. +Marcus Mark 43 3 16 Et impósuit Simóni nomen Petrus: +Marcus Mark 43 3 17 et Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem Jacóbi, et impósuit eis nómina Boanérges, quod est, Fílii tonítrui: +Marcus Mark 43 3 18 et Andréam, et Philíppum, et Bartholomǽum, et Matthǽum, et Thomam, et Jacóbum Alphǽi, et Thaddǽum, et Simónem Cananǽum, +Marcus Mark 43 3 19 et Judam Iscariótem, qui et trádidit illum. +Marcus Mark 43 3 20 Et véniunt ad domum: et convénit íterum turba, ita ut non possent neque panem manducáre. b +Marcus Mark 43 3 21 Et cum audíssent sui, exiérunt tenére eum: dicébant enim: Quóniam in furórem versus est. +Marcus Mark 43 3 22 Et scribæ, qui ab Jerosólymis descénderant, dicébant: Quóniam Beélzebub habet, et quia in príncipe dæmoniórum éjicit dæmónia. +Marcus Mark 43 3 23 Et convocátis eis in parábolis dicébat illis: Quómodo potest Sátanas Sátanam ejícere? +Marcus Mark 43 3 24 Et si regnum in se dividátur, non potest regnum illud stare. +Marcus Mark 43 3 25 Et si domus super semetípsam dispertiátur, non potest domus illa stare. +Marcus Mark 43 3 26 Et si Sátanas consurréxerit in semetípsum, dispertítus est, et non póterit stare, sed finem habet. +Marcus Mark 43 3 27 Nemo potest vasa fortis ingréssus in domum dirípere, nisi prius fortem álliget, et tunc domum ejus dirípiet. +Marcus Mark 43 3 28 Amen dico vobis, quóniam ómnia dimitténtur fíliis hóminum peccáta, et blasphémiæ quibus blasphemáverint: +Marcus Mark 43 3 29 qui autem blasphemáverit in Spíritum Sanctum, non habébit remissiónem in ætérnum, sed reus erit ætérni delícti. +Marcus Mark 43 3 30 Quóniam dicébant: Spíritum immúndum habet. +Marcus Mark 43 3 31 Et véniunt mater ejus et fratres: et foris stantes misérunt ad eum vocántes eum, b +Marcus Mark 43 3 32 et sedébat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaérunt te. +Marcus Mark 43 3 33 Et respóndens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? +Marcus Mark 43 3 34 Et circumspíciens eos, qui in circúitu ejus sedébant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. +Marcus Mark 43 3 35 Qui enim fécerit voluntátem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. +Marcus Mark 43 4 1 Et íterum cœpit docére ad mare: et congregáta est ad eum turba multa, ita ut navim ascéndens sedéret in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: +Marcus Mark 43 4 2 et docébat eos in parábolis multa, et dicébat illis in doctrína sua: +Marcus Mark 43 4 3 Audíte: ecce éxiit séminans ad seminándum. +Marcus Mark 43 4 4 Et dum séminat, áliud cécidit circa viam, et venérunt vólucres cæli, et comedérunt illud. +Marcus Mark 43 4 5 Áliud vero cécidit super petrósa, ubi non hábuit terram multam: et statim exórtum est, quóniam non habébat altitúdinem terræ: +Marcus Mark 43 4 6 et quando exórtus est sol, exæstuávit: et eo quod non habébat radícem, exáruit. +Marcus Mark 43 4 7 Et áliud cécidit in spinas: et ascendérunt spinæ, et suffocavérunt illud, et fructum non dedit. +Marcus Mark 43 4 8 Et áliud cécidit in terram bonam: et dabat fructum ascendéntem et crescéntem, et afferébat unum trigínta, unum sexagínta, et unum centum. +Marcus Mark 43 4 9 Et dicébat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. +Marcus Mark 43 4 10 Et cum esset singuláris, interrogavérunt eum hi qui cum eo erant duódecim, parábolam. b +Marcus Mark 43 4 11 Et dicébat eis: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parábolis ómnia fiunt: +Marcus Mark 43 4 12 ut vidéntes vídeant, et non vídeant: et audiéntes áudiant, et non intélligant: nequándo convertántur, et dimittántur eis peccáta. +Marcus Mark 43 4 13 Et ait illis: Nescítis parábolam hanc? Et quómodo omnes parábolas cognoscétis? +Marcus Mark 43 4 14 Qui séminat, verbum séminat. +Marcus Mark 43 4 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminátur verbum, et cum audíerint, conféstim venit Sátanas, et aufert verbum, quod seminátum est in córdibus eórum. +Marcus Mark 43 4 16 Et hi sunt simíliter, qui super petrósa seminántur: qui cum audíerint verbum, statim cum gáudio accípiunt illud: +Marcus Mark 43 4 17 et non habent radícem in se, sed temporáles sunt: deínde orta tribulatióne et persecutióne propter verbum, conféstim scandalizántur. +Marcus Mark 43 4 18 Et álii sunt qui in spinas seminántur: hi sunt qui verbum áudiunt, +Marcus Mark 43 4 19 et ærúmnæ sǽculi, et decéptio divitiárum, et circa réliqua concupiscéntiæ introëúntes suffócant verbum, et sine fructu effícitur. +Marcus Mark 43 4 20 Et hi sunt qui super terram bonam semináti sunt, qui áudiunt verbum, et suscípiunt, et fructíficant, unum trigínta, unum sexagínta, et unum centum. +Marcus Mark 43 4 21 Et dicébat illis: Numquid venit lucérna ut sub módio ponátur, aut sub lecto? nonne ut super candelábrum ponátur? b +Marcus Mark 43 4 22 Non est enim áliquid abscónditum, quod non manifestétur: nec factum est occúltum, sed ut in palam véniat. +Marcus Mark 43 4 23 Si quis habet aures audiéndi, áudiat. +Marcus Mark 43 4 24 Et dicébat illis: Vidéte quid audiátis. In qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis, et adjiciétur vobis. +Marcus Mark 43 4 25 Qui enim habet, dábitur illi: et qui non habet, étiam quod habet auferétur ab eo. +Marcus Mark 43 4 26 Et dicébat: Sic est regnum Dei, quemádmodum si homo jáciat seméntem in terram, b +Marcus Mark 43 4 27 et dórmiat, et exsúrgat nocte et die, et semen gérminet, et incréscat dum nescit ille. +Marcus Mark 43 4 28 Ultro enim terra fructíficat, primum herbam, deínde spicam, deínde plenum fruméntum in spica. +Marcus Mark 43 4 29 Et cum prodúxerit fructus, statim mittit falcem, quóniam adest messis. +Marcus Mark 43 4 30 Et dicébat: Cui assimilábimus regnum Dei? aut cui parábolæ comparábimus illud? b +Marcus Mark 43 4 31 Sicut granum sinápis, quod cum seminátum fúerit in terra, minus est ómnibus semínibus, quæ sunt in terra: +Marcus Mark 43 4 32 et cum seminátum fúerit, ascéndit, et fit majus ómnibus oléribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitáre. +Marcus Mark 43 4 33 Et tálibus multis parábolis loquebátur eis verbum, prout póterant audíre: +Marcus Mark 43 4 34 sine parábola autem non loquebátur eis: seórsum autem discípulis suis disserébat ómnia. +Marcus Mark 43 4 35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeámus contra. b +Marcus Mark 43 4 36 Et dimitténtes turbam, assúmunt eum ita ut erat in navi: et áliæ naves erant cum illo. +Marcus Mark 43 4 37 Et facta est procélla magna venti, et fluctus mittébat in navim, ita ut implerétur navis. +Marcus Mark 43 4 38 Et erat ipse in puppi super cervícal dórmiens: et éxcitant eum, et dicunt illi: Magíster, non ad te pértinet, quia perímus? +Marcus Mark 43 4 39 Et exsúrgens comminátus est vento, et dixit mari: Tace, obmutésce. Et cessávit ventus: et facta est tranquíllitas magna. +Marcus Mark 43 4 40 Et ait illis: Quid tímidi estis? necdum habétis fidem? et timuérunt timóre magno, et dicébant ad altérutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obédiunt ei? +Marcus Mark 43 5 1 Et venérunt trans fretum maris in regiónem Gerasenórum. +Marcus Mark 43 5 2 Et exeúnti ei de navi, statim occúrrit de monuméntis homo in spíritu immúndo, +Marcus Mark 43 5 3 qui domicílium habébat in monuméntis, et neque caténis jam quisquam póterat eum ligáre: +Marcus Mark 43 5 4 quóniam sæpe compédibus et caténis vinctus, dirupísset caténas, et cómpedes comminuísset, et nemo póterat eum domáre: +Marcus Mark 43 5 5 et semper die ac nocte in monuméntis, et in móntibus erat, clamans, et concídens se lapídibus. +Marcus Mark 43 5 6 Videns autem Jesum a longe, cucúrrit, et adorávit eum: +Marcus Mark 43 5 7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altíssimi? adjúro te per Deum, ne me tórqueas. +Marcus Mark 43 5 8 Dicébat enim illi: Exi spíritus immúnde ab hómine. +Marcus Mark 43 5 9 Et interrogábat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Légio mihi nomen est, quia multi sumus. +Marcus Mark 43 5 10 Et deprecabátur eum multum, ne se expélleret extra regiónem. +Marcus Mark 43 5 11 Erat autem ibi circa montem grex porcórum magnus, pascens. +Marcus Mark 43 5 12 Et deprecabántur eum spíritus, dicéntes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. +Marcus Mark 43 5 13 Et concéssit eis statim Jesus. Et exeúntes spíritus immúndi introiérunt in porcos: et magno ímpetu grex præcipitátus est in mare ad duo míllia, et suffocáti sunt in mari. +Marcus Mark 43 5 14 Qui autem pascébant eos, fugérunt, et nuntiavérunt in civitátem et in agros. Et egréssi sunt vidére quid esset factum: +Marcus Mark 43 5 15 et véniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmónio vexabátur, sedéntem, vestítum, et sanæ mentis, et timuérunt. +Marcus Mark 43 5 16 Et narravérunt illis, qui víderant, quáliter factum esset ei qui dæmónium habúerat, et de porcis. +Marcus Mark 43 5 17 Et rogáre cœpérunt eum ut discéderet de fínibus eórum. +Marcus Mark 43 5 18 Cumque ascénderet navim, cœpit illum deprecári, qui a dæmónio vexátus fúerat, ut esset cum illo, +Marcus Mark 43 5 19 et non admísit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annúntia illis quanta tibi Dóminus fécerit, et misértus sit tui. +Marcus Mark 43 5 20 Et ábiit, et cœpit prædicáre in Decápoli, quanta sibi fecísset Jesus: et omnes mirabántur. +Marcus Mark 43 5 21 Et cum transcendísset Jesus in navi rursum trans fretum, convénit turba multa ad eum, et erat circa mare. b +Marcus Mark 43 5 22 Et venit quidam de archisynagógis nómine Jáirus, et videns eum prócidit ad pedes ejus, +Marcus Mark 43 5 23 et deprecabátur eum multum, dicens: Quóniam fília mea in extrémis est, veni, impóne manum super eam, ut salva sit, et vivat. +Marcus Mark 43 5 24 Et ábiit cum illo, et sequebátur eum turba multa, et comprimébant eum. +Marcus Mark 43 5 25 Et múlier, quæ erat in proflúvio sánguinis annis duódecim, +Marcus Mark 43 5 26 et fúerat multa perpéssa a complúribus médicis: et erogáverat ómnia sua, nec quidquam profécerat, sed magis detérius habébat: +Marcus Mark 43 5 27 cum audísset de Jesu, venit in turba retro, et tétigit vestiméntum ejus: +Marcus Mark 43 5 28 dicébat enim: Quia si vel vestiméntum ejus tetígero, salva ero. +Marcus Mark 43 5 29 Et conféstim siccátus est fons sánguinis ejus: et sensit córpore quia sanáta esset a plaga. +Marcus Mark 43 5 30 Et statim Jesus in semetípso cognóscens virtútem quæ exíerat de illo, convérsus ad turbam, aiébat: Quis tétigit vestiménta mea? +Marcus Mark 43 5 31 Et dicébant ei discípuli sui: Vides turbam compriméntem te, et dicis: Quis me tétigit? +Marcus Mark 43 5 32 Et circumspiciébat vidére eam, quæ hoc fécerat. +Marcus Mark 43 5 33 Múlier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et prócidit ante eum, et dixit ei omnem veritátem. +Marcus Mark 43 5 34 Ille autem dixit ei: Fília, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. +Marcus Mark 43 5 35 Adhuc eo loquénte, véniunt ab archisynagógo, dicéntes: Quia fília tua mórtua est: quid ultra vexas magístrum? b +Marcus Mark 43 5 36 Jesus autem audíto verbo quod dicebátur, ait archisynagógo: Noli timére: tantúmmodo crede. +Marcus Mark 43 5 37 Et non admísit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem Jacóbi. +Marcus Mark 43 5 38 Et véniunt in domum archisynagógi, et videt tumúltum, et flentes, et ejulántes multum. +Marcus Mark 43 5 39 Et ingréssus, ait illis: Quid turbámini, et plorátis? puélla non est mórtua, sed dormit. +Marcus Mark 43 5 40 Et irridébant eum. Ipse vero ejéctis ómnibus assúmit patrem, et matrem puéllæ, et qui secum erant, et ingréditur ubi puélla erat jacens. +Marcus Mark 43 5 41 Et tenens manum puéllæ, ait illi: Tálitha cumi, quod est interpretátum: Puélla (tibi dico), surge. +Marcus Mark 43 5 42 Et conféstim surréxit puélla, et ambulábat: erat autem annórum duódecim: et obstupuérunt stupóre magno. +Marcus Mark 43 5 43 Et præcépit illis veheménter ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducáre. +Marcus Mark 43 6 1 Et egréssus inde, ábiit in pátriam suam: et sequebántur eum discípuli sui: +Marcus Mark 43 6 2 et facto sábbato cœpit in synagóga docére: et multi audiéntes admirabántur in doctrína ejus, dicéntes: Unde huic haec ómnia? et quæ est sapiéntia, quæ data est illi, et virtútes tales, quæ per manus ejus efficiúntur? +Marcus Mark 43 6 3 Nonne hic est faber, fílius Maríæ, frater Jacóbi, et Joseph, et Judæ, et Simónis? nonne et soróres ejus hic nobíscum sunt? Et scandalizabántur in illo. +Marcus Mark 43 6 4 Et dicébat illis Jesus: Quia non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua, et in domo sua, et in cognatióne sua. +Marcus Mark 43 6 5 Et non póterat ibi virtútem ullam fácere, nisi paucos infírmos impósitis mánibus curávit: +Marcus Mark 43 6 6 et mirabátur propter incredulitátem eórum, et circuíbat castélla in circúitu docens. +Marcus Mark 43 6 7 Et vocávit duódecim: et cœpit eos míttere binos, et dabat illis potestátem spirítuum immundórum. b +Marcus Mark 43 6 8 Et præcépit eis ne quid tóllerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes, +Marcus Mark 43 6 9 sed calceátos sandáliis, et ne indueréntur duábus túnicis. +Marcus Mark 43 6 10 Et dicébat eis: Quocúmque introiéritis in domum, illic manéte donec exeátis inde: +Marcus Mark 43 6 11 et quicúmque non recéperint vos, nec audíerint vos, exeúntes inde, excútite púlverem de pédibus vestris in testimónium illis. +Marcus Mark 43 6 12 Et exeúntes prædicábant ut pœniténtiam ágerent: +Marcus Mark 43 6 13 et dæmónia multa ejiciébant, et ungébant óleo multos ægros, et sanábant. +Marcus Mark 43 6 14 Et audívit rex Heródes (maniféstum enim factum est nomen ejus), et dicébat: Quia Joánnes Baptísta resurréxit a mórtuis: et proptérea virtútes operántur in illo. b +Marcus Mark 43 6 15 Álii autem dicébant: Quia Elías est; álii vero dicébant: Quia prophéta est, quasi unus ex prophétis. +Marcus Mark 43 6 16 Quo audíto Heródes ait: Quem ego decollávi Joánnem, hic a mórtuis resurréxit. +Marcus Mark 43 6 17 Ipse enim Heródes misit, ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. +Marcus Mark 43 6 18 Dicébat enim Joánnes Heródi: Non licet tibi habére uxórem fratris tui. +Marcus Mark 43 6 19 Heródias autem insidiabátur illi: et volébat occídere eum, nec póterat. +Marcus Mark 43 6 20 Heródes enim metuébat Joánnem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat. +Marcus Mark 43 6 21 Et cum dies opportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus, et tribúnis, et primis Galilǽæ: +Marcus Mark 43 6 22 cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi, simúlque recumbéntibus, rex ait puéllæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: +Marcus Mark 43 6 23 et jurávit illi: Quia quidquid petíeris dabo tibi, licet dimídium regni mei. +Marcus Mark 43 6 24 Quæ cum exísset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joánnis Baptístæ. +Marcus Mark 43 6 25 Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: Volo ut prótinus des mihi in disco caput Joánnis Baptístæ. +Marcus Mark 43 6 26 Et contristátus est rex: propter jusjurándum, et propter simul discumbéntes, nóluit eam contristáre: +Marcus Mark 43 6 27 sed misso spiculatóre præcépit afférri caput ejus in disco. Et decollávit eum in cárcere, +Marcus Mark 43 6 28 et áttulit caput ejus in disco: et dedit illud puéllæ, et puélla dedit matri suæ. +Marcus Mark 43 6 29 Quo audíto, discípuli ejus venérunt, et tulérunt corpus ejus: et posuérunt illud in monuménto. +Marcus Mark 43 6 30 Et conveniéntes Apóstoli ad Jesum, renuntiavérunt ei ómnia quæ égerant, et docúerant. b +Marcus Mark 43 6 31 Et ait illis: Veníte seórsum in desértum locum, et requiéscite pusíllum. Erant enim qui veniébant et redíbant multi: et nec spátium manducándi habébant. +Marcus Mark 43 6 32 Et ascendéntes in navim, abiérunt in desértum locum seórsum. +Marcus Mark 43 6 33 Et vidérunt eos abeúntes, et cognovérunt multi: et pedéstres de ómnibus civitátibus concurrérunt illuc, et prævenérunt eos. +Marcus Mark 43 6 34 Et éxiens vidit turbam multam Jesus: et misértus est super eos, quia erant sicut oves non habéntes pastórem, et cœpit docére multa. +Marcus Mark 43 6 35 Et cum jam hora multa fíeret, accessérunt discípuli ejus, dicéntes: Desértus est locus hic, et jam hora prætériit: +Marcus Mark 43 6 36 dimítte illos, ut eúntes in próximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos mandúcent. +Marcus Mark 43 6 37 Et respóndens ait illis: Date illis vos manducáre. Et dixérunt ei: Eúntes emámus ducéntis denáriis panes, et dábimus illis manducáre. +Marcus Mark 43 6 38 Et dicit eis: Quot panes habétis? ite, et vidéte. Et cum cognovíssent, dicunt: Quinque, et duos pisces. +Marcus Mark 43 6 39 Et præcépit illis ut accúmbere fácerent omnes secúndum contubérnia super víride fœnum. +Marcus Mark 43 6 40 Et discubuérunt in partes per centénos et quinquagénos. +Marcus Mark 43 6 41 Et accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, íntuens in cælum, benedíxit, et fregit panes, et dedit discípulis suis, ut pónerent ante eos: et duos pisces divísit ómnibus. +Marcus Mark 43 6 42 Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. +Marcus Mark 43 6 43 Et sustulérunt relíquias, fragmentórum duódecim cóphinos plenos, et de píscibus. +Marcus Mark 43 6 44 Erant autem qui manducavérunt quinque míllia virórum. +Marcus Mark 43 6 45 Et statim coëgit discípulos suos ascéndere navim, ut præcéderent eum trans fretum ad Bethsáidam, dum ipse dimítteret pópulum. b +Marcus Mark 43 6 46 Et cum dimisísset eos, ábiit in montem oráre. +Marcus Mark 43 6 47 Et cum sero esset, erat navis in médio mari et ipse solus in terra. +Marcus Mark 43 6 48 Et videns eos laborántes in remigándo (erat enim ventus contrárius eis) et circa quartam vigíliam noctis venit ad eos ámbulans supra mare: et volébat præteríre eos. +Marcus Mark 43 6 49 At illi ut vidérunt eum ambulántem supra mare, putavérunt phantásma esse, et exclamavérunt. +Marcus Mark 43 6 50 Omnes enim vidérunt eum, et conturbáti sunt. Et statim locútus est cum eis, et dixit eis: Confídite, ego sum: nolíte timére. +Marcus Mark 43 6 51 Et ascéndit ad illos in navim, et cessávit ventus. Et plus magis intra se stupébant: +Marcus Mark 43 6 52 non enim intellexérunt de pánibus: erat enim cor eórum obcæcátum. +Marcus Mark 43 6 53 Et cum transfretássent, venérunt in terram Genésareth, et applicuérunt. b +Marcus Mark 43 6 54 Cumque egréssi essent de navi, contínuo cognovérunt eum: +Marcus Mark 43 6 55 et percurréntes univérsam regiónem illam, cœpérunt in grabátis eos, qui se male habébant, circumférre, ubi audiébant eum esse. +Marcus Mark 43 6 56 Et quocúmque introíbat, in vicos, vel in villas aut civitátes, in platéis ponébant infírmos, et deprecabántur eum, ut vel fímbriam vestiménti ejus tángerent, et quotquot tangébant eum, salvi fiébant. +Marcus Mark 43 7 1 Et convéniunt ad eum pharisǽi, et quidam de scribis, veniéntes ab Jerosólymis. +Marcus Mark 43 7 2 Et cum vidíssent quosdam ex discípulis ejus commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes, vituperavérunt. +Marcus Mark 43 7 3 Pharisǽi enim, et omnes Judǽi, nisi crebro láverint manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum: +Marcus Mark 43 7 4 et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt: et ália multa sunt, quæ trádita sunt illis serváre, baptísmata cálicum, et urceórum, et æramentórum, et lectórum: +Marcus Mark 43 7 5 et interrogábant eum pharisǽi et scribæ: Quare discípuli tui non ámbulant juxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem? +Marcus Mark 43 7 6 At ille respóndens, dixit eis: Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me: +Marcus Mark 43 7 7 in vanum autem me colunt, docéntes doctrínas, et præcépta hóminum. +Marcus Mark 43 7 8 Relinquéntes enim mandátum Dei, tenétis traditiónem hóminum, baptísmata urceórum et cálicum: et ália simília his fácitis multa. +Marcus Mark 43 7 9 Et dicébat illis: Bene írritum fácitis præcéptum Dei, ut traditiónem vestram servétis. +Marcus Mark 43 7 10 Móyses enim dixit: Honóra patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur. +Marcus Mark 43 7 11 Vos autem dícitis: Si díxerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcúmque ex me, tibi profúerit: +Marcus Mark 43 7 12 et ultra non dimíttitis eum quidquam fácere patri suo, aut matri, +Marcus Mark 43 7 13 rescindéntes verbum Dei per traditiónem vestram, quam tradidístis: et simília hujúsmodi multa fácitis. +Marcus Mark 43 7 14 Et ádvocans íterum turbam, dicébat illis: Audíte me omnes, et intellígite. +Marcus Mark 43 7 15 Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre, sed quæ de hómine procédunt illa sunt quæ commúnicant hóminem. +Marcus Mark 43 7 16 Si quis habet aures audiéndi, áudiat. +Marcus Mark 43 7 17 Et cum introísset in domum a turba, interrogábant eum discípuli ejus parábolam. b +Marcus Mark 43 7 18 Et ait illis: Sic et vos imprudéntes estis? Non intellígitis quia omne extrínsecus intróiens in hóminem, non potest eum communicáre: +Marcus Mark 43 7 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secéssum exit, purgans omnes escas? +Marcus Mark 43 7 20 Dicébat autem, quóniam quæ de hómine éxeunt, illa commúnicant hóminem. +Marcus Mark 43 7 21 Ab intus enim de corde hóminum malæ cogitatiónes procédunt, adultéria, fornicatiónes, homicídia, +Marcus Mark 43 7 22 furta, avarítiæ, nequítiæ, dolus, impudicítiæ, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia. +Marcus Mark 43 7 23 Ómnia haec mala ab intus procédunt, et commúnicant hóminem. +Marcus Mark 43 7 24 Et inde surgens ábiit in fines Tyri et Sidónis: et ingréssus domum, néminem vóluit scire, et non pótuit látere. b +Marcus Mark 43 7 25 Múlier enim statim ut audívit de eo, cujus fília habébat spíritum immúndum, intrávit, et prócidit ad pedes ejus. +Marcus Mark 43 7 26 Erat enim múlier gentílis, Syrophœníssa génere. Et rogábat eum ut dæmónium ejíceret de fília ejus. +Marcus Mark 43 7 27 Qui dixit illi: Sine prius saturári fílios: non est enim bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. +Marcus Mark 43 7 28 At illa respóndit, et dixit illi: Útique Dómine, nam et catélli cómedunt sub mensa de micis puerórum. +Marcus Mark 43 7 29 Et ait illi: Propter hunc sermónem vade: éxiit dæmónium a fília tua. +Marcus Mark 43 7 30 Et cum abiísset domum suam, invénit puéllam jacéntem supra lectum, et dæmónium exiísse. +Marcus Mark 43 7 31 Et íterum éxiens de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ inter médios fines Decapóleos. b +Marcus Mark 43 7 32 Et addúcunt ei surdum, et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. +Marcus Mark 43 7 33 Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos suos in aurículas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus: +Marcus Mark 43 7 34 et suspíciens in cælum, ingémuit, et ait illi: Ephphétha, quod est, Adaperíre. +Marcus Mark 43 7 35 Et statim apértæ sunt aures ejus, et solútum est vínculum linguæ ejus, et loquebátur recte. +Marcus Mark 43 7 36 Et præcépit illis ne cui dícerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant: +Marcus Mark 43 7 37 et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audíre, et mutos loqui. +Marcus Mark 43 8 1 In diébus illis íterum cum turba multa esset, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: +Marcus Mark 43 8 2 Miséreor super turbam: quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: +Marcus Mark 43 8 3 et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt. +Marcus Mark 43 8 4 Et respondérunt ei discípuli sui: Unde illos quis póterit saturáre pánibus in solitúdine? +Marcus Mark 43 8 5 Et interrogávit eos: Quot panes habétis? Qui dixérunt: Septem. +Marcus Mark 43 8 6 Et præcépit turbæ discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis ut appónerent, et apposuérunt turbæ. +Marcus Mark 43 8 7 Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et jussit appóni. +Marcus Mark 43 8 8 Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. +Marcus Mark 43 8 9 Erant autem qui manducavérunt, quasi quátuor míllia: et dimísit eos. +Marcus Mark 43 8 10 Et statim ascéndens navim cum discípulis suis, venit in partes Dalmanútha. b +Marcus Mark 43 8 11 Et exiérunt pharisǽi, et cœpérunt conquírere cum eo, quæréntes ab illo signum de cælo, tentántes eum. +Marcus Mark 43 8 12 Et ingemíscens spíritu, ait: Quid generátio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dábitur generatióni isti signum. +Marcus Mark 43 8 13 Et dimíttens eos, ascéndit íterum navim et ábiit trans fretum. +Marcus Mark 43 8 14 Et oblíti sunt panes súmere: et nisi unum panem non habébant secum in navi. b +Marcus Mark 43 8 15 Et præcipiébat eis, dicens: Vidéte, et cavéte a ferménto pharisæórum, et ferménto Heródis. +Marcus Mark 43 8 16 Et cogitábant ad altérutrum, dicéntes: quia panes non habémus. +Marcus Mark 43 8 17 Quo cógnito, ait illis Jesus: Quid cogitátis, quia panes non habétis? nondum cognoscétis nec intellígitis? adhuc cæcátum habétis cor vestrum? +Marcus Mark 43 8 18 óculos habéntes non vidétis? et aures habéntes non audítis? nec recordámini, +Marcus Mark 43 8 19 quando quinque panes fregi in quinque míllia: quot cóphinos fragmentórum plenos sustulístis? Dicunt ei: Duódecim. +Marcus Mark 43 8 20 Quando et septem panes in quátuor míllia: quot sportas fragmentórum tulístis? Et dicunt ei: Septem. +Marcus Mark 43 8 21 Et dicébat eis: Quómodo nondum intellígitis? +Marcus Mark 43 8 22 Et véniunt Bethsáidam, et addúcunt ei cæcum, et rogábant eum ut illum tángeret. b +Marcus Mark 43 8 23 Et apprehénsa manu cæci, edúxit eum extra vicum: et éxspuens in óculos ejus impósitis mánibus suis, interrogávit eum si quid vidéret. +Marcus Mark 43 8 24 Et aspíciens, ait: Vídeo hómines velut árbores ambulántes. +Marcus Mark 43 8 25 Deínde íterum impósuit manus super óculos ejus: et cœpit vidére: et restitútus est ita ut clare vidéret ómnia. +Marcus Mark 43 8 26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introíeris, némini díxeris. +Marcus Mark 43 8 27 Et egréssus est Jesus, et discípuli ejus in castélla Cæsaréæ Philíppi: et in via interrogábat discípulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse hómines? b +Marcus Mark 43 8 28 Qui respondérunt illi, dicéntes: Joánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero quasi unum de prophétis. +Marcus Mark 43 8 29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dícitis? Respóndens Petrus, ait ei: Tu es Christus. +Marcus Mark 43 8 30 Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo. +Marcus Mark 43 8 31 Et cœpit docére eos quóniam opórtet Fílium hóminis pati multa, et reprobári a senióribus, et a summis sacerdótibus et scribis, et occídi: et post tres dies resúrgere. +Marcus Mark 43 8 32 Et palam verbum loquebátur. Et apprehéndens eum Petrus, cœpit increpáre eum. +Marcus Mark 43 8 33 Qui convérsus, et videns discípulos suos, comminátus est Petro, dicens: Vade retro me Sátana, quóniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hóminum. +Marcus Mark 43 8 34 Et convocáta turba cum discípulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, déneget semetípsum: et tollat crucem suam, et sequátur me. +Marcus Mark 43 8 35 Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, et Evangélium, salvam fáciet eam. +Marcus Mark 43 8 36 Quid enim próderit hómini, si lucrétur mundum totum et detriméntum ánimæ suæ fáciat? +Marcus Mark 43 8 37 Aut quid dabit homo commutatiónis pro ánima sua? +Marcus Mark 43 8 38 Qui enim me confúsus fúerit, et verba mea in generatióne ista adúltera et peccatríce, et Fílius hóminis confundétur eum, cum vénerit in glória Patris sui cum ángelis sanctis. +Marcus Mark 43 8 39 Et dicébat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem donec vídeant regnum Dei véniens in virtúte. +Marcus Mark 43 9 1 Et post dies sex assúmit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos, et transfigurátus est coram ipsis. +Marcus Mark 43 9 2 Et vestiménta ejus facta sunt splendéntia, et cándida nimis velut nix, quália fullo non potest super terram cándida fácere. +Marcus Mark 43 9 3 Et appáruit illis Elías cum Móyse: et erant loquéntes cum Jesu. +Marcus Mark 43 9 4 Et respóndens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, tibi unum, et Móysi unum, et Elíæ unum. +Marcus Mark 43 9 5 Non enim sciébat quid díceret: erant enim timóre extérriti. +Marcus Mark 43 9 6 Et facta est nubes obúmbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus caríssimus: audíte illum. +Marcus Mark 43 9 7 Et statim circumspiciéntes, néminem ámplius vidérunt, nisi Jesum tantum secum. +Marcus Mark 43 9 8 Et descendéntibus illis de monte, præcépit illis ne cuíquam quæ vidíssent, narrárent: nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit. +Marcus Mark 43 9 9 Et verbum continuérunt apud se: conquiréntes quid esset, cum a mórtuis resurréxerit. +Marcus Mark 43 9 10 Et interrogábant eum, dicéntes: Quid ergo dicunt pharisǽi et scribæ, quia Elíam opórtet veníre primum? +Marcus Mark 43 9 11 Qui respóndens, ait illis: Elías cum vénerit primo, restítuet ómnia: et quómodo scriptum est in Fílium hóminis, ut multa patiátur et contemnátur. +Marcus Mark 43 9 12 Sed dico vobis quia et Elías venit (et fecérunt illi quæcúmque voluérunt) sicut scriptum est de eo. +Marcus Mark 43 9 13 Et véniens ad discípulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquiréntes cum illis. b +Marcus Mark 43 9 14 Et conféstim omnis pópulus videns Jesum, stupefáctus est, et expavérunt, et accurréntes salutábant eum. +Marcus Mark 43 9 15 Et interrogávit eos: Quid inter vos conquíritis? +Marcus Mark 43 9 16 Et respóndens unus de turba, dixit: Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum: +Marcus Mark 43 9 17 qui ubicúmque eum apprehénderit, allídit illum, et spumat, et stridet déntibus, et aréscit: et dixi discípulis tuis ut ejícerent illum, et non potuérunt. +Marcus Mark 43 9 18 Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pátiar? afférte illum ad me. +Marcus Mark 43 9 19 Et attulérunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum: et elísus in terram, volutabátur spumans. +Marcus Mark 43 9 20 Et interrogávit patrem ejus: Quantum témporis est ex quo ei hoc áccidit? At ille ait: Ab infántia: +Marcus Mark 43 9 21 et frequénter eum in ignem, et in aquas misit ut eum pérderet: sed si quid potes, ádjuva nos, misértus nostri. +Marcus Mark 43 9 22 Jesus autem ait illi: Si potes crédere, ómnia possibília sunt credénti. +Marcus Mark 43 9 23 Et contínuo exclámans pater púeri, cum lácrimis aiébat: Credo, Dómine; ádjuva incredulitátem meam. +Marcus Mark 43 9 24 Et cum vidéret Jesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immúndo, dicens illi: Surde et mute spíritus, ego præcípio tibi, exi ab eo: et ámplius ne intróëas in eum. +Marcus Mark 43 9 25 Et exclámans, et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: Quia mórtuus est. +Marcus Mark 43 9 26 Jesus autem tenens manum ejus elevávit eum, et surréxit. +Marcus Mark 43 9 27 Et cum introísset in domum, discípuli ejus secréto interrogábant eum: Quare nos non potúimus ejícere eum? +Marcus Mark 43 9 28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre, nisi in oratióne et jejúnio. +Marcus Mark 43 9 29 Et inde profécti prætergrediebántur Galilǽam: nec volébat quemquam scire. b +Marcus Mark 43 9 30 Docébat autem discípulos suos, et dicébat illis: Quóniam Fílius hóminis tradétur in manus hóminum, et occídent eum, et occísus tértia die resúrget. +Marcus Mark 43 9 31 At illi ignorábant verbum: et timébant interrogáre eum. +Marcus Mark 43 9 32 Et venérunt Caphárnaum. Qui cum domi essent, interrogábat eos: Quid in via tractabátis? +Marcus Mark 43 9 33 At illi tacébant: síquidem in via inter se disputavérunt: quis eórum major esset. +Marcus Mark 43 9 34 Et résidens vocávit duódecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus, et ómnium miníster. +Marcus Mark 43 9 35 Et accípiens púerum, státuit eum in médio eórum: quem cum compléxus esset, ait illis: +Marcus Mark 43 9 36 Quisquis unum ex hujúsmodi púeris recéperit in nómine meo, me récipit: et quicúmque me suscéperit, non me súscipit, sed eum qui misit me. +Marcus Mark 43 9 37 Respóndit illi Joánnes, dicens: Magíster, vídimus quemdam in nómine tuo ejiciéntem dæmónia, qui non séquitur nos, et prohibúimus eum. +Marcus Mark 43 9 38 Jesus autem ait: Nolíte prohibére eum: nemo est enim qui fáciat virtútem in nómine meo, et possit cito male loqui de me: +Marcus Mark 43 9 39 qui enim non est advérsum vos, pro vobis est. +Marcus Mark 43 9 40 Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquæ in nómine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercédem suam. +Marcus Mark 43 9 41 Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me: bonum est ei magis si circumdarétur mola asinária collo ejus, et in mare mitterétur. +Marcus Mark 43 9 42 Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inextinguíbilem, +Marcus Mark 43 9 43 ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. +Marcus Mark 43 9 44 Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam ætérnam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam ignis inextinguíbilis, +Marcus Mark 43 9 45 ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. +Marcus Mark 43 9 46 Quod si óculus tuus scandalízat te, éjice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis, +Marcus Mark 43 9 47 ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. +Marcus Mark 43 9 48 Omnis enim igne saliétur, et omnis víctima sale saliétur. +Marcus Mark 43 9 49 Bonum est sal: quod si sal insúlsum fúerit, in quo illud condiétis? Habéte in vobis sal, et pacem habéte inter vos. +Marcus Mark 43 10 1 Et inde exsúrgens venit in fines Judǽæ ultra Jordánem: et convéniunt íterum turbæ ad eum: et sicut consuéverat, íterum docébat illos. +Marcus Mark 43 10 2 Et accedéntes pharisǽi interrogábant eum: Si licet viro uxórem dimíttere: tentántes eum. +Marcus Mark 43 10 3 At ille respóndens, dixit eis: Quid vobis præcépit Móyses? +Marcus Mark 43 10 4 Qui dixérunt: Móyses permísit libéllum repúdii scríbere, et dimíttere. +Marcus Mark 43 10 5 Quibus respóndens Jesus, ait: Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis præcéptum istud: +Marcus Mark 43 10 6 ab inítio autem creatúræ másculum et féminam fecit eos Deus. +Marcus Mark 43 10 7 Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem, et adhærébit ad uxórem suam: +Marcus Mark 43 10 8 et erunt duo in carne una. Ítaque jam non sunt duo, sed una caro. +Marcus Mark 43 10 9 Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet. +Marcus Mark 43 10 10 Et in domo íterum discípuli ejus de eódem interrogavérunt eum. +Marcus Mark 43 10 11 Et ait illis: Quicúmque dimíserit uxórem suam, et áliam dúxerit, adultérium commíttit super eam. +Marcus Mark 43 10 12 Et si uxor dimíserit virum suum, et álii núpserit, mœchátur. +Marcus Mark 43 10 13 Et offerébant illi párvulos ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus. b +Marcus Mark 43 10 14 Quos cum vidéret Jesus, indígne tulit, et ait illis: Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei. +Marcus Mark 43 10 15 Amen dico vobis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. +Marcus Mark 43 10 16 Et compléxans eos, et impónens manus super illos, benedicébat eos. +Marcus Mark 43 10 17 Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam ut vitam ætérnam percípiam? b Marcus Mark 43 10 18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. -Marcus Mark 43 10 19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. -Marcus Mark 43 10 20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea. -Marcus Mark 43 10 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. -Marcus Mark 43 10 22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. -Marcus Mark 43 10 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! -Marcus Mark 43 10 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! -Marcus Mark 43 10 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. -Marcus Mark 43 10 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? -Marcus Mark 43 10 27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. -Marcus Mark 43 10 28 Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. b -Marcus Mark 43 10 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, -Marcus Mark 43 10 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. -Marcus Mark 43 10 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. -Marcus Mark 43 10 32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et praecedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura. b -Marcus Mark 43 10 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: -Marcus Mark 43 10 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. -Marcus Mark 43 10 35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. b -Marcus Mark 43 10 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? -Marcus Mark 43 10 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. -Marcus Mark 43 10 38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? -Marcus Mark 43 10 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: -Marcus Mark 43 10 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. -Marcus Mark 43 10 41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. b -Marcus Mark 43 10 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. -Marcus Mark 43 10 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: -Marcus Mark 43 10 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. -Marcus Mark 43 10 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. -Marcus Mark 43 10 46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans. b -Marcus Mark 43 10 47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. -Marcus Mark 43 10 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. -Marcus Mark 43 10 49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te. -Marcus Mark 43 10 50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. -Marcus Mark 43 10 51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. -Marcus Mark 43 10 52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. -Marcus Mark 43 11 1 Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, -Marcus Mark 43 11 2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. -Marcus Mark 43 11 3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. -Marcus Mark 43 11 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. -Marcus Mark 43 11 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? -Marcus Mark 43 11 6 Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. -Marcus Mark 43 11 7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. -Marcus Mark 43 11 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. -Marcus Mark 43 11 9 Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: -Marcus Mark 43 11 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. -Marcus Mark 43 11 11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. -Marcus Mark 43 11 12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. b -Marcus Mark 43 11 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. -Marcus Mark 43 11 14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. -Marcus Mark 43 11 15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: -Marcus Mark 43 11 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: -Marcus Mark 43 11 17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. -Marcus Mark 43 11 18 Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. -Marcus Mark 43 11 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. -Marcus Mark 43 11 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. b -Marcus Mark 43 11 21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. -Marcus Mark 43 11 22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. -Marcus Mark 43 11 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. -Marcus Mark 43 11 24 Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. -Marcus Mark 43 11 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. -Marcus Mark 43 11 26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. -Marcus Mark 43 11 27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores: -Marcus Mark 43 11 28 et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? -Marcus Mark 43 11 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam. -Marcus Mark 43 11 30 Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. -Marcus Mark 43 11 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? -Marcus Mark 43 11 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. -Marcus Mark 43 11 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. -Marcus Mark 43 12 1 Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. -Marcus Mark 43 12 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. -Marcus Mark 43 12 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. -Marcus Mark 43 12 4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. -Marcus Mark 43 12 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes. -Marcus Mark 43 12 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. -Marcus Mark 43 12 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres: venite, occidamus eum: et nostra erit haereditas. -Marcus Mark 43 12 8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. -Marcus Mark 43 12 9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. -Marcus Mark 43 12 10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: -Marcus Mark 43 12 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? -Marcus Mark 43 12 12 Et quaerebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. b -Marcus Mark 43 12 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. -Marcus Mark 43 12 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus? -Marcus Mark 43 12 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. -Marcus Mark 43 12 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. -Marcus Mark 43 12 17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. -Marcus Mark 43 12 18 Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: b -Marcus Mark 43 12 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. -Marcus Mark 43 12 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. -Marcus Mark 43 12 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. -Marcus Mark 43 12 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. -Marcus Mark 43 12 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. -Marcus Mark 43 12 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? -Marcus Mark 43 12 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. -Marcus Mark 43 12 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? -Marcus Mark 43 12 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. -Marcus Mark 43 12 28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. b -Marcus Mark 43 12 29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: -Marcus Mark 43 12 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. -Marcus Mark 43 12 31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. -Marcus Mark 43 12 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. -Marcus Mark 43 12 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. -Marcus Mark 43 12 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. -Marcus Mark 43 12 35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? b -Marcus Mark 43 12 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. -Marcus Mark 43 12 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. -Marcus Mark 43 12 38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, -Marcus Mark 43 12 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis: -Marcus Mark 43 12 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium. -Marcus Mark 43 12 41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. b -Marcus Mark 43 12 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, -Marcus Mark 43 12 43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. -Marcus Mark 43 12 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum. -Marcus Mark 43 13 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae. -Marcus Mark 43 13 2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. -Marcus Mark 43 13 3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: -Marcus Mark 43 13 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? -Marcus Mark 43 13 5 Et respondens Jesus coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat: -Marcus Mark 43 13 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. -Marcus Mark 43 13 7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis. -Marcus Mark 43 13 8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec. -Marcus Mark 43 13 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. -Marcus Mark 43 13 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium. -Marcus Mark 43 13 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. -Marcus Mark 43 13 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. -Marcus Mark 43 13 13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. -Marcus Mark 43 13 14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes: b -Marcus Mark 43 13 15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: -Marcus Mark 43 13 16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. -Marcus Mark 43 13 17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. -Marcus Mark 43 13 18 Orate vero ut hieme non fiant. -Marcus Mark 43 13 19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. -Marcus Mark 43 13 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. -Marcus Mark 43 13 21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. -Marcus Mark 43 13 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. -Marcus Mark 43 13 23 Vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia. -Marcus Mark 43 13 24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: b -Marcus Mark 43 13 25 et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur. -Marcus Mark 43 13 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. -Marcus Mark 43 13 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. -Marcus Mark 43 13 28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: -Marcus Mark 43 13 29 sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. -Marcus Mark 43 13 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant. -Marcus Mark 43 13 31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. -Marcus Mark 43 13 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater. b -Marcus Mark 43 13 33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. -Marcus Mark 43 13 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet, -Marcus Mark 43 13 35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), -Marcus Mark 43 13 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. -Marcus Mark 43 13 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. -Marcus Mark 43 14 1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. -Marcus Mark 43 14 2 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. -Marcus Mark 43 14 3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. -Marcus Mark 43 14 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? -Marcus Mark 43 14 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. -Marcus Mark 43 14 6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: -Marcus Mark 43 14 7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. -Marcus Mark 43 14 8 Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. -Marcus Mark 43 14 9 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. -Marcus Mark 43 14 10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. -Marcus Mark 43 14 11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. -Marcus Mark 43 14 12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? b -Marcus Mark 43 14 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum, -Marcus Mark 43 14 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? -Marcus Mark 43 14 15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis. -Marcus Mark 43 14 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. -Marcus Mark 43 14 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. -Marcus Mark 43 14 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. -Marcus Mark 43 14 19 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? -Marcus Mark 43 14 20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. -Marcus Mark 43 14 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. -Marcus Mark 43 14 22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. b -Marcus Mark 43 14 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. -Marcus Mark 43 14 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. -Marcus Mark 43 14 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. -Marcus Mark 43 14 26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. -Marcus Mark 43 14 27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. -Marcus Mark 43 14 28 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. -Marcus Mark 43 14 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. -Marcus Mark 43 14 30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. -Marcus Mark 43 14 31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. -Marcus Mark 43 14 32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. b -Marcus Mark 43 14 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et coepit pavere et taedere. -Marcus Mark 43 14 34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. -Marcus Mark 43 14 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. -Marcus Mark 43 14 36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. -Marcus Mark 43 14 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? -Marcus Mark 43 14 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. -Marcus Mark 43 14 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. -Marcus Mark 43 14 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. -Marcus Mark 43 14 41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. -Marcus Mark 43 14 42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. -Marcus Mark 43 14 43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. b -Marcus Mark 43 14 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. -Marcus Mark 43 14 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. -Marcus Mark 43 14 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. -Marcus Mark 43 14 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. -Marcus Mark 43 14 48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? -Marcus Mark 43 14 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. -Marcus Mark 43 14 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. -Marcus Mark 43 14 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. -Marcus Mark 43 14 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. -Marcus Mark 43 14 53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores. -Marcus Mark 43 14 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. b -Marcus Mark 43 14 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. -Marcus Mark 43 14 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. -Marcus Mark 43 14 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: -Marcus Mark 43 14 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. -Marcus Mark 43 14 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. -Marcus Mark 43 14 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his? -Marcus Mark 43 14 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? -Marcus Mark 43 14 62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. -Marcus Mark 43 14 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? -Marcus Mark 43 14 64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. -Marcus Mark 43 14 65 Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant. -Marcus Mark 43 14 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: b -Marcus Mark 43 14 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. -Marcus Mark 43 14 68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. -Marcus Mark 43 14 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. -Marcus Mark 43 14 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es. -Marcus Mark 43 14 71 Ille autem coepit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. -Marcus Mark 43 14 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere. -Marcus Mark 43 15 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. -Marcus Mark 43 15 2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. -Marcus Mark 43 15 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. -Marcus Mark 43 15 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. -Marcus Mark 43 15 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. -Marcus Mark 43 15 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. -Marcus Mark 43 15 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. -Marcus Mark 43 15 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis. -Marcus Mark 43 15 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? -Marcus Mark 43 15 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. -Marcus Mark 43 15 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. -Marcus Mark 43 15 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? -Marcus Mark 43 15 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. -Marcus Mark 43 15 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. -Marcus Mark 43 15 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. -Marcus Mark 43 15 16 Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, b -Marcus Mark 43 15 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. -Marcus Mark 43 15 18 Et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum. -Marcus Mark 43 15 19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. -Marcus Mark 43 15 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. -Marcus Mark 43 15 21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. -Marcus Mark 43 15 22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus. -Marcus Mark 43 15 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. -Marcus Mark 43 15 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. -Marcus Mark 43 15 25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. b -Marcus Mark 43 15 26 Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum. -Marcus Mark 43 15 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. -Marcus Mark 43 15 28 Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. -Marcus Mark 43 15 29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas, -Marcus Mark 43 15 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. -Marcus Mark 43 15 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. -Marcus Mark 43 15 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. -Marcus Mark 43 15 33 Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. b -Marcus Mark 43 15 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? -Marcus Mark 43 15 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. -Marcus Mark 43 15 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. -Marcus Mark 43 15 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit. -Marcus Mark 43 15 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. -Marcus Mark 43 15 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. -Marcus Mark 43 15 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: b -Marcus Mark 43 15 41 et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam. -Marcus Mark 43 15 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), -Marcus Mark 43 15 43 venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. -Marcus Mark 43 15 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. -Marcus Mark 43 15 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. -Marcus Mark 43 15 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. -Marcus Mark 43 15 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. -Marcus Mark 43 16 1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. -Marcus Mark 43 16 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. -Marcus Mark 43 16 3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? -Marcus Mark 43 16 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. -Marcus Mark 43 16 5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. -Marcus Mark 43 16 6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. -Marcus Mark 43 16 7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. -Marcus Mark 43 16 8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. -Marcus Mark 43 16 9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia. -Marcus Mark 43 16 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. -Marcus Mark 43 16 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. -Marcus Mark 43 16 12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: -Marcus Mark 43 16 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. -Marcus Mark 43 16 14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. b -Marcus Mark 43 16 15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. -Marcus Mark 43 16 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. -Marcus Mark 43 16 17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis: -Marcus Mark 43 16 18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. -Marcus Mark 43 16 19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. -Marcus Mark 43 16 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. -# Lucas Luke Sanctum Jesu Christi Evangelium: Secundum Lucam -Lucas Luke 44 1 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum: -Lucas Luke 44 1 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: -Lucas Luke 44 1 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, -Lucas Luke 44 1 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. -Lucas Luke 44 1 5 Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. b -Lucas Luke 44 1 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. -Lucas Luke 44 1 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. -Lucas Luke 44 1 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, -Lucas Luke 44 1 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: -Lucas Luke 44 1 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. -Lucas Luke 44 1 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. -Lucas Luke 44 1 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. -Lucas Luke 44 1 13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: -Lucas Luke 44 1 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: -Lucas Luke 44 1 15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae: -Lucas Luke 44 1 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: -Lucas Luke 44 1 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. -Lucas Luke 44 1 18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. -Lucas Luke 44 1 19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. -Lucas Luke 44 1 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. -Lucas Luke 44 1 21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. -Lucas Luke 44 1 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. -Lucas Luke 44 1 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: b -Lucas Luke 44 1 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: -Lucas Luke 44 1 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. -Lucas Luke 44 1 26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, b -Lucas Luke 44 1 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. -Lucas Luke 44 1 28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. -Lucas Luke 44 1 29 Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. -Lucas Luke 44 1 30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. -Lucas Luke 44 1 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: -Lucas Luke 44 1 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum, +Marcus Mark 43 10 19 Præcépta nosti: ne adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honóra patrem tuum et matrem. +Marcus Mark 43 10 20 At ille respóndens, ait illi: Magíster, haec ómnia observávi a juventúte mea. +Marcus Mark 43 10 21 Jesus autem intúitus eum, diléxit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me. +Marcus Mark 43 10 22 Qui contristátus in verbo, ábiit mœrens: erat enim habens multas possessiónes. +Marcus Mark 43 10 23 Et circumspíciens Jesus, ait discípulis suis: Quam diffícile qui pecúnias habent, in regnum Dei introíbunt! +Marcus Mark 43 10 24 Discípuli autem obstupescébant in verbis ejus. At Jesus rursus respóndens ait illis: Filíoli, quam diffícile est, confidéntes in pecúniis, in regnum Dei introíre! +Marcus Mark 43 10 25 Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum Dei. +Marcus Mark 43 10 26 Qui magis admirabántur, dicéntes ad semetípsos: Et quis potest salvus fíeri? +Marcus Mark 43 10 27 Et íntuens illos Jesus, ait: Apud hómines impossíbile est, sed non apud Deum: ómnia enim possibília sunt apud Deum. +Marcus Mark 43 10 28 Et cœpit ei Petrus dícere: Ecce nos dimísimus ómnia, et secúti sumus te. b +Marcus Mark 43 10 29 Respóndens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui relíquerit domum, aut fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut fílios, aut agros propter me et propter Evangélium, +Marcus Mark 43 10 30 qui non accípiat cénties tantum, nunc in témpore hoc: domos, et fratres, et soróres, et matres, et fílios, et agros, cum persecutiónibus, et in sǽculo futúro vitam ætérnam. +Marcus Mark 43 10 31 Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi. +Marcus Mark 43 10 32 Erant autem in via ascendéntes Jerosólymam: et præcedébat illos Jesus, et stupébant: et sequéntes timébant. Et assúmens íterum duódecim, cœpit illis dícere quæ essent ei eventúra. b +Marcus Mark 43 10 33 Quia ecce ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et senióribus, et damnábunt eum morte, et tradent eum géntibus: +Marcus Mark 43 10 34 et illúdent ei, et cónspuent eum, et flagellábunt eum, et interfícient eum: et tértia die resúrget. +Marcus Mark 43 10 35 Et accédunt ad eum Jacóbus et Joánnes fílii Zebedǽi, dicéntes: Magíster, vólumus ut quodcúmque petiérimus, fácias nobis. b +Marcus Mark 43 10 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut fáciam vobis? +Marcus Mark 43 10 37 Et dixérunt: Da nobis ut unus ad déxteram tuam, et álius ad sinístram tuam sedeámus in glória tua. +Marcus Mark 43 10 38 Jesus autem ait eis: Nescítis quid petátis: potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmo, quo ego baptízor, baptizári? +Marcus Mark 43 10 39 At illi dixérunt ei: Póssumus. Jesus autem ait eis: Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis; et baptísmo, quo ego baptízor, baptizabímini: +Marcus Mark 43 10 40 sedére autem ad déxteram meam, vel ad sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est. +Marcus Mark 43 10 41 Et audiéntes decem, cœpérunt indignári de Jacóbo et Joánne. b +Marcus Mark 43 10 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis: et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. +Marcus Mark 43 10 43 Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri major, erit vester miníster: +Marcus Mark 43 10 44 et quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus. +Marcus Mark 43 10 45 Nam et Fílius hóminis non venit ut ministrarétur ei, sed ut ministráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis. +Marcus Mark 43 10 46 Et véniunt Jéricho: et proficiscénte eo de Jéricho, et discípulis ejus, et plúrima multitúdine, fílius Timǽi Bartimǽus cæcus, sedébat juxta viam mendícans. b +Marcus Mark 43 10 47 Qui cum audísset quia Jesus Nazarénus est, cœpit clamáre, et dícere: Jesu fili David, miserére mei. +Marcus Mark 43 10 48 Et comminabántur ei multi ut tacéret. At ille multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. +Marcus Mark 43 10 49 Et stans Jesus præcépit illum vocári. Et vocant cæcum, dicéntes ei: Animǽquior esto: surge, vocat te. +Marcus Mark 43 10 50 Qui projécto vestiménto suo exíliens, venit ad eum. +Marcus Mark 43 10 51 Et respóndens Jesus dixit illi: Quid tibi vis fáciam? Cæcus autem dixit ei: Rabbóni, ut vídeam. +Marcus Mark 43 10 52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur eum in via. +Marcus Mark 43 11 1 Et cum appropinquárent Jerosólymæ et Bethániæ ad montem Olivárum, mittit duos ex discípulis suis, +Marcus Mark 43 11 2 et ait illis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim introëúntes illuc, inveniétis pullum ligátum, super quem nemo adhuc hóminum sedit: sólvite illum, et addúcite. +Marcus Mark 43 11 3 Et si quis vobis díxerit: Quid fácitis? dícite, quia Dómino necessárius est: et contínuo illum dimíttet huc. +Marcus Mark 43 11 4 Et abeúntes invenérunt pullum ligátum ante jánuam foris in bívio: et solvunt eum. +Marcus Mark 43 11 5 Et quidam de illic stántibus dicébant illis: Quid fácitis solvéntes pullum? +Marcus Mark 43 11 6 Qui dixérunt eis sicut præcéperat illis Jesus, et dimisérunt eis. +Marcus Mark 43 11 7 Et duxérunt pullum ad Jesum: et impónunt illi vestiménta sua, et sedit super eum. +Marcus Mark 43 11 8 Multi autem vestiménta sua stravérunt in via: álii autem frondes cædébant de arbóribus, et sternébant in via. +Marcus Mark 43 11 9 Et qui præíbant, et qui sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna: benedíctus qui venit in nómine Dómini: +Marcus Mark 43 11 10 benedíctum quod venit regnum patris nostri David: hosánna in excélsis. +Marcus Mark 43 11 11 Et introívit Jerosólymam in templum: et circumspéctis ómnibus, cum jam véspera esset hora, éxiit in Bethániam cum duódecim. +Marcus Mark 43 11 12 Et ália die cum exírent a Bethánia, esúriit. b +Marcus Mark 43 11 13 Cumque vidísset a longe ficum habéntem fólia, venit si quid forte inveníret in ea: et cum venísset ad eam, nihil invénit præter fólia: non enim erat tempus ficórum. +Marcus Mark 43 11 14 Et respóndens dixit ei: Jam non ámplius in ætérnum ex te fructum quisquam mandúcet. Et audiébant discípuli ejus. +Marcus Mark 43 11 15 Et véniunt in Jerosólymam. Et cum introísset in templum, cœpit ejícere vendéntes et eméntes in templo: et mensas numulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: +Marcus Mark 43 11 16 et non sinébat ut quisquam transférret vas per templum: +Marcus Mark 43 11 17 et docébat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus oratiónis vocábitur ómnibus géntibus? vos autem fecístis eam spelúncam latrónum. +Marcus Mark 43 11 18 Quo audíto príncipes sacerdótum et scribæ, quærébant quómodo eum pérderent: timébant enim eum, quóniam univérsa turba admirabátur super doctrína ejus. +Marcus Mark 43 11 19 Et cum véspera facta esset, egrediebátur de civitáte. +Marcus Mark 43 11 20 Et cum mane transírent, vidérunt ficum áridam factam a radícibus. b +Marcus Mark 43 11 21 Et recordátus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixísti, áruit. +Marcus Mark 43 11 22 Et respóndens Jesus ait illis: Habéte fidem Dei. +Marcus Mark 43 11 23 Amen dico vobis, quia quicúmque díxerit huic monti: Tóllere, et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia quodcúmque díxerit fiat, fiet ei. +Marcus Mark 43 11 24 Proptérea dico vobis, ómnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis. +Marcus Mark 43 11 25 Et cum stábitis ad orándum, dimíttite si quid habétis advérsus áliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimíttat vobis peccáta vestra. +Marcus Mark 43 11 26 Quod si vos non dimiséritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimíttet vobis peccáta vestra. +Marcus Mark 43 11 27 Et véniunt rursus Jerosólymam. Et cum ambuláret in templo, accédunt ad eum summi sacerdótes, et scribæ, et senióres: +Marcus Mark 43 11 28 et dicunt ei: In qua potestáte haec facis? et quis dedit tibi hanc potestátem ut ista fácias? +Marcus Mark 43 11 29 Jesus autem respóndens, ait illis: Interrogábo vos et ego unum verbum, et respondéte mihi: et dicam vobis in qua potestáte haec fáciam. +Marcus Mark 43 11 30 Baptísmus Joánnis, de cælo erat, an ex homínibus? Respondéte mihi. +Marcus Mark 43 11 31 At illi cogitábant secum, dicéntes: Si dixérimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidístis ei? +Marcus Mark 43 11 32 Si dixérimus: Ex homínibus, timémus pópulum: omnes enim habébant Joánnem quia vere prophéta esset. +Marcus Mark 43 11 33 Et respondéntes dicunt Jesu: Nescímus. Et respóndens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestáte haec fáciam. +Marcus Mark 43 12 1 Et cœpit illis in parábolis loqui: Víneam pastinávit homo, et circumdédit sepem, et fodit lacum, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. +Marcus Mark 43 12 2 Et misit ad agrícolas in témpore servum ut ab agrícolis accíperet de fructu víneæ. +Marcus Mark 43 12 3 Qui apprehénsum eum cecidérunt, et dimisérunt vácuum. +Marcus Mark 43 12 4 Et íterum misit ad illos álium servum: et illum in cápite vulneravérunt, et contuméliis affecérunt. +Marcus Mark 43 12 5 Et rursum álium misit, et illum occidérunt: et plures álios: quosdam cædéntes, álios vero occidéntes. +Marcus Mark 43 12 6 Adhuc ergo unum habens fílium caríssimum, et illum misit ad eos novíssimum, dicens: Quia reverebúntur fílium meum. +Marcus Mark 43 12 7 Colóni autem dixérunt ad ínvicem: Hic est hæres: veníte, occidámus eum: et nostra erit hæréditas. +Marcus Mark 43 12 8 Et apprehendéntes eum, occidérunt: et ejecérunt extra víneam. +Marcus Mark 43 12 9 Quid ergo fáciet dóminus víneæ? Véniet, et perdet colónos, et dabit víneam áliis. +Marcus Mark 43 12 10 Nec scriptúram hanc legístis: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: +Marcus Mark 43 12 11 a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris? +Marcus Mark 43 12 12 Et quærébant eum tenére: et timuérunt turbam: cognovérunt enim quóniam ad eos parábolam hanc díxerit. Et relícto eo abiérunt. b +Marcus Mark 43 12 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisǽis, et herodiánis, ut eum cáperent in verbo. +Marcus Mark 43 12 14 Qui veniéntes dicunt ei: Magíster, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in fáciem hóminum, sed in veritáte viam Dei doces. Licet dari tribútum Cǽsari, an non dábimus? +Marcus Mark 43 12 15 Qui sciens versútiam illórum, ait illis: Quid me tentátis? afférte mihi denárium ut vídeam. +Marcus Mark 43 12 16 At illi attulérunt ei. Et ait illis: Cujus est imágo haec, et inscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris. +Marcus Mark 43 12 17 Respóndens autem Jesus dixit illis: Réddite ígitur quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabántur super eo. +Marcus Mark 43 12 18 Et venérunt ad eum sadducǽi, qui dicunt resurrectiónem non esse: et interrogábant eum, dicéntes: b +Marcus Mark 43 12 19 Magíster, Móyses nobis scripsit, ut si cujus frater mórtuus fúerit, et dimíserit uxórem, et fílios non relíquerit, accípiat frater ejus uxórem ipsíus, et resúscitet semen fratri suo. +Marcus Mark 43 12 20 Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem, et mórtuus est non relícto sémine. +Marcus Mark 43 12 21 Et secúndus accépit eam, et mórtuus est: et nec iste relíquit semen. Et tértius simíliter. +Marcus Mark 43 12 22 Et accepérunt eam simíliter septem: et non reliquérunt semen. Novíssima ómnium defúncta est et múlier. +Marcus Mark 43 12 23 In resurrectióne ergo cum resurréxerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuérunt eam uxórem. +Marcus Mark 43 12 24 Et respóndens Jesus, ait illis: Nonne ídeo errátis, non sciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei? +Marcus Mark 43 12 25 Cum enim a mórtuis resurréxerint, neque nubent, neque nubéntur, sed sunt sicut ángeli in cælis. +Marcus Mark 43 12 26 De mórtuis autem quod resúrgant, non legístis in libro Móysi, super rubum, quómodo díxerit illi Deus, ínquiens: Ego sum Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob? +Marcus Mark 43 12 27 Non est Deus mortuórum, sed vivórum. Vos ergo multum errátis. +Marcus Mark 43 12 28 Et accéssit unus de scribis, qui audíerat illos conquiréntes, et videns quóniam bene illis respónderit, interrogávit eum quod esset primum ómnium mandátum. b +Marcus Mark 43 12 29 Jesus autem respóndit ei: Quia primum ómnium mandátum est: Audi Israël, Dóminus Deus tuus, Deus unus est: +Marcus Mark 43 12 30 et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtúte tua. Hoc est primum mandátum. +Marcus Mark 43 12 31 Secúndum autem símile est illi: Díliges próximum tuum tamquam teípsum. Majus horum áliud mandátum non est. +Marcus Mark 43 12 32 Et ait illi scriba: Bene, Magíster, in veritáte dixísti, quia unus est Deus, et non est álius præter eum. +Marcus Mark 43 12 33 Et ut diligátur ex toto corde, et ex toto intelléctu, et ex tota ánima, et ex tota fortitúdine, et dilígere próximum tamquam seípsum, majus est ómnibus holocautomátibus, et sacrifíciis. +Marcus Mark 43 12 34 Jesus autem videns quod sapiénter respondísset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audébat eum interrogáre. +Marcus Mark 43 12 35 Et respóndens Jesus dicébat, docens in templo: Quómodo dicunt scribæ Christum fílium esse David? b +Marcus Mark 43 12 36 Ipse enim David dicit in Spíritu Sancto: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. +Marcus Mark 43 12 37 Ipse ergo David dicit eum Dóminum, et unde est fílius ejus? Et multa turba eum libénter audívit. +Marcus Mark 43 12 38 Et dicébat eis in doctrína sua: Cavéte a scribis, qui volunt in stolis ambuláre, et salutári in foro, +Marcus Mark 43 12 39 et in primis cáthedris sedére in synagógis, et primos discúbitus in cœnis: +Marcus Mark 43 12 40 qui dévorant domos viduárum sub obténtu prolíxæ oratiónis: hi accípient prolíxius judícium. +Marcus Mark 43 12 41 Et sedens Jesus contra gazophylácium, aspiciébat quómodo turba jactáret aes in gazophylácium, et multi dívites jactábant multa. b +Marcus Mark 43 12 42 Cum venísset autem vídua una pauper, misit duo minúta, quod est quadrans, +Marcus Mark 43 12 43 et cónvocans discípulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quóniam vídua haec pauper plus ómnibus misit, qui misérunt in gazophylácium. +Marcus Mark 43 12 44 Omnes enim ex eo, quod abundábat illis, misérunt: haec vero de penúria sua ómnia quæ hábuit misit totum victum suum. +Marcus Mark 43 13 1 Et cum egrederétur de templo, ait illi unus ex discípulis suis: Magíster, áspice quales lápides, et quales structúræ. +Marcus Mark 43 13 2 Et respóndens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificatiónes? Non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur. +Marcus Mark 43 13 3 Et cum sedéret in monte Olivárum contra templum, interrogábant eum separátim Petrus, et Jacóbus, et Joánnes, et Andréas: +Marcus Mark 43 13 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec ómnia incípient consummári? +Marcus Mark 43 13 5 Et respóndens Jesus cœpit dícere illis: Vidéte ne quis vos sedúcat: +Marcus Mark 43 13 6 multi enim vénient in nómine meo, dicéntes quia ego sum: et multos sedúcent. +Marcus Mark 43 13 7 Cum audiéritis autem bella, et opiniónes bellórum, ne timuéritis: opórtet enim haec fíeri: sed nondum finis. +Marcus Mark 43 13 8 Exsúrget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmótus per loca, et fames. Inítium dolórum haec. +Marcus Mark 43 13 9 Vidéte autem vosmetípsos. Tradent enim vos in consíliis, et in synagógis vapulábitis, et ante prǽsides et reges stábitis propter me, in testimónium illis. +Marcus Mark 43 13 10 Et in omnes gentes primum opórtet prædicári Evangélium. +Marcus Mark 43 13 11 Et cum dúxerint vos tradéntes, nolíte præcogitáre quid loquámini: sed quod datum vobis fúerit in illa hora, id loquímini: non enim vos estis loquéntes, sed Spíritus Sanctus. +Marcus Mark 43 13 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et consúrgent fílii in paréntes, et morte affícient eos. +Marcus Mark 43 13 13 Et éritis ódio ómnibus propter nomen meum. Qui autem sustinúerit in finem, hic salvus erit. +Marcus Mark 43 13 14 Cum autem vidéritis abominatiónem desolatiónis stantem, ubi non debet, qui legit, intélligat: tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant in montes: b +Marcus Mark 43 13 15 et qui super tectum, ne descéndat in domum, nec intróëat ut tollat quid de domo sua: +Marcus Mark 43 13 16 et qui in agro erit, non revertátur retro tóllere vestiméntum suum. +Marcus Mark 43 13 17 Vae autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus. +Marcus Mark 43 13 18 Oráte vero ut híeme non fiant. +Marcus Mark 43 13 19 Erunt enim dies illi tribulatiónes tales quales non fuérunt ab inítio creatúræ, quam cóndidit Deus usque nunc, neque fient. +Marcus Mark 43 13 20 Et nisi breviásset Dóminus dies, non fuísset salva omnis caro: sed propter eléctos, quos elégit, breviávit dies. +Marcus Mark 43 13 21 Et tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credidéritis. +Marcus Mark 43 13 22 Exsúrgent enim pseudochrísti et pseudoprophétæ, et dabunt signa et porténta ad seducéndos, si fíeri potest, étiam eléctos. +Marcus Mark 43 13 23 Vos ergo vidéte: ecce prædíxi vobis ómnia. +Marcus Mark 43 13 24 Sed in illis diébus, post tribulatiónem illam, sol contenebrábitur, et luna non dabit splendórem suum: b +Marcus Mark 43 13 25 et stellæ cæli erunt decidéntes, et virtútes, quæ in cælis sunt, movebúntur. +Marcus Mark 43 13 26 Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cum virtúte multa et glória. +Marcus Mark 43 13 27 Et tunc mittet ángelos suos, et congregábit eléctos suos a quátuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. +Marcus Mark 43 13 28 A ficu autem díscite parábolam. Cum jam ramus ejus tener fúerit, et nata fúerint fólia, cognóscitis quia in próximo sit æstas: +Marcus Mark 43 13 29 sic et vos cum vidéritis haec fíeri, scitóte quod in próximo sit, in óstiis. +Marcus Mark 43 13 30 Amen dico vobis, quóniam non transíbit generátio haec, donec ómnia ista fiant. +Marcus Mark 43 13 31 Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt. +Marcus Mark 43 13 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque ángeli in cælo, neque Fílius, nisi Pater. b +Marcus Mark 43 13 33 Vidéte, vigiláte, et oráte: nescítis enim quando tempus sit. +Marcus Mark 43 13 34 Sicut homo qui péregre proféctus relíquit domum suam, et dedit servis suis potestátem cujúsque óperis, et janitóri præcépit ut vígilet, +Marcus Mark 43 13 35 vigiláte ergo (nescítis enim quando dóminus domus véniat: sero, an média nocte, an galli cantu, an mane), +Marcus Mark 43 13 36 ne, cum vénerit repénte, invéniat vos dormiéntes. +Marcus Mark 43 13 37 Quod autem vobis dico, ómnibus dico: Vigiláte. +Marcus Mark 43 14 1 Erat autem Pascha et ázyma post bíduum: et quærébant summi sacerdótes et scribæ quómodo eum dolo tenérent, et occíderent. +Marcus Mark 43 14 2 Dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo. +Marcus Mark 43 14 3 Et cum esset Bethániæ in domo Simónis leprósi, et recúmberet, venit múlier habens alabástrum unguénti nardi spicáti pretiósi: et fracto alabástro, effúdit super caput ejus. +Marcus Mark 43 14 4 Erant autem quidam indígne feréntes intra semetípsos, et dicéntes: Ut quid perdítio ista unguénti facta est? +Marcus Mark 43 14 5 póterat enim unguéntum istud venundári plus quam trecéntis denáriis, et dari paupéribus. Et fremébant in eam. +Marcus Mark 43 14 6 Jesus autem dixit: Sínite eam, quid illi molésti estis? Bonum opus operáta est in me: +Marcus Mark 43 14 7 semper enim páuperes habétis vobíscum: et cum voluéritis, potéstis illis benefácere: me autem non semper habétis. +Marcus Mark 43 14 8 Quod hábuit haec, fecit: prævénit úngere corpus meum in sepultúram. +Marcus Mark 43 14 9 Amen dico vobis: Ubicúmque prædicátum fúerit Evangélium istud in univérso mundo, et quod fecit haec, narrábitur in memóriam ejus. +Marcus Mark 43 14 10 Et Judas Iscariótes, unus de duódecim, ábiit ad summos sacerdótes, ut próderet eum illis. +Marcus Mark 43 14 11 Qui audiéntes gavísi sunt: et promisérunt ei pecúniam se datúros. Et quærébat quómodo illum opportúne tráderet. +Marcus Mark 43 14 12 Et primo die azymórum quando Pascha immolábant, dicunt ei discípuli: Quo vis eámus, et parémus tibi ut mandúces Pascha? b +Marcus Mark 43 14 13 Et mittit duos ex discípulis suis, et dicit eis: Ite in civitátem, et occúrret vobis homo lagénam aquæ bájulans: sequímini eum, +Marcus Mark 43 14 14 et quocúmque introíerit, dícite dómino domus, quia magíster dicit: Ubi est reféctio mea, ubi Pascha cum discípulis meis mandúcem? +Marcus Mark 43 14 15 Et ipse vobis demonstrábit cœnáculum grande, stratum: et illic paráte nobis. +Marcus Mark 43 14 16 Et abiérunt discípuli ejus, et venérunt in civitátem: et invenérunt sicut díxerat illis, et paravérunt Pascha. +Marcus Mark 43 14 17 Véspere autem facto, venit cum duódecim. +Marcus Mark 43 14 18 Et discumbéntibus eis, et manducántibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui mandúcat mecum. +Marcus Mark 43 14 19 At illi cœpérunt contristári, et dícere ei singulátim: Numquid ego? +Marcus Mark 43 14 20 Qui ait illis: Unus ex duódecim, qui intíngit mecum manum in catíno. +Marcus Mark 43 14 21 Et Fílius quidem hóminis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem hómini illi per quem Fílius hóminis tradétur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. +Marcus Mark 43 14 22 Et manducántibus illis, accépit Jesus panem: et benedícens fregit, et dedit eis, et ait: Súmite, hoc est corpus meum. b +Marcus Mark 43 14 23 Et accépto cálice, grátias agens dedit eis: et bibérunt ex illo omnes. +Marcus Mark 43 14 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur. +Marcus Mark 43 14 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. +Marcus Mark 43 14 26 Et hymno dicto exiérunt in montem Olivárum. +Marcus Mark 43 14 27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabímini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves. +Marcus Mark 43 14 28 Sed postquam resurréxero, præcédam vos in Galilǽam. +Marcus Mark 43 14 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizáti fúerint in te, sed non ego. +Marcus Mark 43 14 30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hódie in nocte hac, priúsquam gallus vocem bis déderit, ter me es negatúrus. +Marcus Mark 43 14 31 At ille ámplius loquebátur: Et si oportúerit me simul cómmori tibi, non te negábo. Simíliter autem et omnes dicébant. +Marcus Mark 43 14 32 Et véniunt in prǽdium, cui nomen Gethsémani. Et ait discípulis suis: Sedéte hic donec orem. b +Marcus Mark 43 14 33 Et assúmit Petrum, et Jacóbum, et Joánnem secum: et cœpit pavére et tædére. +Marcus Mark 43 14 34 Et ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte. +Marcus Mark 43 14 35 Et cum processísset páululum, prócidit super terram, et orábat ut, si fíeri posset, transíret ab eo hora. +Marcus Mark 43 14 36 Et dixit: Abba pater, ómnia tibi possibília sunt: transfer cálicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. +Marcus Mark 43 14 37 Et venit, et invénit eos dormiéntes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuísti una hora vigiláre? +Marcus Mark 43 14 38 vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro vero infírma. +Marcus Mark 43 14 39 Et íterum ábiens orávit, eúmdem sermónem dicens. +Marcus Mark 43 14 40 Et revérsus, dénuo invénit eos dormiéntes (erant enim óculi eórum graváti), et ignorábant quid respondérent ei. +Marcus Mark 43 14 41 Et venit tértio, et ait illis: Dormíte jam, et requiéscite. Súfficit: venit hora: ecce Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. +Marcus Mark 43 14 42 Súrgite, eámus: ecce qui me tradet, prope est. +Marcus Mark 43 14 43 Et, adhuc eo loquénte, venit Judas Iscariótes unus de duódecim, et cum eo turba multa cum gládiis et lignis, a summis sacerdótibus, et scribis, et senióribus. b +Marcus Mark 43 14 44 Déderat autem tráditor ejus signum eis, dicens: Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum, et dúcite caute. +Marcus Mark 43 14 45 Et cum venísset, statim accédens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculátus est eum. +Marcus Mark 43 14 46 At illi manus injecérunt in eum, et tenuérunt eum. +Marcus Mark 43 14 47 Unus autem quidam de circumstántibus edúcens gládium, percússit servum summi sacerdótis, et amputávit illi aurículam. +Marcus Mark 43 14 48 Et respóndens Jesus, ait illis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et lignis comprehéndere me? +Marcus Mark 43 14 49 quotídie eram apud vos in templo docens, et non me tenuístis. Sed ut impleántur Scriptúræ. +Marcus Mark 43 14 50 Tunc discípuli ejus relinquéntes eum, omnes fugérunt. +Marcus Mark 43 14 51 Adoléscens autem quidam sequebátur eum amíctus síndone super nudo: et tenuérunt eum. +Marcus Mark 43 14 52 At ille rejécta síndone, nudus prófugit ab eis. +Marcus Mark 43 14 53 Et adduxérunt Jesum ad summum sacerdótem: et convenérunt omnes sacerdótes, et scribæ, et senióres. +Marcus Mark 43 14 54 Petrus autem a longe secútus est eum usque intro in átrium summi sacerdótis: et sedébat cum minístris ad ignem, et calefaciébat se. b +Marcus Mark 43 14 55 Summi vero sacerdótes et omne concílium quærébant advérsus Jesum testimónium ut eum morti tráderent: nec inveniébant. +Marcus Mark 43 14 56 Multi enim testimónium falsum dicébant advérsus eum: et conveniéntia testimónia non erant. +Marcus Mark 43 14 57 Et quidam surgéntes, falsum testimónium ferébant advérsus eum, dicéntes: +Marcus Mark 43 14 58 Quóniam nos audívimus eum dicéntem: Ego dissólvam templum hoc manu factum, et per tríduum áliud non manu factum ædificábo. +Marcus Mark 43 14 59 Et non erat convéniens testimónium illórum. +Marcus Mark 43 14 60 Et exsúrgens summus sacérdos in médium, interrogávit Jesum, dicens: Non respóndes quidquam ad ea quæ tibi objiciúntur ab his? +Marcus Mark 43 14 61 Ille autem tacébat, et nihil respóndit. Rursum summus sacérdos interrogábat eum, et dixit ei: Tu es Christus Fílius Dei benedícti? +Marcus Mark 43 14 62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem cum núbibus cæli. +Marcus Mark 43 14 63 Summus autem sacérdos scindens vestiménta sua, ait: Quid adhuc desiderámus testes? +Marcus Mark 43 14 64 Audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? Qui omnes condemnavérunt eum esse reum mortis. +Marcus Mark 43 14 65 Et cœpérunt quidam conspúere eum, et veláre fáciem ejus, et cólaphis eum cǽdere, et dícere ei: Prophetíza: et minístri álapis eum cædébant. +Marcus Mark 43 14 66 Et cum esset Petrus in átrio deórsum, venit una ex ancíllis summi sacerdótis: b +Marcus Mark 43 14 67 et cum vidísset Petrum calefaciéntem se, aspíciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazaréno eras. +Marcus Mark 43 14 68 At ille negávit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et éxiit foras ante átrium, et gallus cantávit. +Marcus Mark 43 14 69 Rursus autem cum vidísset illum ancílla, cœpit dícere circumstántibus: Quia hic ex illis est. +Marcus Mark 43 14 70 At ille íterum negávit. Et post pusíllum rursus qui astábant, dicébant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilǽus es. +Marcus Mark 43 14 71 Ille autem cœpit anathematizáre et juráre: Quia néscio hóminem istum, quem dícitis. +Marcus Mark 43 14 72 Et statim gallus íterum cantávit. Et recordátus est Petrus verbi quod díxerat ei Jesus: Priúsquam gallus cantet bis, ter me negábis. Et cœpit flere. +Marcus Mark 43 15 1 Et conféstim mane consílium faciéntes summi sacerdótes cum senióribus, et scribis, et univérso concílio, vinciéntes Jesum, duxérunt, et tradidérunt Piláto. +Marcus Mark 43 15 2 Et interrogávit eum Pilátus: Tu es rex Judæórum? At ille respóndens, ait illi: Tu dicis. +Marcus Mark 43 15 3 Et accusábant eum summi sacerdótes in multis. +Marcus Mark 43 15 4 Pilátus autem rursum interrogávit eum, dicens: Non respóndes quidquam? vide in quantis te accúsant. +Marcus Mark 43 15 5 Jesus autem ámplius nihil respóndit, ita ut mirarétur Pilátus. +Marcus Mark 43 15 6 Per diem autem festum solébat dimíttere illis unum ex vinctis, quemcúmque petíssent. +Marcus Mark 43 15 7 Erat autem qui dicebátur Barábbas, qui cum seditiósis erat vinctus, qui in seditióne fécerat homicídium. +Marcus Mark 43 15 8 Et cum ascendísset turba, cœpit rogáre, sicut semper faciébat illis. +Marcus Mark 43 15 9 Pilátus autem respóndit eis, et dixit: Vultis dimíttam vobis regem Judæórum? +Marcus Mark 43 15 10 Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum summi sacerdótes. +Marcus Mark 43 15 11 Pontífices autem concitavérunt turbam, ut magis Barábbam dimítteret eis. +Marcus Mark 43 15 12 Pilátus autem íterum respóndens, ait illis: Quid ergo vultis fáciam regi Judæórum? +Marcus Mark 43 15 13 At illi íterum clamavérunt: Crucifíge eum. +Marcus Mark 43 15 14 Pilátus vero dicébat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamábant: Crucifíge eum. +Marcus Mark 43 15 15 Pilátus autem volens pópulo sátisfacere, dimísit illis Barábbam, et trádidit Jesum flagéllis cæsum, ut crucifigerétur. +Marcus Mark 43 15 16 Mílites autem duxérunt eum in átrium prætórii, et cónvocant totam cohórtem, b +Marcus Mark 43 15 17 et índuunt eum púrpura, et impónunt ei plecténtes spíneam corónam. +Marcus Mark 43 15 18 Et cœpérunt salutáre eum: Ave rex Judæórum. +Marcus Mark 43 15 19 Et percutiébant caput ejus arúndine: et conspuébant eum, et ponéntes génua, adorábant eum. +Marcus Mark 43 15 20 Et postquam illusérunt ei, exuérunt illum púrpura, et induérunt eum vestiméntis suis: et edúcunt illum ut crucifígerent eum. +Marcus Mark 43 15 21 Et angariavérunt prætereúntem quémpiam, Simónem Cyrenǽum veniéntem de villa, patrem Alexándri et Rufi, ut tólleret crucem ejus. +Marcus Mark 43 15 22 Et perdúcunt illum in Gólgotha locum: quod est interpretátum Calváriæ locus. +Marcus Mark 43 15 23 Et dabant ei bíbere myrrhátum vinum: et non accépit. +Marcus Mark 43 15 24 Et crucifigéntes eum, divisérunt vestiménta ejus, mitténtes sortem super eis, quis quid tólleret. +Marcus Mark 43 15 25 Erat autem hora tértia: et crucifixérunt eum. b +Marcus Mark 43 15 26 Et erat títulus causæ ejus inscríptus: Rex Judæórum. +Marcus Mark 43 15 27 Et cum eo crucifígunt duos latrónes: unum a dextris, et álium a sinístris ejus. +Marcus Mark 43 15 28 Et impléta est Scriptúra, quæ dicit: Et cum iníquis reputátus est. +Marcus Mark 43 15 29 Et prætereúntes blasphemábant eum, movéntes cápita sua, et dicéntes: Vah! qui déstruis templum Dei, et in tribus diébus reædíficas, +Marcus Mark 43 15 30 salvum fac temetípsum descéndens de cruce. +Marcus Mark 43 15 31 Simíliter et summi sacerdótes illudéntes, ad altérutrum cum scribis dicébant: Álios salvos fecit; seípsum non potest salvum fácere. +Marcus Mark 43 15 32 Christus rex Israël descéndat nunc de cruce, ut videámus, et credámus. Et qui cum eo crucifíxi erant, convitiabántur ei. +Marcus Mark 43 15 33 Et facta hora sexta, ténebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. b +Marcus Mark 43 15 34 Et hora nona exclamávit Jesus voce magna, dicens: Éloi, eloi, lamma sabactháni? quod est interpretátum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? +Marcus Mark 43 15 35 Et quidam de circumstántibus audiéntes, dicébant: Ecce Elíam vocat. +Marcus Mark 43 15 36 Currens autem unus, et implens spóngiam acéto, circumponénsque cálamo, potum dabat ei, dicens: Sínite, videámus si véniat Elías ad deponéndum eum. +Marcus Mark 43 15 37 Jesus autem emíssa voce magna expirávit. +Marcus Mark 43 15 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deórsum. +Marcus Mark 43 15 39 Videns autem centúrio, qui ex advérso stabat, quia sic clamans expirásset, ait: Vere hic homo Fílius Dei erat. +Marcus Mark 43 15 40 Erant autem et mulíeres de longe aspiciéntes: inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi minóris, et Joseph mater, et Salóme: b +Marcus Mark 43 15 41 et cum esset in Galilǽa, sequebántur eum, et ministrábant ei, et áliæ multæ, quæ simul cum eo ascénderant Jerosólymam. +Marcus Mark 43 15 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parascéve, quod est ante sábbatum), +Marcus Mark 43 15 43 venit Joseph ab Arimathǽa nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. +Marcus Mark 43 15 44 Pilátus autem mirabátur si jam obiísset. Et accersíto centurióne, interrogávit eum si jam mórtuus esset. +Marcus Mark 43 15 45 Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph. +Marcus Mark 43 15 46 Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti. +Marcus Mark 43 15 47 María autem Magdaléne et María Joseph aspiciébant ubi ponerétur. +Marcus Mark 43 16 1 Et cum transísset sábbatum, María Magdaléne, et María Jacóbi, et Salóme emérunt arómata ut veniéntes úngerent Jesum. +Marcus Mark 43 16 2 Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto jam sole. +Marcus Mark 43 16 3 Et dicébant ad ínvicem: Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti? +Marcus Mark 43 16 4 Et respiciéntes vidérunt revolútum lápidem. Erat quippe magnus valde. +Marcus Mark 43 16 5 Et introëúntes in monuméntum vidérunt júvenem sedéntem in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt. +Marcus Mark 43 16 6 Qui dicit illis: Nolíte expavéscere: Jesum quǽritis Nazarénum, crucifíxum: surréxit, non est hic, ecce locus ubi posuérunt eum. +Marcus Mark 43 16 7 Sed ite, dícite discípulis ejus, et Petro, quia præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis. +Marcus Mark 43 16 8 At illæ exeúntes, fugérunt de monuménto: inváserat enim eas tremor et pavor: et némini quidquam dixérunt: timébant enim. +Marcus Mark 43 16 9 Surgens autem mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdaléne, de qua ejécerat septem dæmónia. +Marcus Mark 43 16 10 Illa vadens nuntiávit his, qui cum eo fúerant, lugéntibus et fléntibus. +Marcus Mark 43 16 11 Et illi audiéntes quia víveret, et visus esset ab ea, non credidérunt. +Marcus Mark 43 16 12 Post haec autem duóbus ex his ambulántibus osténsus est in ália effígie, eúntibus in villam: +Marcus Mark 43 16 13 et illi eúntes nuntiavérunt céteris: nec illis credidérunt. +Marcus Mark 43 16 14 Novíssime recumbéntibus illis úndecim appáruit: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. b +Marcus Mark 43 16 15 Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum prædicáte Evangélium omni creatúræ. +Marcus Mark 43 16 16 Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. +Marcus Mark 43 16 17 Signa autem eos qui credíderint, haec sequéntur: in nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: +Marcus Mark 43 16 18 serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. +Marcus Mark 43 16 19 Et Dóminus quidem Jesus postquam locútus est eis, assúmptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. +Marcus Mark 43 16 20 Illi autem profécti prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte, et sermónem confirmánte, sequéntibus signis. +# Lucas Luke Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Lucam +Lucas Luke 44 1 1 Quóniam quidem multi conáti sunt ordináre narratiónem, quæ in nobis complétæ sunt, rerum: +Lucas Luke 44 1 2 sicut tradidérunt nobis, qui ab inítio ipsi vidérunt, et minístri fuérunt sermónis: +Lucas Luke 44 1 3 visum est et mihi, assecúto ómnia a princípio diligénter, ex órdine tibi scríbere, óptime Theóphile, +Lucas Luke 44 1 4 ut cognóscas eórum verbórum, de quibus erudítus es, veritátem. +Lucas Luke 44 1 5 Fuit in diébus Heródis, regis Judǽæ, sacérdos quidam nómine Zacharías de vice Abía, et uxor illíus de filiábus Áaron, et nomen ejus Elísabeth. b +Lucas Luke 44 1 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et justificatiónibus Dómini sine queréla. +Lucas Luke 44 1 7 Et non erat illis fílius, eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis. +Lucas Luke 44 1 8 Factum est autem, cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suæ ante Deum, +Lucas Luke 44 1 9 secúndum consuetúdinem sacerdótii, sorte éxiit ut incénsum póneret, ingréssus in templum Dómini: +Lucas Luke 44 1 10 et omnis multitúdo pópuli erat orans foris hora incénsi. +Lucas Luke 44 1 11 Appáruit autem illi ángelus Dómini, stans a dextris altáris incénsi. +Lucas Luke 44 1 12 Et Zacharías turbátus est videns, et timor írruit super eum. +Lucas Luke 44 1 13 Ait autem ad illum ángelus: Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua: et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Joánnem: +Lucas Luke 44 1 14 et erit gáudium tibi, et exsultátio, et multi in nativitáte ejus gaudébunt: +Lucas Luke 44 1 15 erit enim magnus coram Dómino: et vinum et síceram non bibet, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ: +Lucas Luke 44 1 16 et multos filiórum Israël convértet ad Dóminum Deum ipsórum: +Lucas Luke 44 1 17 et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ: ut convértat corda patrum in fílios, et incrédulos ad prudéntiam justórum, paráre Dómino plebem perféctam. +Lucas Luke 44 1 18 Et dixit Zacharías ad ángelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea procéssit in diébus suis. +Lucas Luke 44 1 19 Et respóndens ángelus dixit ei: Ego sum Gábriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizáre. +Lucas Luke 44 1 20 Et ecce eris tacens, et non póteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidísti verbis meis, quæ implebúntur in témpore suo. +Lucas Luke 44 1 21 Et erat plebs exspéctans Zacharíam: et mirabántur quod tardáret ipse in templo. +Lucas Luke 44 1 22 Egréssus autem non póterat loqui ad illos, et cognovérunt quod visiónem vidísset in templo. Et ipse erat ínnuens illis, et permánsit mutus. +Lucas Luke 44 1 23 Et factum est, ut impléti sunt dies offícii ejus, ábiit in domum suam: b +Lucas Luke 44 1 24 post hos autem dies concépit Elísabeth uxor ejus, et occultábat se ménsibus quinque, dicens: +Lucas Luke 44 1 25 Quia sic fecit mihi Dóminus in diébus, quibus respéxit auférre oppróbrium meum inter hómines. +Lucas Luke 44 1 26 In mense autem sexto, missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, b +Lucas Luke 44 1 27 ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen vírginis María. +Lucas Luke 44 1 28 Et ingréssus ángelus ad eam dixit: Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. +Lucas Luke 44 1 29 Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat qualis esset ista salutátio. +Lucas Luke 44 1 30 Et ait ángelus ei: Ne tímeas, María: invenísti enim grátiam apud Deum. +Lucas Luke 44 1 31 Ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: +Lucas Luke 44 1 32 hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, Lucas Luke 44 1 33 et regni ejus non erit finis. -Lucas Luke 44 1 34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? -Lucas Luke 44 1 35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. -Lucas Luke 44 1 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: -Lucas Luke 44 1 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. -Lucas Luke 44 1 38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. -Lucas Luke 44 1 39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: b -Lucas Luke 44 1 40 et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. -Lucas Luke 44 1 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: -Lucas Luke 44 1 42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. -Lucas Luke 44 1 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? -Lucas Luke 44 1 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. -Lucas Luke 44 1 45 Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. -Lucas Luke 44 1 46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: b -Lucas Luke 44 1 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. -Lucas Luke 44 1 48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, +Lucas Luke 44 1 34 Dixit autem María ad ángelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? +Lucas Luke 44 1 35 Et respóndens ángelus dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te sanctum, vocábitur Fílius Dei. +Lucas Luke 44 1 36 Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: +Lucas Luke 44 1 37 quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. +Lucas Luke 44 1 38 Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum. Et discéssit ab illa ángelus. +Lucas Luke 44 1 39 Exsúrgens autem María in diébus illis, ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Juda: b +Lucas Luke 44 1 40 et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. +Lucas Luke 44 1 41 Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth: +Lucas Luke 44 1 42 et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. +Lucas Luke 44 1 43 Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? +Lucas Luke 44 1 44 Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. +Lucas Luke 44 1 45 Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. +Lucas Luke 44 1 46 Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: b +Lucas Luke 44 1 47 et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. +Lucas Luke 44 1 48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, Lucas Luke 44 1 49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, -Lucas Luke 44 1 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. -Lucas Luke 44 1 51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. -Lucas Luke 44 1 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. -Lucas Luke 44 1 53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. -Lucas Luke 44 1 54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiae suae: -Lucas Luke 44 1 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. -Lucas Luke 44 1 56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. b -Lucas Luke 44 1 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. -Lucas Luke 44 1 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. -Lucas Luke 44 1 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. -Lucas Luke 44 1 60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. -Lucas Luke 44 1 61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. -Lucas Luke 44 1 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. -Lucas Luke 44 1 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. -Lucas Luke 44 1 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. -Lucas Luke 44 1 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec: -Lucas Luke 44 1 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. -Lucas Luke 44 1 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: b -Lucas Luke 44 1 68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: -Lucas Luke 44 1 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, -Lucas Luke 44 1 70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: -Lucas Luke 44 1 71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: -Lucas Luke 44 1 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: -Lucas Luke 44 1 73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis -Lucas Luke 44 1 74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi -Lucas Luke 44 1 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. -Lucas Luke 44 1 76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, -Lucas Luke 44 1 77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum -Lucas Luke 44 1 78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: -Lucas Luke 44 1 79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. -Lucas Luke 44 1 80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israël. b -Lucas Luke 44 2 1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. -Lucas Luke 44 2 2 Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: -Lucas Luke 44 2 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. -Lucas Luke 44 2 4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, -Lucas Luke 44 2 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. -Lucas Luke 44 2 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. -Lucas Luke 44 2 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio. -Lucas Luke 44 2 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. b -Lucas Luke 44 2 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. -Lucas Luke 44 2 10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: -Lucas Luke 44 2 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. -Lucas Luke 44 2 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. -Lucas Luke 44 2 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: -Lucas Luke 44 2 14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. -Lucas Luke 44 2 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. b -Lucas Luke 44 2 16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. -Lucas Luke 44 2 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. -Lucas Luke 44 2 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. -Lucas Luke 44 2 19 Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. -Lucas Luke 44 2 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. -Lucas Luke 44 2 21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. b -Lucas Luke 44 2 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, -Lucas Luke 44 2 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: -Lucas Luke 44 2 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. -Lucas Luke 44 2 25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. -Lucas Luke 44 2 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. -Lucas Luke 44 2 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, -Lucas Luke 44 2 28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: -Lucas Luke 44 2 29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: -Lucas Luke 44 2 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, -Lucas Luke 44 2 31 quod parasti ante faciem omnium populorum: -Lucas Luke 44 2 32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israël. -Lucas Luke 44 2 33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. -Lucas Luke 44 2 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: -Lucas Luke 44 2 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. -Lucas Luke 44 2 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. -Lucas Luke 44 2 37 Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. -Lucas Luke 44 2 38 Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. -Lucas Luke 44 2 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. -Lucas Luke 44 2 40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. b -Lucas Luke 44 2 41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae. -Lucas Luke 44 2 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, -Lucas Luke 44 2 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. -Lucas Luke 44 2 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. -Lucas Luke 44 2 45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. -Lucas Luke 44 2 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. -Lucas Luke 44 2 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. -Lucas Luke 44 2 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. -Lucas Luke 44 2 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? -Lucas Luke 44 2 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. -Lucas Luke 44 2 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. -Lucas Luke 44 2 52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. -Lucas Luke 44 3 1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, -Lucas Luke 44 3 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. -Lucas Luke 44 3 3 Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, -Lucas Luke 44 3 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: -Lucas Luke 44 3 5 omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: -Lucas Luke 44 3 6 et videbit omnis caro salutare Dei. -Lucas Luke 44 3 7 Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? -Lucas Luke 44 3 8 Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. -Lucas Luke 44 3 9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. -Lucas Luke 44 3 10 Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? -Lucas Luke 44 3 11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. -Lucas Luke 44 3 12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? -Lucas Luke 44 3 13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. -Lucas Luke 44 3 14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. -Lucas Luke 44 3 15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, b -Lucas Luke 44 3 16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: -Lucas Luke 44 3 17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. -Lucas Luke 44 3 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. -Lucas Luke 44 3 19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes, -Lucas Luke 44 3 20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. -Lucas Luke 44 3 21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum: -Lucas Luke 44 3 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. -Lucas Luke 44 3 23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, b +Lucas Luke 44 1 50 et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum. +Lucas Luke 44 1 51 Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. +Lucas Luke 44 1 52 Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. +Lucas Luke 44 1 53 Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. +Lucas Luke 44 1 54 Suscépit Israël púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ: +Lucas Luke 44 1 55 sicut locútus est ad patres nostros, Ábraham et sémini ejus in sǽcula. +Lucas Luke 44 1 56 Mansit autem María cum illa quasi ménsibus tribus: et revérsa est in domum suam. b +Lucas Luke 44 1 57 Elísabeth autem implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. +Lucas Luke 44 1 58 Et audiérunt vicíni et cognáti ejus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. +Lucas Luke 44 1 59 Et factum est in die octávo, venérunt circumcídere púerum, et vocábant eum nómine patris sui Zacharíam. +Lucas Luke 44 1 60 Et respóndens mater ejus, dixit: Nequáquam, sed vocábitur Joánnes. +Lucas Luke 44 1 61 Et dixérunt ad illam: Quia nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine. +Lucas Luke 44 1 62 Innuébant autem patri ejus, quem vellet vocári eum. +Lucas Luke 44 1 63 Et póstulans pugillárem scripsit, dicens: Joánnes est nomen ejus. Et miráti sunt univérsi. +Lucas Luke 44 1 64 Apértum est autem íllico os ejus, et lingua ejus, et loquebátur benedícens Deum. +Lucas Luke 44 1 65 Et factus est timor super omnes vicínos eórum: et super ómnia montána Judǽæ divulgabántur ómnia verba haec: +Lucas Luke 44 1 66 et posuérunt omnes qui audíerant in corde suo, dicéntes: Quis, putas, puer iste erit? étenim manus Dómini erat cum illo. +Lucas Luke 44 1 67 Et Zacharías pater ejus replétus est Spíritu Sancto: et prophetávit, dicens: b +Lucas Luke 44 1 68 Benedíctus Dóminus Deus Israël, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ: +Lucas Luke 44 1 69 et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui, +Lucas Luke 44 1 70 sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus: +Lucas Luke 44 1 71 salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium qui odérunt nos: +Lucas Luke 44 1 72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti: +Lucas Luke 44 1 73 jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis +Lucas Luke 44 1 74 ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi +Lucas Luke 44 1 75 in sanctitáte et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris. +Lucas Luke 44 1 76 Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus, +Lucas Luke 44 1 77 ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus in remissiónem peccatórum eórum +Lucas Luke 44 1 78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos, óriens ex alto: +Lucas Luke 44 1 79 illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. +Lucas Luke 44 1 80 Puer autem crescébat, et confortabátur spíritu: et erat in desértis usque in diem ostensiónis suæ ad Israël. b +Lucas Luke 44 2 1 Factum est autem in diébus illis, éxiit edíctum a Cǽsare Augústo ut describerétur univérsus orbis. +Lucas Luke 44 2 2 Hæc descríptio prima facta est a prǽside Sýriæ Cyríno: +Lucas Luke 44 2 3 et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem. +Lucas Luke 44 2 4 Ascéndit autem et Joseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem: eo quod esset de domo et família David, +Lucas Luke 44 2 5 ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre prægnánte. +Lucas Luke 44 2 6 Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies ut páreret. +Lucas Luke 44 2 7 Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório. +Lucas Luke 44 2 8 Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum. b +Lucas Luke 44 2 9 Et ecce ángelus Dómini stetit juxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. +Lucas Luke 44 2 10 Et dixit illis ángelus: Nolíte timére: ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: +Lucas Luke 44 2 11 quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. +Lucas Luke 44 2 12 Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio. +Lucas Luke 44 2 13 Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiæ cæléstis laudántium Deum, et dicéntium: +Lucas Luke 44 2 14 Glória in altíssimis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. +Lucas Luke 44 2 15 Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in cælum: pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. b +Lucas Luke 44 2 16 Et venérunt festinántes: et invenérunt Maríam, et Joseph, et infántem pósitum in præsépio. +Lucas Luke 44 2 17 Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de púero hoc. +Lucas Luke 44 2 18 Et omnes qui audiérunt, miráti sunt: et de his quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. +Lucas Luke 44 2 19 María autem conservábat ómnia verba haec, cónferens in corde suo. +Lucas Luke 44 2 20 Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos. +Lucas Luke 44 2 21 Et postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur puer, vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab ángelo priúsquam in útero conciperétur. b +Lucas Luke 44 2 22 Et postquam impléti sunt dies purgatiónis ejus secúndum legem Móysi, tulérunt illum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, +Lucas Luke 44 2 23 sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur: +Lucas Luke 44 2 24 et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum, aut duos pullos columbárum. +Lucas Luke 44 2 25 Et ecce homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus, et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël: et Spíritus Sanctus erat in eo. +Lucas Luke 44 2 26 Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. +Lucas Luke 44 2 27 Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, +Lucas Luke 44 2 28 et ipse accépit eum in ulnas suas: et benedíxit Deum, et dixit: +Lucas Luke 44 2 29 Nunc dimíttis servum tuum Dómine, secúndum verbum tuum in pace: +Lucas Luke 44 2 30 quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, +Lucas Luke 44 2 31 quod parásti ante fáciem ómnium populórum: +Lucas Luke 44 2 32 lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israël. +Lucas Luke 44 2 33 Et erat pater ejus et mater mirántes super his quæ dicebántur de illo. +Lucas Luke 44 2 34 Et benedíxit illis Símeon, et dixit ad Maríam matrem ejus: Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israël, et in signum cui contradicétur: +Lucas Luke 44 2 35 et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes. +Lucas Luke 44 2 36 Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser: haec procésserat in diébus multis, et víxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua. +Lucas Luke 44 2 37 Et haec vídua usque ad annos octogínta quátuor: quæ non discedébat de templo, jejúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. +Lucas Luke 44 2 38 Et haec, ipsa hora supervéniens, confitebátur Dómino: et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Israël. +Lucas Luke 44 2 39 Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth. +Lucas Luke 44 2 40 Puer autem crescébat, et confortabátur plenus sapiéntia: et grátia Dei erat in illo. b +Lucas Luke 44 2 41 Et ibant paréntes ejus per omnes annos in Jerúsalem, in die solémni Paschæ. +Lucas Luke 44 2 42 Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, +Lucas Luke 44 2 43 consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. +Lucas Luke 44 2 44 Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. +Lucas Luke 44 2 45 Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. +Lucas Luke 44 2 46 Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. +Lucas Luke 44 2 47 Stupébant autem omnes qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. +Lucas Luke 44 2 48 Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. +Lucas Luke 44 2 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? +Lucas Luke 44 2 50 Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos. +Lucas Luke 44 2 51 Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et mater ejus conservábat ómnia verba haec in corde suo. +Lucas Luke 44 2 52 Et Jesus proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines. +Lucas Luke 44 3 1 Anno autem quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ, et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, +Lucas Luke 44 3 2 sub princípibus sacerdótum Anna et Caípha: factum est verbum Dómini super Joánnem, Zacharíæ fílium, in desérto. +Lucas Luke 44 3 3 Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum, +Lucas Luke 44 3 4 sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini; rectas fácite sémitas ejus: +Lucas Luke 44 3 5 omnis vallis implébitur, et omnis mons, et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: +Lucas Luke 44 3 6 et vidébit omnis caro salutáre Dei. +Lucas Luke 44 3 7 Dicébat ergo ad turbas quæ exíbant ut baptizaréntur ab ipso: Genímina viperárum, quis osténdit vobis fúgere a ventúra ira? +Lucas Luke 44 3 8 Fácite ergo fructus dignos pœniténtiæ, et ne cœpéritis dícere: Patrem habémus Ábraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapídibus istis suscitáre fílios Ábrahæ. +Lucas Luke 44 3 9 Jam enim secúris ad radícem árborum pósita est. Omnis ergo arbor non fáciens fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. +Lucas Luke 44 3 10 Et interrogábant eum turbæ, dicéntes: Quid ergo faciémus? +Lucas Luke 44 3 11 Respóndens autem dicébat illis: Qui habet duas túnicas, det non habénti: et qui habet escas, simíliter fáciat. +Lucas Luke 44 3 12 Venérunt autem et publicáni ut baptizaréntur, et dixérunt ad illum: Magíster, quid faciémus? +Lucas Luke 44 3 13 At ille dixit ad eos: Nihil ámplius, quam quod constitútum est vobis, faciátis. +Lucas Luke 44 3 14 Interrogábant autem eum et mílites, dicéntes: Quid faciémus et nos? Et ait illis: Néminem concutiátis, neque calúmniam faciátis: et conténti estóte stipéndiis vestris. +Lucas Luke 44 3 15 Existimánte autem pópulo, et cogitántibus ómnibus in córdibus suis de Joánne, ne forte ipse esset Christus, b +Lucas Luke 44 3 16 respóndit Joánnes, dicens ómnibus: Ego quidem aqua baptízo vos: véniet autem fórtior me, cujus non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum ejus: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni: +Lucas Luke 44 3 17 cujus ventilábrum in manu ejus, et purgábit áream suam, et congregábit tríticum in hórreum suum, páleas autem combúret igni inextinguíbili. +Lucas Luke 44 3 18 Multa quidem et ália exhórtans evangelizábat pópulo. +Lucas Luke 44 3 19 Heródes autem tetrárcha cum corriperétur ab illo de Herodíade uxóre fratris sui, et de ómnibus malis quæ fecit Heródes, +Lucas Luke 44 3 20 adjécit et hoc super ómnia, et inclúsit Joánnem in cárcere. +Lucas Luke 44 3 21 Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto, et oránte, apértum est cælum: +Lucas Luke 44 3 22 et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es fílius meus diléctus, in te complácui mihi. +Lucas Luke 44 3 23 Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, b Lucas Luke 44 3 24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, -Lucas Luke 44 3 25 qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, -Lucas Luke 44 3 26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, -Lucas Luke 44 3 27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, -Lucas Luke 44 3 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, -Lucas Luke 44 3 29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, -Lucas Luke 44 3 30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, -Lucas Luke 44 3 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David, -Lucas Luke 44 3 32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, -Lucas Luke 44 3 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae, -Lucas Luke 44 3 34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, +Lucas Luke 44 3 25 qui fuit Mathathíæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, +Lucas Luke 44 3 26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathíæ, qui fuit Sémei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, +Lucas Luke 44 3 27 qui fuit Joánna, qui fuit Resa, qui fuit Zoróbabel, qui fuit Saláthiel, qui fuit Neri, +Lucas Luke 44 3 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Élmadan, qui fuit Her, +Lucas Luke 44 3 29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliézer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, +Lucas Luke 44 3 30 qui fuit Símeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Elíakim, +Lucas Luke 44 3 31 qui fuit Mélea, qui fuit Menna, qui fuit Máthatha, qui fuit Natham, qui fuit David, +Lucas Luke 44 3 32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naásson, +Lucas Luke 44 3 33 qui fuit Amínadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ, +Lucas Luke 44 3 34 qui fuit Jacob, qui fuit Ísaac, qui fuit Ábrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, Lucas Luke 44 3 35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, -Lucas Luke 44 3 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, -Lucas Luke 44 3 37 qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, +Lucas Luke 44 3 36 qui fuit Cáinan, qui fuit Arpháxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, +Lucas Luke 44 3 37 qui fuit Mathúsale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Maláleel, qui fuit Cáinan, Lucas Luke 44 3 38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. -Lucas Luke 44 4 1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum -Lucas Luke 44 4 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. -Lucas Luke 44 4 3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. -Lucas Luke 44 4 4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. -Lucas Luke 44 4 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis, -Lucas Luke 44 4 6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. -Lucas Luke 44 4 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. -Lucas Luke 44 4 8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. -Lucas Luke 44 4 9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. -Lucas Luke 44 4 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: -Lucas Luke 44 4 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. -Lucas Luke 44 4 12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. -Lucas Luke 44 4 13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. -Lucas Luke 44 4 14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. b -Lucas Luke 44 4 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. -Lucas Luke 44 4 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. -Lucas Luke 44 4 17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: -Lucas Luke 44 4 18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, -Lucas Luke 44 4 19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. -Lucas Luke 44 4 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. -Lucas Luke 44 4 21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris. -Lucas Luke 44 4 22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? -Lucas Luke 44 4 23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. -Lucas Luke 44 4 24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. -Lucas Luke 44 4 25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israël, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: -Lucas Luke 44 4 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam. -Lucas Luke 44 4 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. -Lucas Luke 44 4 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes. -Lucas Luke 44 4 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. -Lucas Luke 44 4 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. -Lucas Luke 44 4 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis. b -Lucas Luke 44 4 32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. -Lucas Luke 44 4 33 Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna, -Lucas Luke 44 4 34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. -Lucas Luke 44 4 35 Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. -Lucas Luke 44 4 36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? -Lucas Luke 44 4 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. -Lucas Luke 44 4 38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. b -Lucas Luke 44 4 39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. -Lucas Luke 44 4 40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. -Lucas Luke 44 4 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. -Lucas Luke 44 4 42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. -Lucas Luke 44 4 43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. -Lucas Luke 44 4 44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae. -Lucas Luke 44 5 1 Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. -Lucas Luke 44 5 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. -Lucas Luke 44 5 3 Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. -Lucas Luke 44 5 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. -Lucas Luke 44 5 5 Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. -Lucas Luke 44 5 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. -Lucas Luke 44 5 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. -Lucas Luke 44 5 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. -Lucas Luke 44 5 9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: -Lucas Luke 44 5 10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. -Lucas Luke 44 5 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. -Lucas Luke 44 5 12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. b -Lucas Luke 44 5 13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. -Lucas Luke 44 5 14 Et ipse praecepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis. -Lucas Luke 44 5 15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. -Lucas Luke 44 5 16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. -Lucas Luke 44 5 17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. b -Lucas Luke 44 5 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. -Lucas Luke 44 5 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. -Lucas Luke 44 5 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. -Lucas Luke 44 5 21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? -Lucas Luke 44 5 22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? -Lucas Luke 44 5 23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? -Lucas Luke 44 5 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. -Lucas Luke 44 5 25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. -Lucas Luke 44 5 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. -Lucas Luke 44 5 27 Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. b -Lucas Luke 44 5 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. -Lucas Luke 44 5 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. -Lucas Luke 44 5 30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? -Lucas Luke 44 5 31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. -Lucas Luke 44 5 32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. -Lucas Luke 44 5 33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum: tui autem edunt et bibunt? b -Lucas Luke 44 5 34 Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? -Lucas Luke 44 5 35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. -Lucas Luke 44 5 36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non cónvenit commissura a novo. -Lucas Luke 44 5 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: -Lucas Luke 44 5 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et útraque conservantur. -Lucas Luke 44 5 39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est. -Lucas Luke 44 6 1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. -Lucas Luke 44 6 2 Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? -Lucas Luke 44 6 3 Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? -Lucas Luke 44 6 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? -Lucas Luke 44 6 5 Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. -Lucas Luke 44 6 6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. -Lucas Luke 44 6 7 Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. -Lucas Luke 44 6 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. -Lucas Luke 44 6 9 Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? -Lucas Luke 44 6 10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. -Lucas Luke 44 6 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. -Lucas Luke 44 6 12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. b -Lucas Luke 44 6 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): -Lucas Luke 44 6 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum, -Lucas Luke 44 6 15 Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes, -Lucas Luke 44 6 16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. -Lucas Luke 44 6 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, -Lucas Luke 44 6 18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. -Lucas Luke 44 6 19 Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. -Lucas Luke 44 6 20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. b -Lucas Luke 44 6 21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. -Lucas Luke 44 6 22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. -Lucas Luke 44 6 23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. -Lucas Luke 44 6 24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. -Lucas Luke 44 6 25 Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. -Lucas Luke 44 6 26 Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. -Lucas Luke 44 6 27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. b -Lucas Luke 44 6 28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. -Lucas Luke 44 6 29 Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. -Lucas Luke 44 6 30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. -Lucas Luke 44 6 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. -Lucas Luke 44 6 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. -Lucas Luke 44 6 33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. -Lucas Luke 44 6 34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia. -Lucas Luke 44 6 35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. -Lucas Luke 44 6 36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. b -Lucas Luke 44 6 37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. -Lucas Luke 44 6 38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. -Lucas Luke 44 6 39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? b -Lucas Luke 44 6 40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. b -Lucas Luke 44 6 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? b -Lucas Luke 44 6 42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. -Lucas Luke 44 6 43 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. b -Lucas Luke 44 6 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. -Lucas Luke 44 6 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. -Lucas Luke 44 6 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico? b -Lucas Luke 44 6 47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: -Lucas Luke 44 6 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. -Lucas Luke 44 6 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. -Lucas Luke 44 7 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. -Lucas Luke 44 7 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. -Lucas Luke 44 7 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. -Lucas Luke 44 7 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes: -Lucas Luke 44 7 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. -Lucas Luke 44 7 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: -Lucas Luke 44 7 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. -Lucas Luke 44 7 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. -Lucas Luke 44 7 9 Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. -Lucas Luke 44 7 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. -Lucas Luke 44 7 11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. b -Lucas Luke 44 7 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. -Lucas Luke 44 7 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. -Lucas Luke 44 7 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. -Lucas Luke 44 7 15 Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. -Lucas Luke 44 7 16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. -Lucas Luke 44 7 17 Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem. -Lucas Luke 44 7 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. b -Lucas Luke 44 7 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? -Lucas Luke 44 7 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? -Lucas Luke 44 7 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.) -Lucas Luke 44 7 22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: -Lucas Luke 44 7 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. -Lucas Luke 44 7 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? b -Lucas Luke 44 7 25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. -Lucas Luke 44 7 26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: -Lucas Luke 44 7 27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. -Lucas Luke 44 7 28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. -Lucas Luke 44 7 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. -Lucas Luke 44 7 30 Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. -Lucas Luke 44 7 31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? -Lucas Luke 44 7 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. -Lucas Luke 44 7 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet. -Lucas Luke 44 7 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. -Lucas Luke 44 7 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. -Lucas Luke 44 7 36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit. b -Lucas Luke 44 7 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti: -Lucas Luke 44 7 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. -Lucas Luke 44 7 39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est. -Lucas Luke 44 7 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. -Lucas Luke 44 7 41 Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. -Lucas Luke 44 7 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? -Lucas Luke 44 7 43 Respondens Simon dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. -Lucas Luke 44 7 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. -Lucas Luke 44 7 45 Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. -Lucas Luke 44 7 46 Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos. -Lucas Luke 44 7 47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. -Lucas Luke 44 7 48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. -Lucas Luke 44 7 49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? -Lucas Luke 44 7 50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. -Lucas Luke 44 8 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, -Lucas Luke 44 8 2 et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant, -Lucas Luke 44 8 3 et Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. -Lucas Luke 44 8 4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: -Lucas Luke 44 8 5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. -Lucas Luke 44 8 6 Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. -Lucas Luke 44 8 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. -Lucas Luke 44 8 8 Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. -Lucas Luke 44 8 9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola. b -Lucas Luke 44 8 10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. -Lucas Luke 44 8 11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. -Lucas Luke 44 8 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. -Lucas Luke 44 8 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. -Lucas Luke 44 8 14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum. -Lucas Luke 44 8 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. -Lucas Luke 44 8 16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. b -Lucas Luke 44 8 17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. -Lucas Luke 44 8 18 Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. -Lucas Luke 44 8 19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum prae turba. b -Lucas Luke 44 8 20 Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. -Lucas Luke 44 8 21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. -Lucas Luke 44 8 22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. b -Lucas Luke 44 8 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. -Lucas Luke 44 8 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas. -Lucas Luke 44 8 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? -Lucas Luke 44 8 26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. b -Lucas Luke 44 8 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. -Lucas Luke 44 8 28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. -Lucas Luke 44 8 29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. -Lucas Luke 44 8 30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum. -Lucas Luke 44 8 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. -Lucas Luke 44 8 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. -Lucas Luke 44 8 33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. -Lucas Luke 44 8 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. -Lucas Luke 44 8 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. -Lucas Luke 44 8 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: -Lucas Luke 44 8 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. -Lucas Luke 44 8 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: -Lucas Luke 44 8 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus. -Lucas Luke 44 8 40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum. b -Lucas Luke 44 8 41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, -Lucas Luke 44 8 42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. -Lucas Luke 44 8 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: -Lucas Luke 44 8 44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. -Lucas Luke 44 8 45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? -Lucas Luke 44 8 46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. -Lucas Luke 44 8 47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. -Lucas Luke 44 8 48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. -Lucas Luke 44 8 49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. b -Lucas Luke 44 8 50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit. -Lucas Luke 44 8 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae. -Lucas Luke 44 8 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. -Lucas Luke 44 8 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. -Lucas Luke 44 8 54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. -Lucas Luke 44 8 55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. -Lucas Luke 44 8 56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat. -Lucas Luke 44 9 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. -Lucas Luke 44 9 2 Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. -Lucas Luke 44 9 3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. -Lucas Luke 44 9 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. -Lucas Luke 44 9 5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. -Lucas Luke 44 9 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. -Lucas Luke 44 9 7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur b -Lucas Luke 44 9 8 a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. -Lucas Luke 44 9 9 Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum. -Lucas Luke 44 9 10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae. b -Lucas Luke 44 9 11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. -Lucas Luke 44 9 12 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. -Lucas Luke 44 9 13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. -Lucas Luke 44 9 14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. -Lucas Luke 44 9 15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. -Lucas Luke 44 9 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. -Lucas Luke 44 9 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. -Lucas Luke 44 9 18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae? b -Lucas Luke 44 9 19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. -Lucas Luke 44 9 20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. -Lucas Luke 44 9 21 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc, -Lucas Luke 44 9 22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. -Lucas Luke 44 9 23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. -Lucas Luke 44 9 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. -Lucas Luke 44 9 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? -Lucas Luke 44 9 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. -Lucas Luke 44 9 27 Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. -Lucas Luke 44 9 28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. b -Lucas Luke 44 9 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. -Lucas Luke 44 9 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, -Lucas Luke 44 9 31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. -Lucas Luke 44 9 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. -Lucas Luke 44 9 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret. -Lucas Luke 44 9 34 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. -Lucas Luke 44 9 35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. -Lucas Luke 44 9 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant. -Lucas Luke 44 9 37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. b -Lucas Luke 44 9 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: -Lucas Luke 44 9 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: -Lucas Luke 44 9 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. -Lucas Luke 44 9 41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. -Lucas Luke 44 9 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. -Lucas Luke 44 9 43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. -Lucas Luke 44 9 44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. -Lucas Luke 44 9 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. -Lucas Luke 44 9 46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. b -Lucas Luke 44 9 47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, -Lucas Luke 44 9 48 et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. -Lucas Luke 44 9 49 Respondens autem Joannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. -Lucas Luke 44 9 50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. -Lucas Luke 44 9 51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. b -Lucas Luke 44 9 52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. -Lucas Luke 44 9 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. -Lucas Luke 44 9 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos? -Lucas Luke 44 9 55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. -Lucas Luke 44 9 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. -Lucas Luke 44 9 57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. b -Lucas Luke 44 9 58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. -Lucas Luke 44 9 59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. -Lucas Luke 44 9 60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. -Lucas Luke 44 9 61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt. -Lucas Luke 44 9 62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. -Lucas Luke 44 10 1 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. -Lucas Luke 44 10 2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. +Lucas Luke 44 4 1 Jesus autem plenus Spíritu Sancto regréssus est a Jordáne: et agebátur a Spíritu in desértum +Lucas Luke 44 4 2 diébus quadragínta, et tentabátur a diábolo. Et nihil manducávit in diébus illis: et consummátis illis esúriit. +Lucas Luke 44 4 3 Dixit autem illi diábolus: Si Fílius Dei es, dic lápidi huic ut panis fiat. +Lucas Luke 44 4 4 Et respóndit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. +Lucas Luke 44 4 5 Et duxit illum diábolus in montem excélsum, et osténdit illi ómnia regna orbis terræ in moménto témporis, +Lucas Luke 44 4 6 et ait illi: Tibi dabo potestátem hanc univérsam, et glóriam illórum: quia mihi trádita sunt, et cui volo do illa. +Lucas Luke 44 4 7 Tu ergo si adoráveris coram me, erunt tua ómnia. +Lucas Luke 44 4 8 Et respóndens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies. +Lucas Luke 44 4 9 Et duxit illum in Jerúsalem, et státuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Fílius Dei es, mitte te hinc deórsum. +Lucas Luke 44 4 10 Scriptum est enim quod ángelis suis mandávit de te, ut consérvent te: +Lucas Luke 44 4 11 et quia in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. +Lucas Luke 44 4 12 Et respóndens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. +Lucas Luke 44 4 13 Et consummáta omni tentatióne, diábolus recéssit ab illo, usque ad tempus. +Lucas Luke 44 4 14 Et regréssus est Jesus in virtúte Spíritus in Galilǽam, et fama éxiit per univérsam regiónem de illo. b +Lucas Luke 44 4 15 Et ipse docébat in synagógis eórum, et magnificabátur ab ómnibus. +Lucas Luke 44 4 16 Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam, et surréxit légere. +Lucas Luke 44 4 17 Et tráditus est illi liber Isaíæ prophétæ. Et ut revólvit librum, invénit locum ubi scriptum erat: +Lucas Luke 44 4 18 Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde, +Lucas Luke 44 4 19 prædicáre captívis remissiónem, et cæcis visum, dimíttere confráctos in remissiónem, prædicáre annum Dómini accéptum et diem retributiónis. +Lucas Luke 44 4 20 Et cum plicuísset librum, reddit minístro, et sedit. Et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. +Lucas Luke 44 4 21 Cœpit autem dícere ad illos: Quia hódie impléta est haec scriptúra in áuribus vestris. +Lucas Luke 44 4 22 Et omnes testimónium illi dabant: et mirabántur in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus, et dicébant: Nonne hic est fílius Joseph? +Lucas Luke 44 4 23 Et ait illis: Útique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice cura teípsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. +Lucas Luke 44 4 24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua. +Lucas Luke 44 4 25 In veritáte dico vobis, multæ víduæ erant in diébus Elíæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et ménsibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: +Lucas Luke 44 4 26 et ad nullam illárum missus est Elías, nisi in Sarépta Sidóniæ, ad mulíerem víduam. +Lucas Luke 44 4 27 Et multi leprósi erant in Israël sub Eliséo prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus. +Lucas Luke 44 4 28 Et repléti sunt omnes in synagóga ira, haec audiéntes. +Lucas Luke 44 4 29 Et surrexérunt, et ejecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad supercílium montis, super quem cívitas illórum erat ædificáta, ut præcipitárent eum. +Lucas Luke 44 4 30 Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat. +Lucas Luke 44 4 31 Et descéndit in Caphárnaum civitátem Galilǽæ, ibíque docébat illos sábbatis. b +Lucas Luke 44 4 32 Et stupébant in doctrína ejus, quia in potestáte erat sermo ipsíus. +Lucas Luke 44 4 33 Et in synagóga erat homo habens dæmónium immúndum, et exclamávit voce magna, +Lucas Luke 44 4 34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazaréne? venísti pérdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. +Lucas Luke 44 4 35 Et increpávit illum Jesus, dicens: Obmutésce, et exi ab eo. Et cum projecísset illum dæmónium in médium, éxiit ab illo, nihílque illum nócuit. +Lucas Luke 44 4 36 Et factus est pavor in ómnibus, et colloquebántur ad ínvicem, dicéntes: Quod est hoc verbum, quia in potestáte et virtúte ímperat immúndis spirítibus, et éxeunt? +Lucas Luke 44 4 37 Et divulgabátur fama de illo in omnem locum regiónis. +Lucas Luke 44 4 38 Surgens autem Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. b +Lucas Luke 44 4 39 Et stans super illam imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. +Lucas Luke 44 4 40 Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. +Lucas Luke 44 4 41 Exíbant autem dæmónia a multis clamántia, et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui: quia sciébant ipsum esse Christum. +Lucas Luke 44 4 42 Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum ne discéderet ab eis. +Lucas Luke 44 4 43 Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. +Lucas Luke 44 4 44 Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ. +Lucas Luke 44 5 1 Factum est autem, cum turbæ irruérunt in eum ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. +Lucas Luke 44 5 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatóres autem descénderant, et lavábant rétia. +Lucas Luke 44 5 3 Ascéndens autem in unam navim, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de navícula turbas. +Lucas Luke 44 5 4 Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram. +Lucas Luke 44 5 5 Et respóndens Simon, dixit illi: Præcéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete. +Lucas Luke 44 5 6 Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete eórum. +Lucas Luke 44 5 7 Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent, et adjuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pene mergeréntur. +Lucas Luke 44 5 8 Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine. +Lucas Luke 44 5 9 Stupor enim circumdéderat eum, et omnes qui cum illo erant, in captúra píscium, quam céperant: +Lucas Luke 44 5 10 simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: Noli timére: ex hoc jam hómines eris cápiens. +Lucas Luke 44 5 11 Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt eum. +Lucas Luke 44 5 12 Et factum est, cum esset in una civitátum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et prócidens in fáciem, rogávit eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. b +Lucas Luke 44 5 13 Et exténdens manum, tétigit eum dicens: Volo: mundáre. Et conféstim lepra discéssit ab illo. +Lucas Luke 44 5 14 Et ipse præcépit illi ut némini díceret: sed, Vade, osténde te sacerdóti, et offer pro emundatióne tua, sicut præcépit Móyses, in testimónium illis. +Lucas Luke 44 5 15 Perambulábat autem magis sermo de illo: et conveniébant turbæ multæ ut audírent, et curaréntur ab infirmitátibus suis. +Lucas Luke 44 5 16 Ipse autem secedébat in desértum, et orábat. +Lucas Luke 44 5 17 Et factum est in una diérum, et ipse sedébat docens. Et erant pharisǽi sedéntes, et legis doctóres, qui vénerant ex omni castéllo Galilǽæ, et Judǽæ, et Jerúsalem: et virtus Dómini erat ad sanándum eos. b +Lucas Luke 44 5 18 Et ecce viri portántes in lecto hóminem, qui erat paralýticus: et quærébant eum inférre, et pónere ante eum. +Lucas Luke 44 5 19 Et non inveniéntes qua parte illum inférrent prae turba, ascendérunt supra tectum, et per tégulas summisérunt eum cum lecto in médium ante Jesum. +Lucas Luke 44 5 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittúntur tibi peccáta tua. +Lucas Luke 44 5 21 Et cœpérunt cogitáre scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quis est hic, qui lóquitur blasphémias? quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus? +Lucas Luke 44 5 22 Ut cognóvit autem Jesus cogitatiónes eórum, respóndens, dixit ad illos: Quid cogitátis in córdibus vestris? +Lucas Luke 44 5 23 Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta: an dícere: Surge, et ámbula? +Lucas Luke 44 5 24 Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, (ait paralýtico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. +Lucas Luke 44 5 25 Et conféstim consúrgens coram illis, tulit lectum in quo jacébat: et ábiit in domum suam, magníficans Deum. +Lucas Luke 44 5 26 Et stupor apprehéndit omnes, et magnificábant Deum. Et repléti sunt timóre, dicéntes: Quia vídimus mirabília hódie. +Lucas Luke 44 5 27 Et post haec éxiit, et vidit publicánum nómine Levi, sedéntem ad telónium, et ait illi: Séquere me. b +Lucas Luke 44 5 28 Et relíctis ómnibus, surgens secútus est eum. +Lucas Luke 44 5 29 Et fecit ei convívium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanórum, et aliórum qui cum illis erant discumbéntes. +Lucas Luke 44 5 30 Et murmurábant pharisǽi et scribæ eórum, dicéntes ad discípulos ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus manducátis et bíbitis? +Lucas Luke 44 5 31 Et respóndens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt médico, sed qui male habent. +Lucas Luke 44 5 32 Non veni vocáre justos, sed peccatóres ad pœniténtiam. +Lucas Luke 44 5 33 At illi dixérunt ad eum: Quare discípuli Joánnis jejúnant frequénter, et obsecratiónes fáciunt, simíliter et pharisæórum: tui autem edunt et bibunt? b +Lucas Luke 44 5 34 Quibus ipse ait: Numquid potéstis fílios sponsi, dum cum illis est sponsus, fácere jejunáre? +Lucas Luke 44 5 35 Vénient autem dies, cum ablátus fúerit ab illis sponsus: tunc jejunábunt in illis diébus. +Lucas Luke 44 5 36 Dicébat autem et similitúdinem ad illos: Quia nemo commissúram a novo vestiménto immíttit in vestiméntum vetus: alióquin et novum rumpit, et véteri non cónvenit commissúra a novo. +Lucas Luke 44 5 37 Et nemo mittit vinum novum in utres véteres: alióquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundétur, et utres períbunt: +Lucas Luke 44 5 38 sed vinum novum in utres novos mitténdum est, et útraque conservántur. +Lucas Luke 44 5 39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus mélius est. +Lucas Luke 44 6 1 Factum est autem in sábbato secúndo, primo, cum transíret per sata, vellébant discípuli ejus spicas, et manducábant confricántes mánibus. +Lucas Luke 44 6 2 Quidam autem pharisæórum, dicébant illis: Quid fácitis quod non licet in sábbatis? +Lucas Luke 44 6 3 Et respóndens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legístis quod fecit David, cum esurísset ipse, et qui cum illo erant? +Lucas Luke 44 6 4 quómodo intrávit in domum Dei, et panes propositiónis sumpsit, et manducávit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducáre nisi tantum sacerdótibus? +Lucas Luke 44 6 5 Et dicébat illis: Quia dóminus est Fílius hóminis étiam sábbati. +Lucas Luke 44 6 6 Factum est autem in álio sábbato, ut intráret in synagógam, et docéret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat árida. +Lucas Luke 44 6 7 Observábant autem scribæ et pharisǽi si in sábbato curáret, ut invenírent unde accusárent eum. +Lucas Luke 44 6 8 Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum: et ait hómini qui habébat manum áridam: Surge, et sta in médium. Et surgens stetit. +Lucas Luke 44 6 9 Ait autem ad illos Jesus: Intérrogo vos si licet sábbatis benefácere, an male: ánimam salvam fácere, an pérdere? +Lucas Luke 44 6 10 Et circumspéctis ómnibus dixit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit: et restitúta est manus ejus. +Lucas Luke 44 6 11 Ipsi autem repléti sunt insipiéntia, et colloquebántur ad ínvicem, quidnam fácerent Jesu. +Lucas Luke 44 6 12 Factum est autem in illis diébus, éxiit in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. b +Lucas Luke 44 6 13 Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos: et elégit duódecim ex ipsis (quos et apóstolos nominávit): +Lucas Luke 44 6 14 Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andréam fratrem ejus, Jacóbum, et Joánnem, Philíppum, et Bartholomǽum, +Lucas Luke 44 6 15 Matthǽum, et Thomam, Jacóbum Alphǽi, et Simónem, qui vocátur Zelótes, +Lucas Luke 44 6 16 et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. +Lucas Luke 44 6 17 Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, +Lucas Luke 44 6 18 qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. +Lucas Luke 44 6 19 Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. +Lucas Luke 44 6 20 Et ipse elevátis óculis in discípulis suis, dicébat: Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. b +Lucas Luke 44 6 21 Beáti qui nunc esurítis, quia saturabímini. Beáti qui nunc fletis, quia ridébitis. +Lucas Luke 44 6 22 Beáti éritis cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis. +Lucas Luke 44 6 23 Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secúndum haec enim faciébant prophétis patres eórum. +Lucas Luke 44 6 24 Verúmtamen vae vobis divítibus, quia habétis consolatiónem vestram. +Lucas Luke 44 6 25 Vae vobis, qui saturáti estis: quia esuriétis. Vae vobis, qui ridétis nunc: quia lugébitis et flébitis. +Lucas Luke 44 6 26 Vae cum benedíxerint vobis hómines: secúndum haec enim faciébant pseudoprophétis patres eórum. +Lucas Luke 44 6 27 Sed vobis dico, qui audítis: dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos. b +Lucas Luke 44 6 28 Benedícite maledicéntibus vobis, et oráte pro calumniántibus vos. +Lucas Luke 44 6 29 Et qui te pércutit in maxíllam, præbe et álteram. Et ab eo qui aufert tibi vestiméntum, étiam túnicam noli prohibére. +Lucas Luke 44 6 30 Omni autem peténti te, tríbue: et qui aufert quæ tua sunt, ne répetas. +Lucas Luke 44 6 31 Et prout vultis ut fáciant vobis hómines, et vos fácite illis simíliter. +Lucas Luke 44 6 32 Et si dilígitis eos qui vos díligunt, quæ vobis est grátia? nam et peccatóres diligéntes se díligunt. +Lucas Luke 44 6 33 Et si benefecéritis his qui vobis benefáciunt, quæ vobis est grátia? síquidem et peccatóres hoc fáciunt. +Lucas Luke 44 6 34 Et si mútuum dedéritis his a quibus sperátis recípere, quæ grátia est vobis? nam et peccatóres peccatóribus fœnerántur, ut recípiant æquália. +Lucas Luke 44 6 35 Verúmtamen dilígite inimícos vestros: benefácite, et mútuum date, nihil inde sperántes: et erit merces vestra multa, et éritis fílii Altíssimi, quia ipse benígnus est super ingrátos et malos. +Lucas Luke 44 6 36 Estóte ergo misericórdes sicut et Pater vester miséricors est. b +Lucas Luke 44 6 37 Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. +Lucas Luke 44 6 38 Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. +Lucas Luke 44 6 39 Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt? b +Lucas Luke 44 6 40 Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magíster ejus. b +Lucas Luke 44 6 41 Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? b +Lucas Luke 44 6 42 aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine ejíciam festúcam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspícies ut edúcas festúcam de óculo fratris tui. +Lucas Luke 44 6 43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, fáciens fructum bonum. b +Lucas Luke 44 6 44 Unaquǽque enim arbor de fructu suo cognóscitur. Neque enim de spinis cólligunt ficus: neque de rubo vindémiant uvam. +Lucas Luke 44 6 45 Bonus homo de bono thesáuro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesáuro profert malum. Ex abundántia enim cordis os lóquitur. +Lucas Luke 44 6 46 Quid autem vocátis me Dómine, Dómine: et non fácitis quæ dico? b +Lucas Luke 44 6 47 Omnis qui venit ad me, et audit sermónes meos, et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: +Lucas Luke 44 6 48 símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum, et pósuit fundaméntum super petram: inundatióne autem facta, illísum est flumen dómui illi, et non pótuit eam movére: fundáta enim erat super petram. +Lucas Luke 44 6 49 Qui autem audit, et non facit, símilis est hómini ædificánti domum suam super terram sine fundaménto: in quam illísus est flúvius, et contínuo cécidit: et facta est ruína domus illíus magna. +Lucas Luke 44 7 1 Cum autem implésset ómnia verba sua in aures plebis, intrávit Caphárnaum. +Lucas Luke 44 7 2 Centuriónis autem cujúsdam servus male habens, erat moritúrus: qui illi erat pretiósus. +Lucas Luke 44 7 3 Et cum audísset de Jesu, misit ad eum senióres Judæórum, rogans eum ut veníret et salváret servum ejus. +Lucas Luke 44 7 4 At illi cum veníssent ad Jesum, rogábant eum sollícite, dicéntes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: +Lucas Luke 44 7 5 díligit enim gentem nostram, et synagógam ipse ædificávit nobis. +Lucas Luke 44 7 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centúrio amícos, dicens: Dómine, noli vexári: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: +Lucas Luke 44 7 7 propter quod et meípsum non sum dignum arbitrátus ut venírem ad te: sed dic verbo, et sanábitur puer meus. +Lucas Luke 44 7 8 Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites: et dico huic, Vade, et vadit: et álii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. +Lucas Luke 44 7 9 Quo audíto Jesus mirátus est: et convérsus sequéntibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem invéni. +Lucas Luke 44 7 10 Et revérsi, qui missi fúerant, domum, invenérunt servum, qui langúerat, sanum. +Lucas Luke 44 7 11 Et factum est: deínceps ibat in civitátem quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. b +Lucas Luke 44 7 12 Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et haec vídua erat: et turba civitátis multa cum illa. +Lucas Luke 44 7 13 Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. +Lucas Luke 44 7 14 Et accéssit, et tétigit lóculum. (Hi autem qui portábant, stetérunt.) Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. +Lucas Luke 44 7 15 Et resédit qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. +Lucas Luke 44 7 16 Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam. +Lucas Luke 44 7 17 Et éxiit hic sermo in univérsam Judǽam de eo, et in omnem circa regiónem. +Lucas Luke 44 7 18 Et nuntiavérunt Joánni discípuli ejus de ómnibus his. b +Lucas Luke 44 7 19 Et convocávit duos de discípulis suis Joánnes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui ventúrus es, an álium exspectámus? +Lucas Luke 44 7 20 Cum autem veníssent ad eum viri, dixérunt: Joánnes Baptísta misit nos ad te dicens: Tu es qui ventúrus es, an álium exspectámus? +Lucas Luke 44 7 21 (In ipsa autem hora multos curávit a languóribus, et plagis, et spirítibus malis, et cæcis multis donávit visum.) +Lucas Luke 44 7 22 Et respóndens, dixit illis: Eúntes renuntiáte Joánni quæ audístis et vidístis: quia cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: +Lucas Luke 44 7 23 et beátus est quicúmque non fúerit scandalizátus in me. +Lucas Luke 44 7 24 Et cum discessíssent núntii Joánnis, cœpit de Joánne dícere ad turbas: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? b +Lucas Luke 44 7 25 Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus véstibus indútum? Ecce qui in veste pretiósa sunt et delíciis, in dómibus regum sunt. +Lucas Luke 44 7 26 Sed quid exístis vidére? prophétam? Útique dico vobis, et plus quam prophétam: +Lucas Luke 44 7 27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. +Lucas Luke 44 7 28 Dico enim vobis: major inter natos mulíerum prophéta Joánne Baptísta nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. +Lucas Luke 44 7 29 Et omnis pópulus áudiens et publicáni, justificavérunt Deum, baptizáti baptísmo Joánnis. +Lucas Luke 44 7 30 Pharisǽi autem et legisperíti consílium Dei sprevérunt in semetípsos, non baptizáti ab eo. +Lucas Luke 44 7 31 Ait autem Dóminus: Cui ergo símiles dicam hómines generatiónis hujus? et cui símiles sunt? +Lucas Luke 44 7 32 Símiles sunt púeris sedéntibus in foro, et loquéntibus ad ínvicem, et dicéntibus: Cantávimus vobis tíbiis, et non saltástis: lamentávimus, et non plorástis. +Lucas Luke 44 7 33 Venit enim Joánnes Baptísta, neque mandúcans panem, neque bibens vinum, et dícitis: Dæmónium habet. +Lucas Luke 44 7 34 Venit Fílius hóminis mandúcans, et bibens, et dícitis: Ecce homo devorátor, et bibens vinum, amícus publicanórum et peccatórum. +Lucas Luke 44 7 35 Et justificáta est sapiéntia ab ómnibus fíliis suis. +Lucas Luke 44 7 36 Rogábat autem illum quidam de pharisǽis ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi discúbuit. b +Lucas Luke 44 7 37 Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: +Lucas Luke 44 7 38 et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. +Lucas Luke 44 7 39 Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset prophéta, sciret útique quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. +Lucas Luke 44 7 40 Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. +Lucas Luke 44 7 41 Duo debitóres erant cuídam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. +Lucas Luke 44 7 42 Non habéntibus illis unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? +Lucas Luke 44 7 43 Respóndens Simon dixit: Ǽstimo quia is cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. +Lucas Luke 44 7 44 Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: haec autem lácrimis rigávit pedes meos, et capíllis suis tersit. +Lucas Luke 44 7 45 Ósculum mihi non dedísti: haec autem ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. +Lucas Luke 44 7 46 Óleo caput meum non unxísti: haec autem unguénto unxit pedes meos. +Lucas Luke 44 7 47 Propter quod dico tibi: remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. +Lucas Luke 44 7 48 Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. +Lucas Luke 44 7 49 Et cœpérunt qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic qui étiam peccáta dimíttit? +Lucas Luke 44 7 50 Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. +Lucas Luke 44 8 1 Et factum est deínceps, et ipse iter faciébat per civitátes, et castélla prǽdicans, et evangelízans regnum Dei: et duódecim cum illo, +Lucas Luke 44 8 2 et mulíeres áliquæ, quæ erant curátæ a spirítibus malígnis et infirmitátibus: María, quæ vocátur Magdaléne, de qua septem dæmónia exíerant, +Lucas Luke 44 8 3 et Joánna uxor Chusæ procuratóris Heródis, et Susánna, et áliæ multæ, quæ ministrábant ei de facultátibus suis. +Lucas Luke 44 8 4 Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem: +Lucas Luke 44 8 5 Éxiit qui séminat, semináre semen suum. Et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. +Lucas Luke 44 8 6 Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem. +Lucas Luke 44 8 7 Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. +Lucas Luke 44 8 8 Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum. Hæc dicens clamábat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. +Lucas Luke 44 8 9 Interrogábant autem eum discípuli ejus, quæ esset haec parábola. b +Lucas Luke 44 8 10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non intélligant. +Lucas Luke 44 8 11 Est autem haec parábola: Semen est verbum Dei. +Lucas Luke 44 8 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: deínde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. +Lucas Luke 44 8 13 Nam qui supra petram, qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. +Lucas Luke 44 8 14 Quod autem in spinas cécidit: hi sunt qui audiérunt, et a sollicitudínibus, et divítiis, et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. +Lucas Luke 44 8 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia. +Lucas Luke 44 8 16 Nemo autem lucérnam accéndens, óperit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelábrum ponit, ut intrántes vídeant lumen. b +Lucas Luke 44 8 17 Non est enim occúltum, quod non manifestétur: nec abscónditum, quod non cognoscátur, et in palam véniat. +Lucas Luke 44 8 18 Vidéte ergo quómodo audiátis? Qui enim habet, dábitur illi: et quicúmque non habet, étiam quod putat se habére, auferétur ab illo. +Lucas Luke 44 8 19 Venérunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non póterant adíre eum prae turba. b +Lucas Luke 44 8 20 Et nuntiátum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, voléntes te vidére. +Lucas Luke 44 8 21 Qui respóndens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei áudiunt et fáciunt. +Lucas Luke 44 8 22 Factum est autem in una diérum: et ipse ascéndit in navículam, et discípuli ejus, et ait ad illos: Transfretémus trans stagnum. Et ascendérunt. b +Lucas Luke 44 8 23 Et navigántibus illis, obdormívit, et descéndit procélla venti in stagnum, et complebántur, et periclitabántur. +Lucas Luke 44 8 24 Accedéntes autem suscitavérunt eum, dicéntes: Præcéptor, perímus. At ille surgens, increpávit ventum, et tempestátem aquæ, et cessávit: et facta est tranquíllitas. +Lucas Luke 44 8 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timéntes, miráti sunt ad ínvicem, dicéntes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari ímperat, et obédiunt ei? +Lucas Luke 44 8 26 Et navigavérunt ad regiónem Gerasenórum, quæ est contra Galilǽam. b +Lucas Luke 44 8 27 Et cum egréssus esset ad terram, occúrrit illi vir quidam, qui habébat dæmónium jam tempóribus multis, et vestiménto non induebátur, neque in domo manébat, sed in monuméntis. +Lucas Luke 44 8 28 Is, ut vidit Jesum, prócidit ante illum: et exclámans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altíssimi? óbsecro te, ne me tórqueas. +Lucas Luke 44 8 29 Præcipiébat enim spirítui immúndo ut exíret ab hómine. Multis enim tempóribus arripiébat illum, et vinciebátur caténis, et compédibus custodítus. Et ruptis vínculis agebátur a dæmónio in desérta. +Lucas Luke 44 8 30 Interrogávit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Légio: quia intráverant dæmónia multa in eum. +Lucas Luke 44 8 31 Et rogábant illum ne imperáret illis ut in abýssum irent. +Lucas Luke 44 8 32 Erat autem ibi grex porcórum multórum pascéntium in monte: et rogábant eum, ut permítteret eis in illos íngredi. Et permísit illis. +Lucas Luke 44 8 33 Exiérunt ergo dæmónia ab hómine, et intravérunt in porcos: et ímpetu ábiit grex per præceps in stagnum, et suffocátus est. +Lucas Luke 44 8 34 Quod ut vidérunt factum qui pascébant, fugérunt, et nuntiavérunt in civitátem et in villas. +Lucas Luke 44 8 35 Exiérunt autem vidére quod factum est, et venérunt ad Jesum, et invenérunt hóminem sedéntem, a quo dæmónia exíerant, vestítum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuérunt. +Lucas Luke 44 8 36 Nuntiavérunt autem illis et qui víderant, quómodo sanus factus esset a legióne: +Lucas Luke 44 8 37 et rogavérunt illum omnis multitúdo regiónis Gerasenórum ut discéderet ab ipsis: quia magno timóre tenebántur. Ipse autem ascéndens navim, revérsus est. +Lucas Luke 44 8 38 Et rogábat illum vir, a quo dæmónia exíerant, ut cum eo esset. Dimísit autem eum Jesus, dicens: +Lucas Luke 44 8 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et ábiit per univérsam civitátem, prǽdicans quanta illi fecísset Jesus. +Lucas Luke 44 8 40 Factum est autem cum rediísset Jesus, excépit illum turba: erunt enim omnes exspectántes eum. b +Lucas Luke 44 8 41 Et ecce venit vir, cui nomen Jáirus, et ipse princeps synagógæ erat: et cécidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intráret in domum ejus, +Lucas Luke 44 8 42 quia única fília erat ei fere annórum duódecim, et haec moriebátur. Et cóntigit, dum iret, a turba comprimebátur. +Lucas Luke 44 8 43 Et múlier quædam erat in fluxu sánguinis ab annis duódecim, quæ in médicos erogáverat omnem substántiam suam, nec ab ullo pótuit curári: +Lucas Luke 44 8 44 accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus: et conféstim stetit fluxus sánguinis ejus. +Lucas Luke 44 8 45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tétigit? Negántibus autem ómnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præcéptor, turbæ te cómprimunt, et afflígunt, et dicis: Quis me tétigit? +Lucas Luke 44 8 46 Et dicit Jesus: Tétigit me áliquis: nam ego novi virtútem de me exiísse. +Lucas Luke 44 8 47 Videns autem múlier, quia non látuit, tremens venit, et prócidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetígerit eum, indicávit coram omni pópulo: et quemádmodum conféstim sanáta sit. +Lucas Luke 44 8 48 At ipse dixit ei: Fília, fides tua salvam te fecit: vade in pace. +Lucas Luke 44 8 49 Adhuc illo loquénte, venit quidam ad príncipem synagógæ, dicens ei: Quia mórtua est fília tua, noli vexáre illum. b +Lucas Luke 44 8 50 Jesus autem, audíto hoc verbo, respóndit patri puéllæ: Noli timére, crede tantum, et salva erit. +Lucas Luke 44 8 51 Et cum venísset domum, non permísit intráre secum quemquam, nisi Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et patrem, et matrem puéllæ. +Lucas Luke 44 8 52 Flebant autem omnes, et plangébant illam. At ille dixit: Nolíte flere: non est mórtua puélla, sed dormit. +Lucas Luke 44 8 53 Et deridébant eum, sciéntes quod mórtua esset. +Lucas Luke 44 8 54 Ipse autem tenens manum ejus clamávit, dicens: Puélla, surge. +Lucas Luke 44 8 55 Et revérsus est spíritus ejus, et surréxit contínuo. Et jussit illi dari manducáre. +Lucas Luke 44 8 56 Et stupuérunt paréntes ejus, quibus præcépit ne alícui dícerent quod factum erat. +Lucas Luke 44 9 1 Convocátis autem duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. +Lucas Luke 44 9 2 Et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. +Lucas Luke 44 9 3 Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. +Lucas Luke 44 9 4 Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis. +Lucas Luke 44 9 5 Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. +Lucas Luke 44 9 6 Egréssi autem circuíbant per castélla evangelizántes, et curántes ubíque. +Lucas Luke 44 9 7 Audívit autem Heródes tetrárcha ómnia quæ fiébant ab eo, et hæsitábat eo quod dicerétur b +Lucas Luke 44 9 8 a quibúsdam: Quia Joánnes surréxit a mórtuis: a quibúsdam vero: Quia Elías appáruit: ab áliis autem: Quia prophéta unus de antíquis surréxit. +Lucas Luke 44 9 9 Et ait Heródes: Joánnem ego decollávi: quis est autem iste, de quo ego tália áudio? Et quærébat vidére eum. +Lucas Luke 44 9 10 Et revérsi Apóstoli, narravérunt illi quæcúmque fecérunt: et assúmptis illis secéssit seórsum in locum desértum, qui est Bethsáidæ. b +Lucas Luke 44 9 11 Quod cum cognovíssent turbæ, secútæ sunt illum: et excépit eos, et loquebátur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigébant, sanábat. +Lucas Luke 44 9 12 Dies autem cœ́perat declináre, et accedéntes duódecim dixérunt illi: Dimítte turbas, ut eúntes in castélla villásque quæ circa sunt, divértant, et invéniant escas: quia hic in loco desérto sumus. +Lucas Luke 44 9 13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducáre. At illi dixérunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eámus, et emámus in omnem hanc turbam escas. +Lucas Luke 44 9 14 Erant autem fere viri quinque míllia. Ait autem ad discípulos suos: Fácite illos discúmbere per convívia quinquagénos. +Lucas Luke 44 9 15 Et ita fecérunt: et discúmbere fecérunt omnes. +Lucas Luke 44 9 16 Accéptis autem quinque pánibus et duóbus píscibus, respéxit in cælum, et benedíxit illis: et fregit, et distríbuit discípulis suis, ut pónerent ante turbas. +Lucas Luke 44 9 17 Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Et sublátum est quod supérfuit illis, fragmentórum cóphini duódecim. +Lucas Luke 44 9 18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discípuli: et interrogávit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? b +Lucas Luke 44 9 19 At illi respondérunt, et dixérunt: Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero quia unus prophéta de prióribus surréxit. +Lucas Luke 44 9 20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. +Lucas Luke 44 9 21 At ille íncrepans illos, præcépit ne cui dícerent hoc, +Lucas Luke 44 9 22 dicens: Quia opórtet Fílium hóminis multa pati, et reprobári a senióribus, et princípibus sacerdótum, et scribis, et occídi, et tértia die resúrgere. +Lucas Luke 44 9 23 Dicébat autem ad omnes: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam quotídie, et sequátur me. +Lucas Luke 44 9 24 Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam: nam qui perdíderit ánimam suam propter me, salvam fáciet illam. +Lucas Luke 44 9 25 Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat, et detriméntum sui fáciat? +Lucas Luke 44 9 26 Nam qui me erubúerit, et meos sermónes: hunc Fílius hóminis erubéscet cum vénerit in majestáte sua, et Patris, et sanctórum angelórum. +Lucas Luke 44 9 27 Dico autem vobis vere: sunt áliqui hic stantes, qui non gustábunt mortem donec vídeant regnum Dei. +Lucas Luke 44 9 28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assúmpsit Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et ascéndit in montem ut oráret. b +Lucas Luke 44 9 29 Et facta est, dum oráret, spécies vultus ejus áltera: et vestítus ejus albus et refúlgens. +Lucas Luke 44 9 30 Et ecce duo viri loquebántur cum illo. Erant autem Móyses et Elías, +Lucas Luke 44 9 31 visi in majestáte: et dicébant excéssum ejus, quem completúrus erat in Jerúsalem. +Lucas Luke 44 9 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, graváti erant somno. Et evigilántes vidérunt majestátem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. +Lucas Luke 44 9 33 Et factum est cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præcéptor, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, unum tibi, et unum Móysi, et unum Elíæ: nésciens quid díceret. +Lucas Luke 44 9 34 Hæc autem illo loquénte, facta est nubes, et obumbrávit eos: et timuérunt, intrántibus illis in nubem. +Lucas Luke 44 9 35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, ipsum audíte. +Lucas Luke 44 9 36 Et dum fíeret vox, invéntus est Jesus solus. Et ipsi tacuérunt, et némini dixérunt in illis diébus quidquam ex his quæ víderant. +Lucas Luke 44 9 37 Factum est autem in sequénti die, descendéntibus illis de monte, occúrrit illis turba multa. b +Lucas Luke 44 9 38 Et ecce vir de turba exclamávit, dicens: Magíster, óbsecro te, réspice in fílium meum quia únicus est mihi: +Lucas Luke 44 9 39 et ecce spíritus apprehéndit eum, et súbito clamat, et elídit, et díssipat eum cum spuma, et vix discédit dilánians eum: +Lucas Luke 44 9 40 et rogávi discípulos tuos ut ejícerent illum, et non potuérunt. +Lucas Luke 44 9 41 Respóndens autem Jesus, dixit: O generátio infidélis, et pervérsa, úsquequo ero apud vos, et pátiar vos? adduc huc fílium tuum. +Lucas Luke 44 9 42 Et cum accéderet, elísit illum dæmónium, et dissipávit. +Lucas Luke 44 9 43 Et increpávit Jesus spíritum immúndum, et sanávit púerum, et réddidit illum patri ejus. +Lucas Luke 44 9 44 Stupébant autem omnes in magnitúdine Dei: omnibúsque mirántibus in ómnibus quæ faciébat, dixit ad discípulos suos: Pónite vos in córdibus vestris sermónes istos: Fílius enim hóminis futúrum est ut tradátur in manus hóminum. +Lucas Luke 44 9 45 At illi ignorábant verbum istud, et erat velátum ante eos ut non sentírent illud: et timébant eum interrogáre de hoc verbo. +Lucas Luke 44 9 46 Intrávit autem cogitátio in eos quis eórum major esset. b +Lucas Luke 44 9 47 At Jesus videns cogitatiónes cordis illórum, apprehéndit púerum, et státuit illum secus se, +Lucas Luke 44 9 48 et ait illis: Quicúmque suscéperit púerum istum in nómine meo, me récipit: et quicúmque me recéperit, récipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. +Lucas Luke 44 9 49 Respóndens autem Joánnes dixit: Præcéptor, vídimus quemdam in nómine tuo ejiciéntem dæmónia, et prohibúimus eum: quia non séquitur nobíscum. +Lucas Luke 44 9 50 Et ait ad illum Jesus: Nolíte prohibére: qui enim non est advérsum vos, pro vobis est. +Lucas Luke 44 9 51 Factum est autem dum compleréntur dies assumptiónis ejus, et ipse fáciem suam firmávit ut iret in Jerúsalem. b +Lucas Luke 44 9 52 Et misit núntios ante conspéctum suum: et eúntes intravérunt in civitátem Samaritanórum ut parárent illi. +Lucas Luke 44 9 53 Et non recepérunt eum, quia fácies ejus erat eúntis in Jerúsalem. +Lucas Luke 44 9 54 Cum vidíssent autem discípuli ejus Jacóbus et Joánnes, dixérunt: Dómine, vis dícimus ut ignis descéndat de cælo, et consúmat illos? +Lucas Luke 44 9 55 Et convérsus increpávit illos, dicens: Nescítis cujus spíritus estis. +Lucas Luke 44 9 56 Fílius hóminis non venit ánimas pérdere, sed salváre. Et abiérunt in áliud castéllum. +Lucas Luke 44 9 57 Factum est autem: ambulántibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocúmque íeris. b +Lucas Luke 44 9 58 Dixit illi Jesus: Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos: Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. +Lucas Luke 44 9 59 Ait autem ad álterum: Séquere me: ille autem dixit: Dómine, permítte mihi primum ire, et sepelíre patrem meum. +Lucas Luke 44 9 60 Dixítque ei Jesus: Sine ut mórtui sepéliant mórtuos suos: tu autem vade, et annúntia regnum Dei. +Lucas Luke 44 9 61 Et ait alter: Sequar te Dómine, sed permítte mihi primum renuntiáre his quæ domi sunt. +Lucas Luke 44 9 62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad arátrum, et respíciens retro, aptus est regno Dei. +Lucas Luke 44 10 1 Post haec autem designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. +Lucas Luke 44 10 2 Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Lucas Luke 44 10 3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. -Lucas Luke 44 10 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. -Lucas Luke 44 10 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: -Lucas Luke 44 10 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. -Lucas Luke 44 10 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. -Lucas Luke 44 10 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: -Lucas Luke 44 10 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. -Lucas Luke 44 10 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: -Lucas Luke 44 10 11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. -Lucas Luke 44 10 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. -Lucas Luke 44 10 13 Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. -Lucas Luke 44 10 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. -Lucas Luke 44 10 15 Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris. +Lucas Luke 44 10 4 Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. +Lucas Luke 44 10 5 In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: +Lucas Luke 44 10 6 et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. +Lucas Luke 44 10 7 In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. +Lucas Luke 44 10 8 Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: +Lucas Luke 44 10 9 et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei. +Lucas Luke 44 10 10 In quamcúmque autem civitátem intravéritis, et non suscéperint vos, exeúntes in platéas ejus, dícite: +Lucas Luke 44 10 11 Étiam púlverem, qui adhǽsit nobis de civitáte vestra, extérgimus in vos: tamen hoc scitóte, quia appropinquávit regnum Dei. +Lucas Luke 44 10 12 Dico vobis, quia Sódomis in die illa remíssius erit, quam illi civitáti. +Lucas Luke 44 10 13 Vae tibi Corózain! vae tibi Bethsáida! quia si in Tyro et Sidóne factæ fuíssent virtútes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere sedéntes pœnitérent. +Lucas Luke 44 10 14 Verúmtamen Tyro et Sidóni remíssius erit in judício, quam vobis. +Lucas Luke 44 10 15 Et tu Caphárnaum, usque ad cælum exaltáta, usque ad inférnum demergéris. Lucas Luke 44 10 16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. -Lucas Luke 44 10 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. b -Lucas Luke 44 10 18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem. -Lucas Luke 44 10 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. -Lucas Luke 44 10 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. -Lucas Luke 44 10 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. -Lucas Luke 44 10 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. -Lucas Luke 44 10 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis. -Lucas Luke 44 10 24 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. -Lucas Luke 44 10 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? b -Lucas Luke 44 10 26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? -Lucas Luke 44 10 27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. -Lucas Luke 44 10 28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. -Lucas Luke 44 10 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? -Lucas Luke 44 10 30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. -Lucas Luke 44 10 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. -Lucas Luke 44 10 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. -Lucas Luke 44 10 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. -Lucas Luke 44 10 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. -Lucas Luke 44 10 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. -Lucas Luke 44 10 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? -Lucas Luke 44 10 37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. -Lucas Luke 44 10 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, b -Lucas Luke 44 10 39 et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. -Lucas Luke 44 10 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. -Lucas Luke 44 10 41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, -Lucas Luke 44 10 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. -Lucas Luke 44 11 1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. -Lucas Luke 44 11 2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. -Lucas Luke 44 11 3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. -Lucas Luke 44 11 4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. -Lucas Luke 44 11 5 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, b -Lucas Luke 44 11 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, -Lucas Luke 44 11 7 et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. -Lucas Luke 44 11 8 Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. -Lucas Luke 44 11 9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. -Lucas Luke 44 11 10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. -Lucas Luke 44 11 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? -Lucas Luke 44 11 12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? -Lucas Luke 44 11 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? -Lucas Luke 44 11 14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. b -Lucas Luke 44 11 15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. -Lucas Luke 44 11 16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo. -Lucas Luke 44 11 17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. -Lucas Luke 44 11 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia. -Lucas Luke 44 11 19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. -Lucas Luke 44 11 20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. -Lucas Luke 44 11 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. -Lucas Luke 44 11 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. -Lucas Luke 44 11 23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. -Lucas Luke 44 11 24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. -Lucas Luke 44 11 25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. -Lucas Luke 44 11 26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. -Lucas Luke 44 11 27 Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. -Lucas Luke 44 11 28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. -Lucas Luke 44 11 29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. b -Lucas Luke 44 11 30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. -Lucas Luke 44 11 31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. -Lucas Luke 44 11 32 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. -Lucas Luke 44 11 33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. b -Lucas Luke 44 11 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. -Lucas Luke 44 11 35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint. -Lucas Luke 44 11 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. -Lucas Luke 44 11 37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. b -Lucas Luke 44 11 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. -Lucas Luke 44 11 39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. -Lucas Luke 44 11 40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? -Lucas Luke 44 11 41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. -Lucas Luke 44 11 42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere. b -Lucas Luke 44 11 43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. -Lucas Luke 44 11 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. -Lucas Luke 44 11 45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis. b -Lucas Luke 44 11 46 At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. -Lucas Luke 44 11 47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. -Lucas Luke 44 11 48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. -Lucas Luke 44 11 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: -Lucas Luke 44 11 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, -Lucas Luke 44 11 51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. -Lucas Luke 44 11 52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. -Lucas Luke 44 11 53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, b -Lucas Luke 44 11 54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum. -Lucas Luke 44 12 1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. -Lucas Luke 44 12 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. -Lucas Luke 44 12 3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. -Lucas Luke 44 12 4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. -Lucas Luke 44 12 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. -Lucas Luke 44 12 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? -Lucas Luke 44 12 7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. -Lucas Luke 44 12 8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: -Lucas Luke 44 12 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. -Lucas Luke 44 12 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. -Lucas Luke 44 12 11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. -Lucas Luke 44 12 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. -Lucas Luke 44 12 13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. b -Lucas Luke 44 12 14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? -Lucas Luke 44 12 15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet. -Lucas Luke 44 12 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: -Lucas Luke 44 12 17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? -Lucas Luke 44 12 18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, -Lucas Luke 44 12 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. -Lucas Luke 44 12 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt? -Lucas Luke 44 12 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. -Lucas Luke 44 12 22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. b -Lucas Luke 44 12 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. -Lucas Luke 44 12 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? -Lucas Luke 44 12 25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? -Lucas Luke 44 12 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? -Lucas Luke 44 12 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. -Lucas Luke 44 12 28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei? -Lucas Luke 44 12 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: -Lucas Luke 44 12 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. -Lucas Luke 44 12 31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis. -Lucas Luke 44 12 32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. b -Lucas Luke 44 12 33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. -Lucas Luke 44 12 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. -Lucas Luke 44 12 35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, -Lucas Luke 44 12 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. -Lucas Luke 44 12 37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. -Lucas Luke 44 12 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. -Lucas Luke 44 12 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret pérfodi domum suam. -Lucas Luke 44 12 40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. -Lucas Luke 44 12 41 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? b -Lucas Luke 44 12 42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? -Lucas Luke 44 12 43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. -Lucas Luke 44 12 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum. -Lucas Luke 44 12 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: -Lucas Luke 44 12 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. -Lucas Luke 44 12 47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: -Lucas Luke 44 12 48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. -Lucas Luke 44 12 49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? b -Lucas Luke 44 12 50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? -Lucas Luke 44 12 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: -Lucas Luke 44 12 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres -Lucas Luke 44 12 53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. -Lucas Luke 44 12 54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. b -Lucas Luke 44 12 55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit. -Lucas Luke 44 12 56 Hypocritae! faciem caeli et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? -Lucas Luke 44 12 57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? -Lucas Luke 44 12 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. -Lucas Luke 44 12 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. -Lucas Luke 44 13 1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. -Lucas Luke 44 13 2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? -Lucas Luke 44 13 3 Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. -Lucas Luke 44 13 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem? -Lucas Luke 44 13 5 Non, dico vobis: sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. -Lucas Luke 44 13 6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. b -Lucas Luke 44 13 7 Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? -Lucas Luke 44 13 8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, -Lucas Luke 44 13 9 et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. -Lucas Luke 44 13 10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. b -Lucas Luke 44 13 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. -Lucas Luke 44 13 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. -Lucas Luke 44 13 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. -Lucas Luke 44 13 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. -Lucas Luke 44 13 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? -Lucas Luke 44 13 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? -Lucas Luke 44 13 17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. -Lucas Luke 44 13 18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? b -Lucas Luke 44 13 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis ejus. -Lucas Luke 44 13 20 Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei? -Lucas Luke 44 13 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. -Lucas Luke 44 13 22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. b -Lucas Luke 44 13 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: -Lucas Luke 44 13 24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. -Lucas Luke 44 13 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: -Lucas Luke 44 13 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. -Lucas Luke 44 13 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. -Lucas Luke 44 13 28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. -Lucas Luke 44 13 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. -Lucas Luke 44 13 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. -Lucas Luke 44 13 31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. b -Lucas Luke 44 13 32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. -Lucas Luke 44 13 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. -Lucas Luke 44 13 34 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? -Lucas Luke 44 13 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. -Lucas Luke 44 14 1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. -Lucas Luke 44 14 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. -Lucas Luke 44 14 3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare? -Lucas Luke 44 14 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. -Lucas Luke 44 14 5 Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? -Lucas Luke 44 14 6 Et non poterant ad haec respondere illi. -Lucas Luke 44 14 7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: -Lucas Luke 44 14 8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. -Lucas Luke 44 14 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. -Lucas Luke 44 14 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: -Lucas Luke 44 14 11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. -Lucas Luke 44 14 12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; -Lucas Luke 44 14 13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos: -Lucas Luke 44 14 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. -Lucas Luke 44 14 15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. b -Lucas Luke 44 14 16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. -Lucas Luke 44 14 17 Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. -Lucas Luke 44 14 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. -Lucas Luke 44 14 19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. -Lucas Luke 44 14 20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. -Lucas Luke 44 14 21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc. -Lucas Luke 44 14 22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. -Lucas Luke 44 14 23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et saepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. -Lucas Luke 44 14 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. -Lucas Luke 44 14 25 Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos: b -Lucas Luke 44 14 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. -Lucas Luke 44 14 27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. -Lucas Luke 44 14 28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, -Lucas Luke 44 14 29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, -Lucas Luke 44 14 30 dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? -Lucas Luke 44 14 31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? -Lucas Luke 44 14 32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. -Lucas Luke 44 14 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. -Lucas Luke 44 14 34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? -Lucas Luke 44 14 35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. -Lucas Luke 44 15 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. -Lucas Luke 44 15 2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. -Lucas Luke 44 15 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: -Lucas Luke 44 15 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? -Lucas Luke 44 15 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: -Lucas Luke 44 15 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. -Lucas Luke 44 15 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. -Lucas Luke 44 15 8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? -Lucas Luke 44 15 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. -Lucas Luke 44 15 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. -Lucas Luke 44 15 11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: b -Lucas Luke 44 15 12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam. -Lucas Luke 44 15 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. -Lucas Luke 44 15 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. -Lucas Luke 44 15 15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. -Lucas Luke 44 15 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. -Lucas Luke 44 15 17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! -Lucas Luke 44 15 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te: -Lucas Luke 44 15 19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. -Lucas Luke 44 15 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. -Lucas Luke 44 15 21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. -Lucas Luke 44 15 22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: -Lucas Luke 44 15 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: -Lucas Luke 44 15 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari. -Lucas Luke 44 15 25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: -Lucas Luke 44 15 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent. -Lucas Luke 44 15 27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. -Lucas Luke 44 15 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. -Lucas Luke 44 15 29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer. -Lucas Luke 44 15 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. -Lucas Luke 44 15 31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: -Lucas Luke 44 15 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. -Lucas Luke 44 16 1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. -Lucas Luke 44 16 2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare. -Lucas Luke 44 16 3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. -Lucas Luke 44 16 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. -Lucas Luke 44 16 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? -Lucas Luke 44 16 6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. -Lucas Luke 44 16 7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. -Lucas Luke 44 16 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. -Lucas Luke 44 16 9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. -Lucas Luke 44 16 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. -Lucas Luke 44 16 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? -Lucas Luke 44 16 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? -Lucas Luke 44 16 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. b -Lucas Luke 44 16 14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum. b -Lucas Luke 44 16 15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. -Lucas Luke 44 16 16 Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. -Lucas Luke 44 16 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. -Lucas Luke 44 16 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur. -Lucas Luke 44 16 19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. b -Lucas Luke 44 16 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, -Lucas Luke 44 16 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. -Lucas Luke 44 16 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. -Lucas Luke 44 16 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: -Lucas Luke 44 16 24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. -Lucas Luke 44 16 25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: -Lucas Luke 44 16 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. +Lucas Luke 44 10 17 Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo. b +Lucas Luke 44 10 18 Et ait illis: Vidébam Sátanam sicut fulgor de cælo cadéntem. +Lucas Luke 44 10 19 Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes, et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. +Lucas Luke 44 10 20 Verúmtamen in hoc nolíte gaudére quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis. +Lucas Luke 44 10 21 In ipsa hora exsultávit Spíritu Sancto, et dixit: Confíteor tibi Pater, Dómine cæli et terræ, quod abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Étiam Pater: quóniam sic plácuit ante te. +Lucas Luke 44 10 22 Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Fílius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. +Lucas Luke 44 10 23 Et convérsus ad discípulos suos, dixit: Beáti óculi qui vident quæ vos vidétis. +Lucas Luke 44 10 24 Dico enim vobis quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt: et audíre quæ audítis, et non audiérunt. +Lucas Luke 44 10 25 Et ecce quidam legisperítus surréxit tentans illum, et dicens: Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo? b +Lucas Luke 44 10 26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? +Lucas Luke 44 10 27 Ille respóndens dixit: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus virtútibus tuis, et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum. +Lucas Luke 44 10 28 Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives. +Lucas Luke 44 10 29 Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus próximus? +Lucas Luke 44 10 30 Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt semivívo relícto. +Lucas Luke 44 10 31 Áccidit autem ut sacérdos quidam descénderet eádem via: et viso illo præterívit. +Lucas Luke 44 10 32 Simíliter et Levíta, cum esset secus locum, et vidéret eum, pertránsiit. +Lucas Luke 44 10 33 Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. +Lucas Luke 44 10 34 Et apprópians alligávit vúlnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam ejus egit. +Lucas Luke 44 10 35 Et áltera die prótulit duos denários, et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero reddam tibi. +Lucas Luke 44 10 36 Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? +Lucas Luke 44 10 37 At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter. +Lucas Luke 44 10 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intrávit in quoddam castéllum: et múlier quædam, Martha nómine, excépit illum in domum suam, b +Lucas Luke 44 10 39 et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. +Lucas Luke 44 10 40 Martha autem satagébat circa frequens ministérium: quæ stetit, et ait: Dómine, non est tibi curæ quod soror mea relíquit me solam ministráre? dic ergo illi ut me ádjuvet. +Lucas Luke 44 10 41 Et respóndens dixit illi Dóminus: Martha, Martha, sollícita es, et turbáris erga plúrima, +Lucas Luke 44 10 42 porro unum est necessárium. María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea. +Lucas Luke 44 11 1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessávit, dixit unus ex discípulis ejus ad eum: Dómine, doce nos oráre, sicut dócuit et Joánnes discípulos suos. +Lucas Luke 44 11 2 Et ait illis: Cum orátis, dícite: Pater, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. +Lucas Luke 44 11 3 Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. +Lucas Luke 44 11 4 Et dimítte nobis peccáta nostra, síquidem et ipsi dimíttimus omni debénti nobis. Et ne nos indúcas in tentatiónem. +Lucas Luke 44 11 5 Et ait ad illos: Quis vestrum habébit amícum, et ibit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes, b +Lucas Luke 44 11 6 quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum, +Lucas Luke 44 11 7 et ille de intus respóndens dicat: Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli: non possum súrgere, et dare tibi. +Lucas Luke 44 11 8 Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessários. +Lucas Luke 44 11 9 Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis. +Lucas Luke 44 11 10 Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur. +Lucas Luke 44 11 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lápidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpéntem dabit illi? +Lucas Luke 44 11 12 aut si petíerit ovum, numquid porríget illi scorpiónem? +Lucas Luke 44 11 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spíritum bonum peténtibus se? +Lucas Luke 44 11 14 Et erat ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. b +Lucas Luke 44 11 15 Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmoniórum éjicit dæmónia. +Lucas Luke 44 11 16 Et álii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo. +Lucas Luke 44 11 17 Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. +Lucas Luke 44 11 18 Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ejus? quia dícitis in Beélzebub me ejícere dæmónia. +Lucas Luke 44 11 19 Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia: fílii vestri in quo ejíciunt? ídeo ipsi júdices vestri erunt. +Lucas Luke 44 11 20 Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. +Lucas Luke 44 11 21 Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea quæ póssidet. +Lucas Luke 44 11 22 Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet. +Lucas Luke 44 11 23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. +Lucas Luke 44 11 24 Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens dicit: Revértar in domum meam unde exívi. +Lucas Luke 44 11 25 Et cum vénerit, invénit eam scopis mundátam, et ornátam. +Lucas Luke 44 11 26 Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum, nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. +Lucas Luke 44 11 27 Factum est autem, cum haec díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba dixit illi: Beátus venter qui te portávit, et úbera quæ suxísti. +Lucas Luke 44 11 28 At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud. +Lucas Luke 44 11 29 Turbis autem concurréntibus cœpit dícere: Generátio haec, generátio nequam est: signum quærit, et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ. b +Lucas Luke 44 11 30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivítis, ita erit et Fílius hóminis generatióni isti. +Lucas Luke 44 11 31 Regína austri surget in judício cum viris generatiónis hujus, et condemnábit illos: quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis: et ecce plus quam Sálomon hic. +Lucas Luke 44 11 32 Viri Ninivítæ surgent in judício cum generatióne hac, et condemnábunt illam: quia pœniténtiam egérunt ad prædicatiónem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. +Lucas Luke 44 11 33 Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen vídeant. b +Lucas Luke 44 11 34 Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. +Lucas Luke 44 11 35 Vide ergo ne lumen quod in te est, ténebræ sint. +Lucas Luke 44 11 36 Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te. +Lucas Luke 44 11 37 Et cum loquerétur, rogávit illum quidam pharisǽus ut prandéret apud se. Et ingréssus recúbuit. b +Lucas Luke 44 11 38 Pharisǽus autem cœpit intra se réputans dícere, quare non baptizátus esset ante prándium. +Lucas Luke 44 11 39 Et ait Dóminus ad illum: Nunc vos pharisǽi, quod déforis est cálicis et catíni, mundátis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapína et iniquitáte. +Lucas Luke 44 11 40 Stulti! nonne qui fecit quod déforis est, étiam id quod deíntus est fecit? +Lucas Luke 44 11 41 Verúmtamen quod súperest, date eleemósynam: et ecce ómnia munda sunt vobis. +Lucas Luke 44 11 42 Sed vae vobis, pharisǽis, quia decimátis mentham, et rutam, et omne olus, et præterítis judícium et caritátem Dei: haec autem opórtuit fácere, et illa non omíttere. b +Lucas Luke 44 11 43 Vae vobis, pharisǽis, quia dilígitis primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro. +Lucas Luke 44 11 44 Vae vobis, quia estis ut monuménta, quæ non ápparent, et hómines ambulántes supra, nésciunt. +Lucas Luke 44 11 45 Respóndens autem quidam ex legisperítis, ait illi: Magíster, haec dicens étiam contuméliam nobis facis. b +Lucas Luke 44 11 46 At ille ait: Et vobis legisperítis vae: quia onerátis hómines onéribus, quæ portáre non possunt, et ipsi uno dígito vestro non tángitis sárcinas. +Lucas Luke 44 11 47 Vae vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. +Lucas Luke 44 11 48 Profécto testificámini quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlchra. +Lucas Luke 44 11 49 Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas, et apóstolos, et ex illis occídent, et persequéntur: +Lucas Luke 44 11 50 ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, +Lucas Luke 44 11 51 a sánguine Abel, usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne. +Lucas Luke 44 11 52 Vae vobis, legisperítis, quia tulístis clavem sciéntiæ: ipsi non introístis, et eos qui introíbant, prohibuístis. +Lucas Luke 44 11 53 Cum autem haec ad illos díceret, cœpérunt pharisǽi et legisperíti gráviter insístere, et os ejus opprímere de multis, b +Lucas Luke 44 11 54 insidiántes ei, et quæréntes áliquid cápere de ore ejus, ut accusárent eum. +Lucas Luke 44 12 1 Multis autem turbis circumstántibus, ita ut se ínvicem conculcárent, cœpit dícere ad discípulos suos: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. +Lucas Luke 44 12 2 Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. +Lucas Luke 44 12 3 Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. +Lucas Luke 44 12 4 Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus, et post haec non habent ámplius quid fáciant. +Lucas Luke 44 12 5 Osténdam autem vobis quem timeátis: timéte eum qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam: ita dico vobis, hunc timéte. +Lucas Luke 44 12 6 Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? +Lucas Luke 44 12 7 sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. +Lucas Luke 44 12 8 Dico autem vobis: Omnis quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram ángelis Dei: +Lucas Luke 44 12 9 qui autem negáverit me coram homínibus, negábitur coram ángelis Dei. +Lucas Luke 44 12 10 Et omnis qui dicit verbum in Fílium hóminis, remittétur illi: ei autem qui in Spíritum Sanctum blasphemáverit, non remittétur. +Lucas Luke 44 12 11 Cum autem indúcent vos in synagógas, et ad magistrátus, et potestátes, nolíte sollíciti esse quáliter, aut quid respondeátis, aut quid dicátis. +Lucas Luke 44 12 12 Spíritus enim Sanctus docébit vos in ipsa hora quid opórteat vos dícere. +Lucas Luke 44 12 13 Ait autem ei quidam de turba: Magíster, dic fratri meo ut dívidat mecum hæreditátem. b +Lucas Luke 44 12 14 At ille dixit illi: Homo, quis me constítuit júdicem, aut divisórem super vos? +Lucas Luke 44 12 15 Dixítque ad illos: Vidéte, et cavéte ab omni avarítia: quia non in abundántia cujúsquam vita ejus est ex his quæ póssidet. +Lucas Luke 44 12 16 Dixit autem similitúdinem ad illos, dicens: Hóminis cujúsdam dívitis úberes fructus ager áttulit: +Lucas Luke 44 12 17 et cogitábat intra se dicens: Quid fáciam, quia non hábeo quo cóngregem fructus meos? +Lucas Luke 44 12 18 Et dixit: Hoc fáciam: déstruam hórrea mea, et majóra fáciam: et illuc congregábo ómnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, +Lucas Luke 44 12 19 et dicam ánimæ meæ: Ánima, habes multa bona pósita in annos plúrimos: requiésce, cómede, bibe, epuláre. +Lucas Luke 44 12 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte ánimam tuam répetunt a te: quæ autem parásti, cujus erunt? +Lucas Luke 44 12 21 Sic est qui sibi thesaurízat, et non est in Deum dives. +Lucas Luke 44 12 22 Dixítque ad discípulos suos: Ídeo dico vobis, nolíte sollíciti esse ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori quid induámini. b +Lucas Luke 44 12 23 Ánima plus est quam esca, et corpus plus quam vestiméntum. +Lucas Luke 44 12 24 Consideráte corvos, quia non séminant, neque metunt, quibus non est cellárium, neque hórreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? +Lucas Luke 44 12 25 Quis autem vestrum cogitándo potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? +Lucas Luke 44 12 26 Si ergo neque quod mínimum est potéstis, quid de céteris sollíciti estis? +Lucas Luke 44 12 27 Consideráte lília quómodo crescunt: non labórant, neque nent: dico autem vobis, nec Sálomon in omni glória sua vestiebátur sicut unum ex istis. +Lucas Luke 44 12 28 Si autem fœnum, quod hódie est in agro, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusíllæ fídei? +Lucas Luke 44 12 29 Et vos nolíte quǽrere quid manducétis, aut quid bibátis: et nolíte in sublíme tolli: +Lucas Luke 44 12 30 haec enim ómnia gentes mundi quaérunt. Pater autem vester scit quóniam his indigétis. +Lucas Luke 44 12 31 Verúmtamen quǽrite primum regnum Dei, et justítiam ejus: et haec ómnia adjiciéntur vobis. +Lucas Luke 44 12 32 Nolíte timére pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. b +Lucas Luke 44 12 33 Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópriat, neque tínea corrúmpit. +Lucas Luke 44 12 34 Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. +Lucas Luke 44 12 35 Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, +Lucas Luke 44 12 36 et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. +Lucas Luke 44 12 37 Beáti servi illi quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. +Lucas Luke 44 12 38 Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. +Lucas Luke 44 12 39 Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. +Lucas Luke 44 12 40 Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet. +Lucas Luke 44 12 41 Ait autem ei Petrus: Dómine, ad nos dicis hanc parábolam, an et ad omnes? b +Lucas Luke 44 12 42 Dixit autem Dóminus: Quis, putas, est fidélis dispensátor, et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? +Lucas Luke 44 12 43 Beátus ille servus quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem. +Lucas Luke 44 12 44 Vere dico vobis, quóniam supra ómnia quæ póssidet, constítuet illum. +Lucas Luke 44 12 45 Quod si díxerit servus ille in corde suo: Moram facit dóminus meus veníre: et cœ́perit percútere servos, et ancíllas, et édere, et bíbere, et inebriári: +Lucas Luke 44 12 46 véniet dóminus servi illíus in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dívidet eum, partémque ejus cum infidélibus ponet. +Lucas Luke 44 12 47 Ille autem servus qui cognóvit voluntátem dómini sui, et non præparávit, et non facit secúndum voluntátem ejus, vapulábit multis: +Lucas Luke 44 12 48 qui autem non cognóvit, et fecit digna plagis, vapulábit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quærétur ab eo: et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo. +Lucas Luke 44 12 49 Ignem veni míttere in terram, et quid volo nisi ut accendátur? b +Lucas Luke 44 12 50 Baptísmo autem hábeo baptizári: et quómodo coárctor usque dum perficiátur? +Lucas Luke 44 12 51 Putátis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separatiónem: +Lucas Luke 44 12 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divísi, tres in duos, et duo in tres +Lucas Luke 44 12 53 dividéntur: pater in fílium, et fílius in patrem suum, mater in fíliam, et fília in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. +Lucas Luke 44 12 54 Dicébat autem et ad turbas: Cum vidéritis nubem oriéntem ab occásu, statim dícitis: Nimbus venit: et ita fit. b +Lucas Luke 44 12 55 Et cum austrum flantem, dícitis: Quia æstus erit: et fit. +Lucas Luke 44 12 56 Hypócritæ! fáciem cæli et terræ nostis probáre: hoc autem tempus quómodo non probátis? +Lucas Luke 44 12 57 quid autem et a vobis ipsis non judicátis quod justum est? +Lucas Luke 44 12 58 Cum autem vadis cum adversário tuo ad príncipem, in via da óperam liberári ab illo, ne forte trahat te ad júdicem, et judex tradat te exactóri, et exáctor mittat te in cárcerem. +Lucas Luke 44 12 59 Dico tibi, non éxies inde, donec étiam novíssimum minútum reddas. +Lucas Luke 44 13 1 Áderant autem quidam ipso in témpore, nuntiántes illi de Galilǽis, quorum sánguinem Pilátus míscuit cum sacrifíciis eórum. +Lucas Luke 44 13 2 Et respóndens dixit illis: Putátis quod hi Galilǽi prae ómnibus Galilǽis peccatóres fúerint, quia tália passi sunt? +Lucas Luke 44 13 3 Non, dico vobis: sed nisi pœniténtiam habuéritis, omnes simíliter períbitis. +Lucas Luke 44 13 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cécidit turris in Siloë, et occídit eos: putátis quia et ipsi debitóres fúerint præter omnes hómines habitántes in Jerúsalem? +Lucas Luke 44 13 5 Non, dico vobis: sed si pœniténtiam non egéritis, omnes simíliter períbitis. +Lucas Luke 44 13 6 Dicébat autem et hanc similitúdinem: Árborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invénit. b +Lucas Luke 44 13 7 Dixit autem ad cultórem víneæ: Ecce anni tres sunt ex quo vénio quærens fructum in ficúlnea hac, et non invénio: succíde ergo illam: ut quid étiam terram óccupat? +Lucas Luke 44 13 8 At ille respóndens, dicit illi: Dómine dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam, et mittam stércora, +Lucas Luke 44 13 9 et síquidem fécerit fructum: sin autem, in futúrum succídes eam. +Lucas Luke 44 13 10 Erat autem docens in synagóga eórum sábbatis. b +Lucas Luke 44 13 11 Et ecce múlier, quæ habébat spíritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omníno póterat sursum respícere. +Lucas Luke 44 13 12 Quam cum vidéret Jesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua. +Lucas Luke 44 13 13 Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum. +Lucas Luke 44 13 14 Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Jesus, dicébat turbæ: Sex dies sunt in quibus opórtet operári: in his ergo veníte, et curámini, et non in die sábbati. +Lucas Luke 44 13 15 Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritæ, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum, aut ásinum a præsépio, et ducit adaquáre? +Lucas Luke 44 13 16 Hanc autem fíliam Ábrahæ, quam alligávit Sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati? +Lucas Luke 44 13 17 Et cum haec díceret, erubescébant omnes adversárii ejus: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo. +Lucas Luke 44 13 18 Dicébat ergo: Cui símile est regnum Dei, et cui símile æstimábo illud? b +Lucas Luke 44 13 19 Símile est grano sinápis, quod accéptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in árborem magnam: et vólucres cæli requievérunt in ramis ejus. +Lucas Luke 44 13 20 Et íterum dixit: Cui símile æstimábo regnum Dei? +Lucas Luke 44 13 21 Símile est ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ sata tria, donec fermentarétur totum. +Lucas Luke 44 13 22 Et ibat per civitátes et castélla, docens, et iter fáciens in Jerúsalem. b +Lucas Luke 44 13 23 Ait autem illi quidam: Dómine, si pauci sunt, qui salvántur? Ipse autem dixit ad illos: +Lucas Luke 44 13 24 Conténdite intráre per angústam portam: quia multi, dico vobis, quærent intráre, et non póterunt. +Lucas Luke 44 13 25 Cum autem intráverit paterfamílias, et cláuserit óstium, incipiétis foris stare, et pulsáre óstium, dicéntes: Dómine, áperi nobis: et respóndens dicet vobis: Néscio vos unde sitis: +Lucas Luke 44 13 26 tunc incipiétis dícere: Manducávimus coram te, et bíbimus, et in platéis nostris docuísti. +Lucas Luke 44 13 27 Et dicet vobis: Néscio vos unde sitis: discédite a me omnes operárii iniquitátis. +Lucas Luke 44 13 28 Ibi erit fletus et stridor déntium: cum vidéritis Ábraham, et Ísaac, et Jacob, et omnes prophétas in regno Dei, vos autem expélli foras. +Lucas Luke 44 13 29 Et vénient ab oriénte, et occidénte, et aquilóne, et austro, et accúmbent in regno Dei. +Lucas Luke 44 13 30 Et ecce sunt novíssimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novíssimi. +Lucas Luke 44 13 31 In ipsa die accessérunt quidam pharisæórum, dicéntes illi: Exi, et vade hinc: quia Heródes vult te occídere. b +Lucas Luke 44 13 32 Et ait illis: Ite, et dícite vulpi illi: Ecce ejício dæmónia, et sanitátes perfício hódie, et cras, et tértia die consúmmor. +Lucas Luke 44 13 33 Verúmtamen opórtet me hódie et cras et sequénti die ambuláre: quia non capit prophétam períre extra Jerúsalem. +Lucas Luke 44 13 34 Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos qui mittúntur ad te, quóties vólui congregáre fílios tuos quemádmodum avis nidum suum sub pennis, et noluísti? +Lucas Luke 44 13 35 Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico autem vobis, quia non vidébitis me donec véniat cum dicétis: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. +Lucas Luke 44 14 1 Et factum est cum intráret Jesus in domum cujúsdam príncipis pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. +Lucas Luke 44 14 2 Et ecce homo quidam hydrópicus erat ante illum. +Lucas Luke 44 14 3 Et respóndens Jesus dixit ad legisperítos et pharisǽos, dicens: Si licet sábbato curáre? +Lucas Luke 44 14 4 At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum, ac dimísit. +Lucas Luke 44 14 5 Et respóndens ad illos dixit: Cujus vestrum ásinus, aut bos in púteum cadet, et non contínuo éxtrahet illum die sábbati? +Lucas Luke 44 14 6 Et non póterant ad haec respondére illi. +Lucas Luke 44 14 7 Dicébat autem et ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: +Lucas Luke 44 14 8 Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo. +Lucas Luke 44 14 9 Et véniens is, qui te et illum vocávit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. +Lucas Luke 44 14 10 Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: Amíce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus: +Lucas Luke 44 14 11 quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur. +Lucas Luke 44 14 12 Dicébat autem et ei, qui invitáverat: Cum facis prándium, aut cœnam, noli vocáre amícos tuos, neque fratres tuos, neque cognátos, neque vicínos dívites: ne forte te et ipsi reinvítent, et fiat tibi retribútio; +Lucas Luke 44 14 13 sed cum facis convívium, voca páuperes, débiles, claudos, et cæcos: +Lucas Luke 44 14 14 et beátus eris, quia non habent retribúere tibi: retribuétur enim tibi in resurrectióne justórum. +Lucas Luke 44 14 15 Hæc cum audísset quidam de simul discumbéntibus, dixit illi: Beátus qui manducábit panem in regno Dei. b +Lucas Luke 44 14 16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocávit multos. +Lucas Luke 44 14 17 Et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis ut venírent, quia jam paráta sunt ómnia. +Lucas Luke 44 14 18 Et cœpérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: Villam emi, et necésse hábeo exíre, et vidére illam: rogo te, habe me excusátum. +Lucas Luke 44 14 19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probáre illa: rogo te, habe me excusátum. +Lucas Luke 44 14 20 Et álius dixit: Uxórem duxi, et ídeo non possum veníre. +Lucas Luke 44 14 21 Et revérsus servus nuntiávit haec dómino suo. Tunc irátus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in platéas et vicos civitátis: et páuperes, ac débiles, et cæcos, et claudos intróduc huc. +Lucas Luke 44 14 22 Et ait servus: Dómine, factum est ut imperásti, et adhuc locus est. +Lucas Luke 44 14 23 Et ait dóminus servo: Exi in vias, et sæpes: et compélle intráre, ut impleátur domus mea. +Lucas Luke 44 14 24 Dico autem vobis quod nemo virórum illórum qui vocáti sunt, gustábit cœnam meam. +Lucas Luke 44 14 25 Ibant autem turbæ multæ cum eo: et convérsus dixit ad illos: b +Lucas Luke 44 14 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. +Lucas Luke 44 14 27 Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. +Lucas Luke 44 14 28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum, +Lucas Luke 44 14 29 ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes qui vident, incípiant illúdere ei, +Lucas Luke 44 14 30 dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? +Lucas Luke 44 14 31 Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem míllibus occúrrere ei, qui cum vigínti míllibus venit ad se? +Lucas Luke 44 14 32 Alióquin adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea quæ pacis sunt. +Lucas Luke 44 14 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. +Lucas Luke 44 14 34 Bonum est sal: si autem sal evanúerit, in quo condiétur? +Lucas Luke 44 14 35 Neque in terram, neque in sterquilínium útile est, sed foras mittétur. Qui habet aures audiéndi, áudiat. +Lucas Luke 44 15 1 Erant autem appropinquántes ei publicáni, et peccatóres ut audírent illum. +Lucas Luke 44 15 2 Et murmurábant pharisǽi, et scribæ, dicéntes: Quia hic peccatóres récipit, et mandúcat cum illis. +Lucas Luke 44 15 3 Et ait ad illos parábolam istam dicens: +Lucas Luke 44 15 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam quæ períerat, donec invéniat eam? +Lucas Luke 44 15 5 Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens: +Lucas Luke 44 15 6 et véniens domum cónvocat amícos et vicínos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat. +Lucas Luke 44 15 7 Dico vobis quod ita gáudium erit in cælo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super nonagínta novem justis, qui non índigent pœniténtia. +Lucas Luke 44 15 8 Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat? +Lucas Luke 44 15 9 Et cum invénerit cónvocat amícas et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam quam perdíderam. +Lucas Luke 44 15 10 Ita, dico vobis, gáudium erit coram ángelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte. +Lucas Luke 44 15 11 Ait autem: Homo quidam hábuit duos fílios: b +Lucas Luke 44 15 12 et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me contíngit. Et divísit illis substántiam. +Lucas Luke 44 15 13 Et non post multos dies, congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse. +Lucas Luke 44 15 14 Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et ipse cœpit égere. +Lucas Luke 44 15 15 Et ábiit, et adhǽsit uni cívium regiónis illíus: et misit illum in villam suam ut pásceret porcos. +Lucas Luke 44 15 16 Et cupiébat implére ventrem suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat. +Lucas Luke 44 15 17 In se autem revérsus, dixit: Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo! +Lucas Luke 44 15 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in cælum, et coram te: +Lucas Luke 44 15 19 jam non sum dignus vocári fílius tuus: fac me sicut unum de mercenáriis tuis. +Lucas Luke 44 15 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et accúrrens cécidit super collum ejus, et osculátus est eum. +Lucas Luke 44 15 21 Dixítque ei fílius: Pater, peccávi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocári fílius tuus. +Lucas Luke 44 15 22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánnulum in manum ejus, et calceaménta in pedes ejus: +Lucas Luke 44 15 23 et addúcite vítulum saginátum, et occídite, et manducémus, et epulémur: +Lucas Luke 44 15 24 quia hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Et cœpérunt epulári. +Lucas Luke 44 15 25 Erat autem fílius ejus sénior in agro: et cum veníret, et appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum: +Lucas Luke 44 15 26 et vocávit unum de servis, et interrogávit quid haec essent. +Lucas Luke 44 15 27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit. +Lucas Luke 44 15 28 Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, cœpit rogáre illum. +Lucas Luke 44 15 29 At ille respóndens, dixit patri suo: Ecce tot annis sérvio tibi, et numquam mandátum tuum præterívi: et numquam dedísti mihi hædum ut cum amícis meis epulárer. +Lucas Luke 44 15 30 Sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum. +Lucas Luke 44 15 31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: +Lucas Luke 44 15 32 epulári autem, et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit; períerat, et invéntus est. +Lucas Luke 44 16 1 Dicébat autem et ad discípulos suos: Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum: et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus. +Lucas Luke 44 16 2 Et vocávit illum, et ait illi: Quid hoc áudio de te? redde ratiónem villicatiónis tuæ: jam enim non póteris villicáre. +Lucas Luke 44 16 3 Ait autem víllicus intra se: Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me villicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. +Lucas Luke 44 16 4 Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas. +Lucas Luke 44 16 5 Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: Quantum debes dómino meo? +Lucas Luke 44 16 6 At ille dixit: Centum cados ólei. Dixítque illi: Áccipe cautiónem tuam: et sede cito, scribe quinquagínta. +Lucas Luke 44 16 7 Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros trítici. Ait illi: Áccipe lítteras tuas, et scribe octogínta. +Lucas Luke 44 16 8 Et laudávit dóminus víllicum iniquitátis, quia prudénter fecísset: quia fílii hujus sǽculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. +Lucas Luke 44 16 9 Et ego vobis dico: fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis: ut, cum defecéritis, recípiant vos in ætérna tabernácula. +Lucas Luke 44 16 10 Qui fidélis est in mínimo, et in majóri fidélis est: et qui in módico iníquus est, et in majóri iníquus est. +Lucas Luke 44 16 11 Si ergo in iníquo mammóna fidéles non fuístis quod verum est, quis credet vobis? +Lucas Luke 44 16 12 Et si in aliéno fidéles non fuístis, quod vestrum est, quis dabit vobis? +Lucas Luke 44 16 13 Nemo servus potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódiet, et álterum díliget: aut uni adhærébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ. b +Lucas Luke 44 16 14 Audiébant autem ómnia haec pharisǽi, qui erant avári: et deridébant illum. b +Lucas Luke 44 16 15 Et ait illis: Vos estis qui justificátis vos coram homínibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod homínibus altum est, abominátio est ante Deum. +Lucas Luke 44 16 16 Lex et prophétæ usque ad Joánnem: ex eo regnum Dei evangelizátur, et omnis in illud vim facit. +Lucas Luke 44 16 17 Facílius est autem cælum et terram præteríre, quam de lege unum ápicem cádere. +Lucas Luke 44 16 18 Omnis qui dimíttit uxórem suam et álteram ducit, mœchátur: et qui dimíssam a viro ducit, mœchátur. +Lucas Luke 44 16 19 Homo quidam erat dives, qui induebátur púrpura et bysso, et epulabátur quotídie spléndide. b +Lucas Luke 44 16 20 Et erat quidam mendícus, nómine Lázarus, qui jacébat ad jánuam ejus, ulcéribus plenus, +Lucas Luke 44 16 21 cúpiens saturári de micis quæ cadébant de mensa dívitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniébant, et lingébant úlcera ejus. +Lucas Luke 44 16 22 Factum est autem ut morerétur mendícus, et portarétur ab ángelis in sinum Ábrahæ. Mórtuus est autem et dives, et sepúltus est in inférno. +Lucas Luke 44 16 23 Élevans autem óculos suos, cum esset in torméntis, vidit Ábraham a longe, et Lázarum in sinu ejus: +Lucas Luke 44 16 24 et ipse clamans dixit: Pater Ábraham, miserére mei, et mitte Lázarum ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma. +Lucas Luke 44 16 25 Et dixit illi Ábraham: Fili, recordáre quia recepísti bona in vita tua, et Lázarus simíliter mala: nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris: +Lucas Luke 44 16 26 et in his ómnibus inter nos et vos chaos magnum firmátum est: ut hi qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde huc transmeáre. Lucas Luke 44 16 27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: -Lucas Luke 44 16 28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. -Lucas Luke 44 16 29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. -Lucas Luke 44 16 30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. -Lucas Luke 44 16 31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. -Lucas Luke 44 17 1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi per quem veniunt. -Lucas Luke 44 17 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. -Lucas Luke 44 17 3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi. -Lucas Luke 44 17 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. -Lucas Luke 44 17 5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. b -Lucas Luke 44 17 6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. -Lucas Luke 44 17 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: b -Lucas Luke 44 17 8 et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes? -Lucas Luke 44 17 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? -Lucas Luke 44 17 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. -Lucas Luke 44 17 11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. b -Lucas Luke 44 17 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: -Lucas Luke 44 17 13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri. -Lucas Luke 44 17 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. -Lucas Luke 44 17 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, -Lucas Luke 44 17 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. -Lucas Luke 44 17 17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? -Lucas Luke 44 17 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. +Lucas Luke 44 16 28 hábeo enim quinque fratres: ut testétur illis, ne et ipsi véniant in hunc locum tormentórum. +Lucas Luke 44 16 29 Et ait illi Ábraham: Habent Móysen et prophétas: áudiant illos. +Lucas Luke 44 16 30 At ille dixit: Non, pater Ábraham: sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, pœniténtiam agent. +Lucas Luke 44 16 31 Ait autem illi: Si Móysen et prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent. +Lucas Luke 44 17 1 Et ait ad discípulos suos: Impossíbile est ut non véniant scándala: vae autem illi per quem véniunt. +Lucas Luke 44 17 2 Utílius est illi si lapis moláris imponátur circa collum ejus, et projiciátur in mare quam ut scandalízet unum de pusíllis istis. +Lucas Luke 44 17 3 Atténdite vobis: Si peccáverit in te frater tuus, íncrepa illum: et si pœniténtiam égerit, dimítte illi. +Lucas Luke 44 17 4 Et si sépties in die peccáverit in te, et sépties in die convérsus fúerit ad te, dicens: Pœ́nitet me, dimítte illi. +Lucas Luke 44 17 5 Et dixérunt apóstoli Dómino: Adáuge nobis fidem. b +Lucas Luke 44 17 6 Dixit autem Dóminus: Si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis huic árbori moro: Eradicáre, et transplantáre in mare, et obédiet vobis. +Lucas Luke 44 17 7 Quis autem vestrum habens servum arántem aut pascéntem, qui regrésso de agro dicat illi: Statim transi, recúmbe: b +Lucas Luke 44 17 8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcínge te, et minístra mihi donec mandúcem, et bibam, et post haec tu manducábis, et bibes? +Lucas Luke 44 17 9 Numquid grátiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperáverat? +Lucas Luke 44 17 10 non puto. Sic et vos cum fecéritis ómnia quæ præcépta sunt vobis, dícite: Servi inútiles sumus: quod debúimus fácere, fécimus. +Lucas Luke 44 17 11 Et factum est, dum iret in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. b +Lucas Luke 44 17 12 Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe: +Lucas Luke 44 17 13 et levavérunt vocem, dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. +Lucas Luke 44 17 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. +Lucas Luke 44 17 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, +Lucas Luke 44 17 16 et cécidit in fáciem ante pedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus. +Lucas Luke 44 17 17 Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? +Lucas Luke 44 17 18 Non est invéntus qui redíret, et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Lucas Luke 44 17 19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. -Lucas Luke 44 17 20 Interrogatus autem a pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: b +Lucas Luke 44 17 20 Interrogátus autem a pharisǽis: Quando venit regnum Dei? respóndens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatióne: b Lucas Luke 44 17 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. -Lucas Luke 44 17 22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. -Lucas Luke 44 17 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: -Lucas Luke 44 17 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. -Lucas Luke 44 17 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. -Lucas Luke 44 17 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: -Lucas Luke 44 17 27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. -Lucas Luke 44 17 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant: -Lucas Luke 44 17 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit: -Lucas Luke 44 17 30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur. -Lucas Luke 44 17 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. -Lucas Luke 44 17 32 Memores estote uxoris Lot. -Lucas Luke 44 17 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. -Lucas Luke 44 17 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: -Lucas Luke 44 17 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. -Lucas Luke 44 17 36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? -Lucas Luke 44 17 37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. -Lucas Luke 44 18 1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, -Lucas Luke 44 18 2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. -Lucas Luke 44 18 3 Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. -Lucas Luke 44 18 4 Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: -Lucas Luke 44 18 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. -Lucas Luke 44 18 6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: -Lucas Luke 44 18 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? -Lucas Luke 44 18 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? -Lucas Luke 44 18 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: b -Lucas Luke 44 18 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. -Lucas Luke 44 18 11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: -Lucas Luke 44 18 12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. -Lucas Luke 44 18 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. -Lucas Luke 44 18 14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. -Lucas Luke 44 18 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. b -Lucas Luke 44 18 16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. -Lucas Luke 44 18 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. -Lucas Luke 44 18 18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? +Lucas Luke 44 17 22 Et ait ad discípulos suos: Vénient dies quando desiderétis vidére unum diem Fílii hóminis, et non vidébitis. +Lucas Luke 44 17 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolíte ire, neque sectémini: +Lucas Luke 44 17 24 nam, sicut fulgur corúscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Fílius hóminis in die sua. +Lucas Luke 44 17 25 Primum autem opórtet illum multa pati, et reprobári a generatióne hac. +Lucas Luke 44 17 26 Et sicut factum est in diébus Noë, ita erit et in diébus Fílii hóminis: +Lucas Luke 44 17 27 edébant et bibébant: uxóres ducébant et dabántur ad núptias, usque in diem, qua intrávit Noë in arcam: et venit dilúvium, et pérdidit omnes. +Lucas Luke 44 17 28 Simíliter sicut factum est in diébus Lot: edébant et bibébant, emébant et vendébant, plantábant et ædificábant: +Lucas Luke 44 17 29 qua die autem éxiit Lot a Sódomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes pérdidit: +Lucas Luke 44 17 30 secúndum haec erit qua die Fílius hóminis revelábitur. +Lucas Luke 44 17 31 In illa hora, qui fúerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descéndat tóllere illa: et qui in agro, simíliter non rédeat retro. +Lucas Luke 44 17 32 Mémores estóte uxóris Lot. +Lucas Luke 44 17 33 Quicúmque quæsíerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam: et quicúmque perdíderit illam, vivificábit eam. +Lucas Luke 44 17 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumétur, et alter relinquétur: +Lucas Luke 44 17 35 duæ erunt moléntes in unum: una assumétur, et áltera relinquétur: duo in agro: unus assumétur, et alter relinquétur. +Lucas Luke 44 17 36 Respondéntes dicunt illi: Ubi Dómine? +Lucas Luke 44 17 37 Qui dixit illis: Ubicúmque fúerit corpus, illuc congregabúntur et áquilæ. +Lucas Luke 44 18 1 Dicébat autem et parábolam ad illos, quóniam opórtet semper oráre et non defícere, +Lucas Luke 44 18 2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitáte, qui Deum non timébat, et hóminem non reverebátur. +Lucas Luke 44 18 3 Vídua autem quædam erat in civitáte illa, et veniébat ad eum, dicens: Víndica me de adversário meo. +Lucas Luke 44 18 4 Et nolébat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non tímeo, nec hóminem revéreor: +Lucas Luke 44 18 5 tamen quia molésta est mihi haec vídua, vindicábo illam, ne in novíssimo véniens sugíllet me. +Lucas Luke 44 18 6 Ait autem Dóminus: Audíte quid judex iniquitátis dicit: +Lucas Luke 44 18 7 Deus autem non fáciet vindíctam electórum suórum clamántium ad se die ac nocte, et patiéntiam habébit in illis? +Lucas Luke 44 18 8 Dico vobis quia cito fáciet vindíctam illórum. Verúmtamen Fílius hóminis véniens, putas, invéniet fidem in terra? +Lucas Luke 44 18 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidébant tamquam justi, et aspernabántur céteros, parábolam istam: b +Lucas Luke 44 18 10 Duo hómines ascendérunt in templum ut orárent: unus pharisǽus et alter publicánus. +Lucas Luke 44 18 11 Pharisǽus stans, haec apud se orábat: Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum: raptóres, injústi, adúlteri, velut étiam hic publicánus: +Lucas Luke 44 18 12 jejúno bis in sábbato, décimas do ómnium quæ possídeo. +Lucas Luke 44 18 13 Et publicánus a longe stans, nolébat nec óculos ad cælum leváre: sed percutiébat pectus suum, dicens: Deus propítius esto mihi peccatóri. +Lucas Luke 44 18 14 Dico vobis, descéndit hic justificátus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur, et qui se humíliat, exaltábitur. +Lucas Luke 44 18 15 Afferébant autem ad illum et infántes, ut eos tángeret. Quod cum vidérent discípuli, increpábant illos. b +Lucas Luke 44 18 16 Jesus autem cónvocans illos, dixit: Sínite púeros veníre ad me, et nolíte vetáre eos: tálium est enim regnum Dei. +Lucas Luke 44 18 17 Amen dico vobis, quicúmque non accéperit regnum Dei sicut puer, non intrábit in illud. +Lucas Luke 44 18 18 Et interrogávit eum quidam princeps, dicens: Magíster bone, quid fáciens vitam ætérnam possidébo? Lucas Luke 44 18 19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. -Lucas Luke 44 18 20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. -Lucas Luke 44 18 21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. -Lucas Luke 44 18 22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. -Lucas Luke 44 18 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. -Lucas Luke 44 18 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! -Lucas Luke 44 18 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. -Lucas Luke 44 18 26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? -Lucas Luke 44 18 27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. -Lucas Luke 44 18 28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. b -Lucas Luke 44 18 29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, -Lucas Luke 44 18 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. -Lucas Luke 44 18 31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis: b -Lucas Luke 44 18 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: -Lucas Luke 44 18 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. -Lucas Luke 44 18 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. -Lucas Luke 44 18 35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. b -Lucas Luke 44 18 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. -Lucas Luke 44 18 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. -Lucas Luke 44 18 38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. -Lucas Luke 44 18 39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. -Lucas Luke 44 18 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, -Lucas Luke 44 18 41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. -Lucas Luke 44 18 42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. -Lucas Luke 44 18 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. -Lucas Luke 44 19 1 Et ingressus perambulabat Jericho. -Lucas Luke 44 19 2 Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: -Lucas Luke 44 19 3 et quaerebat videre Jesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. -Lucas Luke 44 19 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. -Lucas Luke 44 19 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. -Lucas Luke 44 19 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. -Lucas Luke 44 19 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. -Lucas Luke 44 19 8 Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. -Lucas Luke 44 19 9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae. -Lucas Luke 44 19 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat. -Lucas Luke 44 19 11 Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. b -Lucas Luke 44 19 12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. -Lucas Luke 44 19 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. -Lucas Luke 44 19 14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. -Lucas Luke 44 19 15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. -Lucas Luke 44 19 16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. -Lucas Luke 44 19 17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. -Lucas Luke 44 19 18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. -Lucas Luke 44 19 19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. -Lucas Luke 44 19 20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: -Lucas Luke 44 19 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. -Lucas Luke 44 19 22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: -Lucas Luke 44 19 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? -Lucas Luke 44 19 24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. -Lucas Luke 44 19 25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. -Lucas Luke 44 19 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. -Lucas Luke 44 19 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. -Lucas Luke 44 19 28 Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam. -Lucas Luke 44 19 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, b -Lucas Luke 44 19 30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. -Lucas Luke 44 19 31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. -Lucas Luke 44 19 32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. -Lucas Luke 44 19 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? -Lucas Luke 44 19 34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. -Lucas Luke 44 19 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. -Lucas Luke 44 19 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: -Lucas Luke 44 19 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, -Lucas Luke 44 19 38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis. -Lucas Luke 44 19 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. -Lucas Luke 44 19 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. -Lucas Luke 44 19 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: b -Lucas Luke 44 19 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. -Lucas Luke 44 19 43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: -Lucas Luke 44 19 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. -Lucas Luke 44 19 45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes, -Lucas Luke 44 19 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. -Lucas Luke 44 19 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere: -Lucas Luke 44 19 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. -Lucas Luke 44 20 1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus, -Lucas Luke 44 20 2 et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? -Lucas Luke 44 20 3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: -Lucas Luke 44 20 4 baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus? -Lucas Luke 44 20 5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? -Lucas Luke 44 20 6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. -Lucas Luke 44 20 7 Et responderunt se nescire unde esset. -Lucas Luke 44 20 8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. -Lucas Luke 44 20 9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. b -Lucas Luke 44 20 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem. -Lucas Luke 44 20 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. -Lucas Luke 44 20 12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. -Lucas Luke 44 20 13 Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. -Lucas Luke 44 20 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas. -Lucas Luke 44 20 15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? -Lucas Luke 44 20 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. -Lucas Luke 44 20 17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? -Lucas Luke 44 20 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. -Lucas Luke 44 20 19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. b -Lucas Luke 44 20 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis. -Lucas Luke 44 20 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. -Lucas Luke 44 20 22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non? -Lucas Luke 44 20 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? -Lucas Luke 44 20 24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris. -Lucas Luke 44 20 25 Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. -Lucas Luke 44 20 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. -Lucas Luke 44 20 27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, b -Lucas Luke 44 20 28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. -Lucas Luke 44 20 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. -Lucas Luke 44 20 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. -Lucas Luke 44 20 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. -Lucas Luke 44 20 32 Novissime omnium mortua est et mulier. -Lucas Luke 44 20 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. -Lucas Luke 44 20 34 Et ait illis Jesus: Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias: -Lucas Luke 44 20 35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: -Lucas Luke 44 20 36 neque enim ultra mori potuerunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. -Lucas Luke 44 20 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. -Lucas Luke 44 20 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. -Lucas Luke 44 20 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. -Lucas Luke 44 20 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. -Lucas Luke 44 20 41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? b -Lucas Luke 44 20 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, -Lucas Luke 44 20 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. -Lucas Luke 44 20 44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? -Lucas Luke 44 20 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: -Lucas Luke 44 20 46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, -Lucas Luke 44 20 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem. -Lucas Luke 44 21 1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. -Lucas Luke 44 21 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. -Lucas Luke 44 21 3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. -Lucas Luke 44 21 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. -Lucas Luke 44 21 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: b -Lucas Luke 44 21 6 Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. -Lucas Luke 44 21 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? -Lucas Luke 44 21 8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. -Lucas Luke 44 21 9 Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. -Lucas Luke 44 21 10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. -Lucas Luke 44 21 11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. -Lucas Luke 44 21 12 Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: -Lucas Luke 44 21 13 continget autem vobis in testimonium. -Lucas Luke 44 21 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis: -Lucas Luke 44 21 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. -Lucas Luke 44 21 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: -Lucas Luke 44 21 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum: -Lucas Luke 44 21 18 et capillus de capite vestro non peribit. -Lucas Luke 44 21 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. -Lucas Luke 44 21 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: b -Lucas Luke 44 21 21 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam, -Lucas Luke 44 21 22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. -Lucas Luke 44 21 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. -Lucas Luke 44 21 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. -Lucas Luke 44 21 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum: -Lucas Luke 44 21 26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur: -Lucas Luke 44 21 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. -Lucas Luke 44 21 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. b -Lucas Luke 44 21 29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: -Lucas Luke 44 21 30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. -Lucas Luke 44 21 31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. -Lucas Luke 44 21 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. -Lucas Luke 44 21 33 Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. -Lucas Luke 44 21 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: -Lucas Luke 44 21 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. -Lucas Luke 44 21 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. -Lucas Luke 44 21 37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. b -Lucas Luke 44 21 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. -Lucas Luke 44 22 1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: -Lucas Luke 44 22 2 et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. -Lucas Luke 44 22 3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: -Lucas Luke 44 22 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. -Lucas Luke 44 22 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. -Lucas Luke 44 22 6 Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. -Lucas Luke 44 22 7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. b -Lucas Luke 44 22 8 Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. -Lucas Luke 44 22 9 At illi dixerunt: Ubi vis paremus? -Lucas Luke 44 22 10 Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, -Lucas Luke 44 22 11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? -Lucas Luke 44 22 12 Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate. -Lucas Luke 44 22 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. -Lucas Luke 44 22 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. -Lucas Luke 44 22 15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. b -Lucas Luke 44 22 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. -Lucas Luke 44 22 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. -Lucas Luke 44 22 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. -Lucas Luke 44 22 19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. -Lucas Luke 44 22 20 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. -Lucas Luke 44 22 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. -Lucas Luke 44 22 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi per quem tradetur. -Lucas Luke 44 22 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. -Lucas Luke 44 22 24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. b -Lucas Luke 44 22 25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. -Lucas Luke 44 22 26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator. -Lucas Luke 44 22 27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. -Lucas Luke 44 22 28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. b -Lucas Luke 44 22 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, -Lucas Luke 44 22 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. -Lucas Luke 44 22 31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: -Lucas Luke 44 22 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. -Lucas Luke 44 22 33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. -Lucas Luke 44 22 34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: -Lucas Luke 44 22 35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? -Lucas Luke 44 22 36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. -Lucas Luke 44 22 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent. -Lucas Luke 44 22 38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. -Lucas Luke 44 22 39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. b -Lucas Luke 44 22 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. -Lucas Luke 44 22 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, -Lucas Luke 44 22 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. -Lucas Luke 44 22 43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. -Lucas Luke 44 22 44 Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. -Lucas Luke 44 22 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. -Lucas Luke 44 22 46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem. -Lucas Luke 44 22 47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. b -Lucas Luke 44 22 48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? -Lucas Luke 44 22 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? -Lucas Luke 44 22 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. -Lucas Luke 44 22 51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. -Lucas Luke 44 22 52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? -Lucas Luke 44 22 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. -Lucas Luke 44 22 54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. b -Lucas Luke 44 22 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. -Lucas Luke 44 22 56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. -Lucas Luke 44 22 57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. -Lucas Luke 44 22 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. -Lucas Luke 44 22 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est. -Lucas Luke 44 22 60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. -Lucas Luke 44 22 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. -Lucas Luke 44 22 62 Et egressus foras Petrus flevit amare. -Lucas Luke 44 22 63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes. b -Lucas Luke 44 22 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? -Lucas Luke 44 22 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. -Lucas Luke 44 22 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. -Lucas Luke 44 22 67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: -Lucas Luke 44 22 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. -Lucas Luke 44 22 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. -Lucas Luke 44 22 70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. -Lucas Luke 44 22 71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. -Lucas Luke 44 23 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. -Lucas Luke 44 23 2 Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. -Lucas Luke 44 23 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. -Lucas Luke 44 23 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. -Lucas Luke 44 23 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc. -Lucas Luke 44 23 6 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. -Lucas Luke 44 23 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. -Lucas Luke 44 23 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. -Lucas Luke 44 23 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. -Lucas Luke 44 23 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. -Lucas Luke 44 23 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. -Lucas Luke 44 23 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. -Lucas Luke 44 23 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, b -Lucas Luke 44 23 14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. -Lucas Luke 44 23 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. -Lucas Luke 44 23 16 Emendatum ergo illum dimittam. -Lucas Luke 44 23 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. -Lucas Luke 44 23 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: -Lucas Luke 44 23 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. -Lucas Luke 44 23 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. -Lucas Luke 44 23 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. -Lucas Luke 44 23 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. -Lucas Luke 44 23 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. -Lucas Luke 44 23 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. -Lucas Luke 44 23 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. -Lucas Luke 44 23 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. b -Lucas Luke 44 23 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. -Lucas Luke 44 23 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. -Lucas Luke 44 23 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. -Lucas Luke 44 23 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. -Lucas Luke 44 23 31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? -Lucas Luke 44 23 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. -Lucas Luke 44 23 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. -Lucas Luke 44 23 34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. -Lucas Luke 44 23 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. b -Lucas Luke 44 23 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, -Lucas Luke 44 23 37 et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. -Lucas Luke 44 23 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judaeorum. -Lucas Luke 44 23 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. -Lucas Luke 44 23 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. -Lucas Luke 44 23 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. -Lucas Luke 44 23 42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. -Lucas Luke 44 23 43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. -Lucas Luke 44 23 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam. b -Lucas Luke 44 23 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. -Lucas Luke 44 23 46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit. -Lucas Luke 44 23 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. -Lucas Luke 44 23 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. -Lucas Luke 44 23 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes. b -Lucas Luke 44 23 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: -Lucas Luke 44 23 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei: -Lucas Luke 44 23 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu: -Lucas Luke 44 23 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. -Lucas Luke 44 23 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. -Lucas Luke 44 23 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. -Lucas Luke 44 23 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. -Lucas Luke 44 24 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata: -Lucas Luke 44 24 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. -Lucas Luke 44 24 3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. -Lucas Luke 44 24 4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. -Lucas Luke 44 24 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? -Lucas Luke 44 24 6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, -Lucas Luke 44 24 7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. -Lucas Luke 44 24 8 Et recordatae sunt verborum ejus. -Lucas Luke 44 24 9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. -Lucas Luke 44 24 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. -Lucas Luke 44 24 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. -Lucas Luke 44 24 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. -Lucas Luke 44 24 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. b -Lucas Luke 44 24 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. -Lucas Luke 44 24 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: -Lucas Luke 44 24 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. -Lucas Luke 44 24 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? -Lucas Luke 44 24 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? -Lucas Luke 44 24 19 Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: -Lucas Luke 44 24 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: -Lucas Luke 44 24 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. -Lucas Luke 44 24 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, -Lucas Luke 44 24 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. -Lucas Luke 44 24 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. -Lucas Luke 44 24 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! b -Lucas Luke 44 24 26 Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? -Lucas Luke 44 24 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant. -Lucas Luke 44 24 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. -Lucas Luke 44 24 29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. -Lucas Luke 44 24 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. -Lucas Luke 44 24 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. -Lucas Luke 44 24 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? -Lucas Luke 44 24 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, -Lucas Luke 44 24 34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. -Lucas Luke 44 24 35 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. -Lucas Luke 44 24 36 Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. b -Lucas Luke 44 24 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. -Lucas Luke 44 24 38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? -Lucas Luke 44 24 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. -Lucas Luke 44 24 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. -Lucas Luke 44 24 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? -Lucas Luke 44 24 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. -Lucas Luke 44 24 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. -Lucas Luke 44 24 44 Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. -Lucas Luke 44 24 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, -Lucas Luke 44 24 46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: -Lucas Luke 44 24 47 et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. +Lucas Luke 44 18 20 Mandáta nosti: non occídes; non mœcháberis; non furtum fácies; non falsum testimónium dices; honóra patrem tuum et matrem. +Lucas Luke 44 18 21 Qui ait: Hæc ómnia custodívi a juventúte mea. +Lucas Luke 44 18 22 Quo audíto, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: ómnia quæcúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me. +Lucas Luke 44 18 23 His ille audítis, contristátus est: quia dives erat valde. +Lucas Luke 44 18 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam diffícile, qui pecúnias habent, in regnum Dei intrábunt! +Lucas Luke 44 18 25 facílius est enim camélum per forámen acus transíre quam dívitem intráre in regnum Dei. +Lucas Luke 44 18 26 Et dixérunt qui audiébant: Et quis potest salvus fíeri? +Lucas Luke 44 18 27 Ait illis: Quæ impossibília sunt apud hómines, possibília sunt apud Deum. +Lucas Luke 44 18 28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimísimus ómnia et secúti sumus te. b +Lucas Luke 44 18 29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui relíquit domum, aut paréntes, aut fratres, aut uxórem, aut fílios propter regnum Dei, +Lucas Luke 44 18 30 et non recípiat multo plura in hoc témpore, et in sǽculo ventúro vitam ætérnam. +Lucas Luke 44 18 31 Assúmpsit autem Jesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt per prophétas de Fílio hóminis: b +Lucas Luke 44 18 32 tradétur enim géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: +Lucas Luke 44 18 33 et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. +Lucas Luke 44 18 34 Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intelligébant quæ dicebántur. +Lucas Luke 44 18 35 Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. b +Lucas Luke 44 18 36 Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat quid hoc esset. +Lucas Luke 44 18 37 Dixérunt autem ei quod Jesus Nazarénus transíret. +Lucas Luke 44 18 38 Et clamávit, dicens: Jesu, fili David, miserére mei. +Lucas Luke 44 18 39 Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. +Lucas Luke 44 18 40 Stans autem Jesus jussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, +Lucas Luke 44 18 41 dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. +Lucas Luke 44 18 42 Et Jesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. +Lucas Luke 44 18 43 Et conféstim vidit, et sequebátur illum magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. +Lucas Luke 44 19 1 Et ingréssus perambulábat Jéricho. +Lucas Luke 44 19 2 Et ecce vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: +Lucas Luke 44 19 3 et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat prae turba, quia statúra pusíllus erat. +Lucas Luke 44 19 4 Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum ut vidéret eum: quia inde erat transitúrus. +Lucas Luke 44 19 5 Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde: quia hódie in domo tua opórtet me manére. +Lucas Luke 44 19 6 Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. +Lucas Luke 44 19 7 Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes quod ad hóminem peccatórem divertísset. +Lucas Luke 44 19 8 Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. +Lucas Luke 44 19 9 Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Ábrahæ. +Lucas Luke 44 19 10 Venit enim Fílius hóminis quǽrere, et salvum fácere quod períerat. +Lucas Luke 44 19 11 Hæc illis audiéntibus adjíciens, dixit parábolam, eo quod esset prope Jerúsalem: et quia existimárent quod conféstim regnum Dei manifestarétur. b +Lucas Luke 44 19 12 Dixit ergo: Homo quidam nóbilis ábiit in regiónem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. +Lucas Luke 44 19 13 Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini dum vénio. +Lucas Luke 44 19 14 Cives autem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. +Lucas Luke 44 19 15 Et factum est ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret quantum quisque negotiátus esset. +Lucas Luke 44 19 16 Venit autem primus dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. +Lucas Luke 44 19 17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. +Lucas Luke 44 19 18 Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas. +Lucas Luke 44 19 19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes. +Lucas Luke 44 19 20 Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: +Lucas Luke 44 19 21 tímui enim te, quia homo austérus es: tollis quod non posuísti, et metis quod non seminásti. +Lucas Luke 44 19 22 Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve nequam. Sciébas quod ego homo austérus sum, tollens quod non pósui, et metens quod non seminávi: +Lucas Luke 44 19 23 et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usúris útique exegíssem illam? +Lucas Luke 44 19 24 Et astántibus dixit: Auférte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. +Lucas Luke 44 19 25 Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. +Lucas Luke 44 19 26 Dico autem vobis, quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferétur ab eo. +Lucas Luke 44 19 27 Verúmtamen inimícos meos illos, qui noluérunt me regnáre super se, addúcite huc: et interfícite ante me. +Lucas Luke 44 19 28 Et his dictis, præcedébat ascéndens Jerosólymam. +Lucas Luke 44 19 29 Et factum est, cum appropinquásset ad Béthphage et Bethániam, ad montem qui vocátur Olivéti, misit duos discípulos suos, b +Lucas Luke 44 19 30 dicens: Ite in castéllum quod contra est: in quod introëúntes, inveniétis pullum ásinæ alligátum, cui nemo umquam hóminum sedit: sólvite illum, et addúcite. +Lucas Luke 44 19 31 Et si quis vos interrogáverit: Quare sólvitis? sic dicétis ei: Quia Dóminus óperam ejus desíderat. +Lucas Luke 44 19 32 Abiérunt autem qui missi erant: et invenérunt, sicut dixit illis, stantem pullum. +Lucas Luke 44 19 33 Solvéntibus autem illis pullum, dixérunt dómini ejus ad illos: Quid sólvitis pullum? +Lucas Luke 44 19 34 At illi dixérunt: Quia Dóminus eum necessárium habet. +Lucas Luke 44 19 35 Et duxérunt illum ad Jesum. Et jactántes vestiménta sua supra pullum, imposuérunt Jesum. +Lucas Luke 44 19 36 Eúnte autem illo, substernébant vestiménta sua in via: +Lucas Luke 44 19 37 et cum appropinquáret jam ad descénsum montis Olivéti, cœpérunt omnes turbæ discipulórum gaudéntes laudáre Deum voce magna super ómnibus, quas víderant, virtútibus, +Lucas Luke 44 19 38 dicéntes: Benedíctus, qui venit rex in nómine Dómini: pax in cælo, et glória in excélsis. +Lucas Luke 44 19 39 Et quidam pharisæórum de turbis dixérunt ad illum: Magíster, íncrepa discípulos tuos. +Lucas Luke 44 19 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacúerint, lápides clamábunt. +Lucas Luke 44 19 41 Et ut appropinquávit, videns civitátem flevit super illam, dicens: b +Lucas Luke 44 19 42 Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. +Lucas Luke 44 19 43 Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimíci tui vallo, et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique: +Lucas Luke 44 19 44 et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ. +Lucas Luke 44 19 45 Et ingréssus in templum, cœpit ejícere vendéntes in illo, et eméntes, +Lucas Luke 44 19 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. +Lucas Luke 44 19 47 Et erat docens quotídie in templo. Príncipes autem sacerdótum, et scribæ, et princeps plebis quærébant illum pérdere: +Lucas Luke 44 19 48 et non inveniébant quid fácerent illi. Omnis enim pópulus suspénsus erat, áudiens illum. +Lucas Luke 44 20 1 Et factum est in una diérum, docénte illo pópulum in templo, et evangelizánte, convenérunt príncipes sacerdótum, et scribæ cum senióribus, +Lucas Luke 44 20 2 et aiunt dicéntes ad illum: Dic nobis in qua potestáte haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestátem? +Lucas Luke 44 20 3 Respóndens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogábo vos et ego unum verbum. Respondéte mihi: +Lucas Luke 44 20 4 baptísmus Joánnis de cælo erat, an ex homínibus? +Lucas Luke 44 20 5 At illi cogitábant intra se, dicéntes: Quia si dixérimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidístis illi? +Lucas Luke 44 20 6 Si autem dixérimus: Ex homínibus, plebs univérsa lapidábit nos: certi sunt enim Joánnem prophétam esse. +Lucas Luke 44 20 7 Et respondérunt se nescíre unde esset. +Lucas Luke 44 20 8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestáte haec fácio. +Lucas Luke 44 20 9 Cœpit autem dícere ad plebem parábolam hanc: Homo plantávit víneam, et locávit eam colónis: et ipse péregre fuit multis tempóribus. b +Lucas Luke 44 20 10 Et in témpore misit ad cultóres servum, ut de fructu víneæ darent illi. Qui cæsum dimisérunt eum inánem. +Lucas Luke 44 20 11 Et áddidit álterum servum míttere. Illi autem hunc quoque cædéntes, et afficiéntes contumélia, dimisérunt inánem. +Lucas Luke 44 20 12 Et áddidit tértium míttere: qui et illum vulnerántes ejecérunt. +Lucas Luke 44 20 13 Dixit autem dóminus víneæ: Quid fáciam? Mittam fílium meum diléctum: fórsitan, cum hunc víderint, verebúntur. +Lucas Luke 44 20 14 Quem cum vidíssent colóni, cogitavérunt intra se, dicéntes: Hic est hæres, occidámus illum, ut nostra fiat hæréditas. +Lucas Luke 44 20 15 Et ejéctum illum extra víneam, occidérunt. Quid ergo fáciet illis dóminus víneæ? +Lucas Luke 44 20 16 véniet, et perdet colónos istos, et dabit víneam áliis. Quo audíto, dixérunt illi: Absit. +Lucas Luke 44 20 17 Ille autem aspíciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli? +Lucas Luke 44 20 18 Omnis qui cecíderit super illum lápidem, conquassábitur: super quem autem cecíderit, commínuet illum. +Lucas Luke 44 20 19 Et quærébant príncipes sacerdótum et scribæ míttere in illum manus illa hora, et timuérunt pópulum: cognovérunt enim quod ad ipsos díxerit similitúdinem hanc. b +Lucas Luke 44 20 20 Et observántes misérunt insidiatóres, qui se justos simulárent, ut cáperent eum in sermóne, ut tráderent illum principátui, et potestáti prǽsidis. +Lucas Luke 44 20 21 Et interrogavérunt eum, dicéntes: Magíster, scimus quia recte dicis et doces: et non áccipis persónam, sed viam Dei in veritáte doces. +Lucas Luke 44 20 22 Licet nobis tribútum dare Cǽsari, an non? +Lucas Luke 44 20 23 Consíderans autem dolum illórum, dixit ad eos: Quid me tentátis? +Lucas Luke 44 20 24 osténdite mihi denárium. Cujus habet imáginem et inscriptiónem? Respondéntes dixérunt ei: Cǽsaris. +Lucas Luke 44 20 25 Et ait illis: Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. +Lucas Luke 44 20 26 Et non potuérunt verbum ejus reprehéndere coram plebe: et miráti in respónso ejus, tacuérunt. +Lucas Luke 44 20 27 Accessérunt autem quidam sadducæórum, qui negant esse resurrectiónem, et interrogavérunt eum, b +Lucas Luke 44 20 28 dicéntes: Magíster, Móyses scripsit nobis: Si frater alicújus mórtuus fúerit habens uxórem, et hic sine líberis fúerit, ut accípiat eam frater ejus uxórem, et súscitet semen fratri suo. +Lucas Luke 44 20 29 Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem, et mórtuus est sine fíliis. +Lucas Luke 44 20 30 Et sequens accépit illam, et ipse mórtuus est sine fílio. +Lucas Luke 44 20 31 Et tértius accépit illam. Simíliter et omnes septem, et non reliquérunt semen, et mórtui sunt. +Lucas Luke 44 20 32 Novíssime ómnium mórtua est et múlier. +Lucas Luke 44 20 33 In resurrectióne ergo, cujus eórum erit uxor? síquidem septem habuérunt eam uxórem. +Lucas Luke 44 20 34 Et ait illis Jesus: Fílii hujus sǽculi nubunt, et tradúntur ad núptias: +Lucas Luke 44 20 35 illi vero qui digni habebúntur sǽculo illo, et resurrectióne ex mórtuis, neque nubent, neque ducent uxóres: +Lucas Luke 44 20 36 neque enim ultra mori potuérunt: æquáles enim ángelis sunt, et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis. +Lucas Luke 44 20 37 Quia vero resúrgant mórtui, et Móyses osténdit secus rubum, sicut dicit Dóminum, Deum Ábraham, et Deum Ísaac, et Deum Jacob. +Lucas Luke 44 20 38 Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. +Lucas Luke 44 20 39 Respondéntes autem quidam scribárum, dixérunt ei: Magíster, bene dixísti. +Lucas Luke 44 20 40 Et ámplius non audébant eum quidquam interrogáre. +Lucas Luke 44 20 41 Dixit autem ad illos: Quómodo dicunt Christum fílium esse David? b +Lucas Luke 44 20 42 et ipse David dicit in libro Psalmórum: Dixit Dóminus Dómino meo: sede a dextris meis, +Lucas Luke 44 20 43 donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. +Lucas Luke 44 20 44 David ergo Dóminum illum vocat: et quómodo fílius ejus est? +Lucas Luke 44 20 45 Audiénte autem omni pópulo, dixit discípulis suis: +Lucas Luke 44 20 46 Atténdite a scribis, qui volunt ambuláre in stolis, et amant salutatiónes in foro, et primas cáthedras in synagógis, et primos discúbitus in convíviis, +Lucas Luke 44 20 47 qui dévorant domos viduárum, simulántes longam oratiónem: hi accípient damnatiónem majórem. +Lucas Luke 44 21 1 Respíciens autem, vidit eos qui mittébant múnera sua in gazophylácium, dívites. +Lucas Luke 44 21 2 Vidit autem et quamdam víduam paupérculam mitténtem áëra minúta duo. +Lucas Luke 44 21 3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vídua haec pauper plus quam omnes misit. +Lucas Luke 44 21 4 Nam omnes hi ex abundánti sibi misérunt in múnera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem hábuit, misit. +Lucas Luke 44 21 5 Et quibúsdam dicéntibus de templo quod bonis lapídibus et donis ornátum esset, dixit: b +Lucas Luke 44 21 6 Hæc quæ vidétis, vénient dies in quibus non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur. +Lucas Luke 44 21 7 Interrogavérunt autem illum, dicéntes: Præcéptor, quando haec erunt, et quod signum cum fíeri incípient? +Lucas Luke 44 21 8 Qui dixit: Vidéte ne seducámini: multi enim vénient in nómine meo, dicéntes quia ego sum: et tempus appropinquávit: nolíte ergo ire post eos. +Lucas Luke 44 21 9 Cum autem audiéritis prœ́lia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum haec fíeri, sed nondum statim finis. +Lucas Luke 44 21 10 Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. +Lucas Luke 44 21 11 Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo, et signa magna erunt. +Lucas Luke 44 21 12 Sed ante haec ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: +Lucas Luke 44 21 13 contínget autem vobis in testimónium. +Lucas Luke 44 21 14 Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodum respondeátis: +Lucas Luke 44 21 15 ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. +Lucas Luke 44 21 16 Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: +Lucas Luke 44 21 17 et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: +Lucas Luke 44 21 18 et capíllus de cápite vestro non períbit. +Lucas Luke 44 21 19 In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras. +Lucas Luke 44 21 20 Cum autem vidéritis circúmdari ab exércitu Jerúsalem, tunc scitóte quia appropinquávit desolátio ejus: b +Lucas Luke 44 21 21 tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes, et qui in médio ejus, discédant: et qui in regiónibus, non intrent in eam, +Lucas Luke 44 21 22 quia dies ultiónis hi sunt, ut impleántur ómnia quæ scripta sunt. +Lucas Luke 44 21 23 Vae autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus! erit enim pressúra magna super terram, et ira pópulo huic. +Lucas Luke 44 21 24 Et cadent in ore gládii, et captívi ducéntur in omnes gentes, et Jerúsalem calcábitur a géntibus, donec impleántur témpora natiónum. +Lucas Luke 44 21 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressúra géntium prae confusióne sónitus maris, et flúctuum: +Lucas Luke 44 21 26 arescéntibus homínibus prae timóre, et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cælórum movebúntur: +Lucas Luke 44 21 27 et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte. +Lucas Luke 44 21 28 His autem fíeri incipiéntibus, respícite, et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. b +Lucas Luke 44 21 29 Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam, et omnes árbores: +Lucas Luke 44 21 30 cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis quóniam prope est æstas. +Lucas Luke 44 21 31 Ita et vos cum vidéritis haec fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei. +Lucas Luke 44 21 32 Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio haec, donec ómnia fiant. +Lucas Luke 44 21 33 Cælum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt. +Lucas Luke 44 21 34 Atténdite autem vobis, ne forte gravéntur corda vestra in crápula, et ebrietáte, et curis hujus vitæ, et supervéniat in vos repentína dies illa: +Lucas Luke 44 21 35 tamquam láqueus enim supervéniet in omnes qui sedent super fáciem omnis terræ. +Lucas Luke 44 21 36 Vigiláte ítaque, omni témpore orántes, ut digni habeámini fúgere ista ómnia quæ futúra sunt, et stare ante Fílium hóminis. +Lucas Luke 44 21 37 Erat autem diébus docens in templo: nóctibus vero éxiens, morabátur in monte qui vocátur Olivéti. b +Lucas Luke 44 21 38 Et omnis pópulus manicábat ad eum in templo audíre eum. +Lucas Luke 44 22 1 Appropinquábat autem dies festus azymórum, qui dícitur Pascha: +Lucas Luke 44 22 2 et quærébant príncipes sacerdótum, et scribæ, quómodo Jesum interfícerent: timébant vero plebem. +Lucas Luke 44 22 3 Intrávit autem Sátanas in Judam, qui cognominabátur Iscariótes, unum de duódecim: +Lucas Luke 44 22 4 et ábiit, et locútus est cum princípibus sacerdótum, et magistrátibus, quemádmodum illum tráderet eis. +Lucas Luke 44 22 5 Et gavísi sunt, et pacti sunt pecúniam illi dare. +Lucas Luke 44 22 6 Et spopóndit, et quærébat opportunitátem ut tráderet illum sine turbis. +Lucas Luke 44 22 7 Venit autem dies azymórum, in qua necésse erat occídi pascha. b +Lucas Luke 44 22 8 Et misit Petrum et Joánnem, dicens: Eúntes paráte nobis pascha, ut manducémus. +Lucas Luke 44 22 9 At illi dixérunt: Ubi vis parémus? +Lucas Luke 44 22 10 Et dixit ad eos: Ecce introëúntibus vobis in civitátem occúrret vobis homo quidam ámphoram aquæ portans: sequímini eum in domum, in quam intrat, +Lucas Luke 44 22 11 et dicétis patrifamílias domus: Dicit tibi Magíster: Ubi est diversórium, ubi pascha cum discípulis meis mandúcem? +Lucas Luke 44 22 12 Et ipse osténdet vobis cœnáculum magnum stratum, et ibi paráte. +Lucas Luke 44 22 13 Eúntes autem invenérunt sicut dixit illis, et paravérunt pascha. +Lucas Luke 44 22 14 Et cum facta esset hora, discúbuit, et duódecim apóstoli cum eo. +Lucas Luke 44 22 15 Et ait illis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. b +Lucas Luke 44 22 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. +Lucas Luke 44 22 17 Et accépto cálice grátias egit, et dixit: Accípite, et divídite inter vos. +Lucas Luke 44 22 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatióne vitis donec regnum Dei véniat. +Lucas Luke 44 22 19 Et accépto pane grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. +Lucas Luke 44 22 20 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis fundétur. +Lucas Luke 44 22 21 Verúmtamen ecce manus tradéntis me, mecum est in mensa. +Lucas Luke 44 22 22 Et quidem Fílius hóminis, secúndum quod definítum est, vadit: verúmtamen vae hómini illi per quem tradétur. +Lucas Luke 44 22 23 Et ipsi cœpérunt quǽrere inter se quis esset ex eis qui hoc factúrus esset. +Lucas Luke 44 22 24 Facta est autem et conténtio inter eos, quis eórum viderétur esse major. b +Lucas Luke 44 22 25 Dixit autem eis: Reges géntium dominántur eórum: et qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. +Lucas Luke 44 22 26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcéssor est, sicut ministrátor. +Lucas Luke 44 22 27 Nam quis major est, qui recúmbit, an qui minístrat? nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui minístrat. +Lucas Luke 44 22 28 Vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis. b +Lucas Luke 44 22 29 Et ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, +Lucas Luke 44 22 30 ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo, et sedeátis super thronos judicántes duódecim tribus Israël. +Lucas Luke 44 22 31 Ait autem Dóminus: Simon, Simon, ecce Sátanas expetívit vos ut cribráret sicut tríticum: +Lucas Luke 44 22 32 ego autem rogávi pro te ut non defíciat fides tua: et tu aliquándo convérsus, confírma fratres tuos. +Lucas Luke 44 22 33 Qui dixit ei: Dómine, tecum parátus sum et in cárcerem et in mortem ire. +Lucas Luke 44 22 34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantábit hódie gallus, donec ter ábneges nosse me. Et dixit eis: +Lucas Luke 44 22 35 Quando misi vos sine sácculo, et pera, et calceaméntis, numquid áliquid défuit vobis? +Lucas Luke 44 22 36 At illi dixérunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sácculum, tollat; simíliter et peram: et qui non habet, vendat túnicam suam et emat gládium. +Lucas Luke 44 22 37 Dico enim vobis, quóniam adhuc hoc quod scriptum est, opórtet impléri in me: Et cum iníquis deputátus est. Étenim ea quæ sunt de me finem habent. +Lucas Luke 44 22 38 At illi dixérunt: Dómine, ecce duo gládii hic. At ille dixit eis: Satis est. +Lucas Luke 44 22 39 Et egréssus ibat secúndum consuetúdinem in monte Olivárum. Secúti sunt autem illum et discípuli. b +Lucas Luke 44 22 40 Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: Oráte ne intrétis in tentatiónem. +Lucas Luke 44 22 41 Et ipse avúlsus est ab eis quantum jactus est lápidis: et pósitis génibus orábat, +Lucas Luke 44 22 42 dicens: Pater, si vis, transfer cálicem istum a me: verúmtamen non mea volúntas, sed tua fiat. +Lucas Luke 44 22 43 Appáruit autem illi ángelus de cælo, confórtans eum. Et factus in agónia, prolíxius orábat. +Lucas Luke 44 22 44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram. +Lucas Luke 44 22 45 Et cum surrexísset ab oratióne et venísset ad discípulos suos, invénit eos dormiéntes prae tristítia. +Lucas Luke 44 22 46 Et ait illis: Quid dormítis? súrgite, oráte, ne intrétis in tentatiónem. +Lucas Luke 44 22 47 Adhuc eo loquénte, ecce turba: et qui vocabátur Judas, unus de duódecim, antecedébat eos, et appropinquávit Jesu ut oscularétur eum. b +Lucas Luke 44 22 48 Jesus autem dixit illi: Juda, ósculo Fílium hóminis tradis? +Lucas Luke 44 22 49 Vidéntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futúrum erat, dixérunt ei: Dómine, si percútimus in gládio? +Lucas Luke 44 22 50 Et percússit unus ex illis servum príncipis sacerdótum, et amputávit aurículam ejus déxteram. +Lucas Luke 44 22 51 Respóndens autem Jesus, ait: Sínite usque huc. Et cum tetigísset aurículam ejus, sanávit eum. +Lucas Luke 44 22 52 Dixit autem Jesus ad eos qui vénerant ad se príncipes sacerdótum, et magistrátus templi, et senióres: Quasi ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus? +Lucas Luke 44 22 53 Cum quotídie vobíscum fúerim in templo, non extendístis manus in me: sed haec est hora vestra, et potéstas tenebrárum. +Lucas Luke 44 22 54 Comprehendéntes autem eum, duxérunt ad domum príncipis sacerdótum: Petrus vero sequebátur a longe. b +Lucas Luke 44 22 55 Accénso autem igne in médio átrii et circumsedéntibus illis, erat Petrus in médio eórum. +Lucas Luke 44 22 56 Quem cum vidísset ancílla quædam sedéntem ad lumen, et eum fuísset intúita, dixit: Et hic cum illo erat. +Lucas Luke 44 22 57 At ille negávit eum, dicens: Múlier, non novi illum. +Lucas Luke 44 22 58 Et post pusíllum álius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. +Lucas Luke 44 22 59 Et intervállo facto quasi horæ uníus, álius quidam affirmábat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilǽus est. +Lucas Luke 44 22 60 Et ait Petrus: Homo, néscio quid dicis. Et contínuo, adhuc illo loquénte, cantávit gallus. +Lucas Luke 44 22 61 Et convérsus Dóminus respéxit Petrum, et recordátus est Petrus verbi Dómini, sicut díxerat: Quia priúsquam gallus cantet, ter me negábis. +Lucas Luke 44 22 62 Et egréssus foras Petrus flevit amáre. +Lucas Luke 44 22 63 Et viri qui tenébant illum, illudébant ei, cædéntes. b +Lucas Luke 44 22 64 Et velavérunt eum, et percutiébant fáciem ejus: et interrogábant eum, dicéntes: Prophetíza, quis est, qui te percússit? +Lucas Luke 44 22 65 Et ália multa blasphemántes dicébant in eum. +Lucas Luke 44 22 66 Et ut factus est dies, convenérunt senióres plebis, et príncipes sacerdótum, et scribæ, et duxérunt illum in concílium suum, dicéntes: Si tu es Christus, dic nobis. +Lucas Luke 44 22 67 Et ait illis: Si vobis díxero, non credétis mihi: +Lucas Luke 44 22 68 si autem et interrogávero, non respondébitis mihi, neque dimittétis. +Lucas Luke 44 22 69 Ex hoc autem erit Fílius hóminis sedens a dextris virtútis Dei. +Lucas Luke 44 22 70 Dixérunt autem omnes: Tu ergo es Fílius Dei? Qui ait: Vos dícitis, quia ego sum. +Lucas Luke 44 22 71 At illi dixérunt: Quid adhuc desiderámus testimónium? ipsi enim audívimus de ore ejus. +Lucas Luke 44 23 1 Et surgens omnis multitúdo eórum, duxérunt illum ad Pilátum. +Lucas Luke 44 23 2 Cœpérunt autem illum accusáre, dicéntes: Hunc invénimus subverténtem gentem nostram, et prohibéntem tribúta dare Cǽsari, et dicéntem se Christum regem esse. +Lucas Luke 44 23 3 Pilátus autem interrogávit eum, dicens: Tu es rex Judæórum? At ille respóndens ait: Tu dicis. +Lucas Luke 44 23 4 Ait autem Pilátus ad príncipes sacerdótum et turbas: Nihil invénio causæ in hoc hómine. +Lucas Luke 44 23 5 At illi invalescébant, dicéntes: Cómmovet pópulum docens per univérsam Judǽam, incípiens a Galilǽa usque huc. +Lucas Luke 44 23 6 Pilátus autem áudiens Galilǽam, interrogávit si homo Galilǽus esset. +Lucas Luke 44 23 7 Et ut cognóvit quod de Heródis potestáte esset, remísit eum ad Heródem, qui et ipse Jerosólymis erat illis diébus. +Lucas Luke 44 23 8 Heródes autem viso Jesu, gavísus est valde. Erat enim cúpiens ex multo témpore vidére eum, eo quod audíerat multa de eo, et sperábat signum áliquod vidére ab eo fíeri. +Lucas Luke 44 23 9 Interrogábat autem eum multis sermónibus. At ipse nihil illi respondébat. +Lucas Luke 44 23 10 Stabant autem príncipes sacerdótum et scribæ constánter accusántes eum. +Lucas Luke 44 23 11 Sprevit autem illum Heródes cum exércitu suo: et illúsit indútum veste alba, et remísit ad Pilátum. +Lucas Luke 44 23 12 Et facti sunt amíci Heródes et Pilátus in ipsa die: nam ántea inimíci erant ad ínvicem. +Lucas Luke 44 23 13 Pilátus autem, convocátis princípibus sacerdótum, et magistrátibus, et plebe, b +Lucas Luke 44 23 14 dixit ad illos: Obtulístis mihi hunc hóminem, quasi averténtem pópulum, et ecce ego coram vobis intérrogans, nullam causam invéni in hómine isto ex his in quibus eum accusátis. +Lucas Luke 44 23 15 Sed neque Heródes: nam remísi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. +Lucas Luke 44 23 16 Emendátum ergo illum dimíttam. +Lucas Luke 44 23 17 Necésse autem habébat dimíttere eis per diem festum unum. +Lucas Luke 44 23 18 Exclamávit autem simul univérsa turba, dicens: Tolle hunc, et dimítte nobis Barábbam: +Lucas Luke 44 23 19 qui erat propter seditiónem quamdam factam in civitáte et homicídium missus in cárcerem. +Lucas Luke 44 23 20 Íterum autem Pilátus locútus est ad eos, volens dimíttere Jesum. +Lucas Luke 44 23 21 At illi succlamábant, dicéntes: Crucifíge, crucifíge eum. +Lucas Luke 44 23 22 Ille autem tértio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invénio in eo: corrípiam ergo illum et dimíttam. +Lucas Luke 44 23 23 At illi instábant vócibus magnis postulántes ut crucifigerétur: et invalescébant voces eórum. +Lucas Luke 44 23 24 Et Pilátus adjudicávit fíeri petitiónem eórum. +Lucas Luke 44 23 25 Dimísit autem illis eum qui propter homicídium et seditiónem missus fúerat in cárcerem, quem petébant: Jesum vero trádidit voluntáti eórum. +Lucas Luke 44 23 26 Et cum dúcerent eum, apprehendérunt Simónem quemdam Cyrenénsem veniéntem de villa: et imposuérunt illi crucem portáre post Jesum. b +Lucas Luke 44 23 27 Sequebátur autem illum multa turba pópuli et mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum. +Lucas Luke 44 23 28 Convérsus autem ad illas Jesus, dixit: Fíliæ Jerúsalem, nolíte flere super me, sed super vos ipsas flete et super fílios vestros. +Lucas Luke 44 23 29 Quóniam ecce vénient dies in quibus dicent: Beátæ stériles, et ventres qui non genuérunt, et úbera quæ non lactavérunt. +Lucas Luke 44 23 30 Tunc incípient dícere móntibus: Cádite super nos; et cóllibus: Operíte nos. +Lucas Luke 44 23 31 Quia si in víridi ligno haec fáciunt, in árido quid fiet? +Lucas Luke 44 23 32 Ducebántur autem et álii duo nequam cum eo, ut interficeréntur. +Lucas Luke 44 23 33 Et postquam venérunt in locum qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum: et latrónes, unum a dextris, et álterum a sinístris. +Lucas Luke 44 23 34 Jesus autem dicébat: Pater, dimítte illis: non enim sciunt quid fáciunt. Dividéntes vero vestiménta ejus, misérunt sortes. +Lucas Luke 44 23 35 Et stabat pópulus spectans, et deridébant eum príncipes cum eis, dicéntes: Álios salvos fecit, se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus. b +Lucas Luke 44 23 36 Illudébant autem ei et mílites accedéntes, et acétum offeréntes ei, +Lucas Luke 44 23 37 et dicéntes: Si tu es rex Judæórum, salvum te fac. +Lucas Luke 44 23 38 Erat autem et superscríptio scripta super eum lítteris græcis, et latínis, et hebráicis: Hic est rex Judæórum. +Lucas Luke 44 23 39 Unus autem de his, qui pendébant, latrónibus, blasphemábat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetípsum et nos. +Lucas Luke 44 23 40 Respóndens autem alter increpábat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es. +Lucas Luke 44 23 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recípimus: hic vero nihil mali gessit. +Lucas Luke 44 23 42 Et dicébat ad Jesum: Dómine, meménto mei cum véneris in regnum tuum. +Lucas Luke 44 23 43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hódie mecum eris in paradíso. +Lucas Luke 44 23 44 Erat autem fere hora sexta, et ténebræ factæ sunt in univérsam terram usque ad horam nonam. b +Lucas Luke 44 23 45 Et obscurátus est sol, et velum templi scissum est médium. +Lucas Luke 44 23 46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. Et haec dicens, expirávit. +Lucas Luke 44 23 47 Videns autem centúrio quod factum fúerat, glorificávit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. +Lucas Luke 44 23 48 Et omnis turba eórum, qui simul áderant ad spectáculum istud, et vidébant quæ fiébant, percutiéntes péctora sua revertebántur. +Lucas Luke 44 23 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulíeres, quæ secútæ eum erant a Galilǽa, haec vidéntes. b +Lucas Luke 44 23 50 Et ecce vir nómine Joseph, qui erat decúrio, vir bonus et justus: +Lucas Luke 44 23 51 hic non consénserat consílio, et áctibus eórum: ab Arimathǽa civitáte Judǽæ, qui exspectábat et ipse regnum Dei: +Lucas Luke 44 23 52 hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Jesu: +Lucas Luke 44 23 53 et depósitum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto excíso, in quo nondum quisquam pósitus fúerat. +Lucas Luke 44 23 54 Et dies erat parascéves, et sábbatum illucescébat. +Lucas Luke 44 23 55 Subsecútæ autem mulíeres, quæ cum eo vénerant de Galilǽa, vidérunt monuméntum, et quemádmodum pósitum erat corpus ejus. +Lucas Luke 44 23 56 Et reverténtes paravérunt arómata, et unguénta: et sábbato quidem siluérunt secúndum mandátum. +Lucas Luke 44 24 1 Una autem sábbati valde dilúculo venérunt ad monuméntum, portántes quæ paráverant arómata: +Lucas Luke 44 24 2 et invenérunt lápidem revolútum a monuménto. +Lucas Luke 44 24 3 Et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini Jesu. +Lucas Luke 44 24 4 Et factum est, dum mente consternátæ essent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. +Lucas Luke 44 24 5 Cum timérent autem, et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? +Lucas Luke 44 24 6 non est hic, sed surréxit: recordámini quáliter locútus est vobis, cum adhuc in Galilǽa esset, +Lucas Luke 44 24 7 dicens: Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértia resúrgere. +Lucas Luke 44 24 8 Et recordátæ sunt verbórum ejus. +Lucas Luke 44 24 9 Et regréssæ a monuménto nuntiavérunt haec ómnia illis úndecim, et céteris ómnibus. +Lucas Luke 44 24 10 Erat autem María Magdaléne, et Joánna, et María Jacóbi, et céteræ quæ cum eis erant, quæ dicébant ad apóstolos haec. +Lucas Luke 44 24 11 Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credidérunt illis. +Lucas Luke 44 24 12 Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum: et procúmbens vidit linteámina sola pósita, et ábiit secum mirans quod factum fúerat. +Lucas Luke 44 24 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Jerúsalem, nómine Émmaus. b +Lucas Luke 44 24 14 Et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus quæ accíderant. +Lucas Luke 44 24 15 Et factum est, dum fabularéntur, et secum quǽrerent: et ipse Jesus appropínquans ibat cum illis: +Lucas Luke 44 24 16 óculi autem illórum tenebántur ne eum agnóscerent. +Lucas Luke 44 24 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes? +Lucas Luke 44 24 18 Et respóndens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrínus es in Jerúsalem, et non cognovísti quæ facta sunt in illa his diébus? +Lucas Luke 44 24 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixérunt: De Jesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo: +Lucas Luke 44 24 20 et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum: +Lucas Luke 44 24 21 nos autem sperabámus quia ipse esset redemptúrus Israël: et nunc super haec ómnia, tértia dies est hódie quod haec facta sunt. +Lucas Luke 44 24 22 Sed et mulíeres quædam ex nostris terruérunt nos, quæ ante lucem fuérunt ad monuméntum, +Lucas Luke 44 24 23 et non invénto córpore ejus, venérunt, dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. +Lucas Luke 44 24 24 Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum: et ita invenérunt sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non invenérunt. +Lucas Luke 44 24 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credéndum in ómnibus quæ locúti sunt prophétæ! b +Lucas Luke 44 24 26 Nonne haec opórtuit pati Christum, et ita intráre in glóriam suam? +Lucas Luke 44 24 27 Et incípiens a Móyse, et ómnibus prophétis, interpretabátur illis in ómnibus scriptúris quæ de ipso erant. +Lucas Luke 44 24 28 Et appropinquavérunt castéllo quo ibant: et ipse se finxit lóngius ire. +Lucas Luke 44 24 29 Et coëgérunt illum, dicéntes: Mane nobíscum, quóniam advesperáscit, et inclináta est jam dies. Et intrávit cum illis. +Lucas Luke 44 24 30 Et factum est, dum recúmberet cum eis, accépit panem, et benedíxit, ac fregit, et porrigébat illis. +Lucas Luke 44 24 31 Et apérti sunt óculi eórum, et cognovérunt eum: et ipse evánuit ex óculis eórum. +Lucas Luke 44 24 32 Et dixérunt ad ínvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loquerétur in via, et aperíret nobis Scriptúras? +Lucas Luke 44 24 33 Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Jerúsalem: et invenérunt congregátos úndecim, et eos qui cum illis erant, +Lucas Luke 44 24 34 dicéntes: Quod surréxit Dóminus vere, et appáruit Simóni. +Lucas Luke 44 24 35 Et ipsi narrábant quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis. +Lucas Luke 44 24 36 Dum autem haec loquúntur, stetit Jesus in médio eórum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolíte timére. b +Lucas Luke 44 24 37 Conturbáti vero et contérriti, existimábant se spíritum vidére. +Lucas Luke 44 24 38 Et dixit eis: Quid turbáti estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? +Lucas Luke 44 24 39 vidéte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpáte et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére. +Lucas Luke 44 24 40 Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. +Lucas Luke 44 24 41 Adhuc autem illis non credéntibus, et mirántibus prae gáudio, dixit: Habétis hic áliquid quod manducétur? +Lucas Luke 44 24 42 At illi obtulérunt ei partem piscis assi et favum mellis. +Lucas Luke 44 24 43 Et cum manducásset coram eis, sumens relíquias dedit eis. +Lucas Luke 44 24 44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locútus sum ad vos cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia quæ scripta sunt in lege Móysi, et prophétis, et Psalmis de me. +Lucas Luke 44 24 45 Tunc apéruit illis sensum ut intellígerent Scriptúras, +Lucas Luke 44 24 46 et dixit eis: Quóniam sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die: +Lucas Luke 44 24 47 et prædicári in nómine ejus pœniténtiam, et remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Jerosólyma. Lucas Luke 44 24 48 Vos autem testes estis horum. -Lucas Luke 44 24 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. -Lucas Luke 44 24 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. b -Lucas Luke 44 24 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. -Lucas Luke 44 24 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: -Lucas Luke 44 24 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. -# Joannes John Sanctum Jesu Christi Evangelium: Secundum Joannem -Joannes John 45 1 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. -Joannes John 45 1 2 Hoc erat in principio apud Deum. -Joannes John 45 1 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. -Joannes John 45 1 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: -Joannes John 45 1 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. -Joannes John 45 1 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. b -Joannes John 45 1 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. -Joannes John 45 1 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. -Joannes John 45 1 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. -Joannes John 45 1 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. -Joannes John 45 1 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. -Joannes John 45 1 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: -Joannes John 45 1 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. -Joannes John 45 1 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis. -Joannes John 45 1 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. -Joannes John 45 1 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: -Joannes John 45 1 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. -Joannes John 45 1 18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. -Joannes John 45 1 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? b -Joannes John 45 1 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. -Joannes John 45 1 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. -Joannes John 45 1 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? -Joannes John 45 1 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. -Joannes John 45 1 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis. -Joannes John 45 1 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? -Joannes John 45 1 26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. -Joannes John 45 1 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. -Joannes John 45 1 28 Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. -Joannes John 45 1 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. b -Joannes John 45 1 30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: -Joannes John 45 1 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. -Joannes John 45 1 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. -Joannes John 45 1 33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. -Joannes John 45 1 34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. -Joannes John 45 1 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. b -Joannes John 45 1 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. -Joannes John 45 1 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. -Joannes John 45 1 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? -Joannes John 45 1 39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. -Joannes John 45 1 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. -Joannes John 45 1 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). -Joannes John 45 1 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. -Joannes John 45 1 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. -Joannes John 45 1 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. -Joannes John 45 1 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. b -Joannes John 45 1 46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. -Joannes John 45 1 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. -Joannes John 45 1 48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. -Joannes John 45 1 49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. -Joannes John 45 1 50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. -Joannes John 45 1 51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. -Joannes John 45 2 1 Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi. -Joannes John 45 2 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. -Joannes John 45 2 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. -Joannes John 45 2 4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. -Joannes John 45 2 5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. -Joannes John 45 2 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. -Joannes John 45 2 7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. -Joannes John 45 2 8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. -Joannes John 45 2 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, -Joannes John 45 2 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. -Joannes John 45 2 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. -Joannes John 45 2 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. b -Joannes John 45 2 13 Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: b -Joannes John 45 2 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. -Joannes John 45 2 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit. -Joannes John 45 2 16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. -Joannes John 45 2 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. -Joannes John 45 2 18 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? -Joannes John 45 2 19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. -Joannes John 45 2 20 Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? -Joannes John 45 2 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. -Joannes John 45 2 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus. -Joannes John 45 2 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat. b -Joannes John 45 2 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, -Joannes John 45 2 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. -Joannes John 45 3 1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. -Joannes John 45 3 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. -Joannes John 45 3 3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. -Joannes John 45 3 4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? -Joannes John 45 3 5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. -Joannes John 45 3 6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. -Joannes John 45 3 7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. -Joannes John 45 3 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. -Joannes John 45 3 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? -Joannes John 45 3 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et haec ignoras? -Joannes John 45 3 11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. -Joannes John 45 3 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? -Joannes John 45 3 13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. -Joannes John 45 3 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: -Joannes John 45 3 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. -Joannes John 45 3 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. b -Joannes John 45 3 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. -Joannes John 45 3 18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. -Joannes John 45 3 19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. -Joannes John 45 3 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: -Joannes John 45 3 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. -Joannes John 45 3 22 Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. b -Joannes John 45 3 23 Erat autem et Joannes baptizans, in Aennon, juxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur. -Joannes John 45 3 24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. -Joannes John 45 3 25 Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. -Joannes John 45 3 26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. -Joannes John 45 3 27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. -Joannes John 45 3 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. -Joannes John 45 3 29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. -Joannes John 45 3 30 Illum oportet crescere, me autem minui. -Joannes John 45 3 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. b -Joannes John 45 3 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. -Joannes John 45 3 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. -Joannes John 45 3 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. -Joannes John 45 3 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. -Joannes John 45 3 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. -Joannes John 45 4 1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes -Joannes John 45 4 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), -Joannes John 45 4 3 reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam. -Joannes John 45 4 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. -Joannes John 45 4 5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo. -Joannes John 45 4 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. -Joannes John 45 4 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. -Joannes John 45 4 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) -Joannes John 45 4 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judaei Samaritanis. -Joannes John 45 4 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. -Joannes John 45 4 11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? -Joannes John 45 4 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? -Joannes John 45 4 13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: -Joannes John 45 4 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. -Joannes John 45 4 15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. -Joannes John 45 4 16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. b -Joannes John 45 4 17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum; -Joannes John 45 4 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. -Joannes John 45 4 19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. -Joannes John 45 4 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. -Joannes John 45 4 21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. -Joannes John 45 4 22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. -Joannes John 45 4 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. -Joannes John 45 4 24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. -Joannes John 45 4 25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. -Joannes John 45 4 26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. -Joannes John 45 4 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea? b -Joannes John 45 4 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: -Joannes John 45 4 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? -Joannes John 45 4 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. -Joannes John 45 4 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. -Joannes John 45 4 32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. -Joannes John 45 4 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? -Joannes John 45 4 34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. -Joannes John 45 4 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. -Joannes John 45 4 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. -Joannes John 45 4 37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. -Joannes John 45 4 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. -Joannes John 45 4 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. -Joannes John 45 4 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. -Joannes John 45 4 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. -Joannes John 45 4 42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. -Joannes John 45 4 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. b -Joannes John 45 4 44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. -Joannes John 45 4 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. -Joannes John 45 4 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. -Joannes John 45 4 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. -Joannes John 45 4 48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. -Joannes John 45 4 49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. -Joannes John 45 4 50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. -Joannes John 45 4 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. -Joannes John 45 4 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. -Joannes John 45 4 53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota. -Joannes John 45 4 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam. -Joannes John 45 5 1 Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. -Joannes John 45 5 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. -Joannes John 45 5 3 In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum. -Joannes John 45 5 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. -Joannes John 45 5 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. -Joannes John 45 5 6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? -Joannes John 45 5 7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. -Joannes John 45 5 8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. -Joannes John 45 5 9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. -Joannes John 45 5 10 Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. -Joannes John 45 5 11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. -Joannes John 45 5 12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? -Joannes John 45 5 13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. -Joannes John 45 5 14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. -Joannes John 45 5 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. -Joannes John 45 5 16 Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato. b -Joannes John 45 5 17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. -Joannes John 45 5 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: -Joannes John 45 5 19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. -Joannes John 45 5 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. -Joannes John 45 5 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. -Joannes John 45 5 22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, -Joannes John 45 5 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. -Joannes John 45 5 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. b -Joannes John 45 5 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. -Joannes John 45 5 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: -Joannes John 45 5 27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. -Joannes John 45 5 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: -Joannes John 45 5 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. -Joannes John 45 5 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. -Joannes John 45 5 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. -Joannes John 45 5 32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. -Joannes John 45 5 33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. -Joannes John 45 5 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis. -Joannes John 45 5 35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. -Joannes John 45 5 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: -Joannes John 45 5 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: -Joannes John 45 5 38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. -Joannes John 45 5 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me: -Joannes John 45 5 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. -Joannes John 45 5 41 Claritatem ab hominibus non accipio. -Joannes John 45 5 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. -Joannes John 45 5 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. b -Joannes John 45 5 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis? -Joannes John 45 5 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. -Joannes John 45 5 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. -Joannes John 45 5 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? -Joannes John 45 6 1 Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis: -Joannes John 45 6 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. -Joannes John 45 6 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. -Joannes John 45 6 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum. -Joannes John 45 6 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? -Joannes John 45 6 6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. -Joannes John 45 6 7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. -Joannes John 45 6 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: -Joannes John 45 6 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? -Joannes John 45 6 10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. -Joannes John 45 6 11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. -Joannes John 45 6 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. -Joannes John 45 6 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. -Joannes John 45 6 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. -Joannes John 45 6 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. b -Joannes John 45 6 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. -Joannes John 45 6 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae jam factae erant et non venerat ad eos Jesus. -Joannes John 45 6 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. -Joannes John 45 6 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. -Joannes John 45 6 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. -Joannes John 45 6 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. -Joannes John 45 6 22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent: b -Joannes John 45 6 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. -Joannes John 45 6 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. -Joannes John 45 6 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? -Joannes John 45 6 26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. -Joannes John 45 6 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. -Joannes John 45 6 28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? -Joannes John 45 6 29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. -Joannes John 45 6 30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? b -Joannes John 45 6 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. -Joannes John 45 6 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum. -Joannes John 45 6 33 Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. -Joannes John 45 6 34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. -Joannes John 45 6 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. -Joannes John 45 6 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. -Joannes John 45 6 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: -Joannes John 45 6 38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. -Joannes John 45 6 39 Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. -Joannes John 45 6 40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. -Joannes John 45 6 41 Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi, b -Joannes John 45 6 42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de caelo descendi? -Joannes John 45 6 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: -Joannes John 45 6 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. -Joannes John 45 6 45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. -Joannes John 45 6 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. -Joannes John 45 6 47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam. -Joannes John 45 6 48 Ego sum panis vitae. -Joannes John 45 6 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. -Joannes John 45 6 50 Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. -Joannes John 45 6 51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. -Joannes John 45 6 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. -Joannes John 45 6 53 Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? b -Joannes John 45 6 54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. -Joannes John 45 6 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. -Joannes John 45 6 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; -Joannes John 45 6 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. -Joannes John 45 6 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. -Joannes John 45 6 59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. -Joannes John 45 6 60 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. b -Joannes John 45 6 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? -Joannes John 45 6 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? -Joannes John 45 6 63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? -Joannes John 45 6 64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. -Joannes John 45 6 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. -Joannes John 45 6 66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. -Joannes John 45 6 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. -Joannes John 45 6 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? -Joannes John 45 6 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes: -Joannes John 45 6 70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. -Joannes John 45 6 71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? -Joannes John 45 6 72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. -Joannes John 45 7 1 Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. -Joannes John 45 7 2 Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia. -Joannes John 45 7 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. -Joannes John 45 7 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. -Joannes John 45 7 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. -Joannes John 45 7 6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. -Joannes John 45 7 7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. -Joannes John 45 7 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. -Joannes John 45 7 9 Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. -Joannes John 45 7 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. b -Joannes John 45 7 11 Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? -Joannes John 45 7 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. -Joannes John 45 7 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum. -Joannes John 45 7 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. -Joannes John 45 7 15 Et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? -Joannes John 45 7 16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. -Joannes John 45 7 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. -Joannes John 45 7 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. -Joannes John 45 7 19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? -Joannes John 45 7 20 Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere? -Joannes John 45 7 21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: -Joannes John 45 7 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. -Joannes John 45 7 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? -Joannes John 45 7 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. -Joannes John 45 7 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere? b -Joannes John 45 7 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? -Joannes John 45 7 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. -Joannes John 45 7 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. -Joannes John 45 7 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. -Joannes John 45 7 30 Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. -Joannes John 45 7 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? -Joannes John 45 7 32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum. -Joannes John 45 7 33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. -Joannes John 45 7 34 Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. -Joannes John 45 7 35 Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? -Joannes John 45 7 36 quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? -Joannes John 45 7 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. b -Joannes John 45 7 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. -Joannes John 45 7 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. -Joannes John 45 7 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. -Joannes John 45 7 41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus? -Joannes John 45 7 42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? -Joannes John 45 7 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. -Joannes John 45 7 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. -Joannes John 45 7 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? b -Joannes John 45 7 46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. -Joannes John 45 7 47 Responderunt ergo eis pharisaei: Numquid et vos seducti estis? -Joannes John 45 7 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis? -Joannes John 45 7 49 sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. -Joannes John 45 7 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: -Joannes John 45 7 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? -Joannes John 45 7 52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit. -Joannes John 45 7 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. -Joannes John 45 8 1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti: -Joannes John 45 8 2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. -Joannes John 45 8 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, -Joannes John 45 8 4 et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. -Joannes John 45 8 5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? -Joannes John 45 8 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. -Joannes John 45 8 7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. -Joannes John 45 8 8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra. -Joannes John 45 8 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. -Joannes John 45 8 10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? -Joannes John 45 8 11 Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. -Joannes John 45 8 12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. b -Joannes John 45 8 13 Dixerunt ergo ei pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. -Joannes John 45 8 14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. -Joannes John 45 8 15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; -Joannes John 45 8 16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. -Joannes John 45 8 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. -Joannes John 45 8 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. -Joannes John 45 8 19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. -Joannes John 45 8 20 Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. -Joannes John 45 8 21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. b -Joannes John 45 8 22 Dicebant ergo Judaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? -Joannes John 45 8 23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. -Joannes John 45 8 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. -Joannes John 45 8 25 Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. -Joannes John 45 8 26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. -Joannes John 45 8 27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. -Joannes John 45 8 28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor: -Joannes John 45 8 29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quae placita sunt ei, facio semper. -Joannes John 45 8 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. -Joannes John 45 8 31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, b -Joannes John 45 8 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. -Joannes John 45 8 33 Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? -Joannes John 45 8 34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. -Joannes John 45 8 35 Servus autem non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum. -Joannes John 45 8 36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. -Joannes John 45 8 37 Scio quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. -Joannes John 45 8 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. -Joannes John 45 8 39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. -Joannes John 45 8 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. -Joannes John 45 8 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. -Joannes John 45 8 42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. -Joannes John 45 8 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. -Joannes John 45 8 44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. -Joannes John 45 8 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. -Joannes John 45 8 46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? -Joannes John 45 8 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. -Joannes John 45 8 48 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? -Joannes John 45 8 49 Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. -Joannes John 45 8 50 Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet. -Joannes John 45 8 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. b -Joannes John 45 8 52 Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. -Joannes John 45 8 53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? -Joannes John 45 8 54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, -Joannes John 45 8 55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. -Joannes John 45 8 56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. -Joannes John 45 8 57 Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? -Joannes John 45 8 58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. -Joannes John 45 8 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. -Joannes John 45 9 1 Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate: -Joannes John 45 9 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? -Joannes John 45 9 3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. -Joannes John 45 9 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: -Joannes John 45 9 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. -Joannes John 45 9 6 Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, -Joannes John 45 9 7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. -Joannes John 45 9 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. -Joannes John 45 9 9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. -Joannes John 45 9 10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? -Joannes John 45 9 11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. -Joannes John 45 9 12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. -Joannes John 45 9 13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. b -Joannes John 45 9 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. -Joannes John 45 9 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. -Joannes John 45 9 16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. -Joannes John 45 9 17 Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. -Joannes John 45 9 18 Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: -Joannes John 45 9 19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? -Joannes John 45 9 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: -Joannes John 45 9 21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. -Joannes John 45 9 22 Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. -Joannes John 45 9 23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate. -Joannes John 45 9 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. b -Joannes John 45 9 25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. -Joannes John 45 9 26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? -Joannes John 45 9 27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? -Joannes John 45 9 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. -Joannes John 45 9 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. -Joannes John 45 9 30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: -Joannes John 45 9 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. -Joannes John 45 9 32 A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. -Joannes John 45 9 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. -Joannes John 45 9 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. -Joannes John 45 9 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? b -Joannes John 45 9 36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? -Joannes John 45 9 37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. -Joannes John 45 9 38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. -Joannes John 45 9 39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. -Joannes John 45 9 40 Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? -Joannes John 45 9 41 Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. -Joannes John 45 10 1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. -Joannes John 45 10 2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. -Joannes John 45 10 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. -Joannes John 45 10 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. -Joannes John 45 10 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. -Joannes John 45 10 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. -Joannes John 45 10 7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. -Joannes John 45 10 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. -Joannes John 45 10 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. -Joannes John 45 10 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. -Joannes John 45 10 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. b -Joannes John 45 10 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; -Joannes John 45 10 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. -Joannes John 45 10 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. -Joannes John 45 10 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. -Joannes John 45 10 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. -Joannes John 45 10 17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. -Joannes John 45 10 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. -Joannes John 45 10 19 Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. b -Joannes John 45 10 20 Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis? -Joannes John 45 10 21 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? -Joannes John 45 10 22 Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat. -Joannes John 45 10 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. -Joannes John 45 10 24 Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. -Joannes John 45 10 25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: -Joannes John 45 10 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. -Joannes John 45 10 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: -Joannes John 45 10 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. -Joannes John 45 10 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. -Joannes John 45 10 30 Ego et Pater unum sumus. -Joannes John 45 10 31 Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum. b -Joannes John 45 10 32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? -Joannes John 45 10 33 Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. -Joannes John 45 10 34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? -Joannes John 45 10 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: -Joannes John 45 10 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? -Joannes John 45 10 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. -Joannes John 45 10 38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. -Joannes John 45 10 39 Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. -Joannes John 45 10 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; -Joannes John 45 10 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. -Joannes John 45 10 42 Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. -Joannes John 45 11 1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus. -Joannes John 45 11 2 (Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) -Joannes John 45 11 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. -Joannes John 45 11 4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. -Joannes John 45 11 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. -Joannes John 45 11 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; -Joannes John 45 11 7 deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum. -Joannes John 45 11 8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? -Joannes John 45 11 9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: -Joannes John 45 11 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. -Joannes John 45 11 11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. -Joannes John 45 11 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. -Joannes John 45 11 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. -Joannes John 45 11 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: -Joannes John 45 11 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. -Joannes John 45 11 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. -Joannes John 45 11 17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. b -Joannes John 45 11 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) -Joannes John 45 11 19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. -Joannes John 45 11 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. -Joannes John 45 11 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: -Joannes John 45 11 22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. -Joannes John 45 11 23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. -Joannes John 45 11 24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. -Joannes John 45 11 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: -Joannes John 45 11 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? -Joannes John 45 11 27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. -Joannes John 45 11 28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. -Joannes John 45 11 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; -Joannes John 45 11 30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. -Joannes John 45 11 31 Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. -Joannes John 45 11 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. b -Joannes John 45 11 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, -Joannes John 45 11 34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. -Joannes John 45 11 35 Et lacrimatus est Jesus. -Joannes John 45 11 36 Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. -Joannes John 45 11 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? -Joannes John 45 11 38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. -Joannes John 45 11 39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus est enim. -Joannes John 45 11 40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? -Joannes John 45 11 41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. -Joannes John 45 11 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. -Joannes John 45 11 43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. -Joannes John 45 11 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. -Joannes John 45 11 45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum. b -Joannes John 45 11 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. -Joannes John 45 11 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? -Joannes John 45 11 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. -Joannes John 45 11 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, -Joannes John 45 11 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. -Joannes John 45 11 51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, -Joannes John 45 11 52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. -Joannes John 45 11 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. -Joannes John 45 11 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. -Joannes John 45 11 55 Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. -Joannes John 45 11 56 Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. -Joannes John 45 12 1 Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. -Joannes John 45 12 2 Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. -Joannes John 45 12 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. -Joannes John 45 12 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: -Joannes John 45 12 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? -Joannes John 45 12 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. -Joannes John 45 12 7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud. -Joannes John 45 12 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. -Joannes John 45 12 9 Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. b -Joannes John 45 12 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: -Joannes John 45 12 11 quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. -Joannes John 45 12 12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, -Joannes John 45 12 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. -Joannes John 45 12 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: -Joannes John 45 12 15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. -Joannes John 45 12 16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. -Joannes John 45 12 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. -Joannes John 45 12 18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. -Joannes John 45 12 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. -Joannes John 45 12 20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. b -Joannes John 45 12 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. -Joannes John 45 12 22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. -Joannes John 45 12 23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. -Joannes John 45 12 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, -Joannes John 45 12 25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. -Joannes John 45 12 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. -Joannes John 45 12 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: b -Joannes John 45 12 28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. -Joannes John 45 12 29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. -Joannes John 45 12 30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. -Joannes John 45 12 31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. -Joannes John 45 12 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. -Joannes John 45 12 33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) -Joannes John 45 12 34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? b -Joannes John 45 12 35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. -Joannes John 45 12 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. -Joannes John 45 12 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; b -Joannes John 45 12 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? -Joannes John 45 12 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: -Joannes John 45 12 40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. -Joannes John 45 12 41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. -Joannes John 45 12 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. -Joannes John 45 12 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. -Joannes John 45 12 44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. b -Joannes John 45 12 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me. -Joannes John 45 12 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. -Joannes John 45 12 47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. -Joannes John 45 12 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. -Joannes John 45 12 49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. -Joannes John 45 12 50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. -Joannes John 45 13 1 Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. -Joannes John 45 13 2 Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae: -Joannes John 45 13 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: -Joannes John 45 13 4 surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. -Joannes John 45 13 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus. -Joannes John 45 13 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? -Joannes John 45 13 7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. -Joannes John 45 13 8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. -Joannes John 45 13 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. -Joannes John 45 13 10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. -Joannes John 45 13 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. -Joannes John 45 13 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? b -Joannes John 45 13 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. -Joannes John 45 13 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. -Joannes John 45 13 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. -Joannes John 45 13 16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. -Joannes John 45 13 17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. -Joannes John 45 13 18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. -Joannes John 45 13 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. -Joannes John 45 13 20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. b -Joannes John 45 13 21 Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. b -Joannes John 45 13 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. -Joannes John 45 13 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. -Joannes John 45 13 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? -Joannes John 45 13 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? -Joannes John 45 13 26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. -Joannes John 45 13 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. -Joannes John 45 13 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. -Joannes John 45 13 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. -Joannes John 45 13 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. -Joannes John 45 13 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. b -Joannes John 45 13 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. -Joannes John 45 13 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. -Joannes John 45 13 34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. -Joannes John 45 13 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. -Joannes John 45 13 36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequéris autem postea. -Joannes John 45 13 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. -Joannes John 45 13 38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. -Joannes John 45 14 1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. -Joannes John 45 14 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. -Joannes John 45 14 3 Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. -Joannes John 45 14 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. -Joannes John 45 14 5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? -Joannes John 45 14 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. -Joannes John 45 14 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. -Joannes John 45 14 8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. -Joannes John 45 14 9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? -Joannes John 45 14 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. -Joannes John 45 14 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? -Joannes John 45 14 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. -Joannes John 45 14 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. -Joannes John 45 14 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. -Joannes John 45 14 15 Si diligitis me, mandata mea servate: b -Joannes John 45 14 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, -Joannes John 45 14 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. -Joannes John 45 14 18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. -Joannes John 45 14 19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. -Joannes John 45 14 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. -Joannes John 45 14 21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. -Joannes John 45 14 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? -Joannes John 45 14 23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; -Joannes John 45 14 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. -Joannes John 45 14 25 Haec locutus sum vobis apud vos manens. b -Joannes John 45 14 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. -Joannes John 45 14 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. -Joannes John 45 14 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. -Joannes John 45 14 29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. -Joannes John 45 14 30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. -Joannes John 45 14 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. -Joannes John 45 15 1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. -Joannes John 45 15 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. -Joannes John 45 15 3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. -Joannes John 45 15 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. -Joannes John 45 15 5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. -Joannes John 45 15 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. -Joannes John 45 15 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. -Joannes John 45 15 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. -Joannes John 45 15 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. -Joannes John 45 15 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. -Joannes John 45 15 11 Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. b -Joannes John 45 15 12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. -Joannes John 45 15 13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. -Joannes John 45 15 14 Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. -Joannes John 45 15 15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. -Joannes John 45 15 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. -Joannes John 45 15 17 Haec mando vobis: ut diligatis invicem. -Joannes John 45 15 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. b -Joannes John 45 15 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. -Joannes John 45 15 20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. -Joannes John 45 15 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. -Joannes John 45 15 22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. -Joannes John 45 15 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. -Joannes John 45 15 24 Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. -Joannes John 45 15 25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. -Joannes John 45 15 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; -Joannes John 45 15 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. -Joannes John 45 16 1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. -Joannes John 45 16 2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. -Joannes John 45 16 3 Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. -Joannes John 45 16 4 Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. -Joannes John 45 16 5 Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? -Joannes John 45 16 6 sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. -Joannes John 45 16 7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. -Joannes John 45 16 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. -Joannes John 45 16 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. -Joannes John 45 16 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. -Joannes John 45 16 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. -Joannes John 45 16 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. -Joannes John 45 16 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. -Joannes John 45 16 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. -Joannes John 45 16 15 Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. -Joannes John 45 16 16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. b -Joannes John 45 16 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? -Joannes John 45 16 18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. -Joannes John 45 16 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. -Joannes John 45 16 20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. -Joannes John 45 16 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. -Joannes John 45 16 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. -Joannes John 45 16 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. -Joannes John 45 16 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. -Joannes John 45 16 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: b -Joannes John 45 16 26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: -Joannes John 45 16 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. -Joannes John 45 16 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. -Joannes John 45 16 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: -Joannes John 45 16 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. -Joannes John 45 16 31 Respondit eis Jesus: Modo creditis? -Joannes John 45 16 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. -Joannes John 45 16 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum. -Joannes John 45 17 1 Haec locutus est Jesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: -Joannes John 45 17 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. -Joannes John 45 17 3 Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. -Joannes John 45 17 4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: -Joannes John 45 17 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. -Joannes John 45 17 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. -Joannes John 45 17 7 Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: -Joannes John 45 17 8 quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. -Joannes John 45 17 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: -Joannes John 45 17 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. -Joannes John 45 17 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. b -Joannes John 45 17 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. -Joannes John 45 17 13 Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. -Joannes John 45 17 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. -Joannes John 45 17 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. -Joannes John 45 17 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. -Joannes John 45 17 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. -Joannes John 45 17 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: -Joannes John 45 17 19 et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. -Joannes John 45 17 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: b -Joannes John 45 17 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. -Joannes John 45 17 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. -Joannes John 45 17 23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. -Joannes John 45 17 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. -Joannes John 45 17 25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. -Joannes John 45 17 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. -Joannes John 45 18 1 Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. -Joannes John 45 18 2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. -Joannes John 45 18 3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. -Joannes John 45 18 4 Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? -Joannes John 45 18 5 Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. -Joannes John 45 18 6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. -Joannes John 45 18 7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. -Joannes John 45 18 8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. -Joannes John 45 18 9 Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. -Joannes John 45 18 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. -Joannes John 45 18 11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? -Joannes John 45 18 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. b -Joannes John 45 18 13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. -Joannes John 45 18 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. -Joannes John 45 18 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. -Joannes John 45 18 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. -Joannes John 45 18 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. -Joannes John 45 18 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. -Joannes John 45 18 19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. b -Joannes John 45 18 20 Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. -Joannes John 45 18 21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. -Joannes John 45 18 22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? -Joannes John 45 18 23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? -Joannes John 45 18 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. -Joannes John 45 18 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. b -Joannes John 45 18 26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? -Joannes John 45 18 27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. -Joannes John 45 18 28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. b -Joannes John 45 18 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? -Joannes John 45 18 30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. -Joannes John 45 18 31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. -Joannes John 45 18 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. -Joannes John 45 18 33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? -Joannes John 45 18 34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? -Joannes John 45 18 35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? -Joannes John 45 18 36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. -Joannes John 45 18 37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. -Joannes John 45 18 38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. -Joannes John 45 18 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? -Joannes John 45 18 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. -Joannes John 45 19 1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. -Joannes John 45 19 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. -Joannes John 45 19 3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judaeorum: et dabant ei alapas. -Joannes John 45 19 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. -Joannes John 45 19 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. -Joannes John 45 19 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. -Joannes John 45 19 7 Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. -Joannes John 45 19 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. -Joannes John 45 19 9 Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. -Joannes John 45 19 10 Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? -Joannes John 45 19 11 Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. -Joannes John 45 19 12 Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. -Joannes John 45 19 13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. -Joannes John 45 19 14 Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester. -Joannes John 45 19 15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Caesarem. -Joannes John 45 19 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. -Joannes John 45 19 17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha: b -Joannes John 45 19 18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. -Joannes John 45 19 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum. -Joannes John 45 19 20 Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine. -Joannes John 45 19 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere: Rex Judaeorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. -Joannes John 45 19 22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. -Joannes John 45 19 23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. -Joannes John 45 19 24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. -Joannes John 45 19 25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene. -Joannes John 45 19 26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. -Joannes John 45 19 27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. -Joannes John 45 19 28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. b -Joannes John 45 19 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. -Joannes John 45 19 30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. -Joannes John 45 19 31 Judaei ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. b -Joannes John 45 19 32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. -Joannes John 45 19 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, -Joannes John 45 19 34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. -Joannes John 45 19 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. -Joannes John 45 19 36 Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. -Joannes John 45 19 37 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. -Joannes John 45 19 38 Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. b -Joannes John 45 19 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloës, quasi libras centum. -Joannes John 45 19 40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. -Joannes John 45 19 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. -Joannes John 45 19 42 Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. -Joannes John 45 20 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. -Joannes John 45 20 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. -Joannes John 45 20 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. -Joannes John 45 20 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. -Joannes John 45 20 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. -Joannes John 45 20 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, -Joannes John 45 20 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. -Joannes John 45 20 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: -Joannes John 45 20 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. -Joannes John 45 20 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. -Joannes John 45 20 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: -Joannes John 45 20 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. -Joannes John 45 20 13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. -Joannes John 45 20 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. -Joannes John 45 20 15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. -Joannes John 45 20 16 Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). -Joannes John 45 20 17 Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. -Joannes John 45 20 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. b -Joannes John 45 20 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. -Joannes John 45 20 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. -Joannes John 45 20 21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. -Joannes John 45 20 22 Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: -Joannes John 45 20 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. -Joannes John 45 20 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. b -Joannes John 45 20 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. -Joannes John 45 20 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. -Joannes John 45 20 27 Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. -Joannes John 45 20 28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. -Joannes John 45 20 29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. -Joannes John 45 20 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. b -Joannes John 45 20 31 Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. -Joannes John 45 21 1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: -Joannes John 45 21 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. -Joannes John 45 21 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venímus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. -Joannes John 45 21 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. -Joannes John 45 21 5 Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. -Joannes John 45 21 6 Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. -Joannes John 45 21 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. -Joannes John 45 21 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. -Joannes John 45 21 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. -Joannes John 45 21 10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. -Joannes John 45 21 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. -Joannes John 45 21 12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. -Joannes John 45 21 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. -Joannes John 45 21 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. -Joannes John 45 21 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. b -Joannes John 45 21 16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. -Joannes John 45 21 17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. -Joannes John 45 21 18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. -Joannes John 45 21 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. -Joannes John 45 21 20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? -Joannes John 45 21 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? -Joannes John 45 21 22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. -Joannes John 45 21 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? -Joannes John 45 21 24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec: et scimus quia verum est testimonium ejus. -Joannes John 45 21 25 Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. -# Actus Acts Actus Apostolorum -Actus Acts 46 1 1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere -Actus Acts 46 1 2 usque in diem qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: -Actus Acts 46 1 3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. -Actus Acts 46 1 4 Et convescens, praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: -Actus Acts 46 1 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. -Actus Acts 46 1 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? b -Actus Acts 46 1 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate: -Actus Acts 46 1 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. -Actus Acts 46 1 9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. -Actus Acts 46 1 10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, -Actus Acts 46 1 11 qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. -Actus Acts 46 1 12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. -Actus Acts 46 1 13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. -Actus Acts 46 1 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. -Actus Acts 46 1 15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): b -Actus Acts 46 1 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: -Actus Acts 46 1 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. -Actus Acts 46 1 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. -Actus Acts 46 1 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. -Actus Acts 46 1 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. -Actus Acts 46 1 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, -Actus Acts 46 1 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. -Actus Acts 46 1 23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. -Actus Acts 46 1 24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, -Actus Acts 46 1 25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum. -Actus Acts 46 1 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis. -Actus Acts 46 2 1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: -Actus Acts 46 2 2 et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. -Actus Acts 46 2 3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: -Actus Acts 46 2 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. -Actus Acts 46 2 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. -Actus Acts 46 2 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. -Actus Acts 46 2 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? -Actus Acts 46 2 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? -Actus Acts 46 2 9 Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, -Actus Acts 46 2 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen: et advenae Romani, -Actus Acts 46 2 11 Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. -Actus Acts 46 2 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? -Actus Acts 46 2 13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. -Actus Acts 46 2 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. b -Actus Acts 46 2 15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: -Actus Acts 46 2 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: -Actus Acts 46 2 17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. -Actus Acts 46 2 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: -Actus Acts 46 2 19 et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: -Actus Acts 46 2 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. -Actus Acts 46 2 21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. -Actus Acts 46 2 22 Viri Israëlitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: -Actus Acts 46 2 23 hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: -Actus Acts 46 2 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. -Actus Acts 46 2 25 David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: -Actus Acts 46 2 26 propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: -Actus Acts 46 2 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. -Actus Acts 46 2 28 Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me jucunditate cum facie tua. -Actus Acts 46 2 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. -Actus Acts 46 2 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: -Actus Acts 46 2 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. -Actus Acts 46 2 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. -Actus Acts 46 2 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. -Actus Acts 46 2 34 Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, -Actus Acts 46 2 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. -Actus Acts 46 2 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. -Actus Acts 46 2 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? b -Actus Acts 46 2 38 Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. -Actus Acts 46 2 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. -Actus Acts 46 2 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. -Actus Acts 46 2 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. -Actus Acts 46 2 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. -Actus Acts 46 2 43 Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. -Actus Acts 46 2 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. -Actus Acts 46 2 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. -Actus Acts 46 2 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, -Actus Acts 46 2 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. -Actus Acts 46 3 1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. -Actus Acts 46 3 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. -Actus Acts 46 3 3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. -Actus Acts 46 3 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. -Actus Acts 46 3 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. -Actus Acts 46 3 6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. -Actus Acts 46 3 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae. -Actus Acts 46 3 8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. -Actus Acts 46 3 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. -Actus Acts 46 3 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. -Actus Acts 46 3 11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes. -Actus Acts 46 3 12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? b -Actus Acts 46 3 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. -Actus Acts 46 3 14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: -Actus Acts 46 3 15 auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. -Actus Acts 46 3 16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. -Actus Acts 46 3 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. -Actus Acts 46 3 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. -Actus Acts 46 3 19 Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: -Actus Acts 46 3 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum, -Actus Acts 46 3 21 quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. -Actus Acts 46 3 22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. -Actus Acts 46 3 23 Erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. -Actus Acts 46 3 24 Et omnes prophetae, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. -Actus Acts 46 3 25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. -Actus Acts 46 3 26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. -Actus Acts 46 4 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei, -Actus Acts 46 4 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: -Actus Acts 46 4 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. -Actus Acts 46 4 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. -Actus Acts 46 4 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem: -Actus Acts 46 4 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. -Actus Acts 46 4 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? -Actus Acts 46 4 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: -Actus Acts 46 4 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, -Actus Acts 46 4 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. -Actus Acts 46 4 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli: -Actus Acts 46 4 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. -Actus Acts 46 4 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: b -Actus Acts 46 4 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. -Actus Acts 46 4 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, -Actus Acts 46 4 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. -Actus Acts 46 4 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. -Actus Acts 46 4 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. -Actus Acts 46 4 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. -Actus Acts 46 4 20 Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. -Actus Acts 46 4 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. -Actus Acts 46 4 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. -Actus Acts 46 4 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. b -Actus Acts 46 4 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: -Actus Acts 46 4 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? -Actus Acts 46 4 26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. -Actus Acts 46 4 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, -Actus Acts 46 4 28 facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. -Actus Acts 46 4 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, -Actus Acts 46 4 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. -Actus Acts 46 4 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. -Actus Acts 46 4 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. b -Actus Acts 46 4 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. -Actus Acts 46 4 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, -Actus Acts 46 4 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. -Actus Acts 46 4 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, -Actus Acts 46 4 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. -Actus Acts 46 5 1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, -Actus Acts 46 5 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. -Actus Acts 46 5 3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? -Actus Acts 46 5 4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. -Actus Acts 46 5 5 Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. -Actus Acts 46 5 6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. -Actus Acts 46 5 7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. -Actus Acts 46 5 8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. -Actus Acts 46 5 9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. -Actus Acts 46 5 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. -Actus Acts 46 5 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt haec. -Actus Acts 46 5 12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. -Actus Acts 46 5 13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. -Actus Acts 46 5 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, -Actus Acts 46 5 15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. -Actus Acts 46 5 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. -Actus Acts 46 5 17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo: b -Actus Acts 46 5 18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. -Actus Acts 46 5 19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: -Actus Acts 46 5 20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus. -Actus Acts 46 5 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. -Actus Acts 46 5 22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, -Actus Acts 46 5 23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. -Actus Acts 46 5 24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. -Actus Acts 46 5 25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. -Actus Acts 46 5 26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. -Actus Acts 46 5 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, -Actus Acts 46 5 28 dicens: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. -Actus Acts 46 5 29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. -Actus Acts 46 5 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. -Actus Acts 46 5 31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: -Actus Acts 46 5 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. -Actus Acts 46 5 33 Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. b -Actus Acts 46 5 34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri, -Actus Acts 46 5 35 dixitque ad illos: Viri Israëlitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. -Actus Acts 46 5 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. -Actus Acts 46 5 37 Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. -Actus Acts 46 5 38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: -Actus Acts 46 5 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. -Actus Acts 46 5 40 Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. -Actus Acts 46 5 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. -Actus Acts 46 5 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. -Actus Acts 46 6 1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. -Actus Acts 46 6 2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. -Actus Acts 46 6 3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. -Actus Acts 46 6 4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. -Actus Acts 46 6 5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. -Actus Acts 46 6 6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. -Actus Acts 46 6 7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. b -Actus Acts 46 6 8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. -Actus Acts 46 6 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: -Actus Acts 46 6 10 et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur. -Actus Acts 46 6 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum. -Actus Acts 46 6 12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, -Actus Acts 46 6 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: -Actus Acts 46 6 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. -Actus Acts 46 6 15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli. -Actus Acts 46 7 1 Dixit autem princeps sacerdotum: Si haec ita se habent? -Actus Acts 46 7 2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, -Actus Acts 46 7 3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. -Actus Acts 46 7 4 Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. -Actus Acts 46 7 5 Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium. -Actus Acts 46 7 6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: -Actus Acts 46 7 7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto. -Actus Acts 46 7 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. -Actus Acts 46 7 9 Et patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in Aegyptum: et erat Deus cum eo, b -Actus Acts 46 7 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti: et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam. -Actus Acts 46 7 11 Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. -Actus Acts 46 7 12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum: -Actus Acts 46 7 13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. -Actus Acts 46 7 14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. -Actus Acts 46 7 15 Et descendit Jacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. -Actus Acts 46 7 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. -Actus Acts 46 7 17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto, b -Actus Acts 46 7 18 quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Joseph. -Actus Acts 46 7 19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. -Actus Acts 46 7 20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. -Actus Acts 46 7 21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. -Actus Acts 46 7 22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. -Actus Acts 46 7 23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. -Actus Acts 46 7 24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Aegyptio. -Actus Acts 46 7 25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. -Actus Acts 46 7 26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? -Actus Acts 46 7 27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? -Actus Acts 46 7 28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium? -Actus Acts 46 7 29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. -Actus Acts 46 7 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi. b -Actus Acts 46 7 31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: -Actus Acts 46 7 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. -Actus Acts 46 7 33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. -Actus Acts 46 7 34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum. -Actus Acts 46 7 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. -Actus Acts 46 7 36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. -Actus Acts 46 7 37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. b -Actus Acts 46 7 38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis. -Actus Acts 46 7 39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum, -Actus Acts 46 7 40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui praecedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei. -Actus Acts 46 7 41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. -Actus Acts 46 7 42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? -Actus Acts 46 7 43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem. -Actus Acts 46 7 44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. b -Actus Acts 46 7 45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, -Actus Acts 46 7 46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. -Actus Acts 46 7 47 Salomon autem aedificavit illi domum. -Actus Acts 46 7 48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: -Actus Acts 46 7 49 Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meae est? -Actus Acts 46 7 50 Nonne manus mea fecit haec omnia? -Actus Acts 46 7 51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. b -Actus Acts 46 7 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis: -Actus Acts 46 7 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. -Actus Acts 46 7 54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. b -Actus Acts 46 7 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. -Actus Acts 46 7 56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. -Actus Acts 46 7 57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. -Actus Acts 46 7 58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. -Actus Acts 46 7 59a Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. -Actus Acts 46 7 59b Saulus autem erat consentiens neci ejus. -Actus Acts 46 8 1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos. -Actus Acts 46 8 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. -Actus Acts 46 8 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. -Actus Acts 46 8 4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. b -Actus Acts 46 8 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum. -Actus Acts 46 8 6 Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat. -Actus Acts 46 8 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. -Actus Acts 46 8 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. -Actus Acts 46 8 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum: -Actus Acts 46 8 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna. -Actus Acts 46 8 11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. -Actus Acts 46 8 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. -Actus Acts 46 8 13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. -Actus Acts 46 8 14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. b -Actus Acts 46 8 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: -Actus Acts 46 8 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. -Actus Acts 46 8 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. -Actus Acts 46 8 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, -Actus Acts 46 8 19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: -Actus Acts 46 8 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. -Actus Acts 46 8 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. -Actus Acts 46 8 22 Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. -Actus Acts 46 8 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. -Actus Acts 46 8 24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. -Actus Acts 46 8 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. b -Actus Acts 46 8 26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam: haec est deserta. -Actus Acts 46 8 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem: -Actus Acts 46 8 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. -Actus Acts 46 8 29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. -Actus Acts 46 8 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quae legis? -Actus Acts 46 8 31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. -Actus Acts 46 8 32 Locus autem Scripturae quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. -Actus Acts 46 8 33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. -Actus Acts 46 8 34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? -Actus Acts 46 8 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. -Actus Acts 46 8 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? -Actus Acts 46 8 37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. -Actus Acts 46 8 38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. -Actus Acts 46 8 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. -Actus Acts 46 8 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. -Actus Acts 46 9 1 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, -Actus Acts 46 9 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. -Actus Acts 46 9 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo. -Actus Acts 46 9 4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? -Actus Acts 46 9 5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. -Actus Acts 46 9 6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? -Actus Acts 46 9 7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. -Actus Acts 46 9 8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. -Actus Acts 46 9 9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. -Actus Acts 46 9 10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. b -Actus Acts 46 9 11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. -Actus Acts 46 9 12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) -Actus Acts 46 9 13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: -Actus Acts 46 9 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. -Actus Acts 46 9 15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. -Actus Acts 46 9 16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. -Actus Acts 46 9 17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. -Actus Acts 46 9 18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est. -Actus Acts 46 9 19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. -Actus Acts 46 9 20 Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. -Actus Acts 46 9 21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? -Actus Acts 46 9 22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. -Actus Acts 46 9 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent. b -Actus Acts 46 9 24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. -Actus Acts 46 9 25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. -Actus Acts 46 9 26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. -Actus Acts 46 9 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. -Actus Acts 46 9 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. -Actus Acts 46 9 29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. -Actus Acts 46 9 30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum. -Actus Acts 46 9 31 Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. b -Actus Acts 46 9 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae. -Actus Acts 46 9 33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Aeneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. -Actus Acts 46 9 34 Et ait illi Petrus: Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. -Actus Acts 46 9 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae: qui conversi sunt ad Dominum. -Actus Acts 46 9 36 In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. -Actus Acts 46 9 37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo. -Actus Acts 46 9 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. -Actus Acts 46 9 39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum: et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. -Actus Acts 46 9 40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. -Actus Acts 46 9 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. -Actus Acts 46 9 42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. -Actus Acts 46 9 43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. -Actus Acts 46 10 1 Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, -Actus Acts 46 10 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. -Actus Acts 46 10 3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. -Actus Acts 46 10 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. -Actus Acts 46 10 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: -Actus Acts 46 10 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. -Actus Acts 46 10 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. -Actus Acts 46 10 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. -Actus Acts 46 10 9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. b -Actus Acts 46 10 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: -Actus Acts 46 10 11 et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram, -Actus Acts 46 10 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli. -Actus Acts 46 10 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca. -Actus Acts 46 10 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. -Actus Acts 46 10 15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. -Actus Acts 46 10 16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum. -Actus Acts 46 10 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. -Actus Acts 46 10 18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. -Actus Acts 46 10 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. -Actus Acts 46 10 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. -Actus Acts 46 10 21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis? -Actus Acts 46 10 22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. -Actus Acts 46 10 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. -Actus Acts 46 10 24 Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. b -Actus Acts 46 10 25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. -Actus Acts 46 10 26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. -Actus Acts 46 10 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant: -Actus Acts 46 10 28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. -Actus Acts 46 10 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? -Actus Acts 46 10 30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: -Actus Acts 46 10 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. -Actus Acts 46 10 32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. -Actus Acts 46 10 33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. -Actus Acts 46 10 34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; b -Actus Acts 46 10 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. -Actus Acts 46 10 36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). -Actus Acts 46 10 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, -Actus Acts 46 10 38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. -Actus Acts 46 10 39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. -Actus Acts 46 10 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, -Actus Acts 46 10 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. -Actus Acts 46 10 42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. -Actus Acts 46 10 43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. -Actus Acts 46 10 44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. b -Actus Acts 46 10 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. -Actus Acts 46 10 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. -Actus Acts 46 10 47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? -Actus Acts 46 10 48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. -Actus Acts 46 11 1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. -Actus Acts 46 11 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, -Actus Acts 46 11 3 dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? -Actus Acts 46 11 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: -Actus Acts 46 11 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me. -Actus Acts 46 11 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli. -Actus Acts 46 11 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. -Actus Acts 46 11 8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. -Actus Acts 46 11 9 Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. -Actus Acts 46 11 10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum. -Actus Acts 46 11 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me. -Actus Acts 46 11 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. -Actus Acts 46 11 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, -Actus Acts 46 11 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. -Actus Acts 46 11 15 Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. -Actus Acts 46 11 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. -Actus Acts 46 11 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? -Actus Acts 46 11 18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. -Actus Acts 46 11 19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis. b -Actus Acts 46 11 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum. -Actus Acts 46 11 21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. -Actus Acts 46 11 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. -Actus Acts 46 11 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: -Actus Acts 46 11 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. -Actus Acts 46 11 25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. -Actus Acts 46 11 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani. -Actus Acts 46 11 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam: b -Actus Acts 46 11 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio. -Actus Acts 46 11 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus: -Actus Acts 46 11 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli. -Actus Acts 46 12 1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. -Actus Acts 46 12 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. -Actus Acts 46 12 3 Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. -Actus Acts 46 12 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. -Actus Acts 46 12 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. -Actus Acts 46 12 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. -Actus Acts 46 12 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus. -Actus Acts 46 12 8 Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. -Actus Acts 46 12 9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. -Actus Acts 46 12 10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. -Actus Acts 46 12 11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. b -Actus Acts 46 12 12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. -Actus Acts 46 12 13 Pulsante autem eo ostium januae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. -Actus Acts 46 12 14 Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. -Actus Acts 46 12 15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. -Actus Acts 46 12 16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. -Actus Acts 46 12 17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum. -Actus Acts 46 12 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. b -Actus Acts 46 12 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judaea in Caesaream, ibi commoratus est. -Actus Acts 46 12 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. -Actus Acts 46 12 21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. -Actus Acts 46 12 22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. -Actus Acts 46 12 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. -Actus Acts 46 12 24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. b -Actus Acts 46 12 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. -Actus Acts 46 13 1 Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. -Actus Acts 46 13 2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. -Actus Acts 46 13 3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. -Actus Acts 46 13 4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. -Actus Acts 46 13 5 Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. -Actus Acts 46 13 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu, -Actus Acts 46 13 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. -Actus Acts 46 13 8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide. -Actus Acts 46 13 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, -Actus Acts 46 13 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. -Actus Acts 46 13 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae: et circuiens quaerebat qui ei manum daret. -Actus Acts 46 13 12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. -Actus Acts 46 13 13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. b -Actus Acts 46 13 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. -Actus Acts 46 13 15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. -Actus Acts 46 13 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitae, et qui timetis Deum, audite: -Actus Acts 46 13 17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, -Actus Acts 46 13 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. -Actus Acts 46 13 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, -Actus Acts 46 13 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam. -Actus Acts 46 13 21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: -Actus Acts 46 13 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. -Actus Acts 46 13 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, b -Actus Acts 46 13 24 praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israël. -Actus Acts 46 13 25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. -Actus Acts 46 13 26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. -Actus Acts 46 13 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, -Actus Acts 46 13 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. -Actus Acts 46 13 29 Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. -Actus Acts 46 13 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his b -Actus Acts 46 13 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. -Actus Acts 46 13 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: -Actus Acts 46 13 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. -Actus Acts 46 13 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. -Actus Acts 46 13 35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. -Actus Acts 46 13 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. -Actus Acts 46 13 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. -Actus Acts 46 13 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, -Actus Acts 46 13 39 in hoc omnis qui credit, justificatur. -Actus Acts 46 13 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: -Actus Acts 46 13 41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. -Actus Acts 46 13 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. b -Actus Acts 46 13 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. -Actus Acts 46 13 44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. -Actus Acts 46 13 45 Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. -Actus Acts 46 13 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. -Actus Acts 46 13 47 Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. -Actus Acts 46 13 48 Audientes autem gentes, gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. -Actus Acts 46 13 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. -Actus Acts 46 13 50 Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. -Actus Acts 46 13 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. -Actus Acts 46 13 52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto. -Actus Acts 46 14 1 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo. -Actus Acts 46 14 2 Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. -Actus Acts 46 14 3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. -Actus Acts 46 14 4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judaeis, quidam vero cum Apostolis. -Actus Acts 46 14 5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, -Actus Acts 46 14 6 intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. -Actus Acts 46 14 7 Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. -Actus Acts 46 14 8 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, -Actus Acts 46 14 9 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. -Actus Acts 46 14 10 Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. b -Actus Acts 46 14 11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. -Actus Acts 46 14 12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. -Actus Acts 46 14 13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes b -Actus Acts 46 14 14 et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: -Actus Acts 46 14 15 qui in praetéritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. -Actus Acts 46 14 16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra. -Actus Acts 46 14 17 Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. -Actus Acts 46 14 18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. b -Actus Acts 46 14 19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. -Actus Acts 46 14 20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, -Actus Acts 46 14 21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. -Actus Acts 46 14 22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. -Actus Acts 46 14 23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, -Actus Acts 46 14 24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: -Actus Acts 46 14 25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt. -Actus Acts 46 14 26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. -Actus Acts 46 14 27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. -Actus Acts 46 15 1 Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. -Actus Acts 46 15 2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione. -Actus Acts 46 15 3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. -Actus Acts 46 15 4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. -Actus Acts 46 15 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. -Actus Acts 46 15 6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. b -Actus Acts 46 15 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. -Actus Acts 46 15 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, -Actus Acts 46 15 9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. -Actus Acts 46 15 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? -Actus Acts 46 15 11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. -Actus Acts 46 15 12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. -Actus Acts 46 15 13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. b -Actus Acts 46 15 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. -Actus Acts 46 15 15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est: -Actus Acts 46 15 16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud: -Actus Acts 46 15 17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec. -Actus Acts 46 15 18 Notum a saeculo est Domino opus suum. -Actus Acts 46 15 19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, -Actus Acts 46 15 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. -Actus Acts 46 15 21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. -Actus Acts 46 15 22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: b -Actus Acts 46 15 23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem. -Actus Acts 46 15 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, -Actus Acts 46 15 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, -Actus Acts 46 15 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. -Actus Acts 46 15 27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent éadem. -Actus Acts 46 15 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria: -Actus Acts 46 15 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. -Actus Acts 46 15 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. b -Actus Acts 46 15 31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. -Actus Acts 46 15 32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. -Actus Acts 46 15 33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. -Actus Acts 46 15 34 Visum est autem Silae ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. -Actus Acts 46 15 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. -Actus Acts 46 15 36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. -Actus Acts 46 15 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. -Actus Acts 46 15 38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. -Actus Acts 46 15 39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. -Actus Acts 46 15 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus. -Actus Acts 46 15 41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum. -Actus Acts 46 16 1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judaeae fidelis, patre gentili. -Actus Acts 46 16 2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. -Actus Acts 46 16 3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judaeos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. -Actus Acts 46 16 4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. -Actus Acts 46 16 5 Et ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. -Actus Acts 46 16 6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. -Actus Acts 46 16 7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu. -Actus Acts 46 16 8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem: -Actus Acts 46 16 9 et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. -Actus Acts 46 16 10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. b -Actus Acts 46 16 11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: -Actus Acts 46 16 12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. -Actus Acts 46 16 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant. -Actus Acts 46 16 14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. -Actus Acts 46 16 15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. -Actus Acts 46 16 16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. -Actus Acts 46 16 17 Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. -Actus Acts 46 16 18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. -Actus Acts 46 16 19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: b -Actus Acts 46 16 20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei: -Actus Acts 46 16 21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. -Actus Acts 46 16 22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi. -Actus Acts 46 16 23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos. -Actus Acts 46 16 24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. -Actus Acts 46 16 25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. -Actus Acts 46 16 26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. -Actus Acts 46 16 27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. -Actus Acts 46 16 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. -Actus Acts 46 16 29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes: -Actus Acts 46 16 30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? -Actus Acts 46 16 31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. -Actus Acts 46 16 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. -Actus Acts 46 16 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. -Actus Acts 46 16 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. -Actus Acts 46 16 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. b -Actus Acts 46 16 36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace. -Actus Acts 46 16 37 Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant, -Actus Acts 46 16 38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent: -Actus Acts 46 16 39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. -Actus Acts 46 16 40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. -Actus Acts 46 17 1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum. -Actus Acts 46 17 2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, -Actus Acts 46 17 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. -Actus Acts 46 17 4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silae: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae. -Actus Acts 46 17 5 Zelantes autem Judaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quaerebant eos producere in populum. -Actus Acts 46 17 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, -Actus Acts 46 17 7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. -Actus Acts 46 17 8 Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec. -Actus Acts 46 17 9 Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos. -Actus Acts 46 17 10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt. -Actus Acts 46 17 11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. -Actus Acts 46 17 12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. -Actus Acts 46 17 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. -Actus Acts 46 17 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. -Actus Acts 46 17 15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. b -Actus Acts 46 17 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem. -Actus Acts 46 17 17 Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. -Actus Acts 46 17 18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. -Actus Acts 46 17 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? -Actus Acts 46 17 20 nova enim quaedam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint haec esse. -Actus Acts 46 17 21 (Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) -Actus Acts 46 17 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. b -Actus Acts 46 17 23 Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. -Actus Acts 46 17 24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, -Actus Acts 46 17 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia: -Actus Acts 46 17 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, -Actus Acts 46 17 27 quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. -Actus Acts 46 17 28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. -Actus Acts 46 17 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. -Actus Acts 46 17 30 Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant, -Actus Acts 46 17 31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. -Actus Acts 46 17 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. b -Actus Acts 46 17 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. -Actus Acts 46 17 34 Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis. -Actus Acts 46 18 1 Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum: -Actus Acts 46 18 2 et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma), accessit ad eos. -Actus Acts 46 18 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriae artis.) -Actus Acts 46 18 4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judaeis et Graecis. -Actus Acts 46 18 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum. -Actus Acts 46 18 6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. -Actus Acts 46 18 7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogae. -Actus Acts 46 18 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. -Actus Acts 46 18 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: -Actus Acts 46 18 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. +Lucas Luke 44 24 49 Et ego mitto promíssum Patris mei in vos; vos autem sedéte in civitáte, quoadúsque induámini virtúte ex alto. +Lucas Luke 44 24 50 Edúxit autem eos foras in Bethániam, et elevátis mánibus suis benedíxit eis. b +Lucas Luke 44 24 51 Et factum est, dum benedíceret illis, recéssit ab eis, et ferebátur in cælum. +Lucas Luke 44 24 52 Et ipsi adorántes regréssi sunt in Jerúsalem cum gáudio magno: +Lucas Luke 44 24 53 et erant semper in templo, laudántes et benedicéntes Deum. Amen. +# Joánnes John Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Joánnem +Joánnes John 45 1 1 In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. +Joánnes John 45 1 2 Hoc erat in princípio apud Deum. +Joánnes John 45 1 3 Ómnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. +Joánnes John 45 1 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: +Joánnes John 45 1 5 et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. +Joánnes John 45 1 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. b +Joánnes John 45 1 7 Hic venit in testimónium ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. +Joánnes John 45 1 8 Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. +Joánnes John 45 1 9 Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. +Joánnes John 45 1 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. +Joánnes John 45 1 11 In própria venit, et sui eum non recepérunt. +Joánnes John 45 1 12 Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his qui credunt in nómine ejus: +Joánnes John 45 1 13 qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. +Joánnes John 45 1 14 Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi unigéniti a Patre plenum grátiæ et veritátis. +Joánnes John 45 1 15 Joánnes testimónium pérhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me ventúrus est, ante me factus est: quia prior me erat. +Joánnes John 45 1 16 Et de plenitúdine ejus nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia: +Joánnes John 45 1 17 quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Jesum Christum facta est. +Joánnes John 45 1 18 Deum nemo vidit umquam: unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit. +Joánnes John 45 1 19 Et hoc est testimónium Joánnis, quando misérunt Judǽi ab Jerosólymis sacerdótes et Levítas ad eum ut interrogárent eum: Tu quis es? b +Joánnes John 45 1 20 Et conféssus est, et non negávit, et conféssus est: Quia non sum ego Christus. +Joánnes John 45 1 21 Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elías es tu? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respóndit: Non. +Joánnes John 45 1 22 Dixérunt ergo ei: Quis es ut respónsum demus his qui misérunt nos? quid dicis de teípso? +Joánnes John 45 1 23 Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías prophéta. +Joánnes John 45 1 24 Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis. +Joánnes John 45 1 25 Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque prophéta? +Joánnes John 45 1 26 Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptízo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. +Joánnes John 45 1 27 Ipse est qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam calceaménti. +Joánnes John 45 1 28 Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptízans. +Joánnes John 45 1 29 Áltera die vidit Joánnes Jesum veniéntem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. b +Joánnes John 45 1 30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: +Joánnes John 45 1 31 et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans. +Joánnes John 45 1 32 Et testimónium perhíbuit Joánnes, dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum. +Joánnes John 45 1 33 Et ego nesciébam eum: sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto. +Joánnes John 45 1 34 Et ego vidi: et testimónium perhíbui quia hic est Fílius Dei. +Joánnes John 45 1 35 Áltera die íterum stabat Joánnes, et ex discípulis ejus duo. b +Joánnes John 45 1 36 Et respíciens Jesum ambulántem, dicit: Ecce agnus Dei. +Joánnes John 45 1 37 Et audiérunt eum duo discípuli loquéntem, et secúti sunt Jesum. +Joánnes John 45 1 38 Convérsus autem Jesus, et videns eos sequéntes se, dicit eis: Quid quǽritis? Qui dixérunt ei: Rabbi (quod dícitur interpretátum Magíster), ubi hábitas? +Joánnes John 45 1 39 Dicit eis: Veníte et vidéte. Venérunt, et vidérunt ubi manéret, et apud eum mansérunt die illo: hora autem erat quasi décima. +Joánnes John 45 1 40 Erat autem Andréas, frater Simónis Petri, unus ex duóbus qui audíerant a Joánne, et secúti fúerant eum. +Joánnes John 45 1 41 Invénit hic primum fratrem suum Simónem, et dicit ei: Invénimus Messíam (quod est interpretátum Christus). +Joánnes John 45 1 42 Et addúxit eum ad Jesum. Intúitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, fílius Jona; tu vocáberis Cephas, quod interpretátur Petrus. +Joánnes John 45 1 43 In crástinum vóluit exíre in Galilǽam, et invénit Philíppum. Et dicit ei Jesus: Séquere me. +Joánnes John 45 1 44 Erat autem Philíppus a Bethsáida, civitáte Andréæ et Petri. +Joánnes John 45 1 45 Invénit Philíppus Nathánaël, et dicit ei: Quem scripsit Móyses in lege, et prophétæ, invénimus Jesum fílium Joseph a Názareth. b +Joánnes John 45 1 46 Et dixit ei Nathánaël: A Názareth potest áliquid boni esse? Dicit ei Philíppus: Veni et vide. +Joánnes John 45 1 47 Vidit Jesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est. +Joánnes John 45 1 48 Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Jesus, et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocávit, cum esses sub ficu, vidi te. +Joánnes John 45 1 49 Respóndit ei Nathánaël, et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Israël. +Joánnes John 45 1 50 Respóndit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his vidébis. +Joánnes John 45 1 51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, vidébitis cælum apértum, et ángelos Dei ascendéntes, et descendéntes supra Fílium hóminis. +Joánnes John 45 2 1 Et die tértia núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ, et erat mater Jesu ibi. +Joánnes John 45 2 2 Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus, ad núptias. +Joánnes John 45 2 3 Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. +Joánnes John 45 2 4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea. +Joánnes John 45 2 5 Dicit mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. +Joánnes John 45 2 6 Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. +Joánnes John 45 2 7 Dicit eis Jesus: Impléte hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. +Joánnes John 45 2 8 Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. +Joánnes John 45 2 9 Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, +Joánnes John 45 2 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. +Joánnes John 45 2 11 Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ; et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus. +Joánnes John 45 2 12 Post hoc descéndit Caphárnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discípuli ejus: et ibi mansérunt non multis diébus. b +Joánnes John 45 2 13 Et prope erat Pascha Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam: b +Joánnes John 45 2 14 et invénit in templo vendéntes boves, et oves, et colúmbas, et numulários sedéntes. +Joánnes John 45 2 15 Et cum fecísset quasi flagéllum de funículis, omnes ejécit de templo, oves quoque, et boves, et numulariórum effúdit aes, et mensas subvértit. +Joánnes John 45 2 16 Et his qui colúmbas vendébant, dixit: Auférte ista hinc, et nolíte fácere domum patris mei, domum negotiatiónis. +Joánnes John 45 2 17 Recordáti sunt vero discípuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me. +Joánnes John 45 2 18 Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Quod signum osténdis nobis, quia haec facis? +Joánnes John 45 2 19 Respóndit Jesus, et dixit eis: Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. +Joánnes John 45 2 20 Dixérunt ergo Judǽi: Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu in tribus diébus excitábis illud? +Joánnes John 45 2 21 Ille autem dicébat de templo córporis sui. +Joánnes John 45 2 22 Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli ejus, quia hoc dicébat, et credidérunt scriptúræ et sermóni quem dixit Jesus. +Joánnes John 45 2 23 Cum autem esset Jerosólymis in Pascha in die festo, multi credidérunt in nómine ejus, vidéntes signa ejus, quæ faciébat. b +Joánnes John 45 2 24 Ipse autem Jesus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes, +Joánnes John 45 2 25 et quia opus ei non erat ut quis testimónium perhibéret de hómine: ipse enim sciébat quid esset in hómine. +Joánnes John 45 3 1 Erat autem homo ex pharisǽis, Nicodémus nómine, princeps Judæórum. +Joánnes John 45 3 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venísti magíster, nemo enim potest haec signa fácere, quæ tu facis, nisi fúerit Deus cum eo. +Joánnes John 45 3 3 Respóndit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit dénuo, non potest vidére regnum Dei. +Joánnes John 45 3 4 Dicit ad eum Nicodémus: Quómodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre et renásci? +Joánnes John 45 3 5 Respóndit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit ex aqua, et Spíritu Sancto, non potest introíre in regnum Dei. +Joánnes John 45 3 6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spíritu, spíritus est. +Joánnes John 45 3 7 Non miréris quia dixi tibi: opórtet vos nasci dénuo. +Joánnes John 45 3 8 Spíritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde véniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spíritu. +Joánnes John 45 3 9 Respóndit Nicodémus, et dixit ei: Quómodo possunt haec fíeri? +Joánnes John 45 3 10 Respóndit Jesus, et dixit ei: Tu es magíster in Israël, et haec ignóras? +Joánnes John 45 3 11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus lóquimur, et quod vídimus testámur, et testimónium nostrum non accípitis. +Joánnes John 45 3 12 Si terréna dixi vobis, et non créditis: quómodo, si díxero vobis cæléstia, credétis? +Joánnes John 45 3 13 Et nemo ascéndit in cælum, nisi qui descéndit de cælo, Fílius hóminis, qui est in cælo. +Joánnes John 45 3 14 Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis: +Joánnes John 45 3 15 ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. +Joánnes John 45 3 16 Sic enim Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. b +Joánnes John 45 3 17 Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. +Joánnes John 45 3 18 Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. +Joánnes John 45 3 19 Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem: erant enim eórum mala ópera. +Joánnes John 45 3 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: +Joánnes John 45 3 21 qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus, quia in Deo sunt facta. +Joánnes John 45 3 22 Post haec venit Jesus et discípuli ejus in terram Judǽam: et illic demorabátur cum eis, et baptizábat. b +Joánnes John 45 3 23 Erat autem et Joánnes baptízans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniébant et baptizabántur. +Joánnes John 45 3 24 Nondum enim missus fúerat Joánnes in cárcerem. +Joánnes John 45 3 25 Facta est autem quǽstio ex discípulis Joánnis cum Judǽis de purificatióne. +Joánnes John 45 3 26 Et venérunt ad Joánnem, et dixérunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordánem, cui tu testimónium perhibuísti, ecce hic baptízat, et omnes véniunt ad eum. +Joánnes John 45 3 27 Respóndit Joánnes, et dixit: Non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo. +Joánnes John 45 3 28 Ipsi vos mihi testimónium perhibétis, quod díxerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. +Joánnes John 45 3 29 Qui habet sponsam, sponsus est: amícus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gáudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gáudium meum implétum est. +Joánnes John 45 3 30 Illum opórtet créscere, me autem mínui. +Joánnes John 45 3 31 Qui desúrsum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra lóquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. b +Joánnes John 45 3 32 Et quod vidit, et audívit, hoc testátur: et testimónium ejus nemo áccipit. +Joánnes John 45 3 33 Qui accépit ejus testimónium signávit, quia Deus verax est. +Joánnes John 45 3 34 Quem enim misit Deus, verba Dei lóquitur: non enim ad mensúram dat Deus spíritum. +Joánnes John 45 3 35 Pater díligit Fílium et ómnia dedit in manu ejus. +Joánnes John 45 3 36 Qui credit in Fílium, habet vitam ætérnam; qui autem incrédulus est Fílio, non vidébit vitam, sed ira Dei manet super eum. +Joánnes John 45 4 1 Ut ergo cognóvit Jesus quia audiérunt pharisǽi quod Jesus plures discípulos facit, et baptízat, quam Joánnes +Joánnes John 45 4 2 (quamquam Jesus non baptizáret, sed discípuli ejus), +Joánnes John 45 4 3 relíquit Judǽam, et ábiit íterum in Galilǽam. +Joánnes John 45 4 4 Oportébat autem eum transíre per Samaríam. +Joánnes John 45 4 5 Venit ergo in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar, juxta prǽdium quod dedit Jacob Joseph fílio suo. +Joánnes John 45 4 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. +Joánnes John 45 4 7 Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bíbere. +Joánnes John 45 4 8 (Discípuli enim ejus abíerant in civitátem ut cibos émerent.) +Joánnes John 45 4 9 Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Judǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? non enim coutúntur Judǽi Samaritánis. +Joánnes John 45 4 10 Respóndit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bíbere, tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. +Joánnes John 45 4 11 Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? +Joánnes John 45 4 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit, et fílii ejus, et pécora ejus? +Joánnes John 45 4 13 Respóndit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum; qui autem bíberit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum: +Joánnes John 45 4 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. +Joánnes John 45 4 15 Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. +Joánnes John 45 4 16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. b +Joánnes John 45 4 17 Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum; +Joánnes John 45 4 18 quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. +Joánnes John 45 4 19 Dicit ei múlier: Dómine, vídeo quia prophéta es tu. +Joánnes John 45 4 20 Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus ubi adoráre opórtet. +Joánnes John 45 4 21 Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem. +Joánnes John 45 4 22 Vos adorátis quod nescítis: nos adorámus quod scimus, quia salus ex Judǽis est. +Joánnes John 45 4 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum. +Joánnes John 45 4 24 Spíritus est Deus: et eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. +Joánnes John 45 4 25 Dicit ei múlier: Scio quia Messías venit (qui dícitur Christus): cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. +Joánnes John 45 4 26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. +Joánnes John 45 4 27 Et contínuo venérunt discípuli ejus, et mirabántur quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loquéris cum ea? b +Joánnes John 45 4 28 Relíquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: +Joánnes John 45 4 29 Veníte, et vidéte hóminem qui dixit mihi ómnia quæcúmque feci: numquid ipse est Christus? +Joánnes John 45 4 30 Exiérunt ergo de civitáte et veniébant ad eum. +Joánnes John 45 4 31 Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. +Joánnes John 45 4 32 Ille autem dicit eis: Ego cibum hábeo manducáre, quem vos nescítis. +Joánnes John 45 4 33 Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre? +Joánnes John 45 4 34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut fáciam voluntátem ejus qui misit me, ut perfíciam opus ejus. +Joánnes John 45 4 35 Nonne vos dícitis quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt jam ad messem. +Joánnes John 45 4 36 Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. +Joánnes John 45 4 37 In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. +Joánnes John 45 4 38 Ego misi vos métere quod vos non laborástis: álii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. +Joánnes John 45 4 39 Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia quæcúmque feci. +Joánnes John 45 4 40 Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. +Joánnes John 45 4 41 Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus. +Joánnes John 45 4 42 Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus quia hic est vere Salvátor mundi. +Joánnes John 45 4 43 Post duos autem dies éxiit inde, et ábiit in Galilǽam. b +Joánnes John 45 4 44 Ipse enim Jesus testimónium perhíbuit, quia prophéta in sua pátria honórem non habet. +Joánnes John 45 4 45 Cum ergo venísset in Galilǽam, excepérunt eum Galilǽi, cum ómnia vidíssent quæ fécerat Jerosólymis in die festo: et ipsi enim vénerant ad diem festum. +Joánnes John 45 4 46 Venit ergo íterum in Cana Galilǽæ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. +Joánnes John 45 4 47 Hic cum audísset quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet, et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. +Joánnes John 45 4 48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. +Joánnes John 45 4 49 Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus. +Joánnes John 45 4 50 Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni quem dixit ei Jesus, et ibat. +Joánnes John 45 4 51 Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fílius ejus víveret. +Joánnes John 45 4 52 Interrogábat ergo horam ab eis in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. +Joánnes John 45 4 53 Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit; et crédidit ipse et domus ejus tota. +Joánnes John 45 4 54 Hoc íterum secúndum signum fecit Jesus, cum venísset a Judǽa in Galilǽam. +Joánnes John 45 5 1 Post haec erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. +Joánnes John 45 5 2 Est autem Jerosólymis probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. +Joánnes John 45 5 3 In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum, exspectántium aquæ motum. +Joánnes John 45 5 4 Ángelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte. +Joánnes John 45 5 5 Erat autem quidam homo ibi trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. +Joánnes John 45 5 6 Hunc autem cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovísset quia jam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri? +Joánnes John 45 5 7 Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. +Joánnes John 45 5 8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabátum tuum et ámbula. +Joánnes John 45 5 9 Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. +Joánnes John 45 5 10 Dicébant ergo Judǽi illi qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. +Joánnes John 45 5 11 Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum et ámbula. +Joánnes John 45 5 12 Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum et ámbula? +Joánnes John 45 5 13 Is autem qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. +Joánnes John 45 5 14 Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat. +Joánnes John 45 5 15 Ábiit ille homo, et nuntiávit Judǽis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. +Joánnes John 45 5 16 Proptérea persequebántur Judǽi Jesum, quia haec faciébat in sábbato. b +Joánnes John 45 5 17 Jesus autem respóndit eis: Pater meus usque modo operátur, et ego óperor. +Joánnes John 45 5 18 Proptérea ergo magis quærébant eum Judǽi interfícere: quia non solum solvébat sábbatum, sed et patrem suum dicébat Deum, æquálem se fáciens Deo. Respóndit ítaque Jesus, et dixit eis: +Joánnes John 45 5 19 Amen, amen dico vobis: non potest Fílius a se fácere quidquam, nisi quod víderit Patrem faciéntem: quæcúmque enim ille fécerit, haec et Fílius simíliter facit. +Joánnes John 45 5 20 Pater enim díligit Fílium, et ómnia demónstrat ei quæ ipse facit: et majóra his demonstrábit ei ópera, ut vos mirémini. +Joánnes John 45 5 21 Sicut enim Pater súscitat mórtuos, et vivíficat, sic et Fílius, quos vult, vivíficat. +Joánnes John 45 5 22 Neque enim Pater júdicat quemquam: sed omne judícium dedit Fílio, +Joánnes John 45 5 23 ut omnes honoríficent Fílium, sicut honoríficant Patrem; qui non honoríficat Fílium, non honoríficat Patrem, qui misit illum. +Joánnes John 45 5 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, et in judícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam. b +Joánnes John 45 5 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent. +Joánnes John 45 5 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso: +Joánnes John 45 5 27 et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est. +Joánnes John 45 5 28 Nolíte mirári hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monuméntis sunt áudient vocem Fílii Dei: +Joánnes John 45 5 29 et procédent qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ; qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii. +Joánnes John 45 5 30 Non possum ego a meípso fácere quidquam. Sicut áudio, júdico: et judícium meum justum est, quia non quæro voluntátem meam, sed voluntátem ejus qui misit me. +Joánnes John 45 5 31 Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum. +Joánnes John 45 5 32 Álius est qui testimónium pérhibet de me: et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me. +Joánnes John 45 5 33 Vos misístis ad Joánnem, et testimónium perhíbuit veritáti. +Joánnes John 45 5 34 Ego autem non ab hómine testimónium accípio: sed haec dico ut vos salvi sitis. +Joánnes John 45 5 35 Ille erat lucérna ardens et lucens: vos autem voluístis ad horam exsultáre in luce ejus. +Joánnes John 45 5 36 Ego autem hábeo testimónium majus Joánne. Ópera enim quæ dedit mihi Pater ut perfíciam ea: ipsa ópera, quæ ego fácio, testimónium pérhibent de me, quia Pater misit me: +Joánnes John 45 5 37 et qui misit me Pater, ipse testimónium perhíbuit de me: neque vocem ejus umquam audístis, neque spéciem ejus vidístis: +Joánnes John 45 5 38 et verbum ejus non habétis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non créditis. +Joánnes John 45 5 39 Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam ætérnam habére: et illæ sunt quæ testimónium pérhibent de me: +Joánnes John 45 5 40 et non vultis veníre ad me ut vitam habeátis. +Joánnes John 45 5 41 Claritátem ab homínibus non accípio. +Joánnes John 45 5 42 Sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis. +Joánnes John 45 5 43 Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me; si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis. b +Joánnes John 45 5 44 Quómodo vos potéstis crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam quæ a solo Deo est, non quǽritis? +Joánnes John 45 5 45 Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem: est qui accúsat vos Móyses, in quo vos sperátis. +Joánnes John 45 5 46 Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi: de me enim ille scripsit. +Joánnes John 45 5 47 Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo verbis meis credétis? +Joánnes John 45 6 1 Post haec ábiit Jesus trans mare Galilǽæ, quod est Tiberíadis: +Joánnes John 45 6 2 et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa quæ faciébat super his qui infirmabántur. +Joánnes John 45 6 3 Súbiit ergo in montem Jesus et ibi sedébat cum discípulis suis. +Joánnes John 45 6 4 Erat autem próximum Pascha dies festus Judæórum. +Joánnes John 45 6 5 Cum sublevásset ergo óculos Jesus, et vidísset quia multitúdo máxima venit ad eum, dixit ad Philíppum: Unde emémus panes, ut mandúcent hi? +Joánnes John 45 6 6 Hoc autem dicébat tentans eum: ipse enim sciébat quid esset factúrus. +Joánnes John 45 6 7 Respóndit ei Philíppus: Ducentórum denariórum panes non suffíciunt eis, ut unusquísque módicum quid accípiat. +Joánnes John 45 6 8 Dicit ei unus ex discípulis ejus, Andréas, frater Simónis Petri: +Joánnes John 45 6 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeáceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? +Joánnes John 45 6 10 Dixit ergo Jesus: Fácite hómines discúmbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuérunt ergo viri, número quasi quinque míllia. +Joánnes John 45 6 11 Accépit ergo Jesus panes: et cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus: simíliter et ex píscibus quantum volébant. +Joánnes John 45 6 12 Ut autem impléti sunt, dixit discípulis suis: Collígite quæ superavérunt fragménta, ne péreant. +Joánnes John 45 6 13 Collegérunt ergo, et implevérunt duódecim cóphinos fragmentórum ex quinque pánibus hordeáceis, quæ superfuérunt his qui manducáverant. +Joánnes John 45 6 14 Illi ergo hómines cum vidíssent quod Jesus fécerat signum, dicébant: Quia hic est vere prophéta, qui ventúrus est in mundum. +Joánnes John 45 6 15 Jesus ergo cum cognovísset quia ventúri essent ut ráperent eum, et fácerent eum regem, fugit íterum in montem ipse solus. b +Joánnes John 45 6 16 Ut autem sero factum est, descendérunt discípuli ejus ad mare. +Joánnes John 45 6 17 Et cum ascendíssent navim, venérunt trans mare in Caphárnaum: et ténebræ jam factæ erant et non vénerat ad eos Jesus. +Joánnes John 45 6 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgébat. +Joánnes John 45 6 19 Cum remigássent ergo quasi stádia vigínti quinque aut trigínta, vident Jesum ambulántem supra mare, et próximum navi fíeri, et timuérunt. +Joánnes John 45 6 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolíte timére. +Joánnes John 45 6 21 Voluérunt ergo accípere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. +Joánnes John 45 6 22 Áltera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navícula ália non erat ibi nisi una, et quia non introísset cum discípulis suis Jesus in navim, sed soli discípuli ejus abiíssent: b +Joánnes John 45 6 23 áliæ vero supervenérunt naves a Tiberíade juxta locum ubi manducáverant panem, grátias agénte Dómino. +Joánnes John 45 6 24 Cum ergo vidísset turba quia Jesus non esset ibi, neque discípuli ejus, ascendérunt in navículas, et venérunt Caphárnaum quæréntes Jesum. +Joánnes John 45 6 25 Et cum inveníssent eum trans mare, dixérunt ei: Rabbi, quando huc venísti? +Joánnes John 45 6 26 Respóndit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quǽritis me non quia vidístis signa, sed quia manducástis ex pánibus et saturáti estis. +Joánnes John 45 6 27 Operámini non cibum, qui perit, sed qui pérmanet in vitam ætérnam, quem Fílius hóminis dabit vobis. Hunc enim Pater signávit Deus. +Joánnes John 45 6 28 Dixérunt ergo ad eum: Quid faciémus ut operémur ópera Dei? +Joánnes John 45 6 29 Respóndit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credátis in eum quem misit ille. +Joánnes John 45 6 30 Dixérunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videámus et credámus tibi? quid operáris? b +Joánnes John 45 6 31 Patres nostri manducavérunt manna in desérto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducáre. +Joánnes John 45 6 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. +Joánnes John 45 6 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descéndit, et dat vitam mundo. +Joánnes John 45 6 34 Dixérunt ergo ad eum: Dómine, semper da nobis panem hunc. +Joánnes John 45 6 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esúriet, et qui credit in me, non sítiet umquam. +Joánnes John 45 6 36 Sed dixi vobis quia et vidístis me, et non créditis. +Joánnes John 45 6 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me véniet: et eum qui venit ad me, non ejíciam foras: +Joánnes John 45 6 38 quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus qui misit me. +Joánnes John 45 6 39 Hæc est autem volúntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. +Joánnes John 45 6 40 Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die. +Joánnes John 45 6 41 Murmurábant ergo Judǽi de illo, quia dixísset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi, b +Joánnes John 45 6 42 et dicébant: Nonne hic est Jesus fílius Joseph, cujus nos nóvimus patrem et matrem? quómodo ergo dicit hic: Quia de cælo descéndi? +Joánnes John 45 6 43 Respóndit ergo Jesus, et dixit eis: Nolíte murmuráre in ínvicem: +Joánnes John 45 6 44 nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum; et ego resuscitábo eum in novíssimo die. +Joánnes John 45 6 45 Est scriptum in prophétis: Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis qui audívit a Patre, et dídicit, venit ad me. +Joánnes John 45 6 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. +Joánnes John 45 6 47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam ætérnam. +Joánnes John 45 6 48 Ego sum panis vitæ. +Joánnes John 45 6 49 Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt. +Joánnes John 45 6 50 Hic est panis de cælo descéndens: ut si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. +Joánnes John 45 6 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. +Joánnes John 45 6 52 Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. +Joánnes John 45 6 53 Litigábant ergo Judǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? b +Joánnes John 45 6 54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis, et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. +Joánnes John 45 6 55 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. +Joánnes John 45 6 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; +Joánnes John 45 6 57 qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. +Joánnes John 45 6 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. +Joánnes John 45 6 59 Hic est panis qui de cælo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum. +Joánnes John 45 6 60 Hæc dixit in synagóga docens, in Caphárnaum. b +Joánnes John 45 6 61 Multi ergo audiéntes ex discípulis ejus, dixérunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audíre? +Joánnes John 45 6 62 Sciens autem Jesus apud semetípsum quia murmurárent de hoc discípuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalízat? +Joánnes John 45 6 63 si ergo vidéritis Fílium hóminis ascendéntem ubi erat prius? +Joánnes John 45 6 64 Spíritus est qui vivíficat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt. +Joánnes John 45 6 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciébat enim ab inítio Jesus qui essent non credéntes, et quis traditúrus esset eum. +Joánnes John 45 6 66 Et dicébat: Proptérea dixi vobis, quia nemo potest veníre ad me, nisi fúerit ei datum a Patre meo. +Joánnes John 45 6 67 Ex hoc multi discipulórum ejus abiérunt retro: et jam non cum illo ambulábant. +Joánnes John 45 6 68 Dixit ergo Jesus ad duódecim: Numquid et vos vultis abíre? +Joánnes John 45 6 69 Respóndit ergo ei Simon Petrus: Dómine, ad quem íbimus? verba vitæ ætérnæ habes: +Joánnes John 45 6 70 et nos credídimus, et cognóvimus quia tu es Christus Fílius Dei. +Joánnes John 45 6 71 Respóndit eis Jesus: Nonne ego vos duódecim elégi: et ex vobis unus diábolus est? +Joánnes John 45 6 72 Dicébat autem Judam Simónis Iscariótem: hic enim erat traditúrus eum, cum esset unus ex duódecim. +Joánnes John 45 7 1 Post haec autem ambulábat Jesus in Galilǽam: non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere. +Joánnes John 45 7 2 Erat autem in próximo dies festus Judæórum, Scenopégia. +Joánnes John 45 7 3 Dixérunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judǽam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis. +Joánnes John 45 7 4 Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si haec facis, manifésta teípsum mundo. +Joánnes John 45 7 5 Neque enim fratres ejus credébant in eum. +Joánnes John 45 7 6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advénit: tempus autem vestrum semper est parátum. +Joánnes John 45 7 7 Non potest mundus odísse vos: me autem odit, quia ego testimónium perhíbeo de illo quod ópera ejus mala sunt. +Joánnes John 45 7 8 Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascéndo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum implétum est. +Joánnes John 45 7 9 Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilǽa. +Joánnes John 45 7 10 Ut autem ascendérunt fratres ejus, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto. b +Joánnes John 45 7 11 Judǽi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant: Ubi est ille? +Joánnes John 45 7 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant: Quia bonus est. Álii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. +Joánnes John 45 7 13 Nemo tamen palam loquebátur de illo propter metum Judæórum. +Joánnes John 45 7 14 Jam autem die festo mediánte, ascéndit Jesus in templum, et docébat. +Joánnes John 45 7 15 Et mirabántur Judǽi, dicéntes: Quómodo hic lítteras scit, cum non didícerit? +Joánnes John 45 7 16 Respóndit eis Jesus, et dixit: Mea doctrína non est mea, sed ejus qui misit me. +Joánnes John 45 7 17 Si quis volúerit voluntátem ejus fácere, cognóscet de doctrína, utrum ex Deo sit, an ego a meípso loquar. +Joánnes John 45 7 18 Qui a semetípso lóquitur, glóriam própriam quærit; qui autem quærit glóriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustítia in illo non est. +Joánnes John 45 7 19 Nonne Móyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? +Joánnes John 45 7 20 Quid me quǽritis interfícere? Respóndit turba, et dixit: Dæmónium habes: quis te quærit interfícere? +Joánnes John 45 7 21 Respóndit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes mirámini: +Joánnes John 45 7 22 proptérea Móyses dedit vobis circumcisiónem (non quia ex Móyse est, sed ex pátribus), et in sábbato circumcíditis hóminem. +Joánnes John 45 7 23 Si circumcisiónem áccipit homo in sábbato, ut non solvátur lex Móysi: mihi indignámini quia totum hóminem sanum feci in sábbato? +Joánnes John 45 7 24 Nolíte judicáre secúndum fáciem, sed justum judícium judicáte. +Joánnes John 45 7 25 Dicébant ergo quidam ex Jerosólymis: Nonne hic est, quem quaérunt interfícere? b +Joánnes John 45 7 26 et ecce palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes quia hic est Christus? +Joánnes John 45 7 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum vénerit, nemo scit unde sit. +Joánnes John 45 7 28 Clamábat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meípso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescítis. +Joánnes John 45 7 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. +Joánnes John 45 7 30 Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora ejus. +Joánnes John 45 7 31 De turba autem multi credidérunt in eum, et dicébant: Christus cum vénerit, numquid plura signa fáciet quam quæ hic facit? +Joánnes John 45 7 32 Audiérunt pharisǽi turbam murmurántem de illo haec: et misérunt príncipes et pharisǽi minístros ut apprehénderent eum. +Joánnes John 45 7 33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum: et vado ad eum qui me misit. +Joánnes John 45 7 34 Quærétis me, et non inveniétis: et ubi ego sum, vos non potéstis veníre. +Joánnes John 45 7 35 Dixérunt ergo Judǽi ad semetípsos: Quo hic itúrus est, quia non inveniémus eum? numquid in dispersiónem géntium itúrus est, et doctúrus gentes? +Joánnes John 45 7 36 quis est hic sermo, quem dixit: Quærétis me, et non inveniétis: et ubi sum ego, vos non potéstis veníre? +Joánnes John 45 7 37 In novíssimo autem die magno festivitátis stabat Jesus, et clamábat dicens: Si quis sitit, véniat ad me et bibat. b +Joánnes John 45 7 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptúra, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. +Joánnes John 45 7 39 Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum: nondum enim erat Spíritus datus, quia Jesus nondum erat glorificátus. +Joánnes John 45 7 40 Ex illa ergo turba cum audíssent hos sermónes ejus, dicébant: Hic est vere prophéta. +Joánnes John 45 7 41 Álii dicébant: Hic est Christus. Quidam autem dicébant: Numquid a Galilǽa venit Christus? +Joánnes John 45 7 42 nonne Scriptúra dicit: Quia ex sémine David, et de Béthlehem castéllo, ubi erat David, venit Christus? +Joánnes John 45 7 43 Dissénsio ítaque facta est in turba propter eum. +Joánnes John 45 7 44 Quidam autem ex ipsis volébant apprehéndere eum: sed nemo misit super eum manus. +Joánnes John 45 7 45 Venérunt ergo minístri ad pontífices et pharisǽos. Et dixérunt eis illi: Quare non adduxístis illum? b +Joánnes John 45 7 46 Respondérunt minístri: Numquam sic locútus est homo, sicut hic homo. +Joánnes John 45 7 47 Respondérunt ergo eis pharisǽi: Numquid et vos sedúcti estis? +Joánnes John 45 7 48 numquid ex princípibus áliquis crédidit in eum, aut ex pharisǽis? +Joánnes John 45 7 49 sed turba haec, quæ non novit legem, maledícti sunt. +Joánnes John 45 7 50 Dixit Nicodémus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: +Joánnes John 45 7 51 Numquid lex nostra júdicat hóminem, nisi prius audíerit ab ipso, et cognóverit quid fáciat? +Joánnes John 45 7 52 Respondérunt, et dixérunt ei: Numquid et tu Galilǽus es? scrutáre Scriptúras, et vide quia a Galilǽa prophéta non surgit. +Joánnes John 45 7 53 Et revérsi sunt unusquísque in domum suam. +Joánnes John 45 8 1 Jesus autem perréxit in montem Olivéti: +Joánnes John 45 8 2 et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos. +Joánnes John 45 8 3 Addúcunt autem scribæ et pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio, +Joánnes John 45 8 4 et dixérunt ei: Magíster, haec múlier modo deprehénsa est in adultério. +Joánnes John 45 8 5 In lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis? +Joánnes John 45 8 6 Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra. +Joánnes John 45 8 7 Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis: Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat. +Joánnes John 45 8 8 Et íterum se inclínans, scribébat in terra. +Joánnes John 45 8 9 Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Jesus, et múlier in médio stans. +Joánnes John 45 8 10 Érigens autem se Jesus, dixit ei: Múlier, ubi sunt qui te accusábant? nemo te condemnávit? +Joánnes John 45 8 11 Quæ dixit: Nemo, Dómine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnábo: vade, et jam ámplius noli peccáre. +Joánnes John 45 8 12 Íterum ergo locútus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ. b +Joánnes John 45 8 13 Dixérunt ergo ei pharisǽi: Tu de teípso testimónium pérhibes; testimónium tuum non est verum. +Joánnes John 45 8 14 Respóndit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimónium perhíbeo de meípso, verum est testimónium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescítis unde vénio aut quo vado. +Joánnes John 45 8 15 Vos secúndum carnem judicátis: ego non júdico quemquam; +Joánnes John 45 8 16 et si júdico ego, judícium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. +Joánnes John 45 8 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duórum hóminum testimónium verum est. +Joánnes John 45 8 18 Ego sum qui testimónium perhíbeo de meípso, et testimónium pérhibet de me qui misit me, Pater. +Joánnes John 45 8 19 Dicébant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respóndit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me scirétis, fórsitan et Patrem meum scirétis. +Joánnes John 45 8 20 Hæc verba locútus est Jesus in gazophylácio, docens in templo: et nemo apprehéndit eum, quia necdum vénerat hora ejus. +Joánnes John 45 8 21 Dixit ergo íterum eis Jesus: Ego vado, et quærétis me, et in peccáto vestro moriémini. Quo ego vado, vos non potéstis veníre. b +Joánnes John 45 8 22 Dicébant ergo Judǽi: Numquid interfíciet semetípsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potéstis veníre? +Joánnes John 45 8 23 Et dicébat eis: Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. +Joánnes John 45 8 24 Dixi ergo vobis quia moriémini in peccátis vestris: si enim non credidéritis quia ego sum, moriémini in peccáto vestro. +Joánnes John 45 8 25 Dicébant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Princípium, qui et loquor vobis. +Joánnes John 45 8 26 Multa hábeo de vobis loqui, et judicáre; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audívi ab eo, haec loquor in mundo. +Joánnes John 45 8 27 Et non cognovérunt quia Patrem ejus dicébat Deum. +Joánnes John 45 8 28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, et a meípso fácio nihil, sed sicut dócuit me Pater, haec loquor: +Joánnes John 45 8 29 et qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum: quia ego quæ plácita sunt ei, fácio semper. +Joánnes John 45 8 30 Hæc illo loquénte, multi credidérunt in eum. +Joánnes John 45 8 31 Dicébat ergo Jesus ad eos, qui credidérunt ei, Judǽos: Si vos manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei éritis, b +Joánnes John 45 8 32 et cognoscétis veritátem, et véritas liberábit vos. +Joánnes John 45 8 33 Respondérunt ei: Semen Ábrahæ sumus, et némini servívimus umquam: quómodo tu dicis: Líberi éritis? +Joánnes John 45 8 34 Respóndit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccátum, servus est peccáti. +Joánnes John 45 8 35 Servus autem non manet in domo in ætérnum: fílius autem manet in ætérnum. +Joánnes John 45 8 36 Si ergo vos fílius liberáverit, vere líberi éritis. +Joánnes John 45 8 37 Scio quia fílii Ábrahæ estis: sed quǽritis me interfícere, quia sermo meus non capit in vobis. +Joánnes John 45 8 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidístis apud patrem vestrum, fácitis. +Joánnes John 45 8 39 Respondérunt, et dixérunt ei: Pater noster Ábraham est. Dicit eis Jesus: Si fílii Ábrahæ estis, ópera Ábrahæ fácite. +Joánnes John 45 8 40 Nunc autem quǽritis me interfícere, hóminem, qui veritátem vobis locútus sum, quam audívi a Deo: hoc Ábraham non fecit. +Joánnes John 45 8 41 Vos fácitis ópera patris vestri. Dixérunt ítaque ei: Nos ex fornicatióne non sumus nati: unum patrem habémus Deum. +Joánnes John 45 8 42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligerétis útique et me; ego enim ex Deo procéssi, et veni: neque enim a meípso veni, sed ille me misit. +Joánnes John 45 8 43 Quare loquélam meam non cognóscitis? Quia non potéstis audíre sermónem meum. +Joánnes John 45 8 44 Vos ex patre diábolo estis: et desidéria patris vestri vultis fácere. Ille homicída erat ab inítio, et in veritáte non stetit: quia non est véritas in eo: cum lóquitur mendácium, ex própriis lóquitur, quia mendax est, et pater ejus. +Joánnes John 45 8 45 Ego autem si veritátem dico, non créditis mihi. +Joánnes John 45 8 46 Quis ex vobis árguet me de peccáto? si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? +Joánnes John 45 8 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. +Joánnes John 45 8 48 Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? +Joánnes John 45 8 49 Respóndit Jesus: Ego dæmónium non hábeo: sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. +Joánnes John 45 8 50 Ego autem non quæro glóriam meam: est qui quærat, et júdicet. +Joánnes John 45 8 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum. b +Joánnes John 45 8 52 Dixérunt ergo Judǽi: Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Ábraham mórtuus est, et prophétæ; et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum. +Joánnes John 45 8 53 Numquid tu major es patre nostro Ábraham, qui mórtuus est? et prophétæ mórtui sunt. Quem teípsum facis? +Joánnes John 45 8 54 Respóndit Jesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis quia Deus vester est, +Joánnes John 45 8 55 et non cognovístis eum: ego autem novi eum. Et si díxero quia non scio eum, ero símilis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermónem ejus servo. +Joánnes John 45 8 56 Ábraham pater vester exsultávit ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est. +Joánnes John 45 8 57 Dixérunt ergo Judǽi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Ábraham vidísti? +Joánnes John 45 8 58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, ántequam Ábraham fíeret, ego sum. +Joánnes John 45 8 59 Tulérunt ergo lápides, ut jacérent in eum: Jesus autem abscóndit se, et exívit de templo. +Joánnes John 45 9 1 Et prætériens Jesus vidit hóminem cæcum a nativitáte: +Joánnes John 45 9 2 et interrogavérunt eum discípuli ejus: Rabbi, quis peccávit, hic, aut paréntes ejus, ut cæcus nascerétur? +Joánnes John 45 9 3 Respóndit Jesus: Neque hic peccávit, neque paréntes ejus: sed ut manifesténtur ópera Dei in illo. +Joánnes John 45 9 4 Me opórtet operári ópera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operári: +Joánnes John 45 9 5 quámdiu sum in mundo, lux sum mundi. +Joánnes John 45 9 6 Hæc cum dixísset, éxspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linívit lutum super óculos ejus, +Joánnes John 45 9 7 et dixit ei: Vade, lava in natatória Siloë (quod interpretátur Missus). Ábiit ergo, et lavit, et venit videns. +Joánnes John 45 9 8 Ítaque vicíni, et qui víderant eum prius quia mendícus erat, dicébant: Nonne hic est qui sedébat, et mendicábat? Álii dicébant: Quia hic est. +Joánnes John 45 9 9 Álii autem: Nequáquam, sed símilis est ei. Ille vero dicébat: Quia ego sum. +Joánnes John 45 9 10 Dicébant ergo ei: Quómodo apérti sunt tibi óculi? +Joánnes John 45 9 11 Respóndit: Ille homo qui dícitur Jesus, lutum fecit: et unxit óculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatória Siloë, et lava. Et ábii, et lavi, et vídeo. +Joánnes John 45 9 12 Et dixérunt ei: Ubi est ille? Ait: Néscio. +Joánnes John 45 9 13 Addúcunt eum ad pharisǽos, qui cæcus fúerat. b +Joánnes John 45 9 14 Erat autem sábbatum quando lutum fecit Jesus, et apéruit óculos ejus. +Joánnes John 45 9 15 Íterum ergo interrogábant eum pharisǽi quómodo vidísset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi pósuit super óculos, et lavi, et vídeo. +Joánnes John 45 9 16 Dicébant ergo ex pharisǽis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sábbatum non custódit. Álii autem dicébant: Quómodo potest homo peccátor haec signa fácere? Et schisma erat inter eos. +Joánnes John 45 9 17 Dicunt ergo cæco íterum: Tu quid dicis de illo qui apéruit óculos tuos? Ille autem dixit: Quia prophéta est. +Joánnes John 45 9 18 Non credidérunt ergo Judǽi de illo, quia cæcus fuísset et vidísset, donec vocavérunt paréntes ejus, qui víderat: +Joánnes John 45 9 19 et interrogavérunt eos, dicéntes: Hic est fílius vester, quem vos dícitis quia cæcus natus est? quómodo ergo nunc videt? +Joánnes John 45 9 20 Respondérunt eis paréntes ejus, et dixérunt: Scimus quia hic est fílius noster, et quia cæcus natus est: +Joánnes John 45 9 21 quómodo autem nunc vídeat, nescímus: aut quis ejus apéruit óculos, nos nescímus; ipsum interrogáte: ætátem habet, ipse de se loquátur. +Joánnes John 45 9 22 Hæc dixérunt paréntes ejus, quóniam timébant Judǽos: jam enim conspiravérunt Judǽi, ut si quis eum confiterétur esse Christum, extra synagógam fíeret. +Joánnes John 45 9 23 Proptérea paréntes ejus dixérunt: Quia ætátem habet, ipsum interrogáte. +Joánnes John 45 9 24 Vocavérunt ergo rursum hóminem qui fúerat cæcus, et dixérunt ei: Da glóriam Deo: nos scimus quia hic homo peccátor est. b +Joánnes John 45 9 25 Dixit ergo eis ille: Si peccátor est, néscio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo vídeo. +Joánnes John 45 9 26 Dixérunt ergo illi: Quid fecit tibi? quómodo apéruit tibi óculos? +Joánnes John 45 9 27 Respóndit eis: Dixi vobis jam, et audístis: quod íterum vultis audíre? numquid et vos vultis discípuli ejus fíeri? +Joánnes John 45 9 28 Maledixérunt ergo ei, et dixérunt: Tu discípulus illíus sis: nos autem Móysi discípuli sumus. +Joánnes John 45 9 29 Nos scimus quia Móysi locútus est Deus; hunc autem nescímus unde sit. +Joánnes John 45 9 30 Respóndit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirábile est quia vos nescítis unde sit, et apéruit meos óculos: +Joánnes John 45 9 31 scimus autem quia peccatóres Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntátem ejus facit, hunc exáudit. +Joánnes John 45 9 32 A sǽculo non est audítum quia quis apéruit óculos cæci nati. +Joánnes John 45 9 33 Nisi esset hic a Deo, non póterat fácere quidquam. +Joánnes John 45 9 34 Respondérunt, et dixérunt ei: In peccátis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecérunt eum foras. +Joánnes John 45 9 35 Audívit Jesus quia ejecérunt eum foras: et cum invenísset eum, dixit ei: Tu credis in Fílium Dei? b +Joánnes John 45 9 36 Respóndit ille, et dixit: Quis est, Dómine, ut credam in eum? +Joánnes John 45 9 37 Et dixit ei Jesus: Et vidísti eum, et qui lóquitur tecum, ipse est. +Joánnes John 45 9 38 At ille ait: Credo, Dómine. Et prócidens adorávit eum. +Joánnes John 45 9 39 Et dixit Jesus: In judícium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident vídeant, et qui vident cæci fiant. +Joánnes John 45 9 40 Et audiérunt quidam ex pharisǽis qui cum ipso erant, et dixérunt ei: Numquid et nos cæci sumus? +Joánnes John 45 9 41 Dixit eis Jesus: Si cæci essétis, non haberétis peccátum. Nunc vero dícitis, Quia vidémus: peccátum vestrum manet. +Joánnes John 45 10 1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est et latro. +Joánnes John 45 10 2 Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. +Joánnes John 45 10 3 Huic ostiárius áperit, et oves vocem ejus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim, et edúcit eas. +Joánnes John 45 10 4 Et cum próprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem ejus. +Joánnes John 45 10 5 Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo: quia non novérunt vocem alienórum. +Joánnes John 45 10 6 Hoc provérbium dixit eis Jesus: illi autem non cognovérunt quid loquerétur eis. +Joánnes John 45 10 7 Dixit ergo eis íterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum óstium óvium. +Joánnes John 45 10 8 Omnes quotquot venérunt, fures sunt, et latrónes, et non audiérunt eos oves. +Joánnes John 45 10 9 Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur, et egrediétur, et páscua invéniet. +Joánnes John 45 10 10 Fur non venit nisi ut furétur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant. +Joánnes John 45 10 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. b +Joánnes John 45 10 12 Mercenárius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves; +Joánnes John 45 10 13 mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. +Joánnes John 45 10 14 Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meæ. +Joánnes John 45 10 15 Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis. +Joánnes John 45 10 16 Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor. +Joánnes John 45 10 17 Proptérea me díligit Pater: quia ego pono ánimam meam, ut íterum sumam eam. +Joánnes John 45 10 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meípso, et potestátem hábeo ponéndi eam, et potestátem hábeo íterum suméndi eam. Hoc mandátum accépi a Patre meo. +Joánnes John 45 10 19 Dissénsio íterum facta est inter Judǽos propter sermónes hos. b +Joánnes John 45 10 20 Dicébant autem multi ex ipsis: Dæmónium habet, et insánit: quid eum audítis? +Joánnes John 45 10 21 Álii dicébant: Hæc verba non sunt dæmónium habéntis: numquid dæmónium potest cæcórum óculos aperíre? +Joánnes John 45 10 22 Facta sunt autem Encǽnia in Jerosólymis, et hiems erat. +Joánnes John 45 10 23 Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. +Joánnes John 45 10 24 Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. +Joánnes John 45 10 25 Respóndit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: ópera quæ ego fácio in nómine Patris mei, haec testimónium pérhibent de me: +Joánnes John 45 10 26 sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. +Joánnes John 45 10 27 Oves meæ vocem meam áudiunt, et ego cognósco eas, et sequúntur me: +Joánnes John 45 10 28 et ego vitam ætérnam do eis, et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. +Joánnes John 45 10 29 Pater meus quod dedit mihi, majus ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei. +Joánnes John 45 10 30 Ego et Pater unum sumus. +Joánnes John 45 10 31 Sustulérunt ergo lápides Judǽi, ut lapidárent eum. b +Joánnes John 45 10 32 Respóndit eis Jesus: Multa bona ópera osténdi vobis ex Patre meo: propter quod eórum opus me lapidátis? +Joánnes John 45 10 33 Respondérunt ei Judǽi: De bono ópere non lapidámus te, sed de blasphémia; et quia tu homo cum sis, facis teípsum Deum. +Joánnes John 45 10 34 Respóndit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? +Joánnes John 45 10 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra: +Joánnes John 45 10 36 quem Pater sanctificávit, et misit in mundum vos dícitis: Quia blasphémas, quia dixi: Fílius Dei sum? +Joánnes John 45 10 37 Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi. +Joánnes John 45 10 38 Si autem fácio: etsi mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis, et credátis quia Pater in me est, et ego in Patre. +Joánnes John 45 10 39 Quærébant ergo eum apprehéndere: et exívit de mánibus eórum. +Joánnes John 45 10 40 Et ábiit íterum trans Jordánem, in eum locum ubi erat Joánnes baptízans primum, et mansit illic; +Joánnes John 45 10 41 et multi venérunt ad eum, et dicébant: Quia Joánnes quidem signum fecit nullum. +Joánnes John 45 10 42 Ómnia autem quæcúmque dixit Joánnes de hoc, vera erant. Et multi credidérunt in eum. +Joánnes John 45 11 1 Erat autem quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ soróris ejus. +Joánnes John 45 11 2 (María autem erat quæ unxit Dóminum unguénto, et extérsit pedes ejus capíllis suis: cujus frater Lázarus infirmabátur.) +Joánnes John 45 11 3 Misérunt ergo soróres ejus ad eum dicéntes: Dómine, ecce quem amas infirmátur. +Joánnes John 45 11 4 Áudiens autem Jesus dixit eis: Infírmitas haec non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam. +Joánnes John 45 11 5 Diligébat autem Jesus Martham, et sorórem ejus Maríam, et Lázarum. +Joánnes John 45 11 6 Ut ergo audívit quia infirmabátur, tunc quidem mansit in eódem loco duóbus diébus; +Joánnes John 45 11 7 deínde post haec dixit discípulis suis: Eámus in Judǽam íterum. +Joánnes John 45 11 8 Dicunt ei discípuli: Rabbi, nunc quærébant te Judǽi lapidáre, et íterum vadis illuc? +Joánnes John 45 11 9 Respóndit Jesus: Nonne duódecim sunt horæ diéi? Si quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem hujus mundi videt: +Joánnes John 45 11 10 si autem ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo. +Joánnes John 45 11 11 Hæc ait, et post haec dixit eis: Lázarus amícus noster dormit: sed vado ut a somno éxcitem eum. +Joánnes John 45 11 12 Dixérunt ergo discípuli ejus: Dómine, si dormit, salvus erit. +Joánnes John 45 11 13 Díxerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putavérunt quia de dormitióne somni díceret. +Joánnes John 45 11 14 Tunc ergo Jesus dixit eis maniféste: Lázarus mórtuus est: +Joánnes John 45 11 15 et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi, sed eámus ad eum. +Joánnes John 45 11 16 Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos: Eámus et nos, ut moriámur cum eo. +Joánnes John 45 11 17 Venit ítaque Jesus: et invénit eum quátuor dies jam in monuménto habéntem. b +Joánnes John 45 11 18 (Erat autem Bethánia juxta Jerosólymam quasi stádiis quíndecim.) +Joánnes John 45 11 19 Multi autem ex Judǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre suo. +Joánnes John 45 11 20 Martha ergo ut audívit quia Jesus venit, occúrrit illi: María autem domi sedébat. +Joánnes John 45 11 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset mórtuus: +Joánnes John 45 11 22 sed et nunc scio quia quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus. +Joánnes John 45 11 23 Dicit illi Jesus: Resúrget frater tuus. +Joánnes John 45 11 24 Dicit ei Martha: Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die. +Joánnes John 45 11 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: +Joánnes John 45 11 26 et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc? +Joánnes John 45 11 27 Ait illi: Útique Dómine, ego crédidi quia tu es Christus, Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti. +Joánnes John 45 11 28 Et cum haec dixísset, ábiit, et vocávit Maríam sorórem suam siléntio, dicens: Magíster adest, et vocat te. +Joánnes John 45 11 29 Illa ut audívit, surgit cito, et venit ad eum; +Joánnes John 45 11 30 nondum enim vénerat Jesus in castéllum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha. +Joánnes John 45 11 31 Judǽi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam quia cito surréxit, et éxiit, secúti sunt eam dicéntes: Quia vadit ad monuméntum, ut ploret ibi. +Joánnes John 45 11 32 María ergo, cum venísset ubi erat Jesus, videns eum, cécidit ad pedes ejus, et dicit ei: Dómine, si fuísses hic, non esset mórtuus frater meus. b +Joánnes John 45 11 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorántem, et Judǽos, qui vénerant cum ea, plorántes, infrémuit spíritu, et turbávit seípsum, +Joánnes John 45 11 34 et dixit: Ubi posuístis eum? Dicunt ei: Dómine, veni, et vide. +Joánnes John 45 11 35 Et lacrimátus est Jesus. +Joánnes John 45 11 36 Dixérunt ergo Judǽi: Ecce quómodo amábat eum. +Joánnes John 45 11 37 Quidam autem ex ipsis dixérunt: Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci nati, fácere ut hic non morerétur? +Joánnes John 45 11 38 Jesus ergo rursum fremens in semetípso, venit ad monuméntum. Erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei. +Joánnes John 45 11 39 Ait Jesus: Tóllite lápidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mórtuus fúerat: Dómine, jam fœtet, quatriduánus est enim. +Joánnes John 45 11 40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quóniam si credíderis, vidébis glóriam Dei? +Joánnes John 45 11 41 Tulérunt ergo lápidem: Jesus autem, elevátis sursum óculis, dixit: Pater, grátias ago tibi quóniam audísti me. +Joánnes John 45 11 42 Ego autem sciébam quia semper me audis, sed propter pópulum qui circúmstat, dixi: ut credant quia tu me misísti. +Joánnes John 45 11 43 Hæc cum dixísset, voce magna clamávit: Lázare, veni foras. +Joánnes John 45 11 44 Et statim pródiit qui fúerat mórtuus, ligátus pedes, et manus ínstitis, et fácies illíus sudário erat ligáta. Dixit eis Jesus: Sólvite eum et sínite abíre. +Joánnes John 45 11 45 Multi ergo ex Judǽis, qui vénerant ad Maríam, et Martham, et víderant quæ fecit Jesus, credidérunt in eum. b +Joánnes John 45 11 46 Quidam autem ex ipsis abiérunt ad pharisǽos, et dixérunt eis quæ fecit Jesus. +Joánnes John 45 11 47 Collegérunt ergo pontífices et pharisǽi concílium, et dicébant: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? +Joánnes John 45 11 48 Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum, et vénient Románi, et tollent nostrum locum, et gentem. +Joánnes John 45 11 49 Unus autem ex ipsis, Caíphas nómine, cum esset póntifex anni illíus, dixit eis: Vos nescítis quidquam, +Joánnes John 45 11 50 nec cogitátis quia éxpedit vobis ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. +Joánnes John 45 11 51 Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit, quod Jesus moritúrus erat pro gente, +Joánnes John 45 11 52 et non tantum pro gente, sed ut fílios Dei, qui erant dispérsi, congregáret in unum. +Joánnes John 45 11 53 Ab illo ergo die cogitavérunt ut interfícerent eum. +Joánnes John 45 11 54 Jesus ergo jam non in palam ambulábat apud Judǽos, sed ábiit in regiónem juxta desértum, in civitátem quæ dícitur Ephrem, et ibi morabátur cum discípulis suis. +Joánnes John 45 11 55 Próximum autem erat Pascha Judæórum, et ascendérunt multi Jerosólymam de regióne ante Pascha, ut sanctificárent seípsos. +Joánnes John 45 11 56 Quærébant ergo Jesum, et colloquebántur ad ínvicem, in templo stantes: Quid putátis, quia non venit ad diem festum? Déderant autem pontífices et pharisǽi mandátum ut si quis cognóverit ubi sit, índicet, ut apprehéndant eum. +Joánnes John 45 12 1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus. +Joánnes John 45 12 2 Fecérunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrábat, Lázarus vero unus erat ex discumbéntibus cum eo. +Joánnes John 45 12 3 María ergo accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit pedes ejus capíllis suis: et domus impléta est ex odóre unguénti. +Joánnes John 45 12 4 Dixit ergo unus ex discípulis ejus, Judas Iscariótes, qui erat eum traditúrus: +Joánnes John 45 12 5 Quare hoc unguéntum non véniit trecéntis denáriis, et datum est egénis? +Joánnes John 45 12 6 Dixit autem hoc, non quia de egénis pertinébat ad eum, sed quia fur erat, et lóculos habens, ea quæ mittebántur, portábat. +Joánnes John 45 12 7 Dixit ergo Jesus: Sínite illam ut in diem sepultúræ meæ servet illud. +Joánnes John 45 12 8 Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis. +Joánnes John 45 12 9 Cognóvit ergo turba multa ex Judǽis quia illic est, et venérunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lázarum vidérent, quem suscitávit a mórtuis. b +Joánnes John 45 12 10 Cogitavérunt autem príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent: +Joánnes John 45 12 11 quia multi propter illum abíbant ex Judǽis, et credébant in Jesum. +Joánnes John 45 12 12 In crástinum autem, turba multa quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent quia venit Jesus Jerosólymam, +Joánnes John 45 12 13 accepérunt ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus qui venit in nómine Dómini, rex Israël. +Joánnes John 45 12 14 Et invénit Jesus aséllum, et sedit super eum, sicut scriptum est: +Joánnes John 45 12 15 Noli timére, fília Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum ásinæ. +Joánnes John 45 12 16 Hæc non cognovérunt discípuli ejus primum: sed quando glorificátus est Jesus, tunc recordáti sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecérunt ei. +Joánnes John 45 12 17 Testimónium ergo perhibébat turba, quæ erat cum eo quando Lázarum vocávit de monuménto, et suscitávit eum a mórtuis. +Joánnes John 45 12 18 Proptérea et óbviam venit ei turba: quia audiérunt fecísse hoc signum. +Joánnes John 45 12 19 Pharisǽi ergo dixérunt ad semetípsos: Vidétis quia nihil profícimus? ecce mundus totus post eum ábiit. +Joánnes John 45 12 20 Erant autem quidam gentíles, ex his qui ascénderant ut adorárent in die festo. b +Joánnes John 45 12 21 Hi ergo accessérunt ad Philíppum, qui erat a Bethsáida Galilǽæ, et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Jesum vidére. +Joánnes John 45 12 22 Venit Philíppus, et dicit Andréæ; Andréas rursum et Philíppus dixérunt Jesu. +Joánnes John 45 12 23 Jesus autem respóndit eis, dicens: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis. +Joánnes John 45 12 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, +Joánnes John 45 12 25 ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam; et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. +Joánnes John 45 12 26 Si quis mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus. +Joánnes John 45 12 27 Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hac hora. Sed proptérea veni in horam hanc: b +Joánnes John 45 12 28 Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificávi, et íterum clarificábo. +Joánnes John 45 12 29 Turba ergo, quæ stabat, et audíerat, dicébat tonítruum esse factum. Álii dicébant: Ángelus ei locútus est. +Joánnes John 45 12 30 Respóndit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. +Joánnes John 45 12 31 Nunc judícium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. +Joánnes John 45 12 32 Et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum. +Joánnes John 45 12 33 (Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus.) +Joánnes John 45 12 34 Respóndit ei turba: Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis? quis est iste Fílius hóminis? b +Joánnes John 45 12 35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum, lumen in vobis est. Ambuláte dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant; et qui ámbulat in ténebris, nescit quo vadat. +Joánnes John 45 12 36 Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis. Hæc locútus est Jesus, et ábiit et abscóndit se ab eis. +Joánnes John 45 12 37 Cum autem tanta signa fecísset coram eis, non credébant in eum; b +Joánnes John 45 12 38 ut sermo Isaíæ prophétæ implerétur, quem dixit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est? +Joánnes John 45 12 39 Proptérea non póterant crédere, quia íterum dixit Isaías: +Joánnes John 45 12 40 Excæcávit óculos eórum, et indurávit cor eórum ut non vídeant óculis, et non intélligant corde, et convertántur, et sanem eos. +Joánnes John 45 12 41 Hæc dixit Isaías, quando vidit glóriam ejus, et locútus est de eo. +Joánnes John 45 12 42 Verúmtamen et ex princípibus multi credidérunt in eum: sed propter pharisǽos non confitebántur, ut e synagóga non ejiceréntur. +Joánnes John 45 12 43 Dilexérunt enim glóriam hóminum magis quam glóriam Dei. +Joánnes John 45 12 44 Jesus autem clamávit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. b +Joánnes John 45 12 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me. +Joánnes John 45 12 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in ténebris non máneat. +Joánnes John 45 12 47 Et si quis audíerit verba mea, et non custodíerit, ego non júdico eum; non enim veni ut júdicem mundum, sed ut salvíficem mundum. +Joánnes John 45 12 48 Qui spernit me et non áccipit verba mea, habet qui júdicet eum. Sermo quem locútus sum, ille judicábit eum in novíssimo die. +Joánnes John 45 12 49 Quia ego ex meípso non sum locútus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandátum dedit quid dicam et quid loquar. +Joánnes John 45 12 50 Et scio quia mandátum ejus vita ætérna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. +Joánnes John 45 13 1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. +Joánnes John 45 13 2 Et cœna facta, cum diábolus jam misísset in cor ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: +Joánnes John 45 13 3 sciens quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exívit, et ad Deum vadit: +Joánnes John 45 13 4 surgit a cœna, et ponit vestiménta sua, et cum accepísset línteum, præcínxit se. +Joánnes John 45 13 5 Deínde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. +Joánnes John 45 13 6 Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? +Joánnes John 45 13 7 Respóndit Jesus, et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea. +Joánnes John 45 13 8 Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. +Joánnes John 45 13 9 Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. +Joánnes John 45 13 10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. +Joánnes John 45 13 11 Sciébat enim quisnam esset qui tráderet eum; proptérea dixit: Non estis mundi omnes. +Joánnes John 45 13 12 Postquam ergo lavit pedes eórum, et accépit vestiménta sua, cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis quid fécerim vobis? b +Joánnes John 45 13 13 Vos vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis: sum étenim. +Joánnes John 45 13 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster, et vos debétis alter altérius laváre pedes. +Joánnes John 45 13 15 Exémplum enim dedi vobis, ut quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis. +Joánnes John 45 13 16 Amen, amen dico vobis: non est servus major dómino suo: neque apóstolus major est eo qui misit illum. +Joánnes John 45 13 17 Si haec scitis, beáti éritis si fecéritis ea. +Joánnes John 45 13 18 Non de ómnibus vobis dico: ego scio quos elégerim; sed ut adimpleátur Scriptúra: Qui mandúcat mecum panem, levábit contra me calcáneum suum. +Joánnes John 45 13 19 Ámodo dico vobis, priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis quia ego sum. +Joánnes John 45 13 20 Amen, amen dico vobis: qui áccipit si quem mísero, me áccipit; qui autem me áccipit, áccipit eum qui me misit. b +Joánnes John 45 13 21 Cum haec dixísset Jesus, turbátus est spíritu: et protestátus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. b +Joánnes John 45 13 22 Aspiciébant ergo ad ínvicem discípuli, hæsitántes de quo díceret. +Joánnes John 45 13 23 Erat ergo recúmbens unus ex discípulis ejus in sinu Jesu, quem diligébat Jesus. +Joánnes John 45 13 24 Ínnuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? +Joánnes John 45 13 25 Ítaque cum recubuísset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Dómine, quis est? +Joánnes John 45 13 26 Respóndit Jesus: Ille est cui ego intínctum panem porréxero. Et cum intinxísset panem, dedit Judæ Simónis Iscariótæ. +Joánnes John 45 13 27 Et post buccéllam, introívit in eum Sátanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac cítius. +Joánnes John 45 13 28 Hoc autem nemo scivit discumbéntium ad quid díxerit ei. +Joánnes John 45 13 29 Quidam enim putábant, quia lóculos habébat Judas, quod dixísset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egénis ut áliquid daret. +Joánnes John 45 13 30 Cum ergo accepísset ille buccéllam, exívit contínuo. Erat autem nox. +Joánnes John 45 13 31 Cum ergo exísset, dixit Jesus: Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo. b +Joánnes John 45 13 32 Si Deus clarificátus est in eo, et Deus clarificábit eum in semetípso: et contínuo clarificábit eum. +Joánnes John 45 13 33 Filíoli, adhuc módicum vobíscum sum. Quærétis me; et sicut dixi Judǽis, quo ego vado, vos non potéstis veníre: et vobis dico modo. +Joánnes John 45 13 34 Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem: sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem. +Joánnes John 45 13 35 In hoc cognóscent omnes quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. +Joánnes John 45 13 36 Dicit ei Simon Petrus: Dómine, quo vadis? Respóndit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequéris autem póstea. +Joánnes John 45 13 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? ánimam meam pro te ponam. +Joánnes John 45 13 38 Respóndit ei Jesus: Ánimam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantábit gallus, donec ter me neges. +Joánnes John 45 14 1 Non turbétur cor vestrum. Créditis in Deum, et in me crédite. +Joánnes John 45 14 2 In domo Patris mei mansiónes multæ sunt; si quóminus dixíssem vobis: quia vado paráre vobis locum. +Joánnes John 45 14 3 Et si abíero, et præparávero vobis locum, íterum vénio, et accípiam vos ad meípsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. +Joánnes John 45 14 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. +Joánnes John 45 14 5 Dicit ei Thomas: Dómine, nescímus quo vadis: et quómodo póssumus viam scire? +Joánnes John 45 14 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et véritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. +Joánnes John 45 14 7 Si cognovissétis me, et Patrem meum útique cognovissétis: et ámodo cognoscétis eum, et vidístis eum. +Joánnes John 45 14 8 Dicit ei Philíppus: Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis. +Joánnes John 45 14 9 Dicit ei Jesus: Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem. Quómodo tu dicis: Osténde nobis Patrem? +Joánnes John 45 14 10 Non créditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meípso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit ópera. +Joánnes John 45 14 11 Non créditis quia ego in Patre, et Pater in me est? +Joánnes John 45 14 12 alióquin propter ópera ipsa crédite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, ópera quæ ego fácio, et ipse fáciet, et majóra horum fáciet: quia ego ad Patrem vado. +Joánnes John 45 14 13 Et quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, hoc fáciam: ut glorificétur Pater in Fílio. +Joánnes John 45 14 14 Si quid petiéritis me in nómine meo, hoc fáciam. +Joánnes John 45 14 15 Si dilígitis me, mandáta mea serváte: b +Joánnes John 45 14 16 et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, +Joánnes John 45 14 17 Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscétis eum, quia apud vos manébit, et in vobis erit. +Joánnes John 45 14 18 Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos. +Joánnes John 45 14 19 Adhuc módicum, et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me: quia ego vivo, et vos vivétis. +Joánnes John 45 14 20 In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. +Joánnes John 45 14 21 Qui habet mandáta mea, et servat ea: ille est qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum. +Joánnes John 45 14 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariótes: Dómine, quid factum est, quia manifestatúrus es nobis teípsum, et non mundo? +Joánnes John 45 14 23 Respóndit Jesus, et dixit ei: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus; +Joánnes John 45 14 24 qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem, quem audístis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. +Joánnes John 45 14 25 Hæc locútus sum vobis apud vos manens. b +Joánnes John 45 14 26 Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia quæcúmque díxero vobis. +Joánnes John 45 14 27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum, neque formídet. +Joánnes John 45 14 28 Audístis quia ego dixi vobis: Vado, et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. +Joánnes John 45 14 29 Et nunc dixi vobis priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis. +Joánnes John 45 14 30 Jam non multa loquar vobíscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. +Joánnes John 45 14 31 Sed ut cognóscat mundus quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio. Súrgite, eámus hinc. +Joánnes John 45 15 1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. +Joánnes John 45 15 2 Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. +Joánnes John 45 15 3 Jam vos mundi estis propter sermónem quem locútus sum vobis. +Joánnes John 45 15 4 Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis. +Joánnes John 45 15 5 Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere. +Joánnes John 45 15 6 Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. +Joánnes John 45 15 7 Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis. +Joánnes John 45 15 8 In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. +Joánnes John 45 15 9 Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. +Joánnes John 45 15 10 Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. +Joánnes John 45 15 11 Hæc locútus sum vobis: ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur. b +Joánnes John 45 15 12 Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. +Joánnes John 45 15 13 Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. +Joánnes John 45 15 14 Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. +Joánnes John 45 15 15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. +Joánnes John 45 15 16 Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat: ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis. +Joánnes John 45 15 17 Hæc mando vobis: ut diligátis ínvicem. +Joánnes John 45 15 18 Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. b +Joánnes John 45 15 19 Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. +Joánnes John 45 15 20 Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequéntur; si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. +Joánnes John 45 15 21 Sed haec ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum qui misit me. +Joánnes John 45 15 22 Si non veníssem, et locútus fuíssem eis, peccátum non habérent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. +Joánnes John 45 15 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. +Joánnes John 45 15 24 Si ópera non fecíssem in eis quæ nemo álius fecit, peccátum non habérent: nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum. +Joánnes John 45 15 25 Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis. +Joánnes John 45 15 26 Cum autem vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me; +Joánnes John 45 15 27 et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. +Joánnes John 45 16 1 Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. +Joánnes John 45 16 2 Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis qui intérficit vos arbitrétur obséquium se præstáre Deo. +Joánnes John 45 16 3 Et haec fácient vobis, quia non novérunt Patrem, neque me. +Joánnes John 45 16 4 Sed haec locútus sum vobis, ut cum vénerit hora eórum, reminiscámini quia ego dixi vobis. +Joánnes John 45 16 5 Hæc autem vobis ab inítio non dixi, quia vobíscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? +Joánnes John 45 16 6 sed quia haec locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum. +Joánnes John 45 16 7 Sed ego veritátem dico vobis: éxpedit vobis ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam eum ad vos. +Joánnes John 45 16 8 Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício. +Joánnes John 45 16 9 De peccáto quidem, quia non credidérunt in me. +Joánnes John 45 16 10 De justítia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me. +Joánnes John 45 16 11 De judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. +Joánnes John 45 16 12 Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis portáre modo. +Joánnes John 45 16 13 Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem: non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet loquétur, et quæ ventúra sunt annuntiábit vobis. +Joánnes John 45 16 14 Ille me clarificábit, quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis. +Joánnes John 45 16 15 Ómnia quæcúmque habet Pater, mea sunt. Proptérea dixi: quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis. +Joánnes John 45 16 16 Módicum, et jam non vidébitis me; et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. b +Joánnes John 45 16 17 Dixérunt ergo ex discípulis ejus ad ínvicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me; et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem? +Joánnes John 45 16 18 Dicébant ergo: Quid est hoc quod dicit: Módicum? nescímus quid lóquitur. +Joánnes John 45 16 19 Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quǽritis inter vos quia dixi: Módicum, et non vidébitis me; et íterum módicum, et vidébitis me. +Joánnes John 45 16 20 Amen, amen dico vobis: quia plorábitis, et flébitis vos, mundus autem gaudébit; vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. +Joánnes John 45 16 21 Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo in mundum. +Joánnes John 45 16 22 Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis. +Joánnes John 45 16 23 Et in illo die me non rogábitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. +Joánnes John 45 16 24 Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. +Joánnes John 45 16 25 Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis: b +Joánnes John 45 16 26 in illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis quia ego rogábo Patrem de vobis: +Joánnes John 45 16 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis, quia ego a Deo exívi. +Joánnes John 45 16 28 Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. +Joánnes John 45 16 29 Dicunt ei discípuli ejus: Ecce nunc palam loquéris, et provérbium nullum dicis: +Joánnes John 45 16 30 nunc scimus quia scis ómnia, et non opus est tibi ut quis te intérroget: in hoc crédimus quia a Deo exísti. +Joánnes John 45 16 31 Respóndit eis Jesus: Modo créditis? +Joánnes John 45 16 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergámini unusquísque in própria, et me solum relinquátis: et non sum solus, quia Pater mecum est. +Joánnes John 45 16 33 Hæc locútus sum vobis, ut in me pacem habeátis. In mundo pressúram habébitis: sed confídite, ego vici mundum. +Joánnes John 45 17 1 Hæc locútus est Jesus: et sublevátis óculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: +Joánnes John 45 17 2 sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. +Joánnes John 45 17 3 Hæc est autem vita ætérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. +Joánnes John 45 17 4 Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi ut fáciam: +Joánnes John 45 17 5 et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. +Joánnes John 45 17 6 Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedísti: et sermónem tuum servavérunt. +Joánnes John 45 17 7 Nunc cognovérunt quia ómnia quæ dedísti mihi, abs te sunt: +Joánnes John 45 17 8 quia verba quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti. +Joánnes John 45 17 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedísti mihi: quia tui sunt: +Joánnes John 45 17 10 et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. +Joánnes John 45 17 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio. Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi: ut sint unum, sicut et nos. b +Joánnes John 45 17 12 Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo. Quos dedísti mihi, custodívi: et nemo ex eis périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. +Joánnes John 45 17 13 Nunc autem ad te vénio: et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. +Joánnes John 45 17 14 Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus eos ódio hábuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. +Joánnes John 45 17 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. +Joánnes John 45 17 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. +Joánnes John 45 17 17 Sanctífica eos in veritáte. Sermo tuus véritas est. +Joánnes John 45 17 18 Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum: +Joánnes John 45 17 19 et pro eis ego sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte. +Joánnes John 45 17 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui creditúri sunt per verbum eórum in me: b +Joánnes John 45 17 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misísti. +Joánnes John 45 17 22 Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. +Joánnes John 45 17 23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummáti in unum: et cognóscat mundus quia tu me misísti, et dilexísti eos, sicut et me dilexísti. +Joánnes John 45 17 24 Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi: quia dilexísti me ante constitutiónem mundi. +Joánnes John 45 17 25 Pater juste, mundus te non cognóvit, ego autem te cognóvi: et hi cognovérunt, quia tu me misísti. +Joánnes John 45 17 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum fáciam: ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. +Joánnes John 45 18 1 Hæc cum dixísset Jesus, egréssus est cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse, et discípuli ejus. +Joánnes John 45 18 2 Sciébat autem et Judas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Jesus convénerat illuc cum discípulis suis. +Joánnes John 45 18 3 Judas ergo cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et pharisǽis minístros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis. +Joánnes John 45 18 4 Jesus ítaque sciens ómnia quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: Quem quǽritis? +Joánnes John 45 18 5 Respondérunt ei: Jesum Nazarénum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradébat eum, cum ipsis. +Joánnes John 45 18 6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram. +Joánnes John 45 18 7 Íterum ergo interrogávit eos: Quem quǽritis? Illi autem dixérunt: Jesum Nazarénum. +Joánnes John 45 18 8 Respóndit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quǽritis, sínite hos abíre. +Joánnes John 45 18 9 Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam. +Joánnes John 45 18 10 Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum, et abscídit aurículam ejus déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. +Joánnes John 45 18 11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? +Joánnes John 45 18 12 Cohors ergo, et tribúnus, et minístri Judæórum comprehendérunt Jesum, et ligavérunt eum. b +Joánnes John 45 18 13 Et adduxérunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caíphæ, qui erat póntifex anni illíus. +Joánnes John 45 18 14 Erat autem Caíphas, qui consílium déderat Judǽis: Quia éxpedit unum hóminem mori pro pópulo. +Joánnes John 45 18 15 Sequebátur autem Jesum Simon Petrus, et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Jesu in átrium pontíficis. +Joánnes John 45 18 16 Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum. +Joánnes John 45 18 17 Dicit ergo Petro ancílla ostiária: Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus? Dicit ille: Non sum. +Joánnes John 45 18 18 Stabant autem servi et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefáciens se. +Joánnes John 45 18 19 Póntifex ergo interrogávit Jesum de discípulis suis, et de doctrína ejus. b +Joánnes John 45 18 20 Respóndit ei Jesus: Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in templo, quo omnes Judǽi convéniunt, et in occúlto locútus sum nihil. +Joánnes John 45 18 21 Quid me intérrogas? intérroga eos qui audiérunt quid locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ díxerim ego. +Joánnes John 45 18 22 Hæc autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Jesu, dicens: Sic respóndes pontífici? +Joánnes John 45 18 23 Respóndit ei Jesus: Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? +Joánnes John 45 18 24 Et misit eum Annas ligátum ad Caípham pontíficem. +Joánnes John 45 18 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: Numquid et tu ex discípulis ejus es? Negávit ille, et dixit: Non sum. b +Joánnes John 45 18 26 Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus ejus, cujus abscídit Petrus aurículam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? +Joánnes John 45 18 27 Íterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit. +Joánnes John 45 18 28 Addúcunt ergo Jesum a Caípha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent Pascha. b +Joánnes John 45 18 29 Exívit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc? +Joánnes John 45 18 30 Respondérunt, et dixérunt ei: Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum. +Joánnes John 45 18 31 Dixit ergo eis Pilátus: Accípite eum vos, et secúndum legem vestram judicáte eum. Dixérunt ergo ei Judǽi: Nobis non licet interfícere quemquam. +Joánnes John 45 18 32 Ut sermo Jesu implerétur, quem dixit, signíficans qua morte esset moritúrus. +Joánnes John 45 18 33 Introívit ergo íterum in prætórium Pilátus: et vocávit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæórum? +Joánnes John 45 18 34 Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? +Joánnes John 45 18 35 Respóndit Pilátus: Numquid ego Judǽus sum? gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? +Joánnes John 45 18 36 Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. +Joánnes John 45 18 37 Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis qui est ex veritáte, audit vocem meam. +Joánnes John 45 18 38 Dicit ei Pilátus: Quid est véritas? Et cum hoc dixísset, íterum exívit ad Judǽos, et dicit eis: Ego nullam invénio in eo causam. +Joánnes John 45 18 39 Est autem consuetúdo vobis ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis regem Judæórum? +Joánnes John 45 18 40 Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: Non hunc, sed Barábbam. Erat autem Barábbas latro. +Joánnes John 45 19 1 Tunc ergo apprehéndit Pilátus Jesum, et flagellávit. +Joánnes John 45 19 2 Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti ejus: et veste purpúrea circumdedérunt eum. +Joánnes John 45 19 3 Et veniébant ad eum, et dicébant: Ave, rex Judæórum: et dabant ei álapas. +Joánnes John 45 19 4 Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dicit eis: Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis quia nullam invénio in eo causam. +Joánnes John 45 19 5 (Exívit ergo Jesus portans corónam spíneam, et purpúreum vestiméntum.) Et dicit eis: Ecce homo. +Joánnes John 45 19 6 Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: Crucifíge, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Accípite eum vos, et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam. +Joánnes John 45 19 7 Respondérunt ei Judǽi: Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. +Joánnes John 45 19 8 Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit. +Joánnes John 45 19 9 Et ingréssus est prætórium íterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem respónsum non dedit ei. +Joánnes John 45 19 10 Dicit ergo ei Pilátus: Mihi non loquéris? nescis quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te? +Joánnes John 45 19 11 Respóndit Jesus: Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea qui me trádidit tibi, majus peccátum habet. +Joánnes John 45 19 12 Et exínde quærébat Pilátus dimíttere eum. Judǽi autem clamábant dicéntes: Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradícit Cǽsari. +Joánnes John 45 19 13 Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Jesum: et sedit pro tribunáli, in loco qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. +Joánnes John 45 19 14 Erat autem parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judǽis: Ecce rex vester. +Joánnes John 45 19 15 Illi autem clamábant: Tolle, tolle, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Regem vestrum crucifígam? Respondérunt pontífices: Non habémus regem, nisi Cǽsarem. +Joánnes John 45 19 16 Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Jesum, et eduxérunt. +Joánnes John 45 19 17 Et bájulans sibi crucem exívit in eum, qui dícitur Calváriæ locum, hebráice autem Gólgotha: b +Joánnes John 45 19 18 ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos hinc et hinc, médium autem Jesum. +Joánnes John 45 19 19 Scripsit autem et títulum Pilátus, et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum. +Joánnes John 45 19 20 Hunc ergo títulum multi Judæórum legérunt: quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus, et erat scriptum hebráice, græce, et latíne. +Joánnes John 45 19 21 Dicébant ergo Piláto pontífices Judæórum: Noli scríbere: Rex Judæórum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæórum. +Joánnes John 45 19 22 Respóndit Pilátus: Quod scripsi, scripsi. +Joánnes John 45 19 23 Mílites ergo cum crucifixíssent eum, accepérunt vestiménta ejus (et fecérunt quátuor partes, unicuíque míliti partem) et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. +Joánnes John 45 19 24 Dixérunt ergo ad ínvicem: Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cujus sit. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem haec fecérunt. +Joánnes John 45 19 25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. +Joánnes John 45 19 26 Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. +Joánnes John 45 19 27 Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. +Joánnes John 45 19 28 Póstea sciens Jesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. b +Joánnes John 45 19 29 Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. +Joánnes John 45 19 30 Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum. +Joánnes John 45 19 31 Judǽi ergo (quóniam parascéve erat) ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. b +Joánnes John 45 19 32 Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. +Joánnes John 45 19 33 Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, +Joánnes John 45 19 34 sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. +Joánnes John 45 19 35 Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credátis. +Joánnes John 45 19 36 Facta sunt enim haec ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. +Joánnes John 45 19 37 Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. +Joánnes John 45 19 38 Post haec autem rogávit Pilátum Joseph ab Arimathǽa (eo quod esset discípulus Jesu, occúltus autem propter metum Judæórum), ut tólleret corpus Jesu. Et permísit Pilátus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. b +Joánnes John 45 19 39 Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Jesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ et aloës, quasi libras centum. +Joánnes John 45 19 40 Accepérunt ergo corpus Jesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Judǽis sepelíre. +Joánnes John 45 19 41 Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. +Joánnes John 45 19 42 Ibi ergo propter parascéven Judæórum, quia juxta erat monuméntum, posuérunt Jesum. +Joánnes John 45 20 1 Una autem sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto. +Joánnes John 45 20 2 Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus ubi posuérunt eum. +Joánnes John 45 20 3 Éxiit ergo Petrus, et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. +Joánnes John 45 20 4 Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. +Joánnes John 45 20 5 Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina: non tamen introívit. +Joánnes John 45 20 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, +Joánnes John 45 20 7 et sudárium, quod fúerat super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. +Joánnes John 45 20 8 Tunc ergo introívit et ille discípulus qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit, et crédidit: +Joánnes John 45 20 9 nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere. +Joánnes John 45 20 10 Abiérunt ergo íterum discípuli ad semetípsos. +Joánnes John 45 20 11 María autem stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: +Joánnes John 45 20 12 et vidit duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Jesu. +Joánnes John 45 20 13 Dicunt ei illi: Múlier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulérunt Dóminum meum: et néscio ubi posuérunt eum. +Joánnes John 45 20 14 Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Jesum stantem: et non sciébat quia Jesus est. +Joánnes John 45 20 15 Dicit ei Jesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi ubi posuísti eum, et ego eum tollam. +Joánnes John 45 20 16 Dicit ei Jesus: María. Convérsa illa, dicit ei: Rabbóni (quod dícitur Magíster). +Joánnes John 45 20 17 Dicit ei Jesus: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. +Joánnes John 45 20 18 Venit María Magdaléne annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, et haec dixit mihi. b +Joánnes John 45 20 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. +Joánnes John 45 20 20 Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. +Joánnes John 45 20 21 Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. +Joánnes John 45 20 22 Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: +Joánnes John 45 20 23 quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt. +Joánnes John 45 20 24 Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Jesus. b +Joánnes John 45 20 25 Dixérunt ergo ei álii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. +Joánnes John 45 20 26 Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. +Joánnes John 45 20 27 Deínde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. +Joánnes John 45 20 28 Respóndit Thomas, et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. +Joánnes John 45 20 29 Dixit ei Jesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt. +Joánnes John 45 20 30 Multa quidem et ália signa fecit Jesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc. b +Joánnes John 45 20 31 Hæc autem scripta sunt ut credátis, quia Jesus est Christus Fílius Dei: et ut credéntes, vitam habeátis in nómine ejus. +Joánnes John 45 21 1 Póstea manifestávit se íterum Jesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic: +Joánnes John 45 21 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánaël, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi, et álii ex discípulis ejus duo. +Joánnes John 45 21 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscári. Dicunt ei: Venímus et nos tecum. Et exiérunt, et ascendérunt in navim: et illa nocte nihil prendidérunt. +Joánnes John 45 21 4 Mane autem facto stetit Jesus in líttore: non tamen cognovérunt discípuli quia Jesus est. +Joánnes John 45 21 5 Dixit ergo eis Jesus: Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei: Non. +Joánnes John 45 21 6 Dicit eis: Míttite in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo: et jam non valébant illud tráhere prae multitúdine píscium. +Joánnes John 45 21 7 Dixit ergo discípulus ille, quem diligébat Jesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus cum audísset quia Dóminus est, túnica succínxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. +Joánnes John 45 21 8 Álii autem discípuli navígio venérunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis), trahéntes rete píscium. +Joánnes John 45 21 9 Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas, et piscem superpósitum, et panem. +Joánnes John 45 21 10 Dicit eis Jesus: Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc. +Joánnes John 45 21 11 Ascéndit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. +Joánnes John 45 21 12 Dicit eis Jesus: Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium interrogáre eum: Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est. +Joánnes John 45 21 13 Et venit Jesus, et áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter. +Joánnes John 45 21 14 Hoc jam tértio manifestátus est Jesus discípulis suis cum resurrexísset a mórtuis. +Joánnes John 45 21 15 Cum ergo prandíssent, dicit Simóni Petro Jesus: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Étiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. b +Joánnes John 45 21 16 Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Étiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. +Joánnes John 45 21 17 Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio: Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. +Joánnes John 45 21 18 Amen, amen dico tibi: cum esses júnior, cingébas te, et ambulábas ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis. +Joánnes John 45 21 19 Hoc autem dixit signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum. Et cum hoc dixísset, dicit ei: Séquere me. +Joánnes John 45 21 20 Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te? +Joánnes John 45 21 21 Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid? +Joánnes John 45 21 22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére donec véniam, quid ad te? tu me séquere. +Joánnes John 45 21 23 Éxiit ergo sermo iste inter fratres quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur, sed: Sic eum volo manére donec véniam, quid ad te? +Joánnes John 45 21 24 Hic est discípulus ille qui testimónium pérhibet de his, et scripsit haec: et scimus quia verum est testimónium ejus. +Joánnes John 45 21 25 Sunt autem et ália multa quæ fecit Jesus: quæ si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere posse eos, qui scribéndi sunt, libros. +# Actus Acts Actus Apostolórum +Actus Acts 46 1 1 Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere et docére +Actus Acts 46 1 2 usque in diem qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: +Actus Acts 46 1 3 quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. +Actus Acts 46 1 4 Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: +Actus Acts 46 1 5 quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. +Actus Acts 46 1 6 Ígitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? b +Actus Acts 46 1 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta quæ Pater pósuit in sua potestáte: +Actus Acts 46 1 8 sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et in omni Judǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ. +Actus Acts 46 1 9 Et cum haec dixísset, vidéntibus illis, elevátus est: et nubes suscépit eum ab óculis eórum. +Actus Acts 46 1 10 Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, +Actus Acts 46 1 11 qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum. +Actus Acts 46 1 12 Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter. +Actus Acts 46 1 13 Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomǽus, et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi. +Actus Acts 46 1 14 Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus, et María matre Jesu, et frátribus ejus. +Actus Acts 46 1 15 In diébus illis, exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): b +Actus Acts 46 1 16 Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum qui comprehendérunt Jesum: +Actus Acts 46 1 17 qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. +Actus Acts 46 1 18 Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. +Actus Acts 46 1 19 Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis. +Actus Acts 46 1 20 Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. +Actus Acts 46 1 21 Opórtet ergo ex his viris qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, +Actus Acts 46 1 22 incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. +Actus Acts 46 1 23 Et statuérunt duos, Joseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. +Actus Acts 46 1 24 Et orántes dixérunt: Tu Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde quem elégeris ex his duóbus unum, +Actus Acts 46 1 25 accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas ut abíret in locum suum. +Actus Acts 46 1 26 Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam: et annumerátus est cum úndecim Apóstolis. +Actus Acts 46 2 1 Et cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco: +Actus Acts 46 2 2 et factus est repénte de cælo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, et replévit totam domum ubi erant sedéntes. +Actus Acts 46 2 3 Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: +Actus Acts 46 2 4 et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. +Actus Acts 46 2 5 Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne quæ sub cælo est. +Actus Acts 46 2 6 Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. +Actus Acts 46 2 7 Stupébant autem omnes, et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti qui loquúntur, Galilǽi sunt? +Actus Acts 46 2 8 et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram in qua nati sumus? +Actus Acts 46 2 9 Parthi, et Medi, et Ælamítæ, et qui hábitant Mespotámiam, Judǽam, et Cappadóciam, Pontum, et Ásiam, +Actus Acts 46 2 10 Phrýgiam, et Pamphýliam, Ægýptum, et partes Líbyæ quæ est circa Cyrénen: et ádvenæ Románi, +Actus Acts 46 2 11 Judǽi quoque, et Prosélyti, Cretes, et Árabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei. +Actus Acts 46 2 12 Stupébant autem omnes, et mirabántur ad ínvicem, dicéntes: Quidnam vult hoc esse? +Actus Acts 46 2 13 Álii autem irridéntes dicébant: Quia musto pleni sunt isti. +Actus Acts 46 2 14 Stans autem Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Judǽi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea. b +Actus Acts 46 2 15 Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia: +Actus Acts 46 2 16 sed hoc est quod dictum est per prophétam Joël: +Actus Acts 46 2 17 Et erit in novíssimis diébus, dicit Dóminus, effúndam de Spíritu meo super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et júvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt. +Actus Acts 46 2 18 Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas, in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt: +Actus Acts 46 2 19 et dabo prodígia in cælo sursum, et signa in terra deórsum, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi: +Actus Acts 46 2 20 sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. +Actus Acts 46 2 21 Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. +Actus Acts 46 2 22 Viri Israëlítæ, audíte verba haec: Jesum Nazarénum, virum approbátum a Deo in vobis, virtútibus, et prodígiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in médio vestri, sicut et vos scitis: +Actus Acts 46 2 23 hunc, definíto consílio et præsciéntia Dei tráditum, per manus iniquórum affligéntes interemístis: +Actus Acts 46 2 24 quem Deus suscitávit, solútis dolóribus inférni, juxta quod impossíbile erat tenéri illum ab eo. +Actus Acts 46 2 25 David enim dicit in eum: Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear: +Actus Acts 46 2 26 propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea, ínsuper et caro mea requiéscet in spe: +Actus Acts 46 2 27 quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. +Actus Acts 46 2 28 Notas mihi fecísti vias vitæ: et replébis me jucunditáte cum fácie tua. +Actus Acts 46 2 29 Viri fratres, líceat audénter dícere ad vos de patriárcha David, quóniam defúnctus est, et sepúltus: et sepúlchrum ejus est apud nos usque in hodiérnum diem. +Actus Acts 46 2 30 Prophéta ígitur cum esset, et sciret quia jurejurándo jurásset illi Deus de fructu lumbi ejus sedére super sedem ejus: +Actus Acts 46 2 31 próvidens locútus est de resurrectióne Christi, quia neque derelíctus est in inférno, neque caro ejus vidit corruptiónem. +Actus Acts 46 2 32 Hunc Jesum resuscitávit Deus, cujus omnes nos testes sumus. +Actus Acts 46 2 33 Déxtera ígitur Dei exaltátus, et promissióne Spíritus Sancti accépta a Patre, effúdit hunc, quem vos vidétis et audítis. +Actus Acts 46 2 34 Non enim David ascéndit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, +Actus Acts 46 2 35 donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. +Actus Acts 46 2 36 Certíssime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dóminum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixístis. +Actus Acts 46 2 37 His autem audítis, compúncti sunt corde, et dixérunt ad Petrum et ad réliquos Apóstolos: Quid faciémus, viri fratres? b +Actus Acts 46 2 38 Petrus vero ad illos: Pœniténtiam, inquit, ágite, et baptizétur unusquísque vestrum in nómine Jesu Christi in remissiónem peccatórum vestrórum: et accipiétis donum Spíritus Sancti. +Actus Acts 46 2 39 Vobis enim est repromíssio, et fíliis vestris, et ómnibus qui longe sunt, quoscúmque advocáverit Dóminus Deus noster. +Actus Acts 46 2 40 Áliis étiam verbis plúrimis testificátus est, et exhortabátur eos, dicens: Salvámini a generatióne ista prava. +Actus Acts 46 2 41 Qui ergo recepérunt sermónem ejus, baptizáti sunt: et appósitæ sunt in die illa ánimæ círciter tria míllia. +Actus Acts 46 2 42 Erant autem perseverántes in doctrína Apostolórum, et communicatióne fractiónis panis, et oratiónibus. +Actus Acts 46 2 43 Fiébat autem omni ánimæ timor: multa quoque prodígia et signa per Apóstolos in Jerúsalem fiébant, et metus erat magnus in univérsis. +Actus Acts 46 2 44 Omnes étiam qui credébant, erant páriter, et habébant ómnia commúnia. +Actus Acts 46 2 45 Possessiónes et substántias vendébant, et dividébant illa ómnibus, prout cuíque opus erat. +Actus Acts 46 2 46 Quotídie quoque perdurántes unanímiter in templo, et frangéntes circa domos panem, sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, +Actus Acts 46 2 47 collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. Dóminus autem augébat qui salvi fíerent quotídie in idípsum. +Actus Acts 46 3 1 Petrus autem et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. +Actus Acts 46 3 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur: quem ponébant quotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introëúntibus in templum. +Actus Acts 46 3 3 Is cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat ut eleemósynam accíperet. +Actus Acts 46 3 4 Íntuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. +Actus Acts 46 3 5 At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. +Actus Acts 46 3 6 Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do: in nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. +Actus Acts 46 3 7 Et apprehénsa manu ejus déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases ejus et plantæ. +Actus Acts 46 3 8 Et exíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exíliens, et laudans Deum. +Actus Acts 46 3 9 Et vidit omnis pópulus eum ambulántem et laudántem Deum. +Actus Acts 46 3 10 Cognoscébant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo quod contígerat illi. +Actus Acts 46 3 11 Cum tenéret autem Petrum et Joánnem, cucúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum quæ appellátur Salomónis, stupéntes. +Actus Acts 46 3 12 Videns autem Petrus, respóndit ad pópulum: Viri Israëlítæ, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut potestáte fecérimus hunc ambuláre? b +Actus Acts 46 3 13 Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum glorificávit fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis, et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti. +Actus Acts 46 3 14 Vos autem sanctum et justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis: +Actus Acts 46 3 15 auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. +Actus Acts 46 3 16 Et in fide nóminis ejus, hunc quem vos vidístis et nostis, confirmávit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit íntegram sanitátem istam in conspéctu ómnium vestrum. +Actus Acts 46 3 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri. +Actus Acts 46 3 18 Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit. +Actus Acts 46 3 19 Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra: +Actus Acts 46 3 20 ut cum vénerint témpora refrigérii a conspéctu Dómini, et míserit eum qui prædicátus est vobis, Jesum Christum, +Actus Acts 46 3 21 quem opórtet quidem cælum suscípere usque in témpora restitutiónis ómnium quæ locútus est Deus per os sanctórum suórum a sǽculo prophetárum. +Actus Acts 46 3 22 Móyses quidem dixit: Quóniam prophétam suscitábit vobis Dóminus Deus vester de frátribus vestris, tamquam me: ipsum audiétis juxta ómnia quæcúmque locútus fúerit vobis. +Actus Acts 46 3 23 Erit autem: omnis ánima quæ non audíerit prophétam illum, exterminábitur de plebe. +Actus Acts 46 3 24 Et omnes prophétæ, a Sámuel et deínceps, qui locúti sunt, annuntiavérunt dies istos. +Actus Acts 46 3 25 Vos estis fílii prophetárum, et testaménti quod dispósuit Deus ad patres nostros, dicens ad Ábraham: Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliæ terræ. +Actus Acts 46 3 26 Vobis primum Deus súscitans fílium suum, misit eum benedicéntem vobis: ut convértat se unusquísque a nequítia sua. +Actus Acts 46 4 1 Loquéntibus autem illis ad pópulum, supervenérunt sacerdótes, et magistrátus templi, et sadducǽi, +Actus Acts 46 4 2 doléntes quod docérent pópulum, et annuntiárent in Jesu resurrectiónem ex mórtuis: +Actus Acts 46 4 3 et injecérunt in eos manus, et posuérunt eos in custódiam in crástinum: erat enim jam véspera. +Actus Acts 46 4 4 Multi autem eórum qui audíerant verbum, credidérunt: et factus est númerus virórum quinque míllia. +Actus Acts 46 4 5 Factum est autem in crástinum, ut congregaréntur príncipes eórum, et senióres, et scribæ, in Jerúsalem: +Actus Acts 46 4 6 et Annas princeps sacerdótum, et Caíphas, et Joánnes, et Alexánder, et quotquot erant de génere sacerdotáli. +Actus Acts 46 4 7 Et statuéntes eos in médio, interrogábant: In qua virtúte, aut in quo nómine fecístis hoc vos? +Actus Acts 46 4 8 Tunc replétus Spíritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Príncipes pópuli, et senióres, audíte: +Actus Acts 46 4 9 si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, +Actus Acts 46 4 10 notum sit ómnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. +Actus Acts 46 4 11 Hic est lapis qui reprobátus est a vobis ædificántibus, qui factus est in caput ánguli: +Actus Acts 46 4 12 et non est in álio áliquo salus. Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri. +Actus Acts 46 4 13 Vidéntes autem Petri constántiam, et Joánnis, compérto quod hómines essent sine lítteris, et idióta, admirabántur, et cognoscébant eos quóniam cum Jesu fúerant: b +Actus Acts 46 4 14 hóminem quoque vidéntes stantem cum eis, qui curátus fúerat, nihil póterant contradícere. +Actus Acts 46 4 15 Jussérunt autem eos foras extra concílium secédere: et conferébant ad ínvicem, +Actus Acts 46 4 16 dicéntes: Quid faciémus homínibus istis? quóniam quidem notum signum factum est per eos ómnibus habitántibus Jerúsalem: maniféstum est, et non póssumus negáre. +Actus Acts 46 4 17 Sed ne ámplius divulgétur in pópulum, comminémur eis ne ultra loquántur in nómine hoc ulli hóminum. +Actus Acts 46 4 18 Et vocántes eos, denuntiavérunt ne omníno loqueréntur neque docérent in nómine Jesu. +Actus Acts 46 4 19 Petrus vero et Joánnes respondéntes, dixérunt ad eos: Si justum est in conspéctu Dei vos pótius audíre quam Deum, judicáte. +Actus Acts 46 4 20 Non enim póssumus quæ vídimus et audívimus non loqui. +Actus Acts 46 4 21 At illi comminántes dimisérunt eos, non inveniéntes quómodo punírent eos propter pópulum: quia omnes clarificábant id quod factum fúerat in eo quod accíderat. +Actus Acts 46 4 22 Annórum enim erat ámplius quadragínta homo, in quo factum fúerat signum istud sanitátis. +Actus Acts 46 4 23 Dimíssi autem venérunt ad suos, et annuntiavérunt eis quanta ad eos príncipes sacerdótum et senióres dixíssent. b +Actus Acts 46 4 24 Qui cum audíssent, unanímiter levavérunt vocem ad Deum, et dixérunt: Dómine, tu es qui fecísti cælum et terram, mare et ómnia quæ in eis sunt: +Actus Acts 46 4 25 qui Spíritu Sancto per os patris nostri David púeri tui dixísti: Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? +Actus Acts 46 4 26 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus. +Actus Acts 46 4 27 Convenérunt enim vere in civitáte ista advérsus sanctum púerum tuum Jesum, quem unxísti, Heródes et Póntius Pilátus, cum géntibus et pópulis Israël, +Actus Acts 46 4 28 fácere quæ manus tua et consílium tuum decrevérunt fíeri. +Actus Acts 46 4 29 Et nunc, Dómine, réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum, +Actus Acts 46 4 30 in eo quod manum tuam exténdas ad sanitátes, et signa, et prodígia fíeri per nomen sancti fílii tui Jesu. +Actus Acts 46 4 31 Et cum orássent, motus est locus in quo erant congregáti: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et loquebántur verbum Dei cum fidúcia. +Actus Acts 46 4 32 Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et ánima una: nec quisquam eórum quæ possidébat, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia. b +Actus Acts 46 4 33 Et virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri: et grátia magna erat in ómnibus illis. +Actus Acts 46 4 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessóres agrórum aut domórum erant, vendéntes afferébant prétia eórum quæ vendébant, +Actus Acts 46 4 35 et ponébant ante pedes Apostolórum. Dividebátur autem síngulis prout cuíque opus erat. +Actus Acts 46 4 36 Joseph autem, qui cognominátus est Bárnabas ab Apóstolis (quod est interpretátum, Fílius consolatiónis), Levítes, Cýprius génere, +Actus Acts 46 4 37 cum habéret agrum, véndidit eum, et áttulit prétium, et pósuit ante pedes Apostolórum. +Actus Acts 46 5 1 Vir autem quidam nómine Ananías, cum Saphíra uxóre suo véndidit agrum, +Actus Acts 46 5 2 et fraudávit de prétio agri, cónscia uxóre sua: et áfferens partem quamdam, ad pedes Apostolórum pósuit. +Actus Acts 46 5 3 Dixit autem Petrus: Ananía, cur tentávit Sátanas cor tuum, mentíri te Spirítui Sancto, et fraudáre de prétio agri? +Actus Acts 46 5 4 nonne manens tibi manébat, et venúndatum in tua erat potestáte? quare posuísti in corde tuo hanc rem? non es mentítus homínibus, sed Deo. +Actus Acts 46 5 5 Áudiens autem Ananías haec verba, cécidit, et expirávit. Et factus est timor magnus super omnes qui audiérunt. +Actus Acts 46 5 6 Surgéntes autem júvenes amovérunt eum, et efferéntes sepeliérunt. +Actus Acts 46 5 7 Factum est autem quasi horárum trium spátium, et uxor ipsíus, nésciens quod factum fúerat, introívit. +Actus Acts 46 5 8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi múlier, si tanti agrum vendidístis? At illa dixit: Étiam tanti. +Actus Acts 46 5 9 Petrus autem ad eam: Quid útique convénit vobis tentáre Spíritum Dómini? Ecce pedes eórum qui sepeliérunt virum tuum ad óstium, et éfferent te. +Actus Acts 46 5 10 Conféstim cécidit ante pedes ejus, et expirávit. Intrántes autem júvenes invenérunt illam mórtuam: et extulérunt, et sepeliérunt ad virum suum. +Actus Acts 46 5 11 Et factus est timor magnus in univérsa ecclésia, et in omnes qui audiérunt haec. +Actus Acts 46 5 12 Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. +Actus Acts 46 5 13 Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. +Actus Acts 46 5 14 Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, +Actus Acts 46 5 15 ita ut in platéas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. +Actus Acts 46 5 16 Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros, et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes. +Actus Acts 46 5 17 Exsúrgens autem princeps sacerdótum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hǽresis sadducæórum), repléti sunt zelo: b +Actus Acts 46 5 18 et injecérunt manus in Apóstolos, et posuérunt eos in custódia pública. +Actus Acts 46 5 19 Ángelus autem Dómini per noctem apériens jánuas cárceris, et edúcens eos, dixit: +Actus Acts 46 5 20 Ite, et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ hujus. +Actus Acts 46 5 21 Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum, et docébant. Advéniens autem princeps sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt concílium, et omnes senióres filiórum Israël: et misérunt ad cárcerem ut adduceréntur. +Actus Acts 46 5 22 Cum autem veníssent minístri, et apérto cárcere non inveníssent illos, revérsi nuntiavérunt, +Actus Acts 46 5 23 dicéntes: Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante jánuas: aperiéntes autem néminem intus invénimus. +Actus Acts 46 5 24 Ut autem audiérunt hos sermónes magistrátus templi et príncipes sacerdótum, ambigébant de illis quidnam fíeret. +Actus Acts 46 5 25 Advéniens autem quidam, nuntiávit eis: Quia ecce viri quos posuístis in cárcerem, sunt in templo, stantes et docéntes pópulum. +Actus Acts 46 5 26 Tunc ábiit magistrátus cum minístris, et addúxit illos sine vi: timébant enim pópulum ne lapidaréntur. +Actus Acts 46 5 27 Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio: et interrogávit eos princeps sacerdótum, +Actus Acts 46 5 28 dicens: Præcipiéndo præcépimus vobis ne docerétis in nómine isto, et ecce repléstis Jerúsalem doctrína vestra: et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus. +Actus Acts 46 5 29 Respóndens autem Petrus et Apóstoli, dixérunt: Obedíre opórtet Deo magis quam homínibus. +Actus Acts 46 5 30 Deus patrum nostrórum suscitávit Jesum, quem vos interemístis, suspendéntes in ligno. +Actus Acts 46 5 31 Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua ad dandam pœniténtiam Israéli, et remissiónem peccatórum: +Actus Acts 46 5 32 et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus ómnibus obediéntibus sibi. +Actus Acts 46 5 33 Hæc cum audíssent, dissecabántur, et cogitábant interfícere illos. b +Actus Acts 46 5 34 Surgens autem quidam in concílio pharisǽus, nómine Gamáliel, legis doctor, honorábilis univérsæ plebi, jussit foras ad breve hómines fíeri, +Actus Acts 46 5 35 dixítque ad illos: Viri Israëlítæ, atténdite vobis super homínibus istis quid actúri sitis. +Actus Acts 46 5 36 Ante hos enim dies éxtitit Théodas, dicens se esse áliquem, cui consénsit númerus virórum círciter quadringentórum: qui occísus est, et omnes qui credébant ei, dissipáti sunt, et redácti ad níhilum. +Actus Acts 46 5 37 Post hunc éxtitit Judas Galilǽus in diébus professiónis, et avértit pópulum post se: et ipse périit, et omnes quotquot consensérunt ei, dispérsi sunt. +Actus Acts 46 5 38 Et nunc ítaque dico vobis, discédite ab homínibus istis, et sínite illos: quóniam si est ex homínibus consílium hoc aut opus, dissolvétur: +Actus Acts 46 5 39 si vero ex Deo est, non potéritis dissólvere illud, ne forte et Deo repugnáre inveniámini. Consensérunt autem illi. +Actus Acts 46 5 40 Et convocántes Apóstolos, cæsis denuntiavérunt ne omníno loqueréntur in nómine Jesu, et dimisérunt eos. +Actus Acts 46 5 41 Et illi quidem ibant gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Jesu contuméliam pati. +Actus Acts 46 5 42 Omni autem die non cessábant in templo et circa domos, docéntes et evangelizántes Christum Jesum. +Actus Acts 46 6 1 In diébus illis, crescénte número discipulórum, factum est murmur Græcórum advérsus Hebrǽos, eo quod despiceréntur in ministério quotidiáno víduæ eórum. +Actus Acts 46 6 2 Convocántes autem duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: Non est æquum nos derelínquere verbum Dei, et ministráre mensis. +Actus Acts 46 6 3 Consideráte ergo, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem, plenos Spíritu Sancto et sapiéntia, quos constituámus super hoc opus. +Actus Acts 46 6 4 Nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus. +Actus Acts 46 6 5 Et plácuit sermo coram omni multitúdine. Et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum, et Próchorum, et Nicanórem, et Timónem, et Pármenam, et Nicoláum ádvenam Antiochénum. +Actus Acts 46 6 6 Hos statuérunt ante conspéctum Apostolórum: et orántes imposuérunt eis manus. +Actus Acts 46 6 7 Et verbum Dómini crescébat, et multiplicabátur númerus discipulórum in Jerúsalem valde: multa étiam turba sacerdótum obediébat fídei. b +Actus Acts 46 6 8 Stéphanus autem plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. +Actus Acts 46 6 9 Surrexérunt autem quidam de synagóga quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum qui erant a Cilícia, et Ásia, disputántes cum Stéphano: +Actus Acts 46 6 10 et non póterant resístere sapiéntiæ, et Spirítui qui loquebátur. +Actus Acts 46 6 11 Tunc summisérunt viros, qui dícerent se audivísse eum dicéntem verba blasphémiæ in Móysen et in Deum. +Actus Acts 46 6 12 Commovérunt ítaque plebem, et senióres, et scribas: et concurréntes rapuérunt eum, et adduxérunt in concílium, +Actus Acts 46 6 13 et statuérunt falsos testes, qui dícerent: Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum, et legem: +Actus Acts 46 6 14 audívimus enim eum dicéntem quóniam Jesus Nazarénus hic déstruet locum istum, et mutábit traditiónes quas trádidit nobis Móyses. +Actus Acts 46 6 15 Et intuéntes eum omnes qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem ejus tamquam fáciem ángeli. +Actus Acts 46 7 1 Dixit autem princeps sacerdótum: Si haec ita se habent? +Actus Acts 46 7 2 Qui ait: Viri fratres et patres, audíte: Deus glóriæ appáruit patri nostro Ábrahæ cum esset in Mesopotámia, priúsquam morarétur in Charan, +Actus Acts 46 7 3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatióne tua, et veni in terram quam monstrávero tibi. +Actus Acts 46 7 4 Tunc éxiit de terra Chaldæórum, et habitávit in Charan. Et inde, postquam mórtuus est pater ejus, tránstulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitátis. +Actus Acts 46 7 5 Et non dedit illi hæreditátem in ea, nec passum pedis: sed repromísit dare illi eam in possessiónem, et sémini ejus post ipsum, cum non habéret fílium. +Actus Acts 46 7 6 Locútus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus áccola in terra aliéna, et servitúti eos subjícient, et male tractábunt eos annis quadringéntis: +Actus Acts 46 7 7 et gentem cui servíerint, judicábo ego, dixit Dóminus: et post haec exíbunt, et sérvient mihi in loco isto. +Actus Acts 46 7 8 Et dedit illi testaméntum circumcisiónis: et sic génuit Ísaac, et circumcídit eum die octávo: et Ísaac, Jacob: et Jacob, duódecim patriárchas. +Actus Acts 46 7 9 Et patriárchæ æmulántes, Joseph vendidérunt in Ægýptum: et erat Deus cum eo, b +Actus Acts 46 7 10 et erípuit eum ex ómnibus tribulatiónibus ejus, et dedit ei grátiam et sapiéntiam in conspéctu pharaónis regis Ægýpti: et constítuit eum præpósitum super Ægýptum, et super omnem domum suam. +Actus Acts 46 7 11 Venit autem fames in univérsam Ægýptum et Chánaan, et tribulátio magna: et non inveniébant cibos patres nostri. +Actus Acts 46 7 12 Cum audísset autem Jacob esse fruméntum in Ægýpto, misit patres nostros primum: +Actus Acts 46 7 13 et in secúndo cógnitus est Joseph a frátribus suis, et manifestátum est Pharaóni genus ejus. +Actus Acts 46 7 14 Mittens autem Joseph, accersívit Jacob patrem suum et omnem cognatiónem suam, in animábus septuagínta quinque. +Actus Acts 46 7 15 Et descéndit Jacob in Ægýptum: et defúnctus est ipse, et patres nostri. +Actus Acts 46 7 16 Et transláti sunt in Sichem, et pósiti sunt in sepúlchro, quod emit Ábraham prétio argénti a fíliis Hemor fílii Sichem. +Actus Acts 46 7 17 Cum autem appropinquáret tempus promissiónis quam conféssus erat Deus Ábrahæ, crevit pópulus, et multiplicátus est in Ægýpto, b +Actus Acts 46 7 18 quoadúsque surréxit álius rex in Ægýpto, qui non sciébat Joseph. +Actus Acts 46 7 19 Hic circumvéniens genus nostrum, afflíxit patres nostros ut expónerent infántes suos, ne vivificaréntur. +Actus Acts 46 7 20 Eódem témpore natus est Móyses, et fuit gratus Deo: qui nutrítus est tribus ménsibus in domo patris sui. +Actus Acts 46 7 21 Expósito autem illo, sústulit eum fília Pharaónis, et nutrívit eum sibi in fílium. +Actus Acts 46 7 22 Et erudítus est Móyses omni sapiéntia Ægyptiórum, et erat potens in verbis et in opéribus suis. +Actus Acts 46 7 23 Cum autem implerétur ei quadragínta annórum tempus, ascéndit in cor ejus ut visitáret fratres suos fílios Israël. +Actus Acts 46 7 24 Et cum vidísset quemdam injúriam patiéntem, vindicávit illum, et fecit ultiónem ei qui injúriam sustinébat, percússo Ægýptio. +Actus Acts 46 7 25 Existimábat autem intellígere fratres, quóniam Deus per manum ipsíus daret salútem illis: at illi non intellexérunt. +Actus Acts 46 7 26 Sequénti vero die appáruit illis litigántibus: et reconciliábat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocétis altérutrum? +Actus Acts 46 7 27 Qui autem injúriam faciébat próximo, répulit eum, dicens: Quis te constítuit príncipem et júdicem super nos? +Actus Acts 46 7 28 Numquid interfícere me tu vis, quemádmodum interfecísti heri Ægýptium? +Actus Acts 46 7 29 Fugit autem Móyses in verbo isto: et factus est ádvena in terra Mádian, ubi generávit fílios duos. +Actus Acts 46 7 30 Et explétis annis quadragínta, appáruit illi in desérto montis Sina ángelus in igne flammæ rubi. b +Actus Acts 46 7 31 Móyses autem videns, admirátus est visum. Et accedénte illo ut consideráret, facta est ad eum vox Dómini, dicens: +Actus Acts 46 7 32 Ego sum Deus patrum tuórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac, et Deus Jacob. Tremefáctus autem Móyses, non audébat consideráre. +Actus Acts 46 7 33 Dixit autem illi Dóminus: Solve calceaméntum pedum tuórum: locus enim in quo stas, terra sancta est. +Actus Acts 46 7 34 Videns vidi afflictiónem pópuli mei qui est in Ægýpto, et gémitum eórum audívi, et descéndi liberáre eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægýptum. +Actus Acts 46 7 35 Hunc Móysen, quem negavérunt, dicéntes: Quis te constítuit príncipem et júdicem? hunc Deus príncipem et redemptórem misit, cum manu ángeli qui appáruit illi in rubo. +Actus Acts 46 7 36 Hic edúxit illos fáciens prodígia et signa in terra Ægýpti, et in rubro mari, et in desérto annis quadragínta. +Actus Acts 46 7 37 Hic est Móyses, qui dixit fíliis Israël: Prophétam suscitábit vobis Deus de frátribus vestris, tamquam me: ipsum audiétis. b +Actus Acts 46 7 38 Hic est qui fuit in ecclésia in solitúdine cum ángelo, qui loquebátur ei in monte Sina, et cum pátribus nostris: qui accépit verba vitæ dare nobis. +Actus Acts 46 7 39 Cui noluérunt obedíre patres nostri: sed repulérunt, et avérsi sunt córdibus suis in Ægýptum, +Actus Acts 46 7 40 dicéntes ad Áaron: Fac nobis deos qui præcédant nos: Móyses enim hic, qui edúxit nos de terra Ægýpti, nescímus quid factum sit ei. +Actus Acts 46 7 41 Et vítulum fecérunt in diébus illis, et obtulérunt hóstiam simulácro, et lætabántur in opéribus mánuum suárum. +Actus Acts 46 7 42 Convértit autem Deus, et trádidit eos servíre milítiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetárum: Numquid víctimas et hóstias obtulístis mihi annis quadragínta in desérto, domus Israël? +Actus Acts 46 7 43 Et suscepístis tabernáculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figúras quas fecístis adoráre eas: et tránsferam vos trans Babylónem. +Actus Acts 46 7 44 Tabernáculum testimónii fuit cum pátribus nostris in desérto, sicut dispósuit illis Deus loquens ad Móysen, ut fáceret illud secúndum formam quam víderat. b +Actus Acts 46 7 45 Quod et induxérunt, suscipiéntes patres nostri cum Jesu in possessiónem géntium quas éxpulit Deus a fácie patrum nostrórum, usque in diébus David, +Actus Acts 46 7 46 qui invénit grátiam ante Deum, et pétiit ut inveníret tabernáculum Deo Jacob. +Actus Acts 46 7 47 Sálomon autem ædificávit illi domum. +Actus Acts 46 7 48 Sed non Excélsus in manufáctis hábitat, sicut prophéta dicit: +Actus Acts 46 7 49 Cælum mihi sedes est: terra autem scabéllum pedum meórum. Quam domum ædificábitis mihi? dicit Dóminus: aut quis locus requietiónis meæ est? +Actus Acts 46 7 50 Nonne manus mea fecit haec ómnia? +Actus Acts 46 7 51 Dura cervíce, et incircumcísis córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis: sicut patres vestri, ita et vos. b +Actus Acts 46 7 52 Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? et occidérunt eos qui prænuntiábant de advéntu Justi, cujus vos nunc proditóres et homicídæ fuístis: +Actus Acts 46 7 53 qui accepístis legem in dispositióne angelórum, et non custodístis. +Actus Acts 46 7 54 Audiéntes autem haec, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. b +Actus Acts 46 7 55 Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce vídeo cælos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. +Actus Acts 46 7 56 Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum. +Actus Acts 46 7 57 Et ejiciéntes eum extra civitátem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis qui vocabátur Saulus. +Actus Acts 46 7 58 Et lapidábant Stéphanum invocántem, et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. +Actus Acts 46 7 59a Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino. +Actus Acts 46 7 59b Saulus autem erat conséntiens neci ejus. +Actus Acts 46 8 1 Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésia quæ erat Jerosólymis, et omnes dispérsi sunt per regiónes Judǽæ et Samaríæ præter Apóstolos. +Actus Acts 46 8 2 Curavérunt autem Stéphanum viri timoráti, et fecérunt planctum magnum super eum. +Actus Acts 46 8 3 Saulus autem devastábat ecclésiam per domos intrans, et trahens viros ac mulíeres, tradébat in custódiam. +Actus Acts 46 8 4 Ígitur qui dispérsi erant pertransíbant, evangelizántes verbum Dei. b +Actus Acts 46 8 5 Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. +Actus Acts 46 8 6 Intendébant autem turbæ his quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes, et vidéntes signa quæ faciébat. +Actus Acts 46 8 7 Multi enim eórum qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. +Actus Acts 46 8 8 Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte. +Actus Acts 46 8 9 Vir autem quidam nómine Simon, qui ante fúerat in civitáte magus, sedúcens gentem Samaríæ, dicens se esse áliquem magnum: +Actus Acts 46 8 10 cui auscultábant omnes a mínimo usque ad máximum, dicéntes: Hic est virtus Dei, quæ vocátur magna. +Actus Acts 46 8 11 Attendébant autem eum: propter quod multo témpore mágiis suis dementásset eos. +Actus Acts 46 8 12 Cum vero credidíssent Philíppo evangelizánti de regno Dei, in nómine Jesu Christi baptizabántur viri ac mulíeres. +Actus Acts 46 8 13 Tunc Simon et ipse crédidit: et cum baptizátus esset, adhærébat Philíppo. Videns étiam signa et virtútes máximas fíeri, stupens admirabátur. +Actus Acts 46 8 14 Cum autem audíssent Apóstoli qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. b +Actus Acts 46 8 15 Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis ut accíperent Spíritum Sanctum: +Actus Acts 46 8 16 nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. +Actus Acts 46 8 17 Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum. +Actus Acts 46 8 18 Cum vidísset autem Simon quia per impositiónem manus Apostolórum darétur Spíritus Sanctus, óbtulit eis pecúniam, +Actus Acts 46 8 19 dicens: Date et mihi hanc potestátem, ut cuicúmque imposúero manus, accípiat Spíritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: +Actus Acts 46 8 20 Pecúnia tua tecum sit in perditiónem: quóniam donum Dei existimásti pecúnia possidéri. +Actus Acts 46 8 21 Non est tibi pars neque sors in sermóne isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. +Actus Acts 46 8 22 Pœniténtiam ítaque age ab hac nequítia tua: et roga Deum, si forte remittátur tibi haec cogitátio cordis tui. +Actus Acts 46 8 23 In felle enim amaritúdinis, et obligatióne iniquitátis, vídeo te esse. +Actus Acts 46 8 24 Respóndens autem Simon, dixit: Precámini vos pro me ad Dóminum, ut nihil véniat super me horum quæ dixístis. +Actus Acts 46 8 25 Et illi quidem testificáti, et locúti verbum Dómini, redíbant Jerosólymam, et multis regiónibus Samaritanórum evangelizábant. b +Actus Acts 46 8 26 Ángelus autem Dómini locútus est ad Philíppum, dicens: Surge, et vade contra meridiánum, ad viam quæ descéndit ab Jerúsalem in Gazam: haec est desérta. +Actus Acts 46 8 27 Et surgens ábiit. Et ecce vir Ǽthiops, eunúchus, potens Cándacis regínæ Æthíopum, qui erat super omnes gazas ejus, vénerat adoráre in Jerúsalem: +Actus Acts 46 8 28 et revertebátur sedens super currum suum, legénsque Isaíam prophétam. +Actus Acts 46 8 29 Dixit autem Spíritus Philíppo: Accéde, et adjúnge te ad currum istum. +Actus Acts 46 8 30 Accúrrens autem Philíppus, audívit eum legéntem Isaíam prophétam, et dixit: Putásne intélligis quæ legis? +Actus Acts 46 8 31 Qui ait: Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi? Rogavítque Philíppum ut ascénderet, et sedéret secum. +Actus Acts 46 8 32 Locus autem Scriptúræ quem legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est: et sicut agnus coram tondénte se, sine voce, sic non apéruit os suum. +Actus Acts 46 8 33 In humilitáte judícium ejus sublátum est. Generatiónem ejus quis enarrábit? quóniam tollétur de terra vita ejus. +Actus Acts 46 8 34 Respóndens autem eunúchus Philíppo, dixit: Óbsecro te, de quo prophéta dicit hoc? de se, an de álio áliquo? +Actus Acts 46 8 35 Apériens autem Philíppus os suum, et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Jesum. +Actus Acts 46 8 36 Et dum irent per viam, venérunt ad quamdam aquam: et ait eunúchus: Ecce aqua: quid próhibet me baptizári? +Actus Acts 46 8 37 Dixit autem Philíppus: Si credis ex toto corde, licet. Et respóndens ait: Credo Fílium Dei esse Jesum Christum. +Actus Acts 46 8 38 Et jussit stare currum: et descendérunt utérque in aquam, Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum. +Actus Acts 46 8 39 Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus. Ibat autem per viam suam gaudens. +Actus Acts 46 8 40 Philíppus autem invéntus est in Azóto, et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis, donec veníret Cæsaréam. +Actus Acts 46 9 1 Saulus autem adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum, +Actus Acts 46 9 2 et pétiit ab eo epístolas in Damáscum ad synagógas: ut si quos invenísset hujus viæ viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Jerúsalem. +Actus Acts 46 9 3 Et cum iter fáceret, cóntigit ut appropinquáret Damásco: et súbito circumfúlsit eum lux de cælo. +Actus Acts 46 9 4 Et cadens in terram audívit vocem dicéntem sibi: Saule, Saule, quid me perséqueris? +Actus Acts 46 9 5 Qui dixit: Quis es, dómine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu perséqueris: durum est tibi contra stímulum calcitráre. +Actus Acts 46 9 6 Et tremens ac stupens dixit: Dómine, quid me vis fácere? +Actus Acts 46 9 7 Et Dóminus ad eum: Surge, et ingrédere civitátem, et ibi dicétur tibi quid te opórteat fácere. Viri autem illi qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes. +Actus Acts 46 9 8 Surréxit autem Saulus de terra, apertísque óculis nihil vidébat. Ad manus autem illum trahéntes, introduxérunt Damáscum. +Actus Acts 46 9 9 Et erat ibi tribus diébus non videns, et non manducávit, neque bibit. +Actus Acts 46 9 10 Erat autem quidam discípulus Damásci, nómine Ananías: et dixit ad illum in visu Dóminus: Ananía. At ille ait: Ecce ego, Dómine. b +Actus Acts 46 9 11 Et Dóminus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocátur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nómine Tarsénsem: ecce enim orat. +Actus Acts 46 9 12 (Et vidit virum Ananíam nómine, introëúntem, et imponéntem sibi manus ut visum recípiat.) +Actus Acts 46 9 13 Respóndit autem Ananías: Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala fécerit sanctis tuis in Jerúsalem: +Actus Acts 46 9 14 et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes qui ínvocant nomen tuum. +Actus Acts 46 9 15 Dixit autem ad eum Dóminus: Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus, et régibus, et fíliis Israël. +Actus Acts 46 9 16 Ego enim osténdam illi quanta opórteat eum pro nómine meo pati. +Actus Acts 46 9 17 Et ábiit Ananías, et introívit in domum: et impónens ei manus, dixit: Saule frater, Dóminus misit me Jesus, qui appáruit tibi in via qua veniébas, ut vídeas, et impleáris Spíritu Sancto. +Actus Acts 46 9 18 Et conféstim cecidérunt ab óculis ejus tamquam squamæ, et visum recépit: et surgens baptizátus est. +Actus Acts 46 9 19 Et cum accepísset cibum, confortátus est. Fuit autem cum discípulis qui erant Damásci per dies áliquot. +Actus Acts 46 9 20 Et contínuo in synagógis prædicábat Jesum, quóniam hic est Fílius Dei. +Actus Acts 46 9 21 Stupébant autem omnes qui audiébant, et dicébant: Nonne hic est qui expugnábat in Jerúsalem eos qui invocábant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos dúceret ad príncipes sacerdótum? +Actus Acts 46 9 22 Saulus autem multo magis convalescébat, et confundébat Judǽos qui habitábant Damásci, affírmans quóniam hic est Christus. +Actus Acts 46 9 23 Cum autem impleréntur dies multi, consílium fecérunt in unum Judǽi ut eum interfícerent. b +Actus Acts 46 9 24 Notæ autem factæ sunt Saulo insídiæ eórum. Custodiébant autem et portas die ac nocte, ut eum interfícerent. +Actus Acts 46 9 25 Accipiéntes autem eum discípuli nocte, per murum dimisérunt eum, submitténtes in sporta. +Actus Acts 46 9 26 Cum autem venísset in Jerúsalem, tentábat se júngere discípulis, et omnes timébant eum, non credéntes quod esset discípulus. +Actus Acts 46 9 27 Bárnabas autem apprehénsum illum duxit ad Apóstolos: et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum, et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Jesu. +Actus Acts 46 9 28 Et erat cum illis intrans et éxiens in Jerúsalem, et fiduciáliter agens in nómine Dómini. +Actus Acts 46 9 29 Loquebátur quoque géntibus, et disputábat cum Græcis: illi autem quærébant occídere eum. +Actus Acts 46 9 30 Quod cum cognovíssent fratres, deduxérunt eum Cæsaréam, et dimisérunt Tarsum. +Actus Acts 46 9 31 Ecclésia quidem per totam Judǽam, et Galilǽam, et Samaríam habébat pacem, et ædificabátur ámbulans in timóre Dómini, et consolatióne Sancti Spíritus replebátur. b +Actus Acts 46 9 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransíret univérsos, deveníret ad sanctos qui habitábant Lyddæ. +Actus Acts 46 9 33 Invénit autem ibi hóminem quemdam, nómine Ænéam, ab annis octo jacéntem in grabáto, qui erat paralýticus. +Actus Acts 46 9 34 Et ait illi Petrus: Ænéa, sanat te Dóminus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et contínuo surréxit. +Actus Acts 46 9 35 Et vidérunt eum omnes qui habitábant Lyddæ et Sarónæ: qui convérsi sunt ad Dóminum. +Actus Acts 46 9 36 In Joppe autem fuit quædam discípula, nómine Tábitha, quæ interpretáta dícitur Dorcas. Hæc erat plena opéribus bonis et eleemósynis quas faciébat. +Actus Acts 46 9 37 Factum est autem in diébus illis ut infirmáta morerétur. Quam cum lavíssent, posuérunt eam in cœnáculo. +Actus Acts 46 9 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discípuli, audiéntes quia Petrus esset in ea, misérunt duos viros ad eum, rogántes: Ne pigritéris veníre ad nos. +Actus Acts 46 9 39 Exsúrgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenísset, duxérunt illum in cœnáculum: et circumstetérunt illum omnes víduæ flentes, et ostendéntes ei túnicas et vestes quas faciébat illis Dorcas. +Actus Acts 46 9 40 Ejéctis autem ómnibus foras, Petrus ponens génua orávit: et convérsus ad corpus, dixit: Tábitha, surge. At illa apéruit óculos suos: et viso Petro, resédit. +Actus Acts 46 9 41 Dans autem illi manum, eréxit eam. Et cum vocásset sanctos et víduas, assignávit eam vivam. +Actus Acts 46 9 42 Notum autem factum est per univérsam Joppen: et credidérunt multi in Dómino. +Actus Acts 46 9 43 Factum est autem ut dies multos morarétur in Joppe, apud Simónem quemdam coriárium. +Actus Acts 46 10 1 Vir autem quidam erat in Cæsaréa, nómine Cornélius, centúrio cohórtis quæ dícitur Itálica, +Actus Acts 46 10 2 religiósus, ac timens Deum cum omni domo sua, fáciens eleemósynas multas plebi, et déprecans Deum semper. +Actus Acts 46 10 3 Is vidit in visu maniféste, quasi hora diéi nona, ángelum Dei introëúntem ad se, et dicéntem sibi: Cornéli. +Actus Acts 46 10 4 At ille íntuens eum, timóre corréptus, dixit: Quid est, dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. +Actus Acts 46 10 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accérsi Simónem quemdam, qui cognominátur Petrus: +Actus Acts 46 10 6 hic hospitátur apud Simónem quemdam coriárium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te opórteat fácere. +Actus Acts 46 10 7 Et cum discessísset ángelus qui loquebátur illi, vocávit duos domésticos suos, et mílitem metuéntem Dóminum ex his qui illi parébant. +Actus Acts 46 10 8 Quibus cum narrásset ómnia, misit illos in Joppen. +Actus Acts 46 10 9 Póstera autem die, iter illis faciéntibus, et appropinquántibus civitáti, ascéndit Petrus in superióra ut oráret circa horam sextam. b +Actus Acts 46 10 10 Et cum esuríret, vóluit gustáre. Parántibus autem illis, cécidit super eum mentis excéssus: +Actus Acts 46 10 11 et vidit cælum apértum, et descéndens vas quoddam, velut línteum magnum, quátuor inítiis submítti de cælo in terram, +Actus Acts 46 10 12 in quo erant ómnia quadrupédia, et serpéntia terræ, et volatília cæli. +Actus Acts 46 10 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occíde, et mandúca. +Actus Acts 46 10 14 Ait autem Petrus: Absit Dómine, quia numquam manducávi omne commúne et immúndum. +Actus Acts 46 10 15 Et vox íterum secúndo ad eum: Quod Deus purificávit, tu commúne ne díxeris. +Actus Acts 46 10 16 Hoc autem factum est per ter: et statim recéptum est vas in cælum. +Actus Acts 46 10 17 Et dum intra se hæsitáret Petrus quidnam esset vísio quam vidísset, ecce viri qui missi erant a Cornélio, inquiréntes domum Simónis astitérunt ad jánuam. +Actus Acts 46 10 18 Et cum vocássent, interrogábant, si Simon qui cognominátur Petrus illic habéret hospítium. +Actus Acts 46 10 19 Petro autem cogitánte de visióne, dixit Spíritus ei: Ecce viri tres quaérunt te. +Actus Acts 46 10 20 Surge ítaque, descénde, et vade cum eis nihil dúbitans: quia ego misi illos. +Actus Acts 46 10 21 Descéndens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quǽritis: quæ causa est, propter quam venístis? +Actus Acts 46 10 22 Qui dixérunt: Cornélius centúrio, vir justus et timens Deum, et testimónium habens ab univérsa gente Judæórum, respónsum accépit ab ángelo sancto accersíre te in domum suam, et audíre verba abs te. +Actus Acts 46 10 23 Introdúcens ergo eos, recépit hospítio. Sequénti autem die, surgens proféctus est cum illis, et quidam ex frátribus ab Joppe comitáti sunt eum. +Actus Acts 46 10 24 Áltera autem die introívit Cæsaréam. Cornélius vero exspectábat illos, convocátis cognátis suis et necessáriis amícis. b +Actus Acts 46 10 25 Et factum est cum introísset Petrus, óbvius venit ei Cornélius, et prócidens ad pedes ejus adorávit. +Actus Acts 46 10 26 Petrus vero elevávit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. +Actus Acts 46 10 27 Et loquens cum illo intrávit, et invénit multos qui convénerant: +Actus Acts 46 10 28 dixítque ad illos: Vos scitis quómodo abominátum sit viro Judǽo conjúngi aut accédere ad alienígenam: sed mihi osténdit Deus néminem commúnem aut immúndum dícere hóminem. +Actus Acts 46 10 29 Propter quod sine dubitatióne veni accersítus. Intérrogo ergo, quam ob causam accersístis me? +Actus Acts 46 10 30 Et Cornélius ait: A nudiusquárta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste cándida, et ait: +Actus Acts 46 10 31 Cornéli, exaudíta est orátio tua, et eleemósynæ tuæ commemorátæ sunt in conspéctu Dei. +Actus Acts 46 10 32 Mitte ergo in Joppen, et accérsi Simónem qui cognominátur Petrus: hic hospitátur in domo Simónis coriárii juxta mare. +Actus Acts 46 10 33 Conféstim ergo misi ad te: et tu benefecísti veniéndo. Nunc ergo omnes nos in conspéctu tuo ádsumus audíre ómnia quæcúmque tibi præcépta sunt a Dómino. +Actus Acts 46 10 34 Apériens autem Petrus os suum, dixit: In veritáte cómperi quia non est personárum accéptor Deus; b +Actus Acts 46 10 35 sed in omni gente qui timet eum, et operátur justítiam, accéptus est illi. +Actus Acts 46 10 36 Verbum misit Deus fíliis Israël, annúntians pacem per Jesum Christum (hic est ómnium Dóminus). +Actus Acts 46 10 37 Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Judǽam: incípiens enim a Galilǽa post baptísmum quod prædicávit Joánnes, +Actus Acts 46 10 38 Jesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto, et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo. +Actus Acts 46 10 39 Et nos testes sumus ómnium quæ fecit in regióne Judæórum, et Jerúsalem, quem occidérunt suspendéntes in ligno. +Actus Acts 46 10 40 Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri, +Actus Acts 46 10 41 non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis. +Actus Acts 46 10 42 Et præcépit nobis prædicáre pópulo, et testificári, quia ipse est qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. +Actus Acts 46 10 43 Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. +Actus Acts 46 10 44 Adhuc loquénte Petro verba haec, cécidit Spíritus Sanctus super omnes qui audiébant verbum. b +Actus Acts 46 10 45 Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles qui vénerant cum Petro, quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. +Actus Acts 46 10 46 Audiébant enim illos loquéntes linguis, et magnificántes Deum. +Actus Acts 46 10 47 Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest ut non baptizéntur hi qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos? +Actus Acts 46 10 48 Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi. Tunc rogavérunt eum ut manéret apud eos áliquot diébus. +Actus Acts 46 11 1 Audiérunt autem Apóstoli et fratres qui erant in Judǽa, quóniam et gentes recepérunt verbum Dei. +Actus Acts 46 11 2 Cum autem ascendísset Petrus Jerosólymam, disceptábant advérsus illum qui erant ex circumcisióne, +Actus Acts 46 11 3 dicéntes: Quare introísti ad viros præpútium habéntes, et manducásti cum illis? +Actus Acts 46 11 4 Incípiens autem Petrus exponébat illis órdinem, dicens: +Actus Acts 46 11 5 Ego eram in civitáte Joppe orans, et vidi in excéssu mentis visiónem, descéndens vas quoddam velut línteum magnum quátuor inítiis summítti de cælo, et venit usque ad me. +Actus Acts 46 11 6 In quod íntuens considerábam, et vidi quadrupédia terræ, et béstias, et reptília, et volatília cæli. +Actus Acts 46 11 7 Audívi autem et vocem dicéntem mihi: Surge, Petre: occíde, et mandúca. +Actus Acts 46 11 8 Dixi autem: Nequáquam Dómine: quia commúne aut immúndum numquam introívit in os meum. +Actus Acts 46 11 9 Respóndit autem vox secúndo de cælo: Quæ Deus mundávit, tu ne commúne díxeris. +Actus Acts 46 11 10 Hoc autem factum est per ter: et recépta sunt ómnia rursum in cælum. +Actus Acts 46 11 11 Et ecce viri tres conféstim astitérunt in domo in qua eram, missi a Cæsaréa ad me. +Actus Acts 46 11 12 Dixit autem Spíritus mihi ut irem cum illis, nihil hǽsitans. Venérunt autem mecum et sex fratres isti, et ingréssi sumus in domum viri. +Actus Acts 46 11 13 Narrávit autem nobis quómodo vidísset ángelum in domo sua, stantem et dicéntem sibi: Mitte in Joppen, et accérsi Simónem qui cognominátur Petrus, +Actus Acts 46 11 14 qui loquétur tibi verba in quibus salvus eris tu, et univérsa domus tua. +Actus Acts 46 11 15 Cum autem cœpíssem loqui, cécidit Spíritus Sanctus super eos, sicut et in nos in inítio. +Actus Acts 46 11 16 Recordátus sum autem verbi Dómini, sicut dicébat: Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto. +Actus Acts 46 11 17 Si ergo eámdem grátiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credídimus in Dóminum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibére Deum? +Actus Acts 46 11 18 His audítis, tacuérunt: et glorificavérunt Deum, dicéntes: Ergo et géntibus pœniténtiam dedit Deus ad vitam. +Actus Acts 46 11 19 Et illi quidem qui dispérsi fúerant a tribulatióne quæ facta fúerat sub Stéphano, perambulavérunt usque Phœnícen, et Cyprum, et Antiochíam, némini loquéntes verbum, nisi solis Judǽis. b +Actus Acts 46 11 20 Erant autem quidam ex eis viri Cýprii et Cyrenǽi, qui cum introíssent Antiochíam, loquebántur et ad Græcos, annuntiántes Dóminum Jesum. +Actus Acts 46 11 21 Et erat manus Dómini cum eis: multúsque númerus credéntium convérsus est ad Dóminum. +Actus Acts 46 11 22 Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ quæ erat Jerosólymis super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. +Actus Acts 46 11 23 Qui cum pervenísset, et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino: +Actus Acts 46 11 24 quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto, et fide. Et appósita est multa turba Dómino. +Actus Acts 46 11 25 Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quǽreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. +Actus Acts 46 11 26 Et annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli, christiáni. +Actus Acts 46 11 27 In his autem diébus supervenérunt ab Jerosólymis prophétæ Antiochíam: b +Actus Acts 46 11 28 et surgens unus ex eis nómine Ágabus, significábat per spíritum famem magnam futúram in univérso orbe terrárum, quæ facta est sub Cláudio. +Actus Acts 46 11 29 Discípuli autem, prout quis habébat, proposuérunt sínguli in ministérium míttere habitántibus in Judǽa frátribus: +Actus Acts 46 11 30 quod et fecérunt, mitténtes ad senióres per manus Bárnabæ et Sauli. +Actus Acts 46 12 1 Eódem autem témpore misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. +Actus Acts 46 12 2 Occídit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. +Actus Acts 46 12 3 Videns autem quia placéret Judǽis, appósuit ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies Azymórum. +Actus Acts 46 12 4 Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. +Actus Acts 46 12 5 Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. +Actus Acts 46 12 6 Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. +Actus Acts 46 12 7 Et ecce ángelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. +Actus Acts 46 12 8 Dixit autem ángelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. +Actus Acts 46 12 9 Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per ángelum: existimábat autem se visum vidére. +Actus Acts 46 12 10 Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit ángelus ab eo. +Actus Acts 46 12 11 Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dóminus ángelum suum, et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judæórum. b +Actus Acts 46 12 12 Consideránsque venit ad domum Maríæ matris Joánnis, qui cognominátus est Marcus, ubi erant multi congregáti, et orántes. +Actus Acts 46 12 13 Pulsánte autem eo óstium jánuæ, procéssit puélla ad audiéndum, nómine Rhode. +Actus Acts 46 12 14 Et ut cognóvit vocem Petri, prae gáudio non apéruit jánuam, sed intro currens nuntiávit stare Petrum ante jánuam. +Actus Acts 46 12 15 At illi dixérunt ad eam: Insánis. Illa autem affirmábat sic se habére. Illi autem dicébant: Ángelus ejus est. +Actus Acts 46 12 16 Petrus autem perseverábat pulsans. Cum autem aperuíssent, vidérunt eum, et obstupuérunt. +Actus Acts 46 12 17 Ánnuens autem eis manu ut tacérent, narrávit quómodo Dóminus eduxísset eum de cárcere, dixítque: Nuntiáte Jacóbo et frátribus haec. Et egréssus ábiit in álium locum. +Actus Acts 46 12 18 Facta autem die, erat non parva turbátio inter mílites, quidnam factum esset de Petro. b +Actus Acts 46 12 19 Heródes autem cum requisísset eum et non invenísset, inquisitióne facta de custódibus, jussit eos duci: descendénsque a Judǽa in Cæsaréam, ibi commorátus est. +Actus Acts 46 12 20 Erat autem irátus Týriis et Sidóniis. At illi unánimes venérunt ad eum, et persuáso Blasto, qui erat super cubículum regis, postulábant pacem, eo quod aleréntur regiónes eórum ab illo. +Actus Acts 46 12 21 Statúto autem die Heródes vestítus veste régia sedit pro tribunáli, et concionabátur ad eos. +Actus Acts 46 12 22 Pópulus autem acclamábat: Dei voces, et non hóminis. +Actus Acts 46 12 23 Conféstim autem percússit eum ángelus Dómini, eo quod non dedísset honórem Deo: et consúmptus a vérmibus, expirávit. +Actus Acts 46 12 24 Verbum autem Dómini crescébat, et multiplicabátur. b +Actus Acts 46 12 25 Bárnabas autem et Saulus revérsi sunt ab Jerosólymis expléto ministério assúmpto Joánne, qui cognominátus est Marcus. +Actus Acts 46 13 1 Erant autem in ecclésia quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen, qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. +Actus Acts 46 13 2 Ministrántibus autem illis Dómino, et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus ad quod assúmpsi eos. +Actus Acts 46 13 3 Tunc jejunántes et orántes, imponentésque eis manus, dimisérunt illos. +Actus Acts 46 13 4 Et ipsi quidem missi a Spíritu Sancto abiérunt Seléuciam: et inde navigavérunt Cyprum. +Actus Acts 46 13 5 Et cum veníssent Salamínam, prædicábant verbum Dei in synagógis Judæórum. Habébant autem et Joánnem in ministério. +Actus Acts 46 13 6 Et cum perambulássent univérsam ínsulam usque Paphum, invenérunt quemdam virum magum pseudoprophétam, Judǽum, cui nomen erat Barjésu, +Actus Acts 46 13 7 qui erat cum procónsule Sérgio Paulo viro prudénte. Hic, accersítis Bárnaba et Saulo, desiderábat audíre verbum Dei. +Actus Acts 46 13 8 Resistébat autem illis Élymas magus (sic enim interpretátur nomen ejus), quærens avértere procónsulem a fide. +Actus Acts 46 13 9 Saulus autem, qui et Paulus, replétus Spíritu Sancto, íntuens in eum, +Actus Acts 46 13 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallácia, fili diáboli, inimíce omnis justítiæ, non désinis subvértere vias Dómini rectas. +Actus Acts 46 13 11 Et nunc ecce manus Dómini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et conféstim cécidit in eum calígo et ténebræ: et circúiens quærébat qui ei manum daret. +Actus Acts 46 13 12 Tunc procónsul cum vidísset factum, crédidit admírans super doctrína Dómini. +Actus Acts 46 13 13 Et cum a Papho navigássent Paulus et qui cum eo erant, venérunt Pergen Pamphýliæ. Joánnes autem discédens ab eis, revérsus est Jerosólymam. b +Actus Acts 46 13 14 Illi vero pertranseúntes Pergen, venérunt Antiochíam Pisídiæ: et ingréssi synagógam die sabbatórum, sedérunt. +Actus Acts 46 13 15 Post lectiónem autem legis et prophetárum, misérunt príncipes synagógæ ad eos, dicéntes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortatiónis ad plebem, dícite. +Actus Acts 46 13 16 Surgens autem Paulus, et manu siléntium índicens, ait: Viri Israëlítæ, et qui timétis Deum, audíte: +Actus Acts 46 13 17 Deus plebis Israël elégit patres nostros, et plebem exaltávit cum essent íncolæ in terra Ægýpti, et in bráchio excélso edúxit eos ex ea, +Actus Acts 46 13 18 et per quadragínta annórum tempus mores eórum sustínuit in desérto. +Actus Acts 46 13 19 Et déstruens gentes septem in terra Chánaan, sorte distríbuit eis terram eórum, +Actus Acts 46 13 20 quasi post quadringéntos et quinquagínta annos: et post haec dedit júdices, usque ad Sámuel prophétam. +Actus Acts 46 13 21 Et exínde postulavérunt regem: et dedit illis Deus Saul fílium Cis, virum de tribu Bénjamin, annis quadragínta: +Actus Acts 46 13 22 et amóto illo, suscitávit illis David regem: cui testimónium pérhibens, dixit: Invéni David fílium Jesse, virum secúndum cor meum, qui fáciet omnes voluntátes meas. +Actus Acts 46 13 23 Hujus Deus ex sémine secúndum promissiónem edúxit Israël salvatórem Jesum, b +Actus Acts 46 13 24 prædicánte Joánne ante fáciem advéntus ejus baptísmum pœniténtiæ omni pópulo Israël. +Actus Acts 46 13 25 Cum impléret autem Joánnes cursum suum, dicébat: Quem me arbitrámini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceaménta pedum sólvere. +Actus Acts 46 13 26 Viri fratres, fílii géneris Ábraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis hujus missum est. +Actus Acts 46 13 27 Qui enim habitábant Jerúsalem, et príncipes ejus hunc ignorántes, et voces prophetárum quæ per omne sábbatum legúntur, judicántes implevérunt, +Actus Acts 46 13 28 et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto ut interfícerent eum. +Actus Acts 46 13 29 Cumque consummássent ómnia quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto. +Actus Acts 46 13 30 Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per dies multos his b +Actus Acts 46 13 31 qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Jerúsalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. +Actus Acts 46 13 32 Et nos vobis annuntiámus eam, quæ ad patres nostros repromíssio facta est: +Actus Acts 46 13 33 quóniam hanc Deus adimplévit fíliis nostris resúscitans Jesum, sicut et in psalmo secúndo scriptum est: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. +Actus Acts 46 13 34 Quod autem suscitávit eum a mórtuis, ámplius jam non reversúrum in corruptiónem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidélia. +Actus Acts 46 13 35 Ideóque et álias dicit: Non dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. +Actus Acts 46 13 36 David enim in sua generatióne cum administrásset, voluntáti Dei dormívit: et appósitus est ad patres suos, et vidit corruptiónem. +Actus Acts 46 13 37 Quem vero Deus suscitávit a mórtuis, non vidit corruptiónem. +Actus Acts 46 13 38 Notum ígitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remíssio peccatórum annuntiátur, et ab ómnibus quibus non potuístis in lege Móysi justificári, +Actus Acts 46 13 39 in hoc omnis qui credit, justificátur. +Actus Acts 46 13 40 Vidéte ergo ne supervéniat vobis quod dictum est in prophétis: +Actus Acts 46 13 41 Vidéte contemptóres, et admirámini, et disperdímini: quia opus óperor ego in diébus vestris, opus quod non credétis, si quis enarráverit vobis. +Actus Acts 46 13 42 Exeúntibus autem illis rogábant ut sequénti sábbato loqueréntur sibi verba haec. b +Actus Acts 46 13 43 Cumque dimíssa esset synagóga, secúti sunt multi Judæórum, et coléntium advenárum, Paulum et Bárnabam: qui loquéntes suadébant eis ut permanérent in grátia Dei. +Actus Acts 46 13 44 Sequénti vero sábbato pene univérsa cívitas convénit audíre verbum Dei. +Actus Acts 46 13 45 Vidéntes autem turbas Judǽi, repléti sunt zelo, et contradicébant his quæ a Paulo dicebántur, blasphemántes. +Actus Acts 46 13 46 Tunc constánter Paulus et Bárnabas dixérunt: Vobis oportébat primum loqui verbum Dei: sed quóniam repéllitis illud, et indígnos vos judicátis ætérnæ vitæ, ecce convértimur ad gentes. +Actus Acts 46 13 47 Sic enim præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lucem géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ. +Actus Acts 46 13 48 Audiéntes autem gentes, gavísæ sunt, et glorificábant verbum Dómini: et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam. +Actus Acts 46 13 49 Disseminabátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem. +Actus Acts 46 13 50 Judǽi autem concitavérunt mulíeres religiósas et honéstas, et primos civitátis, et excitavérunt persecutiónem in Paulum et Bárnabam: et ejecérunt eos de fínibus suis. +Actus Acts 46 13 51 At illi excússo púlvere pedum in eos, venérunt Icónium. +Actus Acts 46 13 52 Discípuli quoque replebántur gáudio, et Spíritu Sancto. +Actus Acts 46 14 1 Factum est autem Icónii, ut simul introírent in synagógam Judæórum, et loqueréntur, ita ut créderet Judæórum et Græcórum copiósa multitúdo. +Actus Acts 46 14 2 Qui vero incréduli fuérunt Judǽi, suscitavérunt et ad iracúndiam concitavérunt ánimas géntium advérsus fratres. +Actus Acts 46 14 3 Multo ígitur témpore demoráti sunt, fiduciáliter agéntes in Dómino, testimónium perhibénte verbo grátiæ suæ, dante signa et prodígia fíeri per manus eórum. +Actus Acts 46 14 4 Divísa est autem multitúdo civitátis: et quidam quidem erant cum Judǽis, quidam vero cum Apóstolis. +Actus Acts 46 14 5 Cum autem factus esset ímpetus gentílium et Judæórum cum princípibus suis, ut contuméliis affícerent, et lapidárent eos, +Actus Acts 46 14 6 intelligéntes confugérunt ad civitátes Lycaóniæ Lystram et Derben, et univérsam in circúitu regiónem, et ibi evangelizántes erant. +Actus Acts 46 14 7 Et quidam vir Lystris infírmus pédibus sedébat, claudus ex útero matris suæ, qui numquam ambuláverat. +Actus Acts 46 14 8 Hic audívit Paulum loquéntem. Qui intúitus eum, et videns quia fidem habéret ut salvus fíeret, +Actus Acts 46 14 9 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilívit, et ambulábat. +Actus Acts 46 14 10 Turbæ autem cum vidíssent quod fécerat Paulus, levavérunt vocem suam lycaónice, dicéntes: Dii símiles facti homínibus descendérunt ad nos. b +Actus Acts 46 14 11 Et vocábant Bárnabam Jovem, Paulum vero Mercúrium: quóniam ipse erat dux verbi. +Actus Acts 46 14 12 Sacérdos quoque Jovis, qui erat ante civitátem, táuros et corónas ante jánuas áfferens, cum pópulis volébat sacrificáre. +Actus Acts 46 14 13 Quod ubi audiérunt Apóstoli, Bárnabas et Paulus, conscíssis túnicis suis exiliérunt in turbas, clamántes b +Actus Acts 46 14 14 et dicéntes: Viri, quid haec fácitis? et nos mortáles sumus, símiles vobis hómines, annuntiántes vobis ab his vanis convérti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt: +Actus Acts 46 14 15 qui in praetéritis generatiónibus dimísit omnes gentes íngredi vias suas. +Actus Acts 46 14 16 Et quidem non sine testimónio semetípsum relíquit benefáciens de cælo, dans plúvias et témpora fructífera, implens cibo et lætítia corda nostra. +Actus Acts 46 14 17 Et haec dicéntes, vix sedavérunt turbas ne sibi immolárent. +Actus Acts 46 14 18 Supervenérunt autem quidam ab Antiochía et Icónio Judǽi: et persuásis turbis, lapidantésque Paulum, traxérunt extra civitátem, existimántes eum mórtuum esse. b +Actus Acts 46 14 19 Circumdántibus autem eum discípulis, surgens intrávit civitátem, et póstera die proféctus est cum Bárnaba in Derben. +Actus Acts 46 14 20 Cumque evangelizássent civitáti illi, et docuíssent multos, revérsi sunt Lystram, et Icónium, et Antiochíam, +Actus Acts 46 14 21 confirmántes ánimas discipulórum, exhortantésque ut permanérent in fide: et quóniam per multas tribulatiónes opórtet nos intráre in regnum Dei. +Actus Acts 46 14 22 Et cum constituíssent illis per síngulas ecclésias presbýteros, et orássent cum jejunatiónibus, commendavérunt eos Dómino, in quem credidérunt. +Actus Acts 46 14 23 Transeuntésque Pisídiam, venérunt in Pamphýliam, +Actus Acts 46 14 24 et loquéntes verbum Dómini in Perge, descendérunt in Attáliam: +Actus Acts 46 14 25 et inde navigavérunt Antiochíam, unde erant tráditi grátiæ Dei in opus quod complevérunt. +Actus Acts 46 14 26 Cum autem veníssent, et congregássent ecclésiam, retulérunt quanta fecísset Deus cum illis, et quia aperuísset géntibus óstium fídei. +Actus Acts 46 14 27 Moráti sunt autem tempus non módicum cum discípulis. +Actus Acts 46 15 1 Et quidam descendéntes de Judǽa docébant fratres: Quia nisi circumcidámini secúndum morem Móysi, non potéstis salvári. +Actus Acts 46 15 2 Facta ergo seditióne non mínima Paulo et Bárnabæ advérsus illos, statuérunt ut ascénderent Paulus et Bárnabas, et quidam álii ex áliis ad Apóstolos et presbýteros in Jerúsalem super hac quæstióne. +Actus Acts 46 15 3 Illi ergo dedúcti ab ecclésia pertransíbant Phœnícen et Samaríam, narrántes conversiónem géntium: et faciébant gáudium magnum ómnibus frátribus. +Actus Acts 46 15 4 Cum autem veníssent Jerosólymam, suscépti sunt ab ecclésia, et ab Apóstolis et senióribus, annuntiántes quanta Deus fecísset cum illis. +Actus Acts 46 15 5 Surrexérunt autem quidam de hǽresi pharisæórum, qui credidérunt, dicéntes quia opórtet circumcídi eos, præcípere quoque serváre legem Móysi. +Actus Acts 46 15 6 Convenerúntque Apóstoli et senióres vidére de verbo hoc. b +Actus Acts 46 15 7 Cum autem magna conquisítio fíeret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quóniam ab antíquis diébus Deus in nobis elégit, per os meum audíre gentes verbum Evangélii et crédere. +Actus Acts 46 15 8 Et qui novit corda Deus, testimónium perhíbuit, dans illis Spíritum Sanctum, sicut et nobis, +Actus Acts 46 15 9 et nihil discrévit inter nos et illos, fide puríficans corda eórum. +Actus Acts 46 15 10 Nunc ergo quid tentátis Deum, impónere jugum super cervíces discipulórum quod neque patres nostri, neque nos portáre potúimus? +Actus Acts 46 15 11 sed per grátiam Dómini Jesu Christi crédimus salvári, quemádmodum et illi. +Actus Acts 46 15 12 Tácuit autem omnis multitúdo: et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta Deus fecísset signa et prodígia in géntibus per eos. +Actus Acts 46 15 13 Et postquam tacuérunt, respóndit Jacóbus, dicens: Viri fratres, audíte me. b +Actus Acts 46 15 14 Simon narrávit quemádmodum primum Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo. +Actus Acts 46 15 15 Et huic concórdant verba prophetárum: sicut scriptum est: +Actus Acts 46 15 16 Post haec revértar, et reædificábo tabernáculum David quod décidit: et díruta ejus reædificábo, et érigam illud: +Actus Acts 46 15 17 ut requírant céteri hóminum Dóminum, et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus fáciens haec. +Actus Acts 46 15 18 Notum a sǽculo est Dómino opus suum. +Actus Acts 46 15 19 Propter quod ego júdico non inquietári eos qui ex géntibus convertúntur ad Deum, +Actus Acts 46 15 20 sed scríbere ad eos ut abstíneant se a contaminatiónibus simulacrórum, et fornicatióne, et suffocátis, et sánguine. +Actus Acts 46 15 21 Móyses enim a tempóribus antíquis habet in síngulis civitátibus qui eum prǽdicent in synagógis, ubi per omne sábbatum légitur. +Actus Acts 46 15 22 Tunc plácuit Apóstolis et senióribus cum omni ecclésia elígere viros ex eis, et míttere Antiochíam cum Paulo et Bárnaba: Judam, qui cognominabátur Bársabas, et Silam, viros primos in frátribus: b +Actus Acts 46 15 23 scribéntes per manus eórum: Apóstoli et senióres fratres, his qui sunt Antiochíæ, et Sýriæ, et Cilíciæ, frátribus ex géntibus, salútem. +Actus Acts 46 15 24 Quóniam audívimus quia quidam ex nobis exeúntes, turbavérunt vos verbis, everténtes ánimas vestras, quibus non mandávimus, +Actus Acts 46 15 25 plácuit nobis colléctis in unum elígere viros, et míttere ad vos cum caríssimis nostris Bárnaba et Paulo, +Actus Acts 46 15 26 homínibus qui tradidérunt ánimas suas pro nómine Dómini nostri Jesu Christi. +Actus Acts 46 15 27 Mísimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis réferent éadem. +Actus Acts 46 15 28 Visum est enim Spirítui Sancto et nobis nihil ultra impónere vobis óneris quam haec necessária: +Actus Acts 46 15 29 ut abstineátis vos ab immolátis simulacrórum, et sánguine, et suffocáto, et fornicatióne: a quibus custodiéntes vos, bene agétis. Valéte. +Actus Acts 46 15 30 Illi ergo dimíssi, descendérunt Antiochíam: et congregáta multitúdine tradidérunt epístolam. b +Actus Acts 46 15 31 Quam cum legíssent, gavísi sunt super consolatióne. +Actus Acts 46 15 32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophétæ, verbo plúrimo consoláti sunt fratres, et confirmavérunt. +Actus Acts 46 15 33 Facto autem ibi aliquánto témpore, dimíssi sunt cum pace a frátribus ad eos qui míserant illos. +Actus Acts 46 15 34 Visum est autem Silæ ibi remanére: Judas autem solus ábiit Jerúsalem. +Actus Acts 46 15 35 Paulus autem et Bárnabas demorabántur Antiochíæ, docéntes et evangelizántes cum áliis plúribus verbum Dómini. +Actus Acts 46 15 36 Post áliquot autem dies, dixit ad Bárnabam Paulus: Reverténtes visitémus fratres per univérsas civitátes in quibus prædicávimus verbum Dómini, quómodo se hábeant. +Actus Acts 46 15 37 Bárnabas autem volébat secum assúmere et Joánnem, qui cognominabátur Marcus. +Actus Acts 46 15 38 Paulus autem rogábat eum (ut qui discessísset ab eis de Pamphýlia, et non isset cum eis in opus) non debére récipi. +Actus Acts 46 15 39 Facta est autem dissénsio, ita ut discéderent ab ínvicem, et Bárnabas quidem, assúmpto Marco, navigáret Cyprum. +Actus Acts 46 15 40 Paulus vero, elécto Sila, proféctus est, tráditus grátiæ Dei a frátribus. +Actus Acts 46 15 41 Perambulábat autem Sýriam et Cilíciam, confírmans ecclésias: præcípiens custodíre præcépta Apostolórum et seniórum. +Actus Acts 46 16 1 Pervénit autem Derben et Lystram. Et ecce discípulus quidam erat ibi nómine Timótheus, fílius mulíeris Judǽæ fidélis, patre gentíli. +Actus Acts 46 16 2 Huic testimónium bonum reddébant qui in Lystris erant et Icónio fratres. +Actus Acts 46 16 3 Hunc vóluit Paulus secum proficísci: et assúmens circumcídit eum propter Judǽos qui erant in illis locis. Sciébant enim omnes quod pater ejus erat gentílis. +Actus Acts 46 16 4 Cum autem pertransírent civitátes, tradébant eis custodíri dógmata quæ erant decréta ab Apóstolis et senióribus qui erant Jerosólymis. +Actus Acts 46 16 5 Et ecclésiæ quidem confirmabántur fide, et abundábunt número quotídie. +Actus Acts 46 16 6 Transeúntes autem Phrýgiam et Galátiæ regiónem, vetáti sunt a Spíritu Sancto loqui verbum Dei in Ásia. +Actus Acts 46 16 7 Cum veníssent autem in Mýsiam, tentábant ire in Bithýniam: et non permísit eos Spíritus Jesu. +Actus Acts 46 16 8 Cum autem pertransíssent Mýsiam, descendérunt Tróadem: +Actus Acts 46 16 9 et vísio per noctem Paulo osténsa est: vir Mácedo quidam erat stans et déprecans eum, et dicens: Tránsiens in Macedóniam, ádjuva nos. +Actus Acts 46 16 10 Ut autem visum vidit, statim quæsívimus proficísci in Macedóniam, certi facti quod vocásset nos Deus evangelizáre eis. b +Actus Acts 46 16 11 Navigántes autem a Tróade, recto cursu vénimus Samothráciam, et sequénti die Neápolim: +Actus Acts 46 16 12 et inde Philíppos, quæ est prima partis Macedóniæ cívitas, colónia. Erámus autem in hac urbe diébus áliquot, conferéntes. +Actus Acts 46 16 13 Die autem sabbatórum egréssi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbátur orátio esse: et sedéntes loquebámur muliéribus quæ convénerant. +Actus Acts 46 16 14 Et quædam múlier nómine Lýdia, purpurária civitátis Thyatirenórum, colens Deum, audívit: cujus Dóminus apéruit cor inténdere his quæ dicebántur a Paulo. +Actus Acts 46 16 15 Cum autem baptizáta esset, et domus ejus, deprecáta est, dicens: Si judicástis me fidélem Dómino esse, introíte in domum meam, et manéte. Et coëgit nos. +Actus Acts 46 16 16 Factum est autem eúntibus nobis ad oratiónem, puéllam quamdam habéntem spíritum pythónem obviáre nobis, quæ quæstum magnum præstábat dóminis suis divinándo. +Actus Acts 46 16 17 Hæc subsecúta Paulum et nos, clamábat dicens: Isti hómines servi Dei excélsi sunt, qui annúntiant vobis viam salútis. +Actus Acts 46 16 18 Hoc autem faciébat multis diébus. Dolens autem Paulus, et convérsus, spirítui dixit: Præcípio tibi in nómine Jesu Christi exíre ab ea. Et éxiit eádem hora. +Actus Acts 46 16 19 Vidéntes autem dómini ejus quia exívit spes quæstus eórum, apprehendéntes Paulum et Silam, perduxérunt in forum ad príncipes: b +Actus Acts 46 16 20 et offeréntes eos magistrátibus, dixérunt: Hi hómines contúrbant civitátem nostram, cum sint Judǽi: +Actus Acts 46 16 21 et annúntiant morem quem non licet nobis suscípere neque fácere, cum simus Románi. +Actus Acts 46 16 22 Et cucúrrit plebs advérsus eos: et magistrátus, scissis túnicis eórum, jussérunt eos virgis cædi. +Actus Acts 46 16 23 Et cum multas plagas eis imposuíssent, misérunt eos in cárcerem, præcipiéntes custódi ut diligénter custodíret eos. +Actus Acts 46 16 24 Qui cum tale præcéptum accepísset, misit eos in interiórem cárcerem, et pedes eórum strinxit ligno. +Actus Acts 46 16 25 Média autem nocte Paulus et Silas orántes, laudábant Deum: et audiébant eos qui in custódia erant. +Actus Acts 46 16 26 Súbito vero terræmótus factus est magnus, ita ut moveréntur fundaménta cárceris. Et statim apérta sunt ómnia óstia: et universórum víncula solúta sunt. +Actus Acts 46 16 27 Expergefáctus autem custos cárceris, et videns jánuas apértas cárceris, evagináto gládio volébat se interfícere, ǽstimans fugísse vinctos. +Actus Acts 46 16 28 Clamávit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali féceris: univérsi enim hic sumus. +Actus Acts 46 16 29 Petitóque lúmine, introgréssus est: et tremefáctus prócidit Paulo et Silæ ad pedes: +Actus Acts 46 16 30 et prodúcens eos foras, ait: Dómini, quid me opórtet fácere, ut salvus fiam? +Actus Acts 46 16 31 At illi dixérunt: Crede in Dóminum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. +Actus Acts 46 16 32 Et locúti sunt ei verbum Dómini cum ómnibus qui erant in domo ejus. +Actus Acts 46 16 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eórum: et baptizátus est ipse, et omnis domus ejus contínuo. +Actus Acts 46 16 34 Cumque perduxísset eos in domum suam, appósuit eis mensam, et lætátus est cum omni domo sua credens Deo. +Actus Acts 46 16 35 Et cum dies factus esset, misérunt magistrátus lictóres, dicéntes: Dimítte hómines illos. b +Actus Acts 46 16 36 Nuntiávit autem custos cárceris verba haec Paulo: Quia misérunt magistrátus ut dimittámini: nunc ígitur exeúntes, ite in pace. +Actus Acts 46 16 37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos públice, indemnátos hómines Romános, misérunt in cárcerem: et nunc occúlte nos ejíciunt? Non ita: sed véniant, +Actus Acts 46 16 38 et ipsi nos ejíciant. Nuntiavérunt autem magistrátibus lictóres verba haec. Timuerúntque audíto quod Románi essent: +Actus Acts 46 16 39 et veniéntes deprecáti sunt eos, et educéntes rogábant ut egrederéntur de urbe. +Actus Acts 46 16 40 Exeúntes autem de cárcere, introiérunt ad Lýdiam: et visis frátribus consoláti sunt eos, et profécti sunt. +Actus Acts 46 17 1 Cum autem perambulássent Amphípolim et Apollóniam, venérunt Thessalonícam, ubi erat synagóga Judæórum. +Actus Acts 46 17 2 Secúndum consuetúdinem autem Paulus introívit ad eos, et per sábbata tria disserébat eis de Scriptúris, +Actus Acts 46 17 3 adapériens et insínuans quia Christum opórtuit pati, et resúrgere a mórtuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annúntio vobis. +Actus Acts 46 17 4 Et quidam ex eis credidérunt et adjúncti sunt Paulo et Silæ: et de coléntibus gentilibúsque multitúdo magna, et mulíeres nóbiles non paucæ. +Actus Acts 46 17 5 Zelántes autem Judǽi, assumentésque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitavérunt civitátem: et assisténtes dómui Jasónis quærébant eos prodúcere in pópulum. +Actus Acts 46 17 6 Et cum non inveníssent eos, trahébant Jasónem et quosdam fratres ad príncipes civitátis, clamántes: Quóniam hi qui urbem cóncitant, et huc venérunt, +Actus Acts 46 17 7 quos suscépit Jason, et hi omnes contra decréta Cǽsaris fáciunt, regem álium dicéntes esse, Jesum. +Actus Acts 46 17 8 Concitavérunt autem plebem et príncipes civitátis audiéntes haec. +Actus Acts 46 17 9 Et accépta satisfactióne a Jasóne et a céteris, dimisérunt eos. +Actus Acts 46 17 10 Fratres vero conféstim per noctem dimisérunt Paulum et Silam in Berœ́am. Qui cum veníssent, in synagógam Judæórum introiérunt. +Actus Acts 46 17 11 Hi autem erant nobilióres eórum qui sunt Thessalonícæ, qui suscepérunt verbum cum omni aviditáte, quotídie scrutántes Scriptúras, si haec ita se habérent. +Actus Acts 46 17 12 Et multi quidem credidérunt ex eis, et mulíerum gentílium honestárum, et viri non pauci. +Actus Acts 46 17 13 Cum autem cognovíssent in Thessaloníca Judǽi quia et Berœ́æ prædicátum est a Paulo verbum Dei, venérunt et illuc commovéntes, et turbántes multitúdinem. +Actus Acts 46 17 14 Statímque tunc Paulum dimisérunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timótheus remansérunt ibi. +Actus Acts 46 17 15 Qui autem deducébant Paulum, perduxérunt eum usque Athénas, et accépto mandáto ab eo ad Silam et Timótheum ut quam celériter venírent ad illum, profécti sunt. b +Actus Acts 46 17 16 Paulus autem cum Athénis eos exspectáret, incitabátur spíritus ejus in ipso, videns idololatríæ déditam civitátem. +Actus Acts 46 17 17 Disputábat ígitur in synagóga cum Judǽis et coléntibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui áderant. +Actus Acts 46 17 18 Quidam autem epicuréi et stóici philósophi disserébant cum eo, et quidam dicébant: Quid vult seminivérbius hic dícere? Álii vero: Novórum dæmoniórum vidétur annuntiátor esse: quia Jesum et resurrectiónem annuntiábat eis. +Actus Acts 46 17 19 Et apprehénsum eum ad Areópagum duxérunt, dicéntes: Póssumus scire quæ est haec nova, quæ a te dícitur, doctrína? +Actus Acts 46 17 20 nova enim quædam infers áuribus nostris: vólumus ergo scire quidnam velint haec esse. +Actus Acts 46 17 21 (Atheniénses autem omnes, et ádvenæ hóspites, ad nihil áliud vacábant nisi aut dícere aut audíre áliquid novi.) +Actus Acts 46 17 22 Stans autem Paulus in médio Areópagi, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. b +Actus Acts 46 17 23 Prætériens enim, et videns simulácra vestra, invéni et aram in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. +Actus Acts 46 17 24 Deus, qui fecit mundum, et ómnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, +Actus Acts 46 17 25 nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam, et inspiratiónem, et ómnia: +Actus Acts 46 17 26 fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora, et términos habitatiónis eórum, +Actus Acts 46 17 27 quǽrere Deum si forte attréctent eum, aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. +Actus Acts 46 17 28 In ipso enim vívimus, et movémur, et sumus: sicut et quidam vestrórum poëtarum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus. +Actus Acts 46 17 29 Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro, aut argénto, aut lápidi, sculptúræ artis, et cogitatiónis hóminis, divínum esse símile. +Actus Acts 46 17 30 Et témpora quidem hujus ignorántiæ despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus ut omnes ubíque pœniténtiam agant, +Actus Acts 46 17 31 eo quod státuit diem in quo judicatúrus est orbem in æquitáte, in viro in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. +Actus Acts 46 17 32 Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: Audiémus te de hoc íterum. b +Actus Acts 46 17 33 Sic Paulus exívit de médio eórum. +Actus Acts 46 17 34 Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt: in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis. +Actus Acts 46 18 1 Post haec egréssus ab Athénis, venit Corínthum: +Actus Acts 46 18 2 et invéniens quemdam Judǽum nómine Áquilam, Pónticum génere, qui nuper vénerat ab Itália, et Priscíllam uxórem ejus (eo quod præcepísset Cláudius discédere omnes Judǽos a Roma), accéssit ad eos. +Actus Acts 46 18 3 Et quia ejúsdem erat artis, manébat apud eos, et operabátur. (Erant autem scenofactóriæ artis.) +Actus Acts 46 18 4 Et disputábat in synagóga per omne sábbatum, interpónens nomen Dómini Jesu: suadebátque Judǽis et Græcis. +Actus Acts 46 18 5 Cum veníssent autem de Macedónia Silas et Timótheus, instábat verbo Paulus, testíficans Judǽis esse Christum Jesum. +Actus Acts 46 18 6 Contradicéntibus autem eis, et blasphemántibus, excútiens vestiménta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. +Actus Acts 46 18 7 Et migrans inde, intrávit in domum cujúsdam, nómine Titi Justi, coléntis Deum, cujus domus erat conjúncta synagógæ. +Actus Acts 46 18 8 Crispus autem archisynagógus crédidit Dómino cum omni domo sua: et multi Corinthiórum audiéntes credébant, et baptizabántur. +Actus Acts 46 18 9 Dixit autem Dóminus nocte per visiónem Paulo: Noli timére, sed lóquere, et ne táceas: +Actus Acts 46 18 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponétur tibi ut nóceat te: quóniam pópulus est mihi multus in hac civitáte. Actus Acts 46 18 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. -Actus Acts 46 18 12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Judaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, b -Actus Acts 46 18 13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. -Actus Acts 46 18 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judaeos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judaei, recte vos sustinerem. -Actus Acts 46 18 15 Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. -Actus Acts 46 18 16 Et minavit eos a tribunali. -Actus Acts 46 18 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curae erat. -Actus Acts 46 18 18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. b -Actus Acts 46 18 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judaeis. -Actus Acts 46 18 20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, -Actus Acts 46 18 21 sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. -Actus Acts 46 18 22 Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. -Actus Acts 46 18 23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. -Actus Acts 46 18 24 Judaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. b -Actus Acts 46 18 25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. -Actus Acts 46 18 26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. -Actus Acts 46 18 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. -Actus Acts 46 18 28 Vehementer enim Judaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum. -Actus Acts 46 19 1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: -Actus Acts 46 19 2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. -Actus Acts 46 19 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. -Actus Acts 46 19 4 Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. -Actus Acts 46 19 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. -Actus Acts 46 19 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. -Actus Acts 46 19 7 Erant autem omnes viri fere duodecim. -Actus Acts 46 19 8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. b -Actus Acts 46 19 9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. -Actus Acts 46 19 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judaei atque gentiles. -Actus Acts 46 19 11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, -Actus Acts 46 19 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. -Actus Acts 46 19 13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat. -Actus Acts 46 19 14 Erant autem quidam Judaei, Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. -Actus Acts 46 19 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? -Actus Acts 46 19 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. -Actus Acts 46 19 17 Hoc autem notum factum est omnibus Judaeis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. -Actus Acts 46 19 18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. -Actus Acts 46 19 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. -Actus Acts 46 19 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. -Actus Acts 46 19 21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. b -Actus Acts 46 19 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. -Actus Acts 46 19 23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. -Actus Acts 46 19 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum: -Actus Acts 46 19 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: -Actus Acts 46 19 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. -Actus Acts 46 19 27 Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. -Actus Acts 46 19 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. -Actus Acts 46 19 29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. -Actus Acts 46 19 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. -Actus Acts 46 19 31 Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum: -Actus Acts 46 19 32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. -Actus Acts 46 19 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. b -Actus Acts 46 19 34 Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. -Actus Acts 46 19 35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Jovisque prolis? -Actus Acts 46 19 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. -Actus Acts 46 19 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. -Actus Acts 46 19 38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. -Actus Acts 46 19 39 Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. -Actus Acts 46 19 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam. -Actus Acts 46 20 1 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. -Actus Acts 46 20 2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam: -Actus Acts 46 20 3 ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. -Actus Acts 46 20 4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. -Actus Acts 46 20 5 Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade: -Actus Acts 46 20 6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. -Actus Acts 46 20 7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. -Actus Acts 46 20 8 Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati. -Actus Acts 46 20 9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus. -Actus Acts 46 20 10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. -Actus Acts 46 20 11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. -Actus Acts 46 20 12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. -Actus Acts 46 20 13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. b -Actus Acts 46 20 14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. -Actus Acts 46 20 15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. -Actus Acts 46 20 16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. -Actus Acts 46 20 17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae. -Actus Acts 46 20 18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, -Actus Acts 46 20 19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum: -Actus Acts 46 20 20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, -Actus Acts 46 20 21 testificans Judaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. -Actus Acts 46 20 22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans: b -Actus Acts 46 20 23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. -Actus Acts 46 20 24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei. -Actus Acts 46 20 25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. -Actus Acts 46 20 26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. -Actus Acts 46 20 27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. -Actus Acts 46 20 28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. -Actus Acts 46 20 29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. -Actus Acts 46 20 30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. -Actus Acts 46 20 31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. -Actus Acts 46 20 32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus. -Actus Acts 46 20 33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut -Actus Acts 46 20 34 ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. -Actus Acts 46 20 35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. -Actus Acts 46 20 36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. -Actus Acts 46 20 37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, -Actus Acts 46 20 38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. -Actus Acts 46 21 1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. -Actus Acts 46 21 2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. -Actus Acts 46 21 3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. -Actus Acts 46 21 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. -Actus Acts 46 21 5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. -Actus Acts 46 21 6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. -Actus Acts 46 21 7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. -Actus Acts 46 21 8 Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. -Actus Acts 46 21 9 Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes. -Actus Acts 46 21 10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus. -Actus Acts 46 21 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium. -Actus Acts 46 21 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. -Actus Acts 46 21 13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. -Actus Acts 46 21 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. -Actus Acts 46 21 15 Post dies autem istos, praeparati ascendebamus in Jerusalem. b -Actus Acts 46 21 16 Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. -Actus Acts 46 21 17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. -Actus Acts 46 21 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. -Actus Acts 46 21 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. -Actus Acts 46 21 20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. -Actus Acts 46 21 21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. -Actus Acts 46 21 22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. -Actus Acts 46 21 23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. -Actus Acts 46 21 24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. -Actus Acts 46 21 25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. -Actus Acts 46 21 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. b -Actus Acts 46 21 27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: -Actus Acts 46 21 28 Viri Israëlitae, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. -Actus Acts 46 21 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. -Actus Acts 46 21 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt januae. -Actus Acts 46 21 31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. -Actus Acts 46 21 32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. -Actus Acts 46 21 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. b -Actus Acts 46 21 34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra. -Actus Acts 46 21 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. -Actus Acts 46 21 36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. -Actus Acts 46 21 37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti? -Actus Acts 46 21 38 nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? -Actus Acts 46 21 39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. -Actus Acts 46 21 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens: -Actus Acts 46 22 1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. -Actus Acts 46 22 2 Cum audissent autem quia hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium. -Actus Acts 46 22 3 Et dicit: Ego sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: -Actus Acts 46 22 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, -Actus Acts 46 22 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. -Actus Acts 46 22 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa: -Actus Acts 46 22 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? -Actus Acts 46 22 8 Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. -Actus Acts 46 22 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. -Actus Acts 46 22 10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere. -Actus Acts 46 22 11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. -Actus Acts 46 22 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judaeis, -Actus Acts 46 22 13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. -Actus Acts 46 22 14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: -Actus Acts 46 22 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti. -Actus Acts 46 22 16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. -Actus Acts 46 22 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, -Actus Acts 46 22 18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. -Actus Acts 46 22 19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos qui credebant in te: -Actus Acts 46 22 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. -Actus Acts 46 22 21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. -Actus Acts 46 22 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. b -Actus Acts 46 22 23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, -Actus Acts 46 22 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. -Actus Acts 46 22 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? -Actus Acts 46 22 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. -Actus Acts 46 22 27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. -Actus Acts 46 22 28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. -Actus Acts 46 22 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. -Actus Acts 46 22 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judaeis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos. -Actus Acts 46 23 1 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. -Actus Acts 46 23 2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus. -Actus Acts 46 23 3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? -Actus Acts 46 23 4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. -Actus Acts 46 23 5 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. -Actus Acts 46 23 6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. -Actus Acts 46 23 7 Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo. -Actus Acts 46 23 8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisaei autem útraque confitentur. -Actus Acts 46 23 9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? -Actus Acts 46 23 10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. -Actus Acts 46 23 11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari. b -Actus Acts 46 23 12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. -Actus Acts 46 23 13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant: -Actus Acts 46 23 14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. -Actus Acts 46 23 15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum. -Actus Acts 46 23 16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. -Actus Acts 46 23 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. -Actus Acts 46 23 18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. -Actus Acts 46 23 19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? -Actus Acts 46 23 20 Ille autem dixit: Judaeis cónvenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo: -Actus Acts 46 23 21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. -Actus Acts 46 23 22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset. b -Actus Acts 46 23 23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, -Actus Acts 46 23 24 et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem. -Actus Acts 46 23 25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) -Actus Acts 46 23 26 Scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem. -Actus Acts 46 23 27 Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. -Actus Acts 46 23 28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. -Actus Acts 46 23 29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. -Actus Acts 46 23 30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. -Actus Acts 46 23 31 Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. b -Actus Acts 46 23 32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. -Actus Acts 46 23 33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. -Actus Acts 46 23 34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: -Actus Acts 46 23 35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum. -Actus Acts 46 24 1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. -Actus Acts 46 24 2 Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, -Actus Acts 46 24 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. -Actus Acts 46 24 4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. -Actus Acts 46 24 5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum: -Actus Acts 46 24 6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. -Actus Acts 46 24 7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, -Actus Acts 46 24 8 jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. -Actus Acts 46 24 9 Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere. -Actus Acts 46 24 10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. b -Actus Acts 46 24 11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: -Actus Acts 46 24 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate: -Actus Acts 46 24 13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. -Actus Acts 46 24 14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt: -Actus Acts 46 24 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. -Actus Acts 46 24 16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. -Actus Acts 46 24 17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, -Actus Acts 46 24 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. -Actus Acts 46 24 19 Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me: -Actus Acts 46 24 20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, -Actus Acts 46 24 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. -Actus Acts 46 24 22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. b -Actus Acts 46 24 23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. -Actus Acts 46 24 24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum. -Actus Acts 46 24 25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: -Actus Acts 46 24 26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. -Actus Acts 46 24 27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum. -Actus Acts 46 25 1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea. -Actus Acts 46 25 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum: et rogabant eum, -Actus Acts 46 25 3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. -Actus Acts 46 25 4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum. -Actus Acts 46 25 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. -Actus Acts 46 25 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. -Actus Acts 46 25 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare: -Actus Acts 46 25 8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi. -Actus Acts 46 25 9 Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? -Actus Acts 46 25 10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet judicari: Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti. -Actus Acts 46 25 11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. -Actus Acts 46 25 12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis. -Actus Acts 46 25 13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum. b -Actus Acts 46 25 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, -Actus Acts 46 25 15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem. -Actus Acts 46 25 16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. -Actus Acts 46 25 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. -Actus Acts 46 25 18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. -Actus Acts 46 25 19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. -Actus Acts 46 25 20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. -Actus Acts 46 25 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem. -Actus Acts 46 25 22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. -Actus Acts 46 25 23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. b -Actus Acts 46 25 24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. -Actus Acts 46 25 25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. -Actus Acts 46 25 26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. -Actus Acts 46 25 27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare. -Actus Acts 46 26 1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere: -Actus Acts 46 26 2 De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, -Actus Acts 46 26 3 maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias. -Actus Acts 46 26 4 Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei: -Actus Acts 46 26 5 praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. -Actus Acts 46 26 6 Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: -Actus Acts 46 26 7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex. -Actus Acts 46 26 8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? -Actus Acts 46 26 9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, b -Actus Acts 46 26 10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. -Actus Acts 46 26 11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. -Actus Acts 46 26 12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, -Actus Acts 46 26 13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. -Actus Acts 46 26 14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. -Actus Acts 46 26 15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. -Actus Acts 46 26 16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, -Actus Acts 46 26 17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, -Actus Acts 46 26 18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me. -Actus Acts 46 26 19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni: b -Actus Acts 46 26 20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes. -Actus Acts 46 26 21 Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. -Actus Acts 46 26 22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses, -Actus Acts 46 26 23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. -Actus Acts 46 26 24 Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. b -Actus Acts 46 26 25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. -Actus Acts 46 26 26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. -Actus Acts 46 26 27 Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. -Actus Acts 46 26 28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. -Actus Acts 46 26 29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. -Actus Acts 46 26 30 Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis. -Actus Acts 46 26 31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. -Actus Acts 46 26 32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem. -Actus Acts 46 27 1 Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustae, -Actus Acts 46 27 2 ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. -Actus Acts 46 27 3 Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. -Actus Acts 46 27 4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. -Actus Acts 46 27 5 Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae: -Actus Acts 46 27 6 et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. -Actus Acts 46 27 7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae juxta Salmonem: -Actus Acts 46 27 8 et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. -Actus Acts 46 27 9 Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam praeteriisset, consolabatur eos Paulus, -Actus Acts 46 27 10 dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. -Actus Acts 46 27 11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quae a Paulo dicebantur. b -Actus Acts 46 27 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum. -Actus Acts 46 27 13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. -Actus Acts 46 27 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. -Actus Acts 46 27 15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. -Actus Acts 46 27 16 In insulam autem quamdam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. -Actus Acts 46 27 17 Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. -Actus Acts 46 27 18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: -Actus Acts 46 27 19 et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. -Actus Acts 46 27 20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostrae. b -Actus Acts 46 27 21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. -Actus Acts 46 27 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. -Actus Acts 46 27 23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, -Actus Acts 46 27 24 dicens: Ne timeas, Paule: Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. -Actus Acts 46 27 25 Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. -Actus Acts 46 27 26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire. -Actus Acts 46 27 27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. -Actus Acts 46 27 28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. -Actus Acts 46 27 29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. -Actus Acts 46 27 30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, -Actus Acts 46 27 31 dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. -Actus Acts 46 27 32 Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere. -Actus Acts 46 27 33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. b -Actus Acts 46 27 34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. -Actus Acts 46 27 35 Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare. -Actus Acts 46 27 36 Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. -Actus Acts 46 27 37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. -Actus Acts 46 27 38 Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. -Actus Acts 46 27 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. b -Actus Acts 46 27 40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus. -Actus Acts 46 27 41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. -Actus Acts 46 27 42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. -Actus Acts 46 27 43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: -Actus Acts 46 27 44 et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram. -Actus Acts 46 28 1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis. -Actus Acts 46 28 2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. -Actus Acts 46 28 3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. -Actus Acts 46 28 4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. -Actus Acts 46 28 5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. -Actus Acts 46 28 6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. -Actus Acts 46 28 7 In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. -Actus Acts 46 28 8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. -Actus Acts 46 28 9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: -Actus Acts 46 28 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant. -Actus Acts 46 28 11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. b -Actus Acts 46 28 12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. -Actus Acts 46 28 13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos: -Actus Acts 46 28 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. -Actus Acts 46 28 15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. -Actus Acts 46 28 16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. b -Actus Acts 46 28 17 Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, -Actus Acts 46 28 18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. -Actus Acts 46 28 19 Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. -Actus Acts 46 28 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. -Actus Acts 46 28 21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. -Actus Acts 46 28 22 Rogamus autem a te audire quae sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. -Actus Acts 46 28 23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. b -Actus Acts 46 28 24 Et quidam credebant his quae dicebantur: quidam vero non credebant. -Actus Acts 46 28 25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, -Actus Acts 46 28 26 dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. -Actus Acts 46 28 27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. -Actus Acts 46 28 28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. -Actus Acts 46 28 29 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem. b -Actus Acts 46 28 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, -Actus Acts 46 28 31 praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. -# Romanos Rom Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Romanos -Romanos Rom 47 1 1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, -Romanos Rom 47 1 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis -Romanos Rom 47 1 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, -Romanos Rom 47 1 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: -Romanos Rom 47 1 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, -Romanos Rom 47 1 6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: -Romanos Rom 47 1 7 omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -Romanos Rom 47 1 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. -Romanos Rom 47 1 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio -Romanos Rom 47 1 10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. -Romanos Rom 47 1 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos: -Romanos Rom 47 1 12 id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. -Romanos Rom 47 1 13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. -Romanos Rom 47 1 14 Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: -Romanos Rom 47 1 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. -Romanos Rom 47 1 16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. -Romanos Rom 47 1 17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. -Romanos Rom 47 1 18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: b -Romanos Rom 47 1 19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. -Romanos Rom 47 1 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. -Romanos Rom 47 1 21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: -Romanos Rom 47 1 22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. -Romanos Rom 47 1 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. -Romanos Rom 47 1 24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: -Romanos Rom 47 1 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. -Romanos Rom 47 1 26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. -Romanos Rom 47 1 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. -Romanos Rom 47 1 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, b -Romanos Rom 47 1 29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, -Romanos Rom 47 1 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, -Romanos Rom 47 1 31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. -Romanos Rom 47 1 32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. -Romanos Rom 47 2 1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: éadem enim agis quae judicas. -Romanos Rom 47 2 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. -Romanos Rom 47 2 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? -Romanos Rom 47 2 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? -Romanos Rom 47 2 5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, -Romanos Rom 47 2 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus: -Romanos Rom 47 2 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: -Romanos Rom 47 2 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. -Romanos Rom 47 2 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci: b -Romanos Rom 47 2 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco: -Romanos Rom 47 2 11 non enim est acceptio personarum apud Deum. -Romanos Rom 47 2 12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. -Romanos Rom 47 2 13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. -Romanos Rom 47 2 14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: -Romanos Rom 47 2 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, -Romanos Rom 47 2 16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. -Romanos Rom 47 2 17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, b -Romanos Rom 47 2 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, -Romanos Rom 47 2 19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, -Romanos Rom 47 2 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege. -Romanos Rom 47 2 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris: -Romanos Rom 47 2 22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: -Romanos Rom 47 2 23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. -Romanos Rom 47 2 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) -Romanos Rom 47 2 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. b -Romanos Rom 47 2 26 Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? -Romanos Rom 47 2 27 et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es? -Romanos Rom 47 2 28 Non enim qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio: -Romanos Rom 47 2 29 sed qui in abscondito, Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. -Romanos Rom 47 3 1 Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis? -Romanos Rom 47 3 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. -Romanos Rom 47 3 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. -Romanos Rom 47 3 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. -Romanos Rom 47 3 5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? -Romanos Rom 47 3 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? -Romanos Rom 47 3 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? -Romanos Rom 47 3 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. -Romanos Rom 47 3 9 Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, b -Romanos Rom 47 3 10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: -Romanos Rom 47 3 11 non est intelligens, non est requirens Deum. -Romanos Rom 47 3 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. -Romanos Rom 47 3 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: -Romanos Rom 47 3 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: -Romanos Rom 47 3 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: -Romanos Rom 47 3 16 contritio et infelicitas in viis eorum: -Romanos Rom 47 3 17 et viam pacis non cognoverunt: -Romanos Rom 47 3 18 non est timor Dei ante oculos eorum. -Romanos Rom 47 3 19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: -Romanos Rom 47 3 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. -Romanos Rom 47 3 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. b -Romanos Rom 47 3 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: -Romanos Rom 47 3 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. -Romanos Rom 47 3 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, -Romanos Rom 47 3 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum -Romanos Rom 47 3 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. -Romanos Rom 47 3 27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. -Romanos Rom 47 3 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. -Romanos Rom 47 3 29 An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: -Romanos Rom 47 3 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. -Romanos Rom 47 3 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. b -Romanos Rom 47 4 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? -Romanos Rom 47 4 2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. -Romanos Rom 47 4 3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. -Romanos Rom 47 4 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. -Romanos Rom 47 4 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei. -Romanos Rom 47 4 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: -Romanos Rom 47 4 7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. -Romanos Rom 47 4 8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. -Romanos Rom 47 4 9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. -Romanos Rom 47 4 10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. -Romanos Rom 47 4 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam: -Romanos Rom 47 4 12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. -Romanos Rom 47 4 13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei. b -Romanos Rom 47 4 14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. -Romanos Rom 47 4 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. -Romanos Rom 47 4 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum -Romanos Rom 47 4 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. -Romanos Rom 47 4 18 Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. b -Romanos Rom 47 4 19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. -Romanos Rom 47 4 20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: -Romanos Rom 47 4 21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere. -Romanos Rom 47 4 22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam. -Romanos Rom 47 4 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: -Romanos Rom 47 4 24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, -Romanos Rom 47 4 25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. -Romanos Rom 47 5 1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: -Romanos Rom 47 5 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. -Romanos Rom 47 5 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: -Romanos Rom 47 5 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, -Romanos Rom 47 5 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. -Romanos Rom 47 5 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? -Romanos Rom 47 5 7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. -Romanos Rom 47 5 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, -Romanos Rom 47 5 9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. -Romanos Rom 47 5 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. -Romanos Rom 47 5 11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. -Romanos Rom 47 5 12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. b -Romanos Rom 47 5 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. -Romanos Rom 47 5 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. -Romanos Rom 47 5 15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. -Romanos Rom 47 5 16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. -Romanos Rom 47 5 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. -Romanos Rom 47 5 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. b -Romanos Rom 47 5 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. -Romanos Rom 47 5 20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: -Romanos Rom 47 5 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. -Romanos Rom 47 6 1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? -Romanos Rom 47 6 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? -Romanos Rom 47 6 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? -Romanos Rom 47 6 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. -Romanos Rom 47 6 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. -Romanos Rom 47 6 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. -Romanos Rom 47 6 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. -Romanos Rom 47 6 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, -Romanos Rom 47 6 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. -Romanos Rom 47 6 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. -Romanos Rom 47 6 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. -Romanos Rom 47 6 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. b -Romanos Rom 47 6 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiae Deo. -Romanos Rom 47 6 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. -Romanos Rom 47 6 15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. -Romanos Rom 47 6 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? -Romanos Rom 47 6 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. -Romanos Rom 47 6 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. -Romanos Rom 47 6 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. -Romanos Rom 47 6 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. -Romanos Rom 47 6 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. -Romanos Rom 47 6 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. -Romanos Rom 47 6 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro. -Romanos Rom 47 7 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? -Romanos Rom 47 7 2 Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. -Romanos Rom 47 7 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. -Romanos Rom 47 7 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. -Romanos Rom 47 7 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. -Romanos Rom 47 7 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. -Romanos Rom 47 7 7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. b -Romanos Rom 47 7 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. -Romanos Rom 47 7 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. -Romanos Rom 47 7 10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. -Romanos Rom 47 7 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. -Romanos Rom 47 7 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. -Romanos Rom 47 7 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. -Romanos Rom 47 7 14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. b -Romanos Rom 47 7 15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. -Romanos Rom 47 7 16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. -Romanos Rom 47 7 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. -Romanos Rom 47 7 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. -Romanos Rom 47 7 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. -Romanos Rom 47 7 20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. -Romanos Rom 47 7 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: -Romanos Rom 47 7 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: -Romanos Rom 47 7 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. -Romanos Rom 47 7 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? -Romanos Rom 47 7 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. -Romanos Rom 47 8 1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. -Romanos Rom 47 8 2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. -Romanos Rom 47 8 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, -Romanos Rom 47 8 4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. -Romanos Rom 47 8 5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt. -Romanos Rom 47 8 6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: -Romanos Rom 47 8 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. -Romanos Rom 47 8 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. -Romanos Rom 47 8 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. -Romanos Rom 47 8 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. -Romanos Rom 47 8 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. -Romanos Rom 47 8 12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. b -Romanos Rom 47 8 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. -Romanos Rom 47 8 14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. -Romanos Rom 47 8 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). -Romanos Rom 47 8 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. -Romanos Rom 47 8 17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. -Romanos Rom 47 8 18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. b -Romanos Rom 47 8 19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. -Romanos Rom 47 8 20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: -Romanos Rom 47 8 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. -Romanos Rom 47 8 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. -Romanos Rom 47 8 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. -Romanos Rom 47 8 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? -Romanos Rom 47 8 25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. -Romanos Rom 47 8 26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. -Romanos Rom 47 8 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. -Romanos Rom 47 8 28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. b -Romanos Rom 47 8 29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. -Romanos Rom 47 8 30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. -Romanos Rom 47 8 31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos? -Romanos Rom 47 8 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? -Romanos Rom 47 8 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, -Romanos Rom 47 8 34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. -Romanos Rom 47 8 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? -Romanos Rom 47 8 36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.) -Romanos Rom 47 8 37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. -Romanos Rom 47 8 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, -Romanos Rom 47 8 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. -Romanos Rom 47 9 1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: -Romanos Rom 47 9 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. -Romanos Rom 47 9 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, -Romanos Rom 47 9 4 qui sunt Israëlitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: -Romanos Rom 47 9 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. -Romanos Rom 47 9 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitae: -Romanos Rom 47 9 7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: -Romanos Rom 47 9 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. -Romanos Rom 47 9 9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius. -Romanos Rom 47 9 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. -Romanos Rom 47 9 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), -Romanos Rom 47 9 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, -Romanos Rom 47 9 13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. -Romanos Rom 47 9 14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. b -Romanos Rom 47 9 15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor. -Romanos Rom 47 9 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. -Romanos Rom 47 9 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. -Romanos Rom 47 9 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. -Romanos Rom 47 9 19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? -Romanos Rom 47 9 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? -Romanos Rom 47 9 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? -Romanos Rom 47 9 22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, -Romanos Rom 47 9 23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. -Romanos Rom 47 9 24 Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus, b -Romanos Rom 47 9 25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. -Romanos Rom 47 9 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. -Romanos Rom 47 9 27 Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. -Romanos Rom 47 9 28 Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: -Romanos Rom 47 9 29 et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. -Romanos Rom 47 9 30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quae ex fide est. -Romanos Rom 47 9 31 Israël vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. -Romanos Rom 47 9 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, -Romanos Rom 47 9 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. -Romanos Rom 47 10 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. -Romanos Rom 47 10 2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. -Romanos Rom 47 10 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. -Romanos Rom 47 10 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. -Romanos Rom 47 10 5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. -Romanos Rom 47 10 6 Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere: -Romanos Rom 47 10 7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. -Romanos Rom 47 10 8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. -Romanos Rom 47 10 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. -Romanos Rom 47 10 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. -Romanos Rom 47 10 11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. -Romanos Rom 47 10 12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. b -Romanos Rom 47 10 13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. -Romanos Rom 47 10 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? -Romanos Rom 47 10 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! -Romanos Rom 47 10 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? -Romanos Rom 47 10 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. -Romanos Rom 47 10 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. -Romanos Rom 47 10 19 Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. -Romanos Rom 47 10 20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. -Romanos Rom 47 10 21 Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. -Romanos Rom 47 11 1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: -Romanos Rom 47 11 2 non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: -Romanos Rom 47 11 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. -Romanos Rom 47 11 4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. -Romanos Rom 47 11 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. -Romanos Rom 47 11 6 Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. -Romanos Rom 47 11 7 Quid ergo? Quod quaerebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt: -Romanos Rom 47 11 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. -Romanos Rom 47 11 9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. -Romanos Rom 47 11 10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. -Romanos Rom 47 11 11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur. b -Romanos Rom 47 11 12 Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum? -Romanos Rom 47 11 13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, -Romanos Rom 47 11 14 si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. -Romanos Rom 47 11 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis? -Romanos Rom 47 11 16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. b -Romanos Rom 47 11 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es, -Romanos Rom 47 11 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. -Romanos Rom 47 11 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. -Romanos Rom 47 11 20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. -Romanos Rom 47 11 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. -Romanos Rom 47 11 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excidéris. -Romanos Rom 47 11 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. -Romanos Rom 47 11 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae? -Romanos Rom 47 11 25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, b -Romanos Rom 47 11 26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. -Romanos Rom 47 11 27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. -Romanos Rom 47 11 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. -Romanos Rom 47 11 29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. -Romanos Rom 47 11 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: -Romanos Rom 47 11 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. -Romanos Rom 47 11 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. -Romanos Rom 47 11 33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! b -Romanos Rom 47 11 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? -Romanos Rom 47 11 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? -Romanos Rom 47 11 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen. -Romanos Rom 47 12 1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. -Romanos Rom 47 12 2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. -Romanos Rom 47 12 3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. -Romanos Rom 47 12 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: -Romanos Rom 47 12 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. -Romanos Rom 47 12 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, -Romanos Rom 47 12 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, -Romanos Rom 47 12 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. -Romanos Rom 47 12 9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono: b -Romanos Rom 47 12 10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes: -Romanos Rom 47 12 11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: -Romanos Rom 47 12 12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: -Romanos Rom 47 12 13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. -Romanos Rom 47 12 14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. -Romanos Rom 47 12 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: -Romanos Rom 47 12 16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: -Romanos Rom 47 12 17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. -Romanos Rom 47 12 18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: -Romanos Rom 47 12 19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. -Romanos Rom 47 12 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. -Romanos Rom 47 12 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. -Romanos Rom 47 13 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. -Romanos Rom 47 13 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: -Romanos Rom 47 13 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: -Romanos Rom 47 13 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. -Romanos Rom 47 13 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. -Romanos Rom 47 13 6 Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. -Romanos Rom 47 13 7 Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. -Romanos Rom 47 13 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. -Romanos Rom 47 13 9 Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. -Romanos Rom 47 13 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. -Romanos Rom 47 13 11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. b -Romanos Rom 47 13 12 Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. -Romanos Rom 47 13 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione: -Romanos Rom 47 13 14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. -Romanos Rom 47 14 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. -Romanos Rom 47 14 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. -Romanos Rom 47 14 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. -Romanos Rom 47 14 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. -Romanos Rom 47 14 5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. -Romanos Rom 47 14 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. -Romanos Rom 47 14 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. -Romanos Rom 47 14 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. -Romanos Rom 47 14 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. -Romanos Rom 47 14 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. -Romanos Rom 47 14 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. -Romanos Rom 47 14 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. -Romanos Rom 47 14 13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. -Romanos Rom 47 14 14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. b -Romanos Rom 47 14 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. -Romanos Rom 47 14 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. -Romanos Rom 47 14 17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: -Romanos Rom 47 14 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. -Romanos Rom 47 14 19 Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus. -Romanos Rom 47 14 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. -Romanos Rom 47 14 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. -Romanos Rom 47 14 22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. -Romanos Rom 47 14 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. -Romanos Rom 47 15 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. -Romanos Rom 47 15 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. -Romanos Rom 47 15 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. -Romanos Rom 47 15 4 Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. -Romanos Rom 47 15 5 Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: -Romanos Rom 47 15 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. -Romanos Rom 47 15 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. -Romanos Rom 47 15 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: -Romanos Rom 47 15 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. -Romanos Rom 47 15 10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus. -Romanos Rom 47 15 11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. -Romanos Rom 47 15 12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. -Romanos Rom 47 15 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. b -Romanos Rom 47 15 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. -Romanos Rom 47 15 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo, -Romanos Rom 47 15 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. -Romanos Rom 47 15 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. -Romanos Rom 47 15 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: -Romanos Rom 47 15 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. -Romanos Rom 47 15 20 Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem: -Romanos Rom 47 15 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. -Romanos Rom 47 15 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. b -Romanos Rom 47 15 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis: -Romanos Rom 47 15 24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. -Romanos Rom 47 15 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. -Romanos Rom 47 15 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. -Romanos Rom 47 15 27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. -Romanos Rom 47 15 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. -Romanos Rom 47 15 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. -Romanos Rom 47 15 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, -Romanos Rom 47 15 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, -Romanos Rom 47 15 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. -Romanos Rom 47 15 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. -Romanos Rom 47 16 1 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris: -Romanos Rom 47 16 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. -Romanos Rom 47 16 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu -Romanos Rom 47 16 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium), -Romanos Rom 47 16 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. -Romanos Rom 47 16 6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. -Romanos Rom 47 16 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. -Romanos Rom 47 16 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. -Romanos Rom 47 16 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. -Romanos Rom 47 16 10 Salutate Apellen probum in Christo. -Romanos Rom 47 16 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. -Romanos Rom 47 16 12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino. -Romanos Rom 47 16 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. -Romanos Rom 47 16 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. -Romanos Rom 47 16 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. -Romanos Rom 47 16 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. -Romanos Rom 47 16 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. b -Romanos Rom 47 16 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. -Romanos Rom 47 16 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. -Romanos Rom 47 16 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. -Romanos Rom 47 16 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. b -Romanos Rom 47 16 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. -Romanos Rom 47 16 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. -Romanos Rom 47 16 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. -Romanos Rom 47 16 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti b -Romanos Rom 47 16 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, -Romanos Rom 47 16 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. -# 1 Corinthios 1Cor Epistola Prima Beati: Pauli Apostoli ad Corinthios -1 Corinthios 1Cor 48 1 1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, -1 Corinthios 1Cor 48 1 2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. -1 Corinthios 1Cor 48 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -1 Corinthios 1Cor 48 1 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: -1 Corinthios 1Cor 48 1 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. -1 Corinthios 1Cor 48 1 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: -1 Corinthios 1Cor 48 1 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, -1 Corinthios 1Cor 48 1 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 1 9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. -1 Corinthios 1Cor 48 1 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. b -1 Corinthios 1Cor 48 1 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. -1 Corinthios 1Cor 48 1 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 1 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? -1 Corinthios 1Cor 48 1 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: -1 Corinthios 1Cor 48 1 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. -1 Corinthios 1Cor 48 1 16 Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. -1 Corinthios 1Cor 48 1 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. b -1 Corinthios 1Cor 48 1 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. -1 Corinthios 1Cor 48 1 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. -1 Corinthios 1Cor 48 1 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? -1 Corinthios 1Cor 48 1 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. -1 Corinthios 1Cor 48 1 22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: -1 Corinthios 1Cor 48 1 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, -1 Corinthios 1Cor 48 1 24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: -1 Corinthios 1Cor 48 1 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. -1 Corinthios 1Cor 48 1 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: -1 Corinthios 1Cor 48 1 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: -1 Corinthios 1Cor 48 1 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: -1 Corinthios 1Cor 48 1 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. -1 Corinthios 1Cor 48 1 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: -1 Corinthios 1Cor 48 1 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. -1 Corinthios 1Cor 48 2 1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 2 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. -1 Corinthios 1Cor 48 2 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: -1 Corinthios 1Cor 48 2 4 et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: -1 Corinthios 1Cor 48 2 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 2 6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur: b -1 Corinthios 1Cor 48 2 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, -1 Corinthios 1Cor 48 2 8 quam nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. -1 Corinthios 1Cor 48 2 9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum: -1 Corinthios 1Cor 48 2 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 2 11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 2 12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: -1 Corinthios 1Cor 48 2 13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. -1 Corinthios 1Cor 48 2 14 Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. -1 Corinthios 1Cor 48 2 15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. -1 Corinthios 1Cor 48 2 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. -1 Corinthios 1Cor 48 3 1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, -1 Corinthios 1Cor 48 3 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. -1 Corinthios 1Cor 48 3 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? -1 Corinthios 1Cor 48 3 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? -1 Corinthios 1Cor 48 3 5 ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. -1 Corinthios 1Cor 48 3 6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. -1 Corinthios 1Cor 48 3 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. -1 Corinthios 1Cor 48 3 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. -1 Corinthios 1Cor 48 3 9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. -1 Corinthios 1Cor 48 3 10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. b -1 Corinthios 1Cor 48 3 11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. -1 Corinthios 1Cor 48 3 12 Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, -1 Corinthios 1Cor 48 3 13 uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. -1 Corinthios 1Cor 48 3 14 Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. -1 Corinthios 1Cor 48 3 15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. -1 Corinthios 1Cor 48 3 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? b -1 Corinthios 1Cor 48 3 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. -1 Corinthios 1Cor 48 3 18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. -1 Corinthios 1Cor 48 3 19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. -1 Corinthios 1Cor 48 3 20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt. -1 Corinthios 1Cor 48 3 21 Nemo itaque glorietur in hominibus. -1 Corinthios 1Cor 48 3 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: +Actus Acts 46 18 12 Gallióne autem procónsule Acháiæ, insurrexérunt uno ánimo Judǽi in Paulum, et adduxérunt eum ad tribúnal, b +Actus Acts 46 18 13 dicéntes: Quia contra legem hic persuádet homínibus cólere Deum. +Actus Acts 46 18 14 Incipiénte autem Paulo aperíre os, dixit Gállio ad Judǽos: Si quidem esset iníquum áliquid aut fácinus péssimum, o viri Judǽi, recte vos sustinérem. +Actus Acts 46 18 15 Si vero quæstiónes sunt de verbo, et nomínibus, et lege vestra, vos ipsi vidéritis: judex ego horum nolo esse. +Actus Acts 46 18 16 Et minávit eos a tribunáli. +Actus Acts 46 18 17 Apprehendéntes autem omnes Sósthenem príncipem synagógæ, percutiébant eum ante tribúnal: et nihil eórum Gallióni curæ erat. +Actus Acts 46 18 18 Paulus vero cum adhuc sustinuísset dies multos frátribus valefáciens, navigávit in Sýriam (et cum eo Priscílla et Áquila), qui sibi totónderat in Cenchris caput: habébat enim votum. b +Actus Acts 46 18 19 Devenítque Éphesum, et illos ibi relíquit. Ipse vero ingréssus synagógam, disputábat cum Judǽis. +Actus Acts 46 18 20 Rogántibus autem eis ut amplióri témpore manéret, non consénsit, +Actus Acts 46 18 21 sed valefáciens, et dicens: Íterum revértar ad vos, Deo volénte: proféctus est ab Épheso. +Actus Acts 46 18 22 Et descéndens Cæsaréam, ascéndit, et salutávit ecclésiam, et descéndit Antiochíam. +Actus Acts 46 18 23 Et facto ibi aliquánto témpore proféctus est, perámbulans ex órdine Galáticam regiónem, et Phrýgiam, confírmans omnes discípulos. +Actus Acts 46 18 24 Judǽus autem quidam, Apóllo nómine, Alexandrínus génere, vir éloquens, devénit Éphesum, potens in scriptúris. b +Actus Acts 46 18 25 Hic erat edóctus viam Dómini: et fervens spíritu loquebátur, et docébat diligénter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptísma Joánnis. +Actus Acts 46 18 26 Hic ergo cœpit fiduciáliter ágere in synagóga. Quem cum audíssent Priscílla et Áquila, assumpsérunt eum, et diligéntius exposuérunt ei viam Dómini. +Actus Acts 46 18 27 Cum autem vellet ire Acháiam, exhortáti fratres, scripsérunt discípulis ut suscíperent eum. Qui cum venísset, cóntulit multum his qui credíderant. +Actus Acts 46 18 28 Veheménter enim Judǽos revincébat públice, osténdens per Scriptúras esse Christum Jesum. +Actus Acts 46 19 1 Factum est autem cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus peragrátis superióribus pártibus veníret Éphesum, et inveníret quosdam discípulos: +Actus Acts 46 19 2 dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus. +Actus Acts 46 19 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joánnis baptísmate. +Actus Acts 46 19 4 Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens in eum qui ventúrus esset post ipsum ut créderent, hoc est, in Jesum. +Actus Acts 46 19 5 His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. +Actus Acts 46 19 6 Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. +Actus Acts 46 19 7 Erant autem omnes viri fere duódecim. +Actus Acts 46 19 8 Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei. b +Actus Acts 46 19 9 Cum autem quidam induraréntur, et non créderent, maledicéntes viam Dómini coram multitúdine, discédens ab eis, segregávit discípulos, quotídie dísputans in schola tyránni cujúsdam. +Actus Acts 46 19 10 Hoc autem factum est per biénnium, ita ut omnes qui habitábant in Ásia audírent verbum Dómini, Judǽi atque gentíles. +Actus Acts 46 19 11 Virtutésque non quáslibet faciébat Deus per manum Pauli, +Actus Acts 46 19 12 ita ut étiam super lánguidos deferréntur a córpore ejus sudária et semicínctia, et recedébant ab eis languóres, et spíritus nequam egrediebántur. +Actus Acts 46 19 13 Tentavérunt autem quidam et de circumeúntibus Judǽis exorcístis invocáre super eos qui habébant spíritus malos nomen Dómini Jesu, dicéntes: Adjúro vos per Jesum, quem Paulus prǽdicat. +Actus Acts 46 19 14 Erant autem quidam Judǽi, Scevæ príncipis sacerdótum septem fílii, qui hoc faciébant. +Actus Acts 46 19 15 Respóndens autem spíritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? +Actus Acts 46 19 16 Et insíliens in eos homo, in quo erat dæmónium péssimum, et dominátus ambórum, inváluit contra eos, ita ut nudi et vulneráti effúgerent de domo illa. +Actus Acts 46 19 17 Hoc autem notum factum est ómnibus Judǽis, atque gentílibus qui habitábant Éphesi: et cécidit timor super omnes illos, et magnificabátur nomen Dómini Jesu. +Actus Acts 46 19 18 Multíque credéntium veniébant, confiténtes et annuntiántes actus suos. +Actus Acts 46 19 19 Multi autem ex eis, qui fúerant curiósa sectáti, contulérunt libros, et combussérunt coram ómnibus: et computátis prétiis illórum, invenérunt pecúniam denariórum quinquagínta míllium. +Actus Acts 46 19 20 Ita fórtiter crescébat verbum Dei, et confirmabátur. +Actus Acts 46 19 21 His autem explétis, propósuit Paulus in Spíritu, tránsita Macedónia et Acháia, ire Jerosólymam, dicens: Quóniam postquam fúero ibi, opórtet me et Romam vidére. b +Actus Acts 46 19 22 Mittens autem in Macedóniam duos ex ministrántibus sibi, Timótheum et Erástum, ipse remánsit ad tempus in Ásia. +Actus Acts 46 19 23 Facta est autem illo témpore turbátio non mínima de via Dómini. +Actus Acts 46 19 24 Demétrius enim quidam nómine, argentárius, fáciens ædes argénteas Diánæ, præstábat artifícibus non módicum quæstum: +Actus Acts 46 19 25 quos cónvocans, et eos qui hujúsmodi erant opífices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artifício est nobis acquisítio: +Actus Acts 46 19 26 et vidétis et audítis quia non solum Éphesi, sed pene totíus Ásiæ, Paulus hic suádens avértit multam turbam, dicens: Quóniam non sunt dii, qui mánibus fiunt. +Actus Acts 46 19 27 Non solum autem haec periclitábitur nobis pars in redargutiónem veníre, sed et magnæ Diánæ templum in níhilum reputábitur, sed et déstrui incípiet majéstas ejus, quam tota Ásia et orbis colit. +Actus Acts 46 19 28 His audítis, repléti sunt ira, et exclamavérunt dicéntes: Magna Diána Ephesiórum. +Actus Acts 46 19 29 Et impléta est cívitas confusióne, et ímpetum fecérunt uno ánimo in theátrum, rapto Gajo et Aristárcho Macedónibus, comítibus Pauli. +Actus Acts 46 19 30 Paulo autem volénte intráre in pópulum, non permisérunt discípuli. +Actus Acts 46 19 31 Quidam autem et de Ásiæ princípibus, qui erant amíci ejus, misérunt ad eum rogántes ne se daret in theátrum: +Actus Acts 46 19 32 álii autem áliud clamábant. Erat enim ecclésia confúsa: et plures nesciébant qua ex causa conveníssent. +Actus Acts 46 19 33 De turba autem detraxérunt Alexándrum, propelléntibus eum Judǽis. Alexánder autem manu siléntio postuláto, volébat réddere ratiónem pópulo. b +Actus Acts 46 19 34 Quem ut cognovérunt Judǽum esse, vox facta una est ómnium, quasi per horas duas clamántium: Magna Diána Ephesiórum. +Actus Acts 46 19 35 Et cum sedásset scriba turbas, dixit: Viri Ephésii, quis enim est hóminum, qui nésciat Ephesiórum civitátem cultrícem esse magnæ Diánæ, Jovísque prolis? +Actus Acts 46 19 36 Cum ergo his contradíci non possit, opórtet vos sedátos esse, et nihil témere ágere. +Actus Acts 46 19 37 Adduxístis enim hómines istos, neque sacrílegos, neque blasphemántes deam vestram. +Actus Acts 46 19 38 Quod si Demétrius et qui cum eo sunt artífices, habent advérsus áliquem causam, convéntus forénses agúntur, et procónsules sunt: accúsent ínvicem. +Actus Acts 46 19 39 Si quid autem altérius rei quǽritis, in legítima ecclésia póterit absólvi. +Actus Acts 46 19 40 Nam et periclitámur árgui seditiónis hodiérnæ, cum nullus obnóxius sit de quo possímus réddere ratiónem concúrsus istíus. Et cum haec dixísset, dimísit ecclésiam. +Actus Acts 46 20 1 Postquam autem cessávit tumúltus, vocátis Paulus discípulis, et exhortátus eos, valedíxit, et proféctus est ut iret in Macedóniam. +Actus Acts 46 20 2 Cum autem perambulásset partes illas, et exhortátus eos fuísset multo sermóne, venit ad Grǽciam: +Actus Acts 46 20 3 ubi cum fecísset menses tres, factæ sunt illi insídiæ a Judǽis navigatúro in Sýriam: habuítque consílium ut reverterétur per Macedóniam. +Actus Acts 46 20 4 Comitátus est autem eum Sópater Pyrrhi Berœénsis, Thessalonicénsium vero Aristárchus, et Secúndus, et Gajus Dérbeus, et Timótheus: Asiáni vero Týchicus et Tróphimus. +Actus Acts 46 20 5 Hi cum præcessíssent, sustinuérunt nos Tróade: +Actus Acts 46 20 6 nos vero navigávimus post dies azymórum a Philíppis, et vénimus ad eos Tróadem in diébus quinque, ubi demoráti sumus diébus septem. +Actus Acts 46 20 7 Una autem sábbati cum convenissémus ad frangéndum panem, Paulus disputábat cum eis profectúrus in crástinum, protraxítque sermónem usque in médiam noctem. +Actus Acts 46 20 8 Erant autem lámpades copiósæ in cœnáculo, ubi erámus congregáti. +Actus Acts 46 20 9 Sedens autem quidam adoléscens nómine Eútychus super fenéstram, cum mergerétur somno gravi, disputánte diu Paulo, ductus somno cécidit de tértio cœnáculo deórsum, et sublátus est mórtuus. +Actus Acts 46 20 10 Ad quem cum descendísset Paulus, incúbuit super eum: et compléxus dixit: Nolíte turbári, ánima enim ipsíus in ipso est. +Actus Acts 46 20 11 Ascéndens autem, frangénsque panem, et gustans, satísque allocútus usque in lucem, sic proféctus est. +Actus Acts 46 20 12 Adduxérunt autem púerum vivéntem, et consoláti sunt non mínime. +Actus Acts 46 20 13 Nos autem ascendéntes navem, navigávimus in Asson, inde susceptúri Paulum: sic enim disposúerat ipse per terram iter factúrus. b +Actus Acts 46 20 14 Cum autem convenísset nos in Asson, assúmpto eo, vénimus Mitylénen. +Actus Acts 46 20 15 Et inde navigántes, sequénti die vénimus contra Chium, et ália applicúimus Samum, et sequénti die vénimus Milétum. +Actus Acts 46 20 16 Proposúerat enim Paulus transnavigáre Éphesum, ne qua mora illi fíeret in Ásia. Festinábat enim, si possíbile sibi esset, ut diem Pentecóstes fáceret Jerosólymis. +Actus Acts 46 20 17 A Miléto autem mittens Éphesum, vocávit majóres natu ecclésiæ. +Actus Acts 46 20 18 Qui cum veníssent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingréssus sum in Ásiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim, +Actus Acts 46 20 19 sérviens Dómino cum omni humilitáte, et lácrimis, et tentatiónibus, quæ mihi accidérunt ex insídiis Judæórum: +Actus Acts 46 20 20 quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos, públice et per domos, +Actus Acts 46 20 21 testíficans Judǽis atque gentílibus in Deum pœniténtiam, et fidem in Dóminum nostrum Jesum Christum. +Actus Acts 46 20 22 Et nunc ecce alligátus ego spíritu, vado in Jerúsalem: quæ in ea ventúra sint mihi, ignórans: b +Actus Acts 46 20 23 nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes mihi protestátur, dicens quóniam víncula et tribulatiónes Jerosólymis me manent. +Actus Acts 46 20 24 Sed nihil horum véreor: nec fácio ánimam meam pretiosiórem quam me, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium verbi quod accépi a Dómino Jesu, testificári Evangélium grátiæ Dei. +Actus Acts 46 20 25 Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi prǽdicans regnum Dei. +Actus Acts 46 20 26 Quaprópter contéstor vos hodiérna die, quia mundus sum a sánguine ómnium. +Actus Acts 46 20 27 Non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis. +Actus Acts 46 20 28 Atténdite vobis, et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo. +Actus Acts 46 20 29 Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi rapáces in vos, non parcéntes gregi. +Actus Acts 46 20 30 Et ex vobisípsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut abdúcant discípulos post se. +Actus Acts 46 20 31 Propter quod vigiláte, memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi, cum lácrimis monens unumquémque vestrum. +Actus Acts 46 20 32 Et nunc comméndo vos Deo, et verbo grátiæ ipsíus, qui potens est ædificáre, et dare hæreditátem in sanctificátis ómnibus. +Actus Acts 46 20 33 Argéntum, et aurum, aut vestem nullíus concupívi, sicut +Actus Acts 46 20 34 ipsi scitis: quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministravérunt manus istæ. +Actus Acts 46 20 35 Ómnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes, opórtet suscípere infírmos ac meminísse verbi Dómini Jesu: quóniam ipse dixit: Beátius est magis dare, quam accípere. +Actus Acts 46 20 36 Et cum haec dixísset, pósitis génibus suis orávit cum ómnibus illis. +Actus Acts 46 20 37 Magnus autem fletus factus est ómnium: et procumbéntes super collum Pauli, osculabántur eum, +Actus Acts 46 20 38 doléntes máxime in verbo quod díxerat, quóniam ámplius fáciem ejus non essent visúri. Et deducébant eum ad navem. +Actus Acts 46 21 1 Cum autem factum esset ut navigarémus abstrácti ab eis, recto cursu vénimus Coum, et sequénti die Rhodum, et inde Pátaram. +Actus Acts 46 21 2 Et cum invenissémus navem transfretántem in Phœnícen, ascendéntes navigávimus. +Actus Acts 46 21 3 Cum apparuissémus autem Cypro, relinquéntes eam ad sinístram, navigávimus in Sýriam, et vénimus Tyrum: ibi enim navis expositúra erat onus. +Actus Acts 46 21 4 Invéntis autem discípulis, mánsimus ibi diébus septem: qui Paulo dicébant per Spíritum ne ascénderet Jerosólymam. +Actus Acts 46 21 5 Et explétis diébus, profécti ibámus, deducéntibus nos ómnibus cum uxóribus et fíliis usque foras civitátem: et pósitis génibus in líttore, orávimus. +Actus Acts 46 21 6 Et cum valefecissémus ínvicem, ascéndimus navem: illi autem rediérunt in sua. +Actus Acts 46 21 7 Nos vero navigatióne expléta a Tyro descéndimus Ptolemáidam: et salutátis frátribus, mánsimus die una apud illos. +Actus Acts 46 21 8 Ália autem die profécti, vénimus Cæsaréam. Et intrántes domum Philíppi evangelístæ, qui erat unus de septem, mánsimus apud eum. +Actus Acts 46 21 9 Huic autem erant quátuor fíliæ vírgines prophetántes. +Actus Acts 46 21 10 Et cum morarémur per dies áliquot, supervénit quidam a Judǽa prophéta, nómine Ágabus. +Actus Acts 46 21 11 Is cum venísset ad nos, tulit zonam Pauli: et álligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spíritus Sanctus: Virum, cujus est zona haec, sic alligábunt in Jerúsalem Judǽi, et tradent in manus géntium. +Actus Acts 46 21 12 Quod cum audissémus, rogabámus nos, et qui loci illíus erant, ne ascénderet Jerosólymam. +Actus Acts 46 21 13 Tunc respóndit Paulus, et dixit: Quid fácitis flentes, et affligéntes cor meum? Ego enim non solum alligári, sed et mori in Jerúsalem parátus sum propter nomen Dómini Jesu. +Actus Acts 46 21 14 Et cum ei suadére non possémus, quiévimus, dicéntes: Dómini volúntas fiat. +Actus Acts 46 21 15 Post dies autem istos, præparáti ascendebámus in Jerúsalem. b +Actus Acts 46 21 16 Venérunt autem et ex discípulis a Cæsaréa nobíscum, adducéntes secum apud quem hospitarémur Mnasónem quemdam Cýprium, antíquum discípulum. +Actus Acts 46 21 17 Et cum venissémus Jerosólymam, libénter excepérunt nos fratres. +Actus Acts 46 21 18 Sequénti autem die introíbat Paulus nobíscum ad Jacóbum, omnésque collécti sunt senióres. +Actus Acts 46 21 19 Quos cum salutásset, narrábat per síngula quæ Deus fecísset in géntibus per ministérium ipsíus. +Actus Acts 46 21 20 At illi cum audíssent, magnificábant Deum, dixerúntque ei: Vides, frater, quot míllia sunt in Judǽis qui credidérunt, et omnes æmulatóres sunt legis. +Actus Acts 46 21 21 Audiérunt autem de te quia discessiónem dóceas a Móyse eórum qui per gentes sunt Judæórum, dicens non debére eos circumcídere fílios suos, neque secúndum consuetúdinem íngredi. +Actus Acts 46 21 22 Quid ergo est? útique opórtet conveníre multitúdinem: áudient enim te supervenísse. +Actus Acts 46 21 23 Hoc ergo fac quod tibi dícimus. Sunt nobis viri quátuor, votum habéntes super se. +Actus Acts 46 21 24 His assúmptis, sanctífica te cum illis, et impénde in illis ut radant cápita: et scient omnes quia quæ de te audiérunt, falsa sunt, sed ámbulas et ipse custódiens legem. +Actus Acts 46 21 25 De his autem qui credidérunt ex géntibus, nos scrípsimus judicántes ut abstíneant se ab idólis immoláto, et sánguine, et suffocáto, et fornicatióne. +Actus Acts 46 21 26 Tunc Paulus, assúmptis viris, póstera die purificátus cum illis intrávit in templum, annúntians expletiónem diérum purificatiónis, donec offerrétur pro unoquóque eórum oblátio. b +Actus Acts 46 21 27 Dum autem septem dies consummaréntur, hi qui de Ásia erant Judǽi, cum vidíssent eum in templo, concitavérunt omnem pópulum, et injecérunt ei manus, clamántes: +Actus Acts 46 21 28 Viri Israëlítæ, adjuváte: hic est homo qui advérsus pópulum, et legem, et locum hunc, omnes ubíque docens, ínsuper et gentíles indúxit in templum, et violávit sanctum locum istum. +Actus Acts 46 21 29 Víderant enim Tróphimum Ephésium in civitáte cum ipso, quem æstimavérunt quóniam in templum introduxísset Paulus. +Actus Acts 46 21 30 Commotáque est cívitas tota, et facta est concúrsio pópuli. Et apprehendéntes Paulum, trahébant eum extra templum: et statim clausæ sunt jánuæ. +Actus Acts 46 21 31 Quæréntibus autem eum occídere, nuntiátum est tribúno cohórtis quia tota confúnditur Jerúsalem. +Actus Acts 46 21 32 Qui statim, assúmptis milítibus et centuriónibus, decúrrit ad illos. Qui cum vidíssent tribúnum et mílites, cessavérunt percútere Paulum. +Actus Acts 46 21 33 Tunc accédens tribúnus apprehéndit eum, et jussit eum alligári caténis duábus: et interrogábat quis esset, et quid fecísset. b +Actus Acts 46 21 34 Álii autem áliud clamábant in turba. Et cum non posset certum cognóscere prae tumúltu, jussit duci eum in castra. +Actus Acts 46 21 35 Et cum venísset ad gradus, cóntigit ut portarétur a milítibus propter vim pópuli. +Actus Acts 46 21 36 Sequebátur enim multitúdo pópuli, clamans: Tolle eum. +Actus Acts 46 21 37 Et cum cœpísset indúci in castra Paulus, dicit tribúno: Si licet mihi loqui áliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? +Actus Acts 46 21 38 nonne tu es Ægýptius, qui ante hos dies tumúltum concitásti, et eduxísti in desértum quátuor míllia virórum sicariórum? +Actus Acts 46 21 39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judǽus a Tarso Cilíciæ, non ignótæ civitátis múniceps. Rogo autem te, permítte mihi loqui ad pópulum. +Actus Acts 46 21 40 Et cum ille permisísset, Paulus stans in grádibus ánnuit manu ad plebem, et magno siléntio facto, allocútus est lingua hebrǽa, dicens: +Actus Acts 46 22 1 Viri fratres, et patres, audíte quam ad vos nunc reddo ratiónem. +Actus Acts 46 22 2 Cum audíssent autem quia hebrǽa lingua loquerétur ad illos, magis præstitérunt siléntium. +Actus Acts 46 22 3 Et dicit: Ego sum vir Judǽus, natus in Tarso Cilíciæ, nutrítus autem in ista civitáte, secus pedes Gamáliel erudítus juxta veritátem patérnæ legis, æmulátor legis, sicut et vos omnes estis hódie: +Actus Acts 46 22 4 qui hanc viam persecútus sum usque ad mortem, álligans et tradens in custódias viros ac mulíeres, +Actus Acts 46 22 5 sicut princeps sacerdótum mihi testimónium reddit, et omnes majóres natu: a quibus et epístolas accípiens, ad fratres Damáscum pergébam, ut addúcerem inde vinctos in Jerúsalem ut puniréntur. +Actus Acts 46 22 6 Factum est autem, eúnte me, et appropinquánte Damásco média die, súbito de cælo circumfúlsit me lux copiósa: +Actus Acts 46 22 7 et décidens in terram, audívi vocem dicéntem mihi: Saule, Saule, quid me perséqueris? +Actus Acts 46 22 8 Ego autem respóndi: Quis es, dómine? Dixítque ad me: Ego sum Jesus Nazarénus, quem tu perséqueris. +Actus Acts 46 22 9 Et qui mecum erant, lumen quidem vidérunt, vocem autem non audiérunt ejus qui loquebátur mecum. +Actus Acts 46 22 10 Et dixi: Quid fáciam, dómine? Dóminus autem dixit ad me: Surgens vade Damáscum: et ibi tibi dicétur de ómnibus quæ te opórteat fácere. +Actus Acts 46 22 11 Et cum non vidérem prae claritáte lúminis illíus, ad manum dedúctus a comítibus, veni Damáscum. +Actus Acts 46 22 12 Ananías autem quidam vir secúndum legem, testimónium habens ab ómnibus cohabitántibus Judǽis, +Actus Acts 46 22 13 véniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, réspice. Et ego eádem hora respéxi in eum. +Actus Acts 46 22 14 At ille dixit: Deus patrum nostrórum præordinávit te, ut cognósceres voluntátem ejus, et vidéres justum, et audíres vocem ex ore ejus: +Actus Acts 46 22 15 quia eris testis illíus ad omnes hómines eórum quæ vidísti et audísti. +Actus Acts 46 22 16 Et nunc quid moráris? Exsúrge, et baptizáre, et áblue peccáta tua, invocáto nómine ipsíus. +Actus Acts 46 22 17 Factum est autem reverténti mihi in Jerúsalem, et oránti in templo, fíeri me in stupóre mentis, +Actus Acts 46 22 18 et vidére illum dicéntem mihi: Festína, et exi velóciter ex Jerúsalem: quóniam non recípient testimónium tuum de me. +Actus Acts 46 22 19 Et ego dixi: Dómine, ipsi sciunt quia ego eram conclúdens in cárcerem, et cædens per synagógas eos qui credébant in te: +Actus Acts 46 22 20 et cum funderétur sanguis Stéphani testis tui, ego astábam, et consentiébam, et custodiébam vestiménta interficiéntium illum. +Actus Acts 46 22 21 Et dixit ad me: Vade, quóniam ego in natiónes longe mittam te. +Actus Acts 46 22 22 Audiébant autem eum usque ad hoc verbum, et levavérunt vocem suam, dicéntes: Tolle de terra hujúsmodi: non enim fas est eum vívere. b +Actus Acts 46 22 23 Vociferántibus autem eis, et projiciéntibus vestiménta sua, et púlverem jactántibus in aërem, +Actus Acts 46 22 24 jussit tribúnus indúci eum in castra, et flagéllis cædi, et torquéri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamárent ei. +Actus Acts 46 22 25 Et cum astrinxíssent eum loris, dicit astánti sibi centurióni Paulus: Si hóminem Románum et indemnátum licet vobis flagelláre? +Actus Acts 46 22 26 Quo audíto, centúrio accéssit ad tribúnum, et nuntiávit ei, dicens: Quid actúrus es? hic enim homo civis Románus est. +Actus Acts 46 22 27 Accédens autem tribúnus, dixit illi: Dic mihi si tu Románus es? At ille dixit: Étiam. +Actus Acts 46 22 28 Et respóndit tribúnus: Ego multa summa civilitátem hanc consecútus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. +Actus Acts 46 22 29 Prótinus ergo discessérunt ab illo qui eum tortúri erant. Tribúnus quoque tímuit postquam rescívit, quia civis Románus esset, et quia alligásset eum. +Actus Acts 46 22 30 Póstera autem die volens scire diligéntius qua ex causa accusarétur a Judǽis, solvit eum, et jussit sacerdótes conveníre, et omne concílium: et prodúcens Paulum, státuit inter illos. +Actus Acts 46 23 1 Inténdens autem in concílium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni consciéntia bona conversátus sum ante Deum usque in hodiérnum diem. +Actus Acts 46 23 2 Princeps autem sacerdótum Ananías præcépit astántibus sibi percútere os ejus. +Actus Acts 46 23 3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percútiet te Deus, páries dealbáte. Et tu sedens júdicas me secúndum legem, et contra legem jubes me pércuti? +Actus Acts 46 23 4 Et qui astábant dixérunt: Summum sacerdótem Dei maledícis. +Actus Acts 46 23 5 Dixit autem Paulus: Nesciébam, fratres, quia princeps est sacerdótum. Scriptum est enim: Príncipem pópuli tui non maledíces. +Actus Acts 46 23 6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæórum, et áltera pharisæórum, exclamávit in concílio: Viri fratres, ego pharisǽus sum, fílius pharisæórum: de spe et resurrectióne mortuórum ego júdicor. +Actus Acts 46 23 7 Et cum haec dixísset, facta est dissénsio inter pharisǽos et sadducǽos, et solúta est multitúdo. +Actus Acts 46 23 8 Sadducǽi enim dicunt non esse resurrectiónem, neque ángelum, neque spíritum: pharisǽi autem útraque confiténtur. +Actus Acts 46 23 9 Factus est autem clamor magnus. Et surgéntes quidam pharisæórum, pugnábant, dicéntes: Nihil mali invénimus in hómine isto: quid si spíritus locútus est ei, aut ángelus? +Actus Acts 46 23 10 Et cum magna dissénsio facta esset, timens tribúnus ne discerperétur Paulus ab ipsis, jussit mílites descéndere, et rápere eum de médio eórum, ac dedúcere eum in castra. +Actus Acts 46 23 11 Sequénti autem nocte assístens ei Dóminus, ait: Constans esto: sicut enim testificátus es de me in Jerúsalem, sic te opórtet et Romæ testificári. b +Actus Acts 46 23 12 Facta autem die collegérunt se quidam ex Judǽis, et devovérunt, se dicéntes neque manducatúros, neque bibitúros donec occíderent Paulum. +Actus Acts 46 23 13 Erant autem plus quam quadragínta viri qui hanc conjuratiónem fécerant: +Actus Acts 46 23 14 qui accessérunt ad príncipes sacerdótum et senióres, et dixérunt: Devotióne devóvimus nos nihil gustatúros, donec occidámus Paulum. +Actus Acts 46 23 15 Nunc ergo vos notum fácite tribúno cum concílio, ut prodúcat illum ad vos, tamquam áliquid cértius cognitúri de eo. Nos vero priúsquam apprópiet, paráti sumus interfícere illum. +Actus Acts 46 23 16 Quod cum audísset fílius soróris Pauli insídias, venit, et intrávit in castra, nuntiavítque Paulo. +Actus Acts 46 23 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centuriónibus, ait: Adolescéntem hunc perduc ad tribúnum, habet enim áliquid indicáre illi. +Actus Acts 46 23 18 Et ille quidem assúmens eum duxit ad tribúnum, et ait: Vinctus Paulus rogávit me hunc adolescéntem perdúcere ad te, habéntem áliquid loqui tibi. +Actus Acts 46 23 19 Apprehéndens autem tribúnus manum illíus, secéssit cum eo seórsum, et interrogávit illum: Quid est quod habes indicáre mihi? +Actus Acts 46 23 20 Ille autem dixit: Judǽis cónvenit rogáre te ut crástina die prodúcas Paulum in concílium, quasi áliquid cértius inquisitúri sint de illo: +Actus Acts 46 23 21 tu vero ne credíderis illis: insidiántur enim ei ex eis viri ámplius quam quadragínta, qui se devovérunt non manducáre, neque bíbere donec interfíciant eum: et nunc paráti sunt, exspectántes promíssum tuum. +Actus Acts 46 23 22 Tribúnus ígitur dimísit adolescéntem, præcípiens ne cui loquerétur quóniam haec nota sibi fecísset. b +Actus Acts 46 23 23 Et vocátis duóbus centuriónibus, dixit illis: Paráte mílites ducéntos ut eant usque Cæsaréam, et équites septuagínta, et lanceários ducéntos a tértia hora noctis, +Actus Acts 46 23 24 et juménta præparáte ut imponéntes Paulum, salvum perdúcerent ad Felícem prǽsidem. +Actus Acts 46 23 25 (Tímuit enim ne forte ráperent eum Judǽi, et occíderent, et ipse póstea calúmniam sustinéret, tamquam acceptúrus pecúniam.) +Actus Acts 46 23 26 Scribens epístolam continéntem haec: Cláudius Lýsias óptimo prǽsidi Felíci, salútem. +Actus Acts 46 23 27 Virum hunc comprehénsum a Judǽis, et incipiéntem intérfici ab eis, supervéniens cum exércitu erípui, cógnito quia Románus est. +Actus Acts 46 23 28 Volénsque scire causam quam objiciébant illi, dedúxi eum in concílium eórum. +Actus Acts 46 23 29 Quem invéni accusári de quæstiónibus legis ipsórum, nihil vero dignum morte aut vínculis habéntem críminis. +Actus Acts 46 23 30 Et cum mihi perlátum esset de insídiis quas paráverant illi, misi eum ad te, denúntians et accusatóribus ut dicant apud te. Vale. +Actus Acts 46 23 31 Mílites ergo secúndum præcéptum sibi assuméntes Paulum, duxérunt per noctem in Antipátridem. b +Actus Acts 46 23 32 Et póstera die dimíssis equítibus ut cum eo irent, revérsi sunt ad castra. +Actus Acts 46 23 33 Qui cum veníssent Cæsaréam, et tradidíssent epístolam prǽsidi, statuérunt ante illum et Paulum. +Actus Acts 46 23 34 Cum legísset autem, et interrogásset de qua província esset, et cognóscens quia de Cilícia: +Actus Acts 46 23 35 Áudiam te, inquit, cum accusatóres tui vénerint. Jussítque in prætório Heródis custodíri eum. +Actus Acts 46 24 1 Post quinque autem dies descéndit princeps sacerdótum Ananías, cum senióribus quibúsdam, et Tertúllo quodam oratóre, qui adiérunt prǽsidem advérsus Paulum. +Actus Acts 46 24 2 Et citáto Paulo cœpit accusáre Tertúllus, dicens: Cum in multa pace agámus per te, et multa corrigántur per tuam providéntiam, +Actus Acts 46 24 3 semper et ubíque suscípimus, óptime Felix, cum omni gratiárum actióne. +Actus Acts 46 24 4 Ne diútius autem te prótraham, oro, bréviter áudias nos pro tua cleméntia. +Actus Acts 46 24 5 Invénimus hunc hóminem pestíferum, et concitántem seditiónes ómnibus Judǽis in univérso orbe, et auctórem seditiónis sectæ Nazarenórum: +Actus Acts 46 24 6 qui étiam templum violáre conátus est, quem et apprehénsum volúimus secúndum legem nostram judicáre. +Actus Acts 46 24 7 Supervéniens autem tribúnus Lýsias, cum vi magna erípuit eum de mánibus nostris, +Actus Acts 46 24 8 jubens accusatóres ejus ad te veníre: a quo póteris ipse júdicans, de ómnibus istis cognóscere, de quibus nos accusámus eum. +Actus Acts 46 24 9 Adjecérunt autem et Judǽi, dicéntes haec ita se habére. +Actus Acts 46 24 10 Respóndit autem Paulus (annuénte sibi prǽside dícere): Ex multis annis te esse júdicem genti huic sciens, bono ánimo pro me sátisfaciam. b +Actus Acts 46 24 11 Potes enim cognóscere quia non plus sunt mihi dies quam duódecim, ex quo ascéndi adoráre in Jerúsalem: +Actus Acts 46 24 12 et neque in templo invenérunt me cum áliquo disputántem, aut concúrsum faciéntem turbæ, neque in synagógis, neque in civitáte: +Actus Acts 46 24 13 neque probáre possunt tibi de quibus nunc me accúsant. +Actus Acts 46 24 14 Confíteor autem hoc tibi, quod secúndum sectam quam dicunt hǽresim, sic desérvio Patri et Deo meo, credens ómnibus quæ in lege et prophétis scripta sunt: +Actus Acts 46 24 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspéctant, resurrectiónem futúram justórum et iniquórum. +Actus Acts 46 24 16 In hoc et ipse stúdeo sine offendículo consciéntiam habére ad Deum et ad hómines semper. +Actus Acts 46 24 17 Post annos autem plures eleemósynas factúrus in gentem meam, veni, et oblatiónes, et vota, +Actus Acts 46 24 18 in quibus invenérunt me purificátum in templo: non cum turba, neque cum tumúltu. +Actus Acts 46 24 19 Quidam autem ex Ásia Judǽi, quos oportébat apud te præsto esse, et accusáre si quid habérent advérsum me: +Actus Acts 46 24 20 aut hi ipsi dicant si quid invenérunt in me iniquitátis cum stem in concílio, +Actus Acts 46 24 21 nisi de una hac solúmmodo voce qua clamávi inter eos stans: Quóniam de resurrectióne mortuórum ego júdicor hódie a vobis. +Actus Acts 46 24 22 Dístulit autem illos Felix, certíssime sciens de via hac, dicens: Cum tribúnus Lýsias descénderit, áudiam vos. b +Actus Acts 46 24 23 Jussítque centurióni custodíre eum, et habére réquiem, nec quemquam de suis prohibére ministráre ei. +Actus Acts 46 24 24 Post áliquot autem dies véniens Felix cum Drusílla uxóre sua, quæ erat Judǽa, vocávit Paulum, et audívit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. +Actus Acts 46 24 25 Disputánte autem illo de justítia, et castitáte, et de judício futúro, tremefáctus Felix, respóndit: Quod nunc áttinet, vade: témpore autem opportúno accérsam te: +Actus Acts 46 24 26 simul et sperans quod pecúnia ei darétur a Paulo, propter quod et frequénter accérsens eum, loquebátur cum eo. +Actus Acts 46 24 27 Biénnio autem expléto, accépit successórem Felix Pórtium Festum. Volens autem grátiam præstáre Judǽis Felix, relíquit Paulum vinctum. +Actus Acts 46 25 1 Festus ergo cum venísset in provínciam, post tríduum ascéndit Jerosólymam a Cæsaréa. +Actus Acts 46 25 2 Adierúntque eum príncipes sacerdótum et primi Judæórum advérsus Paulum: et rogábant eum, +Actus Acts 46 25 3 postulántes grátiam advérsus eum, ut jubéret perdúci eum in Jerúsalem, insídias tendéntes ut interfícerent eum in via. +Actus Acts 46 25 4 Festus autem respóndit servári Paulum in Cæsaréa: se autem matúrius profectúrum. +Actus Acts 46 25 5 Qui ergo in vobis, ait, poténtes sunt, descendéntes simul, si quod est in viro crimen, accúsent eum. +Actus Acts 46 25 6 Demorátus autem inter eos dies non ámplius quam octo aut decem, descéndit Cæsaréam, et áltera die sedit pro tribunáli, et jussit Paulum addúci. +Actus Acts 46 25 7 Qui cum perdúctus esset, circumstetérunt eum, qui ab Jerosólyma descénderant Judǽi, multas et graves causas objiciéntes, quas non póterant probáre: +Actus Acts 46 25 8 Paulo ratiónem reddénte: Quóniam neque in legem Judæórum, neque in templum, neque in Cǽsarem quidquam peccávi. +Actus Acts 46 25 9 Festus autem volens grátiam præstáre Judǽis, respóndens Paulo, dixit: Vis Jerosólymam ascéndere, et ibi de his judicári apud me? +Actus Acts 46 25 10 Dixit autem Paulus: Ad tribúnal Cǽsaris sto: ibi me opórtet judicári: Judǽis non nócui, sicut tu mélius nosti. +Actus Acts 46 25 11 Si enim nócui, aut dignum morte áliquid feci, non recúso mori: si vero nihil est eórum quæ hi accúsant me, nemo potest me illis donáre. Cǽsarem appéllo. +Actus Acts 46 25 12 Tunc Festus cum concílio locútus, respóndit: Cǽsarem appellásti? ad Cǽsarem ibis. +Actus Acts 46 25 13 Et cum dies áliquot transácti essent, Agríppa rex et Berníce descendérunt Cæsaréam ad salutándum Festum. b +Actus Acts 46 25 14 Et cum dies plures ibi demoraréntur, Festus regi indicávit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelíctus a Felíce vinctus, +Actus Acts 46 25 15 de quo cum essem Jerosólymis, adiérunt me príncipes sacerdótum et senióres Judæórum, postulántes advérsus illum damnatiónem. +Actus Acts 46 25 16 Ad quos respóndi: Quia non est Románis consuetúdo damnáre áliquem hóminem priúsquam is qui accusátur præséntes hábeat accusatóres, locúmque defendéndi accípiat ad abluénda crímina. +Actus Acts 46 25 17 Cum ergo huc conveníssent sine ulla dilatióne, sequénti die sedens pro tribunáli, jussi addúci virum. +Actus Acts 46 25 18 De quo, cum stetíssent accusatóres, nullam causam deferébant, de quibus ego suspicábar malum. +Actus Acts 46 25 19 Quæstiónes vero quasdam de sua superstitióne habébant advérsus eum, et de quodam Jesu defúncto, quem affirmábat Paulus vívere. +Actus Acts 46 25 20 Hǽsitans autem ego de hujúsmodi quæstióne, dicébam si vellet ire Jerosólymam, et ibi judicári de istis. +Actus Acts 46 25 21 Paulo autem appellánte ut servarétur ad Augústi cognitiónem, jussi servári eum, donec mittam eum ad Cǽsarem. +Actus Acts 46 25 22 Agríppa autem dixit ad Festum: Volébam et ipse hóminem audíre. Cras, inquit, áudies eum. +Actus Acts 46 25 23 Áltera autem die cum venísset Agríppa et Berníce cum multa ambitióne, et introíssent in auditórium cum tribúnis et viris principálibus civitátis, jubénte Festo, addúctus est Paulus. b +Actus Acts 46 25 24 Et dicit Festus: Agríppa rex, et omnes qui simul adéstis nobíscum viri, vidétis hunc de quo omnis multitúdo Judæórum interpellávit me Jerosólymis, peténtes et acclamántes non oportére eum vívere ámplius. +Actus Acts 46 25 25 Ego vere cómperi nihil dignum morte eum admisísse. Ipso autem hoc appellánte ad Augústum, judicávi míttere. +Actus Acts 46 25 26 De quo quid certum scribam dómino, non hábeo. Propter quod prodúxi eum ad vos, et máxime ad te, rex Agríppa, ut interrogatióne facta hábeam quid scribam. +Actus Acts 46 25 27 Sine ratióne enim mihi vidétur míttere vinctum, et causas ejus non significáre. +Actus Acts 46 26 1 Agríppa vero ad Paulum ait: Permíttitur tibi loqui pro temetípso. Tunc Paulus exténta manu cœpit ratiónem réddere: +Actus Acts 46 26 2 De ómnibus quibus accúsor a Judǽis, rex Agríppa, ǽstimo me beátum apud te cum sim defensúrus me hódie, +Actus Acts 46 26 3 máxime te sciénte ómnia, et quæ apud Judǽos sunt consuetúdines et quæstiónes: propter quod óbsecro patiénter me áudias. +Actus Acts 46 26 4 Et quidem vitam meam a juventúte, quæ ab inítio fuit in gente mea in Jerosólymis, novérunt omnes Judǽi: +Actus Acts 46 26 5 præsciéntes me ab inítio (si velint testimónium perhibére) quóniam secúndum certíssimam sectam nostræ religiónis vixi pharisǽus. +Actus Acts 46 26 6 Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissiónis facta est a Deo, sto judício subjéctus: +Actus Acts 46 26 7 in quam duódecim tribus nostræ nocte ac die deserviéntes, sperant deveníre. De qua spe accúsor a Judǽis, rex. +Actus Acts 46 26 8 Quid incredíbile judicátur apud vos, si Deus mórtuos súscitat? +Actus Acts 46 26 9 Et ego quidem existimáveram me advérsus nomen Jesu Nazaréni debére multa contrária ágere, b +Actus Acts 46 26 10 quod et feci Jerosólymis, et multos sanctórum ego in carcéribus inclúsi, a princípibus sacerdótum potestáte accépta: et cum occideréntur, détuli senténtiam. +Actus Acts 46 26 11 Et per omnes synagógas frequénter púniens eos, compellébam blasphemáre: et ámplius insániens in eos, persequébar usque in éxteras civitátes. +Actus Acts 46 26 12 In quibus dum irem Damáscum cum potestáte et permíssu príncipum sacerdótum, +Actus Acts 46 26 13 die média in via vidi, rex, de cælo supra splendórem solis circumfulsísse me lumen, et eos qui mecum simul erant. +Actus Acts 46 26 14 Omnésque nos cum decidissémus in terram, audívi vocem loquéntem mihi hebráica lingua: Saule, Saule, quid me perséqueris? durum est tibi contra stímulum calcitráre. +Actus Acts 46 26 15 Ego autem dixi: Quis es, dómine? Dóminus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu perséqueris. +Actus Acts 46 26 16 Sed exsúrge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim appárui tibi, ut constítuam te minístrum, et testem eórum quæ vidísti, et eórum quibus apparébo tibi, +Actus Acts 46 26 17 erípiens te de pópulo et géntibus, in quas nunc ego mitto te, +Actus Acts 46 26 18 aperíre óculos eórum, ut convertántur a ténebris ad lucem, et de potestáte Sátanæ ad Deum, ut accípiant remissiónem peccatórum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. +Actus Acts 46 26 19 Unde, rex Agríppa, non fui incrédulus cælésti visióni: b +Actus Acts 46 26 20 sed his qui sunt Damásci primum, et Jerosólymis, et in omnem regiónem Judǽæ, et géntibus, annuntiábam, ut pœniténtiam ágerent, et converteréntur ad Deum, digna pœniténtiæ ópera faciéntes. +Actus Acts 46 26 21 Hac ex causa me Judǽi, cum essem in templo, comprehénsum tentábant interfícere. +Actus Acts 46 26 22 Auxílio autem adjútus Dei usque in hodiérnum diem, sto, testíficans minóri atque majóri, nihil extra dicens quam ea quæ prophétæ locúti sunt futúra esse, et Móyses, +Actus Acts 46 26 23 si passíbilis Christus, si primus ex resurrectióne mortuórum, lumen annuntiatúrus est pópulo et géntibus. +Actus Acts 46 26 24 Hæc loquénte eo, et ratiónem reddénte, Festus magna voce dixit: Insánis, Paule: multæ te lítteræ ad insániam convértunt. b +Actus Acts 46 26 25 Et Paulus: Non insánio, inquit, óptime Feste, sed veritátis et sobrietátis verba loquor. +Actus Acts 46 26 26 Scit enim de his rex, ad quem et constánter loquor: látere enim eum nihil horum árbitror. Neque enim in ángulo quidquam horum gestum est. +Actus Acts 46 26 27 Credis, rex Agríppa, prophétis? Scio quia credis. +Actus Acts 46 26 28 Agríppa autem ad Paulum: In módico suádes me christiánum fíeri. +Actus Acts 46 26 29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in módico et in magno, non tantum te, sed étiam omnes qui áudiunt hódie fíeri tales, qualis et ego sum, excéptis vínculis his. +Actus Acts 46 26 30 Et exsurréxit rex, et præses, et Berníce, et qui assidábant eis. +Actus Acts 46 26 31 Et cum secessíssent, loquebántur ad ínvicem, dicéntes: Quia nihil morte aut vínculis dignum quid fecit homo iste. +Actus Acts 46 26 32 Agríppa autem Festo dixit: Dimítti póterat homo hic, si non appellásset Cǽsarem. +Actus Acts 46 27 1 Ut autem judicátum est navigáre eum in Itáliam, et tradi Paulum cum réliquis custódiis centurióni nómine Júlio cohórtis Augústæ, +Actus Acts 46 27 2 ascendéntes navem Adrumetínam, incipiéntes navigáre circa Ásiæ loca, sustúlimus, perseveránte nobíscum Aristárcho Macédone Thessalonicénsi. +Actus Acts 46 27 3 Sequénti autem die devénimus Sidónem. Humáne autem tractans Július Paulum, permísit ad amícos ire, et curam sui ágere. +Actus Acts 46 27 4 Et inde cum sustulissémus, subnavigávimus Cyprum, proptérea quod essent venti contrárii. +Actus Acts 46 27 5 Et pélagus Cilíciæ et Pamphýliæ navigántes, vénimus Lystram, quæ est Lýciæ: +Actus Acts 46 27 6 et ibi invéniens centúrio navem Alexándrinam navigántem in Itáliam, transpósuit nos in eam. +Actus Acts 46 27 7 Et cum multis diébus tarde navigarémus, et vix devenissémus contra Gnidum, prohibénte nos vento, adnavigávimus Cretæ juxta Salmónem: +Actus Acts 46 27 8 et vix juxta navigántes, vénimus in locum quemdam qui vocátur Bonipórtus, cui juxta erat cívitas Thalássa. +Actus Acts 46 27 9 Multo autem témpore perácto, et cum jam non esset tuta navigátio eo quod et jejúnium jam præteriísset, consolabátur eos Paulus, +Actus Acts 46 27 10 dicens eis: Viri, vídeo quóniam cum injúria et multo damno non solum óneris, et navis, sed étiam animárum nostrárum íncipit esse navigátio. +Actus Acts 46 27 11 Centúrio autem gubernatóri et naucléro magis credébat, quam his quæ a Paulo dicebántur. b +Actus Acts 46 27 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemándum, plúrimi statuérunt consílium navigáre inde, si quómodo possent, deveniéntes Phœnícen hiemáre, portum Cretæ respiciéntem ad Áfricum et ad Corum. +Actus Acts 46 27 13 Aspiránte autem austro, æstimántes propósitum se tenére, cum sustulíssent de Asson, legébant Cretam. +Actus Acts 46 27 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhónicus, qui vocátur Euroáquilo. +Actus Acts 46 27 15 Cumque arrépta esset navis, et non posset conári in ventum, data nave flátibus, ferebámur. +Actus Acts 46 27 16 In ínsulam autem quamdam decurréntes, quæ vocátur Cauda, potúimus vix obtinére scapham. +Actus Acts 46 27 17 Qua subláta, adjutóriis utebántur, accingéntes navem, timéntes ne in Syrtim incíderent, summísso vase sic ferebántur. +Actus Acts 46 27 18 Válida autem nobis tempestáte jactátis, sequénti die jactum fecérunt: +Actus Acts 46 27 19 et tértia die suis mánibus armaménta navis projecérunt. +Actus Acts 46 27 20 Neque autem sole, neque sidéribus apparéntibus per plures dies, et tempestáte non exígua imminénte, jam abláta erat spes omnis salútis nostræ. b +Actus Acts 46 27 21 Et cum multa jejunátio fuísset, tunc stans Paulus in médio eórum, dixit: Oportébat quidem, o viri, audíto me, non tóllere a Creta, lucríque fácere injúriam hanc et jactúram. +Actus Acts 46 27 22 Et nunc suádeo vobis bono ánimo esse: amíssio enim nullíus ánimæ erit ex vobis, prætérquam navis. +Actus Acts 46 27 23 Ástitit enim mihi hac nocte ángelus Dei, cujus sum ego, et cui desérvio, +Actus Acts 46 27 24 dicens: Ne tímeas, Paule: Cǽsari te opórtet assístere: et ecce donávit tibi Deus omnes qui návigant tecum. +Actus Acts 46 27 25 Propter quod bono ánimo estóte, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemádmodum dictum est mihi. +Actus Acts 46 27 26 In ínsulam autem quamdam opórtet nos deveníre. +Actus Acts 46 27 27 Sed posteáquam quartadécima nox supervénit, navigántibus nobis in Ádria circa médiam noctem, suspicabántur nautæ apparére sibi áliquam regiónem. +Actus Acts 46 27 28 Qui et summitténtes bólidem, invenérunt passus vigínti: et pusíllum inde separáti, invenérunt passus quíndecim. +Actus Acts 46 27 29 Timéntes autem ne in áspera loca inciderémus, de puppi mitténtes ánchoras quátuor, optábant diem fíeri. +Actus Acts 46 27 30 Nautis vero quæréntibus fúgere de navi, cum misíssent scapham in mare, sub obténtu quasi incíperent a prora ánchoras exténdere, +Actus Acts 46 27 31 dixit Paulus centurióni et milítibus: Nisi hi in navi mánserint, vos salvi fíeri non potéstis. +Actus Acts 46 27 32 Tunc abscidérunt mílites funes scaphæ, et passi sunt eam excídere. +Actus Acts 46 27 33 Et cum lux incíperet fíeri, rogábat Paulus omnes súmere cibum, dicens: Quartadécima die hódie exspectántes jejúni permanétis, nihil accipiéntes. b +Actus Acts 46 27 34 Propter quod rogo vos accípere cibum pro salúte vestra: quia nullíus vestrum capíllus de cápite períbit. +Actus Acts 46 27 35 Et cum haec dixísset, sumens panem, grátias egit Deo in conspéctu ómnium: et cum fregísset, cœpit manducáre. +Actus Acts 46 27 36 Animæquióres autem facti omnes, et ipsi sumpsérunt cibum. +Actus Acts 46 27 37 Erámus vero univérsæ ánimæ in navi ducéntæ septuagínta sex. +Actus Acts 46 27 38 Et satiáti cibo alleviábant navem, jactántes tríticum in mare. +Actus Acts 46 27 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscébant: sinum vero quemdam considerábant habéntem littus, in quem cogitábant si possent ejícere navem. b +Actus Acts 46 27 40 Et cum ánchoras sustulíssent, committébant se mari, simul laxántes junctúras gubernaculórum: et leváto artemóne secúndum auræ flatum, tendébant ad littus. +Actus Acts 46 27 41 Et cum incidissémus in locum dithalássum, impegérunt navem: et prora quidem fixa manébat immóbilis, puppis vero solvebátur a vi maris. +Actus Acts 46 27 42 Mílitum autem consílium fuit ut custódias occíderent, ne quis cum enatásset, effúgeret. +Actus Acts 46 27 43 Centúrio autem volens serváre Paulum, prohíbuit fíeri: jussítque eos qui possent natáre, emíttere se primos, et evádere, et ad terram exíre: +Actus Acts 46 27 44 et céteros, álios in tábulis ferébant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes ánimæ eváderent ad terram. +Actus Acts 46 28 1 Et cum evasissémus, tunc cognóvimus quia Mélita ínsula vocabátur. Bárbari vero præstábant non módicam humanitátem nobis. +Actus Acts 46 28 2 Accénsa enim pyra, reficiébant nos omnes propter imbrem qui imminébat, et frigus. +Actus Acts 46 28 3 Cum congregásset autem Paulus sarmentórum aliquántam multitúdinem, et imposuísset super ignem, vípera a calóre cum processísset, invásit manum ejus. +Actus Acts 46 28 4 Ut vero vidérunt bárbari pendéntem béstiam de manu ejus, ad ínvicem dicébant: Útique homicída est homo hic, qui cum eváserit de mari, últio non sinit eum vívere. +Actus Acts 46 28 5 Et ille quidem excútiens béstiam in ignem, nihil mali passus est. +Actus Acts 46 28 6 At illi existimábant eum in tumórem converténdum, et súbito casúrum et mori. Diu autem illis exspectántibus, et vidéntibus nihil mali in eo fíeri, converténtes se, dicébant eum esse deum. +Actus Acts 46 28 7 In locis autem illis erant prǽdia príncipis ínsulæ, nómine Públii, qui nos suscípiens, tríduo benígne exhíbuit. +Actus Acts 46 28 8 Cóntigit autem patrem Públii fébribus et dysentéria vexátum jacére. Ad quem Paulus intrávit: et cum orásset, et imposuísset ei manus, salvávit eum. +Actus Acts 46 28 9 Quo facto, omnes qui in ínsula habébant infirmitátes, accedébant, et curabántur: +Actus Acts 46 28 10 qui étiam multis honóribus nos honoravérunt, et navigántibus imposuérunt quæ necessária erant. +Actus Acts 46 28 11 Post menses autem tres navigávimus in navi Alexándrina, quæ in ínsula hiemáverat, cui erat insígne Castórum. b +Actus Acts 46 28 12 Et cum venissémus Syracúsam, mánsimus ibi tríduo. +Actus Acts 46 28 13 Inde circumlegéntes devénimus Rhégium: et post unum diem, flante austro, secúnda die vénimus Putéolos: +Actus Acts 46 28 14 ubi invéntis frátribus rogáti sumus manére apud eos dies septem: et sic vénimus Romam. +Actus Acts 46 28 15 Et inde cum audíssent fratres, occurrérunt nobis usque ad Áppii forum, ac tres Tabérnas. Quos cum vidísset Paulus, grátias agens Deo, accépit fidúciam. +Actus Acts 46 28 16 Cum autem venissémus Romam, permíssum est Paulo manére sibímet cum custodiénte se mílite. b +Actus Acts 46 28 17 Post tértium autem diem convocávit primos Judæórum. Cumque conveníssent, dicébat eis: Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens, aut morem patérnum, vinctus ab Jerosólymis tráditus sum in manus Romanórum, +Actus Acts 46 28 18 qui cum interrogatiónem de me habuíssent, voluérunt me dimíttere, eo quod nulla esset causa mortis in me. +Actus Acts 46 28 19 Contradicéntibus autem Judǽis, coáctus sum appelláre Cǽsarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre. +Actus Acts 46 28 20 Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére, et álloqui. Propter spem enim Israël caténa hac circúmdatus sum. +Actus Acts 46 28 21 At illi dixérunt ad eum: Nos neque lítteras accépimus de te a Judǽa, neque advéniens áliquis fratrum nuntiávit, aut locútus est quid de te malum. +Actus Acts 46 28 22 Rogámus autem a te audíre quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubíque ei contradícitur. +Actus Acts 46 28 23 Cum constituíssent autem illi diem, venérunt ad eum in hospítium plúrimi, quibus exponébat testíficans regnum Dei, suadénsque eis de Jesu ex lege Móysi et prophétis a mane usque ad vésperam. b +Actus Acts 46 28 24 Et quidam credébant his quæ dicebántur: quidam vero non credébant. +Actus Acts 46 28 25 Cumque ínvicem non essent consentiéntes, discedébant, dicénte Paulo unum verbum: Quia bene Spíritus Sanctus locútus est per Isaíam prophétam ad patres nostros, +Actus Acts 46 28 26 dicens: Vade ad pópulum istum, et dic ad eos: Aure audiétis, et non intelligétis, et vidéntes vidébitis, et non perspiciétis. +Actus Acts 46 28 27 Incrassátum est enim cor pópuli hujus, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos compressérunt: ne forte vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intélligant, et convertántur, et sanem eos. +Actus Acts 46 28 28 Notum ergo sit vobis, quóniam géntibus missum est hoc salutáre Dei, et ipsi áudient. +Actus Acts 46 28 29 Et cum haec dixísset, exiérunt ab eo Judǽi, multam habéntes inter se quæstiónem. b +Actus Acts 46 28 30 Mansit autem biénnio toto in suo condúcto: et suscipiébat omnes qui ingrediebántur ad eum, +Actus Acts 46 28 31 prǽdicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Dómino Jesu Christo cum omni fidúcia, sine prohibitióne. +# Romános Rom Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Romános +Romános Rom 47 1 1 Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, +Romános Rom 47 1 2 quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis +Romános Rom 47 1 3 de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem, +Romános Rom 47 1 4 qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi Dómini nostri: +Romános Rom 47 1 5 per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, +Romános Rom 47 1 6 in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi: +Romános Rom 47 1 7 ómnibus qui sunt Romæ, diléctis Dei, vocátis sanctis. Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +Romános Rom 47 1 8 Primum quidem grátias ago Deo meo per Jesum Christum pro ómnibus vobis: quia fides vestra annuntiátur in univérso mundo. +Romános Rom 47 1 9 Testis enim mihi est Deus, cui sérvio in spíritu meo in Evangélio Fílii ejus, quod sine intermissióne memóriam vestri fácio +Romános Rom 47 1 10 semper in oratiónibus meis: óbsecrans, si quómodo tandem aliquándo prósperum iter hábeam in voluntáte Dei veniéndi ad vos. +Romános Rom 47 1 11 Desídero enim vidére vos, ut áliquid impértiar vobis grátiæ spirituális ad confirmándos vos: +Romános Rom 47 1 12 id est, simul consolári in vobis per eam quæ ínvicem est, fidem vestram atque meam. +Romános Rom 47 1 13 Nolo autem vos ignoráre fratres: quia sæpe propósui veníre ad vos (et prohíbitus sum usque adhuc) ut áliquem fructum hábeam et in vobis, sicut et in céteris géntibus. +Romános Rom 47 1 14 Græcis ac bárbaris, sapiéntibus, et insipiéntibus débitor sum: +Romános Rom 47 1 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizáre. +Romános Rom 47 1 16 Non enim erubésco Evangélium. Virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Judǽo primum, et Græco. +Romános Rom 47 1 17 Justítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. +Romános Rom 47 1 18 Revelátur enim ira Dei de cælo super omnem impietátem, et injustítiam hóminum eórum, qui veritátem Dei in injustítia détinent: b +Romános Rom 47 1 19 quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis. Deus enim illis manifestávit. +Romános Rom 47 1 20 Invisibília enim ipsíus, a creatúra mundi, per ea quæ facta sunt, intellécta, conspiciúntur: sempitérna quoque ejus virtus, et divínitas: ita ut sint inexcusábiles. +Romános Rom 47 1 21 Quia cum cognovíssent Deum, non sicut Deum glorificavérunt, aut grátias egérunt: sed evanuérunt in cogitatiónibus suis, et obscurátum est insípiens cor eórum: +Romános Rom 47 1 22 dicéntes enim se esse sapiéntes, stulti facti sunt. +Romános Rom 47 1 23 Et mutavérunt glóriam incorruptíbilis Dei in similitúdinem imáginis corruptíbilis hóminis, et vólucrum, et quadrúpedum, et serpéntium. +Romános Rom 47 1 24 Propter quod trádidit illos Deus in desidéria cordis eórum, in immundítiam, ut contuméliis affíciant córpora sua in semetípsis: +Romános Rom 47 1 25 qui commutavérunt veritátem Dei in mendácium: et coluérunt, et serviérunt creatúræ pótius quam Creatóri, qui est benedíctus in sǽcula. Amen. +Romános Rom 47 1 26 Proptérea trádidit illos Deus in passiónes ignomíniæ: nam féminæ eórum immutavérunt naturálem usum in eum usum qui est contra natúram. +Romános Rom 47 1 27 Simíliter autem et másculi, relícto naturáli usu féminæ, exarsérunt in desidériis suis in ínvicem, másculi in másculos turpitúdinem operántes, et mercédem, quam opórtuit, erróris sui in semetípsis recipiéntes. +Romános Rom 47 1 28 Et sicut non probavérunt Deum habére in notítia, trádidit illos Deus in réprobum sensum, ut fáciant ea quæ non convéniunt, b +Romános Rom 47 1 29 replétos omni iniquitáte, malítia, fornicatióne, avarítia, nequítia, plenos invídia, homicídio, contentióne, dolo, malignitáte: susurrónes, +Romános Rom 47 1 30 detractóres, Deo odíbiles, contumeliósos, supérbos, elátos, inventóres malórum, paréntibus non obediéntes, +Romános Rom 47 1 31 insipiéntes, incompósitos, sine affectióne, absque fœ́dere, sine misericórdia. +Romános Rom 47 1 32 Qui cum justítiam Dei cognovíssent, non intellexérunt quóniam qui tália agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea fáciunt, sed étiam qui conséntiunt faciéntibus. +Romános Rom 47 2 1 Propter quod inexcusábilis es, o homo omnis qui júdicas. In quo enim júdicas álterum, teípsum condémnas: éadem enim agis quæ júdicas. +Romános Rom 47 2 2 Scimus enim quóniam judícium Dei est secúndum veritátem in eos qui tália agunt. +Romános Rom 47 2 3 Exístimas autem hoc, o homo, qui júdicas eos qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies judícium Dei? +Romános Rom 47 2 4 an divítias bonitátis ejus, et patiéntiæ, et longanimitátis contémnis? ignóras quóniam benígnitas Dei ad pœniténtiam te addúcit? +Romános Rom 47 2 5 Secúndum autem durítiam tuam, et impœ́nitens cor, thesaurízas tibi iram in die iræ, et revelatiónis justi judícii Dei, +Romános Rom 47 2 6 qui reddet unicuíque secúndum ópera ejus: +Romános Rom 47 2 7 iis quidem qui secúndum patiéntiam boni óperis, glóriam, et honórem, et incorruptiónem quaérunt, vitam ætérnam: +Romános Rom 47 2 8 iis autem qui sunt ex contentióne, et qui non acquiéscunt veritáti, credunt autem iniquitáti, ira et indignátio. +Romános Rom 47 2 9 Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Judǽi primum, et Græci: b +Romános Rom 47 2 10 glória autem, et honor, et pax omni operánti bonum, Judǽo primum, et Græco: +Romános Rom 47 2 11 non enim est accéptio personárum apud Deum. +Romános Rom 47 2 12 Quicúmque enim sine lege peccavérunt, sine lege períbunt: et quicúmque in lege peccavérunt, per legem judicabúntur. +Romános Rom 47 2 13 Non enim auditóres legis justi sunt apud Deum, sed factóres legis justificabúntur. +Romános Rom 47 2 14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturáliter ea, quæ legis sunt, fáciunt, ejúsmodi legem non habéntes, ipsi sibi sunt lex: +Romános Rom 47 2 15 qui osténdunt opus legis scriptum in córdibus suis, testimónium reddénte illis consciéntia ipsórum, et inter se ínvicem cogitatiónibus accusántibus, aut étiam defendéntibus, +Romános Rom 47 2 16 in die, cum judicábit Deus occúlta hóminum, secúndum Evangélium meum per Jesum Christum. +Romános Rom 47 2 17 Si autem tu Judǽus cognomináris, et requiéscis in lege, et gloriáris in Deo, b +Romános Rom 47 2 18 et nosti voluntátem ejus, et probas utilióra, instrúctus per legem, +Romános Rom 47 2 19 confídis teípsum esse ducem cæcórum, lumen eórum qui in ténebris sunt, +Romános Rom 47 2 20 eruditórem insipiéntium, magístrum infántium, habéntem formam sciéntiæ, et veritátis in lege. +Romános Rom 47 2 21 Qui ergo álium doces, teípsum non doces: qui prǽdicas non furándum, furáris: +Romános Rom 47 2 22 qui dicis non mœchándum, mœcháris: qui abomináris idóla, sacrilégium facis: +Romános Rom 47 2 23 qui in lege gloriáris, per prævaricatiónem legis Deum inhonóras. +Romános Rom 47 2 24 (Nomen enim Dei per vos blasphemátur inter gentes, sicut scriptum est.) +Romános Rom 47 2 25 Circumcísio quidem prodest, si legem obsérves: si autem prævaricátor legis sis, circumcísio tua præpútium facta est. b +Romános Rom 47 2 26 Si ígitur præpútium justítias legis custódiat, nonne præpútium illíus in circumcisiónem reputábitur? +Romános Rom 47 2 27 et judicábit id quod ex natúra est præpútium, legem consúmmans, te, qui per lítteram et circumcisiónem prævaricátor legis es? +Romános Rom 47 2 28 Non enim qui in manifésto, Judǽus est: neque quæ in manifésto, in carne, est circumcísio: +Romános Rom 47 2 29 sed qui in abscóndito, Judǽus est: et circumcísio cordis in spíritu, non líttera: cujus laus non ex homínibus, sed ex Deo est. +Romános Rom 47 3 1 Quid ergo ámplius Judǽo est? aut quæ utílitas circumcisiónis? +Romános Rom 47 3 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia crédita sunt illis elóquia Dei. +Romános Rom 47 3 3 Quid enim si quidam illórum non credidérunt? numquid incredúlitas illórum fidem Dei evacuábit? Absit. +Romános Rom 47 3 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificéris in sermónibus tuis: et vincas cum judicáris. +Romános Rom 47 3 5 Si autem iníquitas nostra justítiam Dei comméndat, quid dicémus? Numquid iníquus est Deus, qui infert iram? +Romános Rom 47 3 6 secúndum hóminem dico. Absit. Alióquin quómodo judicábit Deus hunc mundum? +Romános Rom 47 3 7 Si enim véritas Dei in meo mendácio abundávit in glóriam ipsíus: quid adhuc et ego tamquam peccátor júdicor? +Romános Rom 47 3 8 et non (sicut blasphemámur, et sicut aiunt quidam nos dícere) faciámus mala ut véniant bona: quorum damnátio justa est. +Romános Rom 47 3 9 Quid ergo? præcéllimus eos? Nequáquam. Causáti enim sumus Judǽos et Græcos omnes sub peccáto esse, b +Romános Rom 47 3 10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: +Romános Rom 47 3 11 non est intélligens, non est requírens Deum. +Romános Rom 47 3 12 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. +Romános Rom 47 3 13 Sepúlchrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant: venénum áspidum sub lábiis eórum: +Romános Rom 47 3 14 quorum os maledictióne, et amaritúdine plenum est: +Romános Rom 47 3 15 velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem: +Romános Rom 47 3 16 contrítio et infelícitas in viis eórum: +Romános Rom 47 3 17 et viam pacis non cognovérunt: +Romános Rom 47 3 18 non est timor Dei ante óculos eórum. +Romános Rom 47 3 19 Scimus autem quóniam quæcúmque lex lóquitur, iis, qui in lege sunt, lóquitur: ut omne os obstruátur, et súbditus fiat omnis mundus Deo: +Romános Rom 47 3 20 quia ex opéribus legis non justificábitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognítio peccáti. +Romános Rom 47 3 21 Nunc autem sine lege justítia Dei manifestáta est: testificáta a lege et prophétis. b +Romános Rom 47 3 22 Justítia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distínctio: +Romános Rom 47 3 23 omnes enim peccavérunt, et egent glória Dei. +Romános Rom 47 3 24 Justificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem quæ est in Christo Jesu, +Romános Rom 47 3 25 quem propósuit Deus propitiatiónem per fidem in sánguine ipsíus, ad ostensiónem justítiæ suæ propter remissiónem præcedéntium delictórum +Romános Rom 47 3 26 in sustentatióne Dei, ad ostensiónem justítiæ ejus in hoc témpore: ut sit ipse justus, et justíficans eum, qui est ex fide Jesu Christi. +Romános Rom 47 3 27 Ubi est ergo gloriátio tua? Exclúsa est. Per quam legem? Factórum? Non: sed per legem fídei. +Romános Rom 47 3 28 Arbitrámur enim justificári hóminem per fidem sine opéribus legis. +Romános Rom 47 3 29 An Judæórum Deus tantum? nonne et géntium? Immo et géntium: +Romános Rom 47 3 30 quóniam quidem unus est Deus, qui justíficat circumcisiónem ex fide, et præpútium per fidem. +Romános Rom 47 3 31 Legem ergo destrúimus per fidem? Absit: sed legem statúimus. b +Romános Rom 47 4 1 Quid ergo dicémus invenísse Ábraham patrem nostrum secúndum carnem? +Romános Rom 47 4 2 Si enim Ábraham ex opéribus justificátus est, habet glóriam, sed non apud Deum. +Romános Rom 47 4 3 Quid enim dicit Scriptúra? Crédidit Ábraham Deo, et reputátum est illi ad justítiam. +Romános Rom 47 4 4 Ei autem qui operátur, merces non imputátur secúndum grátiam, sed secúndum débitum. +Romános Rom 47 4 5 Ei vero qui non operátur, credénti autem in eum, qui justíficat ímpium, reputátur fides ejus ad justítiam secúndum propósitum grátiæ Dei. +Romános Rom 47 4 6 Sicut et David dicit beatitúdinem hóminis, cui Deus accépto fert justítiam sine opéribus: +Romános Rom 47 4 7 Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta. +Romános Rom 47 4 8 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum. +Romános Rom 47 4 9 Beatitúdo ergo haec in circumcisióne tantum manet, an étiam in præpútio? Dícimus enim quia reputáta est Ábrahæ fides ad justítiam. +Romános Rom 47 4 10 Quómodo ergo reputáta est? in circumcisióne, an in præpútio? Non in circumcisióne, sed in præpútio. +Romános Rom 47 4 11 Et signum accépit circumcisiónis, signáculum justítiæ fídei, quæ est in præpútio: ut sit pater ómnium credéntium per præpútium, ut reputétur et illis ad justítiam: +Romános Rom 47 4 12 et sit pater circumcisiónis non iis tantum, qui sunt ex circumcisióne, sed et iis qui sectántur vestígia fídei, quæ est in præpútio patris nostri Ábrahæ. +Romános Rom 47 4 13 Non enim per legem promíssio Ábrahæ, aut sémini ejus ut hæres esset mundi: sed per justítiam fídei. b +Romános Rom 47 4 14 Si enim qui ex lege, hærédes sunt: exinaníta est fides, abolíta est promíssio. +Romános Rom 47 4 15 Lex enim iram operátur. Ubi enim non est lex, nec prævaricátio. +Romános Rom 47 4 16 Ídeo ex fide, ut secúndum grátiam firma sit promíssio omni sémini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Ábrahæ, qui pater est ómnium nostrum +Romános Rom 47 4 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multárum géntium pósui te) ante Deum, cui crédidit, qui vivíficat mórtuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. +Romános Rom 47 4 18 Qui contra spem in spem crédidit, ut fíeret pater multárum géntium secúndum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. b +Romános Rom 47 4 19 Et non infirmátus est fide, nec considerávit corpus suum emórtuum, cum jam fere centum esset annórum, et emórtuam vulvam Saræ. +Romános Rom 47 4 20 In repromissióne étiam Dei non hæsitávit diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo: +Romános Rom 47 4 21 pleníssime sciens, quia quæcúmque promísit, potens est et fácere. +Romános Rom 47 4 22 Ídeo et reputátum est illi ad justítiam. +Romános Rom 47 4 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputátum est illi ad justítiam: +Romános Rom 47 4 24 sed et propter nos, quibus reputábitur credéntibus in eum, qui suscitávit Jesum Christum Dóminum nostrum a mórtuis, +Romános Rom 47 4 25 qui tráditus est propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram. +Romános Rom 47 5 1 Justificáti ergo ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: +Romános Rom 47 5 2 per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. +Romános Rom 47 5 3 Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur: +Romános Rom 47 5 4 patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, +Romános Rom 47 5 5 spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. +Romános Rom 47 5 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus, pro ímpiis mórtuus est? +Romános Rom 47 5 7 vix enim pro justo quis móritur: nam pro bono fórsitan quis áudeat mori. +Romános Rom 47 5 8 Comméndat autem caritátem suam Deus in nobis: quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus, +Romános Rom 47 5 9 Christus pro nobis mórtuus est: multo ígitur magis nunc justificáti in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum. +Romános Rom 47 5 10 Si enim cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem fílii ejus: multo magis reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus. +Romános Rom 47 5 11 Non solum autem: sed et gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliatiónem accépimus. +Romános Rom 47 5 12 Proptérea sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, in quo omnes peccavérunt. b +Romános Rom 47 5 13 Usque ad legem enim peccátum erat in mundo: peccátum autem non imputabátur, cum lex non esset. +Romános Rom 47 5 14 Sed regnávit mors ab Adam usque ad Móysen étiam in eos qui non peccavérunt in similitúdinem prævaricatiónis Adæ, qui est forma futúri. +Romános Rom 47 5 15 Sed non sicut delíctum, ita et donum: si enim uníus delícto multi mórtui sunt: multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Jesu Christi in plures abundávit. +Romános Rom 47 5 16 Et non sicut per unum peccátum, ita et donum. Nam judícium quidem ex uno in condemnatiónem: grátia autem ex multis delíctis in justificatiónem. +Romános Rom 47 5 17 Si enim uníus delícto mors regnávit per unum: multo magis abundántiam grátiæ, et donatiónis, et justítiæ accipiéntes, in vita regnábunt per unum Jesum Christum. +Romános Rom 47 5 18 Ígitur sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem: sic et per uníus justítiam in omnes hómines in justificatiónem vitæ. b +Romános Rom 47 5 19 Sicut enim per inobediéntiam uníus hóminis, peccatóres constitúti sunt multi: ita et per uníus obeditiónem, justi constituéntur multi. +Romános Rom 47 5 20 Lex autem subintrávit ut abundáret delíctum. Ubi autem abundávit delíctum, superabundávit grátia: +Romános Rom 47 5 21 ut sicut regnávit peccátum in mortem: ita et grátia regnet per justítiam in vitam ætérnam, per Jesum Christum Dóminum nostrum. +Romános Rom 47 6 1 Quid ergo dicémus? permanébimus in peccáto ut grátia abúndet? +Romános Rom 47 6 2 Absit. Qui enim mórtui sumus peccáto, quómodo adhuc vivémus in illo? +Romános Rom 47 6 3 an ignorátis quia quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus? +Romános Rom 47 6 4 Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. +Romános Rom 47 6 5 Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus: simul et resurrectiónis érimus. +Romános Rom 47 6 6 Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. +Romános Rom 47 6 7 Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto. +Romános Rom 47 6 8 Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, +Romános Rom 47 6 9 sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. +Romános Rom 47 6 10 Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. +Romános Rom 47 6 11 Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu Dómino nostro. +Romános Rom 47 6 12 Non ergo regnet peccátum in vestro mortáli córpore ut obediátis concupiscéntiis ejus. b +Romános Rom 47 6 13 Sed neque exhibeátis membra vestra arma iniquitátis peccáto: sed exhibéte vos Deo, tamquam ex mórtuis vivéntes: et membra vestra arma justítiæ Deo. +Romános Rom 47 6 14 Peccátum enim vobis non dominábitur: non enim sub lege estis, sed sub grátia. +Romános Rom 47 6 15 Quid ergo? peccábimus, quóniam non sumus sub lege, sed sub grátia? Absit. +Romános Rom 47 6 16 Nescítis quóniam cui exhibétis vos servos ad obediéndum, servi estis ejus, cui obedítis, sive peccáti ad mortem, sive obeditiónis ad justítiam? +Romános Rom 47 6 17 Grátias autem Deo quod fuístis servi peccáti, obedístis autem ex corde in eam formam doctrínæ, in quam tráditi estis. +Romános Rom 47 6 18 Liberáti autem a peccáto, servi facti estis justítiæ. +Romános Rom 47 6 19 Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ, et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre justítiæ in sanctificatiónem. +Romános Rom 47 6 20 Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis justítiæ. +Romános Rom 47 6 21 Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? nam finis illórum mors est. +Romános Rom 47 6 22 Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. +Romános Rom 47 6 23 Stipéndia enim peccáti, mors. Grátia autem Dei, vita ætérna, in Christo Jesu Dómino nostro. +Romános Rom 47 7 1 An ignorátis, fratres (sciéntibus enim legem loquor), quia lex in hómine dominátur quanto témpore vivit? +Romános Rom 47 7 2 Nam quæ sub viro est múlier, vivénte viro, alligáta est legi: si autem mórtuus fúerit vir ejus, solúta est a lege viri. +Romános Rom 47 7 3 Ígitur, vivénte viro, vocábitur adúltera si fúerit cum álio viro: si autem mórtuus fúerit vir ejus, liberáta est a lege viri, ut non sit adúltera si fúerit cum álio viro. +Romános Rom 47 7 4 Ítaque fratres mei, et vos mortificáti estis legi per corpus Christi: ut sitis altérius, qui ex mórtuis resurréxit, ut fructificémus Deo. +Romános Rom 47 7 5 Cum enim essémus in carne, passiónes peccatórum, quæ per legem erant, operabántur in membris nostris, ut fructificárent morti. +Romános Rom 47 7 6 Nunc autem solúti sumus a lege mortis, in qua detinebámur, ita ut serviámus in novitáte spíritus, et non in vetustáte lítteræ. +Romános Rom 47 7 7 Quid ergo dicémus? lex peccátum est? Absit. Sed peccátum non cognóvi, nisi per legem: nam concupiscéntiam nesciébam, nisi lex díceret: Non concupísces. b +Romános Rom 47 7 8 Occásione autem accépta, peccátum per mandátum operátum est in me omnem concupiscéntiam. Sine lege enim peccátum mórtuum erat. +Romános Rom 47 7 9 Ego autem vivébam sine lege aliquándo: sed cum venísset mandátum, peccátum revíxit. +Romános Rom 47 7 10 Ego autem mórtuus sum: et invéntum est mihi mandátum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. +Romános Rom 47 7 11 Nam peccátum occasióne accépta per mandátum, sedúxit me, et per illud occídit. +Romános Rom 47 7 12 Ítaque lex quidem sancta, et mandátum sanctum, et justum, et bonum. +Romános Rom 47 7 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccátum, ut appáreat peccátum, per bonum operátum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccátum per mandátum. +Romános Rom 47 7 14 Scimus enim quia lex spirituális est: ego autem carnális sum, venúndatus sub peccáto. b +Romános Rom 47 7 15 Quod enim óperor, non intélligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud fácio. +Romános Rom 47 7 16 Si autem quod nolo, illud fácio: conséntio legi, quóniam bona est. +Romános Rom 47 7 17 Nunc autem jam non ego óperor illud, sed quod hábitat in me peccátum. +Romános Rom 47 7 18 Scio enim quia non hábitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, ádjacet mihi: perfícere autem bonum, non invénio. +Romános Rom 47 7 19 Non enim quod volo bonum, hoc fácio: sed quod nolo malum, hoc ago. +Romános Rom 47 7 20 Si autem quod nolo, illud fácio: jam non ego óperor illud, sed quod hábitat in me, peccátum. +Romános Rom 47 7 21 Invénio ígitur legem, volénti mihi fácere bonum, quóniam mihi malum ádjacet: +Romános Rom 47 7 22 condeléctor enim legi Dei secúndum interiórem hóminem: +Romános Rom 47 7 23 vídeo autem áliam legem in membris meis, repugnántem legi mentis meæ, et captivántem me in lege peccáti, quæ est in membris meis. +Romános Rom 47 7 24 Infélix ego homo, quis me liberábit de córpore mortis hujus? +Romános Rom 47 7 25 grátia Dei per Jesum Christum Dóminum nostrum. Ígitur ego ipse mente sérvio legi Dei: carne autem, legi peccáti. +Romános Rom 47 8 1 Nihil ergo nunc damnatiónis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secúndum carnem ámbulant. +Romános Rom 47 8 2 Lex enim spíritus vitæ in Christo Jesu liberávit me a lege peccáti et mortis. +Romános Rom 47 8 3 Nam quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem: Deus Fílium suum mittens in similitúdinem carnis peccáti et de peccáto, damnávit peccátum in carne, +Romános Rom 47 8 4 ut justificátio legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum spíritum. +Romános Rom 47 8 5 Qui enim secúndum carnem sunt, quæ carnis sunt, sápiunt: qui vero secúndum spíritum sunt, quæ sunt spíritus, séntiunt. +Romános Rom 47 8 6 Nam prudéntia carnis, mors est: prudéntia autem spíritus, vita et pax: +Romános Rom 47 8 7 quóniam sapiéntia carnis inimíca est Deo: legi enim Dei non est subjécta, nec enim potest. +Romános Rom 47 8 8 Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt. +Romános Rom 47 8 9 Vos autem in carne non estis, sed in spíritu: si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est ejus. +Romános Rom 47 8 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vivit propter justificatiónem. +Romános Rom 47 8 11 Quod si Spíritus ejus, qui suscitávit Jesum a mórtuis, hábitat in vobis: qui suscitávit Jesum Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra, propter inhabitántem Spíritum ejus in vobis. +Romános Rom 47 8 12 Ergo fratres, debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. b +Romános Rom 47 8 13 Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini: si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis. +Romános Rom 47 8 14 Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, ii sunt fílii Dei. +Romános Rom 47 8 15 Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba (Pater). +Romános Rom 47 8 16 Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei. +Romános Rom 47 8 17 Si autem fílii, et hærédes: hærédes, quidem Dei, cohærédes autem Christi: si tamen compátimur ut et conglorificémur. +Romános Rom 47 8 18 Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. b +Romános Rom 47 8 19 Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. +Romános Rom 47 8 20 Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: +Romános Rom 47 8 21 quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei. +Romános Rom 47 8 22 Scimus enim quod omnis creatúra ingemíscit, et párturit usque adhuc. +Romános Rom 47 8 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri. +Romános Rom 47 8 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ vidétur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? +Romános Rom 47 8 25 Si autem quod non vidémus, sperámus: per patiéntiam exspectámus. +Romános Rom 47 8 26 Simíliter autem et Spíritus ádjuvat infirmitátem nostram: nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus: sed ipse Spíritus póstulat pro nobis gemítibus inenarrabílibus. +Romános Rom 47 8 27 Qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus: quia secúndum Deum póstulat pro sanctis. +Romános Rom 47 8 28 Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, iis qui secúndum propósitum vocáti sunt sancti. b +Romános Rom 47 8 29 Nam quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus. +Romános Rom 47 8 30 Quos autem prædestinávit, hos et vocávit: et quos vocávit, hos et justificávit: quos autem justificávit, illos et glorificávit. +Romános Rom 47 8 31 Quid ergo dicémus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos? +Romános Rom 47 8 32 Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum: quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit? +Romános Rom 47 8 33 Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus qui justíficat, +Romános Rom 47 8 34 quis est qui condémnet? Christus Jesus, qui mórtuus est, immo qui et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis. +Romános Rom 47 8 35 Quis ergo nos separábit a caritáte Christi? tribulátio? an angústia? an fames? an núditas? an perículum? an persecútio? an gládius? +Romános Rom 47 8 36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis.) +Romános Rom 47 8 37 Sed in his ómnibus superámus propter eum qui diléxit nos. +Romános Rom 47 8 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, +Romános Rom 47 8 39 neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu Dómino nostro. +Romános Rom 47 9 1 Veritátem dico in Christo, non méntior: testimónium mihi perhibénte consciéntia mea in Spíritu Sancto: +Romános Rom 47 9 2 quóniam tristítia mihi magna est, et contínuus dolor cordi meo. +Romános Rom 47 9 3 Optábam enim ego ipse anáthema esse a Christo pro frátribus meis, qui sunt cognáti mei secúndum carnem, +Romános Rom 47 9 4 qui sunt Israëlítæ, quorum adóptio est filiórum, et glória, et testaméntum, et legislátio, et obséquium, et promíssa: +Romános Rom 47 9 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula. Amen. +Romános Rom 47 9 6 Non autem quod excíderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlítæ: +Romános Rom 47 9 7 neque qui semen sunt Ábrahæ, omnes fílii: sed in Ísaac vocábitur tibi semen: +Romános Rom 47 9 8 id est, non qui fílii carnis, hi fílii Dei: sed qui fílii sunt promissiónis, æstimántur in sémine. +Romános Rom 47 9 9 Promissiónis enim verbum hoc est: Secúndum hoc tempus véniam: et erit Saræ fílius. +Romános Rom 47 9 10 Non solum autem illa: sed et Rebécca ex uno concúbitu habens, Ísaac patris nostri. +Romános Rom 47 9 11 Cum enim nondum nati fuíssent, aut áliquid boni egíssent, aut mali (ut secúndum electiónem propósitum Dei manéret), +Romános Rom 47 9 12 non ex opéribus, sed ex vocánte dictum est ei quia major sérviet minóri, +Romános Rom 47 9 13 sicut scriptum est: Jacob diléxi, Esau autem ódio hábui. +Romános Rom 47 9 14 Quid ergo dicémus? numquid iníquitas apud Deum? Absit. b +Romános Rom 47 9 15 Móysi enim dicit: Miserébor cujus miséreor: et misericórdiam præstábo cujus miserébor. +Romános Rom 47 9 16 Ígitur non voléntis, neque curréntis, sed miseréntis est Dei. +Romános Rom 47 9 17 Dicit enim Scriptúra Pharaóni: Quia in hoc ipsum excitávi te, ut osténdam in te virtútem meam: et ut annuntiétur nomen meum in univérsa terra. +Romános Rom 47 9 18 Ergo cujus vult miserétur, et quem vult indúrat. +Romános Rom 47 9 19 Dicis ítaque mihi: Quid adhuc quéritur? voluntáti enim ejus quis resístit? +Romános Rom 47 9 20 O homo, tu quis es, qui respóndeas Deo? numquid dicit figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic? +Romános Rom 47 9 21 an non habet potestátem fígulus luti ex eádem massa fácere áliud quidem vas in honórem, áliud vero in contuméliam? +Romános Rom 47 9 22 Quod si Deus volens osténdere iram, et notum fácere poténtiam suam, sustínuit in multa patiéntia vasa iræ, apta in intéritum, +Romános Rom 47 9 23 ut osténderet divítias glóriæ suæ in vasa misericórdiæ, quæ præparávit in glóriam. +Romános Rom 47 9 24 Quos et vocávit nos non solum ex Judǽis, sed étiam in géntibus, b +Romános Rom 47 9 25 sicut in Osée dicit: Vocábo non plebem meam, plebem meam: et non diléctam, diléctam: et non misericórdiam consecútam, misericórdiam consecútam. +Romános Rom 47 9 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabúntur fílii Dei vivi. +Romános Rom 47 9 27 Isaías autem clamat pro Israël: Si fúerit númerus filiórum Israël tamquam aréna maris, relíquiæ salvæ fient. +Romános Rom 47 9 28 Verbum enim consúmmans, et abbrévians in æquitáte: quia verbum breviátum fáciet Dóminus super terram: +Romános Rom 47 9 29 et sicut prædíxit Isaías: Nisi Dóminus Sábaoth reliquísset nobis semen, sicut Sódoma facti essémus, et sicut Gomórrha símiles fuissémus. +Romános Rom 47 9 30 Quid ergo dicémus? Quod gentes, quæ non sectabántur justítiam, apprehendérunt justítiam: justítiam autem, quæ ex fide est. +Romános Rom 47 9 31 Israël vero sectándo legem justítiæ, in legem justítiæ non pervénit. +Romános Rom 47 9 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex opéribus: offendérunt enim in lápidem offensiónis, +Romános Rom 47 9 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lápidem offensiónis, et petram scándali: et omnis qui credit in eum, non confundétur. +Romános Rom 47 10 1 Fratres, volúntas quidem cordis mei, et obsecrátio ad Deum, fit pro illis in salútem. +Romános Rom 47 10 2 Testimónium enim perhíbeo illis quod æmulatiónem Dei habent, sed non secúndum sciéntiam. +Romános Rom 47 10 3 Ignorántes enim justítiam Dei, et suam quæréntes statúere, justítiæ Dei non sunt subjécti. +Romános Rom 47 10 4 Finis enim legis, Christus, ad justítiam omni credénti. +Romános Rom 47 10 5 Móyses enim scripsit, quóniam justítiam, quæ ex lege est, qui fécerit homo, vivet in ea. +Romános Rom 47 10 6 Quæ autem ex fide est justítia, sic dicit: Ne díxeris in corde tuo: Quis ascéndet in cælum? id est, Christum dedúcere: +Romános Rom 47 10 7 aut, Quis descéndet in abýssum? hoc est, Christum a mórtuis revocáre. +Romános Rom 47 10 8 Sed quid dicit Scriptúra? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fídei, quod prædicámus. +Romános Rom 47 10 9 Quia si confiteáris in ore tuo Dóminum Jesum, et in corde tuo credíderis quod Deus illum suscitávit a mórtuis, salvus eris. +Romános Rom 47 10 10 Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. +Romános Rom 47 10 11 Dicit enim Scriptúra: Omnis qui credit in illum, non confundétur. +Romános Rom 47 10 12 Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes qui ínvocant illum. b +Romános Rom 47 10 13 Omnis enim quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. +Romános Rom 47 10 14 Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? quómodo autem áudient sine prædicánte? +Romános Rom 47 10 15 quómodo vero prædicábunt nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! +Romános Rom 47 10 16 Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? +Romános Rom 47 10 17 Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. +Romános Rom 47 10 18 Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. +Romános Rom 47 10 19 Sed dico: Numquid Israël non cognóvit? Primus Móyses dicit: Ego ad æmulatiónem vos addúcam in non gentem: in gentem insipiéntem, in iram vos mittam. +Romános Rom 47 10 20 Isaías autem audet, et dicit: Invéntus sum a non quæréntibus me: palam appárui iis qui me non interrogábant. +Romános Rom 47 10 21 Ad Israël autem dicit: Tota die expándi manus meas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem. +Romános Rom 47 11 1 Dico ergo: Numquid Deus répulit pópulum suum? Absit. Nam et ego Israëlíta sum ex sémine Ábraham, de tribu Bénjamin: +Romános Rom 47 11 2 non répulit Deus plebem suam, quam præscívit. An nescítis in Elía quid dicit Scriptúra? quemádmodum interpéllat Deum advérsum Israël: +Romános Rom 47 11 3 Dómine, prophétas tuos occidérunt, altária tua suffodérunt: et ego relíctus sum solus, et quaérunt ánimam meam. +Romános Rom 47 11 4 Sed quid dicit illi divínum respónsum? Relíqui mihi septem míllia virórum, qui non curvavérunt génua ante Baal. +Romános Rom 47 11 5 Sic ergo et in hoc témpore relíquiæ secúndum electiónem grátiæ salvæ factæ sunt. +Romános Rom 47 11 6 Si autem grátia, jam non ex opéribus: alióquin grátia jam non est grátia. +Romános Rom 47 11 7 Quid ergo? Quod quærébat Israël, hoc non est consecútus: eléctio autem consecúta est: céteri vero excæcáti sunt: +Romános Rom 47 11 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spíritum compunctiónis: óculos ut non vídeant, et aures ut non áudiant, usque in hodiérnum diem. +Romános Rom 47 11 9 Et David dicit: Fiat mensa eórum in láqueum, et in captiónem, et in scándalum, et in retributiónem illis. +Romános Rom 47 11 10 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: et dorsum eórum semper incúrva. +Romános Rom 47 11 11 Dico ergo: Numquid sic offendérunt ut cáderent? Absit. Sed illórum delícto, salus est géntibus ut illos æmuléntur. b +Romános Rom 47 11 12 Quod si delíctum illórum divítiæ sunt mundi, et diminútio eórum divítiæ géntium: quanto magis plenitúdo eórum? +Romános Rom 47 11 13 Vobis enim dico géntibus: Quámdiu quidem ego sum géntium Apóstolus, ministérium meum honorificábo, +Romános Rom 47 11 14 si quómodo ad æmulándum próvocem carnem meam, et salvos fáciam áliquos ex illis. +Romános Rom 47 11 15 Si enim amíssio eórum, reconciliátio est mundi: quæ assúmptio, nisi vita ex mórtuis? +Romános Rom 47 11 16 Quod si delibátio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. b +Romános Rom 47 11 17 Quod si áliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleáster esses, insértus es in illis, et sócius radícis, et pinguédinis olívæ factus es, +Romános Rom 47 11 18 noli gloriári advérsus ramos. Quod si gloriáris: non tu radícem portas, sed radix te. +Romános Rom 47 11 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego ínserar. +Romános Rom 47 11 20 Bene: propter incredulitátem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sápere, sed time. +Romános Rom 47 11 21 Si enim Deus naturálibus ramis non pepércit: ne forte nec tibi parcat. +Romános Rom 47 11 22 Vide ergo bonitátem, et severitátem Dei: in eos quidem qui cecidérunt, severitátem: in te autem bonitátem Dei, si permánseris in bonitáte, alióquin et tu excidéris. +Romános Rom 47 11 23 Sed et illi, si non permánserint in incredulitáte, inseréntur: potens est enim Deus íterum insérere illos. +Romános Rom 47 11 24 Nam si tu ex naturáli excísus es oleástro, et contra natúram insértus es in bonam olívam: quanto magis ii qui secúndum natúram inseréntur suæ olívæ? +Romános Rom 47 11 25 Nolo enim vos ignoráre, fratres, mystérium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapiéntes), quia cǽcitas ex parte cóntigit in Israël, donec plenitúdo géntium intráret, b +Romános Rom 47 11 26 et sic omnis Israël salvus fíeret, sicut scriptum est: Véniet ex Sion, qui erípiat, et avértat impietátem a Jacob. +Romános Rom 47 11 27 Et hoc illis a me testaméntum: cum abstúlero peccáta eórum. +Romános Rom 47 11 28 Secúndum Evangélium quidem, inimíci propter vos: secúndum electiónem autem, caríssimi propter patres. +Romános Rom 47 11 29 Sine pœniténtia enim sunt dona et vocátio Dei. +Romános Rom 47 11 30 Sicut enim aliquándo et vos non credidístis Deo, nunc autem misericórdiam consecúti estis propter incredulitátem illórum: +Romános Rom 47 11 31 ita et isti nunc non credidérunt in vestram misericórdiam: ut et ipsi misericórdiam consequántur. +Romános Rom 47 11 32 Conclúsit enim Deus ómnia in incredulitáte, ut ómnium misereátur. +Romános Rom 47 11 33 O altitúdo divitiárum sapiéntiæ, et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! b +Romános Rom 47 11 34 Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius ejus fuit? +Romános Rom 47 11 35 aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? +Romános Rom 47 11 36 Quóniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen. +Romános Rom 47 12 1 Óbsecro ítaque vos fratres per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. +Romános Rom 47 12 2 Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. +Romános Rom 47 12 3 Dico enim per grátiam quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos, non plus sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. +Romános Rom 47 12 4 Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúmdem actum habent: +Romános Rom 47 12 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra. +Romános Rom 47 12 6 Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, +Romános Rom 47 12 7 sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, +Romános Rom 47 12 8 qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte. +Romános Rom 47 12 9 Diléctio sine simulatióne: odiéntes malum, adhæréntes bono: b +Romános Rom 47 12 10 caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: honóre ínvicem præveniéntes: +Romános Rom 47 12 11 sollicitúdine non pigri: spíritu fervéntes: Dómino serviéntes: +Romános Rom 47 12 12 spe gaudéntes: in tribulatióne patiéntes: oratióni instántes: +Romános Rom 47 12 13 necessitátibus sanctórum communicántes: hospitalitátem sectántes. +Romános Rom 47 12 14 Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere. +Romános Rom 47 12 15 Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus: +Romános Rom 47 12 16 idípsum ínvicem sentiéntes: non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: +Romános Rom 47 12 17 nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. +Romános Rom 47 12 18 Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: +Romános Rom 47 12 19 non vosmetípsos defendéntes caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. +Romános Rom 47 12 20 Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. +Romános Rom 47 12 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. +Romános Rom 47 13 1 Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit: non est enim potéstas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinátæ sunt. +Romános Rom 47 13 2 Ítaque qui resístit potestáti, Dei ordinatióni resístit. Qui autem resístunt, ipsi sibi damnatiónem acquírunt: +Romános Rom 47 13 3 nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem? Bonum fac: et habébis laudem ex illa: +Romános Rom 47 13 4 Dei enim miníster est tibi in bonum. Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat. Dei enim miníster est: vindex in iram ei qui malum agit. +Romános Rom 47 13 5 Ídeo necessitáte súbditi estóte non solum propter iram, sed étiam propter consciéntiam. +Romános Rom 47 13 6 Ídeo enim et tribúta præstátis: minístri enim Dei sunt, in hoc ipsum serviéntes. +Romános Rom 47 13 7 Réddite ergo ómnibus débita: cui tribútum, tribútum: cui vectígal, vectígal: cui timórem, timórem: cui honórem, honórem. +Romános Rom 47 13 8 Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. +Romános Rom 47 13 9 Nam: Non adulterábis: non occídes: non furáberis: non falsum testimónium dices: non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: díliges próximum tuum sicut teípsum. +Romános Rom 47 13 10 Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio. +Romános Rom 47 13 11 Et hoc sciéntes tempus: quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. b +Romános Rom 47 13 12 Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. +Romános Rom 47 13 13 Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus, et ebrietátibus, non in cubílibus, et impudicítiis, non in contentióne, et æmulatióne: +Romános Rom 47 13 14 sed induímini Dóminum Jesum Christum, et carnis curam ne fecéritis in desidériis. +Romános Rom 47 14 1 Infírmum autem in fide assúmite, non in disceptatiónibus cogitatiónum. +Romános Rom 47 14 2 Álius enim credit se manducáre ómnia: qui autem infírmus est, olus mandúcet. +Romános Rom 47 14 3 Is qui mandúcat, non manducántem non spernat: et qui non mandúcat, manducántem non júdicet: Deus enim illum assúmpsit. +Romános Rom 47 14 4 Tu quis es, qui júdicas aliénum servum? dómino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statúere illum. +Romános Rom 47 14 5 Nam álius júdicat diem inter diem: álius autem júdicat omnem diem: unusquísque in suo sensu abúndet. +Romános Rom 47 14 6 Qui sapit diem, Dómino sapit, et qui mandúcat, Dómino mandúcat: grátias enim agit Deo. Et qui non mandúcat, Dómino non mandúcat, et grátias agit Deo. +Romános Rom 47 14 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. +Romános Rom 47 14 8 Sive enim vivémus, Dómino vívimus: sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. +Romános Rom 47 14 9 In hoc enim Christus mórtuus est, et resurréxit: ut et mortuórum et vivórum dominétur. +Romános Rom 47 14 10 Tu autem quid júdicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stábimus ante tribúnal Christi. +Romános Rom 47 14 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quóniam mihi flectétur omne genu: et omnis lingua confitébitur Deo. +Romános Rom 47 14 12 Ítaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo. +Romános Rom 47 14 13 Non ergo ámplius ínvicem judicémus: sed hoc judicáte magis, ne ponátis offendículum fratri, vel scándalum. +Romános Rom 47 14 14 Scio, et confído in Dómino Jesu, quia nihil commúne per ipsum, nisi ei qui exístimat quid commúne esset, illi commúne est. b +Romános Rom 47 14 15 Si enim propter cibum frater tuus contristátur, jam non secúndum caritátem ámbulas. Noli cibo tuo illum pérdere, pro quo Christus mórtuus est. +Romános Rom 47 14 16 Non ergo blasphemétur bonum nostrum. +Romános Rom 47 14 17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justítia, et pax, et gáudium in Spíritu Sancto: +Romános Rom 47 14 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probátus est homínibus. +Romános Rom 47 14 19 Ítaque quæ pacis sunt, sectémur: et quæ ædificatiónis sunt, in ínvicem custodiámus. +Romános Rom 47 14 20 Noli propter escam destrúere opus Dei, ómnia quidem sunt munda: sed malum est hómini, qui per offendículum mandúcat. +Romános Rom 47 14 21 Bonum est non manducáre carnem, et non bíbere vinum, neque in quo frater tuus offénditur, aut scandalizátur, aut infirmátur. +Romános Rom 47 14 22 Tu fidem habes? penes temetípsum habe coram Deo. Beátus qui non júdicat semetípsum in eo quod probat. +Romános Rom 47 14 23 Qui autem discérnit, si manducáverit, damnátus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccátum est. +Romános Rom 47 15 1 Debémus autem nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. +Romános Rom 47 15 2 Unusquísque vestrum próximo suo pláceat in bonum, ad ædificatiónem. +Romános Rom 47 15 3 Étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me. +Romános Rom 47 15 4 Quæcúmque enim scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus. +Romános Rom 47 15 5 Deus autem patiéntiæ et solátii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: +Romános Rom 47 15 6 ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et patrem Dómini nostri Jesu Christi. +Romános Rom 47 15 7 Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. +Romános Rom 47 15 8 Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: +Romános Rom 47 15 9 gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. +Romános Rom 47 15 10 Et íterum dicit: Lætámini gentes cum plebe ejus. +Romános Rom 47 15 11 Et íterum: Laudáte omnes gentes Dóminum: et magnificáte eum omnes pópuli. +Romános Rom 47 15 12 Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. +Romános Rom 47 15 13 Deus autem spei répleat vos omni gáudio, et pace in credéndo: ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti. b +Romános Rom 47 15 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quóniam et ipsi pleni estis dilectióne, repléti omni sciéntia, ita ut possítis altérutrum monére. +Romános Rom 47 15 15 Audácius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens: propter grátiam, quæ data est mihi a Deo, +Romános Rom 47 15 16 ut sim miníster Christi Jesu in géntibus: sanctíficans Evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, et sanctificáta in Spíritu Sancto. +Romános Rom 47 15 17 Hábeo ígitur glóriam in Christo Jesu ad Deum. +Romános Rom 47 15 18 Non enim áudeo áliquid loqui eórum, quæ per me non éfficit Christus in obediéntiam géntium, verbo et factis: +Romános Rom 47 15 19 in virtúte signórum, et prodigiórum, in virtúte Spíritus Sancti: ita ut ab Jerúsalem per circúitum usque ad Illýricum repléverim Evangélium Christi. +Romános Rom 47 15 20 Sic autem prædicávi Evangélium hoc, non ubi nominátus est Christus, ne super aliénum fundaméntum ædificárem: +Romános Rom 47 15 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiátum de eo, vidébunt: et qui non audiérunt, intélligent. +Romános Rom 47 15 22 Propter quod et impediébar plúrimum veníre ad vos, et prohíbitus sum usque adhuc. b +Romános Rom 47 15 23 Nunc vero ultérius locum non habens in his regiónibus, cupiditátem autem habens veniéndi ad vos ex multis jam præcedéntibus annis: +Romános Rom 47 15 24 cum in Hispániam proficísci cœ́pero, spero quod prætériens vídeam vos, et a vobis dedúcar illuc, si vobis primum ex parte frúitus fúero. +Romános Rom 47 15 25 Nunc ígitur proficíscar in Jerúsalem ministráre sanctis. +Romános Rom 47 15 26 Probavérunt enim Macedónia et Acháia collatiónem áliquam fácere in páuperes sanctórum, qui sunt in Jerúsalem. +Romános Rom 47 15 27 Plácuit enim eis: et debitóres sunt eórum. Nam si spirituálium eórum partícipes facti sunt gentíles, debent et in carnálibus ministráre illis. +Romános Rom 47 15 28 Hoc ígitur cum consummávero, et assignávero eis fructum hunc, per vos proficíscar in Hispániam. +Romános Rom 47 15 29 Scio autem quóniam véniens ad vos, in abundántia benedictiónis Evangélii Christi véniam. +Romános Rom 47 15 30 Óbsecro ergo vos fratres per Dóminum nostrum Jesum Christum, et per caritátem Sancti Spíritus, ut adjuvétis me in oratiónibus vestris pro me ad Deum, +Romános Rom 47 15 31 ut líberer ab infidélibus, qui sunt in Judǽa, et obséquii mei oblátio accépta fiat in Jerúsalem sanctis, +Romános Rom 47 15 32 ut véniam ad vos in gáudio per voluntátem Dei, et refrígerer vobíscum. +Romános Rom 47 15 33 Deus autem pacis sit cum ómnibus vobis. Amen. +Romános Rom 47 16 1 Comméndo autem vobis Phœben sorórem nostram, quæ est in ministério ecclésiæ, quæ est in Cenchris: +Romános Rom 47 16 2 ut eam suscipiátis in Dómino digne sanctis: et assistátis ei in quocúmque negótio vestri indigúerit: étenim ipsa quoque ástitit multis, et mihi ipsi. +Romános Rom 47 16 3 Salutáte Priscam et Áquilam, adjutóres meos in Christo Jesu +Romános Rom 47 16 4 (qui pro ánima mea suas cervíces supposuérunt: quibus non solus ego grátias ago, sed et cunctæ ecclésiæ géntium), +Romános Rom 47 16 5 et domésticam ecclésiam eórum. Salutáte Epǽnetum diléctum mihi, qui est primitívus Ásiæ in Christo. +Romános Rom 47 16 6 Salutáte Maríam, quæ multum laborávit in vobis. +Romános Rom 47 16 7 Salutáte Andrónicum et Júniam, cognátos, et concaptívos meos: qui sunt nóbiles in Apóstolis, qui et ante me fuérunt in Christo. +Romános Rom 47 16 8 Salutáte Ampliátum dilectíssimum mihi in Dómino. +Romános Rom 47 16 9 Salutáte Urbánum adjutórem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn diléctum meum. +Romános Rom 47 16 10 Salutáte Apéllen probum in Christo. +Romános Rom 47 16 11 Salutáte eos qui sunt ex Aristóboli domo. Salutáte Herodiónem cognátum meum. Salutáte eos qui sunt ex Narcíssi domo, qui sunt in Dómino. +Romános Rom 47 16 12 Salutáte Tryphǽnam et Tryphósam, quæ labórant in Dómino. Salutáte Pérsidem caríssimam, quæ multum laborávit in Dómino. +Romános Rom 47 16 13 Salutáte Rufum eléctum in Dómino, et matrem ejus, et meam. +Romános Rom 47 16 14 Salutáte Asýncritum, Phlegóntem, Hermam, Pátrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. +Romános Rom 47 16 15 Salutáte Philólogum et Júliam, Néreum, et sorórem ejus, et Olympíadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. +Romános Rom 47 16 16 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes ecclésiæ Christi. +Romános Rom 47 16 17 Rogo autem vos fratres, ut observétis eos qui dissensiónes et offendícula, præter doctrínam, quam vos didicístis, fáciunt, et declináte ab illis. b +Romános Rom 47 16 18 Hujuscémodi enim Christo Dómino nostro non sérviunt, sed suo ventri: et per dulces sermónes et benedictiónes sedúcunt corda innocéntium. +Romános Rom 47 16 19 Vestra enim obediéntia in omnem locum divulgáta est. Gáudeo ígitur in vobis. Sed volo vos sapiéntes esse in bono, et símplices in malo. +Romános Rom 47 16 20 Deus autem pacis cónterat Sátanam sub pédibus vestris velóciter. Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum. +Romános Rom 47 16 21 Salútat vos Timótheus adjútor meus, et Lúcius, et Jason, et Sosípater cognáti mei. b +Romános Rom 47 16 22 Salúto vos ego Tértius, qui scripsi epístolam, in Dómino. +Romános Rom 47 16 23 Salútat vos Cajus hospes meus, et univérsa ecclésia. Salútat vos Erástus arcárius civitátis, et Quartus, frater. +Romános Rom 47 16 24 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen. +Romános Rom 47 16 25 Ei autem, qui potens est vos confirmáre juxta Evangélium meum, et prædicatiónem Jesu Christi, secúndum revelatiónem mystérii tempóribus ætérnis táciti b +Romános Rom 47 16 26 (quod nunc patefáctum est per Scriptúras prophetárum secúndum præcéptum ætérni Dei, ad obeditiónem fídei), in cunctis géntibus cógniti, +Romános Rom 47 16 27 soli sapiénti Deo, per Jesum Christum, cui honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen. +# 1 Corinthios 1Cor Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Corinthios +1 Corinthios 1Cor 48 1 1 Paulus vocátus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Sósthenes frater, +1 Corinthios 1Cor 48 1 2 ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, sanctificátis in Christo Jesu, vocátis sanctis, cum ómnibus qui ínvocant nomen Dómini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsórum et nostro. +1 Corinthios 1Cor 48 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +1 Corinthios 1Cor 48 1 4 Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: +1 Corinthios 1Cor 48 1 5 quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia. +1 Corinthios 1Cor 48 1 6 Sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: +1 Corinthios 1Cor 48 1 7 ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, +1 Corinthios 1Cor 48 1 8 qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 1 9 Fidélis Deus: per quem vocáti estis in societátem fílii ejus Jesu Christi Dómini nostri. +1 Corinthios 1Cor 48 1 10 Óbsecro autem vos fratres per nomen Dómini nostri Jesu Christi: ut idípsum dicátis omnes, et non sint in vobis schísmata: sitis autem perfécti in eódem sensu, et in eádem senténtia. b +1 Corinthios 1Cor 48 1 11 Significátum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiónes sunt inter vos. +1 Corinthios 1Cor 48 1 12 Hoc autem dico, quod unusquísque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apóllo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 1 13 Divísus est Christus? numquid Paulus crucifíxus est pro vobis? aut in nómine Pauli baptizáti estis? +1 Corinthios 1Cor 48 1 14 Grátias ago Deo, quod néminem vestrum baptizávi, nisi Crispum et Caium: +1 Corinthios 1Cor 48 1 15 ne quis dicat quod in nómine meo baptizáti estis. +1 Corinthios 1Cor 48 1 16 Baptizávi autem et Stéphanæ domum: céterum néscio si quem álium baptizáverim. +1 Corinthios 1Cor 48 1 17 Non enim misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. b +1 Corinthios 1Cor 48 1 18 Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. +1 Corinthios 1Cor 48 1 19 Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo. +1 Corinthios 1Cor 48 1 20 Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi? +1 Corinthios 1Cor 48 1 21 Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. +1 Corinthios 1Cor 48 1 22 Quóniam et Judǽi signa petunt, et Græci sapiéntiam quaérunt: +1 Corinthios 1Cor 48 1 23 nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam, +1 Corinthios 1Cor 48 1 24 ipsis autem vocátis Judǽis, atque Græcis Christum Dei virtútem, et Dei sapiéntiam: +1 Corinthios 1Cor 48 1 25 quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus. +1 Corinthios 1Cor 48 1 26 Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: +1 Corinthios 1Cor 48 1 27 sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: +1 Corinthios 1Cor 48 1 28 et ignobília mundi, et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: +1 Corinthios 1Cor 48 1 29 ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. +1 Corinthios 1Cor 48 1 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: +1 Corinthios 1Cor 48 1 31 ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. +1 Corinthios 1Cor 48 2 1 Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 2 2 Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum. +1 Corinthios 1Cor 48 2 3 Et ego in infirmitáte, et timóre, et tremóre multo fui apud vos: +1 Corinthios 1Cor 48 2 4 et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis: +1 Corinthios 1Cor 48 2 5 ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 2 6 Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, neque príncipum hujus sǽculi, qui destruúntur: b +1 Corinthios 1Cor 48 2 7 sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, +1 Corinthios 1Cor 48 2 8 quam nemo príncipum hujus sǽculi cognóvit: si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. +1 Corinthios 1Cor 48 2 9 Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum: +1 Corinthios 1Cor 48 2 10 nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 2 11 Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 2 12 Nos autem non spíritum hujus mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis: +1 Corinthios 1Cor 48 2 13 quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spirituálibus spirituália comparántes. +1 Corinthios 1Cor 48 2 14 Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei: stultítia enim est illi, et non potest intellígere: quia spirituáliter examinátur. +1 Corinthios 1Cor 48 2 15 Spirituális autem júdicat ómnia: et ipse a némine judicátur. +1 Corinthios 1Cor 48 2 16 Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? nos autem sensum Christi habémus. +1 Corinthios 1Cor 48 3 1 Et ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spirituálibus, sed quasi carnálibus. Tamquam párvulis in Christo, +1 Corinthios 1Cor 48 3 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poterátis: sed nec nunc quidem potéstis: adhuc enim carnáles estis. +1 Corinthios 1Cor 48 3 3 Cum enim sit inter vos zelus, et conténtio: nonne carnáles estis, et secúndum hóminem ambulátis? +1 Corinthios 1Cor 48 3 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; álius autem: Ego Apóllo: nonne hómines estis? Quid ígitur est Apóllo? quid vero Paulus? +1 Corinthios 1Cor 48 3 5 minístri ejus, cui credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit. +1 Corinthios 1Cor 48 3 6 Ego plantávi, Apóllo rigávit: sed Deus increméntum dedit. +1 Corinthios 1Cor 48 3 7 Ítaque neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed qui increméntum dat, Deus. +1 Corinthios 1Cor 48 3 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquísque autem própriam mercédem accípiet, secúndum suum labórem. +1 Corinthios 1Cor 48 3 9 Dei enim sumus adjutóres: Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis. +1 Corinthios 1Cor 48 3 10 Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui: álius autem superædíficat. Unusquísque autem vídeat quómodo superædíficet. b +1 Corinthios 1Cor 48 3 11 Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Jesus. +1 Corinthios 1Cor 48 3 12 Si quis autem superædíficat super fundaméntum hoc, aurum, argéntum, lápides pretiósos, ligna, fœnum, stípulam, +1 Corinthios 1Cor 48 3 13 uniuscujúsque opus maniféstum erit: dies enim Dómini declarábit, quia in igne revelábitur: et uniuscujúsque opus quale sit, ignis probábit. +1 Corinthios 1Cor 48 3 14 Si cujus opus mánserit quod superædificávit, mercédem accípiet. +1 Corinthios 1Cor 48 3 15 Si cujus opus árserit, detriméntum patiétur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. +1 Corinthios 1Cor 48 3 16 Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis? b +1 Corinthios 1Cor 48 3 17 Si quis autem templum Dei violáverit, dispérdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. +1 Corinthios 1Cor 48 3 18 Nemo se sedúcat: si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sǽculo, stultus fiat ut sit sápiens. +1 Corinthios 1Cor 48 3 19 Sapiéntia enim hujus mundi, stultítia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehéndam sapiéntes in astútia eórum. +1 Corinthios 1Cor 48 3 20 Et íterum: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium quóniam vanæ sunt. +1 Corinthios 1Cor 48 3 21 Nemo ítaque gloriétur in homínibus. +1 Corinthios 1Cor 48 3 22 Ómnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apóllo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præséntia, sive futúra: ómnia enim vestra sunt: 1 Corinthios 1Cor 48 3 23 vos autem Christi: Christus autem Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 4 1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 4 2 Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. -1 Corinthios 1Cor 48 4 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. -1 Corinthios 1Cor 48 4 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. -1 Corinthios 1Cor 48 4 5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. -1 Corinthios 1Cor 48 4 6 Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. b -1 Corinthios 1Cor 48 4 7 Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? -1 Corinthios 1Cor 48 4 8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. b -1 Corinthios 1Cor 48 4 9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. -1 Corinthios 1Cor 48 4 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. -1 Corinthios 1Cor 48 4 11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, -1 Corinthios 1Cor 48 4 12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: -1 Corinthios 1Cor 48 4 13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. -1 Corinthios 1Cor 48 4 14 Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. -1 Corinthios 1Cor 48 4 15 Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. -1 Corinthios 1Cor 48 4 16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 4 17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. b -1 Corinthios 1Cor 48 4 18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. -1 Corinthios 1Cor 48 4 19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. -1 Corinthios 1Cor 48 4 20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. -1 Corinthios 1Cor 48 4 21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? -1 Corinthios 1Cor 48 5 1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. -1 Corinthios 1Cor 48 5 2 Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. -1 Corinthios 1Cor 48 5 3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, -1 Corinthios 1Cor 48 5 4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, -1 Corinthios 1Cor 48 5 5 tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 5 6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? -1 Corinthios 1Cor 48 5 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. -1 Corinthios 1Cor 48 5 8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis. -1 Corinthios 1Cor 48 5 9 Scripsi vobis in epistola: Ne commisceamini fornicariis: b -1 Corinthios 1Cor 48 5 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. -1 Corinthios 1Cor 48 5 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. -1 Corinthios 1Cor 48 5 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? -1 Corinthios 1Cor 48 5 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. -1 Corinthios 1Cor 48 6 1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? -1 Corinthios 1Cor 48 6 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? -1 Corinthios 1Cor 48 6 3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia? -1 Corinthios 1Cor 48 6 4 Saecularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. -1 Corinthios 1Cor 48 6 5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? -1 Corinthios 1Cor 48 6 6 Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? -1 Corinthios 1Cor 48 6 7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? -1 Corinthios 1Cor 48 6 8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. -1 Corinthios 1Cor 48 6 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, -1 Corinthios 1Cor 48 6 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. -1 Corinthios 1Cor 48 6 11 Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. -1 Corinthios 1Cor 48 6 12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. b -1 Corinthios 1Cor 48 6 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. -1 Corinthios 1Cor 48 6 14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. -1 Corinthios 1Cor 48 6 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. -1 Corinthios 1Cor 48 6 16 An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. -1 Corinthios 1Cor 48 6 17 Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. -1 Corinthios 1Cor 48 6 18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. -1 Corinthios 1Cor 48 6 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? -1 Corinthios 1Cor 48 6 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. -1 Corinthios 1Cor 48 7 1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: -1 Corinthios 1Cor 48 7 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. -1 Corinthios 1Cor 48 7 3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. -1 Corinthios 1Cor 48 7 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. -1 Corinthios 1Cor 48 7 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. -1 Corinthios 1Cor 48 7 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. -1 Corinthios 1Cor 48 7 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. -1 Corinthios 1Cor 48 7 8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. -1 Corinthios 1Cor 48 7 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. -1 Corinthios 1Cor 48 7 10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: -1 Corinthios 1Cor 48 7 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. -1 Corinthios 1Cor 48 7 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. b -1 Corinthios 1Cor 48 7 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: -1 Corinthios 1Cor 48 7 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. -1 Corinthios 1Cor 48 7 15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. -1 Corinthios 1Cor 48 7 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? -1 Corinthios 1Cor 48 7 17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. -1 Corinthios 1Cor 48 7 18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. -1 Corinthios 1Cor 48 7 19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 7 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. -1 Corinthios 1Cor 48 7 21 Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere. -1 Corinthios 1Cor 48 7 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 7 23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. -1 Corinthios 1Cor 48 7 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. -1 Corinthios 1Cor 48 7 25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. b -1 Corinthios 1Cor 48 7 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. -1 Corinthios 1Cor 48 7 27 Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. -1 Corinthios 1Cor 48 7 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. -1 Corinthios 1Cor 48 7 29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: -1 Corinthios 1Cor 48 7 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: -1 Corinthios 1Cor 48 7 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. -1 Corinthios 1Cor 48 7 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. -1 Corinthios 1Cor 48 7 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. -1 Corinthios 1Cor 48 7 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. -1 Corinthios 1Cor 48 7 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. b -1 Corinthios 1Cor 48 7 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. -1 Corinthios 1Cor 48 7 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. -1 Corinthios 1Cor 48 7 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. -1 Corinthios 1Cor 48 7 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. -1 Corinthios 1Cor 48 7 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. -1 Corinthios 1Cor 48 8 1 De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. -1 Corinthios 1Cor 48 8 2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. -1 Corinthios 1Cor 48 8 3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. -1 Corinthios 1Cor 48 8 4 De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. -1 Corinthios 1Cor 48 8 5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): -1 Corinthios 1Cor 48 8 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. -1 Corinthios 1Cor 48 8 7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. -1 Corinthios 1Cor 48 8 8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. -1 Corinthios 1Cor 48 8 9 Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. -1 Corinthios 1Cor 48 8 10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? -1 Corinthios 1Cor 48 8 11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? -1 Corinthios 1Cor 48 8 12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. -1 Corinthios 1Cor 48 8 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. -1 Corinthios 1Cor 48 9 1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? -1 Corinthios 1Cor 48 9 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. -1 Corinthios 1Cor 48 9 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est: -1 Corinthios 1Cor 48 9 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? -1 Corinthios 1Cor 48 9 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? -1 Corinthios 1Cor 48 9 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? -1 Corinthios 1Cor 48 9 7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? -1 Corinthios 1Cor 48 9 8 Numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? -1 Corinthios 1Cor 48 9 9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? -1 Corinthios 1Cor 48 9 10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. -1 Corinthios 1Cor 48 9 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? -1 Corinthios 1Cor 48 9 12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 9 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? -1 Corinthios 1Cor 48 9 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. +1 Corinthios 1Cor 48 4 1 Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 4 2 Hic jam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur. +1 Corinthios 1Cor 48 4 3 Mihi autem pro mínimo est ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico. +1 Corinthios 1Cor 48 4 4 Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est. +1 Corinthios 1Cor 48 4 5 Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo. +1 Corinthios 1Cor 48 4 6 Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio. b +1 Corinthios 1Cor 48 4 7 Quis enim te discérnit? quid autem habes quod non accepísti? si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis? +1 Corinthios 1Cor 48 4 8 Jam saturáti estis, jam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus. b +1 Corinthios 1Cor 48 4 9 Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et ángelis, et homínibus. +1 Corinthios 1Cor 48 4 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. +1 Corinthios 1Cor 48 4 11 Usque in hanc horam et esúrimus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, +1 Corinthios 1Cor 48 4 12 et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: +1 Corinthios 1Cor 48 4 13 blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. +1 Corinthios 1Cor 48 4 14 Non ut confúndam vos, haec scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. +1 Corinthios 1Cor 48 4 15 Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui. +1 Corinthios 1Cor 48 4 16 Rogo ergo vos, imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 4 17 Ídeo misi ad vos Timótheum, qui est fílius meus caríssimus, et fidélis in Dómino: qui vos commonefáciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubíque in omni ecclésia dóceo. b +1 Corinthios 1Cor 48 4 18 Tamquam non ventúrus sim ad vos, sic infláti sunt quidam. +1 Corinthios 1Cor 48 4 19 Véniam autem ad vos cito, si Dóminus volúerit: et cognóscam non sermónem eórum qui infláti sunt, sed virtútem. +1 Corinthios 1Cor 48 4 20 Non enim in sermóne est regnum Dei, sed in virtúte. +1 Corinthios 1Cor 48 4 21 Quid vultis? in virga véniam ad vos, an in caritáte, et spíritu mansuetúdinis? +1 Corinthios 1Cor 48 5 1 Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio, qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat. +1 Corinthios 1Cor 48 5 2 Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit. +1 Corinthios 1Cor 48 5 3 Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, jam judicávi ut præsens eum, qui sic operátus est, +1 Corinthios 1Cor 48 5 4 in nómine Dómini nostri Jesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Jesu, +1 Corinthios 1Cor 48 5 5 trádere hujúsmodi Sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Jesu Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 5 6 Non est bona gloriátio vestra. Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit? +1 Corinthios 1Cor 48 5 7 Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Étenim Pascha nostrum immolátus est Christus. +1 Corinthios 1Cor 48 5 8 Ítaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis. +1 Corinthios 1Cor 48 5 9 Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis: b +1 Corinthios 1Cor 48 5 10 non útique fornicáriis hujus mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse. +1 Corinthios 1Cor 48 5 11 Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut maledícus, aut ebriósus, aut rapax, cum ejúsmodi nec cibum súmere. +1 Corinthios 1Cor 48 5 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicáre? nonne de iis qui intus sunt, vos judicátis? +1 Corinthios 1Cor 48 5 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicábit. Auférte malum ex vobis ipsis. +1 Corinthios 1Cor 48 6 1 Audet áliquis vestrum habens negótium advérsus álterum, judicári apud iníquos, et non apud sanctos? +1 Corinthios 1Cor 48 6 2 an nescítis quóniam sancti de hoc mundo judicábunt? et si in vobis judicábitur mundus, indígni estis qui de mínimis judicétis? +1 Corinthios 1Cor 48 6 3 Nescítis quóniam ángelos judicábimus? quanto magis sæculária? +1 Corinthios 1Cor 48 6 4 Sæculária ígitur judícia si habuéritis: contemptíbiles, qui sunt in ecclésia, illos constitúite ad judicándum. +1 Corinthios 1Cor 48 6 5 Ad verecúndiam vestram dico. Sic non est inter vos sápiens quisquam, qui possit judicáre inter fratrem suum? +1 Corinthios 1Cor 48 6 6 Sed frater cum fratre judício conténdit: et hoc apud infidéles? +1 Corinthios 1Cor 48 6 7 Jam quidem omníno delíctum est in vobis, quod judícia habétis inter vos. Quare non magis injúriam accípitis? quare non magis fraudem patímini? +1 Corinthios 1Cor 48 6 8 Sed vos injúriam fácitis, et fraudátis: et hoc frátribus. +1 Corinthios 1Cor 48 6 9 An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt? Nolíte erráre: neque fornicárii, neque idólis serviéntes, neque adúlteri, +1 Corinthios 1Cor 48 6 10 neque molles, neque masculórum concubitóres, neque fures, neque avári, neque ebriósi, neque malédici, neque rapáces regnum Dei possidébunt. +1 Corinthios 1Cor 48 6 11 Et haec quidam fuístis: sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed justificáti estis in nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spíritu Dei nostri. +1 Corinthios 1Cor 48 6 12 Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt: ómnia mihi licent, sed ego sub nullis rédigar potestáte. b +1 Corinthios 1Cor 48 6 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has déstruet: corpus autem non fornicatióni, sed Dómino: et Dóminus córpori. +1 Corinthios 1Cor 48 6 14 Deus vero et Dóminum suscitávit: et nos suscitábit per virtútem suam. +1 Corinthios 1Cor 48 6 15 Nescítis quóniam córpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, fáciam membra meretrícis? Absit. +1 Corinthios 1Cor 48 6 16 An nescítis quóniam qui adhǽret meretríci, unum corpus effícitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. +1 Corinthios 1Cor 48 6 17 Qui autem adhǽret Dómino, unus spíritus est. +1 Corinthios 1Cor 48 6 18 Fúgite fornicatiónem. Omne peccátum, quodcúmque fécerit homo, extra corpus est: qui autem fornicátur, in corpus suum peccat. +1 Corinthios 1Cor 48 6 19 An nescítis quóniam membra vestra, templum sunt Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri? +1 Corinthios 1Cor 48 6 20 Empti enim estis prétio magno. Glorificáte, et portáte Deum in córpore vestro. +1 Corinthios 1Cor 48 7 1 De quibus autem scripsístis mihi: Bonum est hómini mulíerem non tángere: +1 Corinthios 1Cor 48 7 2 propter fornicatiónem autem unusquísque suam uxórem hábeat, et unaquǽque suum virum hábeat. +1 Corinthios 1Cor 48 7 3 Uxóri vir débitum reddat: simíliter autem et uxor viro. +1 Corinthios 1Cor 48 7 4 Múlier sui córporis potestátem non habet, sed vir. Simíliter autem et vir sui córporis potestátem non habet, sed múlier. +1 Corinthios 1Cor 48 7 5 Nolíte fraudáre ínvicem, nisi forte ex consénsu ad tempus, ut vacétis oratióni: et íterum revertímini in idípsum, ne tentet vos Sátanas propter incontinéntiam vestram. +1 Corinthios 1Cor 48 7 6 Hoc autem dico secúndum indulgéntiam, non secúndum impérium. +1 Corinthios 1Cor 48 7 7 Volo enim omnes vos esse sicut meípsum: sed unusquísque próprium donum habet ex Deo: álius quidem sic, álius vero sic. +1 Corinthios 1Cor 48 7 8 Dico autem non nuptis, et víduis: bonum est illis si sic permáneant, sicut et ego. +1 Corinthios 1Cor 48 7 9 Quod si non se cóntinent, nubant. Mélius est enim núbere, quam uri. +1 Corinthios 1Cor 48 7 10 Iis autem qui matrimónio juncti sunt, præcípio non ego, sed Dóminus, uxórem a viro non discédere: +1 Corinthios 1Cor 48 7 11 quod si discésserit, manére innúptam, aut viro suo reconciliári. Et vir uxórem non dimíttat. +1 Corinthios 1Cor 48 7 12 Nam céteris ego dico, non Dóminus. Si quis frater uxórem habet infidélem, et haec conséntit habitáre cum illo, non dimíttat illam. b +1 Corinthios 1Cor 48 7 13 Et si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum: +1 Corinthios 1Cor 48 7 14 sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt. +1 Corinthios 1Cor 48 7 15 Quod si infidélis discédit, discédat: non enim servitúti subjéctus est frater, aut soror in hujúsmodi: in pace autem vocávit nos Deus. +1 Corinthios 1Cor 48 7 16 Unde enim scis múlier, si virum salvum fácies? aut unde scis vir, si mulíerem salvam fácies? +1 Corinthios 1Cor 48 7 17 Nisi unicuíque sicut divísit Dóminus, unumquémque sicut vocávit Deus, ita ámbulet, et sicut in ómnibus ecclésiis dóceo. +1 Corinthios 1Cor 48 7 18 Circumcísus áliquis vocátus est? non addúcat præpútium. In præpútio áliquis vocátus est? non circumcidátur. +1 Corinthios 1Cor 48 7 19 Circumcísio nihil est, et præpútium nihil est: sed observátio mandatórum Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 7 20 Unusquísque in qua vocatióne vocátus est, in ea permáneat. +1 Corinthios 1Cor 48 7 21 Servus vocátus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fíeri liber, magis útere. +1 Corinthios 1Cor 48 7 22 Qui enim in Dómino vocátus est servus, libértus est Dómini: simíliter qui liber vocátus est, servus est Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 7 23 Prétio empti estis: nolíte fíeri servi hóminum. +1 Corinthios 1Cor 48 7 24 Unusquísque in quo vocátus est, fratres, in hoc permáneat apud Deum. +1 Corinthios 1Cor 48 7 25 De virgínibus autem præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. b +1 Corinthios 1Cor 48 7 26 Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. +1 Corinthios 1Cor 48 7 27 Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. +1 Corinthios 1Cor 48 7 28 Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco. +1 Corinthios 1Cor 48 7 29 Hoc ítaque dico, fratres: tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint: +1 Corinthios 1Cor 48 7 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes: +1 Corinthios 1Cor 48 7 31 et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi. +1 Corinthios 1Cor 48 7 32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. +1 Corinthios 1Cor 48 7 33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. +1 Corinthios 1Cor 48 7 34 Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro. +1 Corinthios 1Cor 48 7 35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico: non ut láqueum vobis injíciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi. b +1 Corinthios 1Cor 48 7 36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri: quod vult fáciat: non peccat, si nubat. +1 Corinthios 1Cor 48 7 37 Nam qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit. +1 Corinthios 1Cor 48 7 38 Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit: et qui non jungit, mélius facit. +1 Corinthios 1Cor 48 7 39 Múlier alligáta est legi quanto témpore vir ejus vivit, quod si dormíerit vir ejus, liberáta est: cui vult nubat, tantum in Dómino. +1 Corinthios 1Cor 48 7 40 Beátior autem erit si sic permánserit secúndum meum consílium: puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam. +1 Corinthios 1Cor 48 8 1 De iis autem quæ idólis sacrificántur, scimus quia omnes sciéntiam habémus. Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat. +1 Corinthios 1Cor 48 8 2 Si quis autem se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit quemádmodum opórteat eum scire. +1 Corinthios 1Cor 48 8 3 Si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo. +1 Corinthios 1Cor 48 8 4 De escis autem quæ idólis immolántur, scimus quia nihil est idólum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. +1 Corinthios 1Cor 48 8 5 Nam etsi sunt qui dicántur dii sive in cælo, sive in terra (síquidem sunt dii multi, et dómini multi): +1 Corinthios 1Cor 48 8 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo ómnia, et nos in illum: et unus Dóminus Jesus Christus, per quem ómnia, et nos per ipsum. +1 Corinthios 1Cor 48 8 7 Sed non in ómnibus est sciéntia. Quidam autem cum consciéntia usque nunc idóli, quasi idolóthytum mandúcant: et consciéntia ipsórum cum sit infírma, pollúitur. +1 Corinthios 1Cor 48 8 8 Esca autem nos non comméndat Deo. Neque enim si manducavérimus, abundábimus: neque si non manducavérimus, deficiémus. +1 Corinthios 1Cor 48 8 9 Vidéte autem ne forte haec licéntia vestra offendículum fiat infírmis. +1 Corinthios 1Cor 48 8 10 Si enim quis víderit eum, qui habet sciéntiam, in idolío recumbéntem: nonne consciéntia ejus, cum sit infírma, ædificábitur ad manducándum idolóthyta? +1 Corinthios 1Cor 48 8 11 Et períbit infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est? +1 Corinthios 1Cor 48 8 12 Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis. +1 Corinthios 1Cor 48 8 13 Quaprópter si esca scandalízat fratrem meum, non manducábo carnem in ætérnum, ne fratrem meum scandalízem. +1 Corinthios 1Cor 48 9 1 Non sum liber? non sum Apóstolus? nonne Christum Jesum Dóminum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Dómino? +1 Corinthios 1Cor 48 9 2 Et si áliis non sum Apóstolus, sed tamen vobis sum: nam signáculum apostolátus mei vos estis in Dómino. +1 Corinthios 1Cor 48 9 3 Mea defénsio apud eos qui me intérrogant, haec est: +1 Corinthios 1Cor 48 9 4 Numquid non habémus potestátem manducándi et bibéndi? +1 Corinthios 1Cor 48 9 5 numquid non habémus potestátem mulíerem sorórem circumducéndi sicut et céteri Apóstoli, et fratres Dómini, et Cephas? +1 Corinthios 1Cor 48 9 6 aut ego solus, et Bárnabas, non habémus potestátem hoc operándi? +1 Corinthios 1Cor 48 9 7 Quis mílitat suis stipéndiis umquam? quis plantat víneam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non mandúcat? +1 Corinthios 1Cor 48 9 8 Numquid secúndum hóminem haec dico? an et lex haec non dicit? +1 Corinthios 1Cor 48 9 9 Scriptum est enim in lege Móysi: Non alligábis os bovi trituránti. Numquid de bobus cura est Deo? +1 Corinthios 1Cor 48 9 10 an propter nos útique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quóniam debet in spe qui arat, aráre: et qui tritúrat, in spe fructus percipiéndi. +1 Corinthios 1Cor 48 9 11 Si nos vobis spirituália seminávimus, magnum est si nos carnália vestra metámus? +1 Corinthios 1Cor 48 9 12 Si álii potestátis vestræ partícipes sunt, quare non pótius nos? Sed non usi sumus hac potestáte: sed ómnia sustinémus, ne quod offendículum demus Evangélio Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 9 13 Nescítis quóniam qui in sacrário operántur quæ de sacrário sunt, edunt: et qui altári desérviunt, cum altári partícipant? +1 Corinthios 1Cor 48 9 14 Ita et Dóminus ordinávit iis qui Evangélium annúntiant, de Evangélio vívere. 1 Corinthios 1Cor 48 9 15a Ego autem nullo horum usus sum. -1 Corinthios 1Cor 48 9 15b Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. -1 Corinthios 1Cor 48 9 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero. -1 Corinthios 1Cor 48 9 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. -1 Corinthios 1Cor 48 9 18 Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. -1 Corinthios 1Cor 48 9 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. -1 Corinthios 1Cor 48 9 20 Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer: -1 Corinthios 1Cor 48 9 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. -1 Corinthios 1Cor 48 9 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. -1 Corinthios 1Cor 48 9 23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. b -1 Corinthios 1Cor 48 9 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. -1 Corinthios 1Cor 48 9 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. -1 Corinthios 1Cor 48 9 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: -1 Corinthios 1Cor 48 9 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. -1 Corinthios 1Cor 48 10 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, -1 Corinthios 1Cor 48 10 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: -1 Corinthios 1Cor 48 10 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, -1 Corinthios 1Cor 48 10 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): -1 Corinthios 1Cor 48 10 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. -1 Corinthios 1Cor 48 10 6 Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. -1 Corinthios 1Cor 48 10 7 Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. -1 Corinthios 1Cor 48 10 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. -1 Corinthios 1Cor 48 10 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. -1 Corinthios 1Cor 48 10 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. -1 Corinthios 1Cor 48 10 11 Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. -1 Corinthios 1Cor 48 10 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. -1 Corinthios 1Cor 48 10 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. -1 Corinthios 1Cor 48 10 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: b -1 Corinthios 1Cor 48 10 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. -1 Corinthios 1Cor 48 10 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? -1 Corinthios 1Cor 48 10 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. -1 Corinthios 1Cor 48 10 18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? -1 Corinthios 1Cor 48 10 19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? -1 Corinthios 1Cor 48 10 20 Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum: -1 Corinthios 1Cor 48 10 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. -1 Corinthios 1Cor 48 10 22a An aemulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? -1 Corinthios 1Cor 48 10 22b Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. -1 Corinthios 1Cor 48 10 23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat. -1 Corinthios 1Cor 48 10 24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. -1 Corinthios 1Cor 48 10 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. -1 Corinthios 1Cor 48 10 26 Domini est terra, et plenitudo ejus. -1 Corinthios 1Cor 48 10 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. -1 Corinthios 1Cor 48 10 28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: -1 Corinthios 1Cor 48 10 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? -1 Corinthios 1Cor 48 10 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? -1 Corinthios 1Cor 48 10 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. -1 Corinthios 1Cor 48 10 32 Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei: -1 Corinthios 1Cor 48 10 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. -1 Corinthios 1Cor 48 11 1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. -1 Corinthios 1Cor 48 11 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. -1 Corinthios 1Cor 48 11 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. -1 Corinthios 1Cor 48 11 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. -1 Corinthios 1Cor 48 11 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. -1 Corinthios 1Cor 48 11 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. -1 Corinthios 1Cor 48 11 7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. -1 Corinthios 1Cor 48 11 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. -1 Corinthios 1Cor 48 11 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. -1 Corinthios 1Cor 48 11 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. -1 Corinthios 1Cor 48 11 11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. -1 Corinthios 1Cor 48 11 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. -1 Corinthios 1Cor 48 11 13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? -1 Corinthios 1Cor 48 11 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: -1 Corinthios 1Cor 48 11 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. -1 Corinthios 1Cor 48 11 16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 11 17 Hoc autem praecipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. b -1 Corinthios 1Cor 48 11 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. -1 Corinthios 1Cor 48 11 19 Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. -1 Corinthios 1Cor 48 11 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. -1 Corinthios 1Cor 48 11 21 Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. -1 Corinthios 1Cor 48 11 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. -1 Corinthios 1Cor 48 11 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, -1 Corinthios 1Cor 48 11 24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. -1 Corinthios 1Cor 48 11 25 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. -1 Corinthios 1Cor 48 11 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. -1 Corinthios 1Cor 48 11 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. -1 Corinthios 1Cor 48 11 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. -1 Corinthios 1Cor 48 11 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. -1 Corinthios 1Cor 48 11 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. -1 Corinthios 1Cor 48 11 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. -1 Corinthios 1Cor 48 11 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. -1 Corinthios 1Cor 48 11 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. -1 Corinthios 1Cor 48 11 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. -1 Corinthios 1Cor 48 12 1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. -1 Corinthios 1Cor 48 12 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. -1 Corinthios 1Cor 48 12 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. -1 Corinthios 1Cor 48 12 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: -1 Corinthios 1Cor 48 12 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: -1 Corinthios 1Cor 48 12 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. -1 Corinthios 1Cor 48 12 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. -1 Corinthios 1Cor 48 12 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: -1 Corinthios 1Cor 48 12 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: -1 Corinthios 1Cor 48 12 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. -1 Corinthios 1Cor 48 12 11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. -1 Corinthios 1Cor 48 12 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. b -1 Corinthios 1Cor 48 12 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. +1 Corinthios 1Cor 48 9 15b Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut glóriam meam quis evácuet. +1 Corinthios 1Cor 48 9 16 Nam si evangelizávero, non est mihi glória: necéssitas enim mihi incúmbit: vae enim mihi est, si non evangelizávero. +1 Corinthios 1Cor 48 9 17 Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo: si autem invítus, dispensátio mihi crédita est. +1 Corinthios 1Cor 48 9 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangélium prǽdicans, sine sumptu ponam Evangélium, ut non abútar potestáte mea in Evangélio. +1 Corinthios 1Cor 48 9 19 Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucrifácerem. +1 Corinthios 1Cor 48 9 20 Et factus sum Judǽis tamquam Judǽus, ut Judǽos lucrárer: +1 Corinthios 1Cor 48 9 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifácerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifácerem eos qui sine lege erant. +1 Corinthios 1Cor 48 9 22 Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. Ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos. +1 Corinthios 1Cor 48 9 23 Ómnia autem fácio propter Evangélium: ut párticeps ejus effíciar. b +1 Corinthios 1Cor 48 9 24 Nescítis quod ii qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite ut comprehendátis. +1 Corinthios 1Cor 48 9 25 Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant: nos autem incorrúptam. +1 Corinthios 1Cor 48 9 26 Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi aërem vérberans: +1 Corinthios 1Cor 48 9 27 sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar. +1 Corinthios 1Cor 48 10 1 Nolo enim vos ignoráre fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, +1 Corinthios 1Cor 48 10 2 et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube, et in mari: +1 Corinthios 1Cor 48 10 3 et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt, +1 Corinthios 1Cor 48 10 4 et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus): +1 Corinthios 1Cor 48 10 5 sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo: nam prostráti sunt in desérto. +1 Corinthios 1Cor 48 10 6 Hæc autem in figúra facta sunt nostri, ut non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt. +1 Corinthios 1Cor 48 10 7 Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere. +1 Corinthios 1Cor 48 10 8 Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia. +1 Corinthios 1Cor 48 10 9 Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt. +1 Corinthios 1Cor 48 10 10 Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. +1 Corinthios 1Cor 48 10 11 Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt. +1 Corinthios 1Cor 48 10 12 Ítaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat. +1 Corinthios 1Cor 48 10 13 Tentátio vos non apprehéndat nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum ut possítis sustinére. +1 Corinthios 1Cor 48 10 14 Propter quod, caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra: b +1 Corinthios 1Cor 48 10 15 ut prudéntibus loquor, vos ipsi judicáte quod dico. +1 Corinthios 1Cor 48 10 16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est? +1 Corinthios 1Cor 48 10 17 Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus. +1 Corinthios 1Cor 48 10 18 Vidéte Israël secúndum carnem: nonne qui edunt hóstias, partícipes sunt altáris? +1 Corinthios 1Cor 48 10 19 Quid ergo? dico quod idólis immolátum sit áliquid? aut quod idólum, sit áliquid? +1 Corinthios 1Cor 48 10 20 Sed quæ ímmolant gentes, dæmóniis ímmolant, et non Deo. Nolo autem vos sócios fíeri dæmoniórum: +1 Corinthios 1Cor 48 10 21 non potéstis cálicem Dómini bíbere, et cálicem dæmoniórum; non potéstis mensæ Dómini partícipes esse, et mensæ dæmoniórum. +1 Corinthios 1Cor 48 10 22a An æmulámur Dóminum? numquid fortióres illo sumus? +1 Corinthios 1Cor 48 10 22b Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt. +1 Corinthios 1Cor 48 10 23 Ómnia mihi licent, sed non ómnia ædíficat. +1 Corinthios 1Cor 48 10 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod altérius. +1 Corinthios 1Cor 48 10 25 Omne quod in macéllo venit, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam. +1 Corinthios 1Cor 48 10 26 Dómini est terra, et plenitúdo ejus. +1 Corinthios 1Cor 48 10 27 Si quis vocat vos infidélium, et vultis ire: omne quod vobis appónitur, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam. +1 Corinthios 1Cor 48 10 28 Si quis autem díxerit: Hoc immolátum est idólis: nolíte manducáre propter illum qui indicávit, et propter consciéntiam: +1 Corinthios 1Cor 48 10 29 consciéntiam autem dico non tuam, sed altérius. Ut quid enim libértas mea judicátur ab aliéna consciéntia? +1 Corinthios 1Cor 48 10 30 Si ego cum grátia partícipo, quid blasphémor pro eo quod grátias ago? +1 Corinthios 1Cor 48 10 31 Sive ergo manducátis, sive bíbitis, sive áliud quid fácitis: ómnia in glóriam Dei fácite. +1 Corinthios 1Cor 48 10 32 Sine offensióne estóte Judǽis, et géntibus, et ecclésiæ Dei: +1 Corinthios 1Cor 48 10 33 sicut et ego per ómnia ómnibus pláceo, non quærens quod mihi útile est, sed quod multis: ut salvi fiant. +1 Corinthios 1Cor 48 11 1 Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi. +1 Corinthios 1Cor 48 11 2 Laudo autem vos fratres quod per ómnia mei mémores estis: et sicut trádidi vobis, præcépta mea tenétis. +1 Corinthios 1Cor 48 11 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulíeris, vir: caput vero Christi, Deus. +1 Corinthios 1Cor 48 11 4 Omnis vir orans, aut prophétans veláto cápite, detúrpat caput suum. +1 Corinthios 1Cor 48 11 5 Omnis autem múlier orans, aut prophétans non veláto cápite, detúrpat caput suum: unum enim est ac si decalvétur. +1 Corinthios 1Cor 48 11 6 Nam si non velátur múlier, tondeátur. Si vero turpe est mulíeri tondéri, aut decalvári, velet caput suum. +1 Corinthios 1Cor 48 11 7 Vir quidem non debet veláre caput suum: quóniam imágo et glória Dei est, múlier autem glória viri est. +1 Corinthios 1Cor 48 11 8 Non enim vir ex mulíere est, sed múlier ex viro. +1 Corinthios 1Cor 48 11 9 Étenim non est creátus vir propter mulíerem, sed múlier propter virum. +1 Corinthios 1Cor 48 11 10 Ídeo debet múlier potestátem habére supra caput propter ángelos. +1 Corinthios 1Cor 48 11 11 Verúmtamen neque vir sine mulíere: neque múlier sine viro in Dómino. +1 Corinthios 1Cor 48 11 12 Nam sicut múlier de viro, ita et vir per mulíerem: ómnia autem ex Deo. +1 Corinthios 1Cor 48 11 13 Vos ipsi judicáte: decet mulíerem non velátam oráre Deum? +1 Corinthios 1Cor 48 11 14 Nec ipsa natúra docet vos, quod vir quidem si comam nútriat, ignomínia est illi: +1 Corinthios 1Cor 48 11 15 múlier vero si comam nútriat, glória est illi: quóniam capílli pro velámine ei dati sunt. +1 Corinthios 1Cor 48 11 16 Si quis autem vidétur contentiósus esse: nos talem consuetúdinem non habémus, neque ecclésia Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 11 17 Hoc autem præcípio: non laudans quod non in mélius, sed in detérius convenítis. b +1 Corinthios 1Cor 48 11 18 Primum quidem conveniéntibus vobis in ecclésiam, áudio scissúras esse inter vos, et ex parte credo. +1 Corinthios 1Cor 48 11 19 Nam opórtet et hǽreses esse, ut et qui probáti sunt, manifésti fiant in vobis. +1 Corinthios 1Cor 48 11 20 Conveniéntibus ergo vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre. +1 Corinthios 1Cor 48 11 21 Unusquísque enim suam cœnam præsúmit ad manducándum, et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est. +1 Corinthios 1Cor 48 11 22 Numquid domos non habétis ad manducándum, et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. +1 Corinthios 1Cor 48 11 23 Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem, +1 Corinthios 1Cor 48 11 24 et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. +1 Corinthios 1Cor 48 11 25 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. +1 Corinthios 1Cor 48 11 26 Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat. +1 Corinthios 1Cor 48 11 27 Ítaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. +1 Corinthios 1Cor 48 11 28 Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat. +1 Corinthios 1Cor 48 11 29 Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit, non dijúdicans corpus Dómini. +1 Corinthios 1Cor 48 11 30 Ídeo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi. +1 Corinthios 1Cor 48 11 31 Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. +1 Corinthios 1Cor 48 11 32 Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur. +1 Corinthios 1Cor 48 11 33 Ítaque fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte. +1 Corinthios 1Cor 48 11 34 Si quis ésurit, domi mandúcet, ut non in judícium conveniátis. Cétera autem, cum vénero, dispónam. +1 Corinthios 1Cor 48 12 1 De spirituálibus autem, nolo vos ignoráre fratres. +1 Corinthios 1Cor 48 12 2 Scitis quóniam cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes. +1 Corinthios 1Cor 48 12 3 Ídeo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto. +1 Corinthios 1Cor 48 12 4 Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus: +1 Corinthios 1Cor 48 12 5 et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus: +1 Corinthios 1Cor 48 12 6 et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus qui operátur ómnia in ómnibus. +1 Corinthios 1Cor 48 12 7 Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem. +1 Corinthios 1Cor 48 12 8 Álii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúmdem Spíritum: +1 Corinthios 1Cor 48 12 9 álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu: +1 Corinthios 1Cor 48 12 10 álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. +1 Corinthios 1Cor 48 12 11 Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. +1 Corinthios 1Cor 48 12 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ómnia autem membra córporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. b +1 Corinthios 1Cor 48 12 13 Étenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Judǽi, sive gentíles, sive servi, sive líberi: et omnes in uno Spíritu potáti sumus. 1 Corinthios 1Cor 48 12 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. -1 Corinthios 1Cor 48 12 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? -1 Corinthios 1Cor 48 12 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? -1 Corinthios 1Cor 48 12 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? -1 Corinthios 1Cor 48 12 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. -1 Corinthios 1Cor 48 12 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? +1 Corinthios 1Cor 48 12 15 Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore? +1 Corinthios 1Cor 48 12 16 Et si díxerit auris: Quóniam non sum óculus, non sum de córpore: num ídeo est de córpore? +1 Corinthios 1Cor 48 12 17 Si totum corpus óculus: ubi audítus? Si totum audítus: ubi odorátus? +1 Corinthios 1Cor 48 12 18 Nunc autem pósuit Deus membra, unumquódque eórum in córpore sicut vóluit. +1 Corinthios 1Cor 48 12 19 Quod si essent ómnia unum membrum, ubi corpus? 1 Corinthios 1Cor 48 12 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. -1 Corinthios 1Cor 48 12 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. -1 Corinthios 1Cor 48 12 22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: -1 Corinthios 1Cor 48 12 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. -1 Corinthios 1Cor 48 12 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, -1 Corinthios 1Cor 48 12 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. -1 Corinthios 1Cor 48 12 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. +1 Corinthios 1Cor 48 12 21 Non potest autem óculus dícere mánui: Ópera tua non indígeo: aut íterum caput pédibus: Non estis mihi necessárii. +1 Corinthios 1Cor 48 12 22 Sed multo magis quæ vidéntur membra córporis infirmióra esse, necessarióra sunt: +1 Corinthios 1Cor 48 12 23 et quæ putámus ignobilióra membra esse córporis, his honórem abundantiórem circúmdamus: et quæ inhonésta sunt nostra, abundantiórem honestátem habent. +1 Corinthios 1Cor 48 12 24 Honésta autem nostra nullíus egent: sed Deus temperávit corpus, ei cui déerat, abundantiórem tribuéndo honórem, +1 Corinthios 1Cor 48 12 25 ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra. +1 Corinthios 1Cor 48 12 26 Et si quid pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra: sive gloriátur unum membrum, congáudent ómnia membra. 1 Corinthios 1Cor 48 12 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. -1 Corinthios 1Cor 48 12 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. -1 Corinthios 1Cor 48 12 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? -1 Corinthios 1Cor 48 12 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? -1 Corinthios 1Cor 48 12 31 Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. b -1 Corinthios 1Cor 48 13 1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. -1 Corinthios 1Cor 48 13 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. -1 Corinthios 1Cor 48 13 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. -1 Corinthios 1Cor 48 13 4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, -1 Corinthios 1Cor 48 13 5 non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, -1 Corinthios 1Cor 48 13 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: -1 Corinthios 1Cor 48 13 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. -1 Corinthios 1Cor 48 13 8 Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. -1 Corinthios 1Cor 48 13 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. -1 Corinthios 1Cor 48 13 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. -1 Corinthios 1Cor 48 13 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. -1 Corinthios 1Cor 48 13 12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. -1 Corinthios 1Cor 48 13 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas. -1 Corinthios 1Cor 48 14 1 Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. -1 Corinthios 1Cor 48 14 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. -1 Corinthios 1Cor 48 14 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem. -1 Corinthios 1Cor 48 14 4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat. -1 Corinthios 1Cor 48 14 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat. -1 Corinthios 1Cor 48 14 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? -1 Corinthios 1Cor 48 14 7 Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? -1 Corinthios 1Cor 48 14 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? -1 Corinthios 1Cor 48 14 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. -1 Corinthios 1Cor 48 14 10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. -1 Corinthios 1Cor 48 14 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. -1 Corinthios 1Cor 48 14 12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. -1 Corinthios 1Cor 48 14 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. -1 Corinthios 1Cor 48 14 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. b -1 Corinthios 1Cor 48 14 15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. -1 Corinthios 1Cor 48 14 16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. -1 Corinthios 1Cor 48 14 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. -1 Corinthios 1Cor 48 14 18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. -1 Corinthios 1Cor 48 14 19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. -1 Corinthios 1Cor 48 14 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. -1 Corinthios 1Cor 48 14 21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. -1 Corinthios 1Cor 48 14 22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus. -1 Corinthios 1Cor 48 14 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? -1 Corinthios 1Cor 48 14 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: -1 Corinthios 1Cor 48 14 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. -1 Corinthios 1Cor 48 14 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. b -1 Corinthios 1Cor 48 14 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. -1 Corinthios 1Cor 48 14 28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. -1 Corinthios 1Cor 48 14 29 Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. -1 Corinthios 1Cor 48 14 30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. -1 Corinthios 1Cor 48 14 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: -1 Corinthios 1Cor 48 14 32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. -1 Corinthios 1Cor 48 14 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. -1 Corinthios 1Cor 48 14 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. -1 Corinthios 1Cor 48 14 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. -1 Corinthios 1Cor 48 14 36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? -1 Corinthios 1Cor 48 14 37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. -1 Corinthios 1Cor 48 14 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. -1 Corinthios 1Cor 48 14 39 Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. -1 Corinthios 1Cor 48 14 40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. -1 Corinthios 1Cor 48 15 1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, -1 Corinthios 1Cor 48 15 2 per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. -1 Corinthios 1Cor 48 15 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: -1 Corinthios 1Cor 48 15 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: -1 Corinthios 1Cor 48 15 5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim: -1 Corinthios 1Cor 48 15 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: -1 Corinthios 1Cor 48 15 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: -1 Corinthios 1Cor 48 15 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. -1 Corinthios 1Cor 48 15 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. -1 Corinthios 1Cor 48 15 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: -1 Corinthios 1Cor 48 15 11 sive enim ego, sive illi: sic praedicamus, et sic credidistis. -1 Corinthios 1Cor 48 15 12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? b -1 Corinthios 1Cor 48 15 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. -1 Corinthios 1Cor 48 15 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: -1 Corinthios 1Cor 48 15 15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. -1 Corinthios 1Cor 48 15 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. -1 Corinthios 1Cor 48 15 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. -1 Corinthios 1Cor 48 15 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. -1 Corinthios 1Cor 48 15 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. -1 Corinthios 1Cor 48 15 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, -1 Corinthios 1Cor 48 15 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. -1 Corinthios 1Cor 48 15 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. -1 Corinthios 1Cor 48 15 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. -1 Corinthios 1Cor 48 15 24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. -1 Corinthios 1Cor 48 15 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. -1 Corinthios 1Cor 48 15 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: -1 Corinthios 1Cor 48 15 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. -1 Corinthios 1Cor 48 15 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. -1 Corinthios 1Cor 48 15 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? b -1 Corinthios 1Cor 48 15 30 ut quid et nos periclitamur omni hora? -1 Corinthios 1Cor 48 15 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. -1 Corinthios 1Cor 48 15 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. -1 Corinthios 1Cor 48 15 33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. -1 Corinthios 1Cor 48 15 34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. -1 Corinthios 1Cor 48 15 35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? b -1 Corinthios 1Cor 48 15 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: -1 Corinthios 1Cor 48 15 37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. -1 Corinthios 1Cor 48 15 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. -1 Corinthios 1Cor 48 15 39 Non omnis caro, éadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. -1 Corinthios 1Cor 48 15 40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. -1 Corinthios 1Cor 48 15 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: -1 Corinthios 1Cor 48 15 42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. -1 Corinthios 1Cor 48 15 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: -1 Corinthios 1Cor 48 15 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: -1 Corinthios 1Cor 48 15 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. -1 Corinthios 1Cor 48 15 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. -1 Corinthios 1Cor 48 15 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis. -1 Corinthios 1Cor 48 15 48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes. -1 Corinthios 1Cor 48 15 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. -1 Corinthios 1Cor 48 15 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. -1 Corinthios 1Cor 48 15 51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. b -1 Corinthios 1Cor 48 15 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. -1 Corinthios 1Cor 48 15 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. -1 Corinthios 1Cor 48 15 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. -1 Corinthios 1Cor 48 15 55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? -1 Corinthios 1Cor 48 15 56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. -1 Corinthios 1Cor 48 15 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. -1 Corinthios 1Cor 48 15 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. -1 Corinthios 1Cor 48 16 1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. -1 Corinthios 1Cor 48 16 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. -1 Corinthios 1Cor 48 16 3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. -1 Corinthios 1Cor 48 16 4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. -1 Corinthios 1Cor 48 16 5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. -1 Corinthios 1Cor 48 16 6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. -1 Corinthios 1Cor 48 16 7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. -1 Corinthios 1Cor 48 16 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. -1 Corinthios 1Cor 48 16 9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. -1 Corinthios 1Cor 48 16 10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. -1 Corinthios 1Cor 48 16 11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. -1 Corinthios 1Cor 48 16 12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. -1 Corinthios 1Cor 48 16 13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. b -1 Corinthios 1Cor 48 16 14 Omnia vestra in caritate fiant. -1 Corinthios 1Cor 48 16 15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: b -1 Corinthios 1Cor 48 16 16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. -1 Corinthios 1Cor 48 16 17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: -1 Corinthios 1Cor 48 16 18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. -1 Corinthios 1Cor 48 16 19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. -1 Corinthios 1Cor 48 16 20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. -1 Corinthios 1Cor 48 16 21 Salutatio, mea manu Pauli. -1 Corinthios 1Cor 48 16 22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. -1 Corinthios 1Cor 48 16 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. -1 Corinthios 1Cor 48 16 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen. -# 2 Corinthios 2Cor Epistola Secunda Beati: Pauli Apostoli ad Corinthios -2 Corinthios 2Cor 49 1 1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. -2 Corinthios 2Cor 49 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -2 Corinthios 2Cor 49 1 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, -2 Corinthios 2Cor 49 1 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. -2 Corinthios 2Cor 49 1 5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. -2 Corinthios 2Cor 49 1 6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: -2 Corinthios 2Cor 49 1 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. -2 Corinthios 2Cor 49 1 8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. b -2 Corinthios 2Cor 49 1 9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: -2 Corinthios 2Cor 49 1 10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, -2 Corinthios 2Cor 49 1 11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. -2 Corinthios 2Cor 49 1 12 Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. b -2 Corinthios 2Cor 49 1 13 Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, -2 Corinthios 2Cor 49 1 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. -2 Corinthios 2Cor 49 1 15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: -2 Corinthios 2Cor 49 1 16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam. -2 Corinthios 2Cor 49 1 17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? -2 Corinthios 2Cor 49 1 18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. -2 Corinthios 2Cor 49 1 19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. -2 Corinthios 2Cor 49 1 20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. -2 Corinthios 2Cor 49 1 21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: -2 Corinthios 2Cor 49 1 22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. -2 Corinthios 2Cor 49 1 23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. b -2 Corinthios 2Cor 49 2 1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. -2 Corinthios 2Cor 49 2 2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? -2 Corinthios 2Cor 49 2 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. -2 Corinthios 2Cor 49 2 4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 2 5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. -2 Corinthios 2Cor 49 2 6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus: -2 Corinthios 2Cor 49 2 7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. -2 Corinthios 2Cor 49 2 8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. -2 Corinthios 2Cor 49 2 9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. -2 Corinthios 2Cor 49 2 10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, -2 Corinthios 2Cor 49 2 11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. -2 Corinthios 2Cor 49 2 12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, b -2 Corinthios 2Cor 49 2 13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. -2 Corinthios 2Cor 49 2 14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: -2 Corinthios 2Cor 49 2 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: -2 Corinthios 2Cor 49 2 16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? -2 Corinthios 2Cor 49 2 17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. -2 Corinthios 2Cor 49 3 1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? -2 Corinthios 2Cor 49 3 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus: -2 Corinthios 2Cor 49 3 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. -2 Corinthios 2Cor 49 3 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: -2 Corinthios 2Cor 49 3 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: -2 Corinthios 2Cor 49 3 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. -2 Corinthios 2Cor 49 3 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur: -2 Corinthios 2Cor 49 3 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? -2 Corinthios 2Cor 49 3 9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. -2 Corinthios 2Cor 49 3 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. -2 Corinthios 2Cor 49 3 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. -2 Corinthios 2Cor 49 3 12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: b -2 Corinthios 2Cor 49 3 13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, -2 Corinthios 2Cor 49 3 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), -2 Corinthios 2Cor 49 3 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. -2 Corinthios 2Cor 49 3 16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. -2 Corinthios 2Cor 49 3 17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. -2 Corinthios 2Cor 49 3 18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. -2 Corinthios 2Cor 49 4 1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, -2 Corinthios 2Cor 49 4 2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. -2 Corinthios 2Cor 49 4 3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: -2 Corinthios 2Cor 49 4 4 in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. -2 Corinthios 2Cor 49 4 5 Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: -2 Corinthios 2Cor 49 4 6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. -2 Corinthios 2Cor 49 4 7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. b -2 Corinthios 2Cor 49 4 8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: -2 Corinthios 2Cor 49 4 9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: -2 Corinthios 2Cor 49 4 10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. -2 Corinthios 2Cor 49 4 11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. -2 Corinthios 2Cor 49 4 12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 4 13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: -2 Corinthios 2Cor 49 4 14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. -2 Corinthios 2Cor 49 4 15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. -2 Corinthios 2Cor 49 4 16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. -2 Corinthios 2Cor 49 4 17 Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, -2 Corinthios 2Cor 49 4 18 non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt. -2 Corinthios 2Cor 49 5 1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. -2 Corinthios 2Cor 49 5 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes: -2 Corinthios 2Cor 49 5 3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur. -2 Corinthios 2Cor 49 5 4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. -2 Corinthios 2Cor 49 5 5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. -2 Corinthios 2Cor 49 5 6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino -2 Corinthios 2Cor 49 5 7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): -2 Corinthios 2Cor 49 5 8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. -2 Corinthios 2Cor 49 5 9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi. -2 Corinthios 2Cor 49 5 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. -2 Corinthios 2Cor 49 5 11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. b -2 Corinthios 2Cor 49 5 12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. -2 Corinthios 2Cor 49 5 13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 5 14 Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: -2 Corinthios 2Cor 49 5 15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. -2 Corinthios 2Cor 49 5 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. -2 Corinthios 2Cor 49 5 17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. -2 Corinthios 2Cor 49 5 18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, -2 Corinthios 2Cor 49 5 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. -2 Corinthios 2Cor 49 5 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. b -2 Corinthios 2Cor 49 5 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. -2 Corinthios 2Cor 49 6 1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. -2 Corinthios 2Cor 49 6 2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. -2 Corinthios 2Cor 49 6 3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: -2 Corinthios 2Cor 49 6 4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, -2 Corinthios 2Cor 49 6 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, -2 Corinthios 2Cor 49 6 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, -2 Corinthios 2Cor 49 6 7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, -2 Corinthios 2Cor 49 6 8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: -2 Corinthios 2Cor 49 6 9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: -2 Corinthios 2Cor 49 6 10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. -2 Corinthios 2Cor 49 6 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. b -2 Corinthios 2Cor 49 6 12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: -2 Corinthios 2Cor 49 6 13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. -2 Corinthios 2Cor 49 6 14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? -2 Corinthios 2Cor 49 6 15 quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? -2 Corinthios 2Cor 49 6 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. -2 Corinthios 2Cor 49 6 17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: -2 Corinthios 2Cor 49 6 18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. -2 Corinthios 2Cor 49 7 1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. -2 Corinthios 2Cor 49 7 2 Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. -2 Corinthios 2Cor 49 7 3 Non ad condemnationem vestram dico: praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. -2 Corinthios 2Cor 49 7 4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. b -2 Corinthios 2Cor 49 7 5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnae, intus timores. -2 Corinthios 2Cor 49 7 6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. -2 Corinthios 2Cor 49 7 7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. -2 Corinthios 2Cor 49 7 8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet: etsi poeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, -2 Corinthios 2Cor 49 7 9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. -2 Corinthios 2Cor 49 7 10 Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. -2 Corinthios 2Cor 49 7 11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. -2 Corinthios 2Cor 49 7 12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis -2 Corinthios 2Cor 49 7 13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: -2 Corinthios 2Cor 49 7 14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est, -2 Corinthios 2Cor 49 7 15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum. -2 Corinthios 2Cor 49 7 16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 8 1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae: -2 Corinthios 2Cor 49 8 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: -2 Corinthios 2Cor 49 8 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, -2 Corinthios 2Cor 49 8 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. -2 Corinthios 2Cor 49 8 5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, -2 Corinthios 2Cor 49 8 6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. -2 Corinthios 2Cor 49 8 7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. -2 Corinthios 2Cor 49 8 8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans. -2 Corinthios 2Cor 49 8 9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. -2 Corinthios 2Cor 49 8 10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore: -2 Corinthios 2Cor 49 8 11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. -2 Corinthios 2Cor 49 8 12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. -2 Corinthios 2Cor 49 8 13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. -2 Corinthios 2Cor 49 8 14 In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: -2 Corinthios 2Cor 49 8 15 Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. -2 Corinthios 2Cor 49 8 16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, b -2 Corinthios 2Cor 49 8 17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. -2 Corinthios 2Cor 49 8 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: -2 Corinthios 2Cor 49 8 19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: -2 Corinthios 2Cor 49 8 20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. -2 Corinthios 2Cor 49 8 21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. -2 Corinthios 2Cor 49 8 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, -2 Corinthios 2Cor 49 8 23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. -2 Corinthios 2Cor 49 8 24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. -2 Corinthios 2Cor 49 9 1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 9 2 Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. -2 Corinthios 2Cor 49 9 3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: -2 Corinthios 2Cor 49 9 4 ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. -2 Corinthios 2Cor 49 9 5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. -2 Corinthios 2Cor 49 9 6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. -2 Corinthios 2Cor 49 9 7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. -2 Corinthios 2Cor 49 9 8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, -2 Corinthios 2Cor 49 9 9 sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi. -2 Corinthios 2Cor 49 9 10 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae: -2 Corinthios 2Cor 49 9 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. -2 Corinthios 2Cor 49 9 12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, -2 Corinthios 2Cor 49 9 13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, -2 Corinthios 2Cor 49 9 14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 9 15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. -2 Corinthios 2Cor 49 10 1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. -2 Corinthios 2Cor 49 10 2 Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. -2 Corinthios 2Cor 49 10 3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. -2 Corinthios 2Cor 49 10 4 Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, -2 Corinthios 2Cor 49 10 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, -2 Corinthios 2Cor 49 10 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. -2 Corinthios 2Cor 49 10 7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. b -2 Corinthios 2Cor 49 10 8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. -2 Corinthios 2Cor 49 10 9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas: -2 Corinthios 2Cor 49 10 10 quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes: praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: -2 Corinthios 2Cor 49 10 11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto. -2 Corinthios 2Cor 49 10 12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. -2 Corinthios 2Cor 49 10 13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. -2 Corinthios 2Cor 49 10 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. -2 Corinthios 2Cor 49 10 15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, -2 Corinthios 2Cor 49 10 16 etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari. -2 Corinthios 2Cor 49 10 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. -2 Corinthios 2Cor 49 10 18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. -2 Corinthios 2Cor 49 11 1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me: -2 Corinthios 2Cor 49 11 2 aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. -2 Corinthios 2Cor 49 11 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo. -2 Corinthios 2Cor 49 11 4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. -2 Corinthios 2Cor 49 11 5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. b -2 Corinthios 2Cor 49 11 6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 11 7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? -2 Corinthios 2Cor 49 11 8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. -2 Corinthios 2Cor 49 11 9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. -2 Corinthios 2Cor 49 11 10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. -2 Corinthios 2Cor 49 11 11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit. -2 Corinthios 2Cor 49 11 12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. -2 Corinthios 2Cor 49 11 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. -2 Corinthios 2Cor 49 11 14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. -2 Corinthios 2Cor 49 11 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum. -2 Corinthios 2Cor 49 11 16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), b -2 Corinthios 2Cor 49 11 17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae. -2 Corinthios 2Cor 49 11 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. -2 Corinthios 2Cor 49 11 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. -2 Corinthios 2Cor 49 11 20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. -2 Corinthios 2Cor 49 11 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: -2 Corinthios 2Cor 49 11 22 Hebraei sunt, et ego: Israëlitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego. -2 Corinthios 2Cor 49 11 23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. -2 Corinthios 2Cor 49 11 24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. -2 Corinthios 2Cor 49 11 25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, -2 Corinthios 2Cor 49 11 26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: -2 Corinthios 2Cor 49 11 27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, -2 Corinthios 2Cor 49 11 28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. -2 Corinthios 2Cor 49 11 29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? -2 Corinthios 2Cor 49 11 30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. -2 Corinthios 2Cor 49 11 31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. -2 Corinthios 2Cor 49 11 32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: -2 Corinthios 2Cor 49 11 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. -2 Corinthios 2Cor 49 12 1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. -2 Corinthios 2Cor 49 12 2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium caelum. -2 Corinthios 2Cor 49 12 3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: -2 Corinthios 2Cor 49 12 4 quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. -2 Corinthios 2Cor 49 12 5 Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. -2 Corinthios 2Cor 49 12 6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. -2 Corinthios 2Cor 49 12 7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet. -2 Corinthios 2Cor 49 12 8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: -2 Corinthios 2Cor 49 12 9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. -2 Corinthios 2Cor 49 12 10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. -2 Corinthios 2Cor 49 12 11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: b -2 Corinthios 2Cor 49 12 12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. -2 Corinthios 2Cor 49 12 13 Quid est enim, quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. -2 Corinthios 2Cor 49 12 14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. -2 Corinthios 2Cor 49 12 15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. -2 Corinthios 2Cor 49 12 16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. -2 Corinthios 2Cor 49 12 17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos? -2 Corinthios 2Cor 49 12 18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? -2 Corinthios 2Cor 49 12 19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter aedificationem vestram. b -2 Corinthios 2Cor 49 12 20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: -2 Corinthios 2Cor 49 12 21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. -2 Corinthios 2Cor 49 13 1 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. -2 Corinthios 2Cor 49 13 2 Praedixi, et prædíco, ut praesens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. -2 Corinthios 2Cor 49 13 3 An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? -2 Corinthios 2Cor 49 13 4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. -2 Corinthios 2Cor 49 13 5 Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. -2 Corinthios 2Cor 49 13 6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. -2 Corinthios 2Cor 49 13 7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. -2 Corinthios 2Cor 49 13 8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. -2 Corinthios 2Cor 49 13 9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. -2 Corinthios 2Cor 49 13 10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. -2 Corinthios 2Cor 49 13 11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. b -2 Corinthios 2Cor 49 13 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. -2 Corinthios 2Cor 49 13 13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. -# Galatas Gal Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Galatas -Galatas Gal 50 1 1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: -Galatas Gal 50 1 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae. -Galatas Gal 50 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, -Galatas Gal 50 1 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, -Galatas Gal 50 1 5 cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. -Galatas Gal 50 1 6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: b -Galatas Gal 50 1 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. -Galatas Gal 50 1 8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. -Galatas Gal 50 1 9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. -Galatas Gal 50 1 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. -Galatas Gal 50 1 11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: b -Galatas Gal 50 1 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. -Galatas Gal 50 1 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, -Galatas Gal 50 1 14 et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. -Galatas Gal 50 1 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, -Galatas Gal 50 1 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, -Galatas Gal 50 1 17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: -Galatas Gal 50 1 18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: -Galatas Gal 50 1 19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. -Galatas Gal 50 1 20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. -Galatas Gal 50 1 21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae. -Galatas Gal 50 1 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: -Galatas Gal 50 1 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: -Galatas Gal 50 1 24 et in me clarificabant Deum. -Galatas Gal 50 2 1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. -Galatas Gal 50 2 2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. -Galatas Gal 50 2 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: -Galatas Gal 50 2 4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. -Galatas Gal 50 2 5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: -Galatas Gal 50 2 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. -Galatas Gal 50 2 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis -Galatas Gal 50 2 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): -Galatas Gal 50 2 9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: -Galatas Gal 50 2 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. -Galatas Gal 50 2 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. b -Galatas Gal 50 2 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. -Galatas Gal 50 2 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. -Galatas Gal 50 2 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? -Galatas Gal 50 2 15 Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. -Galatas Gal 50 2 16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. -Galatas Gal 50 2 17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. b -Galatas Gal 50 2 18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo. -Galatas Gal 50 2 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. -Galatas Gal 50 2 20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. -Galatas Gal 50 2 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. -Galatas Gal 50 3 1 O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus? -Galatas Gal 50 3 2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? -Galatas Gal 50 3 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? -Galatas Gal 50 3 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. -Galatas Gal 50 3 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? -Galatas Gal 50 3 6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: -Galatas Gal 50 3 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. -Galatas Gal 50 3 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes. -Galatas Gal 50 3 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. -Galatas Gal 50 3 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. -Galatas Gal 50 3 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. -Galatas Gal 50 3 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. -Galatas Gal 50 3 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: -Galatas Gal 50 3 14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. -Galatas Gal 50 3 15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. b -Galatas Gal 50 3 16 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. -Galatas Gal 50 3 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. -Galatas Gal 50 3 18 Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. -Galatas Gal 50 3 19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. b -Galatas Gal 50 3 20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. -Galatas Gal 50 3 21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. -Galatas Gal 50 3 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. -Galatas Gal 50 3 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. -Galatas Gal 50 3 24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. -Galatas Gal 50 3 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. -Galatas Gal 50 3 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. -Galatas Gal 50 3 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. -Galatas Gal 50 3 28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. -Galatas Gal 50 3 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes. -Galatas Gal 50 4 1 Dico autem: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: -Galatas Gal 50 4 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: -Galatas Gal 50 4 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. -Galatas Gal 50 4 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, -Galatas Gal 50 4 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. -Galatas Gal 50 4 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. -Galatas Gal 50 4 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et haeres per Deum. -Galatas Gal 50 4 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. -Galatas Gal 50 4 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? -Galatas Gal 50 4 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. -Galatas Gal 50 4 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. -Galatas Gal 50 4 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis. b -Galatas Gal 50 4 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea -Galatas Gal 50 4 14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. -Galatas Gal 50 4 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. -Galatas Gal 50 4 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? -Galatas Gal 50 4 17 Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. -Galatas Gal 50 4 18 Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. -Galatas Gal 50 4 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: -Galatas Gal 50 4 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. -Galatas Gal 50 4 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? b -Galatas Gal 50 4 22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. -Galatas Gal 50 4 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: -Galatas Gal 50 4 24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar: -Galatas Gal 50 4 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. -Galatas Gal 50 4 26 Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. -Galatas Gal 50 4 27 Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. -Galatas Gal 50 4 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. -Galatas Gal 50 4 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. -Galatas Gal 50 4 30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. -Galatas Gal 50 4 31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit. b -Galatas Gal 50 5 1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. -Galatas Gal 50 5 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. -Galatas Gal 50 5 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. -Galatas Gal 50 5 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. -Galatas Gal 50 5 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus. -Galatas Gal 50 5 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur. -Galatas Gal 50 5 7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? -Galatas Gal 50 5 8 persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos. -Galatas Gal 50 5 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. -Galatas Gal 50 5 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. -Galatas Gal 50 5 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. -Galatas Gal 50 5 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant. -Galatas Gal 50 5 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. b -Galatas Gal 50 5 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. -Galatas Gal 50 5 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. -Galatas Gal 50 5 16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. -Galatas Gal 50 5 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. -Galatas Gal 50 5 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. -Galatas Gal 50 5 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, -Galatas Gal 50 5 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, -Galatas Gal 50 5 21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. -Galatas Gal 50 5 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, -Galatas Gal 50 5 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. -Galatas Gal 50 5 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. -Galatas Gal 50 5 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. -Galatas Gal 50 5 26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. -Galatas Gal 50 6 1 Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. -Galatas Gal 50 6 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. -Galatas Gal 50 6 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. -Galatas Gal 50 6 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. -Galatas Gal 50 6 5 Unusquisque enim onus suum portabit. -Galatas Gal 50 6 6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. b -Galatas Gal 50 6 7 Nolite errare: Deus non irridetur. -Galatas Gal 50 6 8 Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. -Galatas Gal 50 6 9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. -Galatas Gal 50 6 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. -Galatas Gal 50 6 11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. b -Galatas Gal 50 6 12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. -Galatas Gal 50 6 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. -Galatas Gal 50 6 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. -Galatas Gal 50 6 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. -Galatas Gal 50 6 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. -Galatas Gal 50 6 17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. -Galatas Gal 50 6 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. -# Ephesios Eph Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Ephesios -Ephesios Eph 51 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. -Ephesios Eph 51 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -Ephesios Eph 51 1 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, -Ephesios Eph 51 1 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. -Ephesios Eph 51 1 5 Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, -Ephesios Eph 51 1 6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. -Ephesios Eph 51 1 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, -Ephesios Eph 51 1 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: -Ephesios Eph 51 1 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, -Ephesios Eph 51 1 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso; -Ephesios Eph 51 1 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: -Ephesios Eph 51 1 12 ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo; -Ephesios Eph 51 1 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, -Ephesios Eph 51 1 14 qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. -Ephesios Eph 51 1 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, b -Ephesios Eph 51 1 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: -Ephesios Eph 51 1 17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, -Ephesios Eph 51 1 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, -Ephesios Eph 51 1 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, -Ephesios Eph 51 1 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus: -Ephesios Eph 51 1 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. -Ephesios Eph 51 1 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, -Ephesios Eph 51 1 23 quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. -Ephesios Eph 51 2 1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, -Ephesios Eph 51 2 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis áëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, -Ephesios Eph 51 2 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: -Ephesios Eph 51 2 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, -Ephesios Eph 51 2 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), -Ephesios Eph 51 2 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu: -Ephesios Eph 51 2 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu. -Ephesios Eph 51 2 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: -Ephesios Eph 51 2 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. -Ephesios Eph 51 2 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. -Ephesios Eph 51 2 11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta: b -Ephesios Eph 51 2 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. -Ephesios Eph 51 2 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. -Ephesios Eph 51 2 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, -Ephesios Eph 51 2 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: -Ephesios Eph 51 2 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. -Ephesios Eph 51 2 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. -Ephesios Eph 51 2 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. -Ephesios Eph 51 2 19 Ergo jam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, -Ephesios Eph 51 2 20 superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: -Ephesios Eph 51 2 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, -Ephesios Eph 51 2 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu. -Ephesios Eph 51 3 1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, -Ephesios Eph 51 3 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis: -Ephesios Eph 51 3 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, -Ephesios Eph 51 3 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: -Ephesios Eph 51 3 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, -Ephesios Eph 51 3 6 gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: -Ephesios Eph 51 3 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus. -Ephesios Eph 51 3 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, -Ephesios Eph 51 3 9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit: -Ephesios Eph 51 3 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, -Ephesios Eph 51 3 11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: -Ephesios Eph 51 3 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. -Ephesios Eph 51 3 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra. -Ephesios Eph 51 3 14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, b -Ephesios Eph 51 3 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, -Ephesios Eph 51 3 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, -Ephesios Eph 51 3 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, -Ephesios Eph 51 3 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: -Ephesios Eph 51 3 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. -Ephesios Eph 51 3 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: -Ephesios Eph 51 3 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. -Ephesios Eph 51 4 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, -Ephesios Eph 51 4 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, -Ephesios Eph 51 4 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. -Ephesios Eph 51 4 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. -Ephesios Eph 51 4 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. -Ephesios Eph 51 4 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. -Ephesios Eph 51 4 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. -Ephesios Eph 51 4 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. -Ephesios Eph 51 4 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? -Ephesios Eph 51 4 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. -Ephesios Eph 51 4 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, -Ephesios Eph 51 4 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: -Ephesios Eph 51 4 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: -Ephesios Eph 51 4 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. -Ephesios Eph 51 4 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: -Ephesios Eph 51 4 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. -Ephesios Eph 51 4 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, b -Ephesios Eph 51 4 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, -Ephesios Eph 51 4 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam. -Ephesios Eph 51 4 20 Vos autem non ita didicistis Christum, -Ephesios Eph 51 4 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, -Ephesios Eph 51 4 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. -Ephesios Eph 51 4 23 Renovamini autem spiritu mentis vestrae, -Ephesios Eph 51 4 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. -Ephesios Eph 51 4 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. b -Ephesios Eph 51 4 26 Irascimini, et nolite peccare: sol non óccidat super iracundiam vestram. -Ephesios Eph 51 4 27 Nolite locum dare diabolo: -Ephesios Eph 51 4 28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. -Ephesios Eph 51 4 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus. -Ephesios Eph 51 4 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. -Ephesios Eph 51 4 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. -Ephesios Eph 51 4 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. -Ephesios Eph 51 5 1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, -Ephesios Eph 51 5 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. -Ephesios Eph 51 5 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: -Ephesios Eph 51 5 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. -Ephesios Eph 51 5 5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. -Ephesios Eph 51 5 6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. -Ephesios Eph 51 5 7 Nolite ergo effici participes eorum. -Ephesios Eph 51 5 8 Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: -Ephesios Eph 51 5 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: -Ephesios Eph 51 5 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: -Ephesios Eph 51 5 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. -Ephesios Eph 51 5 12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. -Ephesios Eph 51 5 13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. -Ephesios Eph 51 5 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. -Ephesios Eph 51 5 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, b -Ephesios Eph 51 5 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. -Ephesios Eph 51 5 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. -Ephesios Eph 51 5 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, -Ephesios Eph 51 5 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, -Ephesios Eph 51 5 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, -Ephesios Eph 51 5 21 subjecti invicem in timore Christi. -Ephesios Eph 51 5 22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: -Ephesios Eph 51 5 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis ejus. -Ephesios Eph 51 5 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. -Ephesios Eph 51 5 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, -Ephesios Eph 51 5 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, -Ephesios Eph 51 5 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. -Ephesios Eph 51 5 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. -Ephesios Eph 51 5 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: -Ephesios Eph 51 5 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. -Ephesios Eph 51 5 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. -Ephesios Eph 51 5 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. -Ephesios Eph 51 5 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. -Ephesios Eph 51 6 1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. -Ephesios Eph 51 6 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: -Ephesios Eph 51 6 3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. -Ephesios Eph 51 6 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. -Ephesios Eph 51 6 5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: -Ephesios Eph 51 6 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, -Ephesios Eph 51 6 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: -Ephesios Eph 51 6 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. -Ephesios Eph 51 6 9 Et vos domini, éadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum. -Ephesios Eph 51 6 10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. b -Ephesios Eph 51 6 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: -Ephesios Eph 51 6 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. -Ephesios Eph 51 6 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. -Ephesios Eph 51 6 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, -Ephesios Eph 51 6 15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, -Ephesios Eph 51 6 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: -Ephesios Eph 51 6 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), -Ephesios Eph 51 6 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: -Ephesios Eph 51 6 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: -Ephesios Eph 51 6 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. -Ephesios Eph 51 6 21 Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: -Ephesios Eph 51 6 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. -Ephesios Eph 51 6 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. -Ephesios Eph 51 6 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. -# Philippenses Phi Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Philippenses -Philippenses Phi 52 1 1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. -Philippenses Phi 52 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -Philippenses Phi 52 1 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, -Philippenses Phi 52 1 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, -Philippenses Phi 52 1 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. -Philippenses Phi 52 1 6 Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: -Philippenses Phi 52 1 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. -Philippenses Phi 52 1 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. -Philippenses Phi 52 1 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: -Philippenses Phi 52 1 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, -Philippenses Phi 52 1 11 repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. -Philippenses Phi 52 1 12 Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: b -Philippenses Phi 52 1 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus, -Philippenses Phi 52 1 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. -Philippenses Phi 52 1 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant: -Philippenses Phi 52 1 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. -Philippenses Phi 52 1 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. -Philippenses Phi 52 1 18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. -Philippenses Phi 52 1 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, -Philippenses Phi 52 1 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. -Philippenses Phi 52 1 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. -Philippenses Phi 52 1 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. -Philippenses Phi 52 1 23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: -Philippenses Phi 52 1 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. -Philippenses Phi 52 1 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: -Philippenses Phi 52 1 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. -Philippenses Phi 52 1 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: b -Philippenses Phi 52 1 28 et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: -Philippenses Phi 52 1 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: -Philippenses Phi 52 1 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. -Philippenses Phi 52 2 1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: -Philippenses Phi 52 2 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, -Philippenses Phi 52 2 3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, -Philippenses Phi 52 2 4 non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. -Philippenses Phi 52 2 5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: -Philippenses Phi 52 2 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: -Philippenses Phi 52 2 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. -Philippenses Phi 52 2 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. -Philippenses Phi 52 2 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: -Philippenses Phi 52 2 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, -Philippenses Phi 52 2 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. -Philippenses Phi 52 2 12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. b -Philippenses Phi 52 2 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. -Philippenses Phi 52 2 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus: -Philippenses Phi 52 2 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, -Philippenses Phi 52 2 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. -Philippenses Phi 52 2 17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. -Philippenses Phi 52 2 18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. -Philippenses Phi 52 2 19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. b -Philippenses Phi 52 2 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. -Philippenses Phi 52 2 21 Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. -Philippenses Phi 52 2 22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. -Philippenses Phi 52 2 23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. -Philippenses Phi 52 2 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. -Philippenses Phi 52 2 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: -Philippenses Phi 52 2 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. -Philippenses Phi 52 2 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. -Philippenses Phi 52 2 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. -Philippenses Phi 52 2 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; -Philippenses Phi 52 2 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. -Philippenses Phi 52 3 1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Éadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. -Philippenses Phi 52 3 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. -Philippenses Phi 52 3 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, -Philippenses Phi 52 3 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, -Philippenses Phi 52 3 5 circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, -Philippenses Phi 52 3 6 secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. -Philippenses Phi 52 3 7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. -Philippenses Phi 52 3 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, -Philippenses Phi 52 3 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justitia in fide, -Philippenses Phi 52 3 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: -Philippenses Phi 52 3 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. -Philippenses Phi 52 3 12 Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. b -Philippenses Phi 52 3 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum, -Philippenses Phi 52 3 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. -Philippenses Phi 52 3 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. -Philippenses Phi 52 3 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. -Philippenses Phi 52 3 17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. -Philippenses Phi 52 3 18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: -Philippenses Phi 52 3 19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. -Philippenses Phi 52 3 20 Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, -Philippenses Phi 52 3 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. -Philippenses Phi 52 4 1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. -Philippenses Phi 52 4 2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. -Philippenses Phi 52 4 3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. -Philippenses Phi 52 4 4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. -Philippenses Phi 52 4 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. -Philippenses Phi 52 4 6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. -Philippenses Phi 52 4 7 Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. -Philippenses Phi 52 4 8 De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate. -Philippenses Phi 52 4 9 Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum. -Philippenses Phi 52 4 10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. b -Philippenses Phi 52 4 11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. -Philippenses Phi 52 4 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. -Philippenses Phi 52 4 13 Omnia possum in eo qui me confortat. -Philippenses Phi 52 4 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. -Philippenses Phi 52 4 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: -Philippenses Phi 52 4 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. -Philippenses Phi 52 4 17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. -Philippenses Phi 52 4 18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. -Philippenses Phi 52 4 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. -Philippenses Phi 52 4 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. -Philippenses Phi 52 4 21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. -Philippenses Phi 52 4 22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. -Philippenses Phi 52 4 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. -# Colossenses Col Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Colossenses -Colossenses Col 53 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: -Colossenses Col 53 1 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. -Colossenses Col 53 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: -Colossenses Col 53 1 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes -Colossenses Col 53 1 5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: -Colossenses Col 53 1 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, -Colossenses Col 53 1 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, -Colossenses Col 53 1 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. -Colossenses Col 53 1 9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: b -Colossenses Col 53 1 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: -Colossenses Col 53 1 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, -Colossenses Col 53 1 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: -Colossenses Col 53 1 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, -Colossenses Col 53 1 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. -Colossenses Col 53 1 15 Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: b -Colossenses Col 53 1 16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: -Colossenses Col 53 1 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. -Colossenses Col 53 1 18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: -Colossenses Col 53 1 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: -Colossenses Col 53 1 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. -Colossenses Col 53 1 21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: -Colossenses Col 53 1 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: -Colossenses Col 53 1 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister. -Colossenses Col 53 1 24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: b -Colossenses Col 53 1 25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: -Colossenses Col 53 1 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, -Colossenses Col 53 1 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, -Colossenses Col 53 1 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: -Colossenses Col 53 1 29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. -Colossenses Col 53 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: -Colossenses Col 53 2 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: -Colossenses Col 53 2 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. -Colossenses Col 53 2 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. -Colossenses Col 53 2 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae. -Colossenses Col 53 2 6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, -Colossenses Col 53 2 7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. -Colossenses Col 53 2 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: -Colossenses Col 53 2 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: -Colossenses Col 53 2 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: -Colossenses Col 53 2 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: -Colossenses Col 53 2 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. -Colossenses Col 53 2 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: -Colossenses Col 53 2 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: -Colossenses Col 53 2 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. -Colossenses Col 53 2 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum: -Colossenses Col 53 2 17 quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. -Colossenses Col 53 2 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, -Colossenses Col 53 2 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. -Colossenses Col 53 2 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? -Colossenses Col 53 2 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: -Colossenses Col 53 2 22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum: -Colossenses Col 53 2 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. -Colossenses Col 53 3 1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: -Colossenses Col 53 3 2 quae sursum sunt sapite, non quae super terram. -Colossenses Col 53 3 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. -Colossenses Col 53 3 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. -Colossenses Col 53 3 5 Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus: -Colossenses Col 53 3 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis: -Colossenses Col 53 3 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. -Colossenses Col 53 3 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. -Colossenses Col 53 3 9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, -Colossenses Col 53 3 10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: -Colossenses Col 53 3 11 ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. -Colossenses Col 53 3 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: -Colossenses Col 53 3 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. -Colossenses Col 53 3 14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: -Colossenses Col 53 3 15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. -Colossenses Col 53 3 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. -Colossenses Col 53 3 17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. -Colossenses Col 53 3 18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. b -Colossenses Col 53 3 19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. -Colossenses Col 53 3 20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. -Colossenses Col 53 3 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. -Colossenses Col 53 3 22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. -Colossenses Col 53 3 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: -Colossenses Col 53 3 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. -Colossenses Col 53 3 25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum. -Colossenses Col 53 4 1 Domini, quod justum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo. -Colossenses Col 53 4 2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: b -Colossenses Col 53 4 3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), -Colossenses Col 53 4 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. -Colossenses Col 53 4 5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. -Colossenses Col 53 4 6 Sermo vester semper in gratia sale sit condítus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. -Colossenses Col 53 4 7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: -Colossenses Col 53 4 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, -Colossenses Col 53 4 9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. -Colossenses Col 53 4 10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: b -Colossenses Col 53 4 11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. -Colossenses Col 53 4 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. -Colossenses Col 53 4 13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. -Colossenses Col 53 4 14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. -Colossenses Col 53 4 15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam. -Colossenses Col 53 4 16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quae Laodicensium est, vos legatis. -Colossenses Col 53 4 17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. -Colossenses Col 53 4 18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. -# 1 Thessalonicenses 1Th Epistola Prima Beati Pauli: Apostoli ad Thessalonicenses -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 2 Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 3 memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, -1 Thessalonicenses 1Th 54 1 10 et exspectare Filium ejus de caelis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae: Deus testis est: -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 6 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos) -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis: -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: b -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 19 Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? -1 Thessalonicenses 1Th 54 2 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium. -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis: -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 4 Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae? -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: -1 Thessalonicenses 1Th 54 3 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 2 Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum: -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 8 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. b -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. -1 Thessalonicenses 1Th 54 4 18 Itaque consolamini invicem in verbis istis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, b -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 16 Semper gaudete. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 17 Sine intermissione orate. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 18 In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 19 Spiritum nolite extinguere. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 20 Prophetias nolite spernere. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 22 Ab omni specie mala abstinete vos. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 25 Fratres, orate pro nobis. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus. -1 Thessalonicenses 1Th 54 5 28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen. -# 2 Thessalonicenses 2Th Epistola Secunda Beati Pauli: Apostoli ad Thessalonicenses -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus, -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, -2 Thessalonicenses 2Th 55 1 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum: -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 9 cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: b -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, -2 Thessalonicenses 2Th 55 2 17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. -2 Thessalonicenses 2Th 55 3 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. -# 1 Timotheum 1Tim Epistola Prima Beati: Pauli Apostoli ad Timotheum -1 Timotheum 1Tim 56 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae, -1 Timotheum 1Tim 56 1 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. -1 Timotheum 1Tim 56 1 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, -1 Timotheum 1Tim 56 1 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. -1 Timotheum 1Tim 56 1 5 Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. -1 Timotheum 1Tim 56 1 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, -1 Timotheum 1Tim 56 1 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. -1 Timotheum 1Tim 56 1 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: -1 Timotheum 1Tim 56 1 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, -1 Timotheum 1Tim 56 1 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, -1 Timotheum 1Tim 56 1 11 quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. -1 Timotheum 1Tim 56 1 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: -1 Timotheum 1Tim 56 1 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. -1 Timotheum 1Tim 56 1 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu. -1 Timotheum 1Tim 56 1 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. -1 Timotheum 1Tim 56 1 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. -1 Timotheum 1Tim 56 1 17 Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. -1 Timotheum 1Tim 56 1 18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, -1 Timotheum 1Tim 56 1 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: -1 Timotheum 1Tim 56 1 20 ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. -1 Timotheum 1Tim 56 2 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: -1 Timotheum 1Tim 56 2 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: -1 Timotheum 1Tim 56 2 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, -1 Timotheum 1Tim 56 2 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. -1 Timotheum 1Tim 56 2 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: -1 Timotheum 1Tim 56 2 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: -1 Timotheum 1Tim 56 2 7 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. -1 Timotheum 1Tim 56 2 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. b -1 Timotheum 1Tim 56 2 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: -1 Timotheum 1Tim 56 2 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. -1 Timotheum 1Tim 56 2 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione. -1 Timotheum 1Tim 56 2 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. -1 Timotheum 1Tim 56 2 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: -1 Timotheum 1Tim 56 2 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit. -1 Timotheum 1Tim 56 2 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. -1 Timotheum 1Tim 56 3 1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. -1 Timotheum 1Tim 56 3 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, -1 Timotheum 1Tim 56 3 3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed -1 Timotheum 1Tim 56 3 4 suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate. -1 Timotheum 1Tim 56 3 5 Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit? -1 Timotheum 1Tim 56 3 6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. -1 Timotheum 1Tim 56 3 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. -1 Timotheum 1Tim 56 3 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: b -1 Timotheum 1Tim 56 3 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. -1 Timotheum 1Tim 56 3 10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. -1 Timotheum 1Tim 56 3 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. -1 Timotheum 1Tim 56 3 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. -1 Timotheum 1Tim 56 3 13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. -1 Timotheum 1Tim 56 3 14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito: -1 Timotheum 1Tim 56 3 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. -1 Timotheum 1Tim 56 3 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. b -1 Timotheum 1Tim 56 4 1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, -1 Timotheum 1Tim 56 4 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, -1 Timotheum 1Tim 56 4 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. -1 Timotheum 1Tim 56 4 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: -1 Timotheum 1Tim 56 4 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. -1 Timotheum 1Tim 56 4 6 Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. -1 Timotheum 1Tim 56 4 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. -1 Timotheum 1Tim 56 4 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. -1 Timotheum 1Tim 56 4 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. -1 Timotheum 1Tim 56 4 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. -1 Timotheum 1Tim 56 4 11 Praecipe haec, et doce. -1 Timotheum 1Tim 56 4 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. b -1 Timotheum 1Tim 56 4 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae. -1 Timotheum 1Tim 56 4 14 Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. -1 Timotheum 1Tim 56 4 15 Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. -1 Timotheum 1Tim 56 4 16 Attende tibi, et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. -1 Timotheum 1Tim 56 5 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: -1 Timotheum 1Tim 56 5 2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: -1 Timotheum 1Tim 56 5 3 viduas honora, quae vere viduae sunt. -1 Timotheum 1Tim 56 5 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. -1 Timotheum 1Tim 56 5 5 Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. -1 Timotheum 1Tim 56 5 6 Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. -1 Timotheum 1Tim 56 5 7 Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. -1 Timotheum 1Tim 56 5 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. -1 Timotheum 1Tim 56 5 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, -1 Timotheum 1Tim 56 5 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. -1 Timotheum 1Tim 56 5 11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: -1 Timotheum 1Tim 56 5 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; -1 Timotheum 1Tim 56 5 13 simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. -1 Timotheum 1Tim 56 5 14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. -1 Timotheum 1Tim 56 5 15 Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. -1 Timotheum 1Tim 56 5 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat. -1 Timotheum 1Tim 56 5 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. b -1 Timotheum 1Tim 56 5 18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. -1 Timotheum 1Tim 56 5 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. -1 Timotheum 1Tim 56 5 20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. -1 Timotheum 1Tim 56 5 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. -1 Timotheum 1Tim 56 5 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. -1 Timotheum 1Tim 56 5 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. -1 Timotheum 1Tim 56 5 24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. -1 Timotheum 1Tim 56 5 25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt. -1 Timotheum 1Tim 56 6 1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. -1 Timotheum 1Tim 56 6 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare. -1 Timotheum 1Tim 56 6 3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae: -1 Timotheum 1Tim 56 6 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, -1 Timotheum 1Tim 56 6 5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. -1 Timotheum 1Tim 56 6 6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. -1 Timotheum 1Tim 56 6 7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. -1 Timotheum 1Tim 56 6 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. -1 Timotheum 1Tim 56 6 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. -1 Timotheum 1Tim 56 6 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. -1 Timotheum 1Tim 56 6 11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. b -1 Timotheum 1Tim 56 6 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. -1 Timotheum 1Tim 56 6 13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, -1 Timotheum 1Tim 56 6 14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, -1 Timotheum 1Tim 56 6 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: -1 Timotheum 1Tim 56 6 16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. -1 Timotheum 1Tim 56 6 17 Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum) -1 Timotheum 1Tim 56 6 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, -1 Timotheum 1Tim 56 6 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. -1 Timotheum 1Tim 56 6 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, b -1 Timotheum 1Tim 56 6 21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. -# 2 Timotheum 2Tim Epistola Secunda Beati: Pauli Apostoli ad Timotheum -2 Timotheum 2Tim 57 1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, -2 Timotheum 2Tim 57 1 2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. -2 Timotheum 2Tim 57 1 3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die -2 Timotheum 2Tim 57 1 4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, -2 Timotheum 2Tim 57 1 5 recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. -2 Timotheum 2Tim 57 1 6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. -2 Timotheum 2Tim 57 1 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. -2 Timotheum 2Tim 57 1 8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: -2 Timotheum 2Tim 57 1 9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. -2 Timotheum 2Tim 57 1 10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: -2 Timotheum 2Tim 57 1 11 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium. -2 Timotheum 2Tim 57 1 12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. -2 Timotheum 2Tim 57 1 13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. b -2 Timotheum 2Tim 57 1 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. -2 Timotheum 2Tim 57 1 15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. -2 Timotheum 2Tim 57 1 16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: -2 Timotheum 2Tim 57 1 17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit. -2 Timotheum 2Tim 57 1 18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. -2 Timotheum 2Tim 57 2 1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu: -2 Timotheum 2Tim 57 2 2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. -2 Timotheum 2Tim 57 2 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. -2 Timotheum 2Tim 57 2 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit. -2 Timotheum 2Tim 57 2 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. -2 Timotheum 2Tim 57 2 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. -2 Timotheum 2Tim 57 2 7 Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. -2 Timotheum 2Tim 57 2 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, -2 Timotheum 2Tim 57 2 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. -2 Timotheum 2Tim 57 2 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti. -2 Timotheum 2Tim 57 2 11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: -2 Timotheum 2Tim 57 2 12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: -2 Timotheum 2Tim 57 2 13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. -2 Timotheum 2Tim 57 2 14 Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. b -2 Timotheum 2Tim 57 2 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. -2 Timotheum 2Tim 57 2 16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: -2 Timotheum 2Tim 57 2 17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus, -2 Timotheum 2Tim 57 2 18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. -2 Timotheum 2Tim 57 2 19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. -2 Timotheum 2Tim 57 2 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. -2 Timotheum 2Tim 57 2 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. -2 Timotheum 2Tim 57 2 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. -2 Timotheum 2Tim 57 2 23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites. -2 Timotheum 2Tim 57 2 24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, -2 Timotheum 2Tim 57 2 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, -2 Timotheum 2Tim 57 2 26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. -2 Timotheum 2Tim 57 3 1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: -2 Timotheum 2Tim 57 3 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, -2 Timotheum 2Tim 57 3 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, -2 Timotheum 2Tim 57 3 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: -2 Timotheum 2Tim 57 3 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: -2 Timotheum 2Tim 57 3 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: -2 Timotheum 2Tim 57 3 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. -2 Timotheum 2Tim 57 3 8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; -2 Timotheum 2Tim 57 3 9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. -2 Timotheum 2Tim 57 3 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, b -2 Timotheum 2Tim 57 3 11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. -2 Timotheum 2Tim 57 3 12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. -2 Timotheum 2Tim 57 3 13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. -2 Timotheum 2Tim 57 3 14 Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: -2 Timotheum 2Tim 57 3 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. -2 Timotheum 2Tim 57 3 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: -2 Timotheum 2Tim 57 3 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. -2 Timotheum 2Tim 57 4 1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: -2 Timotheum 2Tim 57 4 2 praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. -2 Timotheum 2Tim 57 4 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, -2 Timotheum 2Tim 57 4 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. -2 Timotheum 2Tim 57 4 5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. -2 Timotheum 2Tim 57 4 6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. b -2 Timotheum 2Tim 57 4 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. -2 Timotheum 2Tim 57 4 8a In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. -2 Timotheum 2Tim 57 4 8b Festina ad me venire cito. -2 Timotheum 2Tim 57 4 9 Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam: b -2 Timotheum 2Tim 57 4 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. -2 Timotheum 2Tim 57 4 11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. -2 Timotheum 2Tim 57 4 12 Tychicum autem misi Ephesum. -2 Timotheum 2Tim 57 4 13 Penulam, quam relíqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. -2 Timotheum 2Tim 57 4 14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: -2 Timotheum 2Tim 57 4 15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. -2 Timotheum 2Tim 57 4 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. -2 Timotheum 2Tim 57 4 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. -2 Timotheum 2Tim 57 4 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. -2 Timotheum 2Tim 57 4 19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. -2 Timotheum 2Tim 57 4 20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem relíqui infirmum Mileti. -2 Timotheum 2Tim 57 4 21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. -2 Timotheum 2Tim 57 4 22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen. -# Titum Titus Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Titum -Titum Titus 58 1 1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est -Titum Titus 58 1 2 in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia: -Titum Titus 58 1 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei: -Titum Titus 58 1 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. b -Titum Titus 58 1 5 Hujus rei gratia relíqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, -Titum Titus 58 1 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. -Titum Titus 58 1 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: -Titum Titus 58 1 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, -Titum Titus 58 1 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. -Titum Titus 58 1 10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: -Titum Titus 58 1 11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. -Titum Titus 58 1 12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. -Titum Titus 58 1 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, -Titum Titus 58 1 14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. -Titum Titus 58 1 15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. -Titum Titus 58 1 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. -Titum Titus 58 2 1 Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam: -Titum Titus 58 2 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: -Titum Titus 58 2 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: -Titum Titus 58 2 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, -Titum Titus 58 2 5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. -Titum Titus 58 2 6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. -Titum Titus 58 2 7 In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, -Titum Titus 58 2 8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. -Titum Titus 58 2 9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, -Titum Titus 58 2 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. -Titum Titus 58 2 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, -Titum Titus 58 2 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, -Titum Titus 58 2 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: -Titum Titus 58 2 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. -Titum Titus 58 2 15 Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. -Titum Titus 58 3 1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: -Titum Titus 58 3 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. -Titum Titus 58 3 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. -Titum Titus 58 3 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, -Titum Titus 58 3 5 non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, -Titum Titus 58 3 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: -Titum Titus 58 3 7 ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. -Titum Titus 58 3 8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. -Titum Titus 58 3 9 Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanae. -Titum Titus 58 3 10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita: -Titum Titus 58 3 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. -Titum Titus 58 3 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. b -Titum Titus 58 3 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. -Titum Titus 58 3 14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. -Titum Titus 58 3 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. -# Philemonem Phmn Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Philemonem -Philemonem Phmn 59 1 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, -Philemonem Phmn 59 1 2 et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est. -Philemonem Phmn 59 1 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. -Philemonem Phmn 59 1 4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, b -Philemonem Phmn 59 1 5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: -Philemonem Phmn 59 1 6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. -Philemonem Phmn 59 1 7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. -Philemonem Phmn 59 1 8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: -Philemonem Phmn 59 1 9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: -Philemonem Phmn 59 1 10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, -Philemonem Phmn 59 1 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, -Philemonem Phmn 59 1 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: -Philemonem Phmn 59 1 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: -Philemonem Phmn 59 1 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. -Philemonem Phmn 59 1 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes: -Philemonem Phmn 59 1 16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? -Philemonem Phmn 59 1 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: -Philemonem Phmn 59 1 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. -Philemonem Phmn 59 1 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: -Philemonem Phmn 59 1 20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. -Philemonem Phmn 59 1 21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. -Philemonem Phmn 59 1 22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. -Philemonem Phmn 59 1 23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, -Philemonem Phmn 59 1 24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. -Philemonem Phmn 59 1 25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. -# Hebraeos Heb Epistola Beati Pauli Apostoli: ad Hebraeos -Hebraeos Heb 60 1 1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: -Hebraeos Heb 60 1 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula: -Hebraeos Heb 60 1 3 qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: -Hebraeos Heb 60 1 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. -Hebraeos Heb 60 1 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? -Hebraeos Heb 60 1 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. -Hebraeos Heb 60 1 7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. -Hebraeos Heb 60 1 8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. -Hebraeos Heb 60 1 9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis. -Hebraeos Heb 60 1 10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli. -Hebraeos Heb 60 1 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: -Hebraeos Heb 60 1 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. -Hebraeos Heb 60 1 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? -Hebraeos Heb 60 1 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis? -Hebraeos Heb 60 2 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. -Hebraeos Heb 60 2 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: -Hebraeos Heb 60 2 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, -Hebraeos Heb 60 2 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. -Hebraeos Heb 60 2 5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. b -Hebraeos Heb 60 2 6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? -Hebraeos Heb 60 2 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. -Hebraeos Heb 60 2 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. -Hebraeos Heb 60 2 9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. -Hebraeos Heb 60 2 10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. -Hebraeos Heb 60 2 11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: -Hebraeos Heb 60 2 12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te. -Hebraeos Heb 60 2 13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. -Hebraeos Heb 60 2 14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: -Hebraeos Heb 60 2 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. -Hebraeos Heb 60 2 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. -Hebraeos Heb 60 2 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. -Hebraeos Heb 60 2 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari. -Hebraeos Heb 60 3 1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum: -Hebraeos Heb 60 3 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. -Hebraeos Heb 60 3 3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. -Hebraeos Heb 60 3 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. -Hebraeos Heb 60 3 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant: -Hebraeos Heb 60 3 6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. -Hebraeos Heb 60 3 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, b -Hebraeos Heb 60 3 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, -Hebraeos Heb 60 3 9 ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea -Hebraeos Heb 60 3 10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, -Hebraeos Heb 60 3 11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. -Hebraeos Heb 60 3 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: -Hebraeos Heb 60 3 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. -Hebraeos Heb 60 3 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. -Hebraeos Heb 60 3 15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. -Hebraeos Heb 60 3 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen. -Hebraeos Heb 60 3 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? -Hebraeos Heb 60 3 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? -Hebraeos Heb 60 3 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. -Hebraeos Heb 60 4 1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. -Hebraeos Heb 60 4 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt. -Hebraeos Heb 60 4 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. -Hebraeos Heb 60 4 4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. -Hebraeos Heb 60 4 5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. -Hebraeos Heb 60 4 6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: -Hebraeos Heb 60 4 7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. -Hebraeos Heb 60 4 8 Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. -Hebraeos Heb 60 4 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. -Hebraeos Heb 60 4 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. -Hebraeos Heb 60 4 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. b -Hebraeos Heb 60 4 12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. -Hebraeos Heb 60 4 13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. -Hebraeos Heb 60 4 14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. b -Hebraeos Heb 60 4 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. -Hebraeos Heb 60 4 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. -Hebraeos Heb 60 5 1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: -Hebraeos Heb 60 5 2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: -Hebraeos Heb 60 5 3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. -Hebraeos Heb 60 5 4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. -Hebraeos Heb 60 5 5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. -Hebraeos Heb 60 5 6 Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. -Hebraeos Heb 60 5 7 Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. -Hebraeos Heb 60 5 8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam: -Hebraeos Heb 60 5 9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, -Hebraeos Heb 60 5 10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. -Hebraeos Heb 60 5 11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. b -Hebraeos Heb 60 5 12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. -Hebraeos Heb 60 5 13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est. -Hebraeos Heb 60 5 14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. -Hebraeos Heb 60 6 1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, -Hebraeos Heb 60 6 2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni. -Hebraeos Heb 60 6 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. -Hebraeos Heb 60 6 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, -Hebraeos Heb 60 6 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, -Hebraeos Heb 60 6 6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. -Hebraeos Heb 60 6 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: -Hebraeos Heb 60 6 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. -Hebraeos Heb 60 6 9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. -Hebraeos Heb 60 6 10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. -Hebraeos Heb 60 6 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: -Hebraeos Heb 60 6 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones. -Hebraeos Heb 60 6 13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, b -Hebraeos Heb 60 6 14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. -Hebraeos Heb 60 6 15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. -Hebraeos Heb 60 6 16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. -Hebraeos Heb 60 6 17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: -Hebraeos Heb 60 6 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, -Hebraeos Heb 60 6 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, -Hebraeos Heb 60 6 20 ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. -Hebraeos Heb 60 7 1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei: -Hebraeos Heb 60 7 2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, -Hebraeos Heb 60 7 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. -Hebraeos Heb 60 7 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. -Hebraeos Heb 60 7 5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. -Hebraeos Heb 60 7 6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. -Hebraeos Heb 60 7 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. -Hebraeos Heb 60 7 8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. -Hebraeos Heb 60 7 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: -Hebraeos Heb 60 7 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. -Hebraeos Heb 60 7 11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? b -Hebraeos Heb 60 7 12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. -Hebraeos Heb 60 7 13 In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit. -Hebraeos Heb 60 7 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. -Hebraeos Heb 60 7 15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, -Hebraeos Heb 60 7 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. -Hebraeos Heb 60 7 17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. -Hebraeos Heb 60 7 18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: -Hebraeos Heb 60 7 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. -Hebraeos Heb 60 7 20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, -Hebraeos Heb 60 7 21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum): -Hebraeos Heb 60 7 22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. -Hebraeos Heb 60 7 23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: -Hebraeos Heb 60 7 24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. -Hebraeos Heb 60 7 25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. -Hebraeos Heb 60 7 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus: -Hebraeos Heb 60 7 27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. -Hebraeos Heb 60 7 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum. -Hebraeos Heb 60 8 1 Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, -Hebraeos Heb 60 8 2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. -Hebraeos Heb 60 8 3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. -Hebraeos Heb 60 8 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, -Hebraeos Heb 60 8 5 qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. -Hebraeos Heb 60 8 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. -Hebraeos Heb 60 8 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. -Hebraeos Heb 60 8 8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, -Hebraeos Heb 60 8 9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. -Hebraeos Heb 60 8 10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: -Hebraeos Heb 60 8 11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: -Hebraeos Heb 60 8 12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. -Hebraeos Heb 60 8 13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. -Hebraeos Heb 60 9 1 Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare. -Hebraeos Heb 60 9 2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. -Hebraeos Heb 60 9 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: -Hebraeos Heb 60 9 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, -Hebraeos Heb 60 9 5 superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. -Hebraeos Heb 60 9 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: -Hebraeos Heb 60 9 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: -Hebraeos Heb 60 9 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: -Hebraeos Heb 60 9 9 quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, -Hebraeos Heb 60 9 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. -Hebraeos Heb 60 9 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: -Hebraeos Heb 60 9 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. -Hebraeos Heb 60 9 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: -Hebraeos Heb 60 9 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? -Hebraeos Heb 60 9 15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis. b -Hebraeos Heb 60 9 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. -Hebraeos Heb 60 9 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. -Hebraeos Heb 60 9 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. -Hebraeos Heb 60 9 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, -Hebraeos Heb 60 9 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. -Hebraeos Heb 60 9 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. -Hebraeos Heb 60 9 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. -Hebraeos Heb 60 9 23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. -Hebraeos Heb 60 9 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: -Hebraeos Heb 60 9 25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: -Hebraeos Heb 60 9 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. -Hebraeos Heb 60 9 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: -Hebraeos Heb 60 9 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. -Hebraeos Heb 60 10 1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: -Hebraeos Heb 60 10 2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: -Hebraeos Heb 60 10 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. -Hebraeos Heb 60 10 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. -Hebraeos Heb 60 10 5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: -Hebraeos Heb 60 10 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. -Hebraeos Heb 60 10 7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. -Hebraeos Heb 60 10 8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, -Hebraeos Heb 60 10 9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. -Hebraeos Heb 60 10 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. -Hebraeos Heb 60 10 11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata: -Hebraeos Heb 60 10 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, -Hebraeos Heb 60 10 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. -Hebraeos Heb 60 10 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. -Hebraeos Heb 60 10 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: -Hebraeos Heb 60 10 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: -Hebraeos Heb 60 10 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. -Hebraeos Heb 60 10 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato. -Hebraeos Heb 60 10 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, b -Hebraeos Heb 60 10 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, -Hebraeos Heb 60 10 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: -Hebraeos Heb 60 10 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, -Hebraeos Heb 60 10 23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), -Hebraeos Heb 60 10 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: -Hebraeos Heb 60 10 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. -Hebraeos Heb 60 10 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, -Hebraeos Heb 60 10 27 terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. -Hebraeos Heb 60 10 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: -Hebraeos Heb 60 10 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? -Hebraeos Heb 60 10 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. -Hebraeos Heb 60 10 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. -Hebraeos Heb 60 10 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: b -Hebraeos Heb 60 10 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. -Hebraeos Heb 60 10 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. -Hebraeos Heb 60 10 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. -Hebraeos Heb 60 10 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. -Hebraeos Heb 60 10 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. -Hebraeos Heb 60 10 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. -Hebraeos Heb 60 10 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. -Hebraeos Heb 60 11 1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. -Hebraeos Heb 60 11 2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. -Hebraeos Heb 60 11 3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. -Hebraeos Heb 60 11 4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. -Hebraeos Heb 60 11 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. -Hebraeos Heb 60 11 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. -Hebraeos Heb 60 11 7 Fide Noë responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. -Hebraeos Heb 60 11 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret. -Hebraeos Heb 60 11 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. -Hebraeos Heb 60 11 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. -Hebraeos Heb 60 11 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. -Hebraeos Heb 60 11 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. -Hebraeos Heb 60 11 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. -Hebraeos Heb 60 11 14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. -Hebraeos Heb 60 11 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: -Hebraeos Heb 60 11 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. -Hebraeos Heb 60 11 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: b -Hebraeos Heb 60 11 18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: -Hebraeos Heb 60 11 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. -Hebraeos Heb 60 11 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. -Hebraeos Heb 60 11 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus. -Hebraeos Heb 60 11 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. -Hebraeos Heb 60 11 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. -Hebraeos Heb 60 11 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, -Hebraeos Heb 60 11 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, -Hebraeos Heb 60 11 26 majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. -Hebraeos Heb 60 11 27 Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. -Hebraeos Heb 60 11 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. -Hebraeos Heb 60 11 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt. -Hebraeos Heb 60 11 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. -Hebraeos Heb 60 11 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. -Hebraeos Heb 60 11 32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: b -Hebraeos Heb 60 11 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, -Hebraeos Heb 60 11 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: -Hebraeos Heb 60 11 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. -Hebraeos Heb 60 11 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: -Hebraeos Heb 60 11 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: -Hebraeos Heb 60 11 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. -Hebraeos Heb 60 11 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, -Hebraeos Heb 60 11 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. -Hebraeos Heb 60 12 1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: -Hebraeos Heb 60 12 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. -Hebraeos Heb 60 12 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. -Hebraeos Heb 60 12 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: -Hebraeos Heb 60 12 5 et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. -Hebraeos Heb 60 12 6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. -Hebraeos Heb 60 12 7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? -Hebraeos Heb 60 12 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. -Hebraeos Heb 60 12 9 Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? -Hebraeos Heb 60 12 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. -Hebraeos Heb 60 12 11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae. -Hebraeos Heb 60 12 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, -Hebraeos Heb 60 12 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. -Hebraeos Heb 60 12 14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: -Hebraeos Heb 60 12 15 contemplantes nequis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. -Hebraeos Heb 60 12 16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: -Hebraeos Heb 60 12 17 scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. -Hebraeos Heb 60 12 18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, b -Hebraeos Heb 60 12 19 et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. -Hebraeos Heb 60 12 20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. -Hebraeos Heb 60 12 21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. -Hebraeos Heb 60 12 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, -Hebraeos Heb 60 12 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, -Hebraeos Heb 60 12 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. -Hebraeos Heb 60 12 25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus. -Hebraeos Heb 60 12 26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum. -Hebraeos Heb 60 12 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. -Hebraeos Heb 60 12 28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. -Hebraeos Heb 60 12 29 Etenim Deus noster ignis consumens est. -Hebraeos Heb 60 13 1 Caritas fraternitatis maneat in vobis, -Hebraeos Heb 60 13 2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. -Hebraeos Heb 60 13 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. -Hebraeos Heb 60 13 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. -Hebraeos Heb 60 13 5 Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: -Hebraeos Heb 60 13 6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. -Hebraeos Heb 60 13 7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. b -Hebraeos Heb 60 13 8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. -Hebraeos Heb 60 13 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. -Hebraeos Heb 60 13 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. -Hebraeos Heb 60 13 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. -Hebraeos Heb 60 13 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. -Hebraeos Heb 60 13 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. -Hebraeos Heb 60 13 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. -Hebraeos Heb 60 13 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. -Hebraeos Heb 60 13 16 Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. -Hebraeos Heb 60 13 17 Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. b -Hebraeos Heb 60 13 18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. -Hebraeos Heb 60 13 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. -Hebraeos Heb 60 13 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, -Hebraeos Heb 60 13 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. -Hebraeos Heb 60 13 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. -Hebraeos Heb 60 13 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. -Hebraeos Heb 60 13 24 Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. -Hebraeos Heb 60 13 25 Gratia cum omnibus vobis. Amen. -# Jacobi Jas Epistola Catholica Beati: Jacobi Apostoli -Jacobi Jas 61 1 1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem. -Jacobi Jas 61 1 2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: -Jacobi Jas 61 1 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. -Jacobi Jas 61 1 4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. -Jacobi Jas 61 1 5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. -Jacobi Jas 61 1 6 Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: -Jacobi Jas 61 1 7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. -Jacobi Jas 61 1 8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. -Jacobi Jas 61 1 9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: -Jacobi Jas 61 1 10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit; -Jacobi Jas 61 1 11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. -Jacobi Jas 61 1 12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. b -Jacobi Jas 61 1 13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. -Jacobi Jas 61 1 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. -Jacobi Jas 61 1 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. -Jacobi Jas 61 1 16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. -Jacobi Jas 61 1 17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. -Jacobi Jas 61 1 18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. -Jacobi Jas 61 1 19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. -Jacobi Jas 61 1 20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur. -Jacobi Jas 61 1 21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. -Jacobi Jas 61 1 22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. b -Jacobi Jas 61 1 23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: -Jacobi Jas 61 1 24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. -Jacobi Jas 61 1 25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. -Jacobi Jas 61 1 26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. -Jacobi Jas 61 1 27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. -Jacobi Jas 61 2 1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. -Jacobi Jas 61 2 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, -Jacobi Jas 61 2 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: -Jacobi Jas 61 2 4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? -Jacobi Jas 61 2 5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? -Jacobi Jas 61 2 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? -Jacobi Jas 61 2 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? -Jacobi Jas 61 2 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: -Jacobi Jas 61 2 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. -Jacobi Jas 61 2 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. -Jacobi Jas 61 2 11 Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. -Jacobi Jas 61 2 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. -Jacobi Jas 61 2 13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. -Jacobi Jas 61 2 14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? b -Jacobi Jas 61 2 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, -Jacobi Jas 61 2 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit? -Jacobi Jas 61 2 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. -Jacobi Jas 61 2 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. -Jacobi Jas 61 2 19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt. -Jacobi Jas 61 2 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? -Jacobi Jas 61 2 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? -Jacobi Jas 61 2 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? -Jacobi Jas 61 2 23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. -Jacobi Jas 61 2 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? -Jacobi Jas 61 2 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? -Jacobi Jas 61 2 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. -Jacobi Jas 61 3 1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. -Jacobi Jas 61 3 2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. -Jacobi Jas 61 3 3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. -Jacobi Jas 61 3 4 Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. -Jacobi Jas 61 3 5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! -Jacobi Jas 61 3 6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. -Jacobi Jas 61 3 7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: -Jacobi Jas 61 3 8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. -Jacobi Jas 61 3 9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. -Jacobi Jas 61 3 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. -Jacobi Jas 61 3 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? -Jacobi Jas 61 3 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. -Jacobi Jas 61 3 13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. b -Jacobi Jas 61 3 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: -Jacobi Jas 61 3 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. -Jacobi Jas 61 3 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. -Jacobi Jas 61 3 17 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. -Jacobi Jas 61 3 18 Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem. -Jacobi Jas 61 4 1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? -Jacobi Jas 61 4 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. -Jacobi Jas 61 4 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. -Jacobi Jas 61 4 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur. -Jacobi Jas 61 4 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? -Jacobi Jas 61 4 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. -Jacobi Jas 61 4 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. -Jacobi Jas 61 4 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. -Jacobi Jas 61 4 9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. -Jacobi Jas 61 4 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. -Jacobi Jas 61 4 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. b -Jacobi Jas 61 4 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. -Jacobi Jas 61 4 13a Tu autem quis es, qui judicas proximum? -Jacobi Jas 61 4 13b Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: -Jacobi Jas 61 4 14 qui ignoratis quid erit in crastino. -Jacobi Jas 61 4 15 Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. -Jacobi Jas 61 4 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. -Jacobi Jas 61 4 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. -Jacobi Jas 61 5 1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. -Jacobi Jas 61 5 2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. -Jacobi Jas 61 5 3 Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. -Jacobi Jas 61 5 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. -Jacobi Jas 61 5 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. -Jacobi Jas 61 5 6 Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis. -Jacobi Jas 61 5 7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. b -Jacobi Jas 61 5 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. -Jacobi Jas 61 5 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. -Jacobi Jas 61 5 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. -Jacobi Jas 61 5 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. -Jacobi Jas 61 5 12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. -Jacobi Jas 61 5 13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat. b -Jacobi Jas 61 5 14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: -Jacobi Jas 61 5 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. -Jacobi Jas 61 5 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. -Jacobi Jas 61 5 17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. -Jacobi Jas 61 5 18 Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. -Jacobi Jas 61 5 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: b -Jacobi Jas 61 5 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. -# 1 Petri 1Pet Epistola Prima Beati: Petri Apostoli -1 Petri 1Pet 62 1 1 Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae, -1 Petri 1Pet 62 1 2 secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. -1 Petri 1Pet 62 1 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, b -1 Petri 1Pet 62 1 4 in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, -1 Petri 1Pet 62 1 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. -1 Petri 1Pet 62 1 6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: -1 Petri 1Pet 62 1 7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: -1 Petri 1Pet 62 1 8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata: -1 Petri 1Pet 62 1 9 reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum. -1 Petri 1Pet 62 1 10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: -1 Petri 1Pet 62 1 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: -1 Petri 1Pet 62 1 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere. -1 Petri 1Pet 62 1 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: b -1 Petri 1Pet 62 1 14 quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis: -1 Petri 1Pet 62 1 15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: -1 Petri 1Pet 62 1 16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. -1 Petri 1Pet 62 1 17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. -1 Petri 1Pet 62 1 18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: -1 Petri 1Pet 62 1 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: -1 Petri 1Pet 62 1 20 praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, -1 Petri 1Pet 62 1 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: -1 Petri 1Pet 62 1 22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: -1 Petri 1Pet 62 1 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum: -1 Petri 1Pet 62 1 24 quia omnis caro ut foenum: et omnis gloria ejus tamquam flos foeni: exaruit foenum, et flos ejus decidit. -1 Petri 1Pet 62 1 25 Verbum autem Domini manet in aeternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. -1 Petri 1Pet 62 2 1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, -1 Petri 1Pet 62 2 2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: -1 Petri 1Pet 62 2 3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. -1 Petri 1Pet 62 2 4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: -1 Petri 1Pet 62 2 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. -1 Petri 1Pet 62 2 6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. -1 Petri 1Pet 62 2 7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli, -1 Petri 1Pet 62 2 8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. -1 Petri 1Pet 62 2 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. -1 Petri 1Pet 62 2 10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. -1 Petri 1Pet 62 2 11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, b -1 Petri 1Pet 62 2 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. -1 Petri 1Pet 62 2 13 Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti: -1 Petri 1Pet 62 2 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: -1 Petri 1Pet 62 2 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: -1 Petri 1Pet 62 2 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. -1 Petri 1Pet 62 2 17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. -1 Petri 1Pet 62 2 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. b -1 Petri 1Pet 62 2 19 Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. -1 Petri 1Pet 62 2 20 Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum. -1 Petri 1Pet 62 2 21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: -1 Petri 1Pet 62 2 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: -1 Petri 1Pet 62 2 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: -1 Petri 1Pet 62 2 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis. -1 Petri 1Pet 62 2 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. -1 Petri 1Pet 62 3 1 Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: -1 Petri 1Pet 62 3 2 considerantes in timore castam conversationem vestram. -1 Petri 1Pet 62 3 3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: -1 Petri 1Pet 62 3 4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. -1 Petri 1Pet 62 3 5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris. -1 Petri 1Pet 62 3 6 Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. -1 Petri 1Pet 62 3 7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae. -1 Petri 1Pet 62 3 8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: b -1 Petri 1Pet 62 3 9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. -1 Petri 1Pet 62 3 10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. -1 Petri 1Pet 62 3 11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: -1 Petri 1Pet 62 3 12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. -1 Petri 1Pet 62 3 13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? -1 Petri 1Pet 62 3 14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. -1 Petri 1Pet 62 3 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. -1 Petri 1Pet 62 3 16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. -1 Petri 1Pet 62 3 17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. -1 Petri 1Pet 62 3 18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. -1 Petri 1Pet 62 3 19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit: -1 Petri 1Pet 62 3 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. -1 Petri 1Pet 62 3 21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. -1 Petri 1Pet 62 3 22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. -1 Petri 1Pet 62 4 1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: -1 Petri 1Pet 62 4 2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. -1 Petri 1Pet 62 4 3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. -1 Petri 1Pet 62 4 4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes. -1 Petri 1Pet 62 4 5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. -1 Petri 1Pet 62 4 6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. -1 Petri 1Pet 62 4 7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. b -1 Petri 1Pet 62 4 8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. -1 Petri 1Pet 62 4 9 Hospitales invicem sine murmuratione. -1 Petri 1Pet 62 4 10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. -1 Petri 1Pet 62 4 11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. -1 Petri 1Pet 62 4 12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: b -1 Petri 1Pet 62 4 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. -1 Petri 1Pet 62 4 14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. -1 Petri 1Pet 62 4 15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. -1 Petri 1Pet 62 4 16 Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: -1 Petri 1Pet 62 4 17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? -1 Petri 1Pet 62 4 18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? -1 Petri 1Pet 62 4 19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. -1 Petri 1Pet 62 5 1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: -1 Petri 1Pet 62 5 2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: -1 Petri 1Pet 62 5 3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. -1 Petri 1Pet 62 5 4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. -1 Petri 1Pet 62 5 5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. -1 Petri 1Pet 62 5 6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: b -1 Petri 1Pet 62 5 7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. -1 Petri 1Pet 62 5 8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: -1 Petri 1Pet 62 5 9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri. -1 Petri 1Pet 62 5 10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. -1 Petri 1Pet 62 5 11 Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen. -1 Petri 1Pet 62 5 12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. b -1 Petri 1Pet 62 5 13 Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. -1 Petri 1Pet 62 5 14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. -# 2 Petri 2Pet Epistola Secunda Beati: Petri Apostoli -2 Petri 2Pet 63 1 1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. -2 Petri 2Pet 63 1 2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: -2 Petri 2Pet 63 1 3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, b -2 Petri 2Pet 63 1 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. -2 Petri 2Pet 63 1 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, -2 Petri 2Pet 63 1 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, -2 Petri 2Pet 63 1 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. -2 Petri 2Pet 63 1 8 Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. -2 Petri 2Pet 63 1 9 Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. -2 Petri 2Pet 63 1 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando. -2 Petri 2Pet 63 1 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. -2 Petri 2Pet 63 1 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. b -2 Petri 2Pet 63 1 13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: -2 Petri 2Pet 63 1 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. -2 Petri 2Pet 63 1 15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. -2 Petri 2Pet 63 1 16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. -2 Petri 2Pet 63 1 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. -2 Petri 2Pet 63 1 18 Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. -2 Petri 2Pet 63 1 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: -2 Petri 2Pet 63 1 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. -2 Petri 2Pet 63 1 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. -2 Petri 2Pet 63 2 1 Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. -2 Petri 2Pet 63 2 2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: -2 Petri 2Pet 63 2 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. -2 Petri 2Pet 63 2 4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. -2 Petri 2Pet 63 2 5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. -2 Petri 2Pet 63 2 6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: -2 Petri 2Pet 63 2 7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: -2 Petri 2Pet 63 2 8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. -2 Petri 2Pet 63 2 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. -2 Petri 2Pet 63 2 10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: -2 Petri 2Pet 63 2 11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. -2 Petri 2Pet 63 2 12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, b -2 Petri 2Pet 63 2 13 percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, -2 Petri 2Pet 63 2 14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: -2 Petri 2Pet 63 2 15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: -2 Petri 2Pet 63 2 16 correptionem vero habuit suae vesaniae: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam. -2 Petri 2Pet 63 2 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. -2 Petri 2Pet 63 2 18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: -2 Petri 2Pet 63 2 19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. -2 Petri 2Pet 63 2 20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. -2 Petri 2Pet 63 2 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. -2 Petri 2Pet 63 2 22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti. -2 Petri 2Pet 63 3 1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: -2 Petri 2Pet 63 3 2 ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris. -2 Petri 2Pet 63 3 3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, -2 Petri 2Pet 63 3 4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. -2 Petri 2Pet 63 3 5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: -2 Petri 2Pet 63 3 6 per quae, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. -2 Petri 2Pet 63 3 7 Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. -2 Petri 2Pet 63 3 8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. -2 Petri 2Pet 63 3 9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. -2 Petri 2Pet 63 3 10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur. -2 Petri 2Pet 63 3 11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, b -2 Petri 2Pet 63 3 12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? -2 Petri 2Pet 63 3 13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. -2 Petri 2Pet 63 3 14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: -2 Petri 2Pet 63 3 15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, -2 Petri 2Pet 63 3 16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. -2 Petri 2Pet 63 3 17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate: -2 Petri 2Pet 63 3 18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen. -# 1 Joannis 1Jn Epistola Prima Beati: Joannis Apostoli -1 Joannis 1Jn 64 1 1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae: -1 Joannis 1Jn 64 1 2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis: -1 Joannis 1Jn 64 1 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. -1 Joannis 1Jn 64 1 4 Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. -1 Joannis 1Jn 64 1 5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. -1 Joannis 1Jn 64 1 6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. -1 Joannis 1Jn 64 1 7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. -1 Joannis 1Jn 64 1 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. -1 Joannis 1Jn 64 1 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. -1 Joannis 1Jn 64 1 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. -1 Joannis 1Jn 64 2 1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: -1 Joannis 1Jn 64 2 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. -1 Joannis 1Jn 64 2 3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. -1 Joannis 1Jn 64 2 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. -1 Joannis 1Jn 64 2 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. -1 Joannis 1Jn 64 2 6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. -1 Joannis 1Jn 64 2 7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. -1 Joannis 1Jn 64 2 8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebrae transierunt, et verum lumen jam lucet. -1 Joannis 1Jn 64 2 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. -1 Joannis 1Jn 64 2 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. -1 Joannis 1Jn 64 2 11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. -1 Joannis 1Jn 64 2 12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. b -1 Joannis 1Jn 64 2 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. -1 Joannis 1Jn 64 2 14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. -1 Joannis 1Jn 64 2 15 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: -1 Joannis 1Jn 64 2 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. -1 Joannis 1Jn 64 2 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum. -1 Joannis 1Jn 64 2 18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. b -1 Joannis 1Jn 64 2 19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. -1 Joannis 1Jn 64 2 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. -1 Joannis 1Jn 64 2 21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. -1 Joannis 1Jn 64 2 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. -1 Joannis 1Jn 64 2 23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. -1 Joannis 1Jn 64 2 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. -1 Joannis 1Jn 64 2 25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. -1 Joannis 1Jn 64 2 26 Haec scripsi vobis de his, qui seducant vos. -1 Joannis 1Jn 64 2 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. -1 Joannis 1Jn 64 2 28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. -1 Joannis 1Jn 64 2 29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. -1 Joannis 1Jn 64 3 1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. -1 Joannis 1Jn 64 3 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. -1 Joannis 1Jn 64 3 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. -1 Joannis 1Jn 64 3 4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. b -1 Joannis 1Jn 64 3 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. -1 Joannis 1Jn 64 3 6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. -1 Joannis 1Jn 64 3 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. -1 Joannis 1Jn 64 3 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. -1 Joannis 1Jn 64 3 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. -1 Joannis 1Jn 64 3 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: b -1 Joannis 1Jn 64 3 11 quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. -1 Joannis 1Jn 64 3 12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. -1 Joannis 1Jn 64 3 13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. -1 Joannis 1Jn 64 3 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: -1 Joannis 1Jn 64 3 15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. -1 Joannis 1Jn 64 3 16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. -1 Joannis 1Jn 64 3 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? -1 Joannis 1Jn 64 3 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: -1 Joannis 1Jn 64 3 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. -1 Joannis 1Jn 64 3 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. -1 Joannis 1Jn 64 3 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: -1 Joannis 1Jn 64 3 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. -1 Joannis 1Jn 64 3 23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. -1 Joannis 1Jn 64 3 24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. -1 Joannis 1Jn 64 4 1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. -1 Joannis 1Jn 64 4 2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: -1 Joannis 1Jn 64 4 3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. -1 Joannis 1Jn 64 4 4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. -1 Joannis 1Jn 64 4 5 Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. -1 Joannis 1Jn 64 4 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. -1 Joannis 1Jn 64 4 7 Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. -1 Joannis 1Jn 64 4 8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. -1 Joannis 1Jn 64 4 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. b -1 Joannis 1Jn 64 4 10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. -1 Joannis 1Jn 64 4 11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. -1 Joannis 1Jn 64 4 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. -1 Joannis 1Jn 64 4 13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. -1 Joannis 1Jn 64 4 14 Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. -1 Joannis 1Jn 64 4 15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. -1 Joannis 1Jn 64 4 16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. -1 Joannis 1Jn 64 4 17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. -1 Joannis 1Jn 64 4 18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. -1 Joannis 1Jn 64 4 19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. -1 Joannis 1Jn 64 4 20 Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? -1 Joannis 1Jn 64 4 21 Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. -1 Joannis 1Jn 64 5 1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. -1 Joannis 1Jn 64 5 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. -1 Joannis 1Jn 64 5 3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. -1 Joannis 1Jn 64 5 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. -1 Joannis 1Jn 64 5 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? -1 Joannis 1Jn 64 5 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. -1 Joannis 1Jn 64 5 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. -1 Joannis 1Jn 64 5 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. -1 Joannis 1Jn 64 5 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. -1 Joannis 1Jn 64 5 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. -1 Joannis 1Jn 64 5 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus: et haec vita in Filio ejus est. -1 Joannis 1Jn 64 5 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. -1 Joannis 1Jn 64 5 13 Haec scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. -1 Joannis 1Jn 64 5 14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. b -1 Joannis 1Jn 64 5 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. -1 Joannis 1Jn 64 5 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. -1 Joannis 1Jn 64 5 17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. -1 Joannis 1Jn 64 5 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. -1 Joannis 1Jn 64 5 19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. -1 Joannis 1Jn 64 5 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna. -1 Joannis 1Jn 64 5 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. -# 2 Joannis 2Jn Epistola Secunda Beati: Joannis Apostoli -2 Joannis 2Jn 65 1 1 Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, -2 Joannis 2Jn 65 1 2 propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum. -2 Joannis 2Jn 65 1 3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. -2 Joannis 2Jn 65 1 4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. -2 Joannis 2Jn 65 1 5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. -2 Joannis 2Jn 65 1 6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. -2 Joannis 2Jn 65 1 7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. -2 Joannis 2Jn 65 1 8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. -2 Joannis 2Jn 65 1 9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. -2 Joannis 2Jn 65 1 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. -2 Joannis 2Jn 65 1 11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. -2 Joannis 2Jn 65 1 12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. b -2 Joannis 2Jn 65 1 13 Salutant te filii sororis tuae Electae. -# 3 Joannis 3Jn Epistola Tertia Beati: Joannis Apostoli -3 Joannis 3Jn 66 1 1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. -3 Joannis 3Jn 66 1 2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. -3 Joannis 3Jn 66 1 3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. -3 Joannis 3Jn 66 1 4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. -3 Joannis 3Jn 66 1 5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, -3 Joannis 3Jn 66 1 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo. -3 Joannis 3Jn 66 1 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. -3 Joannis 3Jn 66 1 8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. -3 Joannis 3Jn 66 1 9 Scripsissem forsitan ecclesiae: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: -3 Joannis 3Jn 66 1 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. -3 Joannis 3Jn 66 1 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. -3 Joannis 3Jn 66 1 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. -3 Joannis 3Jn 66 1 13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. -3 Joannis 3Jn 66 1 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. -# Judae Jude Epistola Catholica Beati: Judae Apostoli -Judae Jude 67 1 1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. -Judae Jude 67 1 2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur. -Judae Jude 67 1 3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei. -Judae Jude 67 1 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. -Judae Jude 67 1 5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: -Judae Jude 67 1 6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit. -Judae Jude 67 1 7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. -Judae Jude 67 1 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. -Judae Jude 67 1 9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae: sed dixit: Imperet tibi Dominus. -Judae Jude 67 1 10 Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant: quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. b -Judae Jude 67 1 11 Vae illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt! -Judae Jude 67 1 12 Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae, -Judae Jude 67 1 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in aeternum. -Judae Jude 67 1 14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis -Judae Jude 67 1 15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra Deum peccatores impii. -Judae Jude 67 1 16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa. -Judae Jude 67 1 17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, b -Judae Jude 67 1 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. -Judae Jude 67 1 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. -Judae Jude 67 1 20 Vos autem carissimi superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes, -Judae Jude 67 1 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. -Judae Jude 67 1 22 Et hos quidem arguite judicatos: -Judae Jude 67 1 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam. -Judae Jude 67 1 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, -Judae Jude 67 1 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen. -# Apocalypsis Rev Apocalypsis Beati: Joannis Apostoli -Apocalypsis Rev 68 1 1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, -Apocalypsis Rev 68 1 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit. -Apocalypsis Rev 68 1 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. -Apocalypsis Rev 68 1 4 Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: -Apocalypsis Rev 68 1 5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, -Apocalypsis Rev 68 1 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. -Apocalypsis Rev 68 1 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam: amen. -Apocalypsis Rev 68 1 8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. -Apocalypsis Rev 68 1 9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: b -Apocalypsis Rev 68 1 10 fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae, -Apocalypsis Rev 68 1 11 dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae. -Apocalypsis Rev 68 1 12 Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: -Apocalypsis Rev 68 1 13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea: -Apocalypsis Rev 68 1 14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis: -Apocalypsis Rev 68 1 15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: -Apocalypsis Rev 68 1 16 et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. -Apocalypsis Rev 68 1 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, -Apocalypsis Rev 68 1 18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum: et habeo claves mortis, et inferni. -Apocalypsis Rev 68 1 19 Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. -Apocalypsis Rev 68 1 20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiae sunt. -Apocalypsis Rev 68 2 1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: -Apocalypsis Rev 68 2 2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: -Apocalypsis Rev 68 2 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. -Apocalypsis Rev 68 2 4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. -Apocalypsis Rev 68 2 5 Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. -Apocalypsis Rev 68 2 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. -Apocalypsis Rev 68 2 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. -Apocalypsis Rev 68 2 8 Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe: Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: b -Apocalypsis Rev 68 2 9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. -Apocalypsis Rev 68 2 10 Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. -Apocalypsis Rev 68 2 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. -Apocalypsis Rev 68 2 12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam: b -Apocalypsis Rev 68 2 13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. -Apocalypsis Rev 68 2 14 Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: -Apocalypsis Rev 68 2 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. -Apocalypsis Rev 68 2 16 Similiter poenitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. -Apocalypsis Rev 68 2 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. -Apocalypsis Rev 68 2 18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco: b -Apocalypsis Rev 68 2 19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. -Apocalypsis Rev 68 2 20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. -Apocalypsis Rev 68 2 21 Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret: et non vult poenitere a fornicatione sua. -Apocalypsis Rev 68 2 22 Ecce mittam eam in lectum: et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint. -Apocalypsis Rev 68 2 23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, -Apocalypsis Rev 68 2 24 et ceteris qui Thyatirae estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: -Apocalypsis Rev 68 2 25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam. -Apocalypsis Rev 68 2 26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, -Apocalypsis Rev 68 2 27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, -Apocalypsis Rev 68 2 28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam. -Apocalypsis Rev 68 2 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. -Apocalypsis Rev 68 3 1 Et angelo ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. -Apocalypsis Rev 68 3 2 Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. -Apocalypsis Rev 68 3 3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. -Apocalypsis Rev 68 3 4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. -Apocalypsis Rev 68 3 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. -Apocalypsis Rev 68 3 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. -Apocalypsis Rev 68 3 7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: b -Apocalypsis Rev 68 3 8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. -Apocalypsis Rev 68 3 9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, -Apocalypsis Rev 68 3 10 quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. -Apocalypsis Rev 68 3 11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. -Apocalypsis Rev 68 3 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. -Apocalypsis Rev 68 3 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. -Apocalypsis Rev 68 3 14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. b -Apocalypsis Rev 68 3 15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: -Apocalypsis Rev 68 3 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: -Apocalypsis Rev 68 3 17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. -Apocalypsis Rev 68 3 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. -Apocalypsis Rev 68 3 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Aemulare ergo, et poenitentiam age. -Apocalypsis Rev 68 3 20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. -Apocalypsis Rev 68 3 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. -Apocalypsis Rev 68 3 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. -Apocalypsis Rev 68 4 1 Post haec vidi: et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi tamquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec. -Apocalypsis Rev 68 4 2 Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. -Apocalypsis Rev 68 4 3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae. -Apocalypsis Rev 68 4 4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. -Apocalypsis Rev 68 4 5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. -Apocalypsis Rev 68 4 6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. -Apocalypsis Rev 68 4 7 Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. -Apocalypsis Rev 68 4 8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. -Apocalypsis Rev 68 4 9 Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, -Apocalypsis Rev 68 4 10 procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: -Apocalypsis Rev 68 4 11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. -Apocalypsis Rev 68 5 1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. -Apocalypsis Rev 68 5 2 Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? -Apocalypsis Rev 68 5 3 Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. -Apocalypsis Rev 68 5 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. -Apocalypsis Rev 68 5 5 Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. -Apocalypsis Rev 68 5 6 Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. -Apocalypsis Rev 68 5 7 Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. -Apocalypsis Rev 68 5 8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum: -Apocalypsis Rev 68 5 9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: -Apocalypsis Rev 68 5 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram. -Apocalypsis Rev 68 5 11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, -Apocalypsis Rev 68 5 12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. -Apocalypsis Rev 68 5 13 Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 5 14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in saecula saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 6 1 Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. -Apocalypsis Rev 68 6 2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. -Apocalypsis Rev 68 6 3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. -Apocalypsis Rev 68 6 4 Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. -Apocalypsis Rev 68 6 5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. -Apocalypsis Rev 68 6 6 Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne laeseris. -Apocalypsis Rev 68 6 7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. -Apocalypsis Rev 68 6 8 Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. -Apocalypsis Rev 68 6 9 Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: -Apocalypsis Rev 68 6 10 et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? -Apocalypsis Rev 68 6 11 Et datae sunt illis singulae stolae albae: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. -Apocalypsis Rev 68 6 12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: -Apocalypsis Rev 68 6 13 et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur: -Apocalypsis Rev 68 6 14 et caelum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt: -Apocalypsis Rev 68 6 15 et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: -Apocalypsis Rev 68 6 16 et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: -Apocalypsis Rev 68 6 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum: et quis poterit stare? -Apocalypsis Rev 68 7 1 Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. -Apocalypsis Rev 68 7 2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, -Apocalypsis Rev 68 7 3 dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. -Apocalypsis Rev 68 7 4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. -Apocalypsis Rev 68 7 5 Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: -Apocalypsis Rev 68 7 6 ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: -Apocalypsis Rev 68 7 7 ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati: -Apocalypsis Rev 68 7 8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati. -Apocalypsis Rev 68 7 9 Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum: -Apocalypsis Rev 68 7 10 et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. -Apocalypsis Rev 68 7 11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, -Apocalypsis Rev 68 7 12 dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. -Apocalypsis Rev 68 7 13 Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? -Apocalypsis Rev 68 7 14 Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. -Apocalypsis Rev 68 7 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos: -Apocalypsis Rev 68 7 16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus: -Apocalypsis Rev 68 7 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. -Apocalypsis Rev 68 8 1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora. -Apocalypsis Rev 68 8 2 Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datae sunt illis septem tubae. b -Apocalypsis Rev 68 8 3 Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. -Apocalypsis Rev 68 8 4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. -Apocalypsis Rev 68 8 5 Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus. -Apocalypsis Rev 68 8 6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent. -Apocalypsis Rev 68 8 7 Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est. -Apocalypsis Rev 68 8 8 Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, -Apocalypsis Rev 68 8 9 et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. -Apocalypsis Rev 68 8 10 Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: -Apocalypsis Rev 68 8 11 et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. -Apocalypsis Rev 68 8 12 Et quartus angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. -Apocalypsis Rev 68 8 13 Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. -Apocalypsis Rev 68 9 1 Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. -Apocalypsis Rev 68 9 2 Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: -Apocalypsis Rev 68 9 3 et de fumo putei exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae: -Apocalypsis Rev 68 9 4 et praeceptum est illis ne laederent foenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: -Apocalypsis Rev 68 9 5 et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. -Apocalypsis Rev 68 9 6 Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. -Apocalypsis Rev 68 9 7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium: et super capita earum tamquam coronae similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. -Apocalypsis Rev 68 9 8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant: -Apocalypsis Rev 68 9 9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: -Apocalypsis Rev 68 9 10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque: -Apocalypsis Rev 68 9 11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. -Apocalypsis Rev 68 9 12 Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec. -Apocalypsis Rev 68 9 13 Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, b -Apocalypsis Rev 68 9 14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. -Apocalypsis Rev 68 9 15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. -Apocalypsis Rev 68 9 16 Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. -Apocalypsis Rev 68 9 17 Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. -Apocalypsis Rev 68 9 18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum. -Apocalypsis Rev 68 9 19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent. -Apocalypsis Rev 68 9 20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, -Apocalypsis Rev 68 9 21 et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. -Apocalypsis Rev 68 10 1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis: -Apocalypsis Rev 68 10 2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: -Apocalypsis Rev 68 10 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. -Apocalypsis Rev 68 10 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de caelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. -Apocalypsis Rev 68 10 5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum: -Apocalypsis Rev 68 10 6 et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt: et terram, et ea quae in ea sunt: et mare, et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: -Apocalypsis Rev 68 10 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. -Apocalypsis Rev 68 10 8 Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. -Apocalypsis Rev 68 10 9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. -Apocalypsis Rev 68 10 10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: -Apocalypsis Rev 68 10 11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. -Apocalypsis Rev 68 11 1 Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: -Apocalypsis Rev 68 11 2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: -Apocalypsis Rev 68 11 3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. -Apocalypsis Rev 68 11 4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. -Apocalypsis Rev 68 11 5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. -Apocalypsis Rev 68 11 6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. -Apocalypsis Rev 68 11 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. -Apocalypsis Rev 68 11 8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. -Apocalypsis Rev 68 11 9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis: -Apocalypsis Rev 68 11 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. -Apocalypsis Rev 68 11 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. -Apocalypsis Rev 68 11 12 Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube: et viderunt illos inimici eorum. -Apocalypsis Rev 68 11 13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli. -Apocalypsis Rev 68 11 14 Vae secundum abiit: et ecce vae tertium veniet cito. -Apocalypsis Rev 68 11 15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen. b -Apocalypsis Rev 68 11 16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: -Apocalypsis Rev 68 11 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. -Apocalypsis Rev 68 11 18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. -Apocalypsis Rev 68 11 19 Et apertum est templum Dei in caelo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna. -Apocalypsis Rev 68 12 1 Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: -Apocalypsis Rev 68 12 2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. -Apocalypsis Rev 68 12 3 Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem, -Apocalypsis Rev 68 12 4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. -Apocalypsis Rev 68 12 5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus, -Apocalypsis Rev 68 12 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. -Apocalypsis Rev 68 12 7 Et factum est praelium magnum in caelo: Michaël et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus: b -Apocalypsis Rev 68 12 8 et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo. -Apocalypsis Rev 68 12 9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. -Apocalypsis Rev 68 12 10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. -Apocalypsis Rev 68 12 11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. -Apocalypsis Rev 68 12 12 Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. -Apocalypsis Rev 68 12 13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum: -Apocalypsis Rev 68 12 14 et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. -Apocalypsis Rev 68 12 15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. -Apocalypsis Rev 68 12 16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. -Apocalypsis Rev 68 12 17 Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi. -Apocalypsis Rev 68 12 18 Et stetit supra arenam maris. -Apocalypsis Rev 68 13 1 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae. -Apocalypsis Rev 68 13 2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. -Apocalypsis Rev 68 13 3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. -Apocalypsis Rev 68 13 4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea? -Apocalypsis Rev 68 13 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos. -Apocalypsis Rev 68 13 6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant. -Apocalypsis Rev 68 13 7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, -Apocalypsis Rev 68 13 8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. -Apocalypsis Rev 68 13 9 Si quis habet aurem, audiat. -Apocalypsis Rev 68 13 10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. -Apocalypsis Rev 68 13 11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. b -Apocalypsis Rev 68 13 12 Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. -Apocalypsis Rev 68 13 13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. -Apocalypsis Rev 68 13 14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit. -Apocalypsis Rev 68 13 15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. -Apocalypsis Rev 68 13 16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: -Apocalypsis Rev 68 13 17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. -Apocalypsis Rev 68 13 18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. -Apocalypsis Rev 68 14 1 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. -Apocalypsis Rev 68 14 2 Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. -Apocalypsis Rev 68 14 3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. -Apocalypsis Rev 68 14 4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno: -Apocalypsis Rev 68 14 5 et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei. -Apocalypsis Rev 68 14 6 Et vidi alterum angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: b -Apocalypsis Rev 68 14 7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit caelum, et terram, mare, et fontes aquarum. -Apocalypsis Rev 68 14 8 Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. -Apocalypsis Rev 68 14 9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua: -Apocalypsis Rev 68 14 10 et hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: -Apocalypsis Rev 68 14 11 et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus. -Apocalypsis Rev 68 14 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. -Apocalypsis Rev 68 14 13 Et audivi vocem de caelo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. -Apocalypsis Rev 68 14 14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. b -Apocalypsis Rev 68 14 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. -Apocalypsis Rev 68 14 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. -Apocalypsis Rev 68 14 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. -Apocalypsis Rev 68 14 18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae: quoniam maturae sunt uvae ejus. -Apocalypsis Rev 68 14 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum: -Apocalypsis Rev 68 14 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. -Apocalypsis Rev 68 15 1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. -Apocalypsis Rev 68 15 2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: -Apocalypsis Rev 68 15 3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 15 4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. -Apocalypsis Rev 68 15 5 Et post haec vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, -Apocalypsis Rev 68 15 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. -Apocalypsis Rev 68 15 7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 15 8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. -Apocalypsis Rev 68 16 1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram. -Apocalypsis Rev 68 16 2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiae, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. -Apocalypsis Rev 68 16 3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. -Apocalypsis Rev 68 16 4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. -Apocalypsis Rev 68 16 5 Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec judicasti: -Apocalypsis Rev 68 16 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. -Apocalypsis Rev 68 16 7 Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. -Apocalypsis Rev 68 16 8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines, et igni: -Apocalypsis Rev 68 16 9 et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam. -Apocalypsis Rev 68 16 10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore: -Apocalypsis Rev 68 16 11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. -Apocalypsis Rev 68 16 12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut praepararetur via regibus ab ortu solis. -Apocalypsis Rev 68 16 13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum. b -Apocalypsis Rev 68 16 14 Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei. -Apocalypsis Rev 68 16 15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. -Apocalypsis Rev 68 16 16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. -Apocalypsis Rev 68 16 17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. b -Apocalypsis Rev 68 16 18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terraemotus, sic magnus. -Apocalypsis Rev 68 16 19 Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus. -Apocalypsis Rev 68 16 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. -Apocalypsis Rev 68 16 21 Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. -Apocalypsis Rev 68 17 1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, -Apocalypsis Rev 68 17 2 cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. -Apocalypsis Rev 68 17 3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. -Apocalypsis Rev 68 17 4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. -Apocalypsis Rev 68 17 5 Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae. -Apocalypsis Rev 68 17 6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. -Apocalypsis Rev 68 17 7 Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. -Apocalypsis Rev 68 17 8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est. -Apocalypsis Rev 68 17 9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. -Apocalypsis Rev 68 17 10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. -Apocalypsis Rev 68 17 11 Et bestia, quae erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit. -Apocalypsis Rev 68 17 12 Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. -Apocalypsis Rev 68 17 13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent. -Apocalypsis Rev 68 17 14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. -Apocalypsis Rev 68 17 15 Et dixit mihi: Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae. -Apocalypsis Rev 68 17 16 Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. -Apocalypsis Rev 68 17 17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei. -Apocalypsis Rev 68 17 18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae. -Apocalypsis Rev 68 18 1 Et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. -Apocalypsis Rev 68 18 2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis: -Apocalypsis Rev 68 18 3 quia de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terrae cum illa fornicati sunt: et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. -Apocalypsis Rev 68 18 4 Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. -Apocalypsis Rev 68 18 5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. -Apocalypsis Rev 68 18 6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. -Apocalypsis Rev 68 18 7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. -Apocalypsis Rev 68 18 8 Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. -Apocalypsis Rev 68 18 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: -Apocalypsis Rev 68 18 10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. -Apocalypsis Rev 68 18 11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: -Apocalypsis Rev 68 18 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, -Apocalypsis Rev 68 18 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. -Apocalypsis Rev 68 18 14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. -Apocalypsis Rev 68 18 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, -Apocalypsis Rev 68 18 16 et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: -Apocalypsis Rev 68 18 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt, -Apocalypsis Rev 68 18 18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? -Apocalypsis Rev 68 18 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est. -Apocalypsis Rev 68 18 20 Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. -Apocalypsis Rev 68 18 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. b -Apocalypsis Rev 68 18 22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius: -Apocalypsis Rev 68 18 23 et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. -Apocalypsis Rev 68 18 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra. -Apocalypsis Rev 68 19 1 Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: -Apocalypsis Rev 68 19 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. -Apocalypsis Rev 68 19 3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 19 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. -Apocalypsis Rev 68 19 5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. -Apocalypsis Rev 68 19 6 Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. -Apocalypsis Rev 68 19 7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. -Apocalypsis Rev 68 19 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. -Apocalypsis Rev 68 19 9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt. b -Apocalypsis Rev 68 19 10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae. -Apocalypsis Rev 68 19 11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. b -Apocalypsis Rev 68 19 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. -Apocalypsis Rev 68 19 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. -Apocalypsis Rev 68 19 14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. -Apocalypsis Rev 68 19 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. -Apocalypsis Rev 68 19 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. -Apocalypsis Rev 68 19 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei: b -Apocalypsis Rev 68 19 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. -Apocalypsis Rev 68 19 19 Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. -Apocalypsis Rev 68 19 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: -Apocalypsis Rev 68 19 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum. -Apocalypsis Rev 68 20 1 Et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. -Apocalypsis Rev 68 20 2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille: -Apocalypsis Rev 68 20 3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore. -Apocalypsis Rev 68 20 4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. -Apocalypsis Rev 68 20 5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. -Apocalypsis Rev 68 20 6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. -Apocalypsis Rev 68 20 7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. -Apocalypsis Rev 68 20 8 Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. b -Apocalypsis Rev 68 20 9 Et descendit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia -Apocalypsis Rev 68 20 10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 20 11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inventus eis. b -Apocalypsis Rev 68 20 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: -Apocalypsis Rev 68 20 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. -Apocalypsis Rev 68 20 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda. -Apocalypsis Rev 68 20 15 Et qui non inventus est in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis. -Apocalypsis Rev 68 21 1 Et vidi caelum novum et terram novam. Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare jam non est. -Apocalypsis Rev 68 21 2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. -Apocalypsis Rev 68 21 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: -Apocalypsis Rev 68 21 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. -Apocalypsis Rev 68 21 5 Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia haec verba fidelissima sunt, et vera. -Apocalypsis Rev 68 21 6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae, gratis. -Apocalypsis Rev 68 21 7 Qui vicerit, possidebit haec: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. -Apocalypsis Rev 68 21 8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. -Apocalypsis Rev 68 21 9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. b -Apocalypsis Rev 68 21 10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo, -Apocalypsis Rev 68 21 11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. -Apocalypsis Rev 68 21 12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: -Apocalypsis Rev 68 21 13 ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres. -Apocalypsis Rev 68 21 14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. -Apocalypsis Rev 68 21 15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. -Apocalypsis Rev 68 21 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt. -Apocalypsis Rev 68 21 17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. -Apocalypsis Rev 68 21 18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. -Apocalypsis Rev 68 21 19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: -Apocalypsis Rev 68 21 20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. -Apocalypsis Rev 68 21 21 Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. -Apocalypsis Rev 68 21 22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. -Apocalypsis Rev 68 21 23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. -Apocalypsis Rev 68 21 24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. -Apocalypsis Rev 68 21 25 Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. -Apocalypsis Rev 68 21 26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. -Apocalypsis Rev 68 21 27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni. -Apocalypsis Rev 68 22 1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. -Apocalypsis Rev 68 22 2 In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. -Apocalypsis Rev 68 22 3 Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. -Apocalypsis Rev 68 22 4 Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. -Apocalypsis Rev 68 22 5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. -Apocalypsis Rev 68 22 6 Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito. b -Apocalypsis Rev 68 22 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus. -Apocalypsis Rev 68 22 8 Et ego Joannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat: -Apocalypsis Rev 68 22 9 et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus: Deum adora. -Apocalypsis Rev 68 22 10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus: tempus enim prope est. b -Apocalypsis Rev 68 22 11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. -Apocalypsis Rev 68 22 12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. -Apocalypsis Rev 68 22 13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis. b -Apocalypsis Rev 68 22 14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. -Apocalypsis Rev 68 22 15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. -Apocalypsis Rev 68 22 16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina. -Apocalypsis Rev 68 22 17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis. -Apocalypsis Rev 68 22 18 Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. b -Apocalypsis Rev 68 22 19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto: -Apocalypsis Rev 68 22 20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu. -Apocalypsis Rev 68 22 21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. +1 Corinthios 1Cor 48 12 28 Et quosdam quidem pósuit Deus in ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, exínde doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum. +1 Corinthios 1Cor 48 12 29 Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? +1 Corinthios 1Cor 48 12 30 numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? +1 Corinthios 1Cor 48 12 31 Æmulámini autem charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. b +1 Corinthios 1Cor 48 13 1 Si linguis hóminum loquar, et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut aes sonans, aut cýmbalum tínniens. +1 Corinthios 1Cor 48 13 2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. +1 Corinthios 1Cor 48 13 3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest. +1 Corinthios 1Cor 48 13 4 Cáritas pátiens est, benígna est. Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, +1 Corinthios 1Cor 48 13 5 non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, +1 Corinthios 1Cor 48 13 6 non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: +1 Corinthios 1Cor 48 13 7 ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. +1 Corinthios 1Cor 48 13 8 Cáritas numquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. +1 Corinthios 1Cor 48 13 9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. +1 Corinthios 1Cor 48 13 10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. +1 Corinthios 1Cor 48 13 11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. +1 Corinthios 1Cor 48 13 12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum. +1 Corinthios 1Cor 48 13 13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria haec: major autem horum est cáritas. +1 Corinthios 1Cor 48 14 1 Sectámini caritátem, æmulámini spirituália: magis autem ut prophetétis. +1 Corinthios 1Cor 48 14 2 Qui enim lóquitur lingua, non homínibus lóquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spíritu autem lóquitur mystéria. +1 Corinthios 1Cor 48 14 3 Nam qui prophétat, homínibus lóquitur ad ædificatiónem, et exhortatiónem, et consolatiónem. +1 Corinthios 1Cor 48 14 4 Qui lóquitur lingua, semetípsum ædíficat: qui autem prophétat, ecclésiam Dei ædíficat. +1 Corinthios 1Cor 48 14 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetáre. Nam major est qui prophétat, quam qui lóquitur linguis; nisi forte interpretétur ut ecclésia ædificatiónem accípiat. +1 Corinthios 1Cor 48 14 6 Nunc autem, fratres, si vénero ad vos linguis loquens: quid vobis pródero, nisi vobis loquar aut in revelatióne, aut in sciéntia, aut in prophetía, aut in doctrína? +1 Corinthios 1Cor 48 14 7 Tamen quæ sine ánima sunt vocem dántia, sive tíbia, sive cíthara; nisi distinctiónem sonítuum déderint, quómodo sciétur id quod cánitur, aut quod citharizátur? +1 Corinthios 1Cor 48 14 8 Étenim si incértam vocem det tuba, quis parábit se ad bellum? +1 Corinthios 1Cor 48 14 9 Ita et vos per linguam nisi maniféstum sermónem dedéritis: quómodo sciétur id quod dícitur? éritis enim in aëra loquéntes. +1 Corinthios 1Cor 48 14 10 Tam multa, ut puta génera linguárum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. +1 Corinthios 1Cor 48 14 11 Si ergo nescíero virtútem vocis, ero ei, cui loquor, bárbarus: et qui lóquitur, mihi bárbarus. +1 Corinthios 1Cor 48 14 12 Sic et vos, quóniam æmulatóres estis spirítuum, ad ædificatiónem ecclésiæ quǽrite ut abundétis. +1 Corinthios 1Cor 48 14 13 Et ídeo qui lóquitur lingua, oret ut interpretétur. +1 Corinthios 1Cor 48 14 14 Nam si orem lingua, spíritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. b +1 Corinthios 1Cor 48 14 15 Quid ergo est? Orábo spíritu, orábo et mente: psallam spíritu, psallam et mente. +1 Corinthios 1Cor 48 14 16 Céterum si benedíxeris spíritu, qui supplet locum idióta, quómodo dicet: Amen, super tuam benedictiónem? quóniam quid dicas, nescit. +1 Corinthios 1Cor 48 14 17 Nam tu quidem bene grátias agis, sed alter non ædificátur. +1 Corinthios 1Cor 48 14 18 Grátias ago Deo meo, quod ómnium vestrum lingua loquor. +1 Corinthios 1Cor 48 14 19 Sed in ecclésia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et álios ínstruam: quam decem míllia verbórum in lingua. +1 Corinthios 1Cor 48 14 20 Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte: sénsibus autem perfécti estóte. +1 Corinthios 1Cor 48 14 21 In lege scriptum est: Quóniam in áliis linguis et lábiis áliis loquar pópulo huic: et nec sic exáudient me, dicit Dóminus. +1 Corinthios 1Cor 48 14 22 Ítaque linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus: prophetíæ autem non infidélibus, sed fidélibus. +1 Corinthios 1Cor 48 14 23 Si ergo convéniat univérsa ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idióta, aut infidéles: nonne dicent quod insanítis? +1 Corinthios 1Cor 48 14 24 Si autem omnes prophétent, intret autem quis infidélis, vel idióta, convíncitur ab ómnibus, dijudicátur ab ómnibus: +1 Corinthios 1Cor 48 14 25 occúlta cordis ejus manifésta fiunt: et ita cadens in fáciem adorábit Deum, pronúntians quod vere Deus in vobis sit. +1 Corinthios 1Cor 48 14 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque vestrum psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant. b +1 Corinthios 1Cor 48 14 27 Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretátur. +1 Corinthios 1Cor 48 14 28 Si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia: sibi autem loquátur, et Deo. +1 Corinthios 1Cor 48 14 29 Prophétæ autem duo, aut tres dicant, et céteri dijúdicent. +1 Corinthios 1Cor 48 14 30 Quod si álii revelátum fúerit sedénti, prior táceat. +1 Corinthios 1Cor 48 14 31 Potéstis enim omnes per síngulos prophetáre: ut omnes discant, et omnes exhorténtur: +1 Corinthios 1Cor 48 14 32 et spíritus prophetárum prophétis subjécti sunt. +1 Corinthios 1Cor 48 14 33 Non enim est dissensiónis Deus, sed pacis: sicut et in ómnibus ecclésiis sanctórum dóceo. +1 Corinthios 1Cor 48 14 34 Mulíeres in ecclésiis táceant, non enim permíttitur eis loqui, sed súbditas esse, sicut et lex dicit. +1 Corinthios 1Cor 48 14 35 Si quid autem volunt díscere, domi viros suos intérrogent. Turpe est enim mulíeri loqui in ecclésia. +1 Corinthios 1Cor 48 14 36 An a vobis verbum Dei procéssit? aut in vos solos pervénit? +1 Corinthios 1Cor 48 14 37 Si quis vidétur prophéta esse, aut spirituális, cognóscat quæ scribo vobis, quia Dómini sunt mandáta. +1 Corinthios 1Cor 48 14 38 Si quis autem ignórat, ignorábitur. +1 Corinthios 1Cor 48 14 39 Ítaque fratres æmulámini prophetáre: et loqui linguis nolíte prohibére. +1 Corinthios 1Cor 48 14 40 Ómnia autem honéste, et secúndum órdinem fiant. +1 Corinthios 1Cor 48 15 1 Notum autem vobis fácio, fratres, Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, +1 Corinthios 1Cor 48 15 2 per quod et salvámini: qua ratióne prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis. +1 Corinthios 1Cor 48 15 3 Trádidi enim vobis in primis quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: +1 Corinthios 1Cor 48 15 4 et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: +1 Corinthios 1Cor 48 15 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim: +1 Corinthios 1Cor 48 15 6 deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt: +1 Corinthios 1Cor 48 15 7 deínde visus est Jacóbo, deínde Apóstolis ómnibus: +1 Corinthios 1Cor 48 15 8 novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi. +1 Corinthios 1Cor 48 15 9 Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei. +1 Corinthios 1Cor 48 15 10 Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi: non ego autem, sed grátia Dei mecum: +1 Corinthios 1Cor 48 15 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicámus, et sic credidístis. +1 Corinthios 1Cor 48 15 12 Si autem Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est? b +1 Corinthios 1Cor 48 15 13 Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit. +1 Corinthios 1Cor 48 15 14 Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra: +1 Corinthios 1Cor 48 15 15 invénimur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt. +1 Corinthios 1Cor 48 15 16 Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit. +1 Corinthios 1Cor 48 15 17 Quod si Christus non resurréxit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccátis vestris. +1 Corinthios 1Cor 48 15 18 Ergo et qui dormiérunt in Christo, periérunt. +1 Corinthios 1Cor 48 15 19 Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus. +1 Corinthios 1Cor 48 15 20 Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium, +1 Corinthios 1Cor 48 15 21 quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum. +1 Corinthios 1Cor 48 15 22 Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. +1 Corinthios 1Cor 48 15 23 Unusquísque autem in suo órdine, primítiæ Christus: deínde ii qui sunt Christi, qui in advéntu ejus credidérunt. +1 Corinthios 1Cor 48 15 24 Deínde finis: cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum, et potestátem, et virtútem. +1 Corinthios 1Cor 48 15 25 Opórtet autem illum regnáre donec ponat omnes inimícos sub pédibus ejus. +1 Corinthios 1Cor 48 15 26 Novíssima autem inimíca destruétur mors: ómnia enim subjécit pédibus ejus. Cum autem dicat: +1 Corinthios 1Cor 48 15 27 Ómnia subjécta sunt ei, sine dúbio præter eum qui subjécit ei ómnia. +1 Corinthios 1Cor 48 15 28 Cum autem subjécta fúerint illi ómnia: tunc et ipse Fílius subjéctus erit ei, qui subjécit sibi ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus. +1 Corinthios 1Cor 48 15 29 Alióquin quid fácient qui baptizántur pro mórtuis, si omníno mórtui non resúrgunt? ut quid et baptizántur pro illis? b +1 Corinthios 1Cor 48 15 30 ut quid et nos periclitámur omni hora? +1 Corinthios 1Cor 48 15 31 Quotídie mórior per vestram glóriam, fratres, quam hábeo in Christo Jesu Dómino nostro. +1 Corinthios 1Cor 48 15 32 Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Éphesi, quid mihi prodest, si mórtui non resúrgunt? Manducémus, et bibámus, cras enim moriémur. +1 Corinthios 1Cor 48 15 33 Nolíte sedúci: corrúmpunt mores bonos collóquia mala. +1 Corinthios 1Cor 48 15 34 Evigiláte justi, et nolíte peccáre: ignorántiam enim Dei quidam habent, ad reveréntiam vobis loquor. +1 Corinthios 1Cor 48 15 35 Sed dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient? b +1 Corinthios 1Cor 48 15 36 Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur: +1 Corinthios 1Cor 48 15 37 et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici, aut alicújus ceterórum. +1 Corinthios 1Cor 48 15 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuíque séminum próprium corpus. +1 Corinthios 1Cor 48 15 39 Non omnis caro, éadem caro: sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium. +1 Corinthios 1Cor 48 15 40 Et córpora cæléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium. +1 Corinthios 1Cor 48 15 41 Ália cláritas solis, ália cláritas lunæ, et ália cláritas stellárum. Stella enim a stella differt in claritáte: +1 Corinthios 1Cor 48 15 42 sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne. +1 Corinthios 1Cor 48 15 43 Seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte: +1 Corinthios 1Cor 48 15 44 seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animále, est et spiritále, sicut scriptum est: +1 Corinthios 1Cor 48 15 45 Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem, novíssimus Adam in spíritum vivificántem. +1 Corinthios 1Cor 48 15 46 Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále: deínde quod spiritále. +1 Corinthios 1Cor 48 15 47 Primus homo de terra, terrénus: secúndus homo de cælo, cæléstis. +1 Corinthios 1Cor 48 15 48 Qualis terrénus, tales et terréni: et qualis cæléstis, tales et cæléstes. +1 Corinthios 1Cor 48 15 49 Ígitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis. +1 Corinthios 1Cor 48 15 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt: neque corrúptio incorruptélam possidébit. +1 Corinthios 1Cor 48 15 51 Ecce mystérium vobis dico: omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur. b +1 Corinthios 1Cor 48 15 52 In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. +1 Corinthios 1Cor 48 15 53 Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. +1 Corinthios 1Cor 48 15 54 Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória. +1 Corinthios 1Cor 48 15 55 Ubi est mors victória tua? ubi est mors stímulus tuus? +1 Corinthios 1Cor 48 15 56 Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. +1 Corinthios 1Cor 48 15 57 Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum. +1 Corinthios 1Cor 48 15 58 Ítaque fratres mei dilécti, stábiles estóte, et immóbiles: abundántes in ópere Dómini semper, sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino. +1 Corinthios 1Cor 48 16 1 De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite. +1 Corinthios 1Cor 48 16 2 Per unam sábbati unusquísque vestrum apud se sepónat, recóndens quod ei bene placúerit: ut non, cum vénero, tunc colléctæ fiant. +1 Corinthios 1Cor 48 16 3 Cum autem præsens fúero, quos probavéritis per epístolas, hos mittam perférre grátiam vestram in Jerúsalem. +1 Corinthios 1Cor 48 16 4 Quod si dignum fúerit ut et ego eam, mecum ibunt. +1 Corinthios 1Cor 48 16 5 Véniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo. +1 Corinthios 1Cor 48 16 6 Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis quocúmque íero. +1 Corinthios 1Cor 48 16 7 Nolo enim vos modo in tránsitu vidére, spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit. +1 Corinthios 1Cor 48 16 8 Permanébo autem Éphesi usque ad Pentecósten. +1 Corinthios 1Cor 48 16 9 Óstium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi. +1 Corinthios 1Cor 48 16 10 Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego. +1 Corinthios 1Cor 48 16 11 Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus. +1 Corinthios 1Cor 48 16 12 De Apóllo autem fratre vobis notum fácio, quóniam multum rogávi eum ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit. +1 Corinthios 1Cor 48 16 13 Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini. b +1 Corinthios 1Cor 48 16 14 Ómnia vestra in caritáte fiant. +1 Corinthios 1Cor 48 16 15 Óbsecro autem vos fratres, nostis domum Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam sunt primítiæ Acháiæ, et in ministérium sanctórum ordinavérunt seípsos: b +1 Corinthios 1Cor 48 16 16 ut et vos súbditi sitis ejúsmodi, et omni cooperánti, et laboránti. +1 Corinthios 1Cor 48 16 17 Gáudeo autem in præséntia Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam id, quod vobis déerat, ipsi supplevérunt: +1 Corinthios 1Cor 48 16 18 refecérunt enim et meum spíritum, et vestrum. Cognóscite ergo qui hujúsmodi sunt. +1 Corinthios 1Cor 48 16 19 Salútant vos ecclésiæ Ásiæ. Salútant vos in Dómino multum, Áquila et Priscílla cum doméstica sua ecclésia: apud quos et hóspitor. +1 Corinthios 1Cor 48 16 20 Salútant vos omnes fratres. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. +1 Corinthios 1Cor 48 16 21 Salutátio, mea manu Pauli. +1 Corinthios 1Cor 48 16 22 Si quis non amat Dóminum nostrum Jesum Christum, sit anáthema, Maran Atha. +1 Corinthios 1Cor 48 16 23 Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum. +1 Corinthios 1Cor 48 16 24 Cáritas mea cum ómnibus vobis in Christo Jesu. Amen. +# 2 Corinthios 2Cor Epístola Secúnda Beáti: Pauli Apóstoli ad Corinthios +2 Corinthios 2Cor 49 1 1 Paulus, Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater, ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi cum ómnibus sanctis, qui sunt in univérsa Acháia. +2 Corinthios 2Cor 49 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +2 Corinthios 2Cor 49 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, +2 Corinthios 2Cor 49 1 4 qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. +2 Corinthios 2Cor 49 1 5 Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. +2 Corinthios 2Cor 49 1 6 Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúmdem passiónum, quas et nos pátimur: +2 Corinthios 2Cor 49 1 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis. +2 Corinthios 2Cor 49 1 8 Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Ásia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere. b +2 Corinthios 2Cor 49 1 9 Sed ipsi in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos: +2 Corinthios 2Cor 49 1 10 qui de tantis perículis nos erípuit, et éruit: in quem sperámus quóniam et adhuc erípiet, +2 Corinthios 2Cor 49 1 11 adjuvántibus et vobis in oratióne pro nobis: ut ex multórum persónis, ejus quæ in nobis est donatiónis, per multos grátiæ agántur pro nobis. +2 Corinthios 2Cor 49 1 12 Nam glória nostra haec est: testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte cordis et sinceritáte Dei, et non in sapiéntia carnáli, sed in grátia Dei, conversáti sumus in hoc mundo: abundántius autem ad vos. b +2 Corinthios 2Cor 49 1 13 Non enim ália scríbimus vobis, quam quæ legístis, et cognovístis. Spero autem quod usque in finem cognoscétis, +2 Corinthios 2Cor 49 1 14 sicut et cognovístis nos ex parte, quod glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi. +2 Corinthios 2Cor 49 1 15 Et hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis: +2 Corinthios 2Cor 49 1 16 et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos, et a vobis dedúci in Judǽam. +2 Corinthios 2Cor 49 1 17 Cum ergo hoc voluíssem, numquid levitáte usus sum? aut quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me Est et Non? +2 Corinthios 2Cor 49 1 18 Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. +2 Corinthios 2Cor 49 1 19 Dei enim Fílius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me, et Silvánum, et Timótheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. +2 Corinthios 2Cor 49 1 20 Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo Est: ídeo et per ipsum Amen Deo ad glóriam nostram. +2 Corinthios 2Cor 49 1 21 Qui autem confírmat nos vobíscum in Christo, et qui unxit nos Deus: +2 Corinthios 2Cor 49 1 22 qui et signávit nos, et dedit pignus Spíritus in córdibus nostris. +2 Corinthios 2Cor 49 1 23 Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corínthum: non quia dominámur fídei vestræ, sed adjutóres sumus gáudii vestri: nam fide statis. b +2 Corinthios 2Cor 49 2 1 Státui autem hoc ipsum apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos. +2 Corinthios 2Cor 49 2 2 Si enim ego contrísto vos: et quis est, qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me? +2 Corinthios 2Cor 49 2 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum vénero, tristítiam super tristítiam hábeam, de quibus oportúerat me gaudére: confídens in ómnibus vobis, quia meum gáudium, ómnium vestrum est. +2 Corinthios 2Cor 49 2 4 Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas: non ut contristémini, sed ut sciátis, quam caritátem hábeam abundántius in vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 2 5 Si quis autem contristávit, non me contristávit: sed ex parte, ut non ónerem omnes vos. +2 Corinthios 2Cor 49 2 6 Súfficit illi, qui ejúsmodi est, objurgátio haec, quæ fit a plúribus: +2 Corinthios 2Cor 49 2 7 ita ut e contrário magis donétis, et consolémini, ne forte abundantióri tristítia absorbeátur qui ejúsmodi est. +2 Corinthios 2Cor 49 2 8 Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem. +2 Corinthios 2Cor 49 2 9 Ídeo enim et scripsi, ut cognóscam experiméntum vestrum, an in ómnibus obediéntes sitis. +2 Corinthios 2Cor 49 2 10 Cui autem áliquid donástis, et ego: nam et ego quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi, +2 Corinthios 2Cor 49 2 11 ut non circumveniámur a Sátana: non enim ignorámus cogitatiónes ejus. +2 Corinthios 2Cor 49 2 12 Cum veníssem autem Tróadem propter Evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino, b +2 Corinthios 2Cor 49 2 13 non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis, proféctus sum in Macedóniam. +2 Corinthios 2Cor 49 2 14 Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo Jesu, et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco: +2 Corinthios 2Cor 49 2 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui péreunt: +2 Corinthios 2Cor 49 2 16 áliis quidem odor mortis in mortem: áliis autem odor vitæ in vitam. Et ad haec quis tam idóneus? +2 Corinthios 2Cor 49 2 17 non enim sumus sicut plúrimi, adulterántes verbum Dei, sed ex sinceritáte, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo lóquimur. +2 Corinthios 2Cor 49 3 1 Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? aut numquid egémus (sicut quidam) commendatítiis epístolis ad vos, aut ex vobis? +2 Corinthios 2Cor 49 3 2 Epístola nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur, et légitur ab ómnibus homínibus: +2 Corinthios 2Cor 49 3 3 manifestáti quod epístola estis Christi, ministráta a nobis, et scripta non atraménto, sed Spíritu Dei vivi: non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus. +2 Corinthios 2Cor 49 3 4 Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum: +2 Corinthios 2Cor 49 3 5 non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: +2 Corinthios 2Cor 49 3 6 qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed Spíritu: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat. +2 Corinthios 2Cor 49 3 7 Quod si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: +2 Corinthios 2Cor 49 3 8 quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? +2 Corinthios 2Cor 49 3 9 Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória. +2 Corinthios 2Cor 49 3 10 Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam. +2 Corinthios 2Cor 49 3 11 Si enim quod evacuátur, per glóriam est: multo magis quod manet, in glória est. +2 Corinthios 2Cor 49 3 12 Habéntes ígitur talem spem, multa fidúcia útimur: b +2 Corinthios 2Cor 49 3 13 et non sicut Móyses ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israël in fáciem ejus, quod evacuátur, +2 Corinthios 2Cor 49 3 14 sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem, idípsum velámen in lectióne véteris testaménti manet non revelátum (quóniam in Christo evacuátur), +2 Corinthios 2Cor 49 3 15 sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen pósitum est super cor eórum. +2 Corinthios 2Cor 49 3 16 Cum autem convérsus fúerit ad Dóminum, auferétur velámen. +2 Corinthios 2Cor 49 3 17 Dóminus autem Spíritus est: ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. +2 Corinthios 2Cor 49 3 18 Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eámdem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu. +2 Corinthios 2Cor 49 4 1 Ídeo habéntes administratiónem, juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, +2 Corinthios 2Cor 49 4 2 sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo. +2 Corinthios 2Cor 49 4 3 Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum, in iis, qui péreunt, est opértum: +2 Corinthios 2Cor 49 4 4 in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. +2 Corinthios 2Cor 49 4 5 Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: +2 Corinthios 2Cor 49 4 6 quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. +2 Corinthios 2Cor 49 4 7 Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. b +2 Corinthios 2Cor 49 4 8 In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur: +2 Corinthios 2Cor 49 4 9 persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus: +2 Corinthios 2Cor 49 4 10 semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. +2 Corinthios 2Cor 49 4 11 Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli. +2 Corinthios 2Cor 49 4 12 Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 4 13 Habéntes autem eúmdem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur: +2 Corinthios 2Cor 49 4 14 sciéntes quóniam qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit, et constítuet vobíscum. +2 Corinthios 2Cor 49 4 15 Ómnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actióne, abúndet in glóriam Dei. +2 Corinthios 2Cor 49 4 16 Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. +2 Corinthios 2Cor 49 4 17 Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis, +2 Corinthios 2Cor 49 4 18 non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt. +2 Corinthios 2Cor 49 5 1 Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra hujus habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis. +2 Corinthios 2Cor 49 5 2 Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes: +2 Corinthios 2Cor 49 5 3 si tamen vestíti, non nudi inveniámur. +2 Corinthios 2Cor 49 5 4 Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus expoliári, sed supervestíri, ut absorbeátur quod mortále est, a vita. +2 Corinthios 2Cor 49 5 5 Qui autem éfficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spíritus. +2 Corinthios 2Cor 49 5 6 Audéntes ígitur semper, sciéntes quóniam dum sumus in córpore, peregrinámur a Dómino +2 Corinthios 2Cor 49 5 7 (per fidem enim ambulámus, et non per spéciem): +2 Corinthios 2Cor 49 5 8 audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore, et præséntes esse ad Dóminum. +2 Corinthios 2Cor 49 5 9 Et ídeo conténdimus, sive abséntes, sive præséntes, placére illi. +2 Corinthios 2Cor 49 5 10 Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque própria córporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. +2 Corinthios 2Cor 49 5 11 Sciéntes ergo timórem Dómini, homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus. Spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. b +2 Corinthios 2Cor 49 5 12 Non íterum commendámus nos vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis: ut habeátis ad eos qui in fácie gloriántur, et non in corde. +2 Corinthios 2Cor 49 5 13 Sive enim mente excédimus Deo: sive sóbrii sumus, vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 5 14 Cáritas enim Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt: +2 Corinthios 2Cor 49 5 15 et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. +2 Corinthios 2Cor 49 5 16 Ítaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc jam non nóvimus. +2 Corinthios 2Cor 49 5 17 Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova. +2 Corinthios 2Cor 49 5 18 Ómnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis, +2 Corinthios 2Cor 49 5 19 quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. +2 Corinthios 2Cor 49 5 20 Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. b +2 Corinthios 2Cor 49 5 21 Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur justítia Dei in ipso. +2 Corinthios 2Cor 49 6 1 Adjuvántes autem exhortámur ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. +2 Corinthios 2Cor 49 6 2 Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. +2 Corinthios 2Cor 49 6 3 Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: +2 Corinthios 2Cor 49 6 4 sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, +2 Corinthios 2Cor 49 6 5 in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, +2 Corinthios 2Cor 49 6 6 in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, +2 Corinthios 2Cor 49 6 7 in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris, +2 Corinthios 2Cor 49 6 8 per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti: +2 Corinthios 2Cor 49 6 9 quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: +2 Corinthios 2Cor 49 6 10 quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes. +2 Corinthios 2Cor 49 6 11 Os nostrum patet ad vos, o Corínthii; cor nostrum dilatátum est. b +2 Corinthios 2Cor 49 6 12 Non angustiámini in nobis: angustiámini autem in viscéribus vestris: +2 Corinthios 2Cor 49 6 13 eámdem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos. +2 Corinthios 2Cor 49 6 14 Nolíte jugum dúcere cum infidélibus. Quæ enim participátio justítiæ cum iniquitáte? aut quæ socíetas luci ad ténebras? +2 Corinthios 2Cor 49 6 15 quæ autem convéntio Christi ad Bélial? aut quæ pars fidéli cum infidéli? +2 Corinthios 2Cor 49 6 16 qui autem consénsus templo Dei cum idólis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quóniam inhabitábo in illis, et inambulábo inter eos, et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. +2 Corinthios 2Cor 49 6 17 Propter quod exíte de médio eórum, et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis: +2 Corinthios 2Cor 49 6 18 et ego recípiam vos: et ero vobis in patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens. +2 Corinthios 2Cor 49 7 1 Has ergo habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei. +2 Corinthios 2Cor 49 7 2 Cápite nos. Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus. +2 Corinthios 2Cor 49 7 3 Non ad condemnatiónem vestram dico: prædíximus enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum. +2 Corinthios 2Cor 49 7 4 Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis: replétus sum consolatióne; superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. b +2 Corinthios 2Cor 49 7 5 Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres. +2 Corinthios 2Cor 49 7 6 Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi. +2 Corinthios 2Cor 49 7 7 Non solum autem in advéntu ejus, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem. +2 Corinthios 2Cor 49 7 8 Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: etsi pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit, +2 Corinthios 2Cor 49 7 9 nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam. Contristáti enim estis ad Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis. +2 Corinthios 2Cor 49 7 10 Quæ enim secúndum Deum tristítia est, pœniténtiam in salútem stábilem operátur: sǽculi autem tristítia mortem operátur. +2 Corinthios 2Cor 49 7 11 Ecce enim hoc ipsum, secúndum Deum contristári vos, quantam in vobis operátur sollicitúdinem: sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam: in ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio. +2 Corinthios 2Cor 49 7 12 Ígitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injúriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestándam sollicitúdinem nostram, quam habémus pro vobis +2 Corinthios 2Cor 49 7 13 coram Deo: ídeo consoláti sumus. In consolatióne autem nostra, abundántius magis gavísi sumus super gáudio Titi, quia reféctus est spíritus ejus ab ómnibus vobis: +2 Corinthios 2Cor 49 7 14 et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus: sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est, +2 Corinthios 2Cor 49 7 15 et víscera ejus abundántius in vobis sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obediéntiam: quómodo cum timóre et tremóre excepístis illum. +2 Corinthios 2Cor 49 7 16 Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 8 1 Notam autem fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ: +2 Corinthios 2Cor 49 8 2 quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum fuit, et altíssima paupértas eórum, abundávit in divítias simplicitátis eórum: +2 Corinthios 2Cor 49 8 3 quia secúndum virtútem testimónium illis reddo, et supra virtútem voluntárii fuérunt, +2 Corinthios 2Cor 49 8 4 cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam, et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos. +2 Corinthios 2Cor 49 8 5 Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei, +2 Corinthios 2Cor 49 8 6 ita ut rogarémus Titum, ut quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vobis étiam grátiam istam. +2 Corinthios 2Cor 49 8 7 Sed sicut in ómnibus abundátis fide, et sermóne, et sciéntia, et omni sollicitúdine, ínsuper et caritáte vestra in nos, ut et in hac grátia abundétis. +2 Corinthios 2Cor 49 8 8 Non quasi ímperans dico: sed per aliórum sollicitúdinem, étiam vestræ caritátis ingénium bonum cómprobans. +2 Corinthios 2Cor 49 8 9 Scitis enim grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. +2 Corinthios 2Cor 49 8 10 Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre: +2 Corinthios 2Cor 49 8 11 nunc vero et facto perfícite: ut quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis. +2 Corinthios 2Cor 49 8 12 Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet. +2 Corinthios 2Cor 49 8 13 Non enim ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte. +2 Corinthios 2Cor 49 8 14 In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: +2 Corinthios 2Cor 49 8 15 Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit. +2 Corinthios 2Cor 49 8 16 Grátias autem Deo, qui dedit eámdem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, b +2 Corinthios 2Cor 49 8 17 quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos. +2 Corinthios 2Cor 49 8 18 Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes ecclésias: +2 Corinthios 2Cor 49 8 19 non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam, et destinátam voluntátem nostram: +2 Corinthios 2Cor 49 8 20 devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis. +2 Corinthios 2Cor 49 8 21 Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus. +2 Corinthios 2Cor 49 8 22 Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos, +2 Corinthios 2Cor 49 8 23 sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória Christi. +2 Corinthios 2Cor 49 8 24 Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum. +2 Corinthios 2Cor 49 9 1 Nam de ministério, quod fit in sanctos ex abundánti est mihi scríbere vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 9 2 Scio enim promptum ánimum vestrum: pro quo de vobis glórior apud Macédones. Quóniam et Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos. +2 Corinthios 2Cor 49 9 3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut (quemádmodum dixi) paráti sitis: +2 Corinthios 2Cor 49 9 4 ne cum vénerint Macédones mecum, et invénerint vos imparátos, erubescámus nos (ut non dicámus vos) in hac substántia. +2 Corinthios 2Cor 49 9 5 Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos, et prǽparent repromíssam benedictiónem hanc parátam esse sic, quasi benedictiónem, non tamquam avarítiam. +2 Corinthios 2Cor 49 9 6 Hoc autem dico: qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. +2 Corinthios 2Cor 49 9 7 Unusquísque, prout destinávit in corde suo, non ex tristítia, aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus. +2 Corinthios 2Cor 49 9 8 Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis: ut in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, +2 Corinthios 2Cor 49 9 9 sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. +2 Corinthios 2Cor 49 9 10 Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ: +2 Corinthios 2Cor 49 9 11 ut in ómnibus locupletáti abundétis in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo. +2 Corinthios 2Cor 49 9 12 Quóniam ministérium hujus offícii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes in Dómino, +2 Corinthios 2Cor 49 9 13 per probatiónem ministérii hujus, glorificántes Deum in obediéntia confessiónis vestræ, in Evangélium Christi, et simplicitáte communicatiónis in illos, et in omnes, +2 Corinthios 2Cor 49 9 14 et in ipsórum obsecratióne pro vobis, desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 9 15 Grátias Deo super inenarrábili dono ejus. +2 Corinthios 2Cor 49 10 1 Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vos. +2 Corinthios 2Cor 49 10 2 Rogo autem vos ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. +2 Corinthios 2Cor 49 10 3 In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus. +2 Corinthios 2Cor 49 10 4 Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes, +2 Corinthios 2Cor 49 10 5 et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, +2 Corinthios 2Cor 49 10 6 et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia. +2 Corinthios 2Cor 49 10 7 Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. b +2 Corinthios 2Cor 49 10 8 Nam etsi ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit nobis Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram, non erubéscam. +2 Corinthios 2Cor 49 10 9 Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas: +2 Corinthios 2Cor 49 10 10 quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis: +2 Corinthios 2Cor 49 10 11 hoc cógitet qui ejúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto. +2 Corinthios 2Cor 49 10 12 Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis. +2 Corinthios 2Cor 49 10 13 Nos autem non in imménsum gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, qua mensus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos. +2 Corinthios 2Cor 49 10 14 Non enim quasi non pertingéntes ad vos, superexténdimus nos: usque ad vos enim pervénimus in Evangélio Christi. +2 Corinthios 2Cor 49 10 15 Non in imménsum gloriántes in aliénis labóribus: spem autem habéntes crescéntis fídei vestræ, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, +2 Corinthios 2Cor 49 10 16 étiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizáre, non in aliéna régula in iis quæ præparáta sunt gloriári. +2 Corinthios 2Cor 49 10 17 Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur. +2 Corinthios 2Cor 49 10 18 Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat. +2 Corinthios 2Cor 49 11 1 Útinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáre me: +2 Corinthios 2Cor 49 11 2 ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro, vírginem castam exhíbere Christo. +2 Corinthios 2Cor 49 11 3 Tímeo autem ne sicut serpens Hevam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri, et éxcidant a simplicitáte, quæ est in Christo. +2 Corinthios 2Cor 49 11 4 Nam si is qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium spíritum accípitis, quem non accepístis: aut áliud Evangélium, quod non recepístis: recte paterémini. +2 Corinthios 2Cor 49 11 5 Exístimo enim nihil me minus fecísse a magnis Apóstolis. b +2 Corinthios 2Cor 49 11 6 Nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in ómnibus autem manifestáti sumus vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 11 7 Aut numquid peccátum feci, meípsum humílians, ut vos exaltémini? quóniam gratis Evangélium Dei evangelizávi vobis? +2 Corinthios 2Cor 49 11 8 Álias ecclésias expoliávi, accípiens stipéndium ad ministérium vestrum. +2 Corinthios 2Cor 49 11 9 Et cum essem apud vos, et égerem, nulli onerósus fui: nam quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia: et in ómnibus sine ónere me vobis servávi, et servábo. +2 Corinthios 2Cor 49 11 10 Est véritas Christi in me, quóniam haec gloriátio non infringétur in me in regiónibus Acháiæ. +2 Corinthios 2Cor 49 11 11 Quare? quia non díligo vos? Deus scit. +2 Corinthios 2Cor 49 11 12 Quod autem fácio, et fáciam: ut ámputem occasiónem eórum qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos. +2 Corinthios 2Cor 49 11 13 Nam ejúsmodi pseudoapóstoli sunt operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi. +2 Corinthios 2Cor 49 11 14 Et non mirum: ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis. +2 Corinthios 2Cor 49 11 15 Non est ergo magnum, si minístri ejus transfiguréntur velut minístri justítiæ: quorum finis erit secúndum ópera ipsórum. +2 Corinthios 2Cor 49 11 16 Íterum dico (ne quis me putet insipiéntem esse, alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier), b +2 Corinthios 2Cor 49 11 17 quod loquor, non loquor secúndum Deum, sed quasi in insipiéntia, in hac substántia glóriæ. +2 Corinthios 2Cor 49 11 18 Quóniam multi gloriántur secúndum carnem: et ego gloriábor. +2 Corinthios 2Cor 49 11 19 Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes. +2 Corinthios 2Cor 49 11 20 Sustinétis enim si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit. +2 Corinthios 2Cor 49 11 21 Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet (in insipiéntia dico) áudeo et ego: +2 Corinthios 2Cor 49 11 22 Hebrǽi sunt, et ego: Israëlítæ sunt, et ego: semen Ábrahæ sunt, et ego. +2 Corinthios 2Cor 49 11 23 Minístri Christi sunt (ut minus sápiens dico), plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter. +2 Corinthios 2Cor 49 11 24 A Judǽis quínquies, quadragénas, una minus, accépi. +2 Corinthios 2Cor 49 11 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum: ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui, +2 Corinthios 2Cor 49 11 26 in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus: +2 Corinthios 2Cor 49 11 27 in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in jejúniis multis, in frígore et nuditáte, +2 Corinthios 2Cor 49 11 28 præter illa quæ extrínsecus sunt, instántia mea quotidiána, sollicitúdo ómnium ecclesiárum. +2 Corinthios 2Cor 49 11 29 Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror? +2 Corinthios 2Cor 49 11 30 Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. +2 Corinthios 2Cor 49 11 31 Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in sǽcula, scit quod non méntior. +2 Corinthios 2Cor 49 11 32 Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum ut me comprehénderet: +2 Corinthios 2Cor 49 11 33 et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus ejus. +2 Corinthios 2Cor 49 12 1 Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem), véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. +2 Corinthios 2Cor 49 12 2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit, raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum. +2 Corinthios 2Cor 49 12 3 Et scio hujúsmodi hóminem sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit: +2 Corinthios 2Cor 49 12 4 quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. +2 Corinthios 2Cor 49 12 5 Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. +2 Corinthios 2Cor 49 12 6 Nam etsi volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id quod videt in me, aut áliquid audit ex me. +2 Corinthios 2Cor 49 12 7 Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus Sátanæ, qui me colaphízet. +2 Corinthios 2Cor 49 12 8 Propter quod ter Dóminum rogávi ut discéderet a me: +2 Corinthios 2Cor 49 12 9 et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. +2 Corinthios 2Cor 49 12 10 Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum. +2 Corinthios 2Cor 49 12 11 Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apóstoli: tamétsi nihil sum: b +2 Corinthios 2Cor 49 12 12 signa tamen apostolátus mei facta sunt super vos in omni patiéntia, in signis, et prodígiis, et virtútibus. +2 Corinthios 2Cor 49 12 13 Quid est enim, quod minus habuístis prae céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? donáte mihi hanc injúriam. +2 Corinthios 2Cor 49 12 14 Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. +2 Corinthios 2Cor 49 12 15 Ego autem libentíssime impéndam, et super impéndar ipse pro animábus vestris: licet plus vos díligens, minus díligar. +2 Corinthios 2Cor 49 12 16 Sed esto: ego vos non gravávi: sed cum essem astútus, dolo vos cepi. +2 Corinthios 2Cor 49 12 17 Numquid per áliquem eórum, quod misi ad vos, circumvéni vos? +2 Corinthios 2Cor 49 12 18 Rogávi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvénit? nonne eódem spíritu ambulávimus? nonne iísdem vestígiis? +2 Corinthios 2Cor 49 12 19 Olim putátis quod excusémus nos apud vos? coram Deo in Christo lóquimur: ómnia autem, caríssimi, propter ædificatiónem vestram. b +2 Corinthios 2Cor 49 12 20 Tímeo enim ne forte cum vénero, non quales volo, invéniam vos: et ego invéniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint inter vos: +2 Corinthios 2Cor 49 12 21 ne íterum cum vénero, humíliet me Deus apud vos, et lúgeam multos ex iis qui ante peccavérunt, et non egérunt pœniténtiam super immundítia, et fornicatióne, et impudicítia, quam gessérunt. +2 Corinthios 2Cor 49 13 1 Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. +2 Corinthios 2Cor 49 13 2 Prædíxi, et prædíco, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam. +2 Corinthios 2Cor 49 13 3 An experiméntum quǽritis ejus, qui in me lóquitur Christus, qui in vobis non infirmátur, sed potens est in vobis? +2 Corinthios 2Cor 49 13 4 Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte: sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo: sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vobis. +2 Corinthios 2Cor 49 13 5 Vosmetípsos tentáte si estis in fide: ipsi vos probáte. An non cognóscitis vosmetípsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte réprobi estis. +2 Corinthios 2Cor 49 13 6 Spero autem quod cognoscétis, quia nos non sumus réprobi. +2 Corinthios 2Cor 49 13 7 Orámus autem Deum ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti appareámus, sed ut vos quod bonum est faciátis: nos autem ut réprobi simus. +2 Corinthios 2Cor 49 13 8 Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. +2 Corinthios 2Cor 49 13 9 Gaudémus enim, quóniam nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis. Hoc et orámus, vestram consummatiónem. +2 Corinthios 2Cor 49 13 10 Ídeo haec absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi in ædificatiónem, et non in destructiónem. +2 Corinthios 2Cor 49 13 11 De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte, et Deus pacis et dilectiónis erit vobíscum. b +2 Corinthios 2Cor 49 13 12 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes sancti. +2 Corinthios 2Cor 49 13 13 Grátia Dómini nostri Jesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Amen. +# Gálatas Gal Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Gálatas +Gálatas Gal 50 1 1 Paulus, Apóstolus non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis: +Gálatas Gal 50 1 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ. +Gálatas Gal 50 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre, et Dómino nostro Jesu Christo, +Gálatas Gal 50 1 4 qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sǽculo nequam, secúndum voluntátem Dei et Patris nostri, +Gálatas Gal 50 1 5 cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen. +Gálatas Gal 50 1 6 Miror quod sic tam cito transferímini ab eo qui vos vocávit in grátiam Christi in áliud Evangélium: b +Gálatas Gal 50 1 7 quod non est áliud, nisi sunt áliqui qui vos contúrbant, et volunt convértere Evangélium Christi. +Gálatas Gal 50 1 8 Sed licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit. +Gálatas Gal 50 1 9 Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: si quis vobis evangelizáverit præter id quod accepístis, anáthema sit. +Gálatas Gal 50 1 10 Modo enim homínibus suádeo, an Deo? an quæro homínibus placére? si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem. +Gálatas Gal 50 1 11 Notum enim vobis fácio, fratres, Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: b +Gálatas Gal 50 1 12 neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. +Gálatas Gal 50 1 13 Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, +Gálatas Gal 50 1 14 et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exístens paternárum meárum traditiónum. +Gálatas Gal 50 1 15 Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, +Gálatas Gal 50 1 16 ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, +Gálatas Gal 50 1 17 neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam, et íterum revérsus sum Damáscum: +Gálatas Gal 50 1 18 deínde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: +Gálatas Gal 50 1 19 álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. +Gálatas Gal 50 1 20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior. +Gálatas Gal 50 1 21 Deínde veni in partes Sýriæ, et Cilíciæ. +Gálatas Gal 50 1 22 Eram autem ignótus fácie ecclésiis Judǽæ, quæ erant in Christo: +Gálatas Gal 50 1 23 tantum autem audítum habébant quóniam qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat: +Gálatas Gal 50 1 24 et in me clarificábant Deum. +Gálatas Gal 50 2 1 Deínde post annos quatuórdecim, íterum ascéndi Jerosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito. +Gálatas Gal 50 2 2 Ascéndi autem secúndum revelatiónem: et cóntuli cum illis Evangélium, quod prǽdico in géntibus, seórsum autem iis qui videbántur áliquid esse: ne forte in vácuum cúrrerem, aut cucurríssem. +Gálatas Gal 50 2 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentílis, compúlsus est circumcídi: +Gálatas Gal 50 2 4 sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Jesu, ut nos in servitútem redígerent. +Gálatas Gal 50 2 5 Quibus neque ad horam céssimus subjectióne, ut véritas Evangélii permáneat apud vos: +Gálatas Gal 50 2 6 ab iis autem, qui videbántur esse áliquid (quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest: Deus persónam hóminis non áccipit): mihi enim qui videbántur esse áliquid, nihil contulérunt. +Gálatas Gal 50 2 7 Sed e contra cum vidíssent quod créditum est mihi Evangélium præpútii, sicut et Petro circumcisiónis +Gálatas Gal 50 2 8 (qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes): +Gálatas Gal 50 2 9 et cum cognovíssent grátiam, quæ data est mihi, Jacóbus, et Cephas, et Joánnes, qui videbántur colúmnæ esse, dextras dedérunt mihi, et Bárnabæ societátis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem: +Gálatas Gal 50 2 10 tantum ut páuperum mémores essémus, quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere. +Gálatas Gal 50 2 11 Cum autem venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. b +Gálatas Gal 50 2 12 Prius enim quam venírent quidam a Jacóbo, cum géntibus edébat: cum autem veníssent, subtrahébat, et segregábat se, timens eos qui ex circumcisióne erant. +Gálatas Gal 50 2 13 Et simulatióni ejus consensérunt céteri Judǽi, ita ut et Bárnabas ducerétur ab eis in illam simulatiónem. +Gálatas Gal 50 2 14 Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem Evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: Si tu, cum Judǽus sis, gentíliter vivis, et non judáice: quómodo gentes cogis judaizáre? +Gálatas Gal 50 2 15 Nos natúra Judǽi, et non ex géntibus peccatóres. +Gálatas Gal 50 2 16 Sciéntes autem quod non justificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu crédimus, ut justificémur ex fide Christi, et non ex opéribus legis: propter quod ex opéribus legis non justificábitur omnis caro. +Gálatas Gal 50 2 17 Quod si quæréntes justificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit. b +Gálatas Gal 50 2 18 Si enim quæ destrúxi, íterum haec ædífico: prævaricatórem me constítuo. +Gálatas Gal 50 2 19 Ego enim per legem, legi mórtuus sum, ut Deo vivam: Christo confíxus sum cruci. +Gálatas Gal 50 2 20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me. +Gálatas Gal 50 2 21 Non abjício grátiam Dei. Si enim per legem justítia, ergo gratis Christus mórtuus est. +Gálatas Gal 50 3 1 O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit non obedíre veritáti, ante quorum óculos Jesus Christus præscríptus est, in vobis crucifíxus? +Gálatas Gal 50 3 2 Hoc solum a vobis volo díscere: ex opéribus legis Spíritum accepístis, an ex audítu fídei? +Gálatas Gal 50 3 3 sic stulti estis, ut cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummémini? +Gálatas Gal 50 3 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. +Gálatas Gal 50 3 5 Qui ergo tríbuit vobis Spíritum, et operátur virtútes in vobis: ex opéribus legis, an ex audítu fídei? +Gálatas Gal 50 3 6 Sicut scriptum est: Ábraham crédidit Deo, et reputátum est illi ad justítiam: +Gálatas Gal 50 3 7 cognóscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt fílii Ábrahæ. +Gálatas Gal 50 3 8 Próvidens autem Scriptúra quia ex fide justíficat gentes Deus, prænuntiávit Ábrahæ: Quia benedicéntur in te omnes gentes. +Gálatas Gal 50 3 9 Ígitur qui ex fide sunt, benedicéntur cum fidéli Ábraham. +Gálatas Gal 50 3 10 Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt. Scriptum est enim: Maledíctus omnis qui non permánserit in ómnibus quæ scripta sunt in libro legis ut fáciat ea. +Gálatas Gal 50 3 11 Quóniam autem in lege nemo justificátur apud Deum, maniféstum est: quia justus ex fide vivit. +Gálatas Gal 50 3 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fécerit ea, vivet in illis. +Gálatas Gal 50 3 13 Christus nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum: quia scriptum est: Maledíctus omnis qui pendet in ligno: +Gálatas Gal 50 3 14 ut in géntibus benedíctio Ábrahæ fíeret in Christo Jesu, ut pollicitatiónem Spíritus accipiámus per fidem. +Gálatas Gal 50 3 15 Fratres (secúndum hóminem dico) tamen hóminis confirmátum testaméntum nemo spernit, aut superórdinat. b +Gálatas Gal 50 3 16 Ábrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. +Gálatas Gal 50 3 17 Hoc autem dico, testaméntum confirmátum a Deo: quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. +Gálatas Gal 50 3 18 Nam si ex lege hæréditas, jam non ex promissióne. Ábrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. +Gálatas Gal 50 3 19 Quid ígitur lex? Propter transgressiónes pósita est donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per ángelos in manu mediatóris. b +Gálatas Gal 50 3 20 Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. +Gálatas Gal 50 3 21 Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia. +Gálatas Gal 50 3 22 Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus. +Gálatas Gal 50 3 23 Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat. +Gálatas Gal 50 3 24 Ítaque lex pædagógus noster fuit in Christo, ut ex fide justificémur. +Gálatas Gal 50 3 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagógo. +Gálatas Gal 50 3 26 Omnes enim fílii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. +Gálatas Gal 50 3 27 Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis. +Gálatas Gal 50 3 28 Non est Judǽus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est másculus, neque fémina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. +Gálatas Gal 50 3 29 Si autem vos Christi, ergo semen Ábrahæ estis, secúndum promissiónem hærédes. +Gálatas Gal 50 4 1 Dico autem: quanto témpore hæres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: +Gálatas Gal 50 4 2 sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre: +Gálatas Gal 50 4 3 ita et nos cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. +Gálatas Gal 50 4 4 At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege, +Gálatas Gal 50 4 5 ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. +Gálatas Gal 50 4 6 Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. +Gálatas Gal 50 4 7 Ítaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et hæres per Deum. +Gálatas Gal 50 4 8 Sed tunc quidem ignorántes Deum, iis, qui natúra non sunt dii, serviebátis. +Gálatas Gal 50 4 9 Nunc autem cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo: quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus dénuo servíre vultis? +Gálatas Gal 50 4 10 Dies observátis, et menses, et témpora, et annos. +Gálatas Gal 50 4 11 Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis. +Gálatas Gal 50 4 12 Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis. b +Gálatas Gal 50 4 13 Scitis autem quia per infirmitátem carnis evangelizávi vobis jamprídem: et tentatiónem vestram in carne mea +Gálatas Gal 50 4 14 non sprevístis, neque respuístis: sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Jesum. +Gálatas Gal 50 4 15 Ubi est ergo beatitúdo vestra? testimónium enim perhíbeo vobis, quia, si fíeri posset, óculos vestros eruissétis, et dedissétis mihi. +Gálatas Gal 50 4 16 Ergo inimícus vobis factus sum, verum dicens vobis? +Gálatas Gal 50 4 17 Æmulántur vos non bene: sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini. +Gálatas Gal 50 4 18 Bonum autem æmulámini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. +Gálatas Gal 50 4 19 Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis: +Gálatas Gal 50 4 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutáre vocem meam: quóniam confúndor in vobis. +Gálatas Gal 50 4 21 Dícite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legístis? b +Gálatas Gal 50 4 22 Scriptum est enim: Quóniam Ábraham duos fílios hábuit: unum de ancílla, et unum de líbera. +Gálatas Gal 50 4 23 Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est: qui autem de líbera, per repromissiónem: +Gálatas Gal 50 4 24 quæ sunt per allegoríam dicta. Hæc enim sunt duo testaménta. Unum quidem in monte Sina, in servitútem génerans, quæ est Agar: +Gálatas Gal 50 4 25 Sina enim mons est in Arábia, qui conjúnctus est ei quæ nunc est Jerúsalem, et servit cum fíliis suis. +Gálatas Gal 50 4 26 Illa autem, quæ sursum est Jerúsalem, líbera est, quæ est mater nostra. +Gálatas Gal 50 4 27 Scriptum est enim: Lætáre, stérilis, quæ non paris; erúmpe et clama, quæ non párturis: quia multi fílii desértæ, magis quam ejus quæ habet virum. +Gálatas Gal 50 4 28 Nos autem, fratres, secúndum Ísaac promissiónis fílii sumus. +Gálatas Gal 50 4 29 Sed quómodo tunc is, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum qui secúndum spíritum: ita et nunc. +Gálatas Gal 50 4 30 Sed quid dicit Scriptúra? Éjice ancíllam, et fílium ejus: non enim hæres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ. +Gálatas Gal 50 4 31 Ítaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii, sed líberæ: qua libertáte Christus nos liberávit. b +Gálatas Gal 50 5 1 State, et nolíte íterum jugo servitútis continéri. +Gálatas Gal 50 5 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quóniam si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. +Gálatas Gal 50 5 3 Testíficor autem rursus omni hómini circumcidénti se, quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. +Gálatas Gal 50 5 4 Evacuáti estis a Christo, qui in lege justificámini: a grátia excidístis. +Gálatas Gal 50 5 5 Nos enim spíritu ex fide, spem justítiæ exspectámus. +Gálatas Gal 50 5 6 Nam in Christo Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium: sed fides, quæ per caritátem operátur. +Gálatas Gal 50 5 7 Currebátis bene: quis vos impedívit veritáti non obedíre? +Gálatas Gal 50 5 8 persuásio haec non est ex eo, qui vocat vos. +Gálatas Gal 50 5 9 Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. +Gálatas Gal 50 5 10 Ego confído in vobis in Dómino, quod nihil áliud sapiétis: qui autem contúrbat vos, portábit judícium, quicúmque est ille. +Gálatas Gal 50 5 11 Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico: quid adhuc persecutiónem pátior? ergo evacuátum est scándalum crucis. +Gálatas Gal 50 5 12 Útinam et abscindántur qui vos contúrbant. +Gálatas Gal 50 5 13 Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres: tantum ne libertátem in occasiónem detis carnis, sed per caritátem Spíritus servíte ínvicem. b +Gálatas Gal 50 5 14 Omnis enim lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. +Gálatas Gal 50 5 15 Quod si ínvicem mordétis, et coméditis: vidéte ne ab ínvicem consumámini. +Gálatas Gal 50 5 16 Dico autem: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. +Gálatas Gal 50 5 17 Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: haec enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. +Gálatas Gal 50 5 18 Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. +Gálatas Gal 50 5 19 Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, +Gálatas Gal 50 5 20 idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, +Gálatas Gal 50 5 21 invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi: quóniam qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. +Gálatas Gal 50 5 22 Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, +Gálatas Gal 50 5 23 mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. +Gálatas Gal 50 5 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. +Gálatas Gal 50 5 25 Si Spíritu vívimus, Spíritu et ambulémus. +Gálatas Gal 50 5 26 Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. +Gálatas Gal 50 6 1 Fratres, etsi præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. +Gálatas Gal 50 6 2 Alter altérius ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. +Gálatas Gal 50 6 3 Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. +Gálatas Gal 50 6 4 Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. +Gálatas Gal 50 6 5 Unusquísque enim onus suum portábit. +Gálatas Gal 50 6 6 Commúnicet autem is qui catechizátur verbo, ei qui se catechízat, in ómnibus bonis. b +Gálatas Gal 50 6 7 Nolíte erráre: Deus non irridétur. +Gálatas Gal 50 6 8 Quæ enim semináverit homo, haec et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. +Gálatas Gal 50 6 9 Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus non deficiéntes. +Gálatas Gal 50 6 10 Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei. +Gálatas Gal 50 6 11 Vidéte quálibus lítteris scripsi vobis mea manu. b +Gálatas Gal 50 6 12 Quicúmque enim volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcídi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur. +Gálatas Gal 50 6 13 Neque enim qui circumcidúntur, legem custódiunt: sed volunt vos circumcídi, ut in carne vestra gloriéntur. +Gálatas Gal 50 6 14 Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. +Gálatas Gal 50 6 15 In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium, sed nova creatúra. +Gálatas Gal 50 6 16 Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Israël Dei. +Gálatas Gal 50 6 17 De cétero, nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. +Gálatas Gal 50 6 18 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen. +# Ephesios Eph Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Ephesios +Ephesios Eph 51 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Éphesi, et fidélibus in Christo Jesu. +Ephesios Eph 51 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +Ephesios Eph 51 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo, +Ephesios Eph 51 1 4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte. +Ephesios Eph 51 1 5 Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ, +Ephesios Eph 51 1 6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. +Ephesios Eph 51 1 7 In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus, +Ephesios Eph 51 1 8 quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia: +Ephesios Eph 51 1 9 ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo, +Ephesios Eph 51 1 10 in dispensatióne plenitúdinis témporum, instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; +Ephesios Eph 51 1 11 in quo étiam et nos sorte vocáti sumus prædestináti secúndum propósitum ejus qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ: +Ephesios Eph 51 1 12 ut simus in laudem glóriæ ejus nos, qui ante sperávimus in Christo; +Ephesios Eph 51 1 13 in quo et vos, cum audissétis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto, +Ephesios Eph 51 1 14 qui est pignus hæreditátis nostræ, in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus. +Ephesios Eph 51 1 15 Proptérea et ego áudiens fidem vestram, quæ est in Dómino Jesu, et dilectiónem in omnes sanctos, b +Ephesios Eph 51 1 16 non cesso grátias agens pro vobis, memóriam vestri fáciens in oratiónibus meis: +Ephesios Eph 51 1 17 ut Deus, Dómini nostri Jesu Christi Pater glóriæ, det vobis spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne ejus, +Ephesios Eph 51 1 18 illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis ejus, et quæ divítiæ glóriæ hæreditátis ejus in sanctis, +Ephesios Eph 51 1 19 et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis ejus in nos, qui crédimus secúndum operatiónem poténtiæ virtútis ejus, +Ephesios Eph 51 1 20 quam operátus est in Christo, súscitans illum a mórtuis, et constítuens ad déxteram suam in cæléstibus: +Ephesios Eph 51 1 21 supra omnem principátum, et potestátem, et virtútem, et dominatiónem, et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc sǽculo, sed étiam in futúro. +Ephesios Eph 51 1 22 Et ómnia subjécit sub pédibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclésiam, +Ephesios Eph 51 1 23 quæ est corpus ipsíus, et plenitúdo ejus, qui ómnia in ómnibus adimplétur. +Ephesios Eph 51 2 1 Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris, +Ephesios Eph 51 2 2 in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi hujus, secúndum príncipem potestátis áëris hujus, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ, +Ephesios Eph 51 2 3 in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in desidériis carnis nostræ, faciéntes voluntátem carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ, sicut et céteri: +Ephesios Eph 51 2 4 Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, +Ephesios Eph 51 2 5 et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo (cujus grátia estis salváti), +Ephesios Eph 51 2 6 et conresuscitávit, et consedére fecit in cæléstibus in Christo Jesu: +Ephesios Eph 51 2 7 ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ, in bonitáte super nos in Christo Jesu. +Ephesios Eph 51 2 8 Grátia enim estis salváti per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: +Ephesios Eph 51 2 9 non ex opéribus, ut ne quis gloriétur. +Ephesios Eph 51 2 10 Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Jesu in opéribus bonis, quæ præparávit Deus ut in illis ambulémus. +Ephesios Eph 51 2 11 Propter quod mémores estóte quod aliquándo vos gentes in carne, qui dicímini præpútium ab ea quæ dícitur circumcísio in carne, manu facta: b +Ephesios Eph 51 2 12 quia erátis illo in témpore sine Christo, alienáti a conversatióne Israël, et hóspites testamentórum, promissiónis spem non habéntes, et sine Deo in hoc mundo. +Ephesios Eph 51 2 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. +Ephesios Eph 51 2 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum, et médium paríetem macériæ solvens, inimicítias in carne sua, +Ephesios Eph 51 2 15 legem mandatórum decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem: +Ephesios Eph 51 2 16 et reconcíliet ambos in uno córpore, Deo per crucem, interfíciens inimicítias in semetípso. +Ephesios Eph 51 2 17 Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis, qui prope. +Ephesios Eph 51 2 18 Quóniam per ipsum habémus accéssum ambo in uno Spíritu ad Patrem. +Ephesios Eph 51 2 19 Ergo jam non estis hóspites, et ádvenæ: sed estis cives sanctórum, et doméstici Dei, +Ephesios Eph 51 2 20 superædificáti super fundaméntum apostolórum, et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu: +Ephesios Eph 51 2 21 in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, +Ephesios Eph 51 2 22 in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu. +Ephesios Eph 51 3 1 Hujus rei grátia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis géntibus, +Ephesios Eph 51 3 2 si tamen audístis dispensatiónem grátiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: +Ephesios Eph 51 3 3 quóniam secúndum revelatiónem notum mihi factum est sacraméntum, sicut supra scripsi in brevi, +Ephesios Eph 51 3 4 prout potéstis legéntes intellígere prudéntiam meam in mystério Christi: +Ephesios Eph 51 3 5 quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis ejus et prophétis in Spíritu, +Ephesios Eph 51 3 6 gentes esse cohærédes, et concorporáles, et compartícipes promissiónis ejus in Christo Jesu per Evangélium: +Ephesios Eph 51 3 7 cujus factus sum miníster secúndum donum grátiæ Dei, quæ data est mihi secúndum operatiónem virtútis ejus. +Ephesios Eph 51 3 8 Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia haec, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, +Ephesios Eph 51 3 9 et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: +Ephesios Eph 51 3 10 ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei, +Ephesios Eph 51 3 11 secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro: +Ephesios Eph 51 3 12 in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus. +Ephesios Eph 51 3 13 Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. +Ephesios Eph 51 3 14 Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, b +Ephesios Eph 51 3 15 ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, +Ephesios Eph 51 3 16 ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, +Ephesios Eph 51 3 17 Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti, et fundáti, +Ephesios Eph 51 3 18 ut possítis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: +Ephesios Eph 51 3 19 scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei. +Ephesios Eph 51 3 20 Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellígimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis: +Ephesios Eph 51 3 21 ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen. +Ephesios Eph 51 4 1 Óbsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, +Ephesios Eph 51 4 2 cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, +Ephesios Eph 51 4 3 sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis. +Ephesios Eph 51 4 4 Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. +Ephesios Eph 51 4 5 Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. +Ephesios Eph 51 4 6 Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. +Ephesios Eph 51 4 7 Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. +Ephesios Eph 51 4 8 Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. +Ephesios Eph 51 4 9 Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? +Ephesios Eph 51 4 10 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. +Ephesios Eph 51 4 11 Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, +Ephesios Eph 51 4 12 ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: +Ephesios Eph 51 4 13 donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi: +Ephesios Eph 51 4 14 ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. +Ephesios Eph 51 4 15 Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: +Ephesios Eph 51 4 16 ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte. +Ephesios Eph 51 4 17 Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, b +Ephesios Eph 51 4 18 ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, +Ephesios Eph 51 4 19 qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis in avarítiam. +Ephesios Eph 51 4 20 Vos autem non ita didicístis Christum, +Ephesios Eph 51 4 21 si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Jesu, +Ephesios Eph 51 4 22 depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris. +Ephesios Eph 51 4 23 Renovámini autem spíritu mentis vestræ, +Ephesios Eph 51 4 24 et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis. +Ephesios Eph 51 4 25 Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. b +Ephesios Eph 51 4 26 Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram. +Ephesios Eph 51 4 27 Nolíte locum dare diábolo: +Ephesios Eph 51 4 28 qui furabátur, jam non furétur: magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti. +Ephesios Eph 51 4 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat: sed si quis bonus ad ædificatiónem fídei ut det grátiam audiéntibus. +Ephesios Eph 51 4 30 Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei: in quo signáti estis in diem redemptiónis. +Ephesios Eph 51 4 31 Omnis amaritúdo, et ira, et indignátio, et clamor, et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. +Ephesios Eph 51 4 32 Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem sicut et Deus in Christo donávit vobis. +Ephesios Eph 51 5 1 Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi, +Ephesios Eph 51 5 2 et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. +Ephesios Eph 51 5 3 Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: +Ephesios Eph 51 5 4 aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. +Ephesios Eph 51 5 5 Hoc enim scitóte intelligéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hæreditátem in regno Christi et Dei. +Ephesios Eph 51 5 6 Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ. +Ephesios Eph 51 5 7 Nolíte ergo éffici partícipes eórum. +Ephesios Eph 51 5 8 Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: +Ephesios Eph 51 5 9 fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte: +Ephesios Eph 51 5 10 probántes quid sit beneplácitum Deo: +Ephesios Eph 51 5 11 et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite. +Ephesios Eph 51 5 12 Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere. +Ephesios Eph 51 5 13 Ómnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est. +Ephesios Eph 51 5 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. +Ephesios Eph 51 5 15 Vidéte ítaque, fratres, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, b +Ephesios Eph 51 5 16 sed ut sapiéntes: rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. +Ephesios Eph 51 5 17 Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes quæ sit volúntas Dei. +Ephesios Eph 51 5 18 Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria, sed implémini Spíritu Sancto, +Ephesios Eph 51 5 19 loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino, +Ephesios Eph 51 5 20 grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Jesu Christi Deo et Patri, +Ephesios Eph 51 5 21 subjécti ínvicem in timóre Christi. +Ephesios Eph 51 5 22 Mulíeres viris suis súbditæ sint, sicut Dómino: +Ephesios Eph 51 5 23 quóniam vir caput est mulíeris, sicut Christus caput est Ecclésiæ: ipse, salvátor córporis ejus. +Ephesios Eph 51 5 24 Sed sicut Ecclésia subjécta est Christo, ita et mulíeres viris suis in ómnibus. +Ephesios Eph 51 5 25 Viri, dilígite uxóres vestras, sicut et Christus diléxit Ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea, +Ephesios Eph 51 5 26 ut illam sanctificáret, mundans lavácro aquæ in verbo vitæ, +Ephesios Eph 51 5 27 ut exhíberet ipse sibi gloriósam Ecclésiam, non habéntem máculam, aut rugam, aut áliquid hujúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. +Ephesios Eph 51 5 28 Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit. +Ephesios Eph 51 5 29 Nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclésiam: +Ephesios Eph 51 5 30 quia membra sumus córporis ejus, de carne ejus et de óssibus ejus. +Ephesios Eph 51 5 31 Propter hoc relínquet homo patrem et matrem suam, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. +Ephesios Eph 51 5 32 Sacraméntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclésia. +Ephesios Eph 51 5 33 Verúmtamen et vos sínguli, unusquísque uxórem suam sicut seípsum díligat: uxor autem tímeat virum suum. +Ephesios Eph 51 6 1 Fílii, obedíte paréntibus vestris in Dómino: hoc enim justum est. +Ephesios Eph 51 6 2 Honóra patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandátum primum in promissióne: +Ephesios Eph 51 6 3 ut bene sit tibi, et sis longǽvus super terram. +Ephesios Eph 51 6 4 Et vos patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros: sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini. +Ephesios Eph 51 6 5 Servi, obedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri, sicut Christo: +Ephesios Eph 51 6 6 non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi, faciéntes voluntátem Dei ex ánimo, +Ephesios Eph 51 6 7 cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino, et non homínibus: +Ephesios Eph 51 6 8 sciéntes quóniam unusquísque quodcúmque fécerit bonum, hoc recípiet a Dómino, sive servus, sive liber. +Ephesios Eph 51 6 9 Et vos dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas: sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in cælis: et personárum accéptio non est apud eum. +Ephesios Eph 51 6 10 De cétero, fratres, confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. b +Ephesios Eph 51 6 11 Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli: +Ephesios Eph 51 6 12 quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus. +Ephesios Eph 51 6 13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. +Ephesios Eph 51 6 14 State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ, +Ephesios Eph 51 6 15 et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis, +Ephesios Eph 51 6 16 in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea extínguere: +Ephesios Eph 51 6 17 et gáleam salútis assúmite, et gládium spíritus (quod est verbum Dei), +Ephesios Eph 51 6 18 per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spíritu: et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis: +Ephesios Eph 51 6 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertióne oris mei cum fidúcia, notum fácere mystérium Evangélii: +Ephesios Eph 51 6 20 pro quo legatióne fungor in caténa, ita ut in ipso áudeam, prout opórtet me loqui. +Ephesios Eph 51 6 21 Ut autem et vos sciátis quæ circa me sunt, quid agam, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster in Dómino: +Ephesios Eph 51 6 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscátis quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra. +Ephesios Eph 51 6 23 Pax frátribus, et cáritas cum fide a Deo Patre et Dómino Jesu Christo. +Ephesios Eph 51 6 24 Grátia cum ómnibus qui díligunt Dóminum nostrum Jesum Christum in incorruptióne. Amen. +# Philippénses Phi Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philippénses +Philippénses Phi 52 1 1 Paulus et Timótheus, servi Jesu Christi, ómnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diacónibus. +Philippénses Phi 52 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +Philippénses Phi 52 1 3 Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, +Philippénses Phi 52 1 4 semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, +Philippénses Phi 52 1 5 super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. +Philippénses Phi 52 1 6 Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu: +Philippénses Phi 52 1 7 sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. +Philippénses Phi 52 1 8 Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. +Philippénses Phi 52 1 9 Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: +Philippénses Phi 52 1 10 ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi, +Philippénses Phi 52 1 11 repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei. +Philippénses Phi 52 1 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt Evangélii: b +Philippénses Phi 52 1 13 ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório, et in céteris ómnibus, +Philippénses Phi 52 1 14 et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis, abundántius audérent sine timóre verbum Dei loqui. +Philippénses Phi 52 1 15 Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem: quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant: +Philippénses Phi 52 1 16 quidam ex caritáte, sciéntes quóniam in defensiónem Evangélii pósitus sum. +Philippénses Phi 52 1 17 Quidam autem ex contentióne Christum annúntiant non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. +Philippénses Phi 52 1 18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasiónem, sive per veritátem, Christus annuntiétur: et in hoc gáudeo, sed et gaudébo. +Philippénses Phi 52 1 19 Scio enim quia hoc mihi provéniet ad salútem, per vestram oratiónem, et subministratiónem Spíritus Jesu Christi, +Philippénses Phi 52 1 20 secúndum exspectatiónem et spem meam, quia in nullo confúndar: sed in omni fidúcia sicut semper, et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam, sive per mortem. +Philippénses Phi 52 1 21 Mihi enim vívere Christus est, et mori lucrum. +Philippénses Phi 52 1 22 Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. +Philippénses Phi 52 1 23 Coárctor autem e duóbus: desidérium habens dissólvi, et esse cum Christo, multo magis mélius: +Philippénses Phi 52 1 24 permanére autem in carne, necessárium propter vos. +Philippénses Phi 52 1 25 Et hoc confídens scio quia manébo, et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum, et gáudium fídei: +Philippénses Phi 52 1 26 ut gratulátio vestra abúndet in Christo Jesu in me, per meum advéntum íterum ad vos. +Philippénses Phi 52 1 27 Tantum digne Evangélio Christi conversámini: ut sive cum vénero, et vídero vos, sive absens áudiam de vobis, quia statis in uno spíritu unánimes, collaborántes fídei Evangélii: b +Philippénses Phi 52 1 28 et in nullo terreámini ab adversáriis: quæ illis est causa perditiónis, vobis autem salútis, et hoc a Deo: +Philippénses Phi 52 1 29 quia vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini: +Philippénses Phi 52 1 30 idem certámen habéntes, quale et vidístis in me, et nunc audístis de me. +Philippénses Phi 52 2 1 Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solátium caritátis, si qua socíetas spíritus, si qua víscera miseratiónis: +Philippénses Phi 52 2 2 impléte gáudium meum ut idem sapiátis, eámdem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sentiéntes, +Philippénses Phi 52 2 3 nihil per contentiónem, neque per inánem glóriam: sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, +Philippénses Phi 52 2 4 non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum. +Philippénses Phi 52 2 5 Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: +Philippénses Phi 52 2 6 qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: +Philippénses Phi 52 2 7 sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. +Philippénses Phi 52 2 8 Humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. +Philippénses Phi 52 2 9 Propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: +Philippénses Phi 52 2 10 ut in nómine Jesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium et infernórum, +Philippénses Phi 52 2 11 et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. +Philippénses Phi 52 2 12 Ítaque caríssimi mei (sicut semper obedístis), non ut in præséntia mei tantum, sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini. b +Philippénses Phi 52 2 13 Deus est enim, qui operátur in vobis et velle, et perfícere pro bona voluntáte. +Philippénses Phi 52 2 14 Ómnia autem fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus: +Philippénses Phi 52 2 15 ut sitis sine queréla, et símplices fílii Dei, sine reprehensióne in médio natiónis pravæ et pervérsæ: inter quos lucétis sicut luminária in mundo, +Philippénses Phi 52 2 16 verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi. +Philippénses Phi 52 2 17 Sed et si ímmolor supra sacrifícium, et obséquium fídei vestræ, gáudeo, et congrátulor ómnibus vobis. +Philippénses Phi 52 2 18 Idípsum autem et vos gaudéte, et congratulámini mihi. +Philippénses Phi 52 2 19 Spero autem in Dómino Jesu, Timótheum me cito míttere ad vos: ut et ego bono ánimo sim, cógnitis quæ circa vos sunt. b +Philippénses Phi 52 2 20 Néminem enim hábeo tam unánimem, qui sincéra affectióne pro vobis sollícitus sit. +Philippénses Phi 52 2 21 Omnes enim quæ sua sunt quaérunt, non quæ sunt Jesu Christi. +Philippénses Phi 52 2 22 Experiméntum autem ejus cognóscite, quia sicut patri fílius, mecum servívit in Evangélio. +Philippénses Phi 52 2 23 Hunc ígitur spero me míttere ad vos, mox ut vídero quæ circa me sunt. +Philippénses Phi 52 2 24 Confído autem in Dómino quóniam et ipse véniam ad vos cito. +Philippénses Phi 52 2 25 Necessárium autem existimávi Epaphróditum fratrem, et cooperatórem, et commilitónem meum, vestrum autem apóstolum, et minístrum necessitátis meæ, míttere ad vos: +Philippénses Phi 52 2 26 quóniam quidem omnes vos desiderábat: et mœstus erat, proptérea quod audierátis illum infirmátum. +Philippénses Phi 52 2 27 Nam et infirmátus est usque ad mortem: sed Deus misértus est ejus: non solum autem ejus, verum étiam et mei, ne tristítiam super tristítiam habérem. +Philippénses Phi 52 2 28 Festinántius ergo misi illum, ut viso eo íterum gaudeátis, et ego sine tristítia sim. +Philippénses Phi 52 2 29 Excípite ítaque illum cum omni gáudio in Dómino, et ejúsmodi cum honóre habetóte; +Philippénses Phi 52 2 30 quóniam propter opus Christi usque ad mortem accéssit, tradens ánimam suam ut impléret id quod ex vobis déerat erga meum obséquium. +Philippénses Phi 52 3 1 De cétero, fratres mei, gaudéte in Dómino. Éadem vobis scríbere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessárium. +Philippénses Phi 52 3 2 Vidéte canes, vidéte malos operários, vidéte concisiónem. +Philippénses Phi 52 3 3 Nos enim sumus circumcísio, qui spíritu servímus Deo, et gloriámur in Christo Jesu, et non in carne fidúciam habéntes, +Philippénses Phi 52 3 4 quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis, +Philippénses Phi 52 3 5 circumcísus octávo die, ex génere Israël, de tribu Bénjamin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem pharisǽus, +Philippénses Phi 52 3 6 secúndum æmulatiónem pérsequens Ecclésiam Dei, secúndum justítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla. +Philippénses Phi 52 3 7 Sed quæ mihi fuérunt lucra, haec arbitrátus sum propter Christum detriménta. +Philippénses Phi 52 3 8 Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, +Philippénses Phi 52 3 9 et invéniar in illo non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, +Philippénses Phi 52 3 10 ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: +Philippénses Phi 52 3 11 si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. +Philippénses Phi 52 3 12 Non quod jam accéperim, aut jam perféctus sim: sequor autem, si quómodo comprehéndam in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu. b +Philippénses Phi 52 3 13 Fratres, ego me non árbitror comprehendísse. Unum autem, quæ quidem retro sunt oblivíscens, ad ea vero quæ sunt prióra, exténdens meípsum, +Philippénses Phi 52 3 14 ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Jesu. +Philippénses Phi 52 3 15 Quicúmque ergo perfécti sumus, hoc sentiámus: et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit. +Philippénses Phi 52 3 16 Verúmtamen ad quod pervénimus ut idem sapiámus, et in eádem permaneámus régula. +Philippénses Phi 52 3 17 Imitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. +Philippénses Phi 52 3 18 Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi: +Philippénses Phi 52 3 19 quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. +Philippénses Phi 52 3 20 Nostra autem conversátio in cælis est: unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, +Philippénses Phi 52 3 21 qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. +Philippénses Phi 52 4 1 Ítaque fratres mei caríssimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. +Philippénses Phi 52 4 2 Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor, idípsum sápere in Dómino. +Philippénses Phi 52 4 3 Étiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ. +Philippénses Phi 52 4 4 Gaudéte in Dómino semper: íterum dico gaudéte. +Philippénses Phi 52 4 5 Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. +Philippénses Phi 52 4 6 Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. +Philippénses Phi 52 4 7 Et pax Dei, quæ exúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intelligéntias vestras in Christo Jesu. +Philippénses Phi 52 4 8 De cétero fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplínæ, haec cogitáte. +Philippénses Phi 52 4 9 Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, haec ágite: et Deus pacis erit vobíscum. +Philippénses Phi 52 4 10 Gavísus sum autem in Dómino veheménter, quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis: occupáti autem erátis. b +Philippénses Phi 52 4 11 Non quasi propter penúriam dico: ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. +Philippénses Phi 52 4 12 Scio et humiliári, scio et abundáre (ubíque et in ómnibus institútus sum): et satiári, et esuríre, et abundáre, et penúriam pati. +Philippénses Phi 52 4 13 Ómnia possum in eo qui me confórtat. +Philippénses Phi 52 4 14 Verúmtamen bene fecístis, communicántes tribulatióni meæ. +Philippénses Phi 52 4 15 Scitis autem et vos Philippénses, quod in princípio Evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti, nisi vos soli: +Philippénses Phi 52 4 16 quia et Thessalonícam semel et bis in usum mihi misístis. +Philippénses Phi 52 4 17 Non quia quæro datum, sed requíro fructum abundántem in ratióne vestra. +Philippénses Phi 52 4 18 Hábeo autem ómnia, et abúndo: replétus sum, accéptis ab Epaphródito quæ misístis odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. +Philippénses Phi 52 4 19 Deus autem meus ímpleat omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Jesu. +Philippénses Phi 52 4 20 Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculórum. Amen. +Philippénses Phi 52 4 21 Salutáte omnem sanctum in Christo Jesu. +Philippénses Phi 52 4 22 Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt. +Philippénses Phi 52 4 23 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen. +# Colossenses Col Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Colossenses +Colossenses Col 53 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater: +Colossenses Col 53 1 2 eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Jesu. +Colossenses Col 53 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi semper pro vobis orántes: +Colossenses Col 53 1 4 audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes +Colossenses Col 53 1 5 propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii: +Colossenses Col 53 1 6 quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte, +Colossenses Col 53 1 7 sicut didicístis ab Épaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu, +Colossenses Col 53 1 8 qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu. +Colossenses Col 53 1 9 Ídeo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: b +Colossenses Col 53 1 10 ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei: +Colossenses Col 53 1 11 in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio, +Colossenses Col 53 1 12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: +Colossenses Col 53 1 13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ, +Colossenses Col 53 1 14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum. +Colossenses Col 53 1 15 Qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ: b +Colossenses Col 53 1 16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt: +Colossenses Col 53 1 17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. +Colossenses Col 53 1 18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens: +Colossenses Col 53 1 19 quia in ipso complácuit, omnem plenitúdinem inhabitáre: +Colossenses Col 53 1 20 et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. +Colossenses Col 53 1 21 Et vos cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis: +Colossenses Col 53 1 22 nunc autem reconciliávit in córpore carnis ejus per mortem, exhíbere vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso: +Colossenses Col 53 1 23 si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe Evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus miníster. +Colossenses Col 53 1 24 Qui nunc gáudeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore ejus, quod est Ecclésia: b +Colossenses Col 53 1 25 cujus factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei: +Colossenses Col 53 1 26 mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis, et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis ejus, +Colossenses Col 53 1 27 quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ sacraménti hujus in géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriæ, +Colossenses Col 53 1 28 quem nos annuntiámus, corripiéntes omnem hóminem, et docéntes omnem hóminem, in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Jesu: +Colossenses Col 53 1 29 in quo et labóro, certándo secúndum operatiónem ejus, quam operátur in me in virtúte. +Colossenses Col 53 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne: +Colossenses Col 53 2 2 ut consoléntur corda ipsórum, instrúcti in caritáte, et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei Patris et Christi Jesu: +Colossenses Col 53 2 3 in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi. +Colossenses Col 53 2 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decípiat in sublimitáte sermónum. +Colossenses Col 53 2 5 Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum: gaudens, et videns órdinem vestrum, et firmaméntum ejus, quæ in Christo est, fídei vestræ. +Colossenses Col 53 2 6 Sicut ergo accepístis Jesum Christum Dóminum, in ipso ambuláte, +Colossenses Col 53 2 7 radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide, sicut et didicístis, abundántes in illo in gratiárum actióne. +Colossenses Col 53 2 8 Vidéte ne quis vos decípiat per philosóphiam, et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi, et non secúndum Christum: +Colossenses Col 53 2 9 quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter: +Colossenses Col 53 2 10 et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis: +Colossenses Col 53 2 11 in quo et circumcísi estis circumcisióne non manu facta in expoliatióne córporis carnis, sed in circumcisióne Christi: +Colossenses Col 53 2 12 consepúlti ei in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis. +Colossenses Col 53 2 13 Et vos cum mórtui essétis in delíctis, et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delícta: +Colossenses Col 53 2 14 delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci: +Colossenses Col 53 2 15 et expólians principátus, et potestátes tradúxit confidénter, palam triúmphans illos in semetípso. +Colossenses Col 53 2 16 Nemo ergo vos júdicet in cibo, aut in potu, aut in parte diéi festi, aut neoméniæ, aut sabbatórum: +Colossenses Col 53 2 17 quæ sunt umbra futurórum: corpus autem Christi. +Colossenses Col 53 2 18 Nemo vos sedúcat, volens in humilitáte, et religióne angelórum, quæ non vidit ámbulans, frustra inflátus sensu carnis suæ, +Colossenses Col 53 2 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiónes subministrátum, et constrúctum crescit in augméntum Dei. +Colossenses Col 53 2 20 Si ergo mórtui estis cum Christo ab eleméntis hujus mundi: quid adhuc tamquam vivéntes in mundo decérnitis? +Colossenses Col 53 2 21 Ne tetigéritis, neque gustavéritis, neque contrectavéritis: +Colossenses Col 53 2 22 quæ sunt ómnia in intéritum ipso usu, secúndum præcépta et doctrínas hóminum: +Colossenses Col 53 2 23 quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne, et humilitáte, et non ad parcéndum córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis. +Colossenses Col 53 3 1 Ígitur, si consurrexístis cum Christo: quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: +Colossenses Col 53 3 2 quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram. +Colossenses Col 53 3 3 Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. +Colossenses Col 53 3 4 Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. +Colossenses Col 53 3 5 Mortificáte ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus: +Colossenses Col 53 3 6 propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis: +Colossenses Col 53 3 7 in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. +Colossenses Col 53 3 8 Nunc autem depónite et vos ómnia: iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro. +Colossenses Col 53 3 9 Nolíte mentíri ínvicem, expoliántes vos véterem hóminem cum áctibus suis, +Colossenses Col 53 3 10 et induéntes novum eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem ejus qui creávit illum: +Colossenses Col 53 3 11 ubi non est gentílis et Judǽus, circumcísio et præpútium, Bárbarus et Scytha, servus et liber: sed ómnia, et in ómnibus Christus. +Colossenses Col 53 3 12 Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: +Colossenses Col 53 3 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. +Colossenses Col 53 3 14 Super ómnia autem haec, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: +Colossenses Col 53 3 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. +Colossenses Col 53 3 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. +Colossenses Col 53 3 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. +Colossenses Col 53 3 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino. b +Colossenses Col 53 3 19 Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas. +Colossenses Col 53 3 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino. +Colossenses Col 53 3 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. +Colossenses Col 53 3 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum. +Colossenses Col 53 3 23 Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus: +Colossenses Col 53 3 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hæreditátis. Dómino Christo servíte. +Colossenses Col 53 3 25 Qui enim injúriam facit, recípiet id quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum. +Colossenses Col 53 4 1 Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo. +Colossenses Col 53 4 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne: b +Colossenses Col 53 4 3 orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi (propter quod étiam vinctus sum), +Colossenses Col 53 4 4 ut maniféstem illud ita ut opórtet me loqui. +Colossenses Col 53 4 5 In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt: tempus rediméntes. +Colossenses Col 53 4 6 Sermo vester semper in grátia sale sit condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére. +Colossenses Col 53 4 7 Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster, et consérvus in Dómino: +Colossenses Col 53 4 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognóscat quæ circa vos sunt, et consolétur corda vestra, +Colossenses Col 53 4 9 cum Onésimo caríssimo, et fidéli fratre, qui ex vobis est. Ómnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis. +Colossenses Col 53 4 10 Salútat vos Aristárchus concaptívus meus, et Marcus consobrínus Bárnabæ, de quo accepístis mandáta: si vénerit ad vos, excípite illum: b +Colossenses Col 53 4 11 et Jesus, qui dícitur Justus: qui sunt ex circumcisióne: hi soli sunt adjutóres mei in regno Dei, qui mihi fuérunt solátio. +Colossenses Col 53 4 12 Salútat vos Épaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollícitus pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti, et pleni in omni voluntáte Dei. +Colossenses Col 53 4 13 Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et qui Hierápoli. +Colossenses Col 53 4 14 Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas. +Colossenses Col 53 4 15 Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclésiam. +Colossenses Col 53 4 16 Et cum lecta fúerit apud vos epístola haec, fácite ut et in Laodicénsium ecclésia legátur: et eam, quæ Laodicénsium est, vos legátis. +Colossenses Col 53 4 17 Et dícite Archíppo: Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas. +Colossenses Col 53 4 18 Salutátio, mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum. Amen. +# 1 Thessalonicenses 1Th Epístola Prima Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicenses +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 1 Paulus, et Silvánus, et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre, et Dómino Jesu Christo. +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 2 Grátia vobis, et pax. Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 3 mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 4 sciéntes, fratres dilécti a Deo, electiónem vestram: +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 5 quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 6 Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 7 ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Acháia. +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 8 A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 9 Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero, +1 Thessalonicenses 1Th 54 1 10 et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit a mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos, quia non inánis fuit: +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 2 sed ante passi, et contuméliis affécti (sicut scitis) in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 3 Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 4 sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 5 Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 6 nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 7 Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 8 Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 9 Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine queréla, vobis, qui credidístis, fúimus: +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 11 sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum (sicut pater fílios suos) +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 12 deprecántes vos, et consolántes, testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocávit vos in suum regnum et glóriam. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 13 Ídeo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis: +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 14 vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judǽa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judǽis: +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 15 qui et Dóminum occidérunt Jesum, et prophétas, et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 16 prohibéntes nos géntibus loqui ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 17 Nos autem fratres desoláti a vobis ad tempus horæ, aspéctu, non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério: b +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 18 quóniam volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et íterum: sed impedívit nos Sátanas. +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 19 Quæ est enim nostra spes aut gáudium, aut coróna glóriæ? nonne vos ante Dóminum nostrum Jesum Christum estis in advéntu ejus? +1 Thessalonicenses 1Th 54 2 20 vos enim estis glória nostra et gáudium. +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 1 Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis remanére Athénis, solis: +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 2 et mísimus Timótheum fratrem nostrum, et minístrum Dei in Evangélio Christi, ad confirmándos vos, et exhortándos pro fide vestra: +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 3 ut nemo moveátur in tribulatiónibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus. +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 4 Nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est, et scitis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 5 Proptérea et ego ámplius non sústinens, misi ad cognoscéndam fidem vestram: ne forte tentáverit vos is qui tentat, et inánis fiat labor noster. +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 6 Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis, et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram, et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut et nos quoque vos: +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 7 ídeo consoláti sumus, fratres, in vobis in omni necessitáte et tribulatióne nostra, per fidem vestram, +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 8 quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino. +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 9 Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 10 nocte ac die abundántius orántes, ut videámus fáciem vestram, et compleámus ea quæ desunt fídei vestræ? +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dóminus noster Jesus Christus, dírigat viam nostram ad vos. +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 12 Vos autem Dóminus multíplicet, et abundáre fáciat caritátem vestram in ínvicem, et in omnes, quemádmodum et nos in vobis: +1 Thessalonicenses 1Th 54 3 13 ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte, ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus sanctis ejus. Amen. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 1 De cétero ergo, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu, ut quemádmodum accepístis a nobis quómodo opórteat vos ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis ut abundétis magis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 2 Scitis enim quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 3 Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 4 ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre: +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 5 non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 6 et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis, et testificáti sumus. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 7 Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 8 Ítaque qui haec spernit, non hóminem spernit, sed Deum: qui étiam dedit Spíritum suum Sanctum in nobis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 9 De caritáte autem fraternitátis non necésse habémus scríbere vobis: ipsi enim vos a Deo didicístis ut diligátis ínvicem. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 10 Étenim illud fácitis in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis, +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 11 et óperam detis ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcépimus vobis: +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 12 et ut honéste ambulétis ad eos qui foris sunt: et nullíus áliquid desiderétis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 13 Nólumus autem vos ignoráre fratres de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. b +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 14 Si enim crédimus quod Jesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos qui dormiérunt per Jesum, addúcet cum eo. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 15 Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non præveniémus eos qui dormiérunt. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 16 Quóniam ipse Dóminus in jussu, et in voce archángeli, et in tuba Dei descéndet de cælo: et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 17 Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in aëra, et sic semper cum Dómino érimus. +1 Thessalonicenses 1Th 54 4 18 Ítaque consolámini ínvicem in verbis istis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 1 De tempóribus autem, et moméntis, fratres, non indigétis ut scribámus vobis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 2 Ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini, sicut fur in nocte, ita véniet: +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 3 cum enim díxerint: Pax et secúritas: tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 4 Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehéndat: +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 5 omnes enim vos fílii lucis estis, et fílii diéi: non sumus noctis, neque tenebrárum. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 6 Ígitur non dormiámus sicut et céteri, sed vigilémus, et sóbrii simus. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 7 Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt: et qui ébrii sunt, nocte ébrii sunt. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 8 Nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis, et gáleam spem salútis: +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 9 quóniam non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Jesum Christum, +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 10 qui mórtuus est pro nobis: ut sive vigilémus, sive dormiámus, simul cum illo vivámus. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 11 Propter quod consolámini ínvicem, et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 12 Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos qui labórant inter vos, et præsunt vobis in Dómino, et monent vos, b +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 13 ut habeátis illos abundántius in caritáte propter opus illórum: pacem habéte cum eis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 14 Rogámus autem vos, fratres, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, patiéntes estóte ad omnes. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 15 Vidéte ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 16 Semper gaudéte. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 17 Sine intermissióne oráte. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 18 In ómnibus grátias ágite: haec est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 19 Spíritum nolíte extínguere. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 20 Prophetías nolíte spérnere. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 21 Ómnia autem probáte: quod bonum est tenéte. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 22 Ab omni spécie mala abstinéte vos. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 23 Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 24 Fidélis est, qui vocávit vos: qui étiam fáciet. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 25 Fratres, oráte pro nobis. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 26 Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 27 Adjúro vos per Dóminum ut legátur epístola haec ómnibus sanctis frátribus. +1 Thessalonicenses 1Th 54 5 28 Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum. Amen. +# 2 Thessalonicenses 2Th Epístola Secúnda Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicenses +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 1 Paulus, et Sylvánus, et Timótheus, ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 3 Grátias ágere debémus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uniuscujúsque vestrum in ínvicem: +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei, pro patiéntia vestra, et fide, et in ómnibus persecutiónibus vestris, et tribulatiónibus, quas sustinétis +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 5 in exémplum justi judícii Dei, ut digni habeámini in regno Dei, pro quo et patímini. +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 6 Si tamen justum est apud Deum retribúere tribulatiónem iis qui vos tríbulant: +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 7 et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Jesu de cælo cum ángelis virtútis ejus, +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 8 in flamma ignis dantis vindíctam iis qui non novérunt Deum, et qui non obédiunt Evangélio Dómini nostri Jesu Christi, +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 9 qui pœnas dabunt in intéritu ætérnas a fácie Dómini, et a glória virtútis ejus: +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 10 cum vénerit glorificári in sanctis suis, et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo. +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 11 In quo étiam orámus semper pro vobis: ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster, et ímpleat omnem voluntátem bonitátis, et opus fídei in virtúte, +2 Thessalonicenses 2Th 55 1 12 ut clarificétur nomen Dómini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secúndum grátiam Dei nostri, et Dómini Jesu Christi. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 1 Rogámus autem vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum: +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 2 ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 3 Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fúerit homo peccáti fílius perditiónis, +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 4 qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus, aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se tamquam sit Deus. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 5 Non retinétis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicébam vobis? +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 6 et nunc quid detíneat scitis, ut revelétur in suo témpore. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 7 Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 8 Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui eum: +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 9 cujus est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte, et signis, et prodígiis mendácibus, +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 10 et in omni seductióne iniquitátis iis qui péreunt: eo quod caritátem veritátis non recepérunt ut salvi fíerent. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 11 Ídeo mittet illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio, +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 12 ut judicéntur omnes qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 13 Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne spíritus, et in fide veritátis: b +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 14 in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Jesu Christi. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 15 Ítaque fratres, state: et tenéte traditiónes, quas didicístis, sive per sermónem, sive per epístolam nostram. +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 16 Ipse autem Dóminus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui diléxit nos, et dedit consolatiónem ætérnam, et spem bonam in grátia, +2 Thessalonicenses 2Th 55 2 17 exhortétur corda vestra, et confírmet in omni ópere et sermóne bono. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 1 De cétero fratres, oráte pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificétur, sicut et apud vos: +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 2 et ut liberémur ab importúnis, et malis homínibus: non enim ómnium est fides. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 3 Fidélis autem Deus est, qui confirmábit vos, et custódiet a malo. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 4 Confídimus autem de vobis, in Dómino, quóniam quæ præcépimus, et fácitis, et faciétis. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 5 Dóminus autem dírigat corda vestra in caritáte Dei, et patiéntia Christi. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 6 Denuntiámus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte, et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 7 Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos: quóniam non inquiéti fúimus inter vos: +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 8 neque gratis panem manducávimus ab áliquo, sed in labóre, et in fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 9 Non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 10 Nam et cum essémus apud vos, hoc denuntiabámus vobis: quóniam si quis non vult operári, nec mandúcet. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 11 Audívimus enim inter vos quosdam ambuláre inquiéte, nihil operántes, sed curióse agéntes. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 12 Iis autem, qui ejúsmodi sunt, denuntiémus, et obsecrámus in Dómino Jesu Christo, ut cum siléntio operántes, suum panem mandúcent. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 13 Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 14 Quod si quis non obédit verbo nostro per epístolam, hunc notáte, et ne commisceámini cum illo ut confundátur: +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 15 et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 16 Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni loco. Dóminus sit cum ómnibus vobis. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 17 Salutátio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epístola, ita scribo. +2 Thessalonicenses 2Th 55 3 18 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen. +# 1 Timótheum 1Tim Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Timótheum +1 Timótheum 1Tim 56 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi secúndum impérium Dei Salvatóris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, +1 Timótheum 1Tim 56 1 2 Timótheo dilécto fílio in fide. Grátia, misericórdia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro. +1 Timótheum 1Tim 56 1 3 Sicut rogávi te ut remanéres Éphesi cum irem in Macedóniam, ut denuntiáres quibúsdam ne áliter docérent, +1 Timótheum 1Tim 56 1 4 neque inténderent fábulis, et genealógiis interminátis: quæ quæstiónes præstant magis quam ædificatiónem Dei, quæ est in fide. +1 Timótheum 1Tim 56 1 5 Finis autem præcépti est cáritas de corde puro, et consciéntia bona, et fide non ficta. +1 Timótheum 1Tim 56 1 6 A quibus quidam aberrántes, convérsi sunt in vanilóquium, +1 Timótheum 1Tim 56 1 7 voléntes esse legis doctóres, non intelligéntes neque quæ loquúntur, neque de quibus affírmant. +1 Timótheum 1Tim 56 1 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legítime utátur: +1 Timótheum 1Tim 56 1 9 sciens hoc quia lex justo non est pósita, sed injústis, et non súbditis, ímpiis, et peccatóribus, scelerátis, et contaminátis, parricídis, et matricídis, homicídis, +1 Timótheum 1Tim 56 1 10 fornicáriis, masculórum concubitóribus, plagiáriis, mendácibus, et perjúris, et si quid áliud sanæ doctrínæ adversátur, +1 Timótheum 1Tim 56 1 11 quæ est secúndum Evangélium glóriæ beáti Dei, quod créditum est mihi. +1 Timótheum 1Tim 56 1 12 Grátias ago ei, qui me confortávit, Christo Jesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit, ponens in ministério: +1 Timótheum 1Tim 56 1 13 qui prius blasphémus fui, et persecútor, et contumeliósus: sed misericórdiam Dei consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte. +1 Timótheum 1Tim 56 1 14 Superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide, et dilectióne, quæ est in Christo Jesu. +1 Timótheum 1Tim 56 1 15 Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere, quorum primus ego sum. +1 Timótheum 1Tim 56 1 16 Sed ídeo misericórdiam consecútus sum: ut in me primo osténderet Christus Jesus omnem patiéntiam ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi, in vitam ætérnam. +1 Timótheum 1Tim 56 1 17 Regi autem sæculórum immortáli, invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen. +1 Timótheum 1Tim 56 1 18 Hoc præcéptum comméndo tibi, fili Timóthee, secúndum præcedéntes in te prophetías, ut mílites in illis bonam milítiam, +1 Timótheum 1Tim 56 1 19 habens fidem, et bonam consciéntiam, quam quidam repelléntes, circa fidem naufragavérunt: +1 Timótheum 1Tim 56 1 20 ex quibus est Hymenǽus, et Alexánder: quos trádidi Sátanæ, ut discant non blasphemáre. +1 Timótheum 1Tim 56 2 1 Óbsecro ígitur primum ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes, pro ómnibus homínibus: +1 Timótheum 1Tim 56 2 2 pro régibus, et ómnibus qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte, et castitáte: +1 Timótheum 1Tim 56 2 3 hoc enim bonum est, et accéptum coram Salvatóre nostro Deo, +1 Timótheum 1Tim 56 2 4 qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre. +1 Timótheum 1Tim 56 2 5 Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum homo Christus Jesus: +1 Timótheum 1Tim 56 2 6 qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis: +1 Timótheum 1Tim 56 2 7 in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus (veritátem dico, non méntior) doctor géntium in fide, et veritáte. +1 Timótheum 1Tim 56 2 8 Volo ergo viros oráre in omni loco, levántes puras manus sine ira et disceptatióne. b +1 Timótheum 1Tim 56 2 9 Simíliter et mulíeres in hábitu ornáto, cum verecúndia et sobrietáte ornántes se, et non in tortis crínibus, aut auro, aut margarítis, vel veste pretiósa: +1 Timótheum 1Tim 56 2 10 sed quod decet mulíeres, promitténtes pietátem per ópera bona. +1 Timótheum 1Tim 56 2 11 Múlier in siléntio discat cum omni subjectióne. +1 Timótheum 1Tim 56 2 12 Docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum: sed esse in siléntio. +1 Timótheum 1Tim 56 2 13 Adam enim primus formátus est: deínde Heva: +1 Timótheum 1Tim 56 2 14 et Adam non est sedúctus: múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit. +1 Timótheum 1Tim 56 2 15 Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserit in fide, et dilectióne, et sanctificatióne cum sobrietáte. +1 Timótheum 1Tim 56 3 1 Fidélis sermo: si quis episcopátum desíderat, bonum opus desíderat. +1 Timótheum 1Tim 56 3 2 Opórtet ergo epíscopum irreprehensíbilem esse, uníus uxóris virum, sóbrium, prudéntem, ornátum, pudícum, hospitálem, doctórem, +1 Timótheum 1Tim 56 3 3 non vinoléntum, non percussórem, sed modéstum: non litigiósum, non cúpidum, sed +1 Timótheum 1Tim 56 3 4 suæ dómui bene præpósitum: fílios habéntem súbditos cum omni castitáte. +1 Timótheum 1Tim 56 3 5 Si quis autem dómui suæ præésse nescit, quómodo ecclésiæ Dei diligéntiam habébit? +1 Timótheum 1Tim 56 3 6 Non neóphytum: ne in supérbiam elátus, in judícium íncidat diáboli. +1 Timótheum 1Tim 56 3 7 Opórtet autem illum et testimónium habére bonum ab iis qui foris sunt, ut non in oppróbrium íncidat, et in láqueum diáboli. +1 Timótheum 1Tim 56 3 8 Diáconos simíliter pudícos, non bilíngues, non multo vino déditos, non turpe lucrum sectántes: b +1 Timótheum 1Tim 56 3 9 habéntes mystérium fídei in consciéntia pura. +1 Timótheum 1Tim 56 3 10 Et hi autem probéntur primum: et sic minístrent, nullum crimen habéntes. +1 Timótheum 1Tim 56 3 11 Mulíeres simíliter pudícas, non detrahéntes, sóbrias, fidéles in ómnibus. +1 Timótheum 1Tim 56 3 12 Diáconi sint uníus uxóris viri, qui fíliis suis bene præsint, et suis dómibus. +1 Timótheum 1Tim 56 3 13 Qui enim bene ministráverint, gradum bonum sibi acquírent, et multam fidúciam in fide, quæ est in Christo Jesu. +1 Timótheum 1Tim 56 3 14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te veníre cito: +1 Timótheum 1Tim 56 3 15 si autem tardávero, ut scias quómodo opórteat te in domo Dei conversári, quæ est ecclésia Dei vivi, colúmna et firmaméntum veritátis. +1 Timótheum 1Tim 56 3 16 Et maniféste magnum est pietátis sacraméntum, quod manifestátum est in carne, justificátum est in spíritu, appáruit ángelis, prædicátum est géntibus, créditum est in mundo, assúmptum est in glória. b +1 Timótheum 1Tim 56 4 1 Spíritus autem maniféste dicit, quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus erróris, et doctrínis dæmoniórum, +1 Timótheum 1Tim 56 4 2 in hypócrisi loquéntium mendácium, et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, +1 Timótheum 1Tim 56 4 3 prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quod Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus, et iis qui cognovérunt veritátem. +1 Timótheum 1Tim 56 4 4 Quia omnis creatúra Dei bona est, et nihil rejiciéndum quod cum gratiárum actióne percípitur: +1 Timótheum 1Tim 56 4 5 sanctificátur enim per verbum Dei, et oratiónem. +1 Timótheum 1Tim 56 4 6 Hæc propónens frátribus, bonus eris miníster Christi Jesu enutrítus verbis fídei, et bonæ doctrínæ, quam assecútus es. +1 Timótheum 1Tim 56 4 7 Inéptas autem, et aníles fábulas devíta: exérce autem teípsum ad pietátem. +1 Timótheum 1Tim 56 4 8 Nam corporális exercitátio, ad módicum útilis est: píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. +1 Timótheum 1Tim 56 4 9 Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus. +1 Timótheum 1Tim 56 4 10 In hoc enim laborámus, et maledícimur, quia sperámus in Deum vivum, qui est Salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. +1 Timótheum 1Tim 56 4 11 Prǽcipe haec, et doce. +1 Timótheum 1Tim 56 4 12 Nemo adolescéntiam tuam contémnat: sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. b +1 Timótheum 1Tim 56 4 13 Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, et doctrínæ. +1 Timótheum 1Tim 56 4 14 Noli neglígere grátiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam, cum impositióne mánuum presbytérii. +1 Timótheum 1Tim 56 4 15 Hæc meditáre, in his esto: ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. +1 Timótheum 1Tim 56 4 16 Atténde tibi, et doctrínæ: insta in illis. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt. +1 Timótheum 1Tim 56 5 1 Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem: júvenes, ut fratres: +1 Timótheum 1Tim 56 5 2 anus, ut matres: juvénculas, ut soróres in omni castitáte: +1 Timótheum 1Tim 56 5 3 víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. +1 Timótheum 1Tim 56 5 4 Si qua autem vídua fílios, aut nepótes habet: discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo. +1 Timótheum 1Tim 56 5 5 Quæ autem vere vídua est, et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus, et oratiónibus nocte ac die. +1 Timótheum 1Tim 56 5 6 Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. +1 Timótheum 1Tim 56 5 7 Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. +1 Timótheum 1Tim 56 5 8 Si quis autem suórum, et máxime domesticórum, curam non habet, fidem negávit, et est infidéli detérior. +1 Timótheum 1Tim 56 5 9 Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, +1 Timótheum 1Tim 56 5 10 in opéribus bonis testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est. +1 Timótheum 1Tim 56 5 11 Adolescentióres autem víduas devíta: cum enim luxuriátæ fúerint in Christo, núbere volunt: +1 Timótheum 1Tim 56 5 12 habéntes damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt; +1 Timótheum 1Tim 56 5 13 simul autem et otiósæ discunt circuíre domos: non solum otiósæ, sed et verbósæ, et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet. +1 Timótheum 1Tim 56 5 14 Volo ergo junióres núbere, fílios procreáre, matresfamílias esse, nullam occasiónem dare adversário maledícti grátia. +1 Timótheum 1Tim 56 5 15 Jam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam. +1 Timótheum 1Tim 56 5 16 Si quis fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur ecclésia: ut iis quæ vere víduæ sunt, suffíciat. +1 Timótheum 1Tim 56 5 17 Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur: máxime qui labórant in verbo et doctrína. b +1 Timótheum 1Tim 56 5 18 Dicit enim Scriptúra: Non alligábis os bovi trituránti. Et: Dignus est operárius mercéde sua. +1 Timótheum 1Tim 56 5 19 Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus aut tribus téstibus. +1 Timótheum 1Tim 56 5 20 Peccántes coram ómnibus árgue: ut et céteri timórem hábeant. +1 Timótheum 1Tim 56 5 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et eléctis ángelis, ut haec custódias sine præjudício, nihil fáciens in álteram partem declinándo. +1 Timótheum 1Tim 56 5 22 Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis. Teípsum castum custódi. +1 Timótheum 1Tim 56 5 23 Noli adhuc aquam bíbere, sed módico vino útere propter stómachum tuum, et frequéntes tuas infirmitátes. +1 Timótheum 1Tim 56 5 24 Quorúmdam hóminum peccáta manifésta sunt, præcedéntia ad judícium: quosdam autem et subsequúntur. +1 Timótheum 1Tim 56 5 25 Simíliter et facta bona, manifésta sunt: et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt. +1 Timótheum 1Tim 56 6 1 Quicúmque sunt sub jugo servi, dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dómini et doctrína blasphemétur. +1 Timótheum 1Tim 56 6 2 Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt: sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti, qui benefícii partícipes sunt. Hæc doce, et exhortáre. +1 Timótheum 1Tim 56 6 3 Si quis áliter docet, et non acquiéscit sanis sermónibus Dómini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ: +1 Timótheum 1Tim 56 6 4 supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes, et pugnas verbórum: ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ, suspiciónes malæ, +1 Timótheum 1Tim 56 6 5 conflictatiónes hóminum mente corruptórum, et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem. +1 Timótheum 1Tim 56 6 6 Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. +1 Timótheum 1Tim 56 6 7 Nihil enim intúlimus in hunc mundum: haud dúbium quod nec auférre quid póssumus. +1 Timótheum 1Tim 56 6 8 Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténti simus. +1 Timótheum 1Tim 56 6 9 Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem, et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília, et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. +1 Timótheum 1Tim 56 6 10 Radix enim ómnium malórum est cupíditas: quam quidam appeténtes erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis. +1 Timótheum 1Tim 56 6 11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectáre vero justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. b +1 Timótheum 1Tim 56 6 12 Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, in qua vocátus es, et conféssus bonam confessiónem coram multis téstibus. +1 Timótheum 1Tim 56 6 13 Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Jesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem, +1 Timótheum 1Tim 56 6 14 ut serves mandátum sine mácula, irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Jesu Christi, +1 Timótheum 1Tim 56 6 15 quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regum, et Dóminus dominántium: +1 Timótheum 1Tim 56 6 16 qui solus habet immortalitátem, et lucem inhábitat inaccessíbilem: quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest: cui honor, et impérium sempitérnum. Amen. +1 Timótheum 1Tim 56 6 17 Divítibus hujus sǽculi prǽcipe non sublíme sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis ómnia abúnde ad fruéndum) +1 Timótheum 1Tim 56 6 18 bene ágere, dívites fíeri in bonis opéribus, fácile tribúere, communicáre, +1 Timótheum 1Tim 56 6 19 thesaurizáre sibi fundaméntum bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam. +1 Timótheum 1Tim 56 6 20 O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes, et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ, b +1 Timótheum 1Tim 56 6 21 quam quidam promitténtes, circa fidem excidérunt. Grátia tecum. Amen. +# 2 Timótheum 2Tim Epístola Secúnda Beáti: Pauli Apóstoli ad Timótheum +2 Timótheum 2Tim 57 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, secúndum promissiónem vitæ, quæ est in Christo Jesu, +2 Timótheum 2Tim 57 1 2 Timótheo caríssimo fílio: grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro. +2 Timótheum 2Tim 57 1 3 Grátias ago Deo, cui sérvio a progenitóribus in consciéntia pura, quod sine intermissióne hábeam tui memóriam in oratiónibus meis, nocte ac die +2 Timótheum 2Tim 57 1 4 desíderans te vidére, memor lacrimárum tuárum, ut gáudio ímplear, +2 Timótheum 2Tim 57 1 5 recordatiónem accípiens ejus fídei, quæ est in te non ficta, quæ et habitávit primum in ávia tua Loíde, et matre tua Euníce, certus sum autem quod et in te. +2 Timótheum 2Tim 57 1 6 Propter quam causam admóneo te ut resúscites grátiam Dei, quæ est in te per impositiónem mánuum meárum. +2 Timótheum 2Tim 57 1 7 Non enim dedit nobis Deus spíritum timóris: sed virtútis, et dilectiónis, et sobrietátis. +2 Timótheum 2Tim 57 1 8 Noli ítaque erubéscere testimónium Dómini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabóra Evangélio secúndum virtútem Dei: +2 Timótheum 2Tim 57 1 9 qui nos liberávit, et vocávit vocatióne sua sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum, et grátiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante témpora sæculária. +2 Timótheum 2Tim 57 1 10 Manifestáta est autem nunc per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam, et incorruptiónem per Evangélium: +2 Timótheum 2Tim 57 1 11 in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus, et magíster géntium. +2 Timótheum 2Tim 57 1 12 Ob quam causam étiam haec pátior, sed non confúndor. Scio enim cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem. +2 Timótheum 2Tim 57 1 13 Formam habe sanórum verbórum, quæ a me audísti in fide, et in dilectióne in Christo Jesu. b +2 Timótheum 2Tim 57 1 14 Bonum depósitum custódi per Spíritum Sanctum, qui hábitat in nobis. +2 Timótheum 2Tim 57 1 15 Scis hoc, quod avérsi sunt a me omnes, qui in Ásia sunt, ex quibus est Phigéllus, et Hermógenes. +2 Timótheum 2Tim 57 1 16 Det misericórdiam Dóminus Onesíphori dómui: quia sæpe me refrigerávit, et caténam meam non erúbuit: +2 Timótheum 2Tim 57 1 17 sed cum Romam venísset, sollícite me quæsívit, et invénit. +2 Timótheum 2Tim 57 1 18 Det illi Dóminus inveníre misericórdiam a Dómino in illa die. Et quanta Éphesi ministrávit mihi, tu mélius nosti. +2 Timótheum 2Tim 57 2 1 Tu ergo fili mi, confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: +2 Timótheum 2Tim 57 2 2 et quæ audísti a me per multos testes, haec comménda fidélibus homínibus, qui idónei erant et álios docére. +2 Timótheum 2Tim 57 2 3 Lábora sicut bonus miles Christi Jesu. +2 Timótheum 2Tim 57 2 4 Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sæculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. +2 Timótheum 2Tim 57 2 5 Nam et qui certat in agóne, non coronátur nisi legítime certáverit. +2 Timótheum 2Tim 57 2 6 Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. +2 Timótheum 2Tim 57 2 7 Intéllige quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum. +2 Timótheum 2Tim 57 2 8 Memor esto Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, +2 Timótheum 2Tim 57 2 9 in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. +2 Timótheum 2Tim 57 2 10 Ídeo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cælésti. +2 Timótheum 2Tim 57 2 11 Fidélis sermo: nam si commórtui sumus, et convivémus: +2 Timótheum 2Tim 57 2 12 si sustinébimus, et conregnábimus: si negavérimus, et ille negábit nos: +2 Timótheum 2Tim 57 2 13 si non crédimus, ille fidélis pérmanet, negáre seípsum non potest. +2 Timótheum 2Tim 57 2 14 Hæc cómmone, testíficans coram Dómino. Noli conténdere verbis: ad nihil enim útile est, nisi ad subversiónem audiéntium. b +2 Timótheum 2Tim 57 2 15 Sollícite cura teípsum probábilem exhíbere Deo, operárium inconfusíbilem, recte tractántem verbum veritátis. +2 Timótheum 2Tim 57 2 16 Profána autem et vanilóquia devíta: multum enim profíciunt ad impietátem: +2 Timótheum 2Tim 57 2 17 et sermo eórum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenǽus et Philétus, +2 Timótheum 2Tim 57 2 18 qui a veritáte excidérunt, dicéntes resurrectiónem esse jam factam, et subvertérunt quorúmdam fidem. +2 Timótheum 2Tim 57 2 19 Sed firmum fundaméntum Dei stat, habens signáculum hoc: cognóvit Dóminus qui sunt ejus, et discédat ab iniquitáte omnis qui nóminat nomen Dómini. +2 Timótheum 2Tim 57 2 20 In magna autem domo non solum sunt vasa áurea, et argéntea, sed et lígnea, et fictília: et quædam quidem in honórem, quædam autem in contuméliam. +2 Timótheum 2Tim 57 2 21 Si quis ergo emundáverit se ab istis, erit vas in honórem sanctificátum, et útile Dómino ad omne opus bonum parátum. +2 Timótheum 2Tim 57 2 22 Juvenília autem desidéria fuge, sectáre vero justítiam, fidem, spem, caritátem, et pacem cum iis qui ínvocant Dóminum de corde puro. +2 Timótheum 2Tim 57 2 23 Stultas autem et sine disciplína quæstiónes devíta: sciens quia génerant lites. +2 Timótheum 2Tim 57 2 24 Servum autem Dómini non opórtet litigáre: sed mansuétum esse ad omnes, docíbilem, patiéntem, +2 Timótheum 2Tim 57 2 25 cum modéstia corripiéntem eos qui resístunt veritáti, nequándo Deus det illis pœniténtiam ad cognoscéndam veritátem, +2 Timótheum 2Tim 57 2 26 et resipíscant a diáboli láqueis, a quo captívi tenéntur ad ipsíus voluntátem. +2 Timótheum 2Tim 57 3 1 Hoc autem scito, quod in novíssimis diébus instábunt témpora periculósa: +2 Timótheum 2Tim 57 3 2 erunt hómines seípsos amántes, cúpidi, eláti, supérbi, blasphémi, paréntibus non obediéntes, ingráti, scelésti, +2 Timótheum 2Tim 57 3 3 sine affectióne, sine pace, criminatóres, incontinéntes, immítes, sine benignitáte, +2 Timótheum 2Tim 57 3 4 proditóres, protérvi, túmidi, et voluptátum amatóres magis quam Dei: +2 Timótheum 2Tim 57 3 5 habéntes spéciem quidem pietátis, virtútem autem ejus abnegántes. Et hos devíta: +2 Timótheum 2Tim 57 3 6 ex his enim sunt qui pénetrant domos, et captívas ducunt muliérculas onerátas peccátis, quæ ducúntur váriis desidériis: +2 Timótheum 2Tim 57 3 7 semper discéntes, et numquam ad sciéntiam veritátis perveniéntes. +2 Timótheum 2Tim 57 3 8 Quemádmodum autem Jannes et Mambres restitérunt Móysi: ita et hi resístunt veritáti, hómines corrúpti mente, réprobi circa fidem; +2 Timótheum 2Tim 57 3 9 sed ultra non profícient: insipiéntia enim eórum manifésta erit ómnibus, sicut et illórum fuit. +2 Timótheum 2Tim 57 3 10 Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, b +2 Timótheum 2Tim 57 3 11 persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii, et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. +2 Timótheum 2Tim 57 3 12 Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur. +2 Timótheum 2Tim 57 3 13 Mali autem hómines et seductóres profícient in pejus, errántes, et in errórem mitténtes. +2 Timótheum 2Tim 57 3 14 Tu vero pérmane in iis quæ didicísti, et crédita sunt tibi: sciens a quo didíceris: +2 Timótheum 2Tim 57 3 15 et quia ab infántia sacras lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fidem quæ est in Christo Jesu. +2 Timótheum 2Tim 57 3 16 Omnis Scriptúra divínitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in justítia: +2 Timótheum 2Tim 57 3 17 ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. +2 Timótheum 2Tim 57 4 1 Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: +2 Timótheum 2Tim 57 4 2 prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. +2 Timótheum 2Tim 57 4 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, +2 Timótheum 2Tim 57 4 4 et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. +2 Timótheum 2Tim 57 4 5 Tu vero vígila, in ómnibus lábora, opus fac evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. +2 Timótheum 2Tim 57 4 6 Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. b +2 Timótheum 2Tim 57 4 7 Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. +2 Timótheum 2Tim 57 4 8a In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus. +2 Timótheum 2Tim 57 4 8b Festína ad me veníre cito. +2 Timótheum 2Tim 57 4 9 Demas enim me relíquit, díligens hoc sǽculum, et ábiit Thessalonícam: b +2 Timótheum 2Tim 57 4 10 Crescens in Galátiam, Titus in Dalmátiam. +2 Timótheum 2Tim 57 4 11 Lucas est mecum solus. Marcum assúme, et adduc tecum: est enim mihi útilis in ministérium. +2 Timótheum 2Tim 57 4 12 Týchicum autem misi Éphesum. +2 Timótheum 2Tim 57 4 13 Pénulam, quam relíqui Tróade apud Carpum, véniens affer tecum, et libros, máxime autem membránas. +2 Timótheum 2Tim 57 4 14 Alexánder ærárius multa mala mihi osténdit: reddet illi Dóminus secúndum ópera ejus: +2 Timótheum 2Tim 57 4 15 quem et tu devíta: valde enim réstitit verbis nostris. +2 Timótheum 2Tim 57 4 16 In prima mea defensióne nemo mihi áffuit, sed omnes me dereliquérunt: non illis imputétur. +2 Timótheum 2Tim 57 4 17 Dóminus autem mihi ástitit, et confortávit me, ut per me prædicátio impleátur, et áudiant omnes gentes: et liberátus sum de ore leónis. +2 Timótheum 2Tim 57 4 18 Liberávit me Dóminus ab omni ópere malo: et salvum fáciet in regnum suum cæléste, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen. +2 Timótheum 2Tim 57 4 19 Salúta Priscam, et Áquilam, et Onesíphori domum. +2 Timótheum 2Tim 57 4 20 Erástus remánsit Corínthi. Tróphimum autem relíqui infírmum Miléti. +2 Timótheum 2Tim 57 4 21 Festína ante híemem veníre. Salútant te Eúbulus, et Pudens, et Linus, et Cláudia, et fratres omnes. +2 Timótheum 2Tim 57 4 22 Dóminus Jesus Christus cum spíritu tuo. Grátia vobíscum. Amen. +# Titum Titus Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Titum +Titum Titus 58 1 1 Paulus servus Dei, Apóstolus autem Jesu Christi secúndum fidem electórum Dei, et agnitiónem veritátis, quæ secúndum pietátem est +Titum Titus 58 1 2 in spem vitæ ætérnæ, quam promísit qui non mentítur, Deus, ante témpora sæculária: +Titum Titus 58 1 3 manifestávit autem tempóribus suis verbum suum in prædicatióne, quæ crédita est mihi secúndum præcéptum Salvatóris nostri Dei: +Titum Titus 58 1 4 Tito dilécto fílio secúndum commúnem fidem, grátia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatóre nostro. b +Titum Titus 58 1 5 Hujus rei grátia relíqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, córrigas, et constítuas per civitátes presbýteros, sicut et ego dispósui tibi, +Titum Titus 58 1 6 si quis sine crímine est, uníus uxóris vir, fílios habens fidéles, non in accusatióne luxúriæ, aut non súbditos. +Titum Titus 58 1 7 Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem: non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum: +Titum Titus 58 1 8 sed hospitálem, benígnum, sóbrium, justum, sanctum, continéntem, +Titum Titus 58 1 9 amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem: ut potens sit exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt, argúere. +Titum Titus 58 1 10 Sunt enim multi étiam inobediéntes, vaníloqui, et seductóres: máxime qui de circumcisióne sunt: +Titum Titus 58 1 11 quos opórtet redárgui: qui univérsas domos subvértunt, docéntes quæ non opórtet, turpis lucri grátia. +Titum Titus 58 1 12 Dixit quidam ex illis, próprius ipsórum prophéta: Creténses semper mendáces, malæ béstiæ, ventres pigri. +Titum Titus 58 1 13 Testimónium hoc verum est. Quam ob causam íncrepa illos dure, ut sani sint in fide, +Titum Titus 58 1 14 non intendéntes judáicis fábulis, et mandátis hóminum, aversántium se a veritáte. +Titum Titus 58 1 15 Ómnia munda mundis: coinquinátis autem et infidélibus, nihil est mundum, sed inquinátæ sunt eórum et mens et consciéntia. +Titum Titus 58 1 16 Confiténtur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abomináti, et incredíbiles, et ad omne opus bonum réprobi. +Titum Titus 58 2 1 Tu autem lóquere quæ decent sanam doctrínam: +Titum Titus 58 2 2 senes ut sóbrii sint, pudíci, prudéntes, sani in fide, in dilectióne, in patiéntia: +Titum Titus 58 2 3 anus simíliter in hábitu sancto, non criminatríces, non multo vino serviéntes, bene docéntes: +Titum Titus 58 2 4 ut prudéntiam dóceant adolescéntulas, ut viros suos ament, fílios suos díligant, +Titum Titus 58 2 5 prudéntes, castas, sóbrias, domus curam habéntes, benígnas, súbditas viris suis, ut non blasphemétur verbum Dei. +Titum Titus 58 2 6 Júvenes simíliter hortáre ut sóbrii sint. +Titum Titus 58 2 7 In ómnibus teípsum præbe exémplum bonórum óperum, in doctrína, in integritáte, in gravitáte, +Titum Titus 58 2 8 verbum sanum, irreprehensíbile: ut is qui ex advérso est, vereátur, nihil habens malum dícere de nobis. +Titum Titus 58 2 9 Servos dóminis suis súbditos esse, in ómnibus placéntes, non contradicéntes, +Titum Titus 58 2 10 non fraudántes, sed in ómnibus fidem bonam ostendéntes: ut doctrínam Salvatóris nostri Dei ornent in ómnibus. +Titum Titus 58 2 11 Appáruit enim grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, +Titum Titus 58 2 12 erúdiens nos, ut abnegántes impietátem, et sæculária desidéria, sóbrie, et juste, et pie vivámus in hoc sǽculo, +Titum Titus 58 2 13 exspectántes beátam spem, et advéntum glóriæ magni Dei, et Salvatóris nostri Jesu Christi: +Titum Titus 58 2 14 qui dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. +Titum Titus 58 2 15 Hæc lóquere, et exhortáre, et árgue cum omni império. Nemo te contémnat. +Titum Titus 58 3 1 Ádmone illos princípibus, et potestátibus súbditos esse, dicto obedíre, ad omne opus bonum parátos esse: +Titum Titus 58 3 2 néminem blasphemáre, non litigiósos esse, sed modéstos, omnem ostendéntes mansuetúdinem ad omnes hómines. +Titum Titus 58 3 3 Erámus enim aliquándo et nos insipiéntes, incréduli, errántes, serviéntes desidériis, et voluptátibus váriis, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem. +Titum Titus 58 3 4 Cum autem benígnitas et humánitas appáruit Salvatóris nostri Dei, +Titum Titus 58 3 5 non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, +Titum Titus 58 3 6 quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum Salvatórem nostrum: +Titum Titus 58 3 7 ut justificáti grátia ipsíus, hærédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ. +Titum Titus 58 3 8 Fidélis sermo est: et de his volo te confirmáre: ut curent bonis opéribus præésse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utília homínibus. +Titum Titus 58 3 9 Stultas autem quæstiónes, et genealógias, et contentiónes, et pugnas legis devíta: sunt enim inútiles, et vanæ. +Titum Titus 58 3 10 Hæréticum hóminem post unam et secúndam correptiónem devíta: +Titum Titus 58 3 11 sciens quia subvérsus est, qui ejúsmodi est, et delínquit, cum sit próprio judício condemnátus. +Titum Titus 58 3 12 Cum mísero ad te Ártemam, aut Týchicum, festína ad me veníre Nicópolim: ibi enim státui hiemáre. b +Titum Titus 58 3 13 Zenam legisperítum et Apóllo sollícite præmítte, ut nihil illis desit. +Titum Titus 58 3 14 Discant autem et nostri bonis opéribus præésse ad usus necessários: ut non sint infructuósi. +Titum Titus 58 3 15 Salútant te qui mecum sunt omnes: salúta eos qui nos amant in fide. Grátia Dei cum ómnibus vobis. Amen. +# Philemonem Phmn Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philemonem +Philemonem Phmn 59 1 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adjutóri nostro, +Philemonem Phmn 59 1 2 et Áppiæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et ecclésiæ, quæ in domo tua est. +Philemonem Phmn 59 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. +Philemonem Phmn 59 1 4 Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis, b +Philemonem Phmn 59 1 5 áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Jesu, et in omnes sanctos: +Philemonem Phmn 59 1 6 ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. +Philemonem Phmn 59 1 7 Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater. +Philemonem Phmn 59 1 8 Propter quod multam fidúciam habens in Christo Jesu imperándi tibi quod ad rem pértinet: +Philemonem Phmn 59 1 9 propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: +Philemonem Phmn 59 1 10 óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo, +Philemonem Phmn 59 1 11 qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis, +Philemonem Phmn 59 1 12 quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe: +Philemonem Phmn 59 1 13 quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii: +Philemonem Phmn 59 1 14 sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium. +Philemonem Phmn 59 1 15 Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes: +Philemonem Phmn 59 1 16 jam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino? +Philemonem Phmn 59 1 17 Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me: +Philemonem Phmn 59 1 18 si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa. +Philemonem Phmn 59 1 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teípsum mihi debes: +Philemonem Phmn 59 1 20 ita, frater. Ego te fruar in Dómino: réfice víscera mea in Dómino. +Philemonem Phmn 59 1 21 Confídens in obediéntia tua scripsi tibi: sciens quóniam et super id, quod dico, fácies. +Philemonem Phmn 59 1 22 Simul autem et para mihi hospítium: nam spero per oratiónes vestras donári me vobis. +Philemonem Phmn 59 1 23 Salútat te Épaphras concaptívus meus in Christo Jesu, +Philemonem Phmn 59 1 24 Marcus, Aristárchus, Demas, et Lucas, adjutóres mei. +Philemonem Phmn 59 1 25 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen. +# Hebrǽos Heb Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Hebrǽos +Hebrǽos Heb 60 1 1 Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis: +Hebrǽos Heb 60 1 2 novíssime, diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit hærédem universórum, per quem fecit et sǽcula: +Hebrǽos Heb 60 1 3 qui cum sit splendor glóriæ, et figúra substántiæ ejus, portánsque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram majestátis in excélsis: +Hebrǽos Heb 60 1 4 tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius prae illis nomen hæreditávit. +Hebrǽos Heb 60 1 5 Cui enim dixit aliquándo angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium? +Hebrǽos Heb 60 1 6 Et cum íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes ángeli Dei. +Hebrǽos Heb 60 1 7 Et ad ángelos quidem dicit: Qui facit ángelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis. +Hebrǽos Heb 60 1 8 Ad Fílium autem: Thronus tuus Deus in sǽculum sǽculi: virga æquitátis, virga regni tui. +Hebrǽos Heb 60 1 9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exultatiónis prae particípibus tuis. +Hebrǽos Heb 60 1 10 Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cæli. +Hebrǽos Heb 60 1 11 Ipsi períbunt, tu autem permanébis, et omnes ut vestiméntum veteráscent: +Hebrǽos Heb 60 1 12 et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. +Hebrǽos Heb 60 1 13 Ad quem autem angelórum dixit aliquándo: Sede a dextris meis, quoadúsque ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? +Hebrǽos Heb 60 1 14 Nonne omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hæreditátem cápient salútis? +Hebrǽos Heb 60 2 1 Proptérea abundántius opórtet observáre nos ea quæ audívimus, ne forte pereffluámus. +Hebrǽos Heb 60 2 2 Si enim qui per ángelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricátio, et inobediéntia accépit justam mercédis retributiónem: +Hebrǽos Heb 60 2 3 quómodo nos effugiémus si tantam neglexérimus salútem? quæ cum inítium accepísset enarrári per Dóminum ab eis, qui audiérunt, in nos confirmáta est, +Hebrǽos Heb 60 2 4 contestánte Deo signis et porténtis, et váriis virtútibus, et Spíritus Sancti distributiónibus secúndum suam voluntátem. +Hebrǽos Heb 60 2 5 Non enim ángelis subjécit Deus orbem terræ futúrum, de quo lóquimur. b +Hebrǽos Heb 60 2 6 Testátus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut fílius hóminis quóniam vísitas eum? +Hebrǽos Heb 60 2 7 Minuísti eum paulo minus ab ángelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. +Hebrǽos Heb 60 2 8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus. In eo enim quod ómnia ei subjécit, nihil dimísit non subjéctum ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subjécta ei. +Hebrǽos Heb 60 2 9 Eum autem, qui módico quam ángeli minorátus est, vidémus Jesum propter passiónem mortis, glória et honóre coronátum: ut, grátia Dei, pro ómnibus gustáret mortem. +Hebrǽos Heb 60 2 10 Decébat enim eum, propter quem ómnia, et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxerat, auctórem salútis eórum per passiónem consummáre. +Hebrǽos Heb 60 2 11 Qui enim sanctíficat, et qui sanctificántur, ex uno omnes. Propter quam causam non confúnditur fratres eos vocáre, dicens: +Hebrǽos Heb 60 2 12 Nuntiábo nomen tuum frátribus meis: in médio ecclésiæ laudábo te. +Hebrǽos Heb 60 2 13 Et íterum: Ego ero fidens in eum. Et íterum: Ecce ego, et púeri mei, quos dedit mihi Deus. +Hebrǽos Heb 60 2 14 Quia ergo púeri communicavérunt carni, et sánguini, et ipse simíliter participávit eísdem: ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est, diábolum: +Hebrǽos Heb 60 2 15 et liberáret eos qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. +Hebrǽos Heb 60 2 16 Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Ábrahæ apprehéndit. +Hebrǽos Heb 60 2 17 Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret, et fidélis póntifex ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli. +Hebrǽos Heb 60 2 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentátus, potens est et eis, qui tentántur, auxiliári. +Hebrǽos Heb 60 3 1 Unde, fratres sancti, vocatiónis cæléstis partícipes, consideráte Apóstolum, et pontíficem confessiónis nostræ Jesum: +Hebrǽos Heb 60 3 2 qui fidélis est ei, qui fecit illum, sicut et Móyses in omni domo ejus. +Hebrǽos Heb 60 3 3 Amplióris enim glóriæ iste prae Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domus, qui fabricávit illam. +Hebrǽos Heb 60 3 4 Omnis namque domus fabricátur ab áliquo: qui autem ómnia creávit, Deus est. +Hebrǽos Heb 60 3 5 Et Móyses quidem fidélis erat in tota domo ejus tamquam fámulus, in testimónium eórum, quæ dicénda erant: +Hebrǽos Heb 60 3 6 Christus vero tamquam fílius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fidúciam, et glóriam spei usque ad finem, firmam retineámus. +Hebrǽos Heb 60 3 7 Quaprópter sicut dicit Spíritus Sanctus: Hódie si vocem ejus audiéritis, b +Hebrǽos Heb 60 3 8 nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto, +Hebrǽos Heb 60 3 9 ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt, et vidérunt ópera mea +Hebrǽos Heb 60 3 10 quadragínta annis: propter quod infénsus fui generatióni huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognovérunt vias meas, +Hebrǽos Heb 60 3 11 sicut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam. +Hebrǽos Heb 60 3 12 Vidéte fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis, discedéndi a Deo vivo: +Hebrǽos Heb 60 3 13 sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec hódie cognominátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti. +Hebrǽos Heb 60 3 14 Partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiæ ejus usque ad finem firmum retineámus. +Hebrǽos Heb 60 3 15 Dum dícitur: Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, quemádmodum in illa exacerbatióne. +Hebrǽos Heb 60 3 16 Quidam enim audiéntes exacerbavérunt: sed non univérsi qui profécti sunt ex Ægýpto per Móysen. +Hebrǽos Heb 60 3 17 Quibus autem infénsus est quadragínta annis? nonne illis qui peccavérunt, quorum cadávera prostráta sunt in desérto? +Hebrǽos Heb 60 3 18 Quibus autem jurávit non introíre in réquiem ipsíus, nisi illis qui incréduli fuérunt? +Hebrǽos Heb 60 3 19 Et vidémus, quia non potuérunt introíre propter incredulitátem. +Hebrǽos Heb 60 4 1 Timeámus ergo ne forte relícta pollicitatióne introëúndi in réquiem ejus, existimétur áliquis ex vobis deésse. +Hebrǽos Heb 60 4 2 Étenim et nobis nuntiátum est, quemádmodum et illis: sed non prófuit illis sermo audítus, non admístus fídei ex iis quæ audiérunt. +Hebrǽos Heb 60 4 3 Ingrediémur enim in réquiem, qui credídimus: quemádmodum dixit: Sicut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam: et quidem opéribus ab institutióne mundi perféctis. +Hebrǽos Heb 60 4 4 Dixit enim in quodam loco de die séptima sic: Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis. +Hebrǽos Heb 60 4 5 Et in isto rursum: Si introíbunt in réquiem meam. +Hebrǽos Heb 60 4 6 Quóniam ergo súperest introíre quosdam in illam, et ii, quibus prióribus annuntiátum est, non introiérunt propter incredulitátem: +Hebrǽos Heb 60 4 7 íterum términat diem quemdam, Hódie, in David dicéndo, post tantum témporis, sicut supra dictum est: Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra. +Hebrǽos Heb 60 4 8 Nam si eis Jesus réquiem præstitísset, numquam de ália loquerétur, posthac, die. +Hebrǽos Heb 60 4 9 Ítaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei. +Hebrǽos Heb 60 4 10 Qui enim ingréssus est in réquiem ejus, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus. +Hebrǽos Heb 60 4 11 Festinémus ergo íngredi in illam réquiem: ut ne in idípsum quis íncidat incredulitátis exémplum. b +Hebrǽos Heb 60 4 12 Vivus est enim sermo Dei, et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti: et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus: compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis. +Hebrǽos Heb 60 4 13 Et non est ulla creatúra invisíbilis in conspéctu ejus: ómnia autem nuda et apérta sunt óculis ejus, ad quem nobis sermo. +Hebrǽos Heb 60 4 14 Habéntes ergo pontíficem magnum qui penetrávit cælos, Jesum Fílium Dei, teneámus confessiónem. b +Hebrǽos Heb 60 4 15 Non enim habémus pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris: tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. +Hebrǽos Heb 60 4 16 Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ: ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. +Hebrǽos Heb 60 5 1 Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: +Hebrǽos Heb 60 5 2 qui condolére possit iis qui ignórant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: +Hebrǽos Heb 60 5 3 et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. +Hebrǽos Heb 60 5 4 Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Áaron. +Hebrǽos Heb 60 5 5 Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. +Hebrǽos Heb 60 5 6 Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. +Hebrǽos Heb 60 5 7 Qui in diébus carnis suæ preces, supplicationésque ad eum qui possit illum salvum fácere a morte cum clamóre válido, et lácrimis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. +Hebrǽos Heb 60 5 8 Et quidem cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis, quæ passus est, obediéntiam: +Hebrǽos Heb 60 5 9 et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis ætérnæ, +Hebrǽos Heb 60 5 10 appellátus a Deo póntifex juxta órdinem Melchísedech. +Hebrǽos Heb 60 5 11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretábilis ad dicéndum: quóniam imbecílles facti estis ad audiéndum. b +Hebrǽos Heb 60 5 12 Étenim cum deberétis magístri esse propter tempus, rursum indigétis ut vos doceámini quæ sint eleménta exórdii sermónum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non sólido cibo. +Hebrǽos Heb 60 5 13 Omnis enim, qui lactis est párticeps, expers est sermónis justítiæ: párvulus enim est. +Hebrǽos Heb 60 5 14 Perfectórum autem est sólidus cibus: eórum, qui pro consuetúdine exercitátos habent sensus ad discretiónem boni ac mali. +Hebrǽos Heb 60 6 1 Quaprópter intermitténtes inchoatiónis Christi sermónem, ad perfectióra ferámur, non rursum jaciéntes fundaméntum pœniténtiæ ab opéribus mórtuis, et fídei ad Deum, +Hebrǽos Heb 60 6 2 baptísmatum doctrínæ, impositiónis quoque mánuum, ac resurrectiónis mortuórum, et judícii ætérni. +Hebrǽos Heb 60 6 3 Et hoc faciémus, si quidem permíserit Deus. +Hebrǽos Heb 60 6 4 Impossíbile est enim eos qui semel sunt illumináti, gustavérunt étiam donum cæléste, et partícipes facti sunt Spíritus Sancti, +Hebrǽos Heb 60 6 5 gustavérunt nihilóminus bonum Dei verbum, virtutésque sǽculi ventúri, +Hebrǽos Heb 60 6 6 et prolápsi sunt; rursus renovári ad pœniténtiam, rursum crucifigéntes sibimetípsis Fílium Dei, et osténtui habéntes. +Hebrǽos Heb 60 6 7 Terra enim sæpe veniéntem super se bibens imbrem, et génerans herbam opportúnam illis, a quibus cólitur, áccipit benedictiónem a Deo: +Hebrǽos Heb 60 6 8 próferens autem spinas ac tríbulos, réproba est, et maledícto próxima: cujus consummátio in combustiónem. +Hebrǽos Heb 60 6 9 Confídimus autem de vobis dilectíssimi melióra, et vicinióra salúti: tamétsi ita lóquimur. +Hebrǽos Heb 60 6 10 Non enim injústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri, et dilectiónis, quam ostendístis in nómine ipsíus, qui ministrástis sanctis, et ministrátis. +Hebrǽos Heb 60 6 11 Cúpimus autem unumquémque vestrum eámdem ostentáre sollicitúdinem ad expletiónem spei usque in finem: +Hebrǽos Heb 60 6 12 ut non segnes efficiámini, verum imitatóres eórum, qui fide, et patiéntia hæreditábunt promissiónes. +Hebrǽos Heb 60 6 13 Ábrahæ namque promíttens Deus, quóniam néminem hábuit, per quem juráret, majórem, jurávit per semetípsum, b +Hebrǽos Heb 60 6 14 dicens: Nisi benedícens benedícam te, et multíplicans multiplicábo te. +Hebrǽos Heb 60 6 15 Et sic longanímiter ferens, adéptus est repromissiónem. +Hebrǽos Heb 60 6 16 Hómines enim per majórem sui jurant: et omnis controvérsiæ eórum finis, ad confirmatiónem, est juraméntum. +Hebrǽos Heb 60 6 17 In quo abundántius volens Deus osténdere pollicitatiónis hærédibus, immobilitátem consílii sui, interpósuit jusjurándum: +Hebrǽos Heb 60 6 18 ut per duas res immóbiles, quibus impossíbile est mentíri Deum, fortíssimum solátium habeámus, qui confúgimus ad tenéndam propósitam spem, +Hebrǽos Heb 60 6 19 quam sicut ánchoram habémus ánimæ tutam ac firmam, et incedéntem usque ad interióra veláminis, +Hebrǽos Heb 60 6 20 ubi præcúrsor pro nobis introívit Jesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum. +Hebrǽos Heb 60 7 1 Hic enim Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Ábrahæ regrésso a cæde regum, et benedíxit ei: +Hebrǽos Heb 60 7 2 cui et décimas ómnium divísit Ábraham: primum quidem qui interpretátur rex justítiæ: deínde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, +Hebrǽos Heb 60 7 3 sine patre, sine matre, sine genealógia, neque inítium diérum, neque finem vitæ habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum. +Hebrǽos Heb 60 7 4 Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimas dedit de præcípuis Ábraham patriárcha. +Hebrǽos Heb 60 7 5 Et quidem de fíliis Levi sacerdótium accipiéntes, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est, a frátribus suis: quamquam et ipsi exíerint de lumbis Ábrahæ. +Hebrǽos Heb 60 7 6 Cujus autem generátio non annumerátur in eis, décimas sumpsit ab Ábraham, et hunc, qui habébat repromissiónes, benedíxit. +Hebrǽos Heb 60 7 7 Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur. +Hebrǽos Heb 60 7 8 Et hic quidem, décimas moriéntes hómines accípiunt: ibi autem contestátur, quia vivit. +Hebrǽos Heb 60 7 9 Et (ut ita dictum sit) per Ábraham, et Levi, qui décimas accépit, decimátus est: +Hebrǽos Heb 60 7 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech. +Hebrǽos Heb 60 7 11 Si ergo consummátio per sacerdótium Levíticum erat (pópulus enim sub ipso legem accépit) quid adhuc necessárium fuit secúndum órdinem Melchísedech, álium súrgere sacerdótem, et non secúndum órdinem Áaron dici? b +Hebrǽos Heb 60 7 12 Transláto enim sacerdótio, necésse est ut et legis translátio fiat. +Hebrǽos Heb 60 7 13 In quo enim haec dicúntur, de ália tribu est, de qua nullus altári præsto fuit. +Hebrǽos Heb 60 7 14 Maniféstum est enim quod ex Juda ortus sit Dóminus noster: in qua tribu nihil de sacerdótibus Móyses locútus est. +Hebrǽos Heb 60 7 15 Et ámplius adhuc maniféstum est: si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgat álius sacérdos, +Hebrǽos Heb 60 7 16 qui non secúndum legem mandáti carnális factus est, sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis. +Hebrǽos Heb 60 7 17 Contestátur enim: Quóniam tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. +Hebrǽos Heb 60 7 18 Reprobátio quidem fit præcedéntis mandáti, propter infirmitátem ejus, et inutilitátem: +Hebrǽos Heb 60 7 19 nihil enim ad perféctum addúxit lex: introdúctio vero melióris spei, per quam proximámus ad Deum. +Hebrǽos Heb 60 7 20 Et quantum est non sine jurejurándo (álii quidem sine jurejurándo sacerdótes facti sunt, +Hebrǽos Heb 60 7 21 hic autem cum jurejurándo per eum, qui dixit ad illum: Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: tu es sacérdos in ætérnum): +Hebrǽos Heb 60 7 22 in tantum melióris testaménti sponsor factus est Jesus. +Hebrǽos Heb 60 7 23 Et álii quidem plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: +Hebrǽos Heb 60 7 24 hic autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. +Hebrǽos Heb 60 7 25 Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. +Hebrǽos Heb 60 7 26 Talis enim decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus: +Hebrǽos Heb 60 7 27 qui non habet necessitátem quotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo. +Hebrǽos Heb 60 7 28 Lex enim hómines constítuit sacerdótes infirmitátem habéntes: sermo autem jurisjurándi, qui post legem est, Fílium in ætérnum perféctum. +Hebrǽos Heb 60 8 1 Capítulum autem super ea quæ dicúntur: Talem habémus pontíficem, qui consédit in déxtera sedis magnitúdinis in cælis, +Hebrǽos Heb 60 8 2 sanctórum miníster, et tabernáculi veri, quod fixit Dóminus, et non homo. +Hebrǽos Heb 60 8 3 Omnis enim póntifex ad offeréndum múnera, et hóstias constitúitur: unde necésse est et hunc habére áliquid, quod ófferat. +Hebrǽos Heb 60 8 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacérdos: cum essent qui ófferent secúndum legem múnera, +Hebrǽos Heb 60 8 5 qui exemplári, et umbræ desérviunt cæléstium. Sicut respónsum est Móysi, cum consummáret tabernáculum: Vide (inquit) ómnia fácito secúndum exémplar, quod tibi osténsum est in monte. +Hebrǽos Heb 60 8 6 Nunc autem mélius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sancítum est. +Hebrǽos Heb 60 8 7 Nam si illud prius culpa vacásset, non útique secúndi locus inquirerétur. +Hebrǽos Heb 60 8 8 Vitúperans enim eos dicit: Ecce dies vénient, dicit Dóminus: et consummábo super domum Israël, et super domum Juda, testaméntum novum, +Hebrǽos Heb 60 8 9 non secúndum testaméntum quod feci pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum ut edúcerem illos de terra Ægýpti: quóniam ipsi non permansérunt in testaménto meo: et ego negléxi eos, dicit Dóminus. +Hebrǽos Heb 60 8 10 Quia hoc est testaméntum quod dispónam dómui Israël post dies illos, dicit Dóminus: dando leges meas in mentem eórum, et in corde eórum superscríbam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum: +Hebrǽos Heb 60 8 11 et non docébit unusquísque próximum suum, et unusquísque fratrem suum, dicens: Cognósce Dóminum: quóniam omnes scient me a minóre usque ad majórem eórum: +Hebrǽos Heb 60 8 12 quia propítius ero iniquitátibus eórum, et peccatórum eórum jam non memorábor. +Hebrǽos Heb 60 8 13 Dicéndo autem novum: veterávit prius. Quod autem antiquátur, et senéscit, prope intéritum est. +Hebrǽos Heb 60 9 1 Hábuit quidem et prius justificatiónes cultúræ, et Sanctum sæculáre. +Hebrǽos Heb 60 9 2 Tabernáculum enim factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposítio panum, quæ dícitur Sancta. +Hebrǽos Heb 60 9 3 Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dícitur Sancta sanctórum: +Hebrǽos Heb 60 9 4 áureum habens thuríbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Áaron, quæ frondúerat, et tábulæ testaménti, +Hebrǽos Heb 60 9 5 supérque eam erant chérubim glóriæ obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicéndum per síngula. +Hebrǽos Heb 60 9 6 His vero ita compósitis, in prióri quidem tabernáculo semper introíbant sacerdótes, sacrificiórum offícia consummántes: +Hebrǽos Heb 60 9 7 in secúndo autem semel in anno solus póntifex non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia: +Hebrǽos Heb 60 9 8 hoc significánte Spíritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernáculo habénte statum: +Hebrǽos Heb 60 9 9 quæ parábola est témporis instántis: juxta quam múnera, et hóstiæ offerúntur, quæ non possunt juxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solúmmodo in cibis, et in pótibus, +Hebrǽos Heb 60 9 10 et váriis baptismátibus, et justítiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis. +Hebrǽos Heb 60 9 11 Christus autem assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est, non hujus creatiónis: +Hebrǽos Heb 60 9 12 neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. +Hebrǽos Heb 60 9 13 Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: +Hebrǽos Heb 60 9 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? +Hebrǽos Heb 60 9 15 Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant qui vocáti sunt ætérnæ hæreditátis. b +Hebrǽos Heb 60 9 16 Ubi enim testaméntum est, mors necésse est intercédat testatóris. +Hebrǽos Heb 60 9 17 Testaméntum enim in mórtuis confirmátum est: alióquin nondum valet, dum vivit qui testátus est. +Hebrǽos Heb 60 9 18 Unde nec primum quidem sine sánguine dedicátum est. +Hebrǽos Heb 60 9 19 Lecto enim omni mandáto legis a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua, et lana coccínea, et hyssópo, ipsum quoque librum, et omnem pópulum aspérsit, +Hebrǽos Heb 60 9 20 dicens: Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus. +Hebrǽos Heb 60 9 21 Étiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit. +Hebrǽos Heb 60 9 22 Et ómnia pene in sánguine secúndum legem mundántur: et sine sánguinis effusióne non fit remíssio. +Hebrǽos Heb 60 9 23 Necésse est ergo exemplária quidem cæléstium his mundári: ipsa autem cæléstia melióribus hóstiis quam istis. +Hebrǽos Heb 60 9 24 Non enim in manufácta Sancta Jesus introívit exemplária verórum: sed in ipsum cælum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis: +Hebrǽos Heb 60 9 25 neque ut sæpe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno: +Hebrǽos Heb 60 9 26 alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi: nunc autem semel in consummatióne sæculórum, ad destitutiónem peccáti, per hóstiam suam appáruit. +Hebrǽos Heb 60 9 27 Et quemádmodum statútum est homínibus semel mori, post hoc autem judícium: +Hebrǽos Heb 60 9 28 sic et Christus semel oblátus est ad multórum exhauriénda peccáta: secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se, in salútem. +Hebrǽos Heb 60 10 1 Umbram enim habens lex futurórum bonórum, non ipsam imáginem rerum: per síngulos annos, eísdem ipsis hóstiis quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere: +Hebrǽos Heb 60 10 2 alióquin cessássent offérri: ídeo quod nullam habérent ultra consciéntiam peccáti, cultóres semel mundáti: +Hebrǽos Heb 60 10 3 sed in ipsis commemorátio peccatórum per síngulos annos fit. +Hebrǽos Heb 60 10 4 Impossíbile enim est sánguine taurórum et hircórum auférri peccáta. +Hebrǽos Heb 60 10 5 Ídeo ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti: corpus autem aptásti mihi: +Hebrǽos Heb 60 10 6 holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt. +Hebrǽos Heb 60 10 7 Tunc dixi: Ecce vénio: in cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam. +Hebrǽos Heb 60 10 8 Supérius dicens: Quia hóstias, et oblatiónes, et holocautómata pro peccáto noluísti, nec plácita sunt tibi, quæ secúndum legem offerúntur, +Hebrǽos Heb 60 10 9 tunc dixi: Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam: aufert primum, ut sequens státuat. +Hebrǽos Heb 60 10 10 In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Jesu Christi semel. +Hebrǽos Heb 60 10 11 Et omnis quidem sacérdos præsto est quotídie minístrans, et eásdem sæpe ófferens hóstias, quæ numquam possunt auférre peccáta: +Hebrǽos Heb 60 10 12 hic autem unam pro peccátis ófferens hóstiam, in sempitérnum sedet in déxtera Dei, +Hebrǽos Heb 60 10 13 de cétero exspéctans donec ponántur inimíci ejus scabéllum pedum ejus. +Hebrǽos Heb 60 10 14 Una enim oblatióne, consummávit in sempitérnum sanctificátos. +Hebrǽos Heb 60 10 15 Contestátur autem nos et Spíritus Sanctus. Postquam enim dixit: +Hebrǽos Heb 60 10 16 Hoc autem testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum, et in méntibus eórum superscríbam eas: +Hebrǽos Heb 60 10 17 et peccatórum, et iniquitátum eórum jam non recordábor ámplius. +Hebrǽos Heb 60 10 18 Ubi autem horum remíssio: jam non est oblátio pro peccáto. +Hebrǽos Heb 60 10 19 Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Christi, b +Hebrǽos Heb 60 10 20 quam initiávit nobis viam novam, et vivéntem per velámen, id est, carnem suam, +Hebrǽos Heb 60 10 21 et sacerdótem magnum super domum Dei: +Hebrǽos Heb 60 10 22 accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala, et ablúti corpus aqua munda, +Hebrǽos Heb 60 10 23 teneámus spei nostræ confessiónem indeclinábilem (fidélis enim est qui repromísit), +Hebrǽos Heb 60 10 24 et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis, et bonórum óperum: +Hebrǽos Heb 60 10 25 non deseréntes collectiónem nostram, sicut consuetúdinis est quibúsdam, sed consolántes, et tanto magis quanto vidéritis appropinquántem diem. +Hebrǽos Heb 60 10 26 Voluntárie enim peccántibus nobis post accéptam notítiam veritátis, jam non relínquitur pro peccátis hóstia, +Hebrǽos Heb 60 10 27 terríbilis autem quædam exspectátio judícii, et ignis æmulátio, quæ consumptúra est adversários. +Hebrǽos Heb 60 10 28 Írritam quis fáciens legem Móysi, sine ulla miseratióne duóbus vel tribus téstibus móritur: +Hebrǽos Heb 60 10 29 quanto magis putátis deterióra meréri supplícia qui Fílium Dei conculcáverit, et sánguinem testaménti pollútum dúxerit, in quo sanctificátus est, et spirítui grátiæ contuméliam fécerit? +Hebrǽos Heb 60 10 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindícta, et ego retríbuam. Et íterum: Quia judicábit Dóminus pópulum suum. +Hebrǽos Heb 60 10 31 Horréndum est incídere in manus Dei vivéntis. +Hebrǽos Heb 60 10 32 Rememorámini autem prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum: b +Hebrǽos Heb 60 10 33 et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. +Hebrǽos Heb 60 10 34 Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. +Hebrǽos Heb 60 10 35 Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. +Hebrǽos Heb 60 10 36 Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. +Hebrǽos Heb 60 10 37 Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. +Hebrǽos Heb 60 10 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtráxerit se, non placébit ánimæ meæ. +Hebrǽos Heb 60 10 39 Nos autem non sumus subtractiónis fílii in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ. +Hebrǽos Heb 60 11 1 Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium. +Hebrǽos Heb 60 11 2 In hac enim testimónium consecúti sunt senes. +Hebrǽos Heb 60 11 3 Fide intellígimus aptáta esse sǽcula verbo Dei: ut ex invisibílibus visibília fíerent. +Hebrǽos Heb 60 11 4 Fide plúrimam hóstiam Abel, quam Cain, óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse justus, testimónium perhibénte munéribus ejus Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur. +Hebrǽos Heb 60 11 5 Fide Henoch translátus est ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus: ante translatiónem enim testimónium hábuit placuísse Deo. +Hebrǽos Heb 60 11 6 Sine fide autem impossíbile est placére Deo. Crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est, et inquiréntibus se remunerátor sit. +Hebrǽos Heb 60 11 7 Fide Noë respónso accépto de iis quæ adhuc non videbántur, métuens aptávit arcam in salútem domus suæ, per quam damnávit mundum: et justítiæ, quæ per fidem est, hæres est institútus. +Hebrǽos Heb 60 11 8 Fide qui vocátur Ábraham obedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hæreditátem: et éxiit, nésciens quo iret. +Hebrǽos Heb 60 11 9 Fide demorátus est in terra repromissiónis, tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Ísaac et Jacob cohærédibus repromissiónis ejúsdem. +Hebrǽos Heb 60 11 10 Exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem: cujus ártifex et cónditor Deus. +Hebrǽos Heb 60 11 11 Fide et ipsa Sara stérilis virtútem in conceptiónem séminis accépit, étiam præter tempus ætátis: quóniam fidélem crédidit esse eum qui repromíserat. +Hebrǽos Heb 60 11 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emórtuo) tamquam sídera cæli in multitúdinem, et sicut aréna, quæ est ad oram maris, innumerábilis. +Hebrǽos Heb 60 11 13 Juxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis repromissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes, et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt super terram. +Hebrǽos Heb 60 11 14 Qui enim haec dicunt, signíficant se pátriam inquírere. +Hebrǽos Heb 60 11 15 Et si quidem ipsíus meminíssent de qua exiérunt, habébant útique tempus reverténdi: +Hebrǽos Heb 60 11 16 nunc autem meliórem áppetunt, id est, cæléstem. Ídeo non confúnditur Deus vocári Deus eórum: parávit enim illis civitátem. +Hebrǽos Heb 60 11 17 Fide óbtulit Ábraham Ísaac, cum tentarétur, et unigénitum offerébat, qui suscéperat repromissiónes: b +Hebrǽos Heb 60 11 18 ad quem dictum est: Quia in Ísaac vocábitur tibi semen: +Hebrǽos Heb 60 11 19 árbitrans quia et a mórtuis suscitáre potens est Deus: unde eum et in parábolam accépit. +Hebrǽos Heb 60 11 20 Fide et de futúris benedíxit Ísaac Jacob et Esau. +Hebrǽos Heb 60 11 21 Fide Jacob, móriens, síngulos filiórum Joseph benedíxit: et adorávit fastígium virgæ ejus. +Hebrǽos Heb 60 11 22 Fide Joseph, móriens, de profectióne filiórum Israël memorátus est, et de óssibus suis mandávit. +Hebrǽos Heb 60 11 23 Fide Móyses, natus, occultátus est ménsibus tribus a paréntibus suis, eo quod vidíssent elegántem infántem, et non timuérunt regis edíctum. +Hebrǽos Heb 60 11 24 Fide Móyses grandis factus negávit se esse fílium fíliæ Pharaónis, +Hebrǽos Heb 60 11 25 magis éligens afflígi cum pópulo Dei, quam temporális peccáti habére jucunditátem, +Hebrǽos Heb 60 11 26 majóres divítias ǽstimans thesáuro Ægyptiórum, impropérium Christi: aspiciébat enim in remuneratiónem. +Hebrǽos Heb 60 11 27 Fide relíquit Ægýptum, non véritus animositátem regis: invisíbilem enim tamquam videns sustínuit. +Hebrǽos Heb 60 11 28 Fide celebrávit Pascha, et sánguinis effusiónem: ne qui vastábat primitíva, tángeret eos. +Hebrǽos Heb 60 11 29 Fide transiérunt mare Rubrum tamquam per áridam terram: quod expérti Ægýptii, devoráti sunt. +Hebrǽos Heb 60 11 30 Fide muri Jéricho corruérunt, circúitu diérum septem. +Hebrǽos Heb 60 11 31 Fide Rahab méretrix non périit cum incrédulis, excípiens exploratóres cum pace. +Hebrǽos Heb 60 11 32 Et quid adhuc dicam? defíciet enim me tempus enarrántem de Gédeon, Barac, Samson, Jephte, David, Sámuel, et prophétis: b +Hebrǽos Heb 60 11 33 qui per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, +Hebrǽos Heb 60 11 34 extinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: +Hebrǽos Heb 60 11 35 accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt non suscipiéntes redemptiónem ut meliórem invenírent resurrectiónem. +Hebrǽos Heb 60 11 36 Álii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: +Hebrǽos Heb 60 11 37 lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: +Hebrǽos Heb 60 11 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, in spelúncis, et in cavérnis terræ. +Hebrǽos Heb 60 11 39 Et hi omnes testimónio fídei probáti, non accepérunt repromissiónem, +Hebrǽos Heb 60 11 40 Deo pro nobis mélius áliquid providénte, ut non sine nobis consummaréntur. +Hebrǽos Heb 60 12 1 Ideóque et nos tantam habéntes impósitam nubem téstium, deponéntes omne pondus, et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen: +Hebrǽos Heb 60 12 2 aspiciéntes in auctórem fídei, et consummatórem Jesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera sedis Dei sedet. +Hebrǽos Heb 60 12 3 Recogitáte enim eum qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem: ut ne fatigémini, ánimis vestris deficiéntes. +Hebrǽos Heb 60 12 4 Nondum enim usque ad sánguinem restitístis, advérsus peccátum repugnántes: +Hebrǽos Heb 60 12 5 et oblíti estis consolatiónis, quæ vobis tamquam fíliis lóquitur, dicens: Fili mi, noli neglígere disciplínam Dómini: neque fatigéris dum ab eo argúeris. +Hebrǽos Heb 60 12 6 Quem enim díligit Dóminus, castígat: flagéllat autem omnem fílium, quem récipit. +Hebrǽos Heb 60 12 7 In disciplína perseveráte. Tamquam fíliis vobis offert se Deus: quis enim fílius, quem non córripit pater? +Hebrǽos Heb 60 12 8 quod si extra disciplínam estis, cujus partícipes facti sunt omnes: ergo adúlteri, et non fílii estis. +Hebrǽos Heb 60 12 9 Deínde patres quidem carnis nostræ, eruditóres habúimus, et reverebámur eos, non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum, et vivémus? +Hebrǽos Heb 60 12 10 Et illi quidem in témpore paucórum diérum, secúndum voluntátem suam erudiébant nos: hic autem ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem ejus. +Hebrǽos Heb 60 12 11 Omnis autem disciplína in præsénti quidem vidétur non esse gáudii, sed mœróris: póstea autem fructum pacatíssimum exercitátis per eam, reddet justítiæ. +Hebrǽos Heb 60 12 12 Propter quod remíssas manus, et solúta génua erígite, +Hebrǽos Heb 60 12 13 et gressus rectos fácite pédibus vestris: ut non cláudicans quis erret, magis autem sanétur. +Hebrǽos Heb 60 12 14 Pacem sequímini cum ómnibus, et sanctimóniam, sine qua nemo vidébit Deum: +Hebrǽos Heb 60 12 15 contemplántes nequis desit grátiæ Dei: ne qua radix amaritúdinis sursum gérminans impédiat, et per illam inquinéntur multi. +Hebrǽos Heb 60 12 16 Ne quis fornicátor, aut profánus ut Esau: qui propter unam escam véndidit primitíva sua: +Hebrǽos Heb 60 12 17 scitóte enim quóniam et póstea cúpiens hæreditáre benedictiónem, reprobátus est: non enim invénit pœniténtiæ locum, quamquam cum lácrimis inquisísset eam. +Hebrǽos Heb 60 12 18 Non enim accessístis ad tractábilem montem, et accensíbilem ignem, et túrbinem, et calíginem, et procéllam, b +Hebrǽos Heb 60 12 19 et tubæ sonum, et vocem verbórum, quam qui audiérunt, excusavérunt se, ne eis fíeret verbum. +Hebrǽos Heb 60 12 20 Non enim portábant quod dicebátur: Et si béstia tetígerit montem, lapidábitur. +Hebrǽos Heb 60 12 21 Et ita terríbile erat quod videbátur. Móyses dixit: Extérritus sum, et tremebúndus. +Hebrǽos Heb 60 12 22 Sed accessístis ad Sion montem, et civitátem Dei vivéntis, Jerúsalem cæléstem, et multórum míllium angelórum frequéntiam, +Hebrǽos Heb 60 12 23 et ecclésiam primitivórum, qui conscrípti sunt in cælis, et júdicem ómnium Deum, et spíritus justórum perfectórum, +Hebrǽos Heb 60 12 24 et testaménti novi mediatórem Jesum, et sánguinis aspersiónem mélius loquéntem quam Abel. +Hebrǽos Heb 60 12 25 Vidéte ne recusétis loquéntem. Si enim illi non effugérunt, recusántes eum, qui super terram loquebátur: multo magis nos, qui de cælis loquéntem nobis avértimus. +Hebrǽos Heb 60 12 26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromíttit, dicens: Adhuc semel, et ego movébo non solum terram, sed et cælum. +Hebrǽos Heb 60 12 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declárat mobílium translatiónem tamquam factórum, ut máneant ea quæ sunt immobília. +Hebrǽos Heb 60 12 28 Ítaque regnum immóbile suscipiéntes, habémus grátiam: per quam serviámus placéntes Deo, cum metu et reveréntia. +Hebrǽos Heb 60 12 29 Étenim Deus noster ignis consúmens est. +Hebrǽos Heb 60 13 1 Cáritas fraternitátis máneat in vobis, +Hebrǽos Heb 60 13 2 et hospitalitátem nolíte oblivísci: per hanc enim latuérunt quidam, ángelis hospítio recéptis. +Hebrǽos Heb 60 13 3 Mementóte vinctórum, tamquam simul vincti: et laborántium, tamquam et ipsi in córpore morántes. +Hebrǽos Heb 60 13 4 Honorábile connúbium in ómnibus, et thorus immaculátus. Fornicatóres enim, et adúlteros judicábit Deus. +Hebrǽos Heb 60 13 5 Sint mores sine avarítia, conténti præséntibus: ipse enim dixit: Non te déseram, neque derelínquam: +Hebrǽos Heb 60 13 6 ita ut confidénter dicámus: Dóminus mihi adjútor: non timébo quid fáciat mihi homo. +Hebrǽos Heb 60 13 7 Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. b +Hebrǽos Heb 60 13 8 Jesus Christus heri, et hódie: ipse et in sǽcula. +Hebrǽos Heb 60 13 9 Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Óptimum est enim grátia stabilíre cor, non escis: quæ non profuérunt ambulántibus in eis. +Hebrǽos Heb 60 13 10 Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. +Hebrǽos Heb 60 13 11 Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. +Hebrǽos Heb 60 13 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. +Hebrǽos Heb 60 13 13 Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes. +Hebrǽos Heb 60 13 14 Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. +Hebrǽos Heb 60 13 15 Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini ejus. +Hebrǽos Heb 60 13 16 Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. +Hebrǽos Heb 60 13 17 Obedíte præpósitis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri, ut cum gáudio hoc fáciant, et non geméntes: hoc enim non éxpedit vobis. b +Hebrǽos Heb 60 13 18 Oráte pro nobis: confídimus enim quia bonam consciéntiam habémus in ómnibus bene voléntes conversári. +Hebrǽos Heb 60 13 19 Ámplius autem déprecor vos hoc fácere, quo celérius restítuar vobis. +Hebrǽos Heb 60 13 20 Deus autem pacis, qui edúxit de mórtuis pastórem magnum óvium, in sánguine testaménti ætérni, Dóminum nostrum Jesum Christum, +Hebrǽos Heb 60 13 21 aptet vos in omni bono, ut faciátis ejus voluntátem: fáciens in vobis quod pláceat coram se per Jesum Christum: cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen. +Hebrǽos Heb 60 13 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferátis verbum solátii. Étenim perpáucis scripsi vobis. +Hebrǽos Heb 60 13 23 Cognóscite fratrem nostrum Timótheum dimíssum: cum quo (si celérius vénerit) vidébo vos. +Hebrǽos Heb 60 13 24 Salutáte omnes præpósitos vestros, et omnes sanctos. Salútant vos de Itália fratres. +Hebrǽos Heb 60 13 25 Grátia cum ómnibus vobis. Amen. +# Jacóbi Jas Epístola Catholica Beáti: Jacóbi Apóstoli +Jacóbi Jas 61 1 1 Jacóbus, Dei et Dómini nostri Jesu Christi servus, duódecim tríbubus, quæ sunt in dispersióne, salútem. +Jacóbi Jas 61 1 2 Omne gáudium existimáte fratres mei, cum in tentatiónes várias incidéritis: +Jacóbi Jas 61 1 3 sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. +Jacóbi Jas 61 1 4 Patiéntia autem opus perféctum habet: ut sitis perfécti et íntegri in nullo deficiéntes. +Jacóbi Jas 61 1 5 Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei. +Jacóbi Jas 61 1 6 Póstulet autem in fide nihil hǽsitans: qui enim hǽsitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur: +Jacóbi Jas 61 1 7 non ergo ǽstimet homo ille quod accípiat áliquid a Dómino. +Jacóbi Jas 61 1 8 Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. +Jacóbi Jas 61 1 9 Gloriétur autem frater húmilis in exaltatióne sua: +Jacóbi Jas 61 1 10 dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fœni transíbit; +Jacóbi Jas 61 1 11 exórtus est enim sol cum ardóre, et arefécit fœnum, et flos ejus décidit, et decor vultus ejus depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet. +Jacóbi Jas 61 1 12 Beátus vir qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. b +Jacóbi Jas 61 1 13 Nemo cum tentátur, dicat quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. +Jacóbi Jas 61 1 14 Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus, et illéctus. +Jacóbi Jas 61 1 15 Deínde concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. +Jacóbi Jas 61 1 16 Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. +Jacóbi Jas 61 1 17 Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. +Jacóbi Jas 61 1 18 Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus. +Jacóbi Jas 61 1 19 Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram. +Jacóbi Jas 61 1 20 Ira enim viri justítiam Dei non operátur. +Jacóbi Jas 61 1 21 Propter quod abjiciéntes omnem immundítiam, et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras. +Jacóbi Jas 61 1 22 Estóte autem factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. b +Jacóbi Jas 61 1 23 Quia si quis audítor est verbi, et non factor, hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: +Jacóbi Jas 61 1 24 considerávit enim se, et ábiit, et statim oblítus est qualis fúerit. +Jacóbi Jas 61 1 25 Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis, et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. +Jacóbi Jas 61 1 26 Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. +Jacóbi Jas 61 1 27 Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem, haec est: visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo. +Jacóbi Jas 61 2 1 Fratres mei, nolíte in personárum acceptióne habére fidem Dómini nostri Jesu Christi glóriæ. +Jacóbi Jas 61 2 2 Étenim si introíerit in convéntum vestrum vir áureum ánnulum habens in veste cándida, introíerit autem et pauper in sórdido hábitu, +Jacóbi Jas 61 2 3 et intendátis in eum qui indútus est veste præclára, et dixéritis ei: Tu sede hic bene: páuperi autem dicátis: Tu sta illic; aut sede sub scabéllo pedum meórum: +Jacóbi Jas 61 2 4 nonne judicátis apud vosmetípsos, et facti estis júdices cogitatiónum iniquárum? +Jacóbi Jas 61 2 5 Audíte, fratres mei dilectíssimi: nonne Deus elégit páuperes in hoc mundo, dívites in fide, et hærédes regni, quod repromísit Deus diligéntibus se? +Jacóbi Jas 61 2 6 vos autem exhonorástis páuperem. Nonne dívites per poténtiam ópprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judícia? +Jacóbi Jas 61 2 7 nonne ipsi blasphémant bonum nomen, quod invocátum est super vos? +Jacóbi Jas 61 2 8 Si tamen legem perfícitis regálem secúndum Scriptúras: Díliges próximum tuum sicut teípsum: bene fácitis: +Jacóbi Jas 61 2 9 si autem persónas accípitis, peccátum operámini, redargúti a lege quasi transgressóres. +Jacóbi Jas 61 2 10 Quicúmque autem totam legem serváverit, offéndat autem in uno, factus est ómnium reus. +Jacóbi Jas 61 2 11 Qui enim dixit: Non mœcháberis, dixit et: Non occídes. Quod si non mœcháberis, occídes autem, factus es transgréssor legis. +Jacóbi Jas 61 2 12 Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. +Jacóbi Jas 61 2 13 Judícium enim sine misericórdia illi qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. +Jacóbi Jas 61 2 14 Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? numquid póterit fides salváre eum? b +Jacóbi Jas 61 2 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, +Jacóbi Jas 61 2 16 dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis quæ necessária sunt córpori, quid próderit? +Jacóbi Jas 61 2 17 Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa. +Jacóbi Jas 61 2 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego ópera hábeo: osténde mihi fidem tuam sine opéribus: et ego osténdam tibi ex opéribus fidem meam. +Jacóbi Jas 61 2 19 Tu credis quóniam unus est Deus: bene facis: et dǽmones credunt, et contremíscunt. +Jacóbi Jas 61 2 20 Vis autem scire, o homo inánis, quóniam fides sine opéribus mórtua est? +Jacóbi Jas 61 2 21 Ábraham pater noster nonne ex opéribus justificátus est, ófferens Ísaac fílium suum super altáre? +Jacóbi Jas 61 2 22 Vides quóniam fides cooperabátur opéribus illíus: et ex opéribus fides consummáta est? +Jacóbi Jas 61 2 23 Et suppléta est Scriptúra, dicens: Crédidit Ábraham Deo, et reputátum est illi ad justítiam, et amícus Dei appellátus est. +Jacóbi Jas 61 2 24 Vidétis quóniam ex opéribus justificátur homo, et non ex fide tantum? +Jacóbi Jas 61 2 25 Simíliter et Rahab méretrix, nonne ex opéribus justificáta est, suscípiens núntios, et ália via ejíciens? +Jacóbi Jas 61 2 26 Sicut enim corpus sine spíritu mórtuum est, ita et fides sine opéribus mórtua est. +Jacóbi Jas 61 3 1 Nolíte plures magístri fíeri fratres mei, sciéntes quóniam majus judícium súmitis. +Jacóbi Jas 61 3 2 In multis enim offéndimus omnes. Si quis in verbo non offéndit, hic perféctus est vir: potest étiam freno circumdúcere totum corpus. +Jacóbi Jas 61 3 3 Si autem equis frena in ora míttimus ad consentiéndum nobis, et omne corpus illórum circumférimus. +Jacóbi Jas 61 3 4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis válidis minéntur, circumferúntur a módico gubernáculo ubi ímpetus dirigéntis volúerit. +Jacóbi Jas 61 3 5 Ita et lingua módicum quidem membrum est, et magna exáltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incéndit! +Jacóbi Jas 61 3 6 Et lingua ignis est, univérsitas iniquitátis. Lingua constitúitur in membris nostris, quæ máculat totum corpus, et inflámmat rotam nativitátis nostræ inflammáta a gehénna. +Jacóbi Jas 61 3 7 Omnis enim natúra bestiárum, et vólucrum, et serpéntium, et ceterórum domántur, et dómita sunt a natúra humána: +Jacóbi Jas 61 3 8 linguam autem nullus hóminum domáre potest: inquiétum malum, plena venéno mortífero. +Jacóbi Jas 61 3 9 In ipsa benedícimus Deum et Patrem: et in ipsa maledícimus hómines, qui ad similitúdinem Dei facti sunt. +Jacóbi Jas 61 3 10 Ex ipso ore procédit benedíctio et maledíctio. Non opórtet, fratres mei, haec ita fíeri. +Jacóbi Jas 61 3 11 Numquid fons de eódem forámine emánat dulcem et amáram aquam? +Jacóbi Jas 61 3 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas fácere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest fácere aquam. +Jacóbi Jas 61 3 13 Quis sápiens et disciplinátus inter vos? Osténdat ex bona conversatióne operatiónem suam in mansuetúdine sapiéntiæ. b +Jacóbi Jas 61 3 14 Quod si zelum amárum habétis, et contentiónes sint in córdibus vestris: nolíte gloriári, et mendáces esse advérsus veritátem: +Jacóbi Jas 61 3 15 non est enim ista sapiéntia desúrsum descéndens: sed terréna, animális, diabólica. +Jacóbi Jas 61 3 16 Ubi enim zelus et conténtio, ibi inconstántia et omne opus pravum. +Jacóbi Jas 61 3 17 Quæ autem desúrsum est sapiéntia, primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, bonis conséntiens, plena misericórdia et frúctibus bonis, non júdicans, sine simulatióne. +Jacóbi Jas 61 3 18 Fructus autem justítiæ, in pace seminátur, faciéntibus pacem. +Jacóbi Jas 61 4 1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscéntiis vestris, quæ mílitant in membris vestris? +Jacóbi Jas 61 4 2 concupíscitis, et non habétis: occíditis, et zelátis: et non potéstis adipísci: litigátis, et belligeratis, et non habétis, propter quod non postulátis. +Jacóbi Jas 61 4 3 Pétitis, et non accípitis: eo quod male petátis: ut in concupiscéntiis vestris insumátis. +Jacóbi Jas 61 4 4 Adúlteri, nescítis quia amicítia hujus mundi inimíca est Dei? quicúmque ergo volúerit amícus esse sǽculi hujus, inimícus Dei constitúitur. +Jacóbi Jas 61 4 5 An putátis quia inániter Scriptúra dicat: Ad invídiam concupíscit spíritus qui hábitat in vobis? +Jacóbi Jas 61 4 6 majórem autem dat grátiam. Propter quod dicit: Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. +Jacóbi Jas 61 4 7 Súbditi ergo estóte Deo, resístite autem diábolo, et fúgiet a vobis. +Jacóbi Jas 61 4 8 Appropinquáte Deo, et appropinquábit vobis. Emundáte manus, peccatóres: et purificáte corda, dúplices ánimo. +Jacóbi Jas 61 4 9 Míseri estóte, et lugéte, et ploráte: risus vester in luctum convertátur, et gáudium in mœrórem. +Jacóbi Jas 61 4 10 Humiliámini in conspéctu Dómini, et exaltábit vos. +Jacóbi Jas 61 4 11 Nolíte detráhere altérutrum fratres. Qui détrahit fratri, aut qui júdicat fratrem suum, détrahit legi, et júdicat legem. Si autem júdicas legem, non es factor legis, sed judex. b +Jacóbi Jas 61 4 12 Unus est legislátor et judex, qui potest pérdere et liberáre. +Jacóbi Jas 61 4 13a Tu autem quis es, qui júdicas próximum? +Jacóbi Jas 61 4 13b Ecce nunc qui dícitis: Hódie, aut crástino íbimus in illam civitátem, et faciémus ibi quidem annum, et mercábimur, et lucrum faciémus: +Jacóbi Jas 61 4 14 qui ignorátis quid erit in crástino. +Jacóbi Jas 61 4 15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad módicum parens, et deínceps exterminábitur; pro eo ut dicátis: Si Dóminus volúerit. Et: Si vixérimus, faciémus hoc, aut illud. +Jacóbi Jas 61 4 16 Nunc autem exsultátis in supérbiis vestris. Omnis exsultátio talis, malígna est. +Jacóbi Jas 61 4 17 Sciénti ígitur bonum fácere, et non faciénti, peccátum est illi. +Jacóbi Jas 61 5 1 Ágite nunc dívites, ploráte ululántes in misériis vestris, quæ advénient vobis. +Jacóbi Jas 61 5 2 Divítiæ vestræ putrefáctæ sunt, et vestiménta vestra a tíneis comésta sunt. +Jacóbi Jas 61 5 3 Aurum et argéntum vestrum æruginávit: et ærúgo eórum in testimónium vobis erit, et manducábit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizástis vobis iram in novíssimis diébus. +Jacóbi Jas 61 5 4 Ecce merces operariórum, qui messuérunt regiónes vestras, quæ fraudáta est a vobis, clamat: et clamor eórum in aures Dómini sábbaoth introívit. +Jacóbi Jas 61 5 5 Epuláti estis super terram, et in luxúriis enutrístis corda vestra in die occisiónis. +Jacóbi Jas 61 5 6 Addixístis, et occidístis justum, et non réstitit vobis. +Jacóbi Jas 61 5 7 Patiéntes ígitur estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens donec accípiat temporáneum et serótinum. b +Jacóbi Jas 61 5 8 Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit. +Jacóbi Jas 61 5 9 Nolíte ingemíscere, fratres, in altérutrum, ut non judicémini. Ecce judex ante jánuam assístit. +Jacóbi Jas 61 5 10 Exémplum accípite, fratres, éxitus mali, labóris, et patiéntiæ, prophétas qui locúti sunt in nómine Dómini. +Jacóbi Jas 61 5 11 Ecce beatificámus eos qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est, et miserátor. +Jacóbi Jas 61 5 12 Ante ómnia autem, fratres mei, nolíte juráre, neque per cælum, neque per terram, neque áliud quodcúmque juraméntum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judício decidátis. +Jacóbi Jas 61 5 13 Tristátur áliquis vestrum? oret. Æquo ánimo est? psallat. b +Jacóbi Jas 61 5 14 Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros ecclésiæ, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: +Jacóbi Jas 61 5 15 et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei. +Jacóbi Jas 61 5 16 Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. +Jacóbi Jas 61 5 17 Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. +Jacóbi Jas 61 5 18 Et rursum orávit: et cælum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum. +Jacóbi Jas 61 5 19 Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte, et convérterit quis eum: b +Jacóbi Jas 61 5 20 scire debet quóniam qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ suæ, salvábit ánimam ejus a morte, et opériet multitúdinem peccatórum. +# 1 Petri 1Pet Epístola Prima Beáti: Petri Apóstoli +1 Petri 1Pet 62 1 1 Petrus Apóstolus Jesu Christi, eléctis ádvenis dispersiónis Ponti, Galátiæ, Cappadóciæ, Ásiæ, et Bithýniæ, +1 Petri 1Pet 62 1 2 secúndum præsciéntiam Dei Patris, in sanctificatiónem Spíritus, in obediéntiam, et aspersiónem sánguinis Jesu Christi. Grátia vobis, et pax multiplicétur. +1 Petri 1Pet 62 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, b +1 Petri 1Pet 62 1 4 in hæreditátem incorruptíbilem, et incontaminátam, et immarcescíbilem, conservátam in cælis in vobis, +1 Petri 1Pet 62 1 5 qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. +1 Petri 1Pet 62 1 6 In quo exsultábis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: +1 Petri 1Pet 62 1 7 ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem, et glóriam, et honórem in revelatióne Jesu Christi: +1 Petri 1Pet 62 1 8 quem cum non vidéritis, dilígitis: in quem nunc quoque non vidéntes créditis: credéntes autem exsultábitis lætítia inenarrábili, et glorificáta: +1 Petri 1Pet 62 1 9 reportántes finem fídei vestræ, salútem animárum. +1 Petri 1Pet 62 1 10 De qua salúte exquisiérunt, atque scrutáti sunt prophétæ, qui de futúra in vobis grátia prophetavérunt: +1 Petri 1Pet 62 1 11 scrutántes in quod vel quale tempus significáret in eis Spíritus Christi: prænúntians eas quæ in Christo sunt passiónes, et posterióres glórias: +1 Petri 1Pet 62 1 12 quibus revelátum est quia non sibimetípsis, vobis autem ministrábant ea quæ nunc nuntiáta sunt vobis per eos qui evangelizavérunt vobis, Spíritu Sancto misso de cælo, in quem desíderant ángeli prospícere. +1 Petri 1Pet 62 1 13 Propter quod succíncti lumbos mentis vestræ, sóbrii, perfécte speráte in eam, quæ offértur vobis, grátiam, in revelatiónem Jesu Christi: b +1 Petri 1Pet 62 1 14 quasi fílii obediéntiæ, non configuráti prióribus ignorántiæ vestræ desidériis: +1 Petri 1Pet 62 1 15 sed secúndum eum qui vocávit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatióne sancti sitis: +1 Petri 1Pet 62 1 16 quóniam scriptum est: Sancti éritis, quóniam ego sanctus sum. +1 Petri 1Pet 62 1 17 Et si patrem invocátis eum, qui sine acceptióne personárum júdicat secúndum uniuscujúsque opus, in timóre incolátus vestri témpore conversámini. +1 Petri 1Pet 62 1 18 Sciéntes quod non corruptibílibus, auro vel argénto, redémpti estis de vana vestra conversatióne patérnæ traditiónis: +1 Petri 1Pet 62 1 19 sed pretióso sánguine quasi agni immaculáti Christi, et incontamináti: +1 Petri 1Pet 62 1 20 præcógniti quidem ante mundi constitutiónem, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, +1 Petri 1Pet 62 1 21 qui per ipsum fidéles estis in Deo, qui suscitávit eum a mórtuis, et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: +1 Petri 1Pet 62 1 22 ánimas vestras castificántes in obediéntia caritátis, in fraternitátis amóre, símplici ex corde ínvicem dilígite atténtius: +1 Petri 1Pet 62 1 23 renáti non ex sémine corruptíbili, sed incorruptíbili per verbum Dei vivi, et permanéntis in ætérnum: +1 Petri 1Pet 62 1 24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis glória ejus tamquam flos fœni: exáruit fœnum, et flos ejus décidit. +1 Petri 1Pet 62 1 25 Verbum autem Dómini manet in ætérnum: hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos. +1 Petri 1Pet 62 2 1 Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, +1 Petri 1Pet 62 2 2 sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: +1 Petri 1Pet 62 2 3 si tamen gustástis quóniam dulcis est Dóminus. +1 Petri 1Pet 62 2 4 Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum, et honorificátum: +1 Petri 1Pet 62 2 5 et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. +1 Petri 1Pet 62 2 6 Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundétur. +1 Petri 1Pet 62 2 7 Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes: hic factus est in caput ánguli, +1 Petri 1Pet 62 2 8 et lapis offensiónis, et petra scándali, his qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. +1 Petri 1Pet 62 2 9 Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. +1 Petri 1Pet 62 2 10 Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti. +1 Petri 1Pet 62 2 11 Caríssimi, óbsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, b +1 Petri 1Pet 62 2 12 conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. +1 Petri 1Pet 62 2 13 Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti: +1 Petri 1Pet 62 2 14 sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: +1 Petri 1Pet 62 2 15 quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: +1 Petri 1Pet 62 2 16 quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. +1 Petri 1Pet 62 2 17 Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte. +1 Petri 1Pet 62 2 18 Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. b +1 Petri 1Pet 62 2 19 Hæc est enim grátia, si propter Dei consciéntiam sústinet quis tristítias, pátiens injúste. +1 Petri 1Pet 62 2 20 Quæ enim est glória, si peccántes, et colaphizáti suffértis? sed si bene faciéntes patiénter sustinétis, haec est grátia apud Deum. +1 Petri 1Pet 62 2 21 In hoc enim vocáti estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum ut sequámini vestígia ejus: +1 Petri 1Pet 62 2 22 qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: +1 Petri 1Pet 62 2 23 qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: +1 Petri 1Pet 62 2 24 qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum; ut peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. +1 Petri 1Pet 62 2 25 Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem, et epíscopum animárum vestrárum. +1 Petri 1Pet 62 3 1 Simíliter et mulíeres súbditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulíerem conversatiónem sine verbo lucrifíant: +1 Petri 1Pet 62 3 2 considerántes in timóre castam conversatiónem vestram. +1 Petri 1Pet 62 3 3 Quarum non sit extrínsecus capillatúra, aut circumdátio auri, aut induménti vestimentórum cultus: +1 Petri 1Pet 62 3 4 sed qui abscónditus est cordis homo, in incorruptibilitáte quiéti, et modésti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. +1 Petri 1Pet 62 3 5 Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres, sperántes in Deo, ornábant se, subjéctæ própriis viris. +1 Petri 1Pet 62 3 6 Sicut Sara obediébat Ábrahæ, dóminum eum vocans: cujus estis fíliæ benefaciéntes, et non pertiméntes ullam perturbatiónem. +1 Petri 1Pet 62 3 7 Viri simíliter cohabitántes secúndum sciéntiam, quasi infirmióri vásculo mulíebri impartiéntes honórem, tamquam et cohærédibus grátiæ vitæ: ut non impediántur oratiónes vestræ. +1 Petri 1Pet 62 3 8 In fine autem omnes unánimes, compatiéntes fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: b +1 Petri 1Pet 62 3 9 non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hæreditáte possideátis. +1 Petri 1Pet 62 3 10 Qui enim vult vitam dilígere, et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. +1 Petri 1Pet 62 3 11 Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam: +1 Petri 1Pet 62 3 12 quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. +1 Petri 1Pet 62 3 13 Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? +1 Petri 1Pet 62 3 14 Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis, et non conturbémini. +1 Petri 1Pet 62 3 15 Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad satisfactiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est, spe. +1 Petri 1Pet 62 3 16 Sed cum modéstia, et timóre, consciéntiam habéntes bonam: ut in eo, quod détrahunt vobis, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. +1 Petri 1Pet 62 3 17 Mélius est enim benefaciéntes (si volúntas Dei velit) pati, quam malefaciéntes. +1 Petri 1Pet 62 3 18 Quia et Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. +1 Petri 1Pet 62 3 19 In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: +1 Petri 1Pet 62 3 20 qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca: in qua pauci, id est octo ánimæ, salvæ factæ sunt per aquam. +1 Petri 1Pet 62 3 21 Quod et vos nunc símilis formæ salvos fecit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi. +1 Petri 1Pet 62 3 22 Qui est in déxtera Dei, deglútiens mortem ut vitæ ætérnæ hærédes efficerémur: proféctus in cælum subjéctis sibi ángelis, et potestátibus, et virtútibus. +1 Petri 1Pet 62 4 1 Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini: quia qui passus est in carne, désiit a peccátis: +1 Petri 1Pet 62 4 2 ut jam non desidériis hóminum, sed voluntáti Dei, quod réliquum est in carne vivat témporis. +1 Petri 1Pet 62 4 3 Súfficit enim prætéritum tempus ad voluntátem géntium consummándam his qui ambulavérunt in luxúriis, desidériis, vinoléntiis, comessatiónibus, potatiónibus, et illícitis idolórum cúltibus. +1 Petri 1Pet 62 4 4 In quo admirántur non concurréntibus vobis in eámdem luxúriæ confusiónem, blasphemántes. +1 Petri 1Pet 62 4 5 Qui reddent ratiónem ei qui parátus est judicáre vivos et mórtuos. +1 Petri 1Pet 62 4 6 Propter hoc enim et mórtuis evangelizátum est: ut judicéntur quidem secúndum hómines in carne, vivant autem secúndum Deum in spíritu. +1 Petri 1Pet 62 4 7 Ómnium autem finis appropinquávit. Estóte ítaque prudéntes, et vigiláte in oratiónibus. b +1 Petri 1Pet 62 4 8 Ante ómnia autem, mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. +1 Petri 1Pet 62 4 9 Hospitáles ínvicem sine murmuratióne. +1 Petri 1Pet 62 4 10 Unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. +1 Petri 1Pet 62 4 11 Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum: cui est glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. +1 Petri 1Pet 62 4 12 Caríssimi, nolíte peregrinári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat: b +1 Petri 1Pet 62 4 13 sed communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. +1 Petri 1Pet 62 4 14 Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam quod est honóris, glóriæ, et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscit. +1 Petri 1Pet 62 4 15 Nemo autem vestrum patiátur ut homicída, aut fur, aut maledícus, aut alienórum appetítor. +1 Petri 1Pet 62 4 16 Si autem ut christiánus, non erubéscat: gloríficet autem Deum in isto nómine: +1 Petri 1Pet 62 4 17 quóniam tempus est ut incípiat judícium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eórum, qui non credunt Dei Evangélio? +1 Petri 1Pet 62 4 18 et si justus vix salvábitur, ímpius et peccátor ubi parébunt? +1 Petri 1Pet 62 4 19 Ítaque et hi, qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fidéli Creatóri comméndent ánimas suas in benefáctis. +1 Petri 1Pet 62 5 1 Senióres ergo, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum: qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: +1 Petri 1Pet 62 5 2 páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum: neque turpis lucri grátia, sed voluntárie: +1 Petri 1Pet 62 5 3 neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. +1 Petri 1Pet 62 5 4 Et cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. +1 Petri 1Pet 62 5 5 Simíliter adolescéntes súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem insinuáte, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. +1 Petri 1Pet 62 5 6 Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: b +1 Petri 1Pet 62 5 7 omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. +1 Petri 1Pet 62 5 8 Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: +1 Petri 1Pet 62 5 9 cui resístite fortes in fide: sciéntes eámdem passiónem ei quæ in mundo est vestræ fraternitáti fíeri. +1 Petri 1Pet 62 5 10 Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidabítque. +1 Petri 1Pet 62 5 11 Ipsi glória, et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. +1 Petri 1Pet 62 5 12 Per Silvánum fidélem fratrem vobis, ut árbitror, bréviter scripsi: óbsecrans et contéstans, hanc esse veram grátiam Dei, in qua statis. b +1 Petri 1Pet 62 5 13 Salútat vos ecclésia quæ est in Babylóne coëlécta, et Marcus fílius meus. +1 Petri 1Pet 62 5 14 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Grátia vobis ómnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. +# 2 Petri 2Pet Epístola Secúnda Beáti: Petri Apóstoli +2 Petri 2Pet 63 1 1 Simon Petrus, servus et apóstolus Jesu Christi, iis qui coæquálem nobíscum sortíti sunt fidem in justítia Dei nostri, et Salvatóris Jesu Christi. +2 Petri 2Pet 63 1 2 Grátia vobis, et pax adimpleátur in cognitióne Dei, et Christi Jesu Dómini nostri: +2 Petri 2Pet 63 1 3 Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ, quæ ad vitam et pietátem donáta sunt, per cognitiónem ejus, qui vocávit nos própria glória, et virtúte, b +2 Petri 2Pet 63 1 4 per quem máxima, et pretiósa nobis promíssa donávit: ut per haec efficiámini divínæ consórtes natúræ: fugiéntes ejus, quæ in mundo est, concupiscéntiæ corruptiónem. +2 Petri 2Pet 63 1 5 Vos autem curam omnem subinferéntes, ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam, +2 Petri 2Pet 63 1 6 in sciéntia autem abstinéntiam, in abstinéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem, +2 Petri 2Pet 63 1 7 in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem. +2 Petri 2Pet 63 1 8 Hæc enim si vobíscum adsint, et súperent, non vácuos nec sine fructu vos constítuent in Dómini nostri Jesu Christi cognitióne. +2 Petri 2Pet 63 1 9 Cui enim non præsto sunt haec, cæcus est, et manu tentans, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum. +2 Petri 2Pet 63 1 10 Quaprópter fratres, magis satágite ut per bona ópera certam vestram vocatiónem, et electiónem faciátis: haec enim faciéntes, non peccábitis aliquándo. +2 Petri 2Pet 63 1 11 Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et Salvatóris Jesu Christi. +2 Petri 2Pet 63 1 12 Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte. b +2 Petri 2Pet 63 1 13 Justum autem árbitror quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne: +2 Petri 2Pet 63 1 14 certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Jesus Christus significávit mihi. +2 Petri 2Pet 63 1 15 Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis. +2 Petri 2Pet 63 1 16 Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Jesu Christi virtútem et præséntiam: sed speculatóres facti illíus magnitúdinis. +2 Petri 2Pet 63 1 17 Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum hujuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui, ipsum audíte. +2 Petri 2Pet 63 1 18 Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto. +2 Petri 2Pet 63 1 19 Et habémus firmiórem prophéticum sermónem: cui benefácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco donec dies elucéscat, et lúcifer oriátur in córdibus vestris: +2 Petri 2Pet 63 1 20 hoc primum intelligéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit. +2 Petri 2Pet 63 1 21 Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía: sed Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt sancti Dei hómines. +2 Petri 2Pet 63 2 1 Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis: et eum qui emit eos, Dóminum negant, superducéntes sibi célerem perditiónem. +2 Petri 2Pet 63 2 2 Et multi sequéntur eórum luxúrias, per quos via veritátis blasphemábitur: +2 Petri 2Pet 63 2 3 et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur: quibus judícium jam olim non cessat: et perdítio eórum non dormítat. +2 Petri 2Pet 63 2 4 Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit cruciándos, in judícium reservári. +2 Petri 2Pet 63 2 5 Et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noë justítiæ præcónem custodívit, dilúvium mundo impiórum indúcens. +2 Petri 2Pet 63 2 6 Et civitátes Sodomórum et Gomorrhæórum in cínerem rédigens, eversióne damnávit: exémplum eórum, qui ímpie actúri sunt, ponens: +2 Petri 2Pet 63 2 7 et justum Lot oppréssum a nefandórum injúria, ac luxuriósa conversatióne erípuit: +2 Petri 2Pet 63 2 8 aspéctu enim, et audítu justus erat: hábitans apud eos, qui de die in diem ánimam justam iníquis opéribus cruciábant. +2 Petri 2Pet 63 2 9 Novit Dóminus pios de tentatióne erípere: iníquos vero in diem judícii reserváre cruciándos. +2 Petri 2Pet 63 2 10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscéntia immundítiæ ámbulant, dominationémque contémnunt, audáces, sibi placéntes, sectas non métuunt introdúcere blasphemántes: +2 Petri 2Pet 63 2 11 ubi ángeli fortitúdine, et virtúte cum sint majóres, non portant advérsum se execrábile judícium. +2 Petri 2Pet 63 2 12 Hi vero velut irrationabília pécora, naturáliter in captiónem, et in perníciem in his quæ ignórant blasphemántes in corruptióne sua períbunt, b +2 Petri 2Pet 63 2 13 percipiéntes mercédem injustítiæ, voluptátem existimántes diéi delícias: coinquinatiónes, et máculæ delíciis affluéntes, in convíviis suis luxuriántes vobíscum, +2 Petri 2Pet 63 2 14 óculos habéntes plenos adultérii, et incessábilis delícti. Pelliciéntes ánimas instábiles, cor exercitátum avarítia habéntes, maledictiónis fílii: +2 Petri 2Pet 63 2 15 derelinquéntes rectam viam erravérunt, secúti viam Bálaam ex Bosor, qui mercédem iniquitátis amávit: +2 Petri 2Pet 63 2 16 correptiónem vero hábuit suæ vesániæ: subjugále mutum ánimal, hóminis voce loquens, prohíbuit prophétæ insipiéntiam. +2 Petri 2Pet 63 2 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nébulæ turbínibus exagitátæ, quibus calígo tenebrárum reservátur. +2 Petri 2Pet 63 2 18 Supérba enim vanitátis loquéntes, pellíciunt in desidériis carnis luxúriæ eos, qui páululum effúgiunt, qui in erróre conversántur: +2 Petri 2Pet 63 2 19 libertátem illis promitténtes, cum ipsi servi sint corruptiónem: a quo enim quis superátus est, hujus et servus est. +2 Petri 2Pet 63 2 20 Si enim refugiéntes coinquinatiónes mundi in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi, his rursus implicáti superántur: facta sunt eis posterióra deterióra prióribus. +2 Petri 2Pet 63 2 21 Mélius enim erat illis non cognóscere viam justítiæ, quam post agnitiónem, retrórsum convérti ab eo, quod illis tráditum est, sancto mandáto. +2 Petri 2Pet 63 2 22 Cóntigit enim eis illud veri provérbii: Canis revérsus ad suum vómitum: et, Sus lota in volutábro luti. +2 Petri 2Pet 63 3 1 Hanc ecce vobis, caríssimi, secúndam scribo epístolam, in quibus vestram éxcito in commonitióne sincéram mentem: +2 Petri 2Pet 63 3 2 ut mémores sitis eórum, quæ prædíxi, verbórum, a sanctis prophétis et apostolórum vestrórum, præceptórum Dómini et Salvatóris. +2 Petri 2Pet 63 3 3 Hoc primum sciéntes, quod vénient in novíssimis diébus in deceptióne illusóres, juxta próprias concupiscéntias ambulántes, +2 Petri 2Pet 63 3 4 dicéntes: Ubi est promíssio, aut advéntus ejus? ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ. +2 Petri 2Pet 63 3 5 Latet enim eos hoc voléntes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consístens Dei verbo: +2 Petri 2Pet 63 3 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundátus, périit. +2 Petri 2Pet 63 3 7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt, igni reserváti in diem judícii, et perditiónis impiórum hóminum. +2 Petri 2Pet 63 3 8 Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. +2 Petri 2Pet 63 3 9 Non tardat Dóminus promissiónem suam, sicut quidam exístimant: sed patiénter agit propter vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pœniténtiam revérti. +2 Petri 2Pet 63 3 10 Advéniet autem dies Dómini ut fur: in quo cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, terra autem et quæ in ipsa sunt ópera, exuréntur. +2 Petri 2Pet 63 3 11 Cum ígitur haec ómnia dissolvénda sunt, quales opórtet vos esse in sanctis conversatiónibus, et pietátibus, b +2 Petri 2Pet 63 3 12 exspectántes, et properántes in advéntum diéi Dómini, per quem cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent? +2 Petri 2Pet 63 3 13 Novos vero cælos, et novam terram secúndum promíssa ipsíus exspectámus, in quibus justítia hábitat. +2 Petri 2Pet 63 3 14 Propter quod, caríssimi, haec exspectántes, satágite immaculáti, et invioláti ei inveníri in pace: +2 Petri 2Pet 63 3 15 et Dómini nostri longanimitátem, salútem arbitrémini: sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, +2 Petri 2Pet 63 3 16 sicut et ómnibus epístolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant, sicut et céteras Scriptúras, ad suam ipsórum perditiónem. +2 Petri 2Pet 63 3 17 Vos ígitur fratres, præsciéntes custodíte, ne insipiéntium erróre tradúcti excidátis a própria firmitáte: +2 Petri 2Pet 63 3 18 créscite vero in grátia, et in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi. Ipsi glória et nunc, et in diem æternitátis. Amen. +# 1 Joánnis 1Jn Epístola Prima Beáti: Joánnis Apóstoli +1 Joánnis 1Jn 64 1 1 Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ: +1 Joánnis 1Jn 64 1 2 et vita manifestáta est, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et appáruit nobis: +1 Joánnis 1Jn 64 1 3 quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre, et cum Fílio ejus Jesu Christo. +1 Joánnis 1Jn 64 1 4 Et haec scríbimus vobis ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum. +1 Joánnis 1Jn 64 1 5 Et haec est annuntiátio, quam audívimus ab eo, et annuntiámus vobis: quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ. +1 Joánnis 1Jn 64 1 6 Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo, et in ténebris ambulámus, mentímur, et veritátem non fácimus. +1 Joánnis 1Jn 64 1 7 Si autem in luce ambulámus sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Jesu Christi, Fílii ejus, emúndat nos ab omni peccáto. +1 Joánnis 1Jn 64 1 8 Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est. +1 Joánnis 1Jn 64 1 9 Si confiteámur peccáta nostra: fidélis est, et justus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte. +1 Joánnis 1Jn 64 1 10 Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum ejus non est in nobis. +1 Joánnis 1Jn 64 2 1 Filíoli mei, haec scribo vobis, ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Jesum Christum justum: +1 Joánnis 1Jn 64 2 2 et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi. +1 Joánnis 1Jn 64 2 3 Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta ejus observémus. +1 Joánnis 1Jn 64 2 4 Qui dicit se nosse eum, et mandáta ejus non custódit, mendax est, et in hoc véritas non est. +1 Joánnis 1Jn 64 2 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc cáritas Dei perfécta est: et in hoc scimus quóniam in ipso sumus. +1 Joánnis 1Jn 64 2 6 Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre. +1 Joánnis 1Jn 64 2 7 Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio. Mandátum vetus est verbum, quod audístis. +1 Joánnis 1Jn 64 2 8 Íterum mandátum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia ténebræ transiérunt, et verum lumen jam lucet. +1 Joánnis 1Jn 64 2 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc. +1 Joánnis 1Jn 64 2 10 Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum in eo non est. +1 Joánnis 1Jn 64 2 11 Qui autem odit fratrem suum, in ténebris est, et in ténebris ámbulat, et nescit quo eat: quia ténebræ obcæcavérunt óculos ejus. +1 Joánnis 1Jn 64 2 12 Scribo vobis, filíoli, quóniam remittúntur vobis peccáta propter nomen ejus. b +1 Joánnis 1Jn 64 2 13 Scribo vobis, patres, quóniam cognovístis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adolescéntes, quóniam vicístis malígnum. +1 Joánnis 1Jn 64 2 14 Scribo vobis, infántes, quóniam cognovístis patrem. Scribo vobis júvenes, quóniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicístis malígnum. +1 Joánnis 1Jn 64 2 15 Nolíte dilígere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo: +1 Joánnis 1Jn 64 2 16 quóniam omne quod est in mundo, concupiscéntia carnis est, et concupiscéntia oculórum, et supérbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. +1 Joánnis 1Jn 64 2 17 Et mundus transit, et concupiscéntia ejus: qui autem facit voluntátem Dei manet in ætérnum. +1 Joánnis 1Jn 64 2 18 Filíoli, novíssima hora est: et sicut audístis quia antichrístus venit, et nunc antichrísti multi facti sunt; unde scimus, quia novíssima hora est. b +1 Joánnis 1Jn 64 2 19 Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuíssent ex nobis, permansíssent útique nobíscum: sed ut manifésti sint quóniam non sunt omnes ex nobis. +1 Joánnis 1Jn 64 2 20 Sed vos unctiónem habétis a Sancto, et nostis ómnia. +1 Joánnis 1Jn 64 2 21 Non scripsi vobis quasi ignorántibus veritátem, sed quasi sciéntibus eam: et quóniam omne mendácium ex veritáte non est. +1 Joánnis 1Jn 64 2 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quóniam Jesus est Christus? Hic est antichrístus, qui negat Patrem, et Fílium. +1 Joánnis 1Jn 64 2 23 Omnis qui negat Fílium, nec Patrem habet: qui confitétur Fílium, et Patrem habet. +1 Joánnis 1Jn 64 2 24 Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat: si in vobis permánserit quod audístis ab inítio, et vos in Fílio et Patre manébitis. +1 Joánnis 1Jn 64 2 25 Et haec est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis, vitam ætérnam. +1 Joánnis 1Jn 64 2 26 Hæc scripsi vobis de his, qui sedúcant vos. +1 Joánnis 1Jn 64 2 27 Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, máneat in vobis. Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos: sed sicut únctio ejus docet vos de ómnibus, et verum est, et non est mendácium. Et sicut dócuit vos: manéte in eo. +1 Joánnis 1Jn 64 2 28 Et nunc, filíoli, manéte in eo: ut cum apparúerit, habeámus fidúciam, et non confundámur ab eo in advéntu ejus. +1 Joánnis 1Jn 64 2 29 Si scitis quóniam justus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit justítiam, ex ipso natus est. +1 Joánnis 1Jn 64 3 1 Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. +1 Joánnis 1Jn 64 3 2 Caríssimi, nunc fílii Dei sumus: et nondum appáruit quid érimus. Scimus quóniam cum apparúerit, símiles ei érimus: quóniam vidébimus eum sícuti est. +1 Joánnis 1Jn 64 3 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctíficat se, sicut et ille sanctus est. +1 Joánnis 1Jn 64 3 4 Omnis qui facit peccátum, et iniquitátem facit: et peccátum est iníquitas. b +1 Joánnis 1Jn 64 3 5 Et scitis quia ille appáruit ut peccáta nostra tólleret: et peccátum in eo non est. +1 Joánnis 1Jn 64 3 6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognóvit eum. +1 Joánnis 1Jn 64 3 7 Filíoli, nemo vos sedúcat. Qui facit justítiam, justus est, sicut et ille justus est. +1 Joánnis 1Jn 64 3 8 Qui facit peccátum, ex diábolo est: quóniam ab inítio diábolus peccat. In hoc appáruit Fílius Dei, ut dissólvat ópera diáboli. +1 Joánnis 1Jn 64 3 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccátum non facit: quóniam semen ipsíus in eo manet, et non potest peccáre, quóniam ex Deo natus est. +1 Joánnis 1Jn 64 3 10 In hoc manifésti sunt fílii Dei, et fílii diáboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: b +1 Joánnis 1Jn 64 3 11 quóniam haec est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. +1 Joánnis 1Jn 64 3 12 Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus, justa. +1 Joánnis 1Jn 64 3 13 Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. +1 Joánnis 1Jn 64 3 14 Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: +1 Joánnis 1Jn 64 3 15 omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. +1 Joánnis 1Jn 64 3 16 In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. +1 Joánnis 1Jn 64 3 17 Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo? +1 Joánnis 1Jn 64 3 18 Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte: +1 Joánnis 1Jn 64 3 19 in hoc cognóscimus quóniam ex veritáte sumus: et in conspéctu ejus suadébimus corda nostra. +1 Joánnis 1Jn 64 3 20 Quóniam si reprehénderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit ómnia. +1 Joánnis 1Jn 64 3 21 Caríssimi, si cor nostrum non reprehénderit nos, fidúciam habémus ad Deum: +1 Joánnis 1Jn 64 3 22 et quidquid petiérimus, accipiémus ab eo: quóniam mandáta ejus custodímus, et ea, quæ sunt plácita coram eo, fácimus. +1 Joánnis 1Jn 64 3 23 Et hoc est mandátum ejus: ut credámus in nómine Fílii ejus Jesu Christi: et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis. +1 Joánnis 1Jn 64 3 24 Et qui servat mandáta ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quóniam manet in nobis, de Spíritu quem dedit nobis. +1 Joánnis 1Jn 64 4 1 Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint: quóniam multi pseudoprophétæ exiérunt in mundum. +1 Joánnis 1Jn 64 4 2 In hoc cognóscitur Spíritus Dei: omnis spíritus qui confitétur Jesum Christum in carne venísse, ex Deo est: +1 Joánnis 1Jn 64 4 3 et omnis spíritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichrístus, de quo audístis quóniam venit, et nunc jam in mundo est. +1 Joánnis 1Jn 64 4 4 Vos ex Deo estis filíoli, et vicístis eum, quóniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. +1 Joánnis 1Jn 64 4 5 Ipsi de mundo sunt: ídeo de mundo loquúntur, et mundus eos audit. +1 Joánnis 1Jn 64 4 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognóscimus Spíritum veritátis, et spíritum erróris. +1 Joánnis 1Jn 64 4 7 Caríssimi, diligámus nos ínvicem: quia cáritas ex Deo est. Et omnis qui díligit, ex Deo natus est, et cognóscit Deum. +1 Joánnis 1Jn 64 4 8 Qui non díligit, non novit Deum: quóniam Deus cáritas est. +1 Joánnis 1Jn 64 4 9 In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. b +1 Joánnis 1Jn 64 4 10 In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. +1 Joánnis 1Jn 64 4 11 Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere. +1 Joánnis 1Jn 64 4 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas ejus in nobis perfécta est. +1 Joánnis 1Jn 64 4 13 In hoc cognóscimus quóniam in eo manémus, et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. +1 Joánnis 1Jn 64 4 14 Et nos vídimus, et testificámur quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi. +1 Joánnis 1Jn 64 4 15 Quisquis conféssus fúerit quóniam Jesus est Fílius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. +1 Joánnis 1Jn 64 4 16 Et nos cognóvimus, et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est: et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo. +1 Joánnis 1Jn 64 4 17 In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judícii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. +1 Joánnis 1Jn 64 4 18 Timor non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perféctus in caritáte. +1 Joánnis 1Jn 64 4 19 Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. +1 Joánnis 1Jn 64 4 20 Si quis díxerit: Quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quómodo potest dilígere? +1 Joánnis 1Jn 64 4 21 Et hoc mandátum habémus a Deo: ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum. +1 Joánnis 1Jn 64 5 1 Omnis qui credit quóniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui díligit eum qui génuit, díligit et eum qui natus est ex eo. +1 Joánnis 1Jn 64 5 2 In hoc cognóscimus quóniam diligámus natos Dei, cum Deum diligámus, et mandáta ejus faciámus. +1 Joánnis 1Jn 64 5 3 Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta ejus custodiámus: et mandáta ejus grávia non sunt. +1 Joánnis 1Jn 64 5 4 Quóniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victória, quæ vincit mundum, fides nostra. +1 Joánnis 1Jn 64 5 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Jesus est Fílius Dei? +1 Joánnis 1Jn 64 5 6 Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur quóniam Christus est véritas. +1 Joánnis 1Jn 64 5 7 Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt. +1 Joánnis 1Jn 64 5 8 Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. +1 Joánnis 1Jn 64 5 9 Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod majus est, quóniam testificátus est de Fílio suo. +1 Joánnis 1Jn 64 5 10 Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium Dei in se. Qui non credit Fílio, mendácem facit eum: quia non credit in testimónium quod testificátus est Deus de Fílio suo. +1 Joánnis 1Jn 64 5 11 Et hoc est testimónium, quóniam vitam ætérnam dedit nobis Deus: et haec vita in Fílio ejus est. +1 Joánnis 1Jn 64 5 12 Qui habet Fílium, habet vitam: qui non habet Fílium, vitam non habet. +1 Joánnis 1Jn 64 5 13 Hæc scribo vobis ut sciátis quóniam vitam habétis ætérnam, qui créditis in nómine Fílii Dei. +1 Joánnis 1Jn 64 5 14 Et haec est fidúcia, quam habémus ad eum: quia quodcúmque petiérimus, secúndum voluntátem ejus, audit nos. b +1 Joánnis 1Jn 64 5 15 Et scimus quia audit nos quidquid petiérimus: scimus quóniam habémus petitiónes quas postulámus ab eo. +1 Joánnis 1Jn 64 5 16 Qui scit fratrem suum peccáre peccátum non ad mortem, petat, et dábitur ei vita peccánti non ad mortem. Est peccátum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. +1 Joánnis 1Jn 64 5 17 Omnis iníquitas, peccátum est: et est peccátum ad mortem. +1 Joánnis 1Jn 64 5 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generátio Dei consérvat eum, et malígnus non tangit eum. +1 Joánnis 1Jn 64 5 19 Scimus quóniam ex Deo sumus: et mundus totus in malígno pósitus est. +1 Joánnis 1Jn 64 5 20 Et scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscámus verum Deum, et simus in vero Fílio ejus. Hic est verus Deus, et vita ætérna. +1 Joánnis 1Jn 64 5 21 Filíoli, custodíte vos a simulácris. Amen. +# 2 Joánnis 2Jn Epístola Secúnda Beáti: Joánnis Apóstoli +2 Joánnis 2Jn 65 1 1 Sénior Eléctæ dóminæ, et natis ejus, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus, sed et omnes qui cognovérunt veritátem, +2 Joánnis 2Jn 65 1 2 propter veritátem, quæ pérmanet in nobis, et nobíscum erit in ætérnum. +2 Joánnis 2Jn 65 1 3 Sit vobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Fílio Patris in veritáte, et caritáte. +2 Joánnis 2Jn 65 1 4 Gavísus sum valde, quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. +2 Joánnis 2Jn 65 1 5 Et nunc rogo te dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. +2 Joánnis 2Jn 65 1 6 Et haec est cáritas, ut ambulémus secúndum mandáta ejus. Hoc est enim mandátum, ut quemádmodum audístis ab inítio, in eo ambulétis. +2 Joánnis 2Jn 65 1 7 Quóniam multi seductóres exiérunt in mundum, qui non confiténtur Jesum Christum venísse in carnem: hic est sedúctor, et antichrístus. +2 Joánnis 2Jn 65 1 8 Vidéte vosmetípsos, ne perdátis quæ operáti estis: sed ut mercédem plenam accipiátis. +2 Joánnis 2Jn 65 1 9 Omnis qui recédit, et non pérmanet in doctrína Christi, Deum non habet: qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet. +2 Joánnis 2Jn 65 1 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec Ave ei dixéritis. +2 Joánnis 2Jn 65 1 11 Qui enim dicit illi Ave, commúnicat opéribus ejus malígnis. +2 Joánnis 2Jn 65 1 12 Plura habens vobis scríbere, nólui per cartam et atraméntum: spero enim me futúrum apud vos, et os ad os loqui: ut gáudium vestrum plenum sit. b +2 Joánnis 2Jn 65 1 13 Salútant te fílii soróris tuæ Eléctæ. +# 3 Joánnis 3Jn Epístola Tértia Beáti: Joánnis Apóstoli +3 Joánnis 3Jn 66 1 1 Sénior Gajo caríssimo, quem ego díligo in veritáte. +3 Joánnis 3Jn 66 1 2 Caríssime, de ómnibus oratiónem fácio próspere te íngredi, et valére sicut próspere agit ánima tua. +3 Joánnis 3Jn 66 1 3 Gavísus sum valde veniéntibus frátribus, et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, sicut tu in veritáte ámbulas. +3 Joánnis 3Jn 66 1 4 Majórem horum non hábeo grátiam, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre. +3 Joánnis 3Jn 66 1 5 Caríssime, fidéliter facis quidquid operáris in fratres, et hoc in peregrínos, +3 Joánnis 3Jn 66 1 6 qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ: quos, benefáciens, dedúces digne Deo. +3 Joánnis 3Jn 66 1 7 Pro nómine enim ejus profécti sunt, nihil accipiéntes a géntibus. +3 Joánnis 3Jn 66 1 8 Nos ergo debémus suscípere hujúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis. +3 Joánnis 3Jn 66 1 9 Scripsíssem fórsitan ecclésiæ: sed is qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos: +3 Joánnis 3Jn 66 1 10 propter hoc si vénero, commonébo ejus ópera, quæ facit, verbis malígnis gárriens in nos: et quasi non ei ista suffíciant, neque ipse súscipit fratres: et eos qui suscípiunt, próhibet, et de ecclésia éjicit. +3 Joánnis 3Jn 66 1 11 Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benefácit, ex Deo est: qui maléfacit, non vidit Deum. +3 Joánnis 3Jn 66 1 12 Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est. +3 Joánnis 3Jn 66 1 13 Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi. +3 Joánnis 3Jn 66 1 14 Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim. +# Judæ Jude Epístola Catholica Beáti: Judæ Apóstoli +Judæ Jude 67 1 1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacóbi, his qui sunt in Deo Patre diléctis, et Christo Jesu conservátis, et vocátis. +Judæ Jude 67 1 2 Misericórdia vobis, et pax, et cáritas adimpleátur. +Judæ Jude 67 1 3 Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni vestra salúte, necésse hábui scríbere vobis: déprecans supercertári semel tráditæ sanctis fídei. +Judæ Jude 67 1 4 Subintroiérunt enim quidam hómines (qui olim præscrípti sunt in hoc judícium) ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam, et solum Dominatórem, et Dóminum nostrum Jesum Christum negántes. +Judæ Jude 67 1 5 Commonére autem vos volo, sciéntes semel ómnia, quóniam Jesus pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit: +Judæ Jude 67 1 6 ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in judícium magni diéi, vínculis ætérnis sub calígine reservávit. +Judæ Jude 67 1 7 Sicut Sódoma, et Gomórrha, et finítimæ civitátes símili modo exfornicátæ, et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes. +Judæ Jude 67 1 8 Simíliter et hi carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, majestátem autem blasphémant. +Judæ Jude 67 1 9 Cum Michaël Archángelus cum diábolo dísputans altercarétur de Móysi córpore, non est ausus judícium inférre blasphémiæ: sed dixit: Ímperet tibi Dóminus. +Judæ Jude 67 1 10 Hi autem quæcúmque quidem ignórant, blasphémant: quæcúmque autem naturáliter, tamquam muta animália, norunt, in his corrumpúntur. b +Judæ Jude 67 1 11 Vae illis, quia in via Cain abiérunt, et erróre Bálaam mercéde effúsi sunt, et in contradictióne Core periérunt! +Judæ Jude 67 1 12 Hi sunt in épulis suis máculæ, convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferéntur, árbores autumnáles, infructuósæ, bis mórtuæ, eradicátæ, +Judæ Jude 67 1 13 fluctus feri maris, despumántes suas confusiónes, sídera errántia: quibus procélla tenebrárum serváta est in ætérnum. +Judæ Jude 67 1 14 Prophetávit autem et de his séptimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dóminus in sanctis míllibus suis +Judæ Jude 67 1 15 fácere judícium contra omnes, et argúere omnes ímpios de ómnibus opéribus impietátis eórum, quibus ímpie egérunt, et de ómnibus duris, quæ locúti sunt contra Deum peccatóres ímpii. +Judæ Jude 67 1 16 Hi sunt murmuratóres querulósi, secúndum desidéria sua ambulántes, et os eórum lóquitur supérba, mirántes persónas quæstus causa. +Judæ Jude 67 1 17 Vos autem caríssimi, mémores estóte verbórum, quæ prædícta sunt ab apóstolis Dómini nostri Jesu Christi, b +Judæ Jude 67 1 18 qui dicébant vobis, quóniam in novíssimo témpore vénient illusóres, secúndum desidéria sua ambulántes in impietátibus. +Judæ Jude 67 1 19 Hi sunt, qui ségregant semetípsos, animáles, Spíritum non habéntes. +Judæ Jude 67 1 20 Vos autem caríssimi superædificántes vosmetípsos sanctíssimæ vestræ fídei, in Spíritu Sancto orántes, +Judæ Jude 67 1 21 vosmetípsos in dilectióne Dei serváte, exspectántes misericórdiam Dómini nostri Jesu Christi in vitam ætérnam. +Judæ Jude 67 1 22 Et hos quidem argúite judicátos: +Judæ Jude 67 1 23 illos vero salváte, de igne rapiéntes. Áliis autem miserémini in timóre: odiéntes et eam, quæ carnális est, maculátam túnicam. +Judæ Jude 67 1 24 Ei autem qui potens est vos conserváre sine peccáto et constitúere ante conspéctum glóriæ suæ immaculátos in exsultatióne in advéntu Dómini nostri Jesu Christi, +Judæ Jude 67 1 25 soli Deo Salvatóri nostro, per Jesum Christum Dóminum nostrum, glória et magnificéntia, impérium et potéstas ante omne sǽculum, et nunc, et in ómnia sǽcula sæculórum. Amen. +# Apocalýpsis Rev Apocalýpsis Beáti: Joánnis Apóstoli +Apocalýpsis Rev 68 1 1 Apocalýpsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito: et significávit, mittens per ángelum suum servo suo Joánni, +Apocalýpsis Rev 68 1 2 qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. +Apocalýpsis Rev 68 1 3 Beátus qui legit, et audit verba prophetíæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. +Apocalýpsis Rev 68 1 4 Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Ásia. Grátia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui ventúrus est: et a septem spirítibus qui in conspéctu throni ejus sunt: +Apocalýpsis Rev 68 1 5 et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, +Apocalýpsis Rev 68 1 6 et fecit nos regnum, et sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. +Apocalýpsis Rev 68 1 7 Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus, et qui eum pupugérunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Étiam: amen. +Apocalýpsis Rev 68 1 8 Ego sum alpha et oméga, princípium et finis, dicit Dóminus Deus: qui est, et qui erat, et qui ventúrus est, omnípotens. +Apocalýpsis Rev 68 1 9 Ego Joánnes frater vester, et párticeps in tribulatióne, et regno, et patiéntia in Christo Jesu: fui in ínsula, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei, et testimónium Jesu: b +Apocalýpsis Rev 68 1 10 fui in spíritu in Domínica die, et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ, +Apocalýpsis Rev 68 1 11 dicéntis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclésiis, quæ sunt in Ásia, Épheso, et Smyrnæ, et Pérgamo, et Thyatíræ, et Sardis, et Philadelphíæ, et Laodicíæ. +Apocalýpsis Rev 68 1 12 Et convérsus sum ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum: et convérsus vidi septem candelábra áurea: +Apocalýpsis Rev 68 1 13 et in médio septem candelabrórum aureórum, símilem Fílio hóminis vestítum podére, et præcínctum ad mamíllas zona áurea: +Apocalýpsis Rev 68 1 14 caput autem ejus, et capílli erant cándidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et óculi ejus tamquam flamma ignis: +Apocalýpsis Rev 68 1 15 et pedes ejus símiles auricálco, sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum: +Apocalýpsis Rev 68 1 16 et habébat in déxtera sua stellas septem: et de ore ejus gládius utráque parte acútus exíbat: et fácies ejus sicut sol lucet in virtúte sua. +Apocalýpsis Rev 68 1 17 Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes ejus tamquam mórtuus. Et pósuit déxteram suam super me, dicens: Noli timére: ego sum primus, et novíssimus, +Apocalýpsis Rev 68 1 18 et vivus, et fui mórtuus, et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum: et hábeo claves mortis, et inférni. +Apocalýpsis Rev 68 1 19 Scribe ergo quæ vidísti, et quæ sunt, et quæ opórtet fíeri post haec. +Apocalýpsis Rev 68 1 20 Sacraméntum septem stellárum, quas vidísti in déxtera mea, et septem candelábra áurea: septem stellæ, ángeli sunt septem ecclesiárum: et candelábra septem, septem ecclésiæ sunt. +Apocalýpsis Rev 68 2 1 Ángelo Éphesi ecclésiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: +Apocalýpsis Rev 68 2 2 Scio ópera tua, et labórem, et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos: et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos esse, et non sunt: et invenísti eos mendáces: +Apocalýpsis Rev 68 2 3 et patiéntiam habes, et sustinuísti propter nomen meum, et non defecísti. +Apocalýpsis Rev 68 2 4 Sed hábeo advérsum te, quod caritátem tuam primam reliquísti. +Apocalýpsis Rev 68 2 5 Memor esto ítaque unde excíderis: et age pœniténtiam, et prima ópera fac: sin autem, vénio tibi, et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pœniténtiam égeris. +Apocalýpsis Rev 68 2 6 Sed hoc habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi. +Apocalýpsis Rev 68 2 7 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Vincénti dabo édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei mei. +Apocalýpsis Rev 68 2 8 Et ángelo Smyrnæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit primus, et novíssimus, qui fuit mórtuus, et vivit: b +Apocalýpsis Rev 68 2 9 Scio tribulatiónem tuam, et paupertátem tuam, sed dives es: et blasphemáris ab his, qui se dicunt Judǽos esse, et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ. +Apocalýpsis Rev 68 2 10 Nihil horum tímeas quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus áliquos ex vobis in cárcerem ut tentémini: et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ. +Apocalýpsis Rev 68 2 11 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda. +Apocalýpsis Rev 68 2 12 Et ángelo Pérgami ecclésiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphǽam utráque parte acútam: b +Apocalýpsis Rev 68 2 13 Scio ubi hábitas, ubi sedes est Sátanæ: et tenes nomen meum, et non negásti fidem meam. Et in diébus illis Ántipas testis meus fidélis, qui occísus est apud vos ubi Sátanas hábitat. +Apocalýpsis Rev 68 2 14 Sed hábeo advérsus te pauca: quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram fíliis Israël, édere, et fornicári: +Apocalýpsis Rev 68 2 15 ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum. +Apocalýpsis Rev 68 2 16 Simíliter pœniténtiam age: si quóminus véniam tibi cito, et pugnábo cum illis in gládio oris mei. +Apocalýpsis Rev 68 2 17 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Vincénti dabo manna abscónditum, et dabo illi cálculum cándidum: et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit. +Apocalýpsis Rev 68 2 18 Et ángelo Thyatíræ ecclésiæ scribe: Hæc dicit Fílius Dei, qui habet óculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus símiles auricálco: b +Apocalýpsis Rev 68 2 19 Novi ópera tua, et fidem, et caritátem tuam, et ministérium, et patiéntiam tuam, et ópera tua novíssima plura prióribus. +Apocalýpsis Rev 68 2 20 Sed hábeo advérsus te pauca: quia permíttis mulíerem Jézabel, quæ se dicit prophéten, docére, et sedúcere servos meos, fornicári, et manducáre de idolóthytis. +Apocalýpsis Rev 68 2 21 Et dedi illi tempus ut pœniténtiam ágeret: et non vult pœnitére a fornicatióne sua. +Apocalýpsis Rev 68 2 22 Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchántur cum ea, in tribulatióne máxima erunt, nisi pœniténtiam ab opéribus suis égerint. +Apocalýpsis Rev 68 2 23 Et fílios ejus interfíciam in morte, et scient omnes ecclésiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuíque vestrum secúndum ópera sua. Vobis autem dico, +Apocalýpsis Rev 68 2 24 et céteris qui Thyatíræ estis: quicúmque non habent doctrínam hanc, et qui non cognovérunt altitúdines Sátanæ, quemádmodum dicunt, non mittam super vos áliud pondus: +Apocalýpsis Rev 68 2 25 tamen id quod habétis, tenéte donec véniam. +Apocalýpsis Rev 68 2 26 Et qui vícerit, et custodíerit usque in finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes, +Apocalýpsis Rev 68 2 27 et reget eas in virga férrea, et tamquam vas fíguli confringéntur, +Apocalýpsis Rev 68 2 28 sicut et ego accépi a Patre meo: et dabo illi stellam matutínam. +Apocalýpsis Rev 68 2 29 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. +Apocalýpsis Rev 68 3 1 Et ángelo ecclésiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spíritus Dei, et septem stellas: Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus es. +Apocalýpsis Rev 68 3 2 Esto vígilans, et confírma cétera, quæ moritúra erant. Non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo. +Apocalýpsis Rev 68 3 3 In mente ergo habe quáliter accéperis, et audíeris, et serva, et pœniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam ad te tamquam fur et néscies qua hora véniam ad te. +Apocalýpsis Rev 68 3 4 Sed habes pauca nómina in Sardis qui non inquinavérunt vestiménta sua: et ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. +Apocalýpsis Rev 68 3 5 Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen ejus de libro vitæ, et confitébor nomen ejus coram Patre meo, et coram ángelis ejus. +Apocalýpsis Rev 68 3 6 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. +Apocalýpsis Rev 68 3 7 Et ángelo Philadelphíæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui áperit, et nemo claudit: claudit, et nemo áperit: b +Apocalýpsis Rev 68 3 8 Scio ópera tua. Ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere: quia módicam habes virtútem, et servásti verbum meum, et non negásti nomen meum. +Apocalýpsis Rev 68 3 9 Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Judǽos esse, et non sunt, sed mentiúntur: ecce fáciam illos ut véniant, et adórent ante pedes tuos: et scient quia ego diléxi te, +Apocalýpsis Rev 68 3 10 quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego servábo te ab hora tentatiónis, quæ ventúra est in orbem univérsum tentáre habitántes in terra. +Apocalýpsis Rev 68 3 11 Ecce vénio cito: tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. +Apocalýpsis Rev 68 3 12 Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitátis Dei mei novæ Jerúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. +Apocalýpsis Rev 68 3 13 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. +Apocalýpsis Rev 68 3 14 Et ángelo Laodicíæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidélis et verus, qui est princípium creatúræ Dei. b +Apocalýpsis Rev 68 3 15 Scio ópera tua: quia neque frígidus es, neque cálidus: útinam frígidus esses, aut cálidus: +Apocalýpsis Rev 68 3 16 sed quia tépidus es, et nec frígidus, nec cálidus, incípiam te evómere ex ore meo: +Apocalýpsis Rev 68 3 17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletátus, et nullíus égeo: et nescis quia tu es miser, et miserábilis, et pauper, et cæcus, et nudus. +Apocalýpsis Rev 68 3 18 Suádeo tibi émere a me aurum ignítum probátum, ut lócuples fias, et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio nuditátis tuæ, et collýrio inúnge óculos tuos ut vídeas. +Apocalýpsis Rev 68 3 19 Ego quos amo, árguo, et castígo. Æmuláre ergo, et pœniténtiam age. +Apocalýpsis Rev 68 3 20 Ecce sto ad óstium, et pulso: si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi jánuam, intrábo ad illum, et cœnábo cum illo, et ipse mecum. +Apocalýpsis Rev 68 3 21 Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. +Apocalýpsis Rev 68 3 22 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. +Apocalýpsis Rev 68 4 1 Post haec vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi tamquam tubæ loquéntis mecum, dicens: Ascénde huc, et osténdam tibi quæ opórtet fíeri post haec. +Apocalýpsis Rev 68 4 2 Et statim fui in spíritu: et ecce sedes pósita erat in cælo, et supra sedem sedens. +Apocalýpsis Rev 68 4 3 Et qui sedébat símilis erat aspéctui lápidis jáspidis, et sardínis: et iris erat in circúitu sedis símilis visióni smarágdinæ. +Apocalýpsis Rev 68 4 4 Et in circúitu sedis sedília vigínti quátuor: et super thronos vigínti quátuor senióres sedéntes, circumamícti vestiméntis albis, et in capítibus eórum corónæ áureæ. +Apocalýpsis Rev 68 4 5 Et de throno procedébant fúlgura, et voces, et tonítrua: et septem lámpades ardéntes ante thronum, qui sunt septem spíritus Dei. +Apocalýpsis Rev 68 4 6 Et in conspéctu sedis tamquam mare vítreum símile crystállo: et in médio sedis, et in circúitu sedis quátuor animália plena óculis ante et retro. +Apocalýpsis Rev 68 4 7 Et ánimal primum símile leóni, et secúndum ánimal símile vítulo, et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis, et quartum ánimal símile áquilæ volánti. +Apocalýpsis Rev 68 4 8 Et quátuor animália, síngula eórum habébant alas senas: et in circúitu, et intus plena sunt óculis: et réquiem non habébant die ac nocte, dicéntia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat, et qui est, et qui ventúrus est. +Apocalýpsis Rev 68 4 9 Et cum darent illa animália glóriam, et honórem, et benedictiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, +Apocalýpsis Rev 68 4 10 procidébant vigínti quátuor senióres ante sedéntem in throno, et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum, et mittébant corónas suas ante thronum, dicéntes: +Apocalýpsis Rev 68 4 11 Dignus es Dómine Deus noster accípere glóriam, et honórem, et virtútem: quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant, et creáta sunt. +Apocalýpsis Rev 68 5 1 Et vidi in déxtera sedéntis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. +Apocalýpsis Rev 68 5 2 Et vidi ángelum fortem, prædicántem voce magna: Quis est dignus aperíre librum, et sólvere signácula ejus? +Apocalýpsis Rev 68 5 3 Et nemo póterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperíre librum, neque respícere illum. +Apocalýpsis Rev 68 5 4 Et ego flebam multum, quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum, nec vidére eum. +Apocalýpsis Rev 68 5 5 Et unus de senióribus dixit mihi: Ne fléveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula ejus. +Apocalýpsis Rev 68 5 6 Et vidi: et ecce in médio throni et quátuor animálium, et in médio seniórum, Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem, et óculos septem: qui sunt septem spíritus Dei, missi in omnem terram. +Apocalýpsis Rev 68 5 7 Et venit: et accépit de déxtera sedéntis in throno librum. +Apocalýpsis Rev 68 5 8 Et cum aperuísset librum, quátuor animália, et vigínti quátuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas, et phíalas áureas plenas odoramentórum, quæ sunt oratiónes sanctórum: +Apocalýpsis Rev 68 5 9 et cantábant cánticum novum, dicéntes: Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne: +Apocalýpsis Rev 68 5 10 et fecísti nos Deo nostro regnum, et sacerdótes: et regnábimus super terram. +Apocalýpsis Rev 68 5 11 Et vidi, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum míllia míllium, +Apocalýpsis Rev 68 5 12 dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem. +Apocalýpsis Rev 68 5 13 Et omnem creatúram, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 5 14 Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas: et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 6 1 Et vidi quod aperuísset Agnus unum de septem sigíllis, et audívi unum de quátuor animálibus, dicens tamquam vocem tonítrui: Veni, et vide. +Apocalýpsis Rev 68 6 2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedébat super illum, habébat arcum, et data est ei coróna, et exívit vincens ut vínceret. +Apocalýpsis Rev 68 6 3 Et cum aperuísset sigíllum secúndum, audívi secúndum ánimal, dicens: Veni, et vide. +Apocalýpsis Rev 68 6 4 Et exívit álius equus rufus: et qui sedébat super illum, datum est ei ut súmeret pacem de terra, et ut ínvicem se interfíciant, et datus est ei gládius magnus. +Apocalýpsis Rev 68 6 5 Et cum aperuísset sigíllum tértium, audívi tértium ánimal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedébat super illum, habébat statéram in manu sua. +Apocalýpsis Rev 68 6 6 Et audívi tamquam vocem in médio quátuor animálium dicéntium: Bílibris trítici denário et tres bílibres hórdei denário, et vinum, et óleum ne lǽseris. +Apocalýpsis Rev 68 6 7 Et cum aperuísset sigíllum quartum, audívi vocem quarti animális dicéntis: Veni, et vide. +Apocalýpsis Rev 68 6 8 Et ecce equus pállidus: et qui sedébat super eum, nomen illi Mors, et inférnus sequebátur eum, et data est illi potéstas super quátuor partes terræ, interfícere gládio, fame, et morte, et béstiis terræ. +Apocalýpsis Rev 68 6 9 Et cum aperuísset sigíllum quintum, vidi subtus altáre ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium, quod habébant: +Apocalýpsis Rev 68 6 10 et clamábant voce magna, dicéntes: Úsquequo Dómine (sanctus et verus), non júdicas, et non víndicas sánguinem nostrum de iis qui hábitant in terra? +Apocalýpsis Rev 68 6 11 Et datæ sunt illis síngulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiéscerent adhuc tempus módicum donec compleántur consérvi eórum, et fratres eórum, qui interficiéndi sunt sicut et illi. +Apocalýpsis Rev 68 6 12 Et vidi cum aperuísset sigíllum sextum: et ecce terræmótus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicínus: et luna tota facta est sicut sanguis: +Apocalýpsis Rev 68 6 13 et stellæ de cælo cecidérunt super terram, sicut ficus emíttit grossos suos cum a vento magno movétur: +Apocalýpsis Rev 68 6 14 et cælum recéssit sicut liber involútus: et omnis mons, et ínsulæ de locis suis motæ sunt: +Apocalýpsis Rev 68 6 15 et reges terræ, et príncipes, et tribúni, et dívites, et fortes, et omnis servus, et liber abscondérunt se in spelúncis, et in petris móntium: +Apocalýpsis Rev 68 6 16 et dicunt móntibus, et petris: Cádite super nos, et abscóndite nos a fácie sedéntis super thronum, et ab ira Agni: +Apocalýpsis Rev 68 6 17 quóniam venit dies magnus iræ ipsórum: et quis póterit stare? +Apocalýpsis Rev 68 7 1 Post haec vidi quátuor ángelos stantes super quátuor ángulos terræ, tenéntes quátuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam árborem. +Apocalýpsis Rev 68 7 2 Et vidi álterum ángelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari, +Apocalýpsis Rev 68 7 3 dicens: Nolíte nocére terræ, et mari, neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum. +Apocalýpsis Rev 68 7 4 Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quátuor míllia signáti, ex omni tribu filiórum Israël. +Apocalýpsis Rev 68 7 5 Ex tribu Juda duódecim míllia signáti: ex tribu Ruben duódecim míllia signáti: ex tribu Gad duódecim míllia signáti: +Apocalýpsis Rev 68 7 6 ex tribu Aser duódecim míllia signáti: ex tribu Néphthali duódecim míllia signáti: ex tribu Manásse duódecim míllia signáti: +Apocalýpsis Rev 68 7 7 ex tribu Símeon duódecim míllia signáti: ex tribu Levi duódecim míllia signáti: ex tribu Íssachar duódecim míllia signáti: +Apocalýpsis Rev 68 7 8 ex tribu Zábulon duódecim míllia signáti: ex tribu Joseph duódecim míllia signáti: ex tribu Bénjamin duódecim míllia signáti. +Apocalýpsis Rev 68 7 9 Post haec vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, et tríbubus, et pópulis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum: +Apocalýpsis Rev 68 7 10 et clamábant voce magna, dicéntes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. +Apocalýpsis Rev 68 7 11 Et omnes ángeli stabant in circúitu throni, et seniórum, et quátuor animálium: et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum, +Apocalýpsis Rev 68 7 12 dicéntes: Amen. Benedíctio, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, et virtus, et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen. +Apocalýpsis Rev 68 7 13 Et respóndit unus de senióribus et dixit mihi: Hi, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venérunt? +Apocalýpsis Rev 68 7 14 Et dixi illi: Dómine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. +Apocalýpsis Rev 68 7 15 Ídeo sunt ante thronum Dei, et sérviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitábit super illos: +Apocalýpsis Rev 68 7 16 non esúrient, neque sítient ámplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: +Apocalýpsis Rev 68 7 17 quóniam Agnus, qui in médio throni est, reget illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum. +Apocalýpsis Rev 68 8 1 Et cum aperuísset sigíllum séptimum, factum est siléntium in cælo, quasi média hora. +Apocalýpsis Rev 68 8 2 Et vidi septem ángelos stantes in conspéctu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. b +Apocalýpsis Rev 68 8 3 Et álius ángelus venit, et stetit ante altáre habens thuríbulum áureum: et data sunt illi incénsa multa, ut daret de oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum Dei. +Apocalýpsis Rev 68 8 4 Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo. +Apocalýpsis Rev 68 8 5 Et accépit ángelus thuríbulum, et implévit illud de igne altáris, et misit in terram: et facta sunt tonítrua, et voces, et fúlgura, et terræmótus magnus. +Apocalýpsis Rev 68 8 6 Et septem ángeli, qui habébant septem tubas, præparavérunt se ut tuba cánerent. +Apocalýpsis Rev 68 8 7 Et primus ángelus tuba cécinit, et facta est grando, et ignis, mista in sánguine, et missum est in terram, et tértia pars terræ combústa est, et tértia pars árborum concremáta est, et omne fœnum víride combústum est. +Apocalýpsis Rev 68 8 8 Et secúndus ángelus tuba cécinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tértia pars maris sanguis, +Apocalýpsis Rev 68 8 9 et mórtua est tértia pars creatúræ eórum, quæ habébant ánimas in mari, et tértia pars návium intériit. +Apocalýpsis Rev 68 8 10 Et tértius ángelus tuba cécinit: et cécidit de cælo stella magna, ardens tamquam fácula, et cécidit in tértiam partem flúminum, et in fontes aquárum: +Apocalýpsis Rev 68 8 11 et nomen stellæ dícitur Absínthium, et facta est tértia pars aquárum in absínthium; et multi hóminum mórtui sunt de aquis, quia amáræ factæ sunt. +Apocalýpsis Rev 68 8 12 Et quartus ángelus tuba cécinit: et percússa est tértia pars solis, et tértia pars lunæ, et tértia pars stellárum, ita ut obscurarétur tértia pars eórum, et diéi non lucéret pars tértia, et noctis simíliter. +Apocalýpsis Rev 68 8 13 Et vidi, et audívi vocem uníus áquilæ volántis per médium cæli dicéntis voce magna: Vae, vae, vae habitántibus in terra de céteris vócibus trium angelórum, qui erant tuba canitúri. +Apocalýpsis Rev 68 9 1 Et quintus ángelus tuba cécinit: et vidi stellam de cælo cecidísse in terram, et data est ei clavis pútei abýssi. +Apocalýpsis Rev 68 9 2 Et apéruit púteum abýssi: et ascéndit fumus pútei, sicut fumus fornácis magnæ: et obscurátus est sol, et aër de fumo pútei: +Apocalýpsis Rev 68 9 3 et de fumo pútei exiérunt locústæ in terram, et data est illis potéstas, sicut habent potestátem scorpiónes terræ: +Apocalýpsis Rev 68 9 4 et præcéptum est illis ne lǽderent fœnum terræ, neque omne víride, neque omnem árborem: nisi tantum hómines, qui non habent signum Dei in fróntibus suis: +Apocalýpsis Rev 68 9 5 et datum est illis ne occíderent eos: sed ut cruciárent ménsibus quinque: et cruciátus eórum, ut cruciátus scórpii cum pércutit hóminem. +Apocalýpsis Rev 68 9 6 Et in diébus illis quærent hómines mortem, et non invénient eam: et desiderábunt mori, et fúgiet mors ab eis. +Apocalýpsis Rev 68 9 7 Et similitúdines locustárum, símiles equis parátis in prœ́lium: et super cápita eárum tamquam corónæ símiles auro: et fácies eárum tamquam fácies hóminum. +Apocalýpsis Rev 68 9 8 Et habébant capíllos sicut capíllos mulíerum. Et dentes eárum, sicut dentes leónum erant: +Apocalýpsis Rev 68 9 9 et habébant lorícas sicut lorícas férreas, et vox alárum eárum sicut vox cúrruum equórum multórum curréntium in bellum: +Apocalýpsis Rev 68 9 10 et habébant caudas símiles scorpiónum, et acúlei erant in caudis eárum: et potéstas eárum nocére homínibus ménsibus quinque: +Apocalýpsis Rev 68 9 11 et habébant super se regem ángelum abýssi cui nomen hebráice Abáddon, græce autem Apóllyon, latíne habens nomen Extérminans. +Apocalýpsis Rev 68 9 12 Vae unum ábiit, et ecce véniunt adhuc duo vae post haec. +Apocalýpsis Rev 68 9 13 Et sextus ángelus tuba cécinit: et audívi vocem unam ex quátuor córnibus altáris áurei, quod est ante óculos Dei, b +Apocalýpsis Rev 68 9 14 dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: Solve quátuor ángelos, qui alligáti sunt in flúmine magno Euphráte. +Apocalýpsis Rev 68 9 15 Et solúti sunt quátuor ángeli, qui paráti erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. +Apocalýpsis Rev 68 9 16 Et númerus equéstris exércitus vícies míllies dena míllia. Et audívi númerum eórum. +Apocalýpsis Rev 68 9 17 Et ita vidi equos in visióne: et qui sedébant super eos, habébant lorícas ígneas, et hyacínthinas, et sulphúreas, et cápita equórum erant tamquam cápita leónum: et de ore eórum procédit ignis, et fumus, et sulphur. +Apocalýpsis Rev 68 9 18 Et ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum de igne, et de fumo, et súlphure, quæ procedébant de ore ipsórum. +Apocalýpsis Rev 68 9 19 Potéstas enim equórum in ore eórum est, et in caudis eórum, nam caudæ eórum símiles serpéntibus, habéntes cápita: et in his nocent. +Apocalýpsis Rev 68 9 20 Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pœniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia, et simulácra áurea, et argéntea, et ǽrea, et lapídea, et lígnea, quæ neque vidére possunt, neque audíre, neque ambuláre, +Apocalýpsis Rev 68 9 21 et non egérunt pœniténtiam ab homicídiis suis, neque a venefíciis suis, neque a fornicatióne sua, neque a furtis suis. +Apocalýpsis Rev 68 10 1 Et vidi álium ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris in cápite ejus, et fácies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam colúmnæ ignis: +Apocalýpsis Rev 68 10 2 et habébat in manu sua libéllum apértum: et pósuit pedem suum dextrum super mare, sinístrum autem super terram: +Apocalýpsis Rev 68 10 3 et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas. +Apocalýpsis Rev 68 10 4 Et cum locúta fuíssent septem tonítrua voces suas, ego scriptúrus eram: et audívi vocem de cælo dicéntem mihi: Signa quæ locúta sunt septem tonítrua: et noli ea scríbere. +Apocalýpsis Rev 68 10 5 Et ángelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levávit manum suam ad cælum: +Apocalýpsis Rev 68 10 6 et jurávit per vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit ámplius: +Apocalýpsis Rev 68 10 7 sed in diébus vocis séptimi ángeli, cum cœ́perit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei sicut evangelizávit per servos suos prophétas. +Apocalýpsis Rev 68 10 8 Et audívi vocem de cælo íterum loquéntem mecum, et dicéntem: Vade, et áccipe librum apértum de manu ángeli stantis super mare, et super terram. +Apocalýpsis Rev 68 10 9 Et ábii ad ángelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Áccipe librum, et dévora illum: et fáciet amaricári ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. +Apocalýpsis Rev 68 10 10 Et accépi librum de manu ángeli, et devorávi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorássem eum, amaricátus est venter meus: +Apocalýpsis Rev 68 10 11 et dixit mihi: Opórtet te íterum prophetáre géntibus, et pópulis, et linguis, et régibus multis. +Apocalýpsis Rev 68 11 1 Et datus est mihi cálamus símilis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metíre templum Dei, et altáre, et adorántes in eo: +Apocalýpsis Rev 68 11 2 átrium autem, quod est foris templum, éjice foras, et ne metiáris illud: quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus: +Apocalýpsis Rev 68 11 3 et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta, amícti saccis. +Apocalýpsis Rev 68 11 4 Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes. +Apocalýpsis Rev 68 11 5 Et si quis volúerit eos nocére, ignis éxiet de ore eórum, et devorábit inimícos eórum: et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi. +Apocalýpsis Rev 68 11 6 Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat diébus prophetíæ ipsórum: et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem, et percútere terram omni plaga quotiescúmque volúerint. +Apocalýpsis Rev 68 11 7 Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsum eos bellum, et vincet illos, et occídet eos. +Apocalýpsis Rev 68 11 8 Et córpora eórum jacébunt in platéis civitátis magnæ, quæ vocátur spirituáliter Sódoma, et Ægýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est. +Apocalýpsis Rev 68 11 9 Et vidébunt de tríbubus, et pópulis, et linguis, et géntibus córpora eórum per tres dies et dimídium: et córpora eórum non sinent poni in monuméntis: +Apocalýpsis Rev 68 11 10 et inhabitántes terram gaudébunt super illos, et jucundabúntur: et múnera mittent ínvicem, quóniam hi duo prophétæ cruciavérunt eos, qui habitábant super terram. +Apocalýpsis Rev 68 11 11 Et post dies tres et dimídium, spíritus vitæ a Deo intrávit in eos. Et stetérunt super pedes suos, et timor magnus cécidit super eos qui vidérunt eos. +Apocalýpsis Rev 68 11 12 Et audiérunt vocem magnam de cælo, dicéntem eis: Ascéndite huc. Et ascendérunt in cælum in nube: et vidérunt illos inimíci eórum. +Apocalýpsis Rev 68 11 13 Et in illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars civitátis cécidit: et occísa sunt in terræmótu nómina hóminum septem míllia: et réliqui in timórem sunt missi, et dedérunt glóriam Deo cæli. +Apocalýpsis Rev 68 11 14 Vae secúndum ábiit: et ecce vae tértium véniet cito. +Apocalýpsis Rev 68 11 15 Et séptimus ángelus tuba cécinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicéntes: Factum est regnum hujus mundi, Dómini nostri et Christi ejus, et regnábit in sǽcula sæculórum. Amen. b +Apocalýpsis Rev 68 11 16 Et vigínti quátuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in sédibus suis, cecidérunt in fácies suas, et adoravérunt Deum, dicéntes: +Apocalýpsis Rev 68 11 17 Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es, et qui eras, et qui ventúrus es: quia accepísti virtútem tuam magnam, et regnásti. +Apocalýpsis Rev 68 11 18 Et irátæ sunt gentes, et advénit ira tua et tempus mortuórum judicári, et réddere mercédem servis tuis prophétis, et sanctis, et timéntibus nomen tuum pusíllis et magnis, et exterminándi eos qui corrupérunt terram. +Apocalýpsis Rev 68 11 19 Et apértum est templum Dei in cælo: et visa est arca testaménti ejus in templo ejus, et facta sunt fúlgura, et voces, et terræmótus, et grando magna. +Apocalýpsis Rev 68 12 1 Et signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim: +Apocalýpsis Rev 68 12 2 et in útero habens, clamábat partúriens, et cruciabátur ut páriat. +Apocalýpsis Rev 68 12 3 Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens cápita septem, et córnua decem: et in capítibus ejus diadémata septem, +Apocalýpsis Rev 68 12 4 et cauda ejus trahébat tértiam partem stellárum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut cum peperísset, fílium ejus devoráret. +Apocalýpsis Rev 68 12 5 Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea: et raptus est fílius ejus ad Deum, et ad thronum ejus, +Apocalýpsis Rev 68 12 6 et múlier fugit in solitúdinem ubi habébat locum parátum a Deo, ut ibi pascant eam diébus mille ducéntis sexagínta. +Apocalýpsis Rev 68 12 7 Et factum est prœ́lium magnum in cælo: Michaël et ángeli ejus prœliabántur cum dracóne, et draco pugnábat, et ángeli ejus: b +Apocalýpsis Rev 68 12 8 et non valuérunt, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo. +Apocalýpsis Rev 68 12 9 Et projéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur diábolus, et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem: et projéctus est in terram, et ángeli ejus cum illo missi sunt. +Apocalýpsis Rev 68 12 10 Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potéstas Christi ejus: quia projéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. +Apocalýpsis Rev 68 12 11 Et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem. +Apocalýpsis Rev 68 12 12 Proptérea lætámini cæli, et qui habitátis in eis. Vae terræ, et mari, quia descéndit diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet. +Apocalýpsis Rev 68 12 13 Et postquam vidit draco quod projéctus esset in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum: +Apocalýpsis Rev 68 12 14 et datæ sunt mulíeri alæ duæ áquilæ magnæ ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora, et dimídium témporis a fácie serpéntis. +Apocalýpsis Rev 68 12 15 Et misit serpens ex ore suo post mulíerem, aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. +Apocalýpsis Rev 68 12 16 Et adjúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum, et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo. +Apocalýpsis Rev 68 12 17 Et irátus est draco in mulíerem: et ábiit fácere prœ́lium cum réliquis de sémine ejus, qui custódiunt mandáta Dei, et habent testimónium Jesu Christi. +Apocalýpsis Rev 68 12 18 Et stetit supra arénam maris. +Apocalýpsis Rev 68 13 1 Et vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem cápita septem, et córnua decem, et super córnua ejus decem diadémata, et super cápita ejus nómina blasphémiæ. +Apocalýpsis Rev 68 13 2 Et béstia, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam, et potestátem magnam. +Apocalýpsis Rev 68 13 3 Et vidi unum de capítibus suis quasi occísum in mortem: et plaga mortis ejus curáta est. Et admiráta est univérsa terra post béstiam. +Apocalýpsis Rev 68 13 4 Et adoravérunt dracónem, qui dedit potestátem béstiæ: et adoravérunt béstiam, dicéntes: Quis símilis béstiæ? et quis póterit pugnáre cum ea? +Apocalýpsis Rev 68 13 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphémias: et data est ei potéstas fácere menses quadragínta duos. +Apocalýpsis Rev 68 13 6 Et apéruit os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen ejus, et tabernáculum ejus, et eos qui in cælo hábitant. +Apocalýpsis Rev 68 13 7 Et est datum illi bellum fácere cum sanctis, et víncere eos. Et data est illi potéstas in omnem tribum, et pópulum, et linguam, et gentem, +Apocalýpsis Rev 68 13 8 et adoravérunt eam omnes, qui inhábitant terram: quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ Agni, qui occísus est ab orígine mundi. +Apocalýpsis Rev 68 13 9 Si quis habet aurem, áudiat. +Apocalýpsis Rev 68 13 10 Qui in captivitátem dúxerit, in captivitátem vadet: qui in gládio occíderit, opórtet eum gládio occídi. Hic est patiéntia, et fides sanctórum. +Apocalýpsis Rev 68 13 11 Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília Agni, et loquebátur sicut draco. b +Apocalýpsis Rev 68 13 12 Et potestátem prióris béstiæ omnem faciébat in conspéctu ejus: et fecit terram, et habitántes in ea, adoráre béstiam primam, cujus curáta est plaga mortis. +Apocalýpsis Rev 68 13 13 Et fecit signa magna, ut étiam ignem fáceret de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. +Apocalýpsis Rev 68 13 14 Et sedúxit habitántes in terra propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra, ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii, et vixit. +Apocalýpsis Rev 68 13 15 Et datum est illi ut daret spíritum imágini béstiæ, et ut loquátur imágo béstiæ: et fáciat ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. +Apocalýpsis Rev 68 13 16 Et fáciet omnes pusíllos, et magnos, et dívites, et páuperes, et líberos, et servos habére caractérem in déxtera manu sua, aut in fróntibus suis: +Apocalýpsis Rev 68 13 17 et nequis possit émere, aut véndere, nisi qui habet caractérem, aut nomen béstiæ, aut númerum nóminis ejus. +Apocalýpsis Rev 68 13 18 Hic sapiéntia est. Qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ. Númerus enim hóminis est: et númerus ejus sexcénti sexagínta sex. +Apocalýpsis Rev 68 14 1 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadragínta quátuor míllia, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. +Apocalýpsis Rev 68 14 2 Et audívi vocem de cælo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. +Apocalýpsis Rev 68 14 3 Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor míllia, qui empti sunt de terra. +Apocalýpsis Rev 68 14 4 Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: +Apocalýpsis Rev 68 14 5 et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei. +Apocalýpsis Rev 68 14 6 Et vidi álterum ángelum volántem per médium cæli, habéntem Evangélium ætérnum, ut evangelizáret sedéntibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et pópulum: b +Apocalýpsis Rev 68 14 7 dicens magna voce: Timéte Dóminum, et date illi honórem, quia venit hora judícii ejus: et adoráte eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquárum. +Apocalýpsis Rev 68 14 8 Et álius ángelus secútus est dicens: Cécidit, cécidit Bábylon illa magna: quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potávit omnes gentes. +Apocalýpsis Rev 68 14 9 Et tértius ángelus secútus est illos, dicens voce magna: Si quis adoráverit béstiam, et imáginem ejus, et accéperit caractérem in fronte sua, aut in manu sua: +Apocalýpsis Rev 68 14 10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in cálice iræ ipsíus, et cruciábitur igne, et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum, et ante conspéctum Agni: +Apocalýpsis Rev 68 14 11 et fumus tormentórum eórum ascéndet in sǽcula sæculórum: nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam, et imáginem ejus, et si quis accéperit caractérem nóminis ejus. +Apocalýpsis Rev 68 14 12 Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei, et fidem Jesu. +Apocalýpsis Rev 68 14 13 Et audívi vocem de cælo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui qui in Dómino moriúntur. Ámodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos. +Apocalýpsis Rev 68 14 14 Et vidi: et ecce nubem cándidam, et super nubem sedéntem símilem Fílio hóminis, habéntem in cápite suo corónam áuream, et in manu sua falcem acútam. b +Apocalýpsis Rev 68 14 15 Et álius ángelus exívit de templo, clamans voce magna ad sedéntem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metátur, quóniam áruit messis terræ. +Apocalýpsis Rev 68 14 16 Et misit qui sedébat super nubem, falcem suam in terram, et deméssa est terra. +Apocalýpsis Rev 68 14 17 Et álius ángelus exívit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acútam. +Apocalýpsis Rev 68 14 18 Et álius ángelus exívit de altári, qui habébat potestátem supra ignem: et clamávit voce magna ad eum qui habébat falcem acútam, dicens: Mitte falcem tuam acútam, et vindémia botros víneæ terræ: quóniam matúræ sunt uvæ ejus. +Apocalýpsis Rev 68 14 19 Et misit ángelus falcem suam acútam in terram, et vindemiávit víneam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: +Apocalýpsis Rev 68 14 20 et calcátus est lacus extra civitátem, et exívit sanguis de lacu usque ad frenos equórum per stádia mille sexcénta. +Apocalýpsis Rev 68 15 1 Et vidi áliud signum in cælo magnum et mirábile, ángelos septem, habéntes plagas septem novíssimas: quóniam in illis consummáta est ira Dei. +Apocalýpsis Rev 68 15 2 Et vidi tamquam mare vítreum mistum igne, et eos, qui vicérunt béstiam, et imáginem ejus, et númerum nóminis ejus, stantes super mare vítreum, habéntes cítharas Dei: +Apocalýpsis Rev 68 15 3 et cantántes cánticum Móysi servi Dei, et cánticum Agni, dicéntes: Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 15 4 Quis non timébit te, Dómine, et magnificábit nomen tuum? quia solus pius es: quóniam omnes gentes vénient, et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam judícia tua manifésta sunt. +Apocalýpsis Rev 68 15 5 Et post haec vidi: et ecce apértum est templum tabernáculi testimónii in cælo, +Apocalýpsis Rev 68 15 6 et exiérunt septem ángeli habéntes septem plagas de templo, vestíti lino mundo et cándido, et præcíncti circa péctora zonis áureis. +Apocalýpsis Rev 68 15 7 Et unum de quátuor animálibus dedit septem ángelis septem phíalas áureas, plenas iracúndiæ Dei vivéntis in sǽcula sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 15 8 Et implétum est templum fumo a majestáte Dei, et de virtúte ejus: et nemo póterat introíre in templum, donec consummaréntur septem plagæ septem angelórum. +Apocalýpsis Rev 68 16 1 Et audívi vocem magnam de templo, dicéntem septem ángelis: Ite, et effúndite septem phíalas iræ Dei in terram. +Apocalýpsis Rev 68 16 2 Et ábiit primus, et effúdit phíalam suam in terram, et factum est vulnus sævum et péssimum in hómines, qui habébant caractérem béstiæ, et in eos qui adoravérunt imáginem ejus. +Apocalýpsis Rev 68 16 3 Et secúndus ángelus effúdit phíalam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mórtui: et omnis ánima vivens mórtua est in mari. +Apocalýpsis Rev 68 16 4 Et tértius effúdit phíalam suam super flúmina, et super fontes aquárum, et factus est sanguis. +Apocalýpsis Rev 68 16 5 Et audívi ángelum aquárum dicéntem: Justus es, Dómine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec judicásti: +Apocalýpsis Rev 68 16 6 quia sánguinem sanctórum et prophetárum effudérunt, et sánguinem eis dedísti bíbere: digni enim sunt. +Apocalýpsis Rev 68 16 7 Et audívi álterum ab altári dicéntem: Étiam Dómine Deus omnípotens, vera et justa judícia tua. +Apocalýpsis Rev 68 16 8 Et quartus ángelus effúdit phíalam suam in solem, et datum est illi æstu afflígere hómines, et igni: +Apocalýpsis Rev 68 16 9 et æstuavérunt hómines æstu magno, et blasphemavérunt nomen Dei habéntis potestátem super has plagas, neque egérunt pœniténtiam ut darent illi glóriam. +Apocalýpsis Rev 68 16 10 Et quintus ángelus effúdit phíalam suam super sedem béstiæ: et factum est regnum ejus tenebrósum, et commanducavérunt linguas suas prae dolóre: +Apocalýpsis Rev 68 16 11 et blasphemavérunt Deum cæli prae dolóribus, et vulnéribus suis, et non egérunt pœniténtiam ex opéribus suis. +Apocalýpsis Rev 68 16 12 Et sextus ángelus effúdit phíalam suam in flumen illud magnum Euphráten: et siccávit aquam ejus, ut præpararétur via régibus ab ortu solis. +Apocalýpsis Rev 68 16 13 Et vidi de ore dracónis, et de ore béstiæ, et de ore pseudoprophétæ spíritus tres immúndos in modum ranárum. b +Apocalýpsis Rev 68 16 14 Sunt enim spíritus dæmoniórum faciéntes signa, et procédunt ad reges totíus terræ congregáre illos in prœ́lium ad diem magnum omnipoténtis Dei. +Apocalýpsis Rev 68 16 15 Ecce vénio sicut fur. Beátus qui vígilat, et custódit vestiménta sua, ne nudus ámbulet, et vídeant turpitúdinem ejus. +Apocalýpsis Rev 68 16 16 Et congregábit illos in locum qui vocátur hebráice Armagédon. +Apocalýpsis Rev 68 16 17 Et séptimus ángelus effúdit phíalam suam in aërem, et exívit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. b +Apocalýpsis Rev 68 16 18 Et facta sunt fúlgura, et voces, et tonítrua, et terræmótus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo hómines fuérunt super terram: talis terræmótus, sic magnus. +Apocalýpsis Rev 68 16 19 Et facta est cívitas magna in tres partes: et civitátes géntium cecidérunt. Et Bábylon magna venit in memóriam ante Deum, dare illi cálicem vini indignatiónis iræ ejus. +Apocalýpsis Rev 68 16 20 Et omnis ínsula fugit, et montes non sunt invénti. +Apocalýpsis Rev 68 16 21 Et grando magna sicut taléntum descéndit de cælo in hómines: et blasphemavérunt Deum hómines propter plagam grándinis: quóniam magna facta est veheménter. +Apocalýpsis Rev 68 17 1 Et venit unus de septem ángelis, qui habébant septem phíalas, et locútus est mecum, dicens: Veni, osténdam tibi damnatiónem meretrícis magnæ, quæ sedet super aquas multas, +Apocalýpsis Rev 68 17 2 cum qua fornicáti sunt reges terræ, et inebriáti sunt qui inhábitant terram de vino prostitutiónis ejus. +Apocalýpsis Rev 68 17 3 Et ábstulit me in spíritu in desértum. Et vidi mulíerem sedéntem super béstiam coccíneam, plenam nomínibus blasphémiæ, habéntem cápita septem, et córnua decem. +Apocalýpsis Rev 68 17 4 Et múlier erat circúmdata púrpura, et cóccino, et inauráta auro, et lápide pretióso, et margarítis, habens póculum áureum in manu sua, plenum abominatióne, et immundítia fornicatiónis ejus. +Apocalýpsis Rev 68 17 5 Et in fronte ejus nomen scriptum: Mystérium: Bábylon magna, mater fornicatiónum, et abominatiónum terræ. +Apocalýpsis Rev 68 17 6 Et vidi mulíerem ébriam de sánguine sanctórum, et de sánguine mártyrum Jesu. Et mirátus sum cum vidíssem illam admiratióne magna. +Apocalýpsis Rev 68 17 7 Et dixit mihi ángelus: Quare miráris? ego dicam tibi sacraméntum mulíeris, et béstiæ, quæ portat eam, quæ habet cápita septem, et córnua decem. +Apocalýpsis Rev 68 17 8 Béstia, quam vidísti, fuit, et non est, et ascensúra est de abýsso, et in intéritum ibit: et mirabúntur inhabitántes terram (quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ a constitutióne mundi) vidéntes béstiam, quæ erat, et non est. +Apocalýpsis Rev 68 17 9 Et hic est sensus, qui habet sapiéntiam. Septem cápita, septem montes sunt, super quos múlier sedet, et reges septem sunt. +Apocalýpsis Rev 68 17 10 Quinque cecidérunt, unus est, et álius nondum venit: et cum vénerit, opórtet illum breve tempus manére. +Apocalýpsis Rev 68 17 11 Et béstia, quæ erat, et non est: et ipsa octáva est: et de septem est, et in intéritum vadit. +Apocalýpsis Rev 68 17 12 Et decem córnua, quæ vidísti, decem reges sunt: qui regnum nondum accepérunt, sed potestátem tamquam reges una hora accípient post béstiam. +Apocalýpsis Rev 68 17 13 Hi unum consílium habent, et virtútem, et potestátem suam béstiæ tradent. +Apocalýpsis Rev 68 17 14 Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos: quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocáti, elécti, et fidéles. +Apocalýpsis Rev 68 17 15 Et dixit mihi: Aquæ, quas vidísti ubi méretrix sedet, pópuli sunt, et gentes, et linguæ. +Apocalýpsis Rev 68 17 16 Et decem córnua, quæ vidísti in béstia: hi ódient fornicáriam, et desolátam fácient illam, et nudam, et carnes ejus manducábunt, et ipsam igni concremábunt. +Apocalýpsis Rev 68 17 17 Deus enim dedit in corda eórum ut fáciant quod plácitum est illi: ut dent regnum suum béstiæ donec consumméntur verba Dei. +Apocalýpsis Rev 68 17 18 Et múlier, quam vidísti, est cívitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. +Apocalýpsis Rev 68 18 1 Et post haec vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam: et terra illumináta est a glória ejus. +Apocalýpsis Rev 68 18 2 Et exclamávit in fortitúdine, dicens: Cécidit, cécidit Bábylon magna: et facta est habitátio dæmoniórum, et custódia omnis spíritus immúndi, et custódia omnis vólucris immúndæ, et odíbilis: +Apocalýpsis Rev 68 18 3 quia de vino iræ fornicatiónis ejus bibérunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicáti sunt: et mercatóres terræ de virtúte deliciárum ejus dívites facti sunt. +Apocalýpsis Rev 68 18 4 Et audívi áliam vocem de cælo, dicéntem: Exíte de illa pópulus meus: ut ne partícipes sitis delictórum ejus, et de plagis ejus non accipiátis. +Apocalýpsis Rev 68 18 5 Quóniam pervenérunt peccáta ejus usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum ejus. +Apocalýpsis Rev 68 18 6 Réddite illi sicut et ipsa réddidit vobis: et duplicáte duplícia secúndum ópera ejus: in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. +Apocalýpsis Rev 68 18 7 Quantum glorificávit se, et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum: quia in corde suo dicit: Sédeo regína: et vídua non sum, et luctum non vidébo. +Apocalýpsis Rev 68 18 8 Ídeo in una die vénient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburétur: quia fortis est Deus, qui judicábit illam. +Apocalýpsis Rev 68 18 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt, et in delíciis vixérunt, cum víderint fumum incéndii ejus: +Apocalýpsis Rev 68 18 10 longe stantes propter timórem tormentórum ejus, dicéntes: Vae, vae cívitas illa magna Bábylon, cívitas illa fortis: quóniam una hora venit judícium tuum. +Apocalýpsis Rev 68 18 11 Et negotiatóres terræ flebunt, et lugébunt super illam: quóniam merces eórum nemo emet ámplius: +Apocalýpsis Rev 68 18 12 merces auri, et argénti, et lápidis pretiósi, et margarítæ, et byssi, et purpúræ, et sérici, et cocci (et omne lignum thýinum, et ómnia vasa ebóris, et ómnia vasa de lápide pretióso, et æraménto, et ferro, et mármore, +Apocalýpsis Rev 68 18 13 et cinnamómum) et odoramentórum, et unguénti, et thuris, et vini, et ólei, et símilæ, et trítici, et jumentórum, et óvium, et equórum, et rhedárum, et mancipiórum, et animárum hóminum. +Apocalýpsis Rev 68 18 14 Et poma desidérii ánimæ tuæ discessérunt a te, et ómnia pínguia et præclára periérunt a te, et ámplius illa jam non invénient. +Apocalýpsis Rev 68 18 15 Mercatóres horum, qui dívites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timórem tormentórum ejus, flentes, ac lugéntes, +Apocalýpsis Rev 68 18 16 et dicéntes: Vae, vae cívitas illa magna, quæ amícta erat bysso, et púrpura, et cocco, et deauráta erat auro, et lápide pretióso, et margarítis: +Apocalýpsis Rev 68 18 17 quóniam una hora destitútæ sunt tantæ divítiæ, et omnis gubernátor, et omnis qui in lacum návigat, et nautæ, et qui in mari operántur, longe stetérunt, +Apocalýpsis Rev 68 18 18 et clamavérunt vidéntes locum incéndii ejus, dicéntes: Quæ símilis civitáti huic magnæ? +Apocalýpsis Rev 68 18 19 et misérunt púlverem super cápita sua, et clamavérunt flentes, et lugéntes, dicéntes: Vae, vae cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habébant naves in mari de prétiis ejus: quóniam una hora desoláta est. +Apocalýpsis Rev 68 18 20 Exsúlta super eam cælum, et sancti apóstoli, et prophétæ: quóniam judicávit Deus judícium vestrum de illa. +Apocalýpsis Rev 68 18 21 Et sústulit unus ángelus fortis lápidem quasi molárem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc ímpetu mittétur Bábylon cívitas illa magna, et ultra jam non inveniétur. b +Apocalýpsis Rev 68 18 22 Et vox citharœdórum, et musicórum, et tíbia canéntium, et tuba non audiétur in te ámplius: et omnis ártifex omnis artis non inveniétur in te ámplius: et vox molæ non audiétur in te ámplius: +Apocalýpsis Rev 68 18 23 et lux lucérnæ non lucébit in te ámplius: et vox sponsi et sponsæ non audiétur adhuc in te: quia mercatóres tui erant príncipes terræ, quia in venefíciis tuis erravérunt omnes gentes. +Apocalýpsis Rev 68 18 24 Et in ea sanguis prophetárum et sanctórum invéntus est: et ómnium qui interfécti sunt in terra. +Apocalýpsis Rev 68 19 1 Post haec audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est: +Apocalýpsis Rev 68 19 2 quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. +Apocalýpsis Rev 68 19 3 Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 19 4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: allelúja. +Apocalýpsis Rev 68 19 5 Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timétis eum pusílli et magni. +Apocalýpsis Rev 68 19 6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. +Apocalýpsis Rev 68 19 7 Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se. +Apocalýpsis Rev 68 19 8 Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt sanctórum. +Apocalýpsis Rev 68 19 9 Et dixit mihi: Scribe: Beáti qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. b +Apocalýpsis Rev 68 19 10 Et cécidi ante pedes ejus, ut adorárem eum. Et dicit mihi: Vide ne féceris: consérvus tuus sum, et fratrum tuórum habéntium testimónium Jesu. Deum adóra. Testimónium enim Jesu est spíritus prophetíæ. +Apocalýpsis Rev 68 19 11 Et vidi cælum apértum, et ecce equus albus, et qui sedébat super eum, vocabátur Fidélis, et Verax, et cum justítia júdicat et pugnat. b +Apocalýpsis Rev 68 19 12 Óculi autem ejus sicut flamma ignis, et in cápite ejus diadémata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. +Apocalýpsis Rev 68 19 13 Et vestítus erat veste aspérsa sánguine: et vocátur nomen ejus: Verbum Dei. +Apocalýpsis Rev 68 19 14 Et exércitus qui sunt in cælo, sequebántur eum in equis albis, vestíti býssino albo et mundo. +Apocalýpsis Rev 68 19 15 Et de ore ejus procédit gládius ex utráque parte acútus, ut in ipso percútiat gentes. Et ipse reget eas in virga férrea: et ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis. +Apocalýpsis Rev 68 19 16 Et habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium. +Apocalýpsis Rev 68 19 17 Et vidi unum ángelum stantem in sole, et clamávit voce magna, dicens ómnibus ávibus, quæ volábant per médium cæli: Veníte, et congregámini ad cœnam magnam Dei: b +Apocalýpsis Rev 68 19 18 ut manducétis carnes regum, et carnes tribunórum, et carnes fórtium, et carnes equórum, et sedéntium in ipsis, et carnes ómnium liberórum, et servórum, et pusillórum et magnórum. +Apocalýpsis Rev 68 19 19 Et vidi béstiam, et reges terræ, et exércitus eórum congregátos ad faciéndum prœ́lium cum illo, qui sedébat in equo, et cum exércitu ejus. +Apocalýpsis Rev 68 19 20 Et apprehénsa est béstia, et cum ea pseudoprophéta: qui fecit signa coram ipso, quibus sedúxit eos, qui accepérunt caractérem béstiæ, et qui adoravérunt imáginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardéntis súlphure: +Apocalýpsis Rev 68 19 21 et céteri occísi sunt in gládio sedéntis super equum, qui procédit de ore ipsíus: et omnes aves saturátæ sunt cárnibus eórum. +Apocalýpsis Rev 68 20 1 Et vidi ángelum descendéntem de cælo, habéntem clavem abýssi, et caténam magnam in manu sua. +Apocalýpsis Rev 68 20 2 Et apprehéndit dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus, et Sátanas, et ligávit eum per annos mille: +Apocalýpsis Rev 68 20 3 et misit eum in abýssum, et clausit, et signávit super illum ut non sedúcat ámplius gentes, donec consumméntur mille anni: et post haec opórtet illum solvi módico témpore. +Apocalýpsis Rev 68 20 4 Et vidi sedes, et sedérunt super eas, et judícium datum est illis: et ánimas decollatórum propter testimónium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoravérunt béstiam, neque imáginem ejus, nec accepérunt caractérem ejus in fróntibus, aut in mánibus suis, et vixérunt, et regnavérunt cum Christo mille annis. +Apocalýpsis Rev 68 20 5 Céteri mortuórum non vixérunt, donec consumméntur mille anni. Hæc est resurréctio prima. +Apocalýpsis Rev 68 20 6 Beátus, et sanctus, qui habet partem in resurrectióne prima: in his secúnda mors non habet potestátem: sed erunt sacerdótes Dei et Christi, et regnábunt cum illo mille annis. +Apocalýpsis Rev 68 20 7 Et cum consummáti fúerint mille anni, solvétur Sátanas de cárcere suo, et exíbit, et sedúcet gentes, quæ sunt super quátuor ángulos terræ, Gog, et Magog, et congregábit eos in prœ́lium, quorum númerus est sicut aréna maris. +Apocalýpsis Rev 68 20 8 Et ascendérunt super latitúdinem terræ, et circuiérunt castra sanctórum, et civitátem diléctam. b +Apocalýpsis Rev 68 20 9 Et descéndit ignis a Deo de cælo, et devorávit eos: et diábolus, qui seducébat eos, missus est in stagnum ignis, et súlphuris, ubi et béstia +Apocalýpsis Rev 68 20 10 et pseudoprophéta cruciabúntur die ac nocte in sǽcula sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 20 11 Et vidi thronum magnum cándidum, et sedéntem super eum, a cujus conspéctu fugit terra, et cælum, et locus non est invéntus eis. b +Apocalýpsis Rev 68 20 12 Et vidi mórtuos, magnos et pusíllos, stantes in conspéctu throni, et libri apérti sunt: et álius liber apértus est, qui est vitæ: et judicáti sunt mórtui ex his, quæ scripta erant in libris, secúndum ópera ipsórum: +Apocalýpsis Rev 68 20 13 et dedit mare mórtuos, qui in eo erant: et mors et inférnus dedérunt mórtuos suos, qui in ipsis erant: et judicátum est de síngulis secúndum ópera ipsórum. +Apocalýpsis Rev 68 20 14 Et inférnus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secúnda. +Apocalýpsis Rev 68 20 15 Et qui non invéntus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. +Apocalýpsis Rev 68 21 1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra ábiit, et mare jam non est. +Apocalýpsis Rev 68 21 2 Et ego Joánnes vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. +Apocalýpsis Rev 68 21 3 Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: +Apocalýpsis Rev 68 21 4 et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. +Apocalýpsis Rev 68 21 5 Et dixit qui sedébat in throno: Ecce nova fácio ómnia. Et dixit mihi: Scribe, quia haec verba fidelíssima sunt, et vera. +Apocalýpsis Rev 68 21 6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et oméga, inítium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. +Apocalýpsis Rev 68 21 7 Qui vícerit, possidébit haec: et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius. +Apocalýpsis Rev 68 21 8 Tímidis autem, et incrédulis, et execrátis, et homicídis, et fornicatóribus, et venéficis, et idólatris, et ómnibus mendácibus, pars illórum erit in stagno ardénti igne et súlphure: quod est mors secúnda. +Apocalýpsis Rev 68 21 9 Et venit unus de septem ángelis habéntibus phíalas plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum, dicens: Veni, et osténdam tibi sponsam, uxórem Agni. b +Apocalýpsis Rev 68 21 10 Et sústulit me in spíritu in montem magnum et altum, et osténdit mihi civitátem sanctam Jerúsalem descendéntem de cælo a Deo, +Apocalýpsis Rev 68 21 11 habéntem claritátem Dei: et lumen ejus símile lápidi pretióso tamquam lápidi jáspidis, sicut crystállum. +Apocalýpsis Rev 68 21 12 Et habébat murum magnum, et altum, habéntem portas duódecim: et in portis ángelos duódecim, et nómina inscrípta, quæ sunt nómina duódecim tríbuum filiórum Israël: +Apocalýpsis Rev 68 21 13 ab oriénte portæ tres, et ab aquilóne portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occásu portæ tres. +Apocalýpsis Rev 68 21 14 Et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et in ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni. +Apocalýpsis Rev 68 21 15 Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arundíneam áuream, ut metirétur civitátem, et portas ejus, et murum. +Apocalýpsis Rev 68 21 16 Et cívitas in quadro pósita est, et longitúdo ejus tanta est quanta et latitúdo: et mensus est civitátem de arúndine áurea per stádia duódecim míllia: et longitúdo, et altitúdo, et latitúdo ejus æquália sunt. +Apocalýpsis Rev 68 21 17 Et mensus est murum ejus centum quadragínta quátuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli. +Apocalýpsis Rev 68 21 18 Et erat structúra muri ejus ex lápide jáspide: ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. +Apocalýpsis Rev 68 21 19 Et fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta. Fundaméntum primum, jaspis: secúndum, sapphírus: tértium, calcedónius: quartum, smarágdus: +Apocalýpsis Rev 68 21 20 quintum, sardónyx: sextum, sárdius: séptimum, chrysólithus: octávum, berýllus: nonum, topázius: décimum, chrysóprasus: undécimum, hyacínthus: duodécimum, amethýstus. +Apocalýpsis Rev 68 21 21 Et duódecim portæ, duódecim margarítæ sunt, per síngulas: et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis: et platéa civitátis aurum mundum, tamquam vitrum perlúcidum. +Apocalýpsis Rev 68 21 22 Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. +Apocalýpsis Rev 68 21 23 Et cívitas non eget sole neque luna ut lúceant in ea, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna ejus est Agnus. +Apocalýpsis Rev 68 21 24 Et ambulábunt gentes in lúmine ejus: et reges terræ áfferent glóriam suam et honórem in illam. +Apocalýpsis Rev 68 21 25 Et portæ ejus non claudéntur per diem: nox enim non erit illic. +Apocalýpsis Rev 68 21 26 Et áfferent glóriam et honórem géntium in illam. +Apocalýpsis Rev 68 21 27 Non intrábit in eam áliquod coinquinátum, aut abominatiónem fáciens et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. +Apocalýpsis Rev 68 22 1 Et osténdit mihi flúvium aquæ vitæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de sede Dei et Agni. +Apocalýpsis Rev 68 22 2 In médio platéæ ejus, et ex utráque parte flúminis, lignum vitæ, áfferens fructus duódecim per menses síngulos, reddens fructum suum et fólia ligni ad sanitátem géntium. +Apocalýpsis Rev 68 22 3 Et omne maledíctum non erit ámplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus sérvient illi. +Apocalýpsis Rev 68 22 4 Et vidébunt fáciem ejus: et nomen ejus in fróntibus eórum. +Apocalýpsis Rev 68 22 5 Et nox ultra non erit: et non egébunt lúmine lucérnæ, neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum. +Apocalýpsis Rev 68 22 6 Et dixit mihi: Hæc verba fidelíssima sunt, et vera. Et Dóminus Deus spirítuum prophetárum misit ángelum suum osténdere servis suis quæ opórtet fíeri cito. b +Apocalýpsis Rev 68 22 7 Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui custódit verba prophetíæ libri hujus. +Apocalýpsis Rev 68 22 8 Et ego Joánnes, qui audívi, et vidi haec. Et postquam audíssem, et vidíssem, cécidi ut adorárem ante pedes ángeli, qui mihi haec ostendébat: +Apocalýpsis Rev 68 22 9 et dixit mihi: Vide ne féceris: consérvus enim tuus sum, et fratrum tuórum prophetárum, et eórum qui servant verba prophetíæ libri hujus: Deum adóra. +Apocalýpsis Rev 68 22 10 Et dicit mihi: Ne signáveris verba prophetíæ libri hujus: tempus enim prope est. b +Apocalýpsis Rev 68 22 11 Qui nocet, nóceat adhuc: et qui in sórdibus est, sordéscat adhuc: et qui justus est, justificétur adhuc: et sanctus, sanctificétur adhuc. +Apocalýpsis Rev 68 22 12 Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque secúndum ópera sua. +Apocalýpsis Rev 68 22 13 Ego sum alpha et oméga, primus et novíssimus, princípium et finis. b +Apocalýpsis Rev 68 22 14 Beáti, qui lavant stolas suas in sánguine Agni: ut sit potéstas eórum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitátem. +Apocalýpsis Rev 68 22 15 Foris canes, et venéfici, et impudíci, et homicídæ, et idólis serviéntes, et omnis qui amat et facit mendácium. +Apocalýpsis Rev 68 22 16 Ego Jesus misi ángelum meum testificári vobis haec in ecclésiis. Ego sum radix, et genus David, stella spléndida et matutína. +Apocalýpsis Rev 68 22 17 Et spíritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, véniat: et qui vult, accípiat aquam vitæ, gratis. +Apocalýpsis Rev 68 22 18 Contéstor enim omni audiénti verba prophetíæ libri hujus: si quis apposúerit ad haec, appónet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. b +Apocalýpsis Rev 68 22 19 Et si quis diminúerit de verbis libri prophetíæ hujus, áuferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitáte sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: +Apocalýpsis Rev 68 22 20 dicit qui testimónium pérhibet istórum. Étiam vénio cito: amen. Veni, Dómine Jesu. +Apocalýpsis Rev 68 22 21 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.